Hugo de Sancto Caro

<16.328b> Prologus ‘Si Septuaginta’

Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,1 

¶ Prefatio sancti Hieronymi in librum Dabreiamin qui et Paralipomenon quod nos dicere possuus verba dierum incipit. 1 - Si2* Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in grecum versa est editio permaneret, superflue, mi3 Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres ut hebrea volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesie roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio comprobari.
¶Codd. : Weber Rusch
1 Prefatio sancti… dierum incipit Rusch ] Eiusdem in librum Paralipomenon praefatio Clementina, Incipit prologus sancti Hieronymi in libro Paralipomenon Weber |
2 Si ΩD ΩG ΩX Weber ] Sed praem. Rusch |
3 mi] me praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,2 

Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere4, illudentibusque Iudeis “cornicum”, ut dicitur, “oculos configere”. Alexandria et Egyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, medie inter has provincie Palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus5 vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exemplaria6 composuit quatuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audacie est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans que minus fuerint, et virgulis que ex superfluo videbantur7 apposita.
4 cudere] condere Weber |
5 Pamphilus Λ Rusch Clementina ] Pamphilius Weber |
6 exemplaria Amiatinus Rusch ] exemplum D, exempla Weber, exapla Λ G |
7 videbantur] videantur Weber |
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,3 

Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, que vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebreis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem8 ? Scripsi nuper librum ‘’De optimo genere interpretandi’’a, ostendens illa de evangeliob : “Ex Egypto vocavi filium meum” etc : “Quoniam Nazareus vocabitur” etd : “Videbunt in quem compunxerunt” et illud Apostolie : “Quod9 oculus non vidit nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se” ceteraque his similia in Hebreorum libris inveniri. Certe Apostoli et evangeliste Septuaginta interpretes noverant, et unde eis hec10 que in Septuaginta interpretibus11 non habentur ? Christus Dominus12 noster utriusque Testamenti conditor in evangelio secundum Ioannem, «Qui credit”, inquitf, “in me, sicut dicit13 Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive». Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebreos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla presumunt.
a Cf. HIERONYMUS , Epistulae, Ep. 57 § 7, CSEL 54, p. 514-515.
b Mt. 2, 15 ; cf. Os. 11, 1.
c Mt. 2, 23.
d 1Cor. 2, 9.
e 1Cor. 2, 9.
f Io. 7, 38.
8 probem] comprobem Clementina |
9 Quod] que Weber |
10 hec] + dicere Weber |
11 interpretibus] om. Weber |
12 Dominus] Deus Weber |
13 dicit] dixit Weber |
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,4 

Hec pace veterum loquar14 et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes et15 legentes in angulis, idem16 accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de greco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere estimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles mores17 et silvam nominum, que scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, “mihimetipsi et meis” iuxta Hismenium “canens”, si aures surde sunt ceterorum. EXPLICIT PROLOGUS .g
g HIERONYMUS, Prologus in Par., ed. Weber, p. 546-547.
14 loquor] loquar Weber |
15 et] om. Weber |
16 idem] + et Weber |
17 mores] moram Weber |

