Glossa ordinaria

Capitulum 38

Numérotation du verset Iob. 38,1 

1 Respondens autem Dominus
1 Hic incip. cap. [38]
Iob de turbine dixit :
Numérotation du verset Iob. 38,2 

Quis est iste
involvens sententias sermonibus imperitis ?
Numérotation du verset Iob. 38,3 

Accinge sicut vir lumbos tuos,
interrogabo te et tu2 responde mihi.
2 tu] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 38,4 

Ubi eras quando ponebam fundamenta terre ?
Indica mihi si habes intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 38,5 

Quis posuit mensuras eius si nosti ?
Vel quis tetendit super eam lineam ?
Numérotation du verset Iob. 38,6 

Super quo
bases illius solidate sunt ?
Aut quis dimisit lapidem angularem eius
Numérotation du verset Iob. 38,7 

cum me laudarent simul astra matutina
et iubilarent omnes filii Dei ?
Numérotation du verset Iob. 38,8 

Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens,
Numérotation du verset Iob. 38,9 

cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ?
Numérotation du verset Iob. 38,10 

Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia
Numérotation du verset Iob. 38,11 

et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Numérotation du verset Iob. 38,12 

Numquid
post ortum tuum precepisti diluculo,
et ostendisti aurore locum suum ?
Numérotation du verset Iob. 38,13 

Numquid3 tenuisti concutiens extrema terre et excussisti impios ex ea ?
3 Numquid] et Weber
Numérotation du verset Iob. 38,14 

Restituetur ut lutum signaculum
et stabit sicut vestimentum.
Numérotation du verset Iob. 38,15 

Auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum conteretur4.
4 conteretur] confringetur Weber
Numérotation du verset Iob. 38,16 

Numquid ingressus es profundum5 maris
5 profundum] profunda Weber
et in novissimis abyssis
deambulasti ?
Numérotation du verset Iob. 38,17 

Numquid aperte sunt tibi6 porte mortis et ostia tenebrosa vidisti ?
6 sunt tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 38,18 

Numquid considerasti latitudines terre ?
Indica mihi si nosti omnia,
Numérotation du verset Iob. 38,19 

in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit,
Numérotation du verset Iob. 38,20 

ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus eius.
Numérotation du verset Iob. 38,21 

Sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras ?
Numérotation du verset Iob. 38,22 

Numquid ingressus es thesauros
nivis
aut thesauros grandinis
aspexisti
Numérotation du verset Iob. 38,23 

que preparavi in tempus hostis
in diem pugne et belli ?
Numérotation du verset Iob. 38,24 

Per quam viam spargitur lux,
dividitur estus super terram ?
Numérotation du verset Iob. 38,25 

Quis dedit
vehementissimo imbri cursum
et viam sonanti7
7 sonanti] sonantis Weber
tonitrui,
Numérotation du verset Iob. 38,26 

ut plueret
super terram
absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Numérotation du verset Iob. 38,27 

ut impleret inviam
et desolatam et produceret herbas virentes ?
Numérotation du verset Iob. 38,28 

Quis est pluvie pater ?
Vel quis genuit stillas roris ?
Numérotation du verset Iob. 38,29 

De cuius utero egressa est glacies ?
Et gelu de celo quis genuit ?
Numérotation du verset Iob. 38,30 

In similitudinem lapidis aque durantur
et superficies abyssi constringitur.
Numérotation du verset Iob. 38,31 

Numquid coniungere valebis
micantes stellas Pliadis8,
8 Pliadis] Pliades Weber
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Numérotation du verset Iob. 38,32 

Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios
terre consurgere facis ?
Numérotation du verset Iob. 38,33 

Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra ?
Numérotation du verset Iob. 38,34 

Numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te ?
Numérotation du verset Iob. 38,35 

Numquid mittes fulgura et ibunt
et revertentia dicent tibi :
Adsumus ?
Numérotation du verset Iob. 38,36 

Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
Vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Numérotation du verset Iob. 38,37 

Quis enarravit
celorum rationem
et concentum celi quis dormire faciet ?
Numérotation du verset Iob. 38,38 

Quando fundebatur pulvis in terra9
9 terra] terram Weber
et glebe compingebantur ?
Numérotation du verset Iob. 38,39 

Numquid capies leene predam et animam catulorum eius implebis ?
Numérotation du verset Iob. 38,40 

Quando cubant in antris et in specubus insidiantur ?
Numérotation du verset Iob. 38,41 

Quis preparat corvo escam suam
quando pulli eius ad Deum clamant,
vagantes
eo quod non habeant cibos ?

