Capitulum 16
Numérotation du verset
1Par. 16,1
Et tulerunt1 igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
1 et tulerunt] attulerunt
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,2
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini,
Numérotation du verset
1Par. 16,3
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem,
tortam
panis,
et partem asse carnis,
bubule, et frixam oleo similam.
Numérotation du verset
1Par. 16,4
Constituitque coram arca Domini de levitis qui ministrarent,
et recordarentur operum eius,
et glorificarent
atque laudarent
Dominum Deum Israel,
Numérotation du verset
1Par. 16,5
Asaph principem, et secundum eius Zachariam. Porro Iehiel, et Semiramoth, et Ieiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom et Ieiel super organa psalterii et lyras. Asaph autem ut cymbalis personaret.
Numérotation du verset
1Par. 16,6
Banaiam vero et Aziel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca federis Domini.
Numérotation du verset
1Par. 16,7
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius :
Numérotation du verset
1Par. 16,8
Confitemini Domino et2 invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius3.
2 et]
om. Weber
|
3 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 16,9
Cantate4 ei et psallite, et narrate omnia mirabilia eius.
4 cantate] canite
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,10
Laudate nomen sanctum eius, letetur cor querentium Dominum.
Numérotation du verset
1Par. 16,11
Querite Dominum et virtutem eius, querite faciem eius semper.
Numérotation du verset
1Par. 16,12
Recordamini mirabilium eius que fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,13
Semen Israel servi eius, filii Iacob electi illius.
Numérotation du verset
1Par. 16,14
Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,15
Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis quem precepit in mille generationes,
Numérotation du verset
1Par. 16,16
quem precepit5 cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac.
5 precepit] pepigit
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,17
Et constituit illud Iacob in preceptum, et Israel in pactum sempiternum,
Numérotation du verset
1Par. 16,18
dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset
1Par. 16,19
Cum essent pauci numero parvi et coloni eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,20
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset
1Par. 16,21
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit6 pro eis reges.
6 increpavit] increpuit
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,22
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari,
Numérotation du verset
1Par. 16,23
Cantate7 Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.
7 Cantate] canite
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,24
Narrate in gentibus gloriam eius et8 in cunctis populis mirabilia eius9,
8 et]
om. Weber
|
9 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 16,25
quia magnus Dominus et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Numérotation du verset
1Par. 16,26
Omnes enim dii populorum idola, Dominus autem celos fecit.
Numérotation du verset
1Par. 16,27
Confessio et magnificentia coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,28
Afferte Domino familie populorum, afferte Domino gloriam et imperium.
Numérotation du verset
1Par. 16,29
Date Domino gloriam nomini eius. Levate sacrificium et venite in conspectu eius, et adorate Dominum in decore sancto.
Numérotation du verset
1Par. 16,30
Commoveatur a facie illius omnis terra, ipse enim fundavit orbem inmobilem.
Numérotation du verset
1Par. 16,31
Letentur celi et exultet terra et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
Numérotation du verset
1Par. 16,32
Tonet mare et plenitudo eius. Exultent agri et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset
1Par. 16,33
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram.
Numérotation du verset
1Par. 16,34
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,35
Et dicite : Salva nos Deus salvator noster et congrega nos, et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis.
Numérotation du verset
1Par. 16,36
Benedictus Dominus Deus Israel ab eterno usque in eternum et dicat omnis populus amen et hymnum10
10 hymnum] hymnus
Weber
Deo11.
11 Deo] Domino
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,37
Dereliquit itaque ibi coram arca federis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arce iugiter per singulos dies
et vices suas.
secundum qualitatem auditorum quisque sua vice ministret
Numérotation du verset
1Par. 16,38
Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo, et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores.
Numérotation du verset
1Par. 16,39
Sadoc autem sacerdotem et fratres
illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
Numérotation du verset
1Par. 16,40
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere, iuxta omnia que scripta sunt in lege Domini quam precepit Israeli.
Numérotation du verset
1Par. 16,41
Et post eum Heman et Idithun et reliquos elitos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,42
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo, filios autem Idithun fecit esse portarios.
Numérotation du verset
1Par. 16,43
Reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui sue.
