Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Par. 20,1 

Factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
congregavit Ioab exercitum et robur militie, et vastavit terram filiorum Ammon.
Perrexitque et obsedit Rabbath1.
1 Rabbath Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabbath2 et destruxit eam.
2 Rabbath Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,2 

Tulit autem David coronam Melchon3 de capite eius,
3 Melchon] Melchom Weber
et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema, manubias
quoque urbis plurimas tulit.
Numérotation du verset 1Par. 20,3 

Populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulos4 et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur5 et contererentur, sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem.
4 tribulos] tribulas Weber |
5 dissecarentur] dissicarentur Weber |
Numérotation du verset 1Par. 20,4 

Post hec initum est bellum in Gazer
adversus Philisteos, in quo percussit Sobochai
Usathithes6 Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos.
6 Usathithes] Usathites Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,4 

Post hec initum est bellum in Gazer adversus Philisteos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
Numérotation du verset 1Par. 20,5 

Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethleemites7 fratrem Goliath Gethei8, cuius haste lignum erat quasi liciatorium texentium.
7 Bethleemites] Lehemites Weber |
8 Gethei] Getthei Weber |
Numérotation du verset 1Par. 20,6 

Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus habens digitos senos, id est simul viginti quatuor qui et ipse de Raphaim9. Fuerat stirpe generatus.
9 Raphaim] Rapha Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,7 

Hic blasphemavit Israel et percussit eum Ionathan filius Samaa10 fratris David. Hi sunt filii Raphaim11 in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
10 Samaa] Sammaa Weber |
11 Raphaim] Rapha Weber |

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Par. 20,1 
marg.| {o} Factum est autem] Hic agitur de {1. 322rb} morte Urie, et penitentia David. Idem 2Rg. 11.
marg.| {p} Eo tempore, quo solent] scilicet in vere, quia tunc incipiunt pascua equis inveniri.
marg.| {q} Robur militie] id est fortiores milites.
marg.| {r} Rabba] GLOSSA Civitas est regni Ammon, que nunc Philadelphia dicitur.
marg.| {s} Tulit autem David] Nota, cum Ioab expugnasset Rabba, et iam captioni proxima esset, mandavit Ioab ad David, ut veniret, et caperet civitatem, ne nomini suo victoria ascriberetur : Et congregata multitudine populi, venit David, et cepit Rabba, et tulit diadema de capite Melchom, idoli Ammonitarum, in quo erant gemme pretiose, et talentum auri, et formavit David ex eo, sibi diadema, in medio gemmarum statuens sardonycen incomparabilem. Reliquas civitates vastavit David, et multos de populo serravit, et quamplures divisit cultris in typo laterum : Ita legitur. 2Rg. 12.g.
marg.| {t} Pondo] indeclinabile est.
marg.| {u} Fecitque sibi] etc. Videtur, quod David fecerit contra legem, que prohibet hoc. Unde Dt. 7.d. Sculptilia eorum igne combures : Non concupisces aurum, et argentum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis quicquam, ne offendas, propterea quod abominatio est Dei tui. Ad hoc dicit GLOSSA quod David conflando aurum purgavit secundum legem. Sed videtur, quod non solvat GLOSSA quia postquam lex dixit : Sculptilia igne combures, subiunxit : Neque assumes ex eis quicquam. Ad hoc dicit GLOSSA quod revera non licebat Iudeis hec sibi recipere immediate, sed si alius accepisset primo, ab illo possent accipere. Unde dicunt, quod Ethai Hetheus, qui de Philisteis venerat ad David, coronam rapuit de capite Melchom, et ab illo accepit David. Licebat enim de manu hominis sumere, quod non licebat de capite idoli accipere. Sed bene posset dici, quod lex Dt. loquitur tantum de sculptilibus gentium, que erant in terra promissionis : Et secundum hoc, David licuit accipere diadema de capite Melchom, et retinere sibi, quia Ammonite non erant de gentibus terre promissionis.
marg.| {1. 322va} a Manubias] id est spolia hostium, que manu rapientur, et asportantur.
marg.| {b} Tribulas] id est terentes glebas.
marg.| {c} Trahas] que trahuntur super glebas.
marg.| {d} Ferrata] id est vehicula ferrata, que carpunt, et discerpunt. Hec tria significant, contritionem, confessionem, et satisfactionem.
marg.| {e} Post hec] Hic narrat auctor tria bella precipua David. De quibus agitur 2Rg. 21.c. Sed sciendum, quod ibi quatuor bella narrantur : Quartum enim est, ubi David contra Philisteos pugnavit, ubi Gesbidenob de genere Arapha, cuius hasta trecentas uncias appendebat, nisus est percutere David. Sed Abisai, filius Sarvie, fuit ei presidio, qui percussit Philisteum, et occidit. Hic dimittitur. Quis autem fuerit iste Gesbidenob. Dicunt Hebrei, quod fuit de genere giganteo, Arapham vero, dicunt fuisse Orpham, nurum Noemi, que peperit viro giganteo quatuor gigantes, qui memorantur 2Rg. 21. Primus, Gesbidenob. Et est una dictio, scilicet proprium nomen viri. Dicunt tamen quidam esse tres dictiones. Gesbi, est proprium nomen persone, de, prepositio, Nob, villa, vel regio, de qua fuit. Secundus, Cephi. Tertius, Iohas. Quartus, vir senos habens digitos in manibus, et in pedibus. Tres hic nominantur, vel memorantur.
marg.| {f} Sobochai] vir Israelita.
marg.| {g} Saphai] Vel Sephi Philisteum.
marg.| {h} Aliud] hoc bellum David, quod hic secundo narratur, fuit illud bellum, in quo David Goliam interfecit. 1Rg. 17. Exprimitur David ibi quatuor nominibus satis obscure. Dicitur enim.
marg.| {i} Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites] Adeodatus dicitur, quia ad deliberationem Israel datus est a Deo in regem. Filius saltus dicitur, quia de pascuis, et saltu, et de post fetantes, acceptus est in regem. Polymitarius dicitur, quia mater eius fuit de genere Beseleel polymitarii. Vel quia multis modis ampliavit cultum Dei. Bethlehemites dicitur, quia fuit de Bethlehem.
marg.| {k} De Rapha] gigantis alius.
marg.| {l} Hi sunt filii] qui dicti sunt, scilicet Cephi, Goliath, Vir habens senos digitos. Quartus tacetur hic, qui 2Rg. 21.c. nominatur Gesbidenob.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_20)

Notes :