Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Par. 5,1 

Filii quoque Ruben primogeniti Israel. Ipse quippe fuit primogenitus eius, sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph, filii Israel et non est ille reputatus in primogenitum.
Numérotation du verset 1Par. 5,2 

Porro Iudas
qui erat fortissimus
inter fratres suos, de stirpe eius principes
germinati sunt. Primogenita autem reputata sunt Ioseph.
Numérotation du verset 1Par. 5,3 

Filii ergo Ruben primogeniti Israel : Enoch et Phallu, Esrom, et Charmi.
Numérotation du verset 1Par. 5,4 

Filii Ioel : Samaia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 5,5 

Micha filius eius, Reehia1 filius eius, Baal filius eius,
1 Reehia] Reeia Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,6 

Beera filius eius,
quem captivum duxit Theglathphalasar2 rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben.
2 Theglathphalasar] scrips. , Theglathphalaasar Rusch , Theglathphalnasar Weber cum textu greco
Numérotation du verset 1Par. 5,7 

Fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas. Habuerunt principes Ieiel et Zachariam.
Numérotation du verset 1Par. 5,8 

Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon.
Numérotation du verset 1Par. 5,9 

Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 5,10 

In diebus autem Saul preliati sunt contra Agarenos3
3 Agarenos] Agareos Weber
et interfecerunt illos. Habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga que respicit ad orientem Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 5,11 

Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha.
Numérotation du verset 1Par. 5,12 

Ioel in capite, et Saphan secundus, Ianai autem et Saphat in Basan.
Numérotation du verset 1Par. 5,13 

Fratres vero eorum, secundum domos cognationum suarum : Michael et Mosollam et Sebe et Iori et Iacham4 et Zie et Heber septem.
4 Iacham] scrips. , Iachã Rusch , Iachan Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,14 

Hi filii Abiail, filii Uri, filii Iara5,
5 Iara] Iaro Weber
filii Galaad, filii Michael,filii Iesesi6, filii Ieddo,
6 Iesesi Rusch Weber ] Iesei ΩS
filii Buz,
Numérotation du verset 1Par. 5,15 

fratres quoque filii Abdiel filii Guni
princeps domus in familiis suis,
Numérotation du verset 1Par. 5,16 

et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos eorum7.
7 eorum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,17 

Omnes hi numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda et in diebus Ieroboam regis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 5,18 

Filii Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse, viri bellatores scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prelia quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
Numérotation du verset 1Par. 5,19 

Dimicaverunt contra Agarenos. Iturei vero et Naphei et Nodab
Numérotation du verset 1Par. 5,20 

prebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum preliarentur et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Numérotation du verset 1Par. 5,21 

Ceperuntque omnia que possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
Numérotation du verset 1Par. 5,22 

Vulnerati autem multi corruerunt. Fuit enim bellum Domini,
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
Numérotation du verset 1Par. 5,23 

Filii quoque dimidie tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque ad8 Baal Hermon et Sanir et montem Hermon. Ingens quippe numerus erat.
8 ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,24 

Et hi fuerant9 principes domus cognationis eorum : Epher, Iesi10 et Heliel et11 Ezriel
9 fuerant] fuerunt Weber |
10 Iesi] et praem. Weber |
11 et] om. Weber |
et Ieremia et Odaia12
12 Odaia] Odoia Clementina Weber
et Iediel viri fortissimi et potentens, et nominati duces in familiis suis.
Numérotation du verset 1Par. 5,25 

Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terre quos abstulit Dominus coram eis,
Numérotation du verset 1Par. 5,26 