Capitulum 16
Numérotation du verset
1Par. 16,1
marg.|
Attulerunt igitur arcam]
marg.|
{d}
Pacifica coram Deo]
pro pace danda, vel conservanda.
marg.|
{e}
Benedixit populo]
etc. id est bona optavit. Forte dixit : Dominus benedicat, et custodiat nos in pace.
marg.|
{f}
Per singulos]
id est sigillatim.
marg.|
{g}
Tortam]
2Rg. 6.d. dicitur. Colliridam panis unam, quod idem est. Et dicit GLOSSA Collirida est panis triangulus, et modicus.
marg.|
{h}
Bubale]
id est bubaline, a bubalo, vel a bove.
marg.|
{i}
Asaph principem]
id est precentorem.
marg.|
{k}
Et secundum]
id est succentorem.
marg.|
{l}
Obededom]
Una dictio secundum HIERONYMUM sed due secundum Magistrum in Historiis
a
.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{m}
Coram arca federis Domini]
supple constituit.
marg.|
{n}
Confitemini]
Primum Confitemini est hoc in Psalmo. Modum ergo laudationis, quem ipse David composuit, scriptor historie inseruit, dicens : Confitemini, etc. Intitulatum est autem huic psalmo « Alleluia », quia secundum Hieronymum neutri generis est et compositum ab hoc verbo allelu, quod est laudate, et ia, quod sonat Deum invisibilem. Et est ia, unum de decem nominibus Dei, sicut dicit HIERONYMUS in epistola ad Marcellam. Unde idem est alleluia, quod laudate invisibilem Deum. Psalmus iste profundus est. Unde dicit GILIBERTUS : Hunc Psalmum exponere, ergo GILIBERTUS Altisiodorensis Ecclesie diaconus, non presumo, quoniam a magistro meo Anselmo, expositum lego, et gratulor, et fixa bovis veteris vestigia pronus adoro. Et super psalterium hic primo Angelicum verbum, id est Alleluia invenitur. Nec ante a quoquam scriptorum Hebreorum positum est. Quod nulla lingua presumpsit mutare, sicut in Evangelio, amen. Prescribitur autem viginti Psalmorum hic titulus, Alleluia, in quibus omnibus, magnalia Dei dicuntur, et in eis magna est exultatio. Narrantur autem in hoc Psalmo Dei beneficia, que contulit spirituali Israeli. Et est materia Ps. Intentio auctoris, movere ad laudem Dei. Unde sic incipit. Confitemini, etc. Modus agendi talis est : sex sunt petitiones in hoc Psalmo secundum AUGUSTINUM, et CASSIODORUM. Primo admonet bonos, ut ipsum Deum tamquam hereditatem eligant, et gratis, non pro aliquo extra colant. Et hoc faciant, laudantes, invocantes, et annunciantes {1.
319vb} non in suam, sed in eius gloriam, per fidem bene operantes, spe gaudentes, caritate ferventes. Et hoc totum innuitur his verbis. Confitemini, etc. usque ibi : Recordamini mirabilium, ubi est secunda partitio, quam et aliis locis propriis exequemur. Propheta igitur David, incipiens a laude, ait, Confitemini Domino, id est laudate Dominum. Quod solum fit ab amante, quia ut dicitur Eccl. 15.b. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quia non est a Domino missus.
marg.|
{o}
Et invocate]
premissa laude, sequitur invocatio, ut petat desiderata, quia laudans Deum, auditur ab eo. Unde congruus est ordo iste, ut prius sit laus, post invocatio. Unde alibi. Confitebimur tibi Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Et alibi. Laudans invocabo Dominum. Et etiam in Dominica oratione, que est regula et magistra, ut dicit AUGUSTINUS, omnium orationum premittitur brevis captatio benevolentie, scilicet. Pater noster qui es in celis. Et postea subsequuntur septem petitiones, in quibus omnia continentur, que possunt, et debent a Deo peti. Sed quoniam amor Dei, et laus in pascendis eius ovibus demonstratur. Unde cum Dominus dixisset Petro : Simon Ioannis, diligis me ? Et Petrus respondisset. Etiam Domine, tu scis, quia amo te. Dixit ei Dominus : Pasce oves meas. Ideo post laudem, et invocationem, sequitur.
marg.|
{p}
Notas facite]
etc. quasi dicat, cum laudaveris, et invocaveris Deum, ut scilicet tibi adsit, pasce populum eius, nuntiando opera eius, et mirabilia, que fecit propter nos.
marg.|
{q}
Adinventiones]
opera, quibus redemit genus humanum.
marg.|
{r}
Cantate]
ore.
marg.|
{s}
Psallite]
opere.
