Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,1 

Factum est autem post hec ut percuteret David Philistiim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Par. 18,2 

Percuteretque Moab et fierent Moabite servi David offerentes ei munera.
Numérotation du verset 1Par. 18,3 

Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Soba1 regionis Emath,
1 Soba] Suba Weber
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
Numérotation du verset 1Par. 18,4 

Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem millia equitum2, ac viginti millia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi.
2 equitum] equites Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,5 

Supervenit autem et Syrus Damascenus ut auxilium preberet Adadezer regi Soba3 sed et huius percussit David viginti duo millia virorum.
3 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,6 

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi,et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,7 

Tulit quoque David
pharetras aureas quas habuerant servi Adadezer et attulit eas in Hierusalem,
Numérotation du verset 1Par. 18,8 

necnon et4 de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,9 

Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse, videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba5,
5 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,10 

misit Aduram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer. Adversarius quippe Thou erat Adadezer.
Numérotation du verset 1Par. 18,11 

Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit rex David Domino,
Et
Argentum
et aurum6
6 et…auru] cum argento et auro Weber
quod tulerat rex7 ex universis gentibus, tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philistiim et Amalech.
7 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,12 

Abisai vero filius Sarvie percussit
Edom in valle Salinarum
decem et octo millia,
Numérotation du verset 1Par. 18,13 

et constituit in Edom presidium ut serviret Idumea David. Salvavitque Dominus David in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,14 

Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
Numérotation du verset 1Par. 18,15 

Porro Ioab filius Sarvie erat super exercitum et Iosaphat filius Achilud8 a commentariis.
8 Achilud ΦR] Ahiluth ΩJ ΩS (Ailuth) Rusch , Abiud ΩM, Ahilud Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,16 

Sadoc autem filius Achitob et Achimelech
filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
Numérotation du verset 1Par. 18,17 

Bananias9 quoque10 filius Ioiada super legiones Cerethi et Phelethi.
9 Bananias] Banaias Weber |
10 quoque] vero Weber |
Porro filii David primi ad manum regis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,1 
marg.| {k} Factum est autem, etc. Tolleret Geth] 2Rg. 8.a. dicitur, quod David tulit frenum tributi de manu Philistiim, id est potentiam eorum, quam habebant in Hierusalem, sumendo tributum. Frenum tributi, vocat idem quod hic filias, quia per illas refrenabant Philistei Iudeos.
marg.| {l} Et filias] GLOSSA minores civitates, ad Metropolim pertinentes. Quinque enim erant insignes civitates Philistinorum, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, et Accaron. Que quia in terra promissionis erant, filiis Israel deputate erant. Sed ab eis usque ad David, minime possesse, immo sepe cogebant Israel sibi servire. David autem humiliavit eas, et fecit eas tributarias. He quinque civitates, quinque sensus corporis significant, quia regnante in nobis vetustate, variis tormentis nos affligunt. Sed cum verus David regnat in nobis, fiunt tributarii, et caro cogitur servire spiritui.
marg.| {m} Soba] vel Sobba, vel Suba. Et est civitas Syrie pertinens ad Emath, Metropolim Syrie, que alio nomine Antiochia ab Antiocho, vel Epiphania, ab Epiphane, nuncupatur : quod autem David Syriam vastavit, IOSEPHUS narrat. Tamen alibi legitur. Damascus Metropolis Syrie.
marg.| {n} Septem millia] 2Rg. 8.a. dicitur. Mille septingenti.
marg.| {o} Centum quadrigis] id est equis centum quadrigarum.
marg.| {p} Damascenus] {1. 321vb} In Regum dicitur. Venit Syrus Damasci. Ad differentiam Syrie Sobal. Est ergo Syrus Damascus, Syrus qui incolebat Damascum, sicut si diceretur: Gallicus Parisiensis.
marg.| {q} Soba] vel Suba.
marg.| {r} Sed et huius] id est Syros Damascos.
marg.| {s} Adiuvitque] David scilicet.
marg.| {t} Pharetras] In Reg. Arma aurea, et torques.
marg.| {u} Necnon] etc. In Reg. dicitur, de Bethe, et de Beroth civitatibus Adarezer.
marg.| {x} Mare] id est lavatorium.
marg.| {y} Abisai vero] etc. GLOSSA in Reg. ita scriptum est. Fecit sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cesis decem, et octo millibus, quia scilicet erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Sobali, alterum erexisse dicitur. In quibusdam autem codicibus invenitur. David vero decem, et octo millia in valle Salinarum cecidisse, quod vitio scriptorum factum est. Ioab vero duodecim millia prostravit sicut in titulo 59. Ps. scribitur. Hic autem decem, et octo Abisai interfecisse perhibetur. Sed pro regia dignitate adscripta est David victoria.
marg.| {z} Presidium] id est milites in custodiam.
marg.| {a} Ut serviret] Et tunc impletum est, quod dictum est Rebecce Gn. 25.c. Maior, id est Esau serviet minori, id est Iacob.
marg.| {b} A commentariis] indeclinabile, id est commentator fuit. GLOSSA Qui causas annotatas regi ad memoriam revocabat. Super Regum dicit GLOSSA a commentariis, regis vicem agebat, cuius iudicio leges scribebantur. Scriba ex ore Regis verba describebat.
marg.| {c} Cerethi, et Phelethi] GLOSSA Hos quidam dicunt fuisse septuaginta Iudices more eorum, quos Moyses Domino precipiente in eremo. Nm. 11.d. elegit. Alii dicunt Ceretheos ad hoc deputatos, ut reos punirent. Pheletheos vero, ut insontes defenderent.
marg.| {d} Primi] GLOSSA In Reg. scriptum est quia filii David, sacerdotes erant. Sed et hic primi, et illic sacerdotes dicuntur propter nobilitatem, et prioratum. Similiter Ex. 2. dicitur Iethro fuisse sacerdos Madian.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_18)

Notes :