Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Par. 21,1 

Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David ut numeraret Israel.
Numérotation du verset 1Par. 21,2 

Dixitque David ad Ioab et ad principes populi : Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam.
Numérotation du verset 1Par. 21,3 

Responditque Ioab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? Quare hoc querit dominus meus quod in peccatum reputetur Israeli ?
Numérotation du verset 1Par. 21,4 

Sed sermo regis magis prevaluit. Egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel, et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 21,5 

Deditque David numerum eorum quos circuierat, et inventus est omnis numerus Israel1 mille millia, et centum millia virorum educentium gladium. De Iuda autem quadrigenta2 septuaginta millia bellatorum.
1 numerus Israel] inv. Weber |
2 quadrigenta] trecenta Weber |
Numérotation du verset 1Par. 21,6 

Nam Levi
et Beniamin
non numeravit, eo quod invitus exequeretur3 regis imperium.
3 exequeretur] exsequeretur Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,7 

Displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israel.
Numérotation du verset 1Par. 21,8 

Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem. Obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
Numérotation du verset 1Par. 21,9 

Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens :
Numérotation du verset 1Par. 21,10 

Vade et loquere ad David et dic ei4 : Hec dicit Dominus. Trium tibi optionem do, unum quod volueris elige et faciam tibi.
4 ei] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,11 

Cumque venisset Gad ad David dixit ei : Hec dicit Dominus. Elige quod volueris,
Numérotation du verset 1Par. 21,12 

aut tribus annis pestilentiam, aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere, aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
Numérotation du verset 1Par. 21,13 

Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustie premunt, sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multe sunt miserationes eius quam in manus hominum.
Numérotation du verset 1Par. 21,14 

Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
Numérotation du verset 1Par. 21,15 

Misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam.
Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est
super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit. Iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornam5 Iebusei.
5 Ornam scrips. cum Rusch ( alibi ) ΩM] Ornan ΩJ etc. Weber , Hornan ΩS Rusch, Areunae ΘA, Ornan Areune ΘH*
Numérotation du verset 1Par. 21,16 

Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter celum et terram6 et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem, et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram.
6 celum-et-terram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,17 

Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ? Ego qui peccavi, ego qui malum feci. Iste grex quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei. Populus autem tuus non percutiatur.
Numérotation du verset 1Par. 21,18 

Angelus autem Domini precepit Gad ut diceret David ut7 ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornam8 Iebusei.
7 ut] et Weber |
8 Ornam] Hornan Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 21,19 

Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat in9 nomine Domini.
9 in] ex Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,20 

Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii eius cum eo absconderunt se. Nam eo tempore terebat in area triticum.
Numérotation du verset 1Par. 21,21 

Igitur cum veniret10 David ad Ornan conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
10 veniret] venisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,22 

Dixitque ei David : Da mihi locum aree tue ut edificem in ea altare Domino11, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
11 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,23 

Dixit autem Ornan ad David : Tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet. Sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium. Omnia libens prebeo.
Numérotation du verset 1Par. 21,24 

Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet. Neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Numérotation du verset 1Par. 21,25 

Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
Numérotation du verset 1Par. 21,26 

Et edificavit ibi altare Domino. Obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de celo super altare holocausti.
Numérotation du verset 1Par. 21,27 

Precepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam.
Numérotation du verset 1Par. 21,28 

Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei, immolavit ibi victimas.
Numérotation du verset 1Par. 21,29 

Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon,
Numérotation du verset 1Par. 21,30 