<16.328b> Prologi ‘Si Septuaginta’ expositio

marg.| Secundi prologi Hieronymi in libro Paralipomenon expositio
marg.| {h} Si Septuaginta, etc.   Pura ] id est incorrupta.
marg.| {i} Ab eis] id est Septuaginta.
marg.| {k} Versa] de Hebreo.
marg.| {l} Editio] id est translatio.
marg.| {m} Sanctissime] Non adulatur Hieronymus sed sanctitatis, et sapientie primatum istius ostendit.
marg.| {n} Impelleres] id est compelleres, precum instantia.
marg.| {1. 308va} {a} Nascentis] id est primitive.
marg.| {c} Comprobari] quasi dicat si translatio Septuaginta incorrupta mansisset, iustius esset.
marg.| {b} Silendo] id est cessando a nova translatione, illam comprobare, quam novam translationem faciendo, damnare.
marg.| {c} Pro varietate regionum] quia quidam habebant translationem Symmachi, quidam editionem Aquile, quidam editionem Theodotionis.
marg.| {d} Antiquaque translatio] id est translatio SEPTUAGINTA qui secundum Augustinum in libro de doctrina Christiana. transferentes singuli in propriis cellis conveniebant in unum, ut translata per septimanam conferrent : Quorum omnium translationes uniformes, et concordes, per omnia inveniebatur, et ideo eorum translatio germana, id est concors appellatur. Hieronymus vero huic opinioni non consentiens dicit quod in Sabbato convenientes, vel simul transferentes in eadem domo, ex omnibus translationibus suis unam conflabant, que germana dicitur, quia illi Septuaginta quasi germani, id est fratres erant, id est omnes Iudei.
marg.| {e} Violata] vitio scriptorum.
marg.| {f} Puritas] supple est.
marg.| {g} Et pluribus] translationibus.
marg.| {i} Quid verum] ut scilicet quod verum fuerit, approbemus, residuum obelo iugulemus.
marg.| {k} In veteri opere] id est super vetus opus Septuaginta
marg.| {l} Cornicum] quasi dicat sive hoc, sive illud fecerimus, arbitrii nostri puritas est, id est nostrum propositum purum est.
marg.| {m} Oculos configere] quasi dicat hoc facere est oculos cornicum configere, id est auditores, curiosos, et suspensos reddere. Cum enim nova veteribus superaddantur, suspenduntur animi auditorum, quasi admirantes, et invidentes ad modum cornicum, que videntes alias aves, vel alia animalia, aliquod cadaver comedere, figunt ibi oculos, et suspendunt, quasi admirentur, et invident eis. Alia littera habet :   [Nostri arbitrii putas] Et est sensus : Cum ita sit corrupta illa translatio, putas tu, o Chromati, hoc esse nostri arbitrii, id est hoc spectare ad nostrum iudicium. quasi dicat o Chromati, putas tu, quod circa huiusmodi versetur nostra meditatio.
marg.| {h} Aut iudicare] etc. id est o Chromati, putas tu, quod nostri arbitrii sit iudicare, e pluribus translationibus   [quid verum sit] id est que verior sit, et que melior tenenda   [Aut novum] etc. id est super veterem translationem novam facere : Et putas, o tu Chromati   [nostri ... ] id est putas tu, quod velimus   [oculos corn. config. ut dicitur] id est vulgari proverbio quasi dicat putas tu, quod velimus facere hoc, propter quod invidi, et emuli configant in me oculos quasi in cadavere lacerando ad modum cornicum, que videntes cadaver, non audent appropinquare, sed de longe stantes, oculos configunt in illud. Vel sic, et levius : Cornix invida est, unde per illam invidi intelliguntur. Et quando aliquis bonum facit, oculi invidorum configuntur, quia ut dicitur Eccl. 14.b. Oculus invidi nequam, nec potest respicere bonum aliquando recta acie. Est ergo sensus. Putas tu nostri arbitrii esse, quod velimus configere oculos invidorum. Vel quia cornix avis garrula est, significat garrulos disputatores, qui videntur sibi oculos eruere. Et est sensus, putas tu, quod velimus o Chromati oculos cornicum configere, id est facere aliquid unde cornices, id est garruli disputatores sibi configant oculos. Vel aliter, et melius : Quidam adolescens nobilis capiebat cornices, et illis oculos eruebat, et postea dimittebat abire. In quo dupliciter culpabilis erat, quia opus otiosum, et inutile faciebat, et quia hominibus se odiosum reddebat. Et secundum hoc est sensus : o Chromati, putas tu, quod velimus opus novum facere, per quod efficiar otiosus, et hominibus odiosus, sicut ille, qui cornicibus oculos configebat.
marg.| {n} Alexandria] Ostendit, quod dixerat, scilicet quod diverse regiones diversa habebant exemplaria.
marg.| {o} In   Septuaginta   suis] id est in translatione Septuaginta id est in {1.308vb} exemplaribus huius operis.
marg.| {p} Hesychium laudat] id est eius exemplaria laudant, et recipiunt.
marg.| {q} Palestinos codices] id est factos in Palestina.