Capitulum 38

Numérotation du verset Iob. 38,1 
1 Respondens autem Dominus
1 Hic incip. cap. [38] CorS1
interl.| aliquando blande loquitur Deus ut ametur, aliquando terribiliter ut timeatur
Iob de turbine dixit :
marg.| RESPONDENS  AUTEM  DOMINUS  IOB  DE  TURBINE  DIXIT. Quia flagellato loquitur,   de turbine fuisse locutus perhibetur. Utrum autem per semetipsum, aut per angelum sit ei locutus, ambigitur. Potuerunt quippe per angelum commotiones aeris fieri, et hec que subiecta sunt per eum verba mandari. Rursumque potuit exterius angelus in turbinem aerem excutere, et tamen interius Dominus per semetipsum vim sententie cordi eius sine verbis insonare.
Numérotation du verset Iob. 38,2 
Quis est iste
interl.| quasi quod dicit scio, sed qui dicit nescio
involvens sententias sermonibus imperitis ?
interl.| quia per districtionem premit ne extollatur
marg.| QUIS  EST  ISTE  INVOLVENS  SENTENTIAS  SERMONIBUS  IMPERITIS. Prima exprobratio, est talis interrogatio.   Quis est iste ? Et hoc non dicimus nisi de eo quem nescimus. Nescire autem Dei reprobare est, qui utique arrogantes nescit, id est eorum vitam non approbat. In eo vero quo ait : S  ententias et non addidit quales, bonas accipimus quas imperitus sermonibus addidit involutas, quia cum verbis {t. 2 : Erfurt, f. 221vb ; facsim., p. 442b} iactantie fuerant prolate. Imperitie quippe vitium est rectum non recte sapere, id est celeste donum ad appetitum terrene laudis inclinare. Hoc itaque despecto ad erudiendum Iob verba vertuntur.
Numérotation du verset Iob. 38,3 
Accinge sicut vir lumbos tuos,
marg.| ACCINGE  SICUT  VIR  LUMBOS  TUOS.   Lumbos accingere est vel in opere vel in cogitatione luxuria refrenare, sed cum Iob preditum castitate noverimus cur ei dicitur :   Accinge sicut vir fortis   lumbos, id est restringe luxuria nisi quia alia luxuria et carnis, alia cordis qua de castitate atque virtutibus gloriamur. Dicitur ergo ei, ut qui prius luxuriam corruptionis vicerat nunc luxuriam restringat elationis.
interrogabo te et tu2 responde mihi.
2 tu] om. Weber
interl.| dum ad sublimia excito que non potes percipere responde id est te humilem vide
marg.| INTERROGABO  TE  ET  TU  RESPONDE  MIHI. Tribus modis conditor noster nos interrogare consuevit. Cum aut flagelli districtione nos percutit, et quanta nobis insit vel desit, patientia ostendit. Aut quedam que nolumus precipit et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit. Aut aliqua nobis occulta aperit aliqua vero abscondit, et nobis mensuram nostre humilitatis innotescit. Beatus itaque Iob post interrogationem verberum discutitur interrogatione sermonis, ut que sint superna consideret, que dum minime comprehendit ad semetipsum redeat, ut quam sit iuxta nihilum in supernorum comparatione cognoscat. Humiliandus enim erat, qui prostratus ulceribus sic virtutibus stabat. Premittit ergo medicamen supervicturo et in prospera restituendo.   Ubi eras quando ponebam fundamenta terre ? Fundamenta in Scriptura predicatores accipimus, quos dum primos Dominus in Ecclesia posuit tota, in eis sequentis fabrice structura surrexit. Ne ergo Iob de virtutum suarum potentia sublevetur in dominio, prima parte sermonis de sanctorum predicatorum commemoratione discutitur, ut quanto illos admirabiles venire conspiceret, tanto in eorum comparatione de se vilius estimaret. Et est sensus : virtutem fortium considera meque eorum ante secula auctorem pensa, et cum eos quos in tempore condidi mirabiles suspicis, perpende quantum mihi subdi debeas, quem auctorem mirabilium sine tempore esse cognoscis.
Numérotation du verset Iob. 38,4 
Ubi eras quando ponebam fundamenta terre ?
interl.| etsi hoc futurum in opere iam factum est in predestinatione
Indica mihi si habes intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 38,5 
Quis posuit mensuras eius si nosti ?
interl.| inter quas omnes electi sunt
Vel quis tetendit super eam lineam ?
interl.| occulti iudicii
marg.| vel QUIS  TETENDIT  SUPER  EAM  LINEAM. Nullus nescit Deum has lineas tendere, sed ideo hoc dicitur Iob ut memoretur quod poterat nosse et pretermittere acutius pensans dispositionem hominis, non in humanis viribus sed in manu esse Dei. Mensurarum linee in terrarum partitione tenduntur. In carne autem Dominus ad Ecclesiam veniens, mensuras terre lineis mensus est, quia fines Ecclesie occulti iudicii subtilitate distinxit. Huius terre occulte linee vel mensure tendebantur, quando predicatores sancto agente spiritu in aliis mundi partibus vocabantur, ut irent ab aliis autem arcebantur ne accederent.
Numérotation du verset Iob. 38,6 
Super quo
interl.| nisi super me
bases illius solidate sunt ?
interl.| doctores vel prophete
marg.| SUPER  QUO  BASES  ILLIUS  SOLIDATE. Terre huius bases sancte Ecclesie doctores accipimus, qui omne pondus Ecclesie fixa morum suorum gravitate sustentant.
Aut quis dimisit {t. 2 : Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 443a} lapidem angularem eius
interl.| quia et duos populos inter se et utrosque angulos sociavita
a Cf. Eph. 2, 14.
marg.| UBI  ERAS  QUANDO  PONEBAM  FUDAMENTA  TERRE. Moraliter. Ut animus iniqui pulvis, ita iusti terra cuius fundamentum est fides. Ergo :   Ubi eras, id est iustificatus a me peccatorb, recole ubi te inveni et eris humilis. Et quia de bonis etiam homo superbit, mensuram perfectibus Deus ponit, ut per ea que desunt serventur humiliter que adsunt. Unde subdit : I  ndica mihi si habes intelligentiam quis posuit mensuras. Nisi Deus qui alii hoc alii illud dedit, ut ex multis sit unum corpus. Super animam iusti linea tenditur, dum ei exempla patrum monstrantur, ut suam servet mensuram, ne citra vel ultra eat, super qua bases, id est anime intentiones a quibus totum innititur, undec : «Si oculus tuus fuerit nequam». He in fundamento id est Christo solidate sunt, quia tunc robustius in fundamento solidamur, cum verba Dei ex interioribus preceptis sequimur, et in intimo sensu intelligendo pensamus.
b Cf. 1Cor. 4, 4.
c Mt. 6, 23.