et non prevaluit David
ire ad altare ut ibi obsecraret Dominum12. Nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
12 Dominum] Deum Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Par. 21,1 
marg.| {m} Consurrexit autem Satan contra Israel] adversans omni bono.
marg.| {n} Ut numeraret Israel] et inde extolleretur. Et agitur hic principaliter de duobus, scilicet de numero populi, et de altari erecto a David in placatione Dei. Et istud habes 2Rg. 24.
marg.| {1. 322vb}
marg.| {o} A Bersabee] etc. Due civitates. Et sunt duo fines Iudee.
marg.| {p} In peccatum] id est in penam pro peccato, scilicet in mortem cuius causa peccatum fuit, et ita ponitur antecedens pro consequente. Unde Ioab bene intellexit, quod propter peccatum elationis David, populus moreretur.
marg.| {q} Et reversus est Hierusalem] post novem menses, et 20. dies, ut dicitur in Reg.
marg.| {r} Quos circumierat] id est circumeundo numeraverat.
marg.| {s} Mille millia, et centum millia] in Reg. longe minor numerus ponitur, scilicet octingenta millia de Israel, et de Iuda 50. millia. Unde creditur Ioab subticuisse regi partem populi numerati, ne nimis de tanto populo superbiret. Peccavit autem David in duobus. Primo, quia populum superbe numeravit. Secundo, quia censum de populo numerato, secundum quod precepit lex Ex. 30.b. non persolvit. In tertio etiam peccavit, quia omnes generaliter numeravit, cum Dominus in Nm. 1. iussisset a viginti annis, et supra, quicquid est masculini sexus numerari. Has tres caussas tangit illa GLOSSA Peccavi nimis, in Reg. ita Peccavi valde in hoc facto, etc.
marg.| {t} Nam Levi] GLOSSA Pro dignitate Sacerdotii.
marg.| {u} Et Beniamin] GLOSSA quia nuper pene usque ad internecationem corruerat Idc. 19. propter uxorem Levite. Aliam tamen caussam assignat ipse textus hic Nm. 1.g. dicitur. Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Tribum Levi annumerare noli, neque ponas summam eorum cum filiis Israel.
marg.| {x} Displicuit] quia ex superbia erat.
marg.| {y} Et percussit Dominus] Sed quare, cum non peccaverit ? Respondet GREGORIUS, quia ex peccato populi fuit, quod ita permisit Dominus tentari David. Et ita uterque peccavit, et rex, et populus. Dicit enim GREGORIUS. Secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Et ita ira, que populum corporaliter perculit, rectorem cordis dolore prostravit.
marg.| {z} Videntem David] id est Prophetam. a   Aut tribus annis] In Regum dicitur, septem annis. Sed ibi suppletur, quod hic minus dicitur.
marg.| {b} Pestilentiam] id est famem, quam semper (ut dicit HIERONYMUS) pestilentia comitatur.
marg.| {c} Gladium] etc. id est morbum, et languorem. Vocatur autem gladius Domini, percussio quecumque, quam per Angelos facit, utrum autem per Angelos bonos, an malos semper, an quandoque per istos, an quandoque per illos, questio est. Sed hec questio determinatur super illum Ps. 77. Attendite, ibi : Immissiones per Angelos malos : Ibi enim dicit GLOSSA quod Dominus per Angelos malos punit et bonos homines, et malos. Sed bonos tantum corporalibus penis, ut Iob. Malos vero et corporalibus, et spiritualibus. Per bonos vero Angelos punit Deos malos homines tantum, ut patet in eversione Sodome. Gn. 19. Et hoc corporalibus penis tantum, numquam spiritualibus.
marg.| {1. 323ra} a Nunc igitur vide] etc. GLOSSA Si famem eligeret, contra alios facere videretur, quia habens multa frumenta, cum aliis inopiam non pateretur : Si vinci ab hostibus per tres menses eligeret, habens ipse circa se fortissimos viros, nihil metueret, cum exercitus neci subiaceret. Communem ergo sibi, et aliis passionem elegit, in qua timor omnibus esset equalis.
marg.| {b} Et incidam in manus] Contrarium Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Solutio : Illud Apostoli intelligitur de extremo iudicio, sed hoc, quod hic dicitur de afflictione pene temporalis. Nunc bonum est incidere in manus Domini, quia modo forum eius est forum misericordie, sed in futuro forum eius erit forum iustitie. Bonum est ergo incidere in manus Dei misericordis, sed horrendum est incidere in manus Dei iusti. Unde Dn. 13.c. Melius est incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
