Capitulum 14
Numérotation du verset
Iob. 14,1
1 Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus2 multis miseriis.
1
Hic incip. cap. 14
|
2 repletus] repletur
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 14,2
Qui3 quasi flos egreditur et conteritur
3 qui] om.
Weber
et fugit
velut umbra
et numquam in eodem statu permanet.
Numérotation du verset
Iob. 14,3
Et dignum ducis
super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium.
Numérotation du verset
Iob. 14,4
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine
nonne tu qui solus es ?
Numérotation du verset
Iob. 14,5
Breves dies hominis sunt,
numerus mensuum eius apud te est, constituisti
terminos eius qui preteriri4 non poterunt.
4 preteriri] preterire
Weber
Numérotation du verset
Iob. 14,6
Recede paululum ab eo ut quiescat,
donec optata veniat
et5 sicut mercennarii dies eius.
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 14,7
Lignum
habet spem :
si precisum fuerit rursum virescit,
et rami eius pullulant.
Numérotation du verset
Iob. 14,8
Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Numérotation du verset
Iob. 14,9
ad odorem aque germinabit
et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
Numérotation du verset
Iob. 14,10
Homo
vero cum mortuus
fuerit et nudatus
atque consumptus,
ubi queso est.
Numérotation du verset
Iob. 14,11
Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacuefactus arescat,
Numérotation du verset
Iob. 14,12
sic homo cum dormierit
non resurget,
donec atteratur celum non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Numérotation du verset
Iob. 14,13
Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me,
ut abscondas me
donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Numérotation du verset
Iob. 14,14
putasne mortuus homo
rursum vivet ?
Cunctis diebus
quibus nunc milito,
exspecto donec veniat immutatio mea.
Numérotation du verset
Iob. 14,15
Vocabis me6
6 me] om.
Weber
et ego respondebo tibi,
operi manuum tuarum porriges dexteram.
Numérotation du verset
Iob. 14,16
Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
Numérotation du verset
Iob. 14,17
Signasti
quasi in sacculo delicta mea
sed curasti
iniquitatem meam,
Numérotation du verset
Iob. 14,18
mons cadens defluit7 et saxum transfertur de loco suo.
7 defluit] defluet
Weber
Numérotation du verset
Iob. 14,19
Lapides excavant
aque et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
Numérotation du verset
Iob. 14,20
Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret8.
8 transiret] pertransiret
Weber
Immutabis faciem eius
et emittes eum.
Numérotation du verset
Iob. 14,21
Sive nobiles
fuerint filii eius sive ignobiles non intelliget.
Numérotation du verset
Iob. 14,22
Attamen caro eius dum vivet dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Iob. 14,1
interl.|
nec mirum quia
1 Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus2 multis miseriis.
1
Hic incip. cap. 14
CorS1
2 repletus] repletur
CorS1
interl.|
quia omnia hic miseria sunt
marg.|
HOMO
NATUS
DE
MULIERE. Hic mulieris nomine infirmitas designatur. Et est sensus : quid in se habet fortitudinis qui nascitur ex infirmitate ? Qui et angustiatur ad vitam et dilatatur ad miseriam ?
Numérotation du verset
Iob. 14,2
Qui3 quasi flos egreditur et conteritur
3 qui] om.
Weber
interl.|
homines nati in mundo flores in campo, vita in carne flos in feno
marg.|
QUI
QUASI
FLOS
EGREDITUR. Quia nitet in carne sed
conteritur
, quia redigitur in pulverem et prutredinem.
et fugit
interl.|
quotidie per momenta
velut umbra
interl.|
vita hominis non soli sed umbre comparatur, quia amisso amore Dei calorem cordis perdidit et in frigore iniquitatis permansit
marg.|
ET
FUGIT
VELUT
UMBRA. Non soli fugienti sed umbre hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet
velut umbra fugit
.
et numquam in eodem statu permanet.
interl.|
sed ab infantia transit in pueritiam sic per ceteras etates usque in mortem sic et secundum mentem mutatur
marg.|
ET
NUMQUAM
IN
EODEM
STATU
PERMANET. Nam inde semper deficit unde se proficere in spatium vite credit.
