<16.327b> Prologus ‘Quomodo Grecorum’
Numérotation du verset
1Par. Prol.327b,1
1
1
¶Nota: La place originelle de la préface
Quomodo Graecorum
est en tête de 1Par. d’après l’édition critique de la Vulgate (
Biblia sacra iuxta latinam vulgatam...,
Romae, 1948, p. 7-10 =
Edmaior.
) Voir ici 2Par. et les notes introductives afférentes.
<16.327b> Prologi ‘Quomodo Grecorum historias’ expositio
marg.|
Secundi prologi Hieronymi in libro Paralipomenon expositio
marg.|
{d}
Eusebius]
etc. Sicut diximus a principio : HIERONYMUS huic libro duos premisit prologos. In primo excusat se apud Chromatium Episcopum, dicens ridiculum esse super quatuor translationes, scilicet Septuaginta. Symmachi, Aquile, Theodotionis, quintam addere : Tamen quia ille corrupte fuerant, ideo iuxta fontem Hebraice veritatis hanc translationem edidit Chromatio. In hoc autem secundo prologo scribit HIERONYMUS Domnioni, et Rogatiano, amicis suis : In principio cuius captat eorum benevolentiam tripliciter. Primo a propria persona, cum dicit :
Eusebius
HIERONYMUS. Binomius enim erat. Secundo a solicitudine, quia multum laboravit in hoc opere. Tertio etiam ab humilitate, quia non sibi credens in hoc opere, magistrum habere voluit : ibi
[Fateor]
etc. in secunda parte huius prologi excitat attentionem, assignans operis utilitatem, et modum agendi.
marg.|
{e}
Quomodo Grecorum]
id est quemadmodum : Et captat hic benevolentiam a solicitudine.
marg.|
{f}
Virgilii librum]
scilicet Eneidos.
marg.|
{g}
Troade]
civitas.
marg.|
{h}
Leucatem]
fluvius est, ut dicit Cantor <Pariensis> ; mons, ut dicit archiepiscopus Cantuariensis
, quod volunt auctores.
marg.|
{i}
Acroceraunia]
montes sunt. Unde Isidorus : Acroceraunia montes sunt propter altitudinem, et fulminum iactus sic dicti. Acros enim altum est, et ceraunos Grece, fulmen Latine dicitur.
[Siciliam]
regio est.
marg.|
{k}
Ad ostia]
id est portus.
marg.|
{l}
Tyberis]
fluvii.
marg.|
{1.
309va} a
Provinciam]
terram, scilicet pro missionis.
marg.|
{b}
Fateor]
etc. Hic captat benevolentiam ab humilitate.
[Nec habuisse]
etc. id est fateor, quod non credidi opinioni mee quasi magistre : Tutius enim auditur veritas, quam dicatur.
marg.|
{d}
Sed ea etiam]
fateor.
marg.|
{e}
De Tyberiade]
Hic est duplex littera. CANTOR PARISIENSIS legit hanc que hic est hoc modo. Cum a me flagitassetis, ut vobis Paral. transferrem Latino sermone, ego assumpsit, de Tyberiade, quodam auctore, id est doctore legis : Et contuli cum eo, id est scriptis illius Tyberiadis contuli alia exemplaria : A vertice, id est a principio, usque ad finem. Alii habent hanc litteram : De Tyberiade legis quemdam auctorem. Et hanc legit Archiepiscopus Cantuariensis , hoc modo : Cum a me flagitassetis, ut vobis Paralipom. latino sermone transferrem, ego assumpsi de Tyberiade, id est de civitate illa, ubi tunc vigebat studium Hebreorum, sicut modo Parisiis studium Latinorum : Quemdam auctorem, id est quemdam doctorem, legis habentem auctoritatem, et cum eo contuli de libro Paralipom. Cetera non mutantur.
marg.|
{f}
Admirationi]
vel admirabilis.
marg.|
{g}
Ut aiunt]
id est ut solet dici vulgariter.
marg.|
{h}
Confirmatus]
collatione facta cum eo.
marg.|
{i}
Libere]
id est secure, quasi dicat non curo, quid alii dicant.
marg.|
{k}
Ita enim in Grecis]
ostendit quare transtulerit, quia scilicet liber iste corruptus erat, tam apud Grecos, quam apud Latinos.
marg.|
{l}
Nominum liber]
id est continens nomina tam hominum, quam locorum multa, in quibus vitium est sepe scriptorum.
marg.|
{m}
Sarmatica]
a loco. Sarmate enim sunt populi Barbari, et terra eorum Barbarica. Unde Ovidius : “Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum”.
marg.|
Quidam libri habent Pharmatica, id est mutata. Pharmacia enim est medicina laxativa, que subiectum immutat spiritu, scilicet.
marg.|
{n}
Pleni]
Hoc videtur dicere Ironice HIERONYMUS quia in illo prologo super Genesis scilicet Desiderii mei, etc. dicit aperte, quod mendacium fuit, scilicet Septuaginta interpretes ita divisos in cellulis transtulisse. Ad hoc dicimus, quod Hier. ibi non invehitur contra Septuaginta sed contra AUGUSTINUS qui ita dividebat eos, hic autem asserit eos fuisse plenos Spiritu sancto, quo inspirante transtulerunt, sed non divisi, ut dicit AUGUSTINUS
marg.|
{o}
De inemendatis]
exemplaribus.
marg.|
{p}
Inemendata]
exemplaria.
marg.|
{q}
Scriptitant]
id est scribunt.
marg.|
{1.