marg.| Subdit : QUIS  DEMISIT  LAPIDEM  ANGULAREM  EIUS. Moraliter. Lapis angularis duplex intellectus, ut in preceptis Dei exteriora agamus, vel contemplando intima sentiamus. Ad quod noster animus numquam surgeret, nisi conditor nostram naturam susciperet, qui in se utriusque vite exempla monstravit. Et ita est angularis : in urbibus docet, curat. In montibus orat, nec contemplatio studio {t. 2 : Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 443a} proximorum, nec cura eorum contemplatione deseratur. Cuius incarnationis mysterium et angeli mirantur proximorum nec cura eorum contemplatione deseratur. Cuius incarnationis mysterium et angeli mirantur. A  ut quis demisit lapidem angularem eius. Illum qui dum in se hinc iudaicum populum illic gentilem populum suscepit in una Ecclesie fabrica quasi duos parietes iungitd. Cum hoc non de mundi sed Ecclesie conditione potest dici patet et precedentia non de origine mundi dici debere. Et cum multa dixit de constructione Ecclesie adiecit quomodo etiam inimice nationes adiuncte sunt.
d Cf. Eph. 2, 14.
Numérotation du verset Iob. 38,7 
cum me laudarent simul astra matutina
interl.| cum vespertinis, id est electis hominibus
marg.| CUM  ME  LAUDARENT  SIMUL etc. Incarnationis enim Christi mysterium etiam electi angeli mirati sunt, quia qui primi in tempore creati sunt, non immerito   astra matutina dicuntur. Vel quia sepe ad exhortandos homines missi, dum venturum mane nuntiant, ab humanis cordibus presentis vite tenebras fugant. Que   matutina astra etiam cum vespertinis, redemptoris potentiam laudant, quia cum redemptis in fine mundi hominibus largitatem superne gratie glorificant.
et iubilarent omnes filii Dei ?
marg.| ET  IUBILARENT  OMNES  FILII  DEI. Iubilatio dicitur cum cordis letitia oris efficacia non expletur. Laudant itaque angeli qui iam tante claritatis latitudinem in sublimibus vident. Iubilant vero homines qui adhuc in inferioribus oris sui angustias sustinent. Que quia futura Dominus noverat facta narrat. Sed quia cum boni iubilant, malos invidia inflammat quos tamen Deus temperat.
Numérotation du verset Iob. 38,8 
Quis conclusit ostiis mare,
interl.| quid mari fecit Deus subdit
quando erumpebat quasi de vulva procedens,
marg.| De quibus protinus subditur : QUIS  CONCLUSIT  OSTIIS  MARE etc. Mare seculum, vulve autem nomine occulta, et malitiosa carnalium cogitatio designatur. Per hanc vulvam pravi concipiunt, cum mala cogitant. Per hanc pariunt, cum mala que cogitaverunt operantur.   Erumpebat ergo mare   quasi de vulva procedens cum minarum secularium fluctus de carnalis iniquitate cogitationis concepti in sancte Ecclesie interitum sevirent. Sed auctore Deo, hostiis hoc mare conclusum est, quia contra tumores persequentium sancti viri quasi quedam ostia oppositi sunt, ut eorum miraculis ire persequentium frangerentur et Ecclesia staret.
Numérotation du verset Iob. 38,9 
cum ponerem nubem vestimentum eius
interl.| ut non videret quid agit
marg.| De quo mari sequitur : CUM  PONEREM  NUBEM  VESTIMENTUM  EIUS. Mare seviens nube iunduitur, quia crudelitas persequentium stultitie sue velamento vestitur, et lucem veritatis videre non sufficit. Et quia superna dispensatione constringitur, ne contra sanctos in quantum voluerit effrenetur sequitur : E  t caligine illud quasi pannis infantie . Pannis infantie pedes ac brachia constringuntur ne huc atque illuc dissoluta libertate iactentur, quia persecutores Ecclesie instabilitate cordis inquieti puerilia quidem sapiunt, sed occulta dispensatione constricti quo volunt brachia non extendunt, etsi cuncta mala perpetrare leviter appetunt nequaquam implere permittuntur.
et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ?
Numérotation du verset Iob. 38,10 
Circumdedi illud terminis meis,
interl.| contra illud seviens
marg.| CIRCUMDEDI  ILLUD  TERMINIS  MEIS. Quia iras persequentium iudiciorum suorum dispensatione modificat.
interl.| gloriam Christi et reverentiam predicatorum
marg.| ET  POSUI  VECTEM  ET  HOSTIA. Doctores sancti, predicatione sequentibus aperti, auctoritate sua resistentibus clausi,   ostia vocantur, quia et ingressum fidelibus aperiunt, et rursum se perfidis ne ingrediantur opponunt. Per   vectem autem cuius oppositione ostia solidantur incarnatus Dominus designatur, quia hec   ostia contra sevientis maris impetum tantum valentiora opposuit, quantum ea sua observatione roboravit.
marg.| ET  OSTIA. De ostiis pro confirmatione repetiit, sed si mare seculum generaliter accipis, seculo Dominus hostia opposuit, prius lege frenans post evangelio, et hoc   de vulva id est cum seculum vicinum origini cresceret. Et tunc nube vestivit, quia tunc non aperte lucem immoderatas evagationes terminis, id est limite peceptorum circumdedit. Et quia motus hominum misso mediatore compescuit addit : P  osui vectem . Christum qui   ostia , id est precepta agendo solidavit, et amplius mare non procedit. Unde addite : «Mare vidit et fugit».
e Ps. 113, 3.
Numérotation du verset Iob. 38,11 
et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
marg.| ET  HIC  CONFRINGENS. Fracta unda in se residitur, cum nequitia victa ab ipso qui egit accusatur. H  ucusque venies et non procedes amplius . Quia nimirum iudicii occulta mensura est, et quando persecutionis procella prosiliat, et quando quiescat ne aut exagitata electos non exerceat, aut non moderata in profundum mergat. E  t hic confringes tumentes fluctus . Cum notitia fidei usque ad persequentes extenditur, turbati maris tumor sedatur, ibique   fluctus suos mare frangit, quia ad cognitionem veritatis veniens omne quod nequiter egit erubescit. Sed quia idcirco hoc ad beatum Iob dicitur, ut de tot virtutibus gloria cordis eius premeretur {t. 2 : Erfurt, f. 222rb ; facsim., p. 443b} hec moraliter etiam disserantur.
marg.| QUIS  CONCLUSIT  OSTIIS  MARE. Moraliter. Mare est cor nostrum furore turbidum, rixis amarum elatione tumidum. Q  uando erumpebat quasi de vulva procedens . Vulva prave cogitationis adolescentia est, de qua diciturf : «Sensus et cogitatio humani cordis prona est in malum ab adolescentia sua». Solus autem Dominus ostiis mare concludit, quia pravis motibus cordis claustra inspirate formidinis obiicit.
f Gn. 8, 21.
