Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,1 

1 Igitur Heliu hec rursum locutus est :
1 Hic incip. cap. [35] <Nota> Dans CorS1 l’incipit de ce chapitre suit sans saut de ligne ni solution de continuité celui du chapitre 34, ce qui explique l’absence de numérotation des chapitres suivants et, peut-être, le fait que certaines bibles comme ΩN ne comptent que 41 chapitres pour le livre de Job. [MM2022]
Numérotation du verset Iob. 35,2 

Numquid equa tibi videtur tua cogitatio
ut diceres iustior Deo sum.
Numérotation du verset Iob. 35,3 

Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est
vel quid tibi proderit si ego peccavero ?
Numérotation du verset Iob. 35,4 

Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
Numérotation du verset Iob. 35,5 

Suspice celum et intuere et contemplare ethera quod altior te sit.
Numérotation du verset Iob. 35,6 

Si peccaveris quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue quid facies contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 35,7 

Porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet ?
Numérotation du verset Iob. 35,8 

Homini qui similis tui est nocebit impietas tua
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Numérotation du verset Iob. 35,9 

Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et
eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Numérotation du verset Iob. 35,10 

Et non dixit ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
Numérotation du verset Iob. 35,11 

qui docet nos
super iumenta terre
et super volucres celi
erudit nos ?
Numérotation du verset Iob. 35,12 

Ibi clamabunt et non exaudiet
propter superbiam malorum.
Numérotation du verset Iob. 35,13 

Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
Numérotation du verset Iob. 35,14 

Etiam cum dixeris : Non considerat, iudicare coram eo
et exspecta eum.
Numérotation du verset Iob. 35,15 

Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
Numérotation du verset Iob. 35,16 