marg.| {r} Elaboratos] id est laboriose compositos.
marg.| {s} Eusebius, et Pamphilius] discipuli Origenis.
marg.| {t} Hac trifaria] id est triplici translatione.
marg.| {u} Quatuor editionum] scilicet Septuaginta Symmachi, Aquile, Theodotionis. quasi dicat Origenes ex illis quatuor editionibus unam composuit.
marg.| {x} E regione singula] etc. id est conferentes ad invicem verba diversarum translationum.
marg.| {y} Ut unus dissentiens] etc. id est ut illud, in quo plures consentiunt, quasi verum, et immutabile censeatur. Et non solum hec quatuor exemplaria composuit.
marg.| {z} Sed quod maioris audacie] id est temeritatis.
marg.| {a} Asteriscis] Asteriscus est figura ad modum astri formata quam posuit Origenes ubi aliqua minus erant in translatione, Septuagintaquasi ad dilucidationem.
marg.| {b} Virgulis] id est obelis, ad modum veru formatis, quos posuit Origenes ubi Septuaginta, aliqua superflua posuerant in signum, quod iugulanda erant. Asteriscus igitur signum erat, quod ubi erat, ibi opus erat dilucidatione propter defectum aliquem. Obelus vero signum erat, quod ibi erat, ubi erat aliquid iugulandum, et quasi superfluum amovendum.
marg.| {c} Aliis licuit] id est Origeni et aliis predictis. quasi dicat si aliis veteribus translatoribus, quas semel susceperant, et approbaverunt, licuit novas superaddere, cur non liceat mihi hoc opus facere ?
marg.| {e} Post Septuaginta   cellulas] id est post translationem Septuaginta qui in cellulis singulis transtulerunt. Et utitur metonymia, ponens continens pro contento.
marg.| {f} Iactantur] quasi nullus auctor facit mentionem de hoc, scilicet quod Septuaginta interpretes habuerunt septuaginta cellulas, quisque suam. Quod si esset verum,  ALIQUIS auctor de hoc fecisset mentionem. Et invehitur hic Hieronymus contra Augustinum qui hoc dicebat.
marg.| {g} Singulas] etc. id est singulas editiones condiderunt.
marg.| {h} Hoc quoque] etc. Alia ratio est, quod licitum debet esse ei facere hoc opus.
marg.| {i} Quod Septuaginta   nescierunt] id est quod in translatione Septuaginta non reperitur.
marg.| {k} Cur me] etc. quasi dicat Suscipere debent Latini editionem meam, que Apostolica, et Evangelica auctoritate approbatur : Nec alias violavit, sicut fecit editio Origenis.
marg.| {l} Qui inviolata] hoc dicit contra Origenem, qui Theodotionem miscuit cum Septuaginta et sic utramque corrupit.
marg.| {m} Laborem meum] id est editionem meam laboratam, id est laboriose, compositam.
marg.| {n} Apostolis] qui multa de Hebraica veritate dixerunt in epistolis suis, que in editione Septuaginta non reperiuntur.
marg.| {o} Librum] Forte liber iste sic dictus est, scilicet liber de optimo genere interpretandi : Ubi docuit Hieronymus quod quando aliquis interpretatur, id est de uno idiomate in aliud transfert, sententie potius, quam littere adherendum est.
marg.| {p} Ostendens] Suspensa est constructio usque ibi, in Hebreorum libris inveniri.
marg.| {q} Illa] que in translatione. Septuaginta non inveniuntur, hec sunt ista.
marg.| {r} Ex Egypto vocavi filium meum] Hoc in Os. 11.a. secundum translationem Hier. et inde sumitur a Mt. 2.c. Hec autem nusquam reperiuntur in translatione Septuaginta unde patet, quod imperfecta est. Multa enim sumpserunt, sive tacuerunt Septuaginta de Trinitate, propter gentes, et propter Ptolemeum regem Egypti, ne crederent plures esse Deos. Mt. 2.d.
marg.| {s} Nazareus vocabitur] Is. 11.a. ubi nos habemus. Et flos de radice eius ascendet, Nazareus enim floridus interpretatur.
marg.| {t} In quem] Io. 19. et Za. 12.c.
marg.| {u} Que oculus] etc. 1Cor. 2.c. Is. 64.b. ubi nos habemus : Oculus non {1.309ra} vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te.
marg.| {a} In Hebreorum libris] ostendens inquam illa inveniri in libris Hebreorum.
marg.| {b} Et unde eis] id est unde habuerunt hec, que dixerunt, nisi in Hebraica veritate invenissent.
marg.| {c} Utriusque testamenti] hoc est contra Manicheum, qui dicebat Vetus Testamentum esse a maligno Deo, et novum a benigno.
marg.| {d} Secundum] Io. 7.f. Et potest dici sumptum de Prv. 10.b. ibi : Vena vite os iusti : Ibi dicit <Glossa> interlinearis Flumina de ventre, etc. Vel de Prv. 18.a. ibi Aqua profunda, verba ex ore iusti viri, et torrens redundans fons sapientie.
marg.| {e} Septuaginta non habent] quasi dicat hoc non est in translatione SEPTUAGINTA Et quia aliquis posset dicere, quod in Apocryphis invenitur, ideo addit.
marg.| {f} Apocrypha] etc. Et potest esse Apocrypha accusativus pluralis, vel nominativus singularis. Si primo modo, sensus est. Ecclesia nescit, id est non recipit Apocrypha scripta ad probationem alicuius, scilicet. Si secundo modo, sensus est : apocrypha Ecclesia, id est que utitur apocryphis, nescit hoc, ex quo Septuaginta non habent.