marg.| CUM  PONEREM  NUBEM  VESTIMENTUM  EIUS. Tumultuosum cogitationibus cor nostrum nube vestitur, quia ne in eternam quietem pure conspiciat, inquietudinis sue confusione tenebratur. E  t caligine illud quasi pannis infantie obvolverem, q uia a contemplandis sublimibus adhuc teneris sensibus sue infirmitatis ligatur. C  ircumdedi illud terminis meis . Terminis suis Dominus hoc mare circumdat, quia cor nostrum adhuc corruptionis sue molestia, et cura turbulentum sub mensura contemplationis humiliat, ut licet plus appetat ultra tamen quam sibi conceditur non ascendat. Vel quia illicitos motus cordis respicit, et in quibusdam eos a consensu prohibet, in quibusdam etiam a delectatione restringit. Nimirum furenti mari terminos imponit, ut nequaquam in opere exeat, sed intra sinum mentis temptationum submurmurans se unda collidat. P  osuit etiam vectem et ostia . Per   ostia virtutes, per   vectem robur caritatis accipimus. Hec itaque hostia scilicet virtutes mare seviens dissipat, nisi ea ex occulto mentis opposita caritas astringat. H  ucusque venies et non procedes, quia dum electus quisque et temptatur vitiis, et tamen facere male suggesta renititur, quasi mare clausum tenetur. Quod etsi intus tumultuosis cogitationum fluctibus mentem peremit, statuta tamen bene vivendi litora non excedit.
Numérotation du verset Iob. 38,12 
Numquid
interl.| etiam tu
post ortum tuum precepisti diluculo,
interl.| per incarnationem electos illuminat
marg.| NUMQUID  POST  ORTUM  TUUM  PRECEPISTI  DILUCULO. Allegorice. Subaudis : ut ego. Ortus divinitatis Christi ante et post non habet, ortus vero humanitatis habet. Per hunc ortum locum suum aurora cognovit, quia cognovit eum diluculum. Vel aurora a tenebris in lucem vertitur diluculi. Vel aurore nomine Ecclesia designatur. Vel quia aurora noctem quidem preterisse nuntiat, nec tamen diei claritatem integram ostentat, quia et quedam iam que lucis sunt agimus, et tamen in quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus.
et ostendisti aurore locum suum ?
interl.| futurum in quo erit perfectio
marg.| ET  OSTENDISTI  AURORE  LOCUM  SUUM. Locus aurore est perfecta claritas visionis interne.   Locum suum aurora considerat, quando sancta Ecclesia ad contemplandam conditoris speciem flagrat. Bene autem post ortum locum proprium aurore ostendisse se perhibet, quia future retributionis beatitudinem priusquam ipse per corpus innotesceret, in paucorum mente continuit.
Numérotation du verset Iob. 38,13 
Numquid3 tenuisti concutiens extrema terre et excussisti impios ex ea ?
3 Numquid] et Weber
interl.| reprobos damnat
marg.| NUMQUID  TENUISTI  CONCUTIENS  EXTREMA  TERRE. Extrema terre Dominus tenuit, quia in fine seculorum ad destitutam iam et alienigenis regibus subditam Synagogam venit. Atque ex illa   impios excussit, quia fidei predicamenta renuentes, etiam a carnalis sacrificii gloria repulit.Vel extrema terre tenuit quia legis doctores deserens et excutiens id est fortiter damnans piscatores sumpsit. Recte autem extrema terre concussit et tenuit, quia cum infirma corda humilium pio timore terruit, nequaquam ea districto iudicio dereliquit, et quia extrema Iudee in apostolis tenuit,   ex ea impios excutit quia scribas et Phariseos impietatis sue merito exigente reprobavit.
Numérotation du verset Iob. 38,14 
Restituetur ut lutum signaculum
interl.| fecerat de luto signaculum, nunc e converso restituetur ut lutum signaculum
marg.| Unde adhuc sequitur : RESTITUETUR  UT  LUTUM  SIGNACULUM. Dominus plebem Israeliticam lutum reperit quam obsequiis gentilium deditam in Egypto servientem lateribus invenit, quam dum cognitionis sue scientia implevit, dum in prophetia clausum continuit quicquid de se veritas in fine revelavit, quid aliud quam servandi mysterii signaculum fecit ? Sed dum post divina secreta plus terram, quam veritatem dilexit ad lutum Egypti rediit.   Lutum se post   signaculum in oculis veritatis exhibuit, cum per impietatis malitiam accepti verbi mysteria perdidit, et terrena sapere elegit.
et stabit sicut vestimentum.
marg.| ET  STABIT  SICUT  VESTIMENTUM. Grossiora vestimenta cum induta fuerint, quia induentis membris bene applicata non inherent, stare referuntur. Iudea igitur circa notitiam veritatis stetit, quia servire se Domino ostendit sed adherere ei per caritatis intelligentiam noluit.
Numérotation du verset Iob. 38,15 
Auferetur ab impiis lux sua,
marg.| Ubi aperte subditur : AUFERETUR  AB  IMPIIS  LUX  SUA. Quia dum credere veritatem renuunt, cognitionem legis in perpetuum amittunt. Scriptum est enimg : «Exceca cor populi huius et aures eorum aggrava».
g Is. 6, 10.
et brachium excelsum {t. 2 : Erfurt, f. 222va ; facsim., p. 444a} conteretur4.
4 conteretur] confringetur Weber
interl.| alias confringetur
marg.| Et quia de operibus legis se extulerunt subditur : ET  BRACHIUM  EXCELSUM  CONTERETUR. Excelsum brachium conteritur quando predicata fidei gratia superba legis {t. 2 : Erfurt, f. 222va ; facsim., p. 444a} operatio reprobatur. Possunt et aliter hec omnia dici, ut sequitur : C  oncutiens extrema etc. Allegorice. Res concussa huc et illuc agitur, sic Iudea fuit per alios dicens quia bonus, per alios non sed seducit turbas. Vel terra est Ecclesia cuius extrema Dominus sub Antichristo concutit, et tamen tenens non deserit a qua tunc impii cadent, qui specietenus intus sunt, et qui signaculum sunt dum fideles videntur ad lutum quod ante fuerunt redeunt. Et stabunt  , id est in malo persistent.   Sicut vestis, id est brevi tempore quia cito veterascunt. Vel stare   ut vestis dicitur, ut non possit stare monstretur, quia vestis induta per corpus tensa videtur, exuta complicatur ita qui in Ecclesia stat, exutus iacet abiectus hec autem obscura iam aperit dum dicit : A  uferetur lux etc., id est simulata vel vera fides quam male vivendo tenuerant et tunc  brachium eius, id est Antichristus, ipse   conteretur . Vel homines saltem in extremis timore concutit et conversos tenet, et impios motus ab eis excutit, et culpe vindicta mors comitatur in qua homo qui erat signaculum, et imago Dei lutum fith. Et hoc lutum usque ad resurrectionem perdurabit, ut vestis exuta, et inanis a spiritu hec pena specialis est superbie, sed quia communis ideo proprium eius additur :   Lux tollitur id est gloria vite, et celsitudo cordis conteritur, sed in morte iustis est lux.
h Cf. Gn. 2, 7.
Numérotation du verset Iob. 38,16 
Numquid ingressus es profundum5 maris
5 profundum] profunda Weber
interl.| ut ego propter hominem retrahendam in infernum
marg.| NUMQUID  INGRESSUS  ES. Ac si diceret : ut ego qui non solum mare, id est seculum, per assumptam carnem et animam petii, sed etiam per eam sponte in morte positam, usque ad ultimum inferni quasi ad maris profundum descendi.
et in novissimis abyssis
interl.| hec sunt profunda maris
deambulasti ?
interl.| ad singula loca electorum