Numérotation du verset
Iob. 14,3
Et dignum ducis
interl.|
et cum talis sit, tu tantus
super huiuscemodi aperire oculos tuos
marg.|
ET
DIGNUM
DUCIS
SUPER
HUIUSCEMODI
APERIRE
OCULOS. Deum aperire oculos est iudicia exercere et quem feriat videre.
et adducere eum tecum in iudicium.
interl.|
considerato Deo iudice, item considerat infirmitatem suam quasi non debes iudicare sed mundare
Numérotation du verset
Iob. 14,4
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine
interl.|
undea : «In iniquitatibus conceptus sum»
a Ps. 50, 7.
marg.|
QUIS
POTEST
FACERE
MUNDUM
DE etc. Is enim qui per se solus mundus est mundare prevalet immunda. Ipsa enim propter delectationes carnis nostra conceptio immunditia est. Vel solum Christum dicit non de immundo semine natum.
nonne tu qui solus es ?
interl.|
mundus per teipsum
Numérotation du verset
Iob. 14,5
Breves dies hominis sunt,
interl.|
sed
interl.|
consideratione eterni amplius patet brevitas temporis
marg.|
BREVES
DIES
HOMINIS
SUNT. Quia apud Deum etiam labentia stant. Apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel in diebus brevitas temporis in mensibus multiplicata dierum spatia designantur, homini ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur apud Deum numerus mensium {t. 2 : Erfurt, f. 202ra ; facsim., p. 403a} nostrorum esse memoratur.
numerus mensuum eius apud {t. 2 : Erfurt, f. 202ra ; facsim., p. 403a} te est, constituisti
interl.|
breves et tu
interl.|
prospera, adversa, mortem et omnia ab eterno decrevit, vel in spiritualibus ponit Deus cuique terminum et modum, quia nemo tantum apprehendit quantum cupit, ut se elevet in his que habet ut et paulo factum est
terminos eius qui preteriri4 non poterunt.
4 preteriri] preterire
Weber
interl.|
vel preterire
interl.|
sed
marg.|
CONSTITUISTI
TERMINOS
EIUS
QUI
PRETERIRE
NON
POTERUNT. Nulla enim que in hoc mundo hominibus fiunt absque Dei occult iudicio fiunt.
Numérotation du verset
Iob. 14,6
Recede paululum ab eo ut quiescat,
interl.|
id est vim flagelli remove, alius recessus non dat quiescere
marg.|
RECEDE
PAULULUM
AB
EO etc.
Recede,
id est iam flagella presentis vite subtrahe et bona eterne quietis ostende.
donec optata veniat
interl.|
ostensione future quietis donec scilicet ipsa veniat
marg.|
DONEC
OPTATA dies VENIAT. Quando eternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit.
et5 sicut mercennarii dies eius.
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 14,7
Lignum
interl.|
ita fac, quia homo despectior ligno
habet spem :
interl.|
istam
si precisum fuerit rursum virescit,
marg.|
LIGNUM
HABET
SPEM
SI
PRECISUM. Genus humanum quam sit despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc preire videantur. Vel iuxta mysticum sensum lignum prefertur homini, hic enim homo carnalis quisque, lignum iustus accipitur qui cum in morte passione afficitur eterne vite viriditate recuperatur.
et rami eius pullulant.
marg.|
ET
RAMIS
EIUS
PULLULANT. Quia ex passione iusti fideles viriditatem vite spiritualis accipiunt.
Numérotation du verset
Iob. 14,8
Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
marg.|
SI
SENUERIT
IN
TERRA
RADIX etc. Radix iusti sancta predicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit que apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur.
Et in pulvere
truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus eius exanimatur.
Numérotation du verset
Iob. 14,9
ad odorem aque germinabit
marg.|
AD
ODOREM
AQUE
GERMINABIT. Quia per afflatum spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis gramen virtutis facit.
et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
marg.|
ET
FACIET
COMAM
QUASI
CUM
PRIMUM
PLANTATUM
EST. Succiso trunco comam facere, est extincto corporaliter iusto, sue passionis exemplo multorum corda ut virescant suscitare, quasi cum primum plantatum fuit id est viriditatem suam ostendit. In effectu operis quam prius habuerit in prescientia conditoris. Vel radix iusti ipsa humana natura in terra senescit cum in pulverem redit. Truncus emoritur cum corpus a sua specie dissipatur. Ad odorem aquam germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit. Et facit
comam quasi cum primum plantatum est,
quia ad illam speciem redit ad quam precipiendam in paradiso si non pecasset creatus fuerat.
Numérotation du verset
Iob. 14,10
Homo
interl.|
peccator
vero cum mortuus
interl.|
culpa
fuerit et nudatus
interl.|
iustitia
atque consumptus,
interl.|
pena
ubi queso est.
interl.|
qui nec in patria est, nec in exilio diu esse potest
marg.|
HOMO
VERO
CUM
MORTUUS
FUERIT. Ipsa autem amissione iustitie homo moritur, veste innocentie in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur. Ubi ergo est qui in eius amore non est ubi verum esse est ?