marg.|
{t}
Narrate]
Predicatione. Quasi dicat. Primo cantate per operationem. Secundo psallite per bonam operationem. Tertio narrate per predicationem. Et hic est ordo. Unde argui videntur, qui negligunt in predicatione facere orari, ut sermo Dei fructificet. Apostolus oravit. Col. 4.a. Orantes simul pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis. Item 2Th. 3.a. Inter cetera fratres orate pro nobis, ut sermo Dei currat, et clarificetur. Est. 4.c. Da mihi fiduciam, Domine, rex Deorum, et universe potestatis, tribue sermonem compositum in ore meo, in conspectu leonis.
marg.|
{u}
Omnia mirabilia eius]
Non vestra omnia, quia nihil pudore tacendum est. Vel ideo dicit omnia, quia omnia, que de eo dicuntur, mirabilia sunt. Ubique est laus Dei, et cantando, et psallendo, et predicando. Unde sequitur.
marg.|
{x}
Laudate nomen sanctum]
etc. quasi dicat, sic laudate, sic psallite, sic narrate, ut nomen Dei laudetur in opere vestro, et vos in ipso. Unde alia littera habet. Laudamini in nomine sancto eius, id est sic operamini, ut laudemini. Non in opere vestro, sed in nomine sancto eius. Unde alibi. In Domino laudabitur anima mea. Vel laudamini in nomine sancto eius, id est gaudete vocari Christiani a Christo.
marg.|
{y}
Letetur cor]
etsi non corpus.
marg.|
{z}
Querentium Dominum]
cantando, psallendo, {1.
320ra} predicando. Etsi letatur cor querentium, quanto magis invenientium ? Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est.
marg.|
{a}
Querite Dominum]
in viaticum peregrinationis, in pretium redemptionis, in premium remunerationis.
marg.|
{b}
Et virtutem eius]
id est bene operandi fortitudinem.
marg.|
{c}
Querite faciem eius semper]
id est eius presentiam, que invenitur in hac vita per fidem, ut in futura per spem habeatur.
marg.|
{c}
Semper]
Iudeiter in anno, in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia, in Hierusalem ante Deum apparebant. Nos autem, qui sumus in anno benignitatis, semper debemus querere faciem Trinitatis. Vel semper id est in presenti, et etiam in futuro. Deus etiam sine fine queretur, quia quod sine fine amabitur, sine fine desiderabitur : ut semper presens sit. Unde AUGUSTINUS. Sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur : Iste erit finis sine fine.
marg.|
{d}
Recordamini mirabilium]
Secunda pars, ubi ad parvulorum corda nutrienda, et in fide roboranda, proponit fidem Patriarcharum, et promissiones Dei, ut simus imitatione illorum, non solum de Iudeis, sed etiam de gentibus. Et hoc ostendit usque ibi : Cum essent numero parvi, etc. Dicit ergo : Recordamini, quasi dicat, si faciem Dei querere magnum est, et supra vires, saltem recordamini mirabilium eius. Similiter. Ex. 3.d. dixit Moysi Deus : Hec dices filiis Israel. Qui est, misit ad vos, quod vix etiam mens perpura capere potest. Deinde seipsum contemperans dixit : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob : Quod etiam a parvulis capi potest. Ita hic prius monet querere faciem Dei, quod convenit grandibus : Deinde monet attendere opera Dei, quod parvuli possunt capere.
marg.|
{e}
Signorum]
id est maiorum miraculorum, quibus aliquid futurum signabatur.
marg.|
{f}
Et iudiciorum oris eius]
que per Moysen mandavit in lege. Et nota ascensum de mirabilibus, id est de operibus ad miracula, et de miraculis ad iudicia, inde ad testamentum eternum. Quibus autem hoc dicatur, subdendo ostendit.
marg.|
{g}
Semen Israel]
Quasi dicat recordamini non omnes, sed vos, qui estis semen Israel, per fidem.
marg.|
{h}
Filii Iacob]
per imitationem, contra carnem lucrando. Iacob dico,
[Electi eius]
id est in pugilem, immo et in regem, immo et in pontificem. Tales enim, qui viriliter luctantur contra carnem, pugiles Domini sunt, et inde reges, et Pontifices fiunt aliis.
marg.|
{i}
Ipse Dominus Deus noster]
Quasi dicat, bene debetis recordari mirabilium, etc. quia ipse est Dominus Deus noster. Quia Dominus ideo timendus : Quia Deus honorandus : Quia noster, diligendus. Sed ne crederet aliquis filios Iacob tantum esse in una gente, ideo subdit.
