Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,1
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,2
Et precepit ut congregarentur1 omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini2,
1 congregarentur] tongregarentur
cacogr. Rusch
|
2 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 22,3
ferrum quoque plurimum ad claves3 ianuarum,
3 claves] clavos
Weber
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
Numérotation du verset
1Par. 22,4
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
Numérotation du verset
1Par. 22,5
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
Domus autem quam edificare4 volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
4 edificare] edificari
Weber
Numérotation du verset
1Par. 22,6
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,7
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset
1Par. 22,8
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
Numérotation du verset
1Par. 22,9
Filius
qui nascetur tibi
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
et pacem
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,10
Ipse edificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 22,11
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset
1Par. 22,12
Det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset
1Par. 22,13
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset
1Par. 22,14
Ecce ego in paupertaticula5 mea
5 paupertaticula] paupertatula
Weber
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
et lapides
preparavi ad universa impendia.
Numérotation du verset
1Par. 22,15
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
Numérotation du verset
1Par. 22,16
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset
1Par. 22,17
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
Numérotation du verset
1Par. 22,18
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes6 in manu
6 omnes] inimicos
Weber
vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,19
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et7
7 et] ut
Weber
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.
Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,1
marg.|
{e}
Dixit autem David, hec est domus Dei]
id est hic fiet domus Dei.
marg.|
{f}
Et hoc est]
GLOSSA Hunc putavit esse locum, in quo Abraham pro filio arietem immolavit. Gn. 22.c.
marg.|
{g}
Proselyti de terra]
Huc facit GLOSSA super Regum, que dicit quod operarii templi fuerunt proselyti.
marg.|
{h}
Latomos]
id est lapidum cesores. Laos, lapis ; tomos, divisio.
marg.|
{i}
Ad commissuras]
Commissura dicitur hic, incastratura asserum. Iunctura vero dicitur, ubi duo ligna, sine incastratione iunguntur, sive connectuntur.
marg.|
{k}
Ante mortem]
Contra 3Rg. 5.a. legitur, quod ad Hiram misit Salomon dicens. Precipe servis tuis, ut precidant mihi Cedros de Libano, et mercedem dabo tibi. Et ita factum est. Non ergo David omnes preparavit impensas. Solutio : Omnes, facit distributionem pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Vel omnes impensas preparavit David, vel in materia, vel in pecunia.
marg.|
{l}
Factus]
etc. 2Rg. 6.
marg.|
{m}
Coram]
id est licet hoc mihi placuerit.
marg.|
{n}
Pacificus]
id est Salomon, qui interpretatur pacificus, in signum future pacis.
marg.|
{o}
Pacem]
ab hostibus.
marg.|
{p}
Otium]
a solicitudinibus.
marg.|
{q}
Locutus]
2Rg. 6.
marg.|
{r}
Prudentiam]
discernendi inter bonum, et malum.
marg.|
{s}
Sensum]
id est affectum {1.
323vb} circa bonum, et odium circa malum. Hoc est, quod dicitur Is. 7.c. Butyrum, et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
marg.|
{t}
Si custodieris mandata]
quoad te.
marg.|
{u}
Iudicia]
quoad populum.
marg.|
{x}
Que precepit]
Ex. 20. et 21. et inf.
marg.|
{y}
Ne timeas]
timore humano, vel mundano.
marg.|
{z}
Ecce ego]
etc. Argumentum est hic, quod Ecclesia fundata est in paupertate : subtractum est hoc fundamentum, et ideo non mirum, si ruat. Hab. 2.d. Ecce iste opertus est auro, et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eorum : Soph. 1.d. Argentum eorum, et aurum eorum non poterit eos liberare in die ire Domini. Item nota : Quatuor ponuntur hic, que debent habere artifices David, id est preceptores : Aurum, id est excellentiam sapientie. Argentum, id est innocentiam vite. Es, id est eloquentiam. Ferrum, id est patientiam.
marg.|
{c}
Precepit]
etc. id est Christus.
marg.|
{d}
Principibus]
id est Prelatis.
marg.|
{e}
Salomonem]
id est Predicatorem.
marg.|
{f}
Corda]
id est intellectum.
marg.|
{g}
Animas]
id est voluntatem.
marg.|
{h}
Queratis]
Soph. 2.a. Querite Dominum omnes mansueti terre, qui iudicium Domini operati estis, querite iustum, querite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
marg.|
{i}
Consurgite]
Thema in Pascha potest esse hoc.
prol.|
a
In paupertate]
id est in magna paupertate.
marg.|
{b}
Talenta]
GLOSSA Talentum ceteris precellit ponderibus, et rei magnitudinem, et perfectionem significat.
marg.|
{k}
Sanctuarium]
id est templum.
marg.|
{l}
Que edificatur]
id est edificari proponitur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_22)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_22)
Notes :