Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset Iob. 23,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 23
Numérotation du verset Iob. 23,2 

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus :
et manus plage mee aggravata est
super gemitum meum.
Numérotation du verset Iob. 23,3 

Quis mihi tribuat
ut cognoscam
et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius ?
Numérotation du verset Iob. 23,4 

Ponam coram eo
iudicium,
et os meum replebo increpationibus,
Numérotation du verset Iob. 23,5 

ut sciam verba que mihi respondeat et intelligam quid loquatur mihi.
Numérotation du verset Iob. 23,6 

Nolo multa
fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis sue mole me premat.
Numérotation du verset Iob. 23,7 

Proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Numérotation du verset Iob. 23,8 

Si ad orientem iero non apparet,
et2 si ad occidentem non intelligam eum.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 23,9 

Si ad sinistram quid agam3 ? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram non videbo illum.
3 agam] agat Weber
Numérotation du verset Iob. 23,10 

Ipse vero scit viam meam
et probavit me quasi aurum
quod per ignem transit.
Numérotation du verset Iob. 23,11 

Vestigia eius secutus est pes meus.
Viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
Numérotation du verset Iob. 23,12 

A mandatis labiorum eius non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Numérotation du verset Iob. 23,13 

Ipse enim solus est,
et nemo avertere potest cogitationem eius.
Et anima eius
quodcumque
voluit4 hoc facit.
4 voluit] voluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 23,14 

Cum expleverit in me voluntatem suam
et alia multa similia
presto sunt ei.
Numérotation du verset Iob. 23,15 

Et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
Numérotation du verset Iob. 23,16 

Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
Numérotation du verset Iob. 23,17 

Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.