marg.|
{k}
In universa terra iudicia eius]
quasi dicat, in omni terra sunt Iacob, et Israel, id est fideles, quibus iudicia sua manifestat : Ergo.
marg.|
{l}
Recordamini]
Non solum mirabilium, et miraculorum, et iudiciorum, sed etiam recordamini
[pacti eius]
id est promissi, quod est hereditas eterna. Pacti dico duraturi in sempiternum. Et
[sermonis]
fidei, scilicet. Qua vivitur.
marg.|
{m}
Quem precepit in mille generationes]
id est omnes. Hoc est verbum Evangelii, verbum fidei, quod extenditur in omnes generationes : Pro quo servato, redditur promissum eternum. Et non debetis dubitare de promissi solutione.
marg.|
{n}
Quod]
quia illud
[disposuit ad Abraham]
Et recordamini.
marg.|
{o}
Iuramenti]
id est promissi, iuramento vallati : Quod pepigit cum Isaac.
marg.|
{p}
Et statuit illud Iacob in preceptum, et Israel in pactum sempiternum]
Ecce promissum Domini, in precepto est, et in promisso, sed secundum illud et aliud. Opus enim {1.
320rb} quod mandat, in precepto est : Merces autem operis, est in promisso. Operantibus enim reddetur merces. Unde Mt. 20.a. dixit Dominus procuratori vinee : Voca operarios, et redde illis mercedem suam. Dico, statuit illud etc.
marg.|
{q}
dicens : Tibi dabo terram Chanaan]
id est quod per eam significatur. Dedit enim hanc terram in figuram eterne hereditatis, et ad quam omnes pertinent : Ideoque addit.
marg.|
{r}
Funiculum hereditatis vestre]
Quasi dicat, Illis solis dabo eternam hereditatem, qui funiculo divine predestinationis signati sunt. Vel funiculum dicit, quia sicut terra Chanaan funiculo distributa est in diversas partes, ita in eterna patria diverse sunt mansiones. Unde Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt. Cur autem celestis hereditas dicitur terra Chanaan, nomen eius aperit. Interpretatur enim Chanaan, humilis, quia in eam nemo intrat, nisi humilis. Unde Mt. 19.b. Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere, talium est enim regnum celorum.
marg.|
{s}
Cum essent pauci numero]
Tertia pars, ubi ostendit, que subsidia temporalis vite prestitit Dominus patribus, et filiis eorum, non ut his abundarent, sed ut ea ad bonum eternum referrent. Dicit ergo :
[Cum essent pauci numero]
Et tangit breviter historiam, quando descenderunt in Egyptum, quasi dicat, hec, que dicta sunt, promisit Deus, cum essent numero pauci.
marg.|
{t}
Parvi]
merito, et virtute : Unde patet : quod gratis promisit hec Deus.
marg.|
{u}
Et coloni]
id est advene.
marg.|
{x}
Eius]
scilicet terre Chanaan.
marg.|
{a}
Transierunt de gente in gentem]
id est de Chanaan in Geraris, sub Abraham, et Isaac. Genesis vigesimo. Et tandem in Egyptum, sub Iacob, et filiis eius. Genesis quadragesimosexto.
marg.|
{b}
De regno]
id est de terra promissionis : Que dicitur regnum, non quod tunc esset, sed quia futurum ibi erat regnum Israel.
marg.|
{c}
Ad populum alterum]
scilicet Egyptiacum. Et posset aliquis querere : Quomodo homines advene, ita vagi potuerunt durare, ideo subiungit.
marg.|
{d}
Non dimisit]
id est non permisit.
marg.|
{e}
Quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges]
Ut regem Gerare, scilicet Abimelech, et regem Egypti Pharaonem. Increpavit dico, dicens.
marg.|
{f}
Nolite tangere christos meos]
Hec verba licet in historia non sint expressa, tamen dixit ea, vel latenter in cordibus eorum loquens, vel per Angelum : Quia autem dicit, christos, innuit, quod iam erant Christiani, sed latenter. Unde Ioannis octavo g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit, et gavisus est. Nullus enim nisi per hanc fidem reconciliatus est Deo. Unus enim est mediator Dei, et hominum, homo Christus Iesus, 1Tim.secundo b. Sequitur.