marg.| ET  IN  NOVISSIMIS  ABYSSIS  DEAMBULASTI. Sicut aquarum abyssus nulla nostra visione comprehenditur, ita occulta inferni nulla a nobis cognitionis sensu penetrantur.   In novissimis ergo   abyssi Domino deambulare est in loco sue damnationis nihil sue retentionis invenire. Deambulare quippe est non constricti sed liberi.
Numérotation du verset Iob. 38,17 
Numquid aperte sunt tibi6 porte mortis et ostia tenebrosa vidisti ?
6 sunt tibi] inv. Weber
marg.| NUMQUID  APERTE  SUNT  TIBI  PORTE  MORTIS.   Porte mortis potestates sunt adverse quas descendens Dominus aperuit, quia eorum fortitudinem moriendo superavit, que appellatione alia   tenebrosa ostia vocantur, quia dum per occultationis sue tenebras non videntur, deceptis mentibus viam mortis aperiunt que   tenebrosa ostia Dominus videt, quia in mundorum spirituum fraudulentam malitiam, et respicit et premit et nos videre facit ut caveamus. Vel   tenebrosa ostia Dominus videt, cum claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit.
marg.| MORALITER. Vel in profundum, id est corda pravorum etiam desperatissimorum Deus intrat et compungit, et vitia quasi fluctus calcat, unde confessio nascitur et porte, id est cogitationes prave, Domino aperiuntur et sic intrat   et ostia , id est latentia mala quibus destructis virtus dilatat prius angustos, que latendo consideranda est quia adversis pressa latet sed Deus videt. Vel considera quam lati sunt iusti, et desine de te gloriari. Sed ad id quod dictum est supra in alia sententia revertamur, et dicamus quia ideo hoc additur, quia post mortem et resurrectionem eius Ecclesia crevit.
Numérotation du verset Iob. 38,18 
Numquid considerasti latitudines terre ?
marg.| Unde ait : NUMQUID  CONSIDERASTI  LATITUDINES  TERRE. Dum enim Dominus angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit. Ac si diceret : perpende quod pertuli et pensa quod emi. Ne conqueraris de verbere, dum nescis que tibi premia maneant in retributione.
Indica mihi si nosti omnia,
marg.| INDICA  MIHI  SI  NOSTI Iustitia lucis nomine, iniquitas per tenebras designatur. Et est sensus : si plenam scientiam te habere suspicaris dic cuius mentem veniens impleat.
Numérotation du verset Iob. 38,19 
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit,
marg.| ET  TENEBRARUM  QUIS  LOCUS  SIT. Id est iniquitas in qua ceca perduret.
Numérotation du verset Iob. 38,20 
ut ducas unumquodque ad terminos suos,
marg.| UT  DUCAS  UNUMQUODQUE  AD  TERMINOS  SUOS. Id est ut diiudices si vel is qui nunc iniquus cernitur in iniquitate vitam finiat, vel is qui iustus cernitur extremitatem vite sue cum iustitie protectione concludat.
et intelligas semitas domus eius.
marg.| ET  INTELLIGAS  SEMITAS  DOMUS  EIUS. Id est discernas cui bona actio perseverans, eternam mansionem prestet in regno, vel quem usque ad suum terminum sua actio constringens, in eternum damnet supplicium. Domus quippe pro mansione ponitur. Semita pro actione que ad domum ducit. {t. 2 : Erfurt, f. 222vb ; facsim., p. 444b} De tam valida autem questione requiritur que ab hostibus omnino ignoratur, ut aliorum finem cognoscere non valens, idem de suo sentiat.
Numérotation du verset Iob. 38,21 
Sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras ?
interl.| non debet extolli qui nescit quomodo huc venit vel quomodo vel quando exibit
marg.| SCIEBAS  TUNC  QUOD  NASCITURUS  ESSES. Ac si diceret aperte : Quid mirum si terminum non intelligis qui nec initium comprehendis. Vel   sciebas scilicet ut ego qui me nasciturum novi, quia et aute eram ut Deus, sed quia homo tunc esse incipit cum in venire nascitur se nasciturum nescit. Cur ergo homo de flagellis queritur si qui prescivit ad ea natus est ?
Numérotation du verset Iob. 38,22 
Numquid ingressus es thesauros
interl.| de malis fiunt nix, id est candidi et grando hostem feriens, et ideo nulli te preferas
marg.| NUMQUID  INGRESSUS  ES. In nive, vel grandine frigida ac dura, intelligenda sunt corda pravorum que Dominus preparavit in tempus hostis, in diem pugne et belli, ut cum adversarius noster diabolus temptare nititur, eorum moribus quasi suis contra nos armis utatur, vel quia Dominus multos electos intra pravorum vitam novit repositos, quia de talibus sanctos facit. In nive vel grandine thesauros habere se perhibet. Ac si diceret : nulli te de operibus preferas, quia de his quos intueris, adhuc per culpam frigidos quantos operatores iustitie, et defensores recte fidei sim facturus ignoras, quod quia per adventum mediatoris agitur.
interl.| frigoris
aut thesauros grandinis
interl.| duritiam
aspexisti
Numérotation du verset Iob. 38,23 
que preparavi in tempus hostis
interl.| vel hostiis
in diem pugne et belli ?
interl.| ut per ea nos impugnet et purget
Numérotation du verset Iob. 38,24 
Per quam viam spargitur lux,
marg.| Sequitur : PER  QUAM  VIAM  SPARGITUR  LUX. Ipse est via quia aiti : «Ego sum via».   Per hanc   viam spargitur lux, quia per eius presentiam gentilitas illustratur.   Spargitur autem dixit, quia non angustata, sed late fulgens lux predicationis emicuit.
i Io. 14, 6.
dividitur estus super terram ?
marg.| DIVIDITUR  ESTUS  SUPER  TERRAM. Sparsa luce estus dividitur, dum dona Spiritus dispariliter quibus accendantur singuli accipiunt, vel postquam lux spargi dicitur, dividitur estus super terram, quia cum lux predicationis inclaruit, mox a perfidorum cordibus ardor persecutionis exarsit ubique sparsus. Vel iustitia est lux, quod spargitur non est continuum, ita in hac vita lux dum hec scimus hec nescimus. Sed dic qua via, id est quo ordine iustitiam in cordibus infundo, cum modo hac modo illa virtute impleoj : «Nescis Spiritus unde veniat vel quo vadat». Contra lucem mox estus temptationis surgit qui   dividitur, quia alius hoc, alius illo vitio temptatur sibi vicino.
j Io. 3, 80.
Numérotation du verset Iob. 38,25 
Quis dedit
interl.| nisi ego
vehementissimo imbri cursum
interl.| quanto crescit persecutio tanto et predicatio
interl.| vehementissimus est qui facit omnia que hic sunt sperni eterna diligi
marg.| QUIS  DEDIT  VEHEMENTISSIMO  IMBRI  CURSUM. Diviso estu,   cursum vehementissimo imbri dedisse est inter persecutionis angustias predicationis impetum roborasse. Hic imber est aliquando, sed cursum non habet, quia predicatio ad aures venit sed cessante interna gratia ad corda audientium non pertransit.
et viam sonanti7
7 sonanti] sonantis Weber
interl.| ut cor pungat
tonitrui,
interl.| dativus est