Capitulum 23

Numérotation du verset Iob. 23,1 
1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 23 CorS1
Numérotation du verset Iob. 23,2 
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus :
interl.| dum converso meliora promittis
marg.| NUNC  QUOQUE  IN  AMARITUDINE. Mens iusti in amaritudine est semper etiam in prosperis quam amaritudinem adversitas ingeminat.
marg.| Unde : NUNC  QUOQUE. Sicut fuit prosperis. Vel   nunc quoque, id est dum meliora promittis. N  unc quoque in amaritudine est sermo meus, quia inordinate consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. Iusti enim eo amplius gemunt quo malos blandire perspiciunt, qui per dulces sermones seducere querunt.
et manus plage mee aggravata est
interl.| fortitudo percussionis, quia non solum a Deo divisi unde ceci, sed in hoc exilio ligati
marg.| ET  MANUS  PLAGE  MEE.   Manus autem   plage est fortitudo percussionis. Sed quia ex adversitatibus iusti plus sitiunt faciem auctoris sequitur : Q  uis mihi tribuat ut cognoscam etc. Electi cum contra votum quelibet agi conspiciunt ad occulta Dei iudicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est quod subdit : U  t cognoscam per speciem, quem novi per fidem quod se sentire indicat usque : I  bi veniam ad solium eius .
super gemitum meum.
interl.| qui erat etiam sine adversis
Numérotation du verset Iob. 23,3 
Quis mihi tribuat
interl.| et cum ita graver
ut cognoscam
interl.| per speciem
et inveniam illum
interl.| in re ut est, quod modo differt Deus ut desideretur
marg.| INVENIAM. Ut est quod modo differt Deus ut plus desideretur.
et veniam usque ad solium eius ?
marg.| ET  VENIAM  USQUE  AD  SOLIUM. Solium sunt angeli quibus interesse cupit. Vel hec verba positis in hac vita conveniunt, quia cum presidentem angelis fide vident, sciunt quod qui mire eos regit iniuste de hominibus non disponit, et sua vota damnant dum meliora disponere Deum vident.
Numérotation du verset Iob. 23,4 
Ponam coram eo
interl.| si videro tunc : Ponam
iudicium,
interl.| quid scilicet nos egimus et quam terribilis sit iudex
marg.| Unde : PONAM  CORAM  EO  IUDICIUM etc. Coram Deo iudicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen illius oculos nostre considerationis aperire quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus iudex quam terribilis post appareat considerare.
et os meum replebo increpationibus,
marg.| OS  MEUM  REPLEBO  INCREPATIONIBUS etc., quia dum examen iudicis contra se contemplatur, amare se penitentie invectione persequitur.
Numérotation du verset Iob. 23,5 
ut sciam verba que mihi respondeat et intelligam quid loquatur mihi.
marg.| UT  SCIAM  VERBA  QUE  MIHI etc. Cum enim culpas penitendo persequimur, quid nobis de eis iudex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit qui mala sua negligit.
Numérotation du verset Iob. 23,6 
Nolo multa
interl.| sed quid ibi iustus si secundum fortitudinem discutiat
interl.| dum fortitudinem vitat infirmitatem optat incarnationis
marg.| NOLO  MULTA  FORTITUDINE  CONTENDAT. Quis enim in examine inveniri iustus valeat, si secundum sue fortitudinis maiestatem vitam hominum discutiat Deus, quamlibet enim iustus si districte iudicatur, mole magnitudinis premitur. Unde subdit :   Nec magnitudinis sue mole , quasi diceret : si secundum fortitudinem suam mecum contenderet mole sua me premeret et {t. 2 : Erfurt, f. 209ra ; facsim., p. 417a} nota quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat.
nec magnitudinis sue mole me premat.
interl.| quamlibet iustus si districte ab omnipotente iudicatur, mole magnitudinis premitur
interl.| sed
Numérotation du verset Iob. 23,7 
Proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
marg.| Unde subdit : PROPONAT  EQUITATEM  CONTRA  ME. Mediator Dei et hominum equitatis nomine designatur, de quo scriptum est qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia. Et est sensus : ad redarguendas vias meas incarnatum filium mittat, et nunc insidiantem adversarium per absolutionis mee iudicium victor excludam.
Numérotation du verset Iob. 23,8 
Si ad orientem iero non apparet,
marg.| SI  AD  ORIENTEM  IERO  NON  APPARET. Ac si dicat filium incarnatum mittat. In altitudine sua divinitas apprehendi non poterat, sed monstravit se hominus per humilitatem. Deus in parte non est quia ubique est, et minus invenitur si in parte queritur. Vel   ad orientem in qui mentem in consideratione attollit maiestatis, sed Deus in natura non apparet ei. Inde autem mens reverberata ad se redit quasi   ad occidentem et videt quam supersit et se indignam videre  . Ad sinistram ut qui peccatis consentit qui nullatenus Deum apprehendit.   Ad dexteram vertitur qui de virtutibus elevatur qui Deum non videt. Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit.
et2 si ad occidentem non intelligam eum.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 23,9 
