Capitulum 23
Numérotation du verset
1Par. 23,1
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
Numérotation du verset
1Par. 23,2
Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
Numérotation du verset
1Par. 23,3
Numeratique sunt levite a viginti1 annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 viginti] triginta
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,4
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
Numérotation du verset
1Par. 23,5
Porro quatuor millia ianitores
et totidem psaltes2 canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.
2 psaltes] psalte
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,6
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
Numérotation du verset
1Par. 23,7
Filii3 Gerson : et4 Leedan et Semei.
3 filii]
om. Weber
|
4 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 23,8
Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan5, et Ioel, tres.
5 Zethan] Zetham
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,9
Filii Semei : Salomith et Oziel6 et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.
6 Oziel
Weber
] Ozziel
Rusch
(hapax)
Numérotation du verset
1Par. 23,10
Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 23,11
Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset
1Par. 23,12
Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 23,13
Filii Amram : Aaron
et Moyses. Separatusque est Aaron
ut ministraret
in sancta7 sanctorum
7 sancta] sancto
Weber
ipse et filii eius
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
ac benediceret nomini eius in sempiternum8.
8 sempiternum] perpetuum
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,14
Moysi quoque
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset
1Par. 23,15
Filii Moysi : Gersan9 et Eliezer.
9 Gersan]
sic Rusch
, Gersom
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,16
Filii Gersan10 Subuel primus.
10 Gersan]
sic Rusch
, Gersom
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,17
Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati sunt nimis.
Numérotation du verset
1Par. 23,18
Filii Isaar, Salomith11 primus.
11 Salomith] Salumith
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,19
Filii Hebron : Ieriau12 primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.
12 Ieriau
Weber
] Ierian
cacogr. Rusch
, Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset
1Par. 23,20
Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset
1Par. 23,21
Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset
1Par. 23,22
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset
1Par. 23,23
Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13
a tres.
0
Revera : Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
13 Ierimuth
Rusch Weber
] Ierimoth
Edmaior.
(EΘP), Ierimith ΩS
Numérotation du verset
1Par. 23,24
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
Numérotation du verset
1Par. 23,25
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 23,26
Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset
1Par. 23,27
iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset
1Par. 23,28
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
et in exedris,
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset
1Par. 23,29
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum14, et super omne pondus atque mensuram.
14 et ad torrendum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,30
Levite vero
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
Similiterque ad vesperam,
Numérotation du verset
1Par. 23,31
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset
1Par. 23,32
Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Capitulum 23
Numérotation du verset
1Par. 23,1
marg.|
{m}
Igitur David senex]
De morte David, et de regno Salomonis agitur hic. Hoc legitur 3Rg. 1.
marg.|
{1.
324ra} a
Prepositorum autem, et Iudicum, sex millia]
GLOSSA Quia nemo huius ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni, et doctrine studet. Senario enim numero mundus factus est, et homo sexta die creatus est, qua et redemptus est Eccles. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte timeas faciem potentis, et scandalum ponas in agilitate tua.
marg.|
{b}
Per vices]
ut ministraret quilibet in vice sua, que sibi in sorte contigerat.
marg.|
{c}
Et Gerson]
supple, isti sunt filii, scilicet
[Leedan]
etc.
marg.|
{d}
Tres filii Semei]
Iste Semei fuit filius Leedan.
marg.|
{d}
Isti Principes]
scilicet sex predicti.
marg.|
{e}
Porro filii Semei]
Iste fuit Semei filius Gerson.
marg.|
{f}
Et idcirco in una]
id est unam familiam fecerunt. Et ita tres fuerunt familie Semei, et tamen quatuor filii.
marg.|
{g}
Chebron]
qui alibi dicitur Hebron.
marg.|
{h}
Filii Gerson]
id est filii Moysi.
marg.|
{i}
Primus]
Alios tacet.
marg.|
{k}
Filii autem]
Quomodo autem alii dixerant. Filii autem Eleazar fuerunt, etc. Solutio : Ibi ponitur plurale pro singulari. Vel melius. Primo loquitur de filiis mediatis, et immediatis, id est filiis propriis, et de filiis filiorum, hic tantum de filiis propriis.
marg.|
{l}
Filii Cis]
Quidam non habent filii, sed tantum Cis, sed male, quia sic Cis faceret contra legem, si acciperet neptem suam. Levitic. 28. ubi duodecim persone excluduntur a matrimonio, inter quas est neptis.
marg.|
{m}
Fratres earum]
id est cognati.
marg.|
{n}
Per vices, et numerum capitum]
id est per vices, que secundum numerum capitum erant disposite.
marg.|
{o}
Ut ultra portent]
etc. GLOSSA Dum filii Israel in deserto fuerunt, et terram Chanaan expugnaverunt, per diversa loca ferebatur tabernaculum, sed templo edificato non fuit necessaria locorum mutatio. Sic {1.
324rb} quoque cultus veteris testamenti per varias figuras permutabilis fuit, Evangelium vero fuit stabile, ac fixum.
marg.|
{p}
Sub manu]
GLOSSA ut minores discant maioribus obedire, et maiores adiuti a minoribus possint dignius officium implere, sicut in Ecclesia fit hodie.
marg.|
{q}
In vestibulis]
id est in porticibus. GLOSSA Vestibulum dictum est, eo quod vestiat fores templi, vel cuiuslibet edificii.
marg.|
{r}
In exedris]
scilicet thalamis, vel cubiculis, in quibus habitabant Levite, et Sacerdotes. Ipsi quoque veri templi ministri, aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.
marg.|
{s}
In loco]
etc. id est in atrio, ubi erant lavatoria.
marg.|
{t}
Lagana]
genus panis.
marg.|
{u}
Ad torrendum]
GLOSSA spicas, scilicet primitiarum, que torrebantur, et grana comedebantur, quas vulgo graneas vocant. In quibusdam codicibus habetur : Ad ferventem similam, in aliis ad ferventem tantum, sed in Hebreo habetur ad torrenduma.
a Cf. Correctorium biblicum.
marg.|
{x}
Super omne pondus]
quoad arida.
marg.|
{y}
Atque mensuram]
quoad liquida.
marg.|
{z}
Levite vero]
Sacerdotes predicta faciunt, Levite vero, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_23)
Notes :