marg.| ET  VIAM  SONANTIS  TONITRUI. Per tonitruum predicatio superni terroris accipitur, que dum percipiunt humana corda quatiuntur. Tonitrus etiam dicitur Christus, qui ex Patrum conveniente prophetia quasi concursione nubium nobis prolatus est, qui terribiliter insonuit unde et apostoli filii tonitrui vocati sunt.
Numérotation du verset Iob. 38,26 
ut plueret
interl.| ut facit imber et tonitrus
super terram
interl.| que est
marg.| UT  PLUERET  SUPER  TERRAM. Diviso estu, deserta absque homine terra compluitur, quia dispersa in Iudee regionibus persecutione fidelium derelicta dudum, et quasi ab infusione rationis aliena, predicationis guttis gentilitas irroratur. In qua quia legislator non fuit et qui rationabiliter Deum quereret, non fuit quasi homo nullus fuit. Desolata vocata est vel ratione consilii, vel fructu boni operis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui ut in deserto plueret, et impleret inviam, et desolatam et produceret herbas virentes, id est exteriori predicationi interna aspiratione contulit, ut corda gentilium arescentia virescerent, clausa patefierent, inania complerentur, infecunda germinarent. Vel quisque qui aure non corde verbum Dei accipit, terra deserta est que non habet hominem, id est sensum rationis vel si aliquando est non ibi commoratur sed et tales compungit Deus et implet, et illi fructum reddunt. Hoc loco autem herbas virentes, sancte doctrine scientiam vel congruas operationes accipimus.
absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Numérotation du verset Iob. 38,27 
ut impleret inviam
interl.| invia gentilitas fuit ad quam via Dei Verbo non paruit
et desolatam et produceret herbas virentes ?
Numérotation du verset Iob. 38,28 
Quis est pluvie pater ?
interl.| adhuc gratia Dei altius commendatur
Vel quis genuit stillas roris ?
interl.| qui in tenebris huius vite nos infundit
marg.| QUIS  EST  PATER  PLUVIE etc.   Pater pluvie Dominus dicitur, quia superna predicatio non de nostro merito sed de eius gratia generatur. Stille sunt predicatores, quando enim predicatione temperant infirmis, quasi rorem tenerum aspergunt. Quando vero ea que de supernis sentiunt, virtute qua prevalent loquuntur, quasi ubertim manantem pluviam fundunt.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 29, cap. 27.1-19, CCSL 143B, p. 1471-1472.
Numérotation du verset Iob. 38,29 
De cuius utero egressa {t. 2 : Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 445a} est glacies ?
marg.| DE  CUIUS  UTERO  EGRESSA  EST  GLACIES. Dicto qua gratia vocata est gentilitas subdit qua districtione Iudea repulsa est, quia si est misericordia, est et iudicium. In gelu {t. 2 : Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 445a} enim et glacie torpore perfidie constricta accipimus corda Iudeorum, qui veniente Domino fervorem fidei et caritatis amiserunt et a secreto gratie sinu proiecti, quasi glacies de utero creatoris egressi sunt.
Et gelu de celo quis genuit ?
marg.| ET  GELU  DE  CELO  QUIS. Quia Iudeos quos naturaliter bonos condidit iusto iudicio, per eorum malitiam frigidos a se exire permissit. Celum antiqui fuerunt patres de quorum progenie hi frigidi processerunt, quos Deus genuisse dicitur, quia cum bonos condidisset, iuste eos propter malitiam a se exire permissit. Vel   glacies et gelu est Satan qui de calore secretorum Dei malitia frigitus exivit, ipse gelu de celo est conditus qui in celestibus conditus a summis, ad ima cecidit frigore corda sequacium constricturus, qui aqua id est apostolos in sui similitudinem qui lapis est durat cuius consilia fraudulenta a seductis nequeunt cognosci et hoc est   et superficies aliud extra paret aliud intus latet, bona est persuasionis eius species, quasi solida desuper glacies, scilicet profunda malitia subtus est.
Numérotation du verset Iob. 38,30 
In similitudinem lapidis aque durantur
interl.| dum gentes mollescunt Iudei durescunt, quod occulto agitur iudicio, unde Apostolusl : «O altitudo»
l Rm. 11, 33.
marg.| IN  SIMILITUDINEM  LAPIDIS  AQUE  DURANTUR. Aquas populos,   lapidis nomine gentiles accipimus. Et est sensus : Illa mollia et penetrabilia fidei corda Iudeorum in insensibilitatem vertuntur gentium. Sed quia ex occulto Dei iudicio fiunt sequitur : E  t superficies abyssi constringitur , quia superiecto quodam ignorantie nostre velamine, incomprehensibilitas divini iudicii humane mentis oculo nullatenus penetratur.  DE  CUIUS  UTERO. Moraliter. Dum mentem hominis Deus in suo timore format concipit, dum ad apertas virtutes provehit gignit, sed si extolluntur relinquit, et frigidi de utero exeunt, id est a visceribus pietatis hec egressio in iudicio, quia modo tolerat eos in sinu Ecclesie unde Iob humiliari debet. Celum est eloquium Dei cuius scientiam sepe dat Deus, sed qui inde superbit in ipso eloquio cecatur, et duratus ad ima corruit, et alios constringit hos Deus gignit, non quod culpam faciat sed quia ab ea non liberat, sed quia relicta vera imago virtutis tenetur pro laude hominum aqua   in similitudinem lapidis duratur.
et superficies abyssi constringitur.
marg.| ET  SUPERFICIES  ABYSSI  CONSTRINGITUR. Aqua per glaciem in superficiem durescit, sed intus fluida est sic corda illorum fluxa, per hypocrisim se fortes ostendunt imitatores fortium, vel compluta terra ne semen luxurie, in herba de utero id est secreto, gelu id est temptationes producit, ut quo tardius per humilitatem fructus surgat uberius, et cum in celo sit mens, solis eternis intenta frenatur, gelu humane infirmitatis. Si tamen has temptationes opprimit, et se in quodam rigore vivendi componit, ut et si intus fluxe cogitationes lacescunt, ad consensum operis non trahant, se quadam duritia premantur, et abyssum cordis fluctuantem superductus rigor premit. Vel glacies et gelu presentis vite adversitas que sanctos comprimit, ut valentiores sint in estate eterna, et quia sola prospera solvunt adversa solidant.   Aque in similitudinem lapidis durantur, id est infirmus per tolerantiam passiones Christi imitatur, et quia exterius pressus melius interna custodit, superficies abyssi constringitur, idem mens ad conservanda profunda dona adversitatibus munitur, ut Paulus ne in laudibus difflueret, adversa tolerans arcana sua texitm.
m Cf. 2Cor. 12, 4.
Numérotation du verset Iob. 38,31 
Numquid coniungere valebis
interl.| ut ego
micantes stellas Pliadis8,
8 Pliadis] Pliades Weber