Si ad sinistram quid agam3 ? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram non videbo illum.
3 agam] agat Weber
interl.| quasi ego non possum videre eum, sed ipse me videt unde magis est timendus
Numérotation du verset Iob. 23,10 
Ipse vero scit viam meam
marg.| Unde : IPSE  VERO  SCIT  VIAM  MEAM, id est videre non valeo videntem me.
et probavit me quasi aurum
interl.| iustus ante flagella a Deo dicitur, sed minus de se sentit dicens se ibi purgari
marg.| ET  PROBAVIT  ME  QUASI  AURUM etc. Non elatus comparat se auro sed sua humiliter considerat quod licet omni iusto. Et hoc est : E  t probavit me quasi aurum etc. Ex ustione enim tribulationis et subtrahuntur vitia et augentur merita.
quod per ignem transit.
interl.| probavit me
interl.| et ergo
Numérotation du verset Iob. 23,11 
Vestigia eius secutus est pes meus.
interl.| operationes quod bonos iuvat malos tolerat, vel exempla Verbi incarnati qui non potuit videre sublimia occulte dispositionis
marg.| VESTIGIA  EIUS  SECUTUS  EST  PES  MEUS. Beatus Iob in futura operatione incarnande sapientie intendebat, cuius vitam dum superno spiritu repletus sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem previdens quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.
Viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
marg.| VIAM  EIUS  CUSTODIVI. Custodire per intentionem est. Non declinare per operationem.
Numérotation du verset Iob. 23,12 
A mandatis labiorum eius non recessi,
interl.| custodit et non declinat qui hec ubi intendit operatur
marg.| A MANDATIS  LABIORUM  EIUS. Iustorum mentes per intentionem suam omnipotenti Deo assistunt, atque in Scriptura quasi os eius intuentur.
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
interl.| in hoc ostendit quod in tot bonis que egerat nihil se esse credidit
interl.| ideo sic ago
marg.| ET  IN  SINU  MEO  ABSCONDI  VERBA  ORIS. In sinu cordis verba oris eius abscondimus, quoniam mandata eius non transitorie sed implenda opere audimus. Et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus no elevatur animus, sed si laus extra queritur tunc sermo Dei in sinu non occultatur.
Numérotation du verset Iob. 23,13 
Ipse enim solus est,
marg.| IPSE  ENIM  SOLUS  EST principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est qui omnia agit, in quibus est ipse timendus non que patimur de cuius immutabilitate subdit : E  t nemo avertere potest cogitationem eius, quia semel fixa iudicia mutari nequaquam possunt.
et nemo avertere potest cogitationem eius.
interl.| sicut immutabilis substantia est sic et voluntas
Et anima eius
interl.| et ideo timendum est infirmo
marg.| ET  ANIMA  EIUS. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.
quodcumque
interl.| vel quecumque
voluit4 hoc facit.
4 voluit] voluerit Weber
interl.| id quod voluntati eius repugnare videtur servit illi
interl.| et ideo
Numérotation du verset Iob. 23,14 
Cum expleverit in me voluntatem {t. 2 : Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 417b} suam
interl.| quasi etsi malum timeri debet quod nondum est, ego in malis iam positus timeo alia
marg.| CUM  EXPLEVERIT  IN  ME  VOLUNTATEM  SUAM. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed   multa similia presto sunt ei , quia si ferire cogitat adhuc invenitur ubi plaga crescat.
et alia multa similia
interl.| quibus me feriat
presto sunt ei.
Numérotation du verset Iob. 23,15 
Et idcirco a facie eius turbatus sum
interl.| quia timorem maiestatis cordi proponit
marg.| ET  IDCIRCO A  FACIE  EIUS  TURBATUS  SUM. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddendis rationibus conspicit non esse idoneum si districte iudicetur.
et considerans eum timore sollicitor.
interl.| qui enim vim animadversionis eius non considerat non timet
interl.| nec a me est istud quia
Numérotation du verset Iob. 23,16 
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
interl.| ut timore iudicii penetretur
marg.| DEUS  MOLLIVIT  COR  MEUM. Virtutem ergo sue fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit.   Conturbavit me . Numquam secura sunt corda iustorum, sed turbatat timore iudicii que tamen consolantur donis que acceperunt. Unde :   Non enim perii . Flagella iustorum vel preterita purgant, {t. 2 : Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 417b} vel futura peccata avertunt quod non in Iob sed virtus augetur.
Numérotation du verset Iob. 23,17 
Non enim perii propter imminentes tenebras,
interl.| vere Deus mollivit cor meum et semper timeo
marg.| NON  ENIM  PERII  PROPTER  IMMINENTES etc. Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.
nec faciem meam operuit caligo.
interl.| etsi aliquando tetigit
marg.| NEC  FACIEM  MEAM  OPERUIT etc. Qui enim semper divine fortitudinis pondus aspexit eius cordis faciem caligo peccati non operuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_23)

Notes :