et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum,
et spiritum Theglathphalasar regis Assur, et transtulit Ruben et Gad et dimidiam tribum13 Manasse et adduxit eos in Ale
13 dimidiam tribum] dimidium tribus Weber
et Abor et Aara14 et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
14 Aara] Ara Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Par. 5,1 
marg.| Filii quoque] Dicto de Iuda, et Simeone, consequenter agit auctor de Ruben, primogenito. Iacob. Prius enim egit de Iuda propter regiam dignitatem. Secundo de Simeone propter hoc, quia sors eius coniuncta fuit sorti Iude.
marg.| {h} Primogeniti] Suspensiva est constructio, usque ibi : Filii ergo Ruben, ubi hoc repetitur.
marg.| {i} Primogenitus] ordine nativitatis.
marg.| {k} violasset] dormiendo cum Bala concubina Iacob, Gn. 49.a. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei primus in donis, maior in imperio, effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tu, et maculasti stratum eius.
marg.| {l} Filii] id est. Iacob.
marg.| {m} Non] scilicet Ruben.
marg.| {n} In primogenitum] ut primogenitum sonet in dignitatem primogeniture.
marg.| {o} Porro] Quia dixerat, quod primogenita data sunt filiis Ioseph, videretur alicui, quod tribus Ioseph dignior esset inter tribus 12. et non tribus Iuda, quod falsum est. Tribus enim Iuda dignior omnibus fuit, quia de ipsa fuerunt reges. Unde appellatur tribus regalis, quod meruit, quando post Moysen primus ingressus est mare rubrum. Unde Gn. 49.b. dixit Iacob, Iuda te laudabunt fratres tui, manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. Ideo adiungitur hic. Porro, etc. quasi dicat data sunt primogenita filiis Ioseph, et non Iude.   [Porro] id est tamen.
marg.| {p} Iudas] qui superfluit.
marg.| {q} Qui erat] vel hoc totum positum est, ut locum habeat sequens relatio, de qua dicit.
marg.| {r} De stirpe] Simile in Ps. 10. Dominus in celo sedes eius. Sed queritur. Quare Ioseph potius, quam Iude data sunt primogenita ? Item in quo consistant ista primogenita ? Solutio : Omnes fratres Ioseph adoraverunt eum, id est Ioseph quasi servi in Egypto. Gn. 43.f. Iuxta quod ipse somniaverat. Gn. 37.c. ita dignior erat omnibus quoad hoc. Et quia patrem, et fratres tempore famis pavit. ideo data sunt ei primogenita Ruben. Et propter mysterium. Ruben enim significat populum Iudaicum, a quo translatum est regnum, et Sacerdotium, et datum est populo Christiano, qui de gentibus venit, qui significatur per Ioseph. In hoc autem consistunt ista primogenita. Quia sicut primogenitus duplicem portionem recipiebat in ferculis, et in divisione hereditatis, ita Ioseph duplicem sortem habuit in terre divisione, et duplicem {1. 314ra} tribum fecit, unde Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph, etc. Et sup. 48.a. Ephraim, et Manasses, sicut Ruben, et Simeon reputabuntur mihi, id est sicut Ruben, et Simeon duas tribus facient, ita Ephraim, et Manasses. In hoc etiam apparuit ius istius primogeniture date Ioseph, quia Ieroboam, qui fuit de Ioseph, primus regnavit super 10. tribus. Unde GLOSSA Data sunt Ioseph iuniori filio primogenita, cuius progenies multiplicatur, et excedit potentia regni inter decem tribus.
marg.| {a} Filii ergo Ruben] Repetit, quod dimiserat de Ruben texens generationem.
marg.| {b} Enoch] isti 4. etiam sic nominantur Gn. 46.b.
marg.| {c} Filii Ioel] hic interrumpitur series generationis Ruben. Fuit autem iste Ioel unus de principibus, qui Supra 4.f. nominati sunt de Simeone.
marg.| {d} Samaia filius] scilicet Ioel.
marg.| {e} Gog filius] id est Samaia. Eodem modo expone sequentia relativa.
marg.| {f} Quem captivum] sc. Beera, ut dicit Raban. Hunc dicunt Hebrei patrem esse Osee prophete, quem rex Assyriorum Theglathphalnasar cum 10. Tribubus duxit captivum. Immo Salmanasar. Solutio : De utroque dicitur hoc, quia Theglathphalnasar inchoavit captivitatem, et Salmanasar consummavit.
marg.| {g} Fratres] id est. Beera.
marg.| {h} Per familias] scilicet a Nabuchodonosor.
marg.| {i} Aroer] civitas.
marg.| {k} Nebo] mons, in quo mortuus est Moyses : Dt. 34.
marg.| {l} Eremi] id est deserti.
marg.| {m} Multum] Antipophora est : Posset enim aliquis querere. Quare tantum spatium terre occupavit ? Respondet. Multum, etc.
marg.| {n} In terra Galaad] que erat pascualis.
marg.| {o} Prelati] scilicet Rubenite.