marg.|
{g}
Et in Prophetis nolite malignari]
Hoc planum est, quia Abraham, et alii Prophete, fuerunt quos ipse Deus protexit. Qualiter autem transierunt in Egyptum, in Psalmis plenius narratur. Et subiungit hic alium Psalmum de laude Dei scilicet nonagesimumquintum. In prima parte cuius monet Propheta Prelatos, ut ipsi cantent, et annuncient omnibus : In secunda parte loquitur ad subditos, ibi : Afferte Domino gloriam. Premonuit autem in precedenti Psalmo maiores querere faciem Dei, minores vero recordari opera Dei : Nunc autem admonet laudare Deum, dicens.
marg.|
{h}
Cantate]
lingua, et vita.
marg.|
{i}
Domino]
Deo, Trinitati.
marg.|
{k}
Omnis terra]
id est omnes homines. Deinde ad Prelatos, dicens.
marg.|
{l}
Annunciate]
marg.|
{o} vos Prelati.
[Et quid Salutare eius]
Et hoc.
marg.|
{m}
De die in diem]
id est continue : Vel de patre in filium. Vel de veteri Testamento in novum. Vetus enim Testamentum, et novum, {1.
320va} sunt dies, qui eterno Sole clarescunt. Illud, scilicet vetus testamentum prenunciat istud, id est novum, factum predicat. Annunciat ergo de die in diem salutare eius, qui utriusque Testamenti auctoritatibus utitur, in annunciatione salvatoris. Et quasi quereret aliquis. Quomodo, et cui vis annunciari ? respondet.
marg.|
{a}
Narrate in gentibus gloriam eius]
Non vestram. Et ne aliquem putares excipi, subdit.
marg.|
{b}
In cunctis populis mirabilia eius]
id est opera admiranda. Et hoc ideo.
marg.|
{c}
Quia Dominus est magnus]
potentia, licet homo parvulus sit pro nobis factus.
marg.|
{d}
Et laudabilis]
bonitate, suis.
marg.|
{e}
Nimis]
ultra quam dici possit.
marg.|
{f}
Et horribilis]
id est terribilis, maiestate, adversariis suis.
marg.|
{g}
Super omnes Deos]
gentium, id est plus quam omnes dii gentium. Qui fuit humilis, et territus in humanitate, apparebit magnus, et terribilis in maiestate. Et benedico super omnes deos.
marg.|
{h}
Omnes enim dii populorum]
etc. Et hec est laus Dei, a comparatione. Sed quia parum est esse super idola, ideo addit.
marg.|
{i}
Dominus autem celos fecit]
ubi idola non possunt habitare. Et accepit celos ad litteram. Vel Apostolos, et Angelos. Et est sensus. Non tantummodo Deus super idola est, sed Apostolos, et Angelos fecit, qui imperant idolis, et demoniis, que in eis sunt.
marg.|
{k}
Confessio]
postquam admonuit cantare, et annunciare, subdit, que utilitas inde provenit. Hec scilicet est utilitas omnibus cantantibus, confessio laudis, et peccati.
marg.|
{l}
Magnificentia]
operum.
marg.|
{m}
Coram illo]
id est David, non coram hominibus.
marg.|
{n}
Fortitudo]
in adversis.
marg.|
{o}
Et gaudium in loco eius]
id est de spe obtinendi locum eius.
marg.|
{p}
Afferte]
Secunda pars, ubi loquitur ad subditos, quasi dicat, quia talis est Dominus, ergo. Patrie gentium alia littera. Ut nullus excipiatur indigena, vel peregrinus.
marg.|
{q}
Afferte Domino]
non vobis. Afferte inquit, (gloriam, et imperium.) Gloria affertur Domino, quando homo bene conversatur, unde Dominus glorificatur. Vel cum de bonis Domino gratie referuntur. Imperium affertur Domino, cum eius imperio humiliter obeditur.
marg.|
{r}
Levate sacrificium]
De quo Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.
marg.|
{s}
Venite in conspectu eius]
id est in corde, ubi ipse solus aspicit.
marg.|
{t}
Et adorate Dominum in decore sancto]
id est in fide, que purificat corda.
marg.|
{u}
Commoveatur a facie illius omnis terra]
quasi dicat, vos boni adorate, ut omnis terra, id est amatores seculi commoveantur ad penitentiam.
marg.|
{u}
A facie illius]
id est a presentia gratie, et notitie illius. Et vere ita fiet.
marg.|
{x}
Ipse enim Dominus fundavit terram immobilem]
id est Ecclesiam in seculum duraturam, que ex terrenis hominibus {1.