Ergo Iob frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,1 
1 Igitur Heliu hec rursum locutus est :
1 Hic incip. cap. [35] CorS1 <Nota> Dans CorS1 l’incipit de ce chapitre suit sans saut de ligne ni solution de continuité celui du chapitre 34, ce qui explique l’absence de numérotation des chapitres suivants et, peut-être, le fait que certaines bibles comme ΩN ne comptent que 41 chapitres pour le livre de Job. [MM2022]
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 219rb ; facsim., p. 437b} IGITUR  HELIU  HEC  RURSUM  LOCUTUS  EST. Hoc bene de illo frequenter infert qui non modo inepta, sed et multa perversius studet dicere, alia finiens alia incipit ut immensa loquacitas continuetur. Arrogantes enim et multa inepta loquuntur et in locutione sua semper incipere student, quatinus ipsa locutione suspensos auditores faciant, quo quasi novum audire aliquid exspectent.
Numérotation du verset Iob. 35,2 
Numquid equa tibi videtur tua cogitatio
marg.| NUMQUID  EQUA  TIBI  VIDETUR. Iustiorem se Deo non dixerat, sed proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
ut diceres iustior Deo sum.
marg.| UT  DICERES  IUSTIOR  DEO  SUM. Sic visum est illi ex verbis Iob sed non ita Deo, quia homines pensant cor ex verbis, Deus verba ex corde.
Numérotation du verset Iob. 35,3 
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est
interl.| vel bonum
interl.| fortes sententie sequuntur sed persone Iob non congruunt
marg.| DIXISTI  ENIM  NON  TIBI  PLACET  QUOD  RECTUM  EST. Nihil horum dixerat sed arrogantes dum non possunt respondere iuste que sunt, reprehendunt mentiendo que non sunt.
vel quid tibi proderit si ego peccavero ?
Numérotation du verset Iob. 35,4 
Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
marg.| ITAQUE  EGO  RESPONDEBO  SERMONIBUS  TUIS. Superioribus dictis quasi beati Iob culpabilia verba narravit atque ex eis sibi materiam loquendi proposuit, et forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallacitur finxit.
Numérotation du verset Iob. 35,5 
Suspice celum et intuere et contemplare ethera quod altior te sit.
interl.| in creaturis cognoscimus quantum a creatore distamus
marg.| SUSPICE  CELUM  ET  INTUERE. Hoc dicens nimirum colligit ut considerare debeat quanto minus Deo actione sua aut prosit aut noceat qui altitudine celi atque etheri prodesse vel nocere non possit, quamvis in celo et ethere possimus supernas potestates accipere, ut cum angelicos spiritus longe adhuc a nobis distare conspicimus, ipsi creatori et dominatori spirituum quantum distemus cognoscamus.
Numérotation du verset Iob. 35,6 
Si peccaveris quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue quid facies contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 35,7 
Porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet ?
Numérotation du verset Iob. 35,8 
Homini qui similis tui est nocebit impietas tua
interl.| quod non supernis spiritibus qui mutari non possunt
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
interl.| sed et mala hominum bonis prosunt
marg.| HOMINUM  QUI  SIMILIS  TUI  EST etc. Humana impietas ei nocet quem pervertendo inquinat, et rursus adiuvat nostra iustitia quem a pravis actionibus mutat. Sed quia reproborum nequitia triture more electorum vitam quasi grana a paleis separans premit ut purgeta. Et Moyse vocante cogit pharao etiam dure premendo exireb, ita mala que hic premunt nos ire ad Deum compellunt unde labores electorum sub oppressionibus iniquorum.
a Cf. Mt. 3, 12 ; Lc. 3, 17.
b Cf. Ex. 5, 21.
Numérotation du verset Iob. 35,9 
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
interl.| quia hi in mundo abundant
marg.| Ideo addit : PROPTER  MULTITUDINEM  CALUMNIATORUM  CLAMABUNT. Calumniatores dicere possumus omnes iniquos non solum qui exteriora bona rapiunt, sed etiam malis moribus suis et vite reprobe exemplis interna nostra dissipare contendunt, quia vero que verbis suadere non valent extorquere nonnumquam effrenatis viribus student.
et
interl.| id est
eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
marg.| ET  EIULABUNT  PROPTER  VIM  BRACHII. Dum vi peccare cogimur iam tyrannum sustinemus. Sed quia infirmi si qua eis fiunt ex adverso obiecta languescunt Heliu premissis unde fortes proficiunt, malorum oppressionibus infirmorum mox pusillanimitates exequitur Iob probra pusillanimitatis impingens.
Numérotation du verset Iob. 35,10 
Et non dixit ubi est Deus qui fecit me,
interl.| infirmus ut Iob putat se deseri