marg.| {c} Pestilentiam] quam prius vocavit gladium Domini.
marg.| {d} Et ceciderunt de Israel septuaginta millia] GLOSSA Capita tantum plebis, et seniores numerati sunt. Ceterum de omni populo tot millia interfecta. Hebrei affirmant, quot millibus in Paralipom. numerus scriptus, numerum, qui in Reg. est excedit, scilicet in sexcentis millibus, et triginta millibus. Tantum enim excedit numerus numeratorum in Paralipom. numerum, qui in Regum ponitur. Aiunt enim, quod in Paralipom. et qui remanserant, et qui interfecti sunt numerati sunt, in Reg. vero tantum modo vivi.
marg.| {e} Percuterentur] GLOSSA diversis, et occultis infirmitatibus.
marg.| {f} Misertus] Sadoch Sacerdote (ut aiunt) pro populo orante, imitante Aaron, qui dum populus a Domino incendio consumeretur, interposuit se, ut legitur Nm. 16.g. Unde Sap. 18.d. Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sue scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit ire, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus famulus est.
marg.| {g} Aream Ornam] Ubi triticum suum triturabat. GLOSSA In Reg. Areuna Iebusei : Areuna autem interpretatur arca. Et Ornam Latine resonat, lumen nobis.
marg.| {h} Vidit Angelum] miraculose. Vel Angelus formam humanam sibi assumpserat, formans ex aere sibi corpus.
marg.| {i} Quam maiores] quia, et quando viderunt Angelum.
marg.| {k} Iste grex] id est populus simplex, et innocens in hoc facto.
marg.| {1. 323rb}
marg.| {l} In area Ornan] GLOSSA Hec est Hierusalem.
marg.| {m} Ex sermone] interiori.
marg.| {n} Absconderunt se] pre timore.
marg.| {o} Terebat] id est excutiebat.
marg.| {p} Et adoravit] id est inclinavit.
marg.| {q} Et cesset] Sed nonne iam cessaverat ? Respondeo, sic, sed David nondum securus erat, donec implesset mandatum Domini, de constructione altaris, et immolatione hostie.
marg.| {r} Tribulas] Instrumenta sunt, quibus glebe post arationem teruntur, et significant peccatorum recordationem.
marg.| {s} Neque enim tibi auferre] Argumentum contra Dominos, qui collectas, et exactiones faciunt in subditos. Mi. 3.a. Audite principes Iacob, et duces domus Israel, Numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum ? qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos, et carnem eorum desuper ossibus eorum ?
marg.| {t} Gratuita] id est gratis data.
marg.| {u} Dedit ergo] etc. GLOSSA In 2Rg. 24.d. ita. Emit ergo David aream, et boves siclis argenti quinquaginta. Unde autumant Hebrei, boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis esse emptam. Alii existimant, aream emptam quinquaginta siclis, exprimere locum altaris, ubi holocausta obtulit : Aream vero emptam sexcentis siclis esse locum totius templi, quod postea Salomon edificavit, et atria eius.
marg.| {x} Iustissimi] etc. id est ad pondus Sanctuarii, quod erat maius omnibus.
marg.| {y} In igne] quia ignis de celo descendit super altare : Et hoc fuit signum, quod Dominus acceptaverat eius sacrificium. Nota sub Moyse. Levitic. 9.d. Sub David hic : Sub Elia. 3Rg. 18.f. super altare descendit ignis de celo. Sub Manue autem Angelus de petra flammam eduxit. Idc. 13.d. Istos ponit GLOSSA
marg.| {z} In area Ornan Iebusei] Hec est mons Moria, ut dicunt Hebrei, ubi voluit Abraham filium suum immolare Isaac. Genesis vigesimosecundo. Cumque Gad prophetasset, quod ibi futurum esset templum Domini, decrevit David, ut locus ille, area populi diceretur.
marg.| {a} Ea tempestate] id est eo tempore.
marg.| {b} In excelso Gabaon] id est in Gabaon, que erat sita in excelso, tamen arca erat in Hierusalem.
marg.| {c} Et non prevaluit] etc. GLOSSA sicut preceptum est in lege. Deuteronom. 12.a. id est spatium eundi illuc non habuit. Vel forsitan in montem ei non occurrit.
marg.| {1. 323va} a Ire] tam cito.
marg.| {b} Ad altare] quod erat in tabernaculo.
marg.| {c} Obsecraret] vel offerret Deo. Sed queritur, quare Saul redarguitur, quia citius immolavit, quam Samuel precepisset. 1Rg. 13.b. et non David ? Solutio : Saul prohibitus fuerat a Domino per Samuelem, David autem ad preceptum Angeli hoc fecit.
marg.| {d} Gladium] GLOSSA id est plagam mortis illatam ministerio Angeli, sicut in Egypto factum est. Ex. 12.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_21)

Notes :