320vb} congregatur.
marg.|
{y}
Letentur celi]
qui annunciant gloriam Dei, de fructu sue predicationis.
marg.|
{z}
Et exultet terra]
id est subditi, quam celi compluunt.
marg.|
{a}
Et dicant in nationibus]
id est in omnibus gentibus. Quia
marg.|
{b}
Dominus regnavit]
id est rex mundo post resurrectionem innotuit.
marg.|
{c}
Tonet]
per confessionem.
marg.|
{d}
Mare]
id est mundus.
marg.|
{e}
Et plenitudo eius]
id est a minimo usque ad maximum, omnes laudem tonent, et confessionem.
marg.|
{f}
Exultent agri]
id est omnes mites, et plani.
marg.|
{g}
Et omnia, que in eis sunt]
id est omnes vires, sensus, scilicet et ratio.
marg.|
{h}
Tunc]
quando fient.
marg.|
{i}
Laudabunt ligna saltus]
id est pagani, qui olim fuerunt infructuosi, modo sunt ligna abscissa in edificium domus Dei.
marg.|
{k}
Coram Deo]
non coram hominibus.
marg.|
{l}
Quia venit]
id est veniet.
marg.|
{m}
Iudicare terram]
id est vivos, et mortuos.
marg.|
{n}
Confitemini Domino]
laudes, et peccata. Et hoc ideo.
marg.|
{o}
Quoniam bonus]
in natura. Et hoc dicit, ne quis terreatur pro culpa, et desperet de venia.
marg.|
{p}
Quoniam in eternum misericordia eius]
id est beatitudo, que per eius misericordiam datur. Vel misericordia, que miseris exhibetur, est usque in eternum, id est usque in finem seculi, quia usque ad finem seculi Christus miseros consolatur in miseria misericorditer, vel liberat ab ea.
marg.|
{q}
Salva nos]
etc. Hoc invenies in fine Psalmi 10. Et precatur hic propheta, quod futurum videt, ut scilicet Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes eternas cantet.
marg.|
{r}
Et congrega nos de gentibus]
id est electos de gentibus congrega cum Iudeis, ut sic fiat unum ovile, et unus pastor. Congrega dico.
marg.|
{s}
Ut confiteamur]
in presenti, et in futuro.
marg.|
{t}
Nomini tuo]
non in humana iactantia.
marg.|
{u}
In carminibus]
id est in laudibus. Laudare enim Deum gloria erit, sive dos glorie.
marg.|
{x}
Benedictus]
etc. Hic ostendit breviter laudem, quam optat congregatos cantare, quasi dicat. Confiteamur Domino dicentes : Benedictus, etc. Benedictus dico.
marg.|
{y}
Ab eterno usque in eternum]
id est in fine. Unde alibi, Beati, qui habitant in domo tua Domine, etc.
marg.|
{z}
Et dicat omnis populus]
electorum, scilicet tam de Iudeis quam de gentibus. a
Amen]
Pro quo alia littera in Ps. 83. Fiat, fiat. Quasi dicat, huic consentiunt omnis populus, omnes electi.
marg.|
{b}
Hymnum]
id est laudem.
marg.|
{c}
Et fratres illius]
id est cognatos.
marg.|
{d}
Fratres]
id est cognatos.
marg.|
{e}
Et fratres illius]
id est consanguineos.
marg.|
{f}
In Gabaon]
in villa, scilicet in colle sita. Vel in colle, que est in Hierusalem. Quia ut dicit GLOSSA aliqui dicunt. Gabaon esse nomen ville, alii dicunt nomen esse collis in Hierusalem. Gabaon enim collis interpretatur. Excelsum autem locum dictum esse existimant, pro dignitate divini cultus.
marg.|
{g}
Iugiter]
id est horis debitis, sine intermissione.
marg.|
{h}
Et post eum]
scilicet sacerdotem, quia post sacerdotes erant cantores, et postea Ianitores. Vel in littera est, postea secundum quosdam.
marg.|
{i}
Ad confitendum Domino]
sic
[Quoniam]
etc.
marg.|
{k}
Heman quoque]
Eosdem repetit, ut ostendat eorum officium.
marg.|
{l}
Portarios]
id est ianitores.
marg.|
{1.
321ra} a
Ut benediceret]
etc. id est generationi filiorum ad multiplicandum domum suam vacaret. Vel domui, id est familie partem de sacrificio distribueret. Vel per antiphrasim, domum suam, id est uxorem suam Michol benediceret, id est malediceret, et increparet, quia eum saltantem coram arca despexit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_16)
Notes :