marg.| NUMQUID  CONIUNGERE  VALEBIS. MICANTES. Constat hoc nullum hominem posse, sed tamen de his Iob interrogatur ut humilis ad Deum refugiat, qui solus hoc posse ostenditur. Pliades a pluralitate vocate sunt, que et vicine sibi et divise sunt per quas que septem sunt sanctos omnes denuntiat, qui inter vite presentis tenebras Spiritu septiformis gratie nos lumine illustrant, qui a mundi origine usque ad eius terminum diversis temporibus missi quasi disiuncti sunt et coniuncti per intentionem mentis dum unum predicant. Ac si dicat :   Numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis, sicut ego qui unus omnia impleo, et unitatis sensu electorum mentes coniungo.
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
marg.| AUT  GYRUM  ARCTURI  POTERIS  DISSIPARE. In Arcturo qui per gyrum suum nocturna spatia non casurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur que fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur. Gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat sed illa stante nox mundi finitur. Hunc gyrum quandoque Dominus dissipat quia labores Ecclesie ad requiem permutat tunc Pliades plenius iungit, quia tunc sancti omnes visionis sibi specie copulabuntur quando in fine Ecclesia ab his quos nunc sustinet laboribus solvitur. Habemus adhuc quod de stellis Pliadibus atque Arcturo aliud sentiamus. Pliades quippe ab oriente, Arcturus vero ex parte aquilonis surgit. Quocumque autem se per gyrum Arcturus verterit Pliades ostendit et cum lux diei iam vicina efficitur stellarum eius ordo distenditur. Potest igitur per Arcturum qui a plaga {t. 2 : Erfurt, f. 223rb ; facsim., p. 445b} frigoris nascitur lex, per Pliades vero que ab oriente surgunt Testamenti novi gratia designari, quasi enim ab aquilone lex venerat que tanta subditos rigiditatis asperitate tenebat. Nam dum pro culpis suis alios preciperet lapidibus obrui, alios gladii morte mulctari, plaga torpens velut a sole caritatis aliena preceptorum suorum semina plus premebat ex frigore, quam ex calore nutriebat. Nec mirum quod per Arcturi septem stellas Testamentum vetus exprimitur, quia et in veneratione legis dies septimus extitit venerabilis, et per hebdomadam integram constituti sacrificii vota tendebantur. Pliades vero que sicut superius dictum est septem sunt Testamenti novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus quod per illam fideles suos Spiritus sanctus septiformis muneris lumine illustrat. Quaque igitur Arcturus se vertat, Pliades semper ostendit, quia per omne quod Testamentum vetus loquitur, Testamenti novi opera nuntiantur, sub textu enim littere tegit mysterium prophetie. Redemptor autem noster in carne veniens Pliades iunxit, quia operationes septiformis Spiritus simul in se et cunctas et manentes habuit. Nullus vero hominum operationes sancti Spiritus omnes simul habuit, nisi solus «Dei mediator et hominum»n cuius est idem Spiritus qui de Patre ante secula processit. Dum vero Pliades iungit,   Arcturi gyrum dissipat, quia dum semetipsum factum hominem habere cunctas sancti Spiritus operationes innotuit, in Testamento veteri littere laborem solvit, ut fideliter quisque iam cum libertate spiritus illud intelligat qui prius in formidine inter tot discrimina serviebat. Audiat itaque beatus Iob :   Numquid coniungere valebis etc. Ac si aperte diceretur : habere quidem lumina quarumdam virtutum potes, sed numquam exercer simul omnes opertiones sancti Spiritus sufficis. Aut etiam   gyrum Arcturi potes dissiparetur, ac si diceretur : etsi iam que recta sunt sentis, numquid virtute tua etiam in alienis cordibus laborem grossioris intelligentie destruis ? Me itaque considera qui carnalium stulta eligo, dum me per carnis stultitiam manifesto, ut tanto magis hec que putas tuarum virtutum fortia humilies, quanto nec vestigia mee infirmitatis comprehendis.
n Cf. 1Tim. 2, 5.
Numérotation du verset Iob. 38,32 
Numquid producis luciferum in tempore suo,
marg.| NUMQUID  PRODUCIS  LUCIFERUM  IN  TEMPORE  SUO. Pater in tempore suo luciferum produxit, quia «cum venit plenitudo temporis misit Filium suum qui natus ex virgine»o velut Lucifer inter tenebras nostre noctis apparuit, quia fugata obscuritate peccati eternum nobis mane nuntiavit. Moraliter : Quotidie electis Lucifer oritur, et reprobis vesper, quia sermo Dei credentibus lux invidentibus tenebre.
o Gal. 4, 4.
et vesperum super filios
interl.| alias : fines
marg.| ET  VESPERUM  SUPER  FILIOS  TERRE  CONSURGERE  FACIS.   Vesperum super terre filios consurgere Dominus   facit, quia infidelibus Iudeorum cordibus dominari Antichristum eorum merito exigente permittit, qui idcirco a Domino huic vespero iuste subduntur, quia sua sponte filii terre esse volunt, terrena quippe et non celestia requirentes, ac perspicienda Luciferi nostri claritate cecati sunt. Quod quia occultis iudiciis agitur, que in hac vita ab hominibus comprehendi non possunt, sequitur : N  umquid nosti ordinem celi . Ordinem celi nosse est supernarum dispositionum occultas predestinationes videre. Rationem eius in terra ponere, est ante humana corda talium secretorum causas aperire. Et est sensus : cuncta que pateris tanto tolerare patientius debes, quanto secretorum celestium ignarus cur hec pateris nescis.
Numérotation du verset Iob. 38,33 
Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra ?
Numérotation du verset Iob. 38,34 
Numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te ?
interl.| scilicet ut me ne ergo de tua passione mireris
marg.| NUMQUID  ELEVABIS  IN  NEBULA  VOCEM  TUAM.   Vocem suam   in nebula Dominus levat, quando per predicatorum suorum linguas ad caliginosa corda infidelium exhortationem format. Eumque   aquarum impetus operit, dum bene agentia membra eius turba resistentium populorum sevitia premit. Per semetipsum   in nebula vocem levavit quando persecutoribus multa figuris enigmatum velata predicavit. Ad hanc elevationem vocis eum impetus operuit, quia contra illum mox seviens turba surrexit. Undep : «Nebula implevit domum Domini», id est obscuritas et ideo sacerdotes non possunt debitum mysterii peragere.
p 3Rg. (1Rg.) 8, 10.
Numérotation du verset Iob. 38,35 
Numquid mittes fulgura et ibunt
interl.| post vocem miracula addit
et revertentia dicent tibi :
interl.| ut mihi
Adsumus ?