Numérotation du verset
Iob. 14,11
Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacuefactus arescat,
marg.|
QUOMODO
SI
RECEDANT
AQUE
DE
MARI. Mare mens hominis est, quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis. Cum ergo homo moritur, aque recedunt, quia in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Arescit autem fluvius vacue factus, quia subducta anima vacuum remanet corpus, quasi vacuus alveus. Mari autem et fluvio viat presens comparatur, quia modo adversitatis amaritudine afficitur, modo dulcedine prosperitatis replemur.
Numérotation du verset
Iob. 14,12
sic homo cum dormierit
interl.|
supra in comparatione ligni6 mortuus homo dictur a vita iustitie, hic de morte carnis somnus dicitur unde cito surgitur
6 ligni] lingni
cacogr. Rusch
non resurget,
interl.|
non negat omnino resurgere sed donec atteratur
donec atteratur celum non evigilabit, nec consurget de somno suo.
marg.|
DONEC
ATTERATUR
CELUM
NON
VIGILABIT
7. Quia ubi huius mundi finis advenerit humanum genus a somno non evigilabit. Vel Christus lignum qui precisus passione virescit resurrectione, per quam rami, id est fideles, creverunt. Radix, id est predicatio eius, in perfidis viluit in pulvere, id est in persequentium corde despectus est, quia occidi carne potuit. Ad odorem aque, quia per virtutem Dei caro ad vitam rediit. Fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius irruerunt, cuius comparatione homo pulvis est. Unde : H
omo vero cum
.
7 vigilabit] sic
Rusch
Numérotation du verset
Iob. 14,13
Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me,
interl.|
sed saltem in inferno protegas me ut non in penalibus locis sed in superioribus abscondas
marg.|
QUIS
MIHI
HOC
TRIBUAT
UT
IN
INFERNO
PROTEGAS
ME. Ante mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens illic conditoris protectionem postulat.
ut abscondas me
interl.|
a suppliciis
donec {t. 2 : Erfurt, f. 202rb ; facsim., p. 403b} pertranseat furor tuus,
interl.|
quo punis peccata
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 202rb ; facsim., p. 403b}
ET
ABSCONDAS
ME
DONEC
PERTRANSEAT etc. Furor Domini quantum ad electorum animas in redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia reduxit.
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
interl.|
undeb : «At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum» etc.
b Gal. 4, 4.
interl.|
sed
marg.|
CONSTITUAS
MIHI
TEMPUS
IN
QUO
RECORDERIS
MEI. Adventum redemptoris ad inferos petit.
Numérotation du verset
Iob. 14,14
putasne mortuus homo
interl.|
condescendit infirmis
rursum vivet ?
interl.|
vivet vere
marg.|
PUTAS
NE
MORTUUS
HOMO
RURSUM
VIVET. Solent iusti viri in eo quod certum et solidum sentiunt infirmorum in se verba transferre, sed rursum per fortem sententiam dubietati contradicunt. Unde sequitur :
Cunctis diebus
.
marg.|
PUTAS
NE
MORTUUS
HOMO etc. Ideo verba infirmitatis suscipit, ut post fortius roboret.
Cunctis diebus
interl.|
confirmat eos
quibus nunc milito,
interl.|
quia hec vita semper ad finem tendit
exspecto donec veniat immutatio mea.
interl.|
in qua mutatione hoc fiet
marg.|
CUNCTIS
DEIBUS
QUIBUS
NUNC
MILITO. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat quam sit de resurrectione certus insinuat.
Numérotation du verset
Iob. 14,15
Vocabis me8
8 me] om.
Weber
interl.|
modo dum corruptio durat incorruptibili non respondemus, quia non similes sed longe sumus
et ego respondebo tibi,
marg.|
VOCABIS
ME
ET
RESPONDEBO
TIBI. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus quando ad summe incorruptionis iussum incorruptibiles resurgemus.
operi manuum tuarum porriges dexteram.
interl.|
quia
marg.|
OPERI
MANUUM
TUARUM
PORRIGES
DEXTERAM. Ac si dicat : idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tue potestatis erigetur. Vel dextera Filius dicitur qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.