309vb}
{r}
Cogunt]
id est coadunant. Simile in Bucolicis Virgilius
a : “Tityre coge pecus”, etc.
a
¶Fons :
Vergilius,
E
clogae sive bucolicae, 3.20 : “M. Quid domini faciant, audent cum talia fures? | non ego te vidi Damonis, pessime, caprum | excipere insidiis, multum latrante Lycisca? | et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? | Tityre, coge pecus!' tu post carecta latebas. Tityre, coge pecus! tu post carecta latebas”.
marg.|
{s}
E regione]
id est e contrario.
marg.|
{t}
Propter latitudinem]
unius nominis.
marg.|
{u}
Dividunt]
unum nomen.
marg.|
{x}
Sed et ipse]
etc. Aliud vitium circa nomina ostendit.
marg.|
{z}
Oblique]
id est non recte. a
Sub interpretatione]
etc. id est sub ficta, et figurata interpretatione, id est significatione, quasi dicat aliquando nomen hominis sub nomine loci accipitur, et
marg.|
{e} converso, et sic sepe narrantur historie non vere, sed sub ficta significatione nominum.
marg.|
{b}
Eorum]
id est appellationem, de quibus in Historiis
b
, scilicet.
b
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{c}
In regnorum libro]
id est in libro Regum.
marg.|
{d}
Que utique]
etc. Patet hic, quod liber Verborum dierum regum Iuda non est Paralipomenon.
marg.|
{e}
Apud nos divisus est]
id est in Latinis codicibus translatis de editione. SEPTUAGINTA
marg.|
{f}
In bruto]
id est in libro CATONIS sic dicto quia Brutus introducitur ibi sic loquens per dialogum ad Catonem avunculum suum, vel CATO ad Brutum nepotem suum, sicut Gregorius ad Petrum discipulum suum. Ille dialogus erat liber unus, et tamen divisus a quibusdam, vel in duos libros, vel in tres.
marg.|
{g}
Secent]
id est dividant.
marg.|
{h}
Deinde etiam]
etc. Hic excitat HIERONYMUS attentionem.
marg.|
{i}
Sed rerum]
aliarum.
marg.|
{k}
Ad extremum]
id est ultimo attendendum est.
marg.|
{l}
Quia omnis eruditio]
id est perfectio eruditionis, et hoc ostendit utilitatem.
marg.|
{m}
Scripturarum]
scilicet legis, prophetarum, agiographorum.
marg.|
{n}
Leviter]
id est breviter, et summatim.
marg.|
{o}
Misi librum]
scilicet Paralipomenon.
marg.|
{p}
Benevolis]
meis.
marg.|
{q}
Invidis]
meis.
marg.|
{r}
Plinius]
historiographus.
marg.|
{s}
Plerique]
id est invidi.
marg.|
{t}
Interpretatione]
etc. id est editione.
marg.|
{u}
Reprehendere]
aliquid.
marg.|
{x}
Hebreos]
id est Hebraicam veritatem.
marg.|
{y}
Sermonis]
id est libri a nobis editis.
marg.|
{z}
Additum]
a me in mea editione. a
Quod in latinis]
etc. translatus ab editione SEPTUAGINTA
marg.|
{b}
Ubi vero Obelus]
Nota asteriscos, figura quedam est facta ad modum astri. Et dicitur ab
ἂστηρ
Grece, quod est stella Latine, non ab astro, ut quidam putant. Obelus vero est figura facta ad modum sagitte barbate, id est virgula quedam iacens super litteram ex transverso. Hier. vero ponebat asteriscum,
{1.
310ra} ubi SEPTUAGINTA interpretes aliquid omiserunt de Hebraica veritate, quasi dicat hic deest in codicibus Latinis translatis ab editione SEPTUAGINTA quod hic appositum est de Hebraica veritate, quod est quasi stella irradians. Ubi vero SEPTUAGINTA interpretes aliquid de suo apposuerunt, quod non erat in Hebraica veritate, ibi posuit HIERONYMUS obelum, quasi dicat, in tali loco est aliquid iugulandum in Latinis codicibus ab editione SEPTUAGINTA translatis. Aliter usus est Origenes asterisco et obelo. Ubi enim SEPTUAGINTA aliquid omiserant, asteriscum ponebat. Obelum vero ponebat ubi vel superfluum aliquid vel falsum videbatur positum. Et nota quod Obelus tripliciter variatur. Quandoque simpliciter sine punctis scribebatur, et dicebatur obelus ad iugulandum superflua vel falsa. Quandoque scribebatur habens duos punctos desuper hoc modo, et ponebatur in his, in quibus erat dubium an poni deberent, et tolli, et dicebatur obelus ad punctos. Quandoque scribebatur inter duos punctos hoc modo, dicebatur limmiscus, et ponebatur in locis, in quibus interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt. Ita dicit Isidorus. Adhuc sunt alie novem figure huiusmodi : Sed raro inveniuntur, et ideo tacui de illis.
Explicit expositio secundi prologi D. Hugonis.
Explicit expositio secundi prologi D. Hugonis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Prologi ‘Quomodo Grecorum historias’ expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_Prol.327b)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Prologi ‘Quomodo Grecorum historias’ expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_Prol.327b)
Notes :