marg.| {p} Agareos] qui de Agar, que est Cethura. Unde GLOSSA Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in seqq. dicatur eod. c. Rubenitas, et Gadditas, et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse, et prebuisse illis, id est. Agarenis, qui de Ismael fuerunt, auxilium Ithureos, Napheos, et Nodab, filios Ismael.
marg.| {q} Habitaveruntque] scilicet Rubenite.
marg.| {r} Pro eis] sc. Agarenis.
marg.| {s} In omni plaga] id est in omnibus finibus.
marg.| {t} Filii vero] contra. Dt. 3.b. Reliquam partem Galaad, et omnem Basan regni Og tradidi dimidie tribui Manasse. Non ergo filii Gad habitaverunt in terra Basan. Ergo Basan bipartita fuit. Partem, que respicit Galaad, possedit Gad, alia, que est in regno Og, possedit Manasses. Expone ergo sic, quod dicitur in Dt. Omnem Basan, etc. id est omnem illam partem, que est in regno Og : aliam partem habuerunt filii Gad, que respicit Galaad. Unde hic dicitur. Filii Gad
marg.| {e} regione habitaverunt, id est in opposita parte. Et ita Basan quandoque large, quandoque stricte accipitur. {1. 314rb} Vel omnem Basan, id est magnam partem eius.
marg.| {u} E regione] id est ex opposita parte terre.
marg.| {x} Selcha] civitas est, ut dicitur Dt. 3.b.
marg.| {y} In capite] id est primus erat inter eos.
marg.| {z} In Basan] supple habitaverunt. a   Et Zie] supple habitaverunt.
marg.| {b} In familiis] supple fuerunt.
marg.| {c} Et in Basaan] id est in una parte Basan.
marg.| {d} Saron] civitas est, Aliqui habent Arnon, et est nomen fluvii.
marg.| {e} Ad terminos] scilicet Saron, vel Arnon.
marg.| {f} In diebus Ieroboam] Ex hoc videtur, quod contemporanei fuerunt Ioathan, et Ieroboam, quod manifeste falsum est, quia longe ante fuit Ieroboam. Si tu dicas, quod duo fuerunt Ieroboam, scilicet filius Nabath, qui fuit primus rex 10. tribuum, et de hoc non agitur hic. Item filius Ioas regis Israel, de hoc agitur hic. Non est hoc verum, quia neque iste Ieroboam contemporaneus Ioathan, immo mortuus est 38. an. Ozie regis Iuda patris Ioathan, ut legitur 4Rg. 15.b. Solutio : numeratio istorum non fuit simul facta, sed successive, quia quidam numerati sunt tempore Ieroboam, quidam tempore Ioathan.
marg.| {g} Contra Agarenos] tempore Saulis.
marg.| {h} Ithurei vero] Hi fuerunt Ismaelite. Hinc sumit argumentum quedam GLOSSA prenotata, quod Agar fuit Cethura, que sic incipit. Verisimile est Agar, etc. Et est argumentum satis apparens. Nam Rubenite dicuntur pugnasse contra Agarenos, et contra Ithureos, id est Ismaelitas. Ismaelite vero dicuntur filii Ismael. Agareni vero filii Agar. Sed Agar non legitur habuisse nisi unum filium, scilicet. Ismael. ergo iidem sunt Agareni, et Ismaelite, ergo iidem sunt Ithurei, et Agareni. Ergo eadem est Agar, et Cethura, a qua Ithurei.
marg.| {i} Eis] id est Agarenis.
marg.| {k} Cum eis] id est Agarenis.
marg.| {l} Invocaverunt] etc. Rubenite.
marg.| {m} Exaudivit] Dominus.
marg.| {n} Eos] Rubenitas.
marg.| {o} Ceperuntque] Rubenite.
marg.| {o} Possederant] Agareni.
marg.| {p} Fuit enim] etc. quia Dominus pro eis pugnavit. Sicut dicit Moyses Ex. 14.d. Dominus pugnabit pro vobis, vos autem tacebitis. GLOSSA dicit sic, id est ad interventionem hostium, auxilio Dei peractum.
marg.| {q} Usque ad] etc. GLOSSA donec, scilicet pro peccatis suis traditi sunt Assyriis.
marg.| {r} Baalhermon] una dictio.
marg.| {s} Montem Hermon] hic patet, quod Sanir, et Hermon sunt duo montes. Idem dicit GLOSSA super illud Ct. 4.c. De capite Ammana, de vertice Sanir, et Hermon. Contra. Ez. 27.a. Impleverunt cor tuum abietibus, et de Sanir, qui est Hermon. Item Dt. Hermon, quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhei Sanir. Ergo idem mons est Sanir, et Hermon. Solutio : Sanir equivocum est, et est duorum montium nomen. Uno modo idem est, quod Hermon, alio modo {1. 314va} non idem.
marg.| {t} Et hi] qui sequuntur.
marg.| {u} Cognationis eorum] id est dimidie tribus Manasses.
marg.| {x} Post deos] etc. id est post idola. GLOSSA Dum filii Israel Deo servierunt, habuerunt eum propitium, et defensorem contra hostes suos. Cum autem eo relicto idola coluerunt senserunt ultorem, quem habuerunt protectorem.
marg.| {y} Quos abstulit] in Iosue.
marg.| {z} Suscitavit] Ergo voluntas regis assyriorum fuit a Deo, et constat quod fuit mala, ergo mala actio est a Deo. Solutio : Actio in quantum actio, sive quoad essentiam suam, est a Deo. In quantum mala, ab homine vel diabolo. {a}   Spiritum Phul] 4Rg. 15. Regnante Manahen.
marg.| {b} Theglathphalnasar] 4Rg. 15. contra Phacee.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_5)

Notes :