marg.| ET  NON  DIXIT  UBI  EST  DEUS  QUI  FECIT  ME. Mos sacre Scripture est ut a singulari numero ad pluralem subito transeat et e converso. Quisquis autem iam adversitatum tribulatione frangitur a quo factus est minime contemplatur. Nam qui eum qui non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit.
qui dedit carmina in nocte,
interl.| id est letitiam in tribulatione
marg.| QUI  DEDIT  CARMINA  IN  NOCTE. Carmen in nocte letitia est in tribulatione quia et si pressuris temporalitatis affligimur spe tamen de eternitate gaudemus. Et est sensus : infirmus cum premitur, a spe gaudii nimia pusillanimitate lassatur nec dicit :   Ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte ? Si enim ista diceret vim quam patitur temperaret.
Numérotation du verset Iob. 35,11 
interl.| hoc non dicit infirmus
super iumenta terre
interl.| qui carne labuntur
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 219va ; facsim., p. 438a} QUI  DOCET  NOS  SUPER  IUMENTA  TERRE. Quasi infirmus ideo non est fortis in adversis, quia in prosperis non temperat ab ingluvie iumentorum, nec a volatu volucrum.   Iumenta terre sunt qui usu vite carnalis ima appetunt.   Volucres vero   celi sunt qui superbe curiositatis studio sublimia prescrutantur.   Docet ergo   nos Deus   super iumenta terre et volucres celi, quia dum quod sumus agnoscimus nec defluendo imis subiicimur, nec superbiendo de sublimibus inflamur. Vel per   iumenta terreni homines, per   volucres demonia designantur. Subauditur autem hoc quoque non dixit. Vel reptilia que toto corpore herent terre sunt cogitatione omnino terrene, animalia que ventre levantur a terra sed prona sunt ad terram bona sunt que pro terrenis fiunt.
et super volucres celi
interl.| qui mente extolluntur
erudit nos ?
Numérotation du verset Iob. 35,12 
Ibi clamabunt et non exaudiet
interl.| sicut aliquando Deus suos propter inimicos eripit ut illi convertantur, ita aliquando suos non audit propter damnationem persequentium
propter superbiam malorum.
marg.| IBI  CLAMABUNT  ET  NON  EXAUDIET  PROPTER  SUPERBIAM  MALORUM. Ibi videlicet in tribulatione. Ac si diceret : Reatus opprimentium audiri voces prohibet oppressorum, nec eripiuntur visibiliter iusti, quia salvari invisibiliter non merentur iniusti et dummodo in tribulatione teruntur illorum nequitia consumatur. Et sic non cito clamantem audit, et tamen quod patitur scit. Patet ergo pro bono differri, unde non exaudies et non ad insipientiam mihi sed quia multi ex tarditate auxilii franguntur subdit :   Et cum dixerit.
Numérotation du verset Iob. 35,13 
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
marg.| NEQUE  ENIM  FRUSTRA  AUDIET  DEUS. Duo dicit : quod clamantem non frustra audit, et tamen quod patitur respicit. Exaudit et dissimulat, quia quod impleri concite petimus ex ipsa melius tarditate prosperatur.
Numérotation du verset Iob. 35,14 
Etiam cum dixeris : Non considerat, iudicare coram eo
interl.| si subripit tibi desperatio, attende omnia que tibi dedit et iam non diffidis
et exspecta eum.
interl.| tibi hoc opus est
marg.| ETIAM  CUM  DIXERIT  NO  CONSIDERAT. Ac si diceret : cum idcirco Deus considerare non creditur, quia tarde miseretur intima cogitationis ingredere. At illic coram eius oculis cause tue iudicium suscipe. Et que ipse vivendo contulisti vel que misericorditer discerne. Et tunc ad spei fiduciam redis, cum bona tante benignitatis erubescis, quatinus fidenter inter adversa exspectes quem et post delicta propitium recolis. Sed dum nos diu affligimur mali, quia sine verbere ad peius ruunt.
Numérotation du verset Iob. 35,15 
Nunc enim non infert furorem suum,
marg.| Unde : NUNC  ENIM  NON  INFERT  FUROREM  SUUM. Diu malos tolerat, quia in perpetuum damnat.
nec ulciscitur scelus valde.
marg.| NEC  ULCISCITUR  SCELUS  VALDE. Pauca enim sunt que in hac vita flagellat. Non valde, quia si qua hic punit plura reservat, et aliquando ferire incipit quod eterna damnatio consummat. Quedam punit ne videatur non curare humana, quedam reservat ut iudicium restare sentiamus.
Numérotation du verset Iob. 35,16 
Ergo Iob frustra aperit os suum,
interl.| vera que dixit ad despectum iusti retorsit, unde maior est virtus in humili
marg.| ERGO  IOB  FRUSTRA  APERIT  OS  SUUM. Beatum Iob et multa dixisse, et nihil scisse asserit de omnibus his que locutus est ipse.
et absque scientia verba multiplicat.
marg.| ET  ABSQUE  SCIENTIA. Proprium est arrogantis ut multa que dicit pauca putet, pauca que audit multa. Et quamvis Iob ei tacuerit, de verbis ad amicos arguit, ut amplius silentium eius sibi acquirat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_35)

Notes :