<16.3656> Prologus ‘Liber iste Grece censetur’
Numérotation du verset
1Par. Prol.3656,1
prol.|
In postilla super librum Paralipomenon prologus. - Liber iste Grece censetur Paralipomenon, id est verba dierum, Hebraice vero, Dibre Haiamim, id est verba annorum. Chronicus enim est liber iste totius Biblie, ut dicit Hieronymus quia continet quedam gesta fere a principio mundi, usque ad Babylonicam captivitatem, sub Sedechia factam, in qua terminatus est liber Regum, sicut et iste. Istum vero librum transtulit Hieronymus de Hebreo in Latinum, ad petitionem Chromatii Episcopi. Quis autem scripserit, ignoratur.
Numérotation du verset
1Par. Prol.3656,2
prol.|
Annumeratur tamen in Agiographa, licet inter Apocrypha rectius poneretur. Hebrei enim in tres ordines dividunt libros veteris testamenti : in legem, in prophetas, in agiographa. In lege ponunt quinque libros Moysi. In prophetis ponunt octo scilicet Iosue, Iudicum, Samuel, Malachim, Isaiam, Ieremiam, Ezechielem et duodecim prophetas. In Agiographis ponunt {1.
308rb} novem libros veteris testamenti qui supersunt, scilicet Paralipomenon, Esdram, Esther, Iob, David, tres libros Salomonis. Alios libros, qui supersunt, vocant apocryphos, scilicet Iudith, librum Sapientie, Ecclesiasticum, Tobiam, librum Machabeorum et Pastorem. Hi dicuntur apocryphi quia auctor ignoratur. Sed quia de veritate non dubitatur, ab Ecclesia recipiuntur ad instructionem morum, potius quam fidei defensionem. Si autem, neque auctor, neque veritas sciretur, non reciperentur, sicut liber de infantia Salvatoris et de assumptione beate Virginis. Liber iste post librum Regum ponitur, quia communicat cum eo in materia, et quia est supplementum illius. Que enim ibi minus dicuntur : hic aliquando supplentur. Sed cum liber Regum agat de utroque regno, id est Iuda, et Israel, in hoc libro tantum de regibus Iuda agitur. Preponitur autem Esdre, quia finis huius libri idem est cum principio Esdre.
Numérotation du verset
1Par. Prol.3656,3
prol.|
Dividitur autem liber iste in duos libros. In primo agitur de regno David principaliter. In secundo de aliis regibus Iuda, a David usque ad ultimum Sedechiam. Primus liber in duas partes dividitur. In prima parte texitur generatio ab Adam usque ad David. In secunda prosequitur auctor de regno David, et gestis eiusdem. Unde iam patet materia huius libri et ordo et modus agendi et etiam titulus.
Numérotation du verset
1Par. Prol.3656,4
prol.|
Utilitas vero magna est, teste Hieronymo, quia sine libro hoc, non potest Biblia sciri. Est autem et privata utilitas. Chromatius enim episcopus, videns Antiochenam et Constantinopolitanam Ecclesiam, et inter has medias Ecclesias, diversis uti translationibus et, corruptis maxime circa propria nomina personarum et locorum et nomina numerorum, rogavit Hieronymum ut hunc librum de Hebreo transferret in Latinum. Qui acquiescens petitioni eius, duos premisit prologos. In primo excusat se apud Chromatium Episcopum, dicens ridiculosum fore, si super quatuor translationes scilicet Septuaginta Symmachi, Aquile, Theodotionis, quintam addere presumpsisset. Et quia tamen ille corrupte erant, citius acquievit facere quod rogavit Chromatius. In secundo prologo respondet Hieronymus Domnioni et Rogatiano, in principio, captans eorum benevolentiam et solicitudine, quia multum laboravit, ab humilitate, quia magistrum habere voluit. In secunda parte excitat attentionem, assignans utilitatem et modum agendi. Hieronymus ergo primo ostendens hoc opus non esse superfluum ait.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Prologus ‘Liber iste Grece censetur’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 24/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_Prol.3656)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Prologus ‘Liber iste Grece censetur’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 24/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_Prol.3656)
Notes :