marg.| NUMQUID  MITTES  FULGURA  ET  IBUNT. Fulgura de nubibus exeunt, sic mira opera ex sanctis predicatoribus ostenduntur. Vadunt fulgura cum predicatores miraculis coruscant, et superna reverentia auditorum corda transfigunt, undeq : «ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant», quia sancti a visu Dei propter nos exeunt, sed mox ad contemplationem recurrunt. Aliter enim predicatio siccaretur, quia ibi sumunt quod propinant. Reverentia vero dicunt assumus cum non sibi, sed Dei virtutibus tribuunt quicquid egisse se fortiter cognoscunt. Vel mittuntur et vadunt, cum a secreto contemplationis ad publicum operationis exeunt. Revertuntur et dicunt Deo :   Adsumus, quia post opera exteriora ad contemplationem recurrunt.
q Qo. (Ecl.) 1, 7.
Numérotation du verset Iob. 38,36 
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
interl.| in sensibus ut sic vivat sicut sonat
marg.| QUIS  POSUIT  IN  VISCERIBUS  HOMINIS  SAPIENTIAM. Galli predicatores sunt qui inter tenebras presentis vite huius student venturam lucem predicando quasi {t. 2 : Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 446a} cantando nuntiare. Ac si diceret : in cor hominis humana sapientis, superne sapientie gratiam quis infundit ? Vel ipsis sanctis predicatoribus quis nisi ego intelligentiam dedit ? Ut sciant quando vel quibus debeant venturum mane nuntiare.
Vel quis {t. 2 : Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 446a} dedit gallo intelligentiam ?
interl.| penetrando invisibilia
interl.| qui sonum excutit et horas noctis, id est merita peccatorum diiudicat et increpat qui et se prius alis excitat
Numérotation du verset Iob. 38,37 
Quis enarravit
interl.| vel enarrabit
celorum rationem
marg.| QUIS  ENARRAVIT  CELORUM  RATIONEM. Sicut intelligentie ita et locutionis auctor est Deus, que cum se per speciem ostenderet cessabat. Vel modo narrat   celorum rationem dum superna secreta electis insinuat.
et concentum celi quis dormire faciet ?
marg.| ET  CONCENTRUM  CELI  QUIS  DORMIRE  FACIET. Id est hymnos et gaudia angelorum a reprobis abscondit, quod tamen latius innotuit cum Christus apparens et indignos assumpsit, et eos qui digni videbantur exclusit. Unde   quando pulvis , id est peccatores,   in terra , id est Ecclesia, solidati sunt ;   et glebe, id est infusione Spiritus uniti sunt caritate. Vel   glebe secundum diversa merita ut virgines, coniuges etc. Hec autem Ecclesia spretis Iudeis gentes rapit, non suis sed viribus Dei. Q  uis enarrabit celorum rationem . Moraliter. Tunc autem   celorum rationem Dominus narrat, cum semetipsum nobis quomodo electis spiritibus presit insinuat. Tunc   celorum rationem narrat, cum de tersa mentis nostre caligine clara se visione manifestat, et tunc concentus   celi dormit, quia apparente in iudicio retributore operum exhortatinum iam verba cessabunt. Per   concentum enim   celi concors predicantium sermo signatur, unde et aperte ipsum resurrectionis tempus adiungitur.
Numérotation du verset Iob. 38,38 
Quando fundebatur pulvis in terra9
9 terra] terram Weber
marg.| QUANDO  FUNDEBATUR  PULVIS  IN  TERRAM. Que adhuc futura sunt, quasi preterita dicit. Fecit enim que ventura sunt.   Pulvis itaque tunc in terra fundatur, quando per resurrectionem in solida membra reducitur.
et glebe compingebantur ?
marg.| ET  GLEBE  COMPINGEBANTUR. Quia nimirum firma corpora ex pulvere collecta surgunt.
Numérotation du verset Iob. 38,39 
Numquid capies leene predam et animam catulorum eius implebis ?
marg.| NUMQUID  CAPIES  LEENE etc. Leena est Ecclesia que gentes rapuit et in suo corpore convertit. Huic Dominus predam rapit ut animam catulorum eius impleat, quia ad augmentum huius innumeros de gentilitate diripuit, et per animarum lucrum esurientia apostolorum vota satiavit. Ipsi quippe catuli pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate passo Domino foribus clausis propter metum Iudeorum residebant, sicut de illis scriptum estr : «Cum fores essent clause» etc.
r Io. 20, 19.
Numérotation du verset Iob. 38,40 
Quando cubant in antris et in specubus insidiantur ?
interl.| id est occultantur in suis cogitationibus dum opportunitas venit. Capti vero alii magna fame esuriunt
marg.| QUANDO  CUBANT  IN  ANTRIS  ET  IN etc. Clausis foribus quasi in quibusdam abditi specubus catuli mundum rapturi cubabant, cum apostoli nec dum spiritu solidati firma auctoritate predicabant. Sed contra adversarios quasi   in antris insidiabantur, ut animarum predam postmodum presumentes diriperent. Sic et alii post eos cubant tempus docendi prestolantes.
Numérotation du verset Iob. 38,41 
Quis preparat corvo escam suam
marg.| QUIS  PREPARAT  CORVO  ESCAM  SUAM. Corvi nomine peccatis nigra gentilitas designatur. Iste corvus esca fuit, dum ipsum Ecclesia quereret sed nunc escam accipit, quia ipse ad conversionem alios exquirit. Cuius videlicet   pulli, id est predicatores ex eo editi, non in se presumunt sed in viribus sui redemptoris.
quando pulli eius ad Deum clamant,
interl.| quia caritas unum cor ad multos dividit
marg.| Unde bene dicitur : QUANDO  PULLI  EIUS  AD  DEUM  CLAMANT. Nihil enim sua virtute possunt.
vagantes
interl.| alias : vagientes
eo quod non habeant cibos ?
marg.| VAGANTES  EO  QUOD  NON  HABEANT  CIBOS etc. In hac vagatione nihil aliud quam estuantium predicatorum vota signantur, qui dum in Ecclesie sinum recipere populos ambiunt, magno ardore succensi, nunc ad hos, nunc ad illos colligendos desiderium mittunt. Potest per corvum, nigra per infidelitatis meritum plebs Iudaica designari, cui dum   pulli eius   clamant esca preparatur, quia dum apostoli exorant plebs dudum perfida ad cognitionem fidei ducitur, et ex predicatione filiorum quasi ex pullorum voce satiatur. Sed et cum   pulli vagantur inde   escam corvus invenit, quia dum per laborem predicantium conversam gentilitatem Iudaicus populus respicit, ad extremum quandoque stultitiam sue infidelitatis erubescit.
marg.| MORALITER. Corvus est predicator qui magna voce clamat memoriam peccatorum et infirmitatis sue nigredinem gestans. Hic discipulos non plene pascit de secretis sublimibus, donec sublimes sibi, nigredinem humilitatis et specie volatus sui ostendant, ante patitur eos inedia affici, ut clament   ad Deum et   vagantes in nido aperto ore cibum exspectant. Pro hac discretione largior {t. 2 : Erfurt, f. 223vb ; facsim., p. 446b} copia ipsi corvo a Deo datur, non solum enim pro se, sed et pro eis quos nutrit maiora percipit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_38)

Notes :