marg.| {g} Ad Hebreos igitur] id est ad Hebraicam veritatem, ubi hec reperiuntur. Sed si hec translatio Septuaginta et Origenis, et aliorum, ideo reprobanda est, quia hec inveniuntur in eis, ergo eadem ratione etiam translatio Hieronymi in Prv. quia hec auctoritas : Flumina de ventre eius fluent aque vive, ibi non invenitur. Ad hoc potest dici sine preiudicio, quod hec auctoritas invenitur in translatione Hier. quoad sensum, etsi non quoad seriem verborum, sed in SEPTUAGINTA nec sensus, nec verba reperiuntur.
marg.| Nota in universo fuisse septem principales translationes :
- Prima fuit Septuaginta interpretum quos Onias pontifex misit Ptolemeo Philadelpho regi Egypti, qui transtulerunt ei totam Bibliam de Hebreo in Grecum, difficultates de trinitate et de humanitate Christi ubique subticentes, vel aliter, quam haberet Hebraica veritas, transferentes. Cum enim Ptolemeus gentilis esset, timebant. Septuaginta si audiret tres personas nominari, crederet tres Deos esse.
- Secunda fuit Aquile.
- Tertia Symmachi.
- Quarta Theodotionis.
- Quinta dicitur Vulgata de qua quo auctore sit edita ignoratur. Fuit enim inventa in Hiericho. Tamen quidam dicunt quod Vulgata editio est translatio Septuaginta que sic dicitur quia fere per totum orbem iam erat provulgata.
- Sexta fuit Origenis.
- Septima Hieronymi.
marg.| Quatuor prime fuerunt de Hebreo in Grecum. Vulgata vero cuius lingue fuerit non audivi. Editio Origenis fuit de Hebreo in Grecum et postea de Greco in Latinum : Origenes enim Grecus fuit, sicut Aquila et Symmachus et Theodotio. Unde editionem Septuaginta antequam suam faceret, correxit Origenes cum asterisco, et obelo, miscens multa de editione Theodotionis. Ubi SEPTUAGINTA aliquid omiserant, vel mutaverant de Hebraica veritate, ponebat asteriscum quasi dicat hic est defectus, et indiget lumine : Et forte in margine apponebat defectum illum. Sed ubi SEPTUAGINTA aliquid de suo addiderant, quod non erat in Hebraica veritate, ponebat obelum, quasi dicat hic est aliquid superfluum, et iugulandum.
marg.| Item nota quod Hieronymus editionem Septuaginta emendavit et Latinis tradidit emendatam, sicut ipse dicit hic. De his editionibus habes in prologo Iob, ubi bibliotheca vocatur hexaplois, ab hex quod est sex, et aploos quod est simplex vel rectum, quasi bibliotheca habens sex rectas, vel simplices editiones. Vel exaplois dicuntur tabule habentes sex paginas, in quibus scribebatur diversitas editionum ut sciretur in quo convenirent et in quo differrent.
marg.| {h} Pace veterum] scilicet Septuaginta
marg.| {i} Obtrectatoribus] id est detractoribus.
marg.| {k} Canino] id est rabido, vel irrationabili.
marg.| {l} In angulis] id est in occulto.
marg.| {m} Id est] supple sunt accusatores, eiusdem, {1.309rb} etc.
marg.| {n} Cum in aliis] etc. quasi dicat id est probant, et reprobant, defendunt, et accusant. Et hoc est secundum faciem iudicare, habere eamdem causam accusationis, et defensionis.
marg.| {o} Mutetur] quasi dicat diversitas auctorum facit Editionem vitiosam, vel pretiosam, et non potius pretium, vel vitium rei.
marg.| {p} Nostris] id est Latinis.
marg.| {q} Nec] pro et non.
marg.| {r} Eorum quos] id est quorum translationem.
marg.| {s} Edissero] id est expono, vel commendo : Unde patet, quod eis non invideo, neque detraho.
marg.| {t} Idcirco feci] Hec est causa necessaria, quare Hieronymus transtulit hunc librum.
marg.| {u} Inextricabiles moras] id est longas sententias.
marg.| {x} Silvam] id est confusionem incultam.
marg.| {y} Sensuumque] Hoc dicit, quia ita corrupta erat editio Septuaginta quod videbatur esse Barbara, vel Barbaras, et ignotas dictionum significationes habens.
marg.| {z} Per versuum cola] id est membratim per distinctionem clausularum.
marg.| {a} Digererem] id est exponerem.
marg.| {b} Ismenium] quidam fuit Philosophus qui dicebat : Si noluerint me audire, canam tamen mihimetipsi. Quidam tamen dicunt Ismenium esse fluvium, iuxta quam orgia Bacchi celebrantur cum clamore, quibusdam clamantibus, aliis silentibus, et clamantes deridentibus : Et est sensus.
marg.| {c} Si aures] etc. meam translationem contemnentes, et audire nolentes ego canam mihimetipsi, et meis.   [Iuxta Ismenium] sicut illi, qui iuxta Ismenium cum clamore orgia bacchica derident.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Prologi ‘Si Septuaginta’ expositio ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_Prol.328b)

Notes :