Numérotation du verset
Iob. 14,16
Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
interl.|
quasi et in hoc mira misericordia, quia pensas mala et tamen misericorditer relaxas
marg.|
TU
QUIDEM
GRESSUS
MEOS
DINUMERASTI
SED
PARCE. Gressus dinumerat et peccatis parcit, quia subtiliter acta nostra considerat, et tantum hic penitentibus misericorditer relaxat.
marg.|
DINUMERASTI
SED
PARCE. Dinumerat dum nos ad singula que fecimus deflenda convertit parcit, quia que punivimus non punit. Unde adhuc subdit :
Signasti
.
Numérotation du verset
Iob. 14,17
Signasti
interl.|
parces quia etsi
signasti
curasti
quasi in sacculo delicta mea
marg.|
SIGNASTI
QUASI
IN
SACCULO etc. In occulto ut quandoque in publicum prodirent. Signat et curat, quia nec inulta deserit, nec in iudicio puniet. Vel cor hominis sacculus Dei est in quo mala signantur, dum studiose conspiciuntur que si homo cognoscit Deus ignoscit.
marg.|
vel SIGNASTI
QUASI
IN
SACCULO etc. Signat delicta in sacculo, quia ea in secreto iudiciorum suorum attendit ut feriat.
sed curasti
interl.|
per flagella
marg.|
CURASTI
9. Quod hic per flagella funditus relaxat.
9 curasti] curati
cacogr. Rusch
iniquitatem meam,
interl.|
peccata et iniquitatem dico
interl.|
quia
Numérotation du verset
Iob. 14,18
mons cadens defluit10 et saxum transfertur de loco suo.
10 defluit] defluet
Weber
interl.|
hoc sepe fit ut cadentibus rupibus
saxum
ad alia loca feratur et aque lapides cavent
marg.|
MONS
CADENS
DEFLUET
ET
SAXUM. Duo sunt genera temptationum : unum quod per repentinum eventum agitur, aliud quod paulatim in mente venit et levibus suggestionibus animum inficit. Et est sensus : sicut hic insensibilia modo cito ruunt modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur. Ita etiam eum rationabilem condidisti et in alto constitutus est ut mons, vel subita ut David temptatione deicis, vel longa ad lenta ut Salomonem consumi permittis.
Numérotation du verset
Iob. 14,19
Lapides excavant
interl.|
assiduitate
marg.|
saxum
, id est meus iusti fertur. D
e loco,
id est de iustitia ad culpam nimio impulsu. L
apides,
id est fortitudinem aque assidua blandimenta.
Terra
que fructificat.
aque et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
interl.|
ut mons cadit et lapis consumitur
interl.|
et tamen
Numérotation du verset
Iob. 14,20
Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret11.
11 transiret] pertransiret
Weber
interl.|
alias : pertransiret
marg.|
ROBORASTI
EUM
PAULULUM
UT
IN
PERPETUUM. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit, sed in hac brevitate ubi roboratus est tolligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat.
Immutabis faciem eius
interl.|
et quia roborasti ut transiret
et emittes eum.
marg.|
IMMUTABIS
FACIEM
EIUS
ET
EMITTES
EUM. Facies hominis immutatur cum eius species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his que volens tenuit transire ad eterna nolens cogitur.
Numérotation du verset
Iob. 14,21
Sive nobiles
interl.|
post emissionem
fuerint filii eius sive ignobiles non intelliget.
interl.|
quibus hic tanto amore studuit, anime non iustorum que claritatem Dei vident, nihil enim foris quod ignorent
marg.|
SIVE
NOBILES
FUERINT
FILII
EIUS
SIVE
IGNOBILES
INTELLIGET. Sicut {t. 2 : Erfurt, f. 202va ; facsim., p. 404a} enim viventes mortuorum anime quo loco habeantur ignorant, ita mortui qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur nesciunt. Vel filios opera dicit, nobiles si recta sunt, ignobiles si perversa. Sive ergo nobiles sint filii eius, sive ignobiles homo non intelligit, quia subtili examine discussa utrum approbentur eius opera an reprobentur ignorat.
Numérotation du verset
Iob. 14,22
{t. 2 : Erfurt, f. 202va ; facsim., p. 404a} Attamen caro eius dum vivet dolebit,
marg.|
ATTAMEN
CARO
EIUS
DUM
VIVIT
DOLEBIT. Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam quia spiritualiter vivunt.
et anima illius super semetipso lugebit.
marg.|
ET
ANIMA
ILLIUS
SUPER
SEMETIPSO
LUGEBIT. Dignum enim est ut in se semper homo merores inveniat qui relicto creatore in se gaudium querebat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_14)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_14)
Notes :