Glossa ordinaria

Capitulum 42

Numérotation du verset Iob. 42,1 

1 Respondens autem Iob Domino dixit :
1 Capitulum 42] .XLI. CorS1 ΩN
Numérotation du verset Iob. 42,2 

Scio quia2 omnia potes3 et nulla te latet cogitatio.
2 quia CorS1 Ed1455 Rusch Weber] quoniam ΘHG, quod NAL3245 ΩV |
3 omnia potes CorS1 NAL3245 ΩV Rusch Weber ] omnipotens es ΠF ΩN, omnia potes |
Numérotation du verset Iob. 42,3 

Quis est iste
qui celat consilium4 absque scientia ?
4 consilium] conscilium NAL3245
Ideo insipienter locutus sum et que ultra modum excederent scientiam meam.
Numérotation du verset Iob. 42,4 

Audi
et ego loquar,
interrogabo te5 et6 responde7 mihi.
5 te Cava ΠF ΛL X Σ ΦP Θ D S W ΓA ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1455 Rusch Clementina] om. NAL3245 Weber |
6 et NAL3245 ΩN ΩV Weber] om. F K², + tu Rusch |
7 responde NAL3245 ΩV ] ostende Weber |
Numérotation du verset Iob. 42,5 

Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Numérotation du verset Iob. 42,6 

Idcirco ipse8 me reprehendo
8 ipse NAL3245 ΩV Rusch Weber] om. ΩS ΩN* (compl. pr. m. marg.)
et ago9 penitentiam in favilla et cinere.
9 ago NAL3245 ] agam ΩN
Numérotation du verset Iob. 42,7 

Postquam autem10 locutus est Dominus11 verba hec ad Iob12,
10 autem] om. NAL3245 |
11 locutus est – Dominus Rusch Weber ] inv. ΩV |
12 hec ad Iob] inv. NAL3245 |
dixit ad Eliphaz Themaniten13 : Iratus est furor meus
13 Themaniten] Temanitem ΩN Ω, Themanites NAL3245 F* G² K² ΓA ΩV*
in te et in duos amicos tuos, quoniam non locuti estis14 coram me15 rectum
14 locuti estis ΩM ΩJ ΩS cum Ox. Tur.] inv. NAL3245 ΩN Weber |
15 coram me] in conspectu meo NAL3245 |
sicut servus meus Iob.16
16 Iratus est... Iob Philip. (In Iob. 17, 2 laud.)] om. Philip. (textus)
Numérotation du verset Iob. 42,8 

Sumite ergo17 vobis
17 ergo D G K* ΨD NAL3245 ΩS Ed1455 Ed1532 Clementina ] igitur ΩJ ΩN ΩV Rusch, om. X ΩM Greg.
septem tauros et18 septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte pro vobis holocaustum19.
18 septem tauros et ΩV codd. edd.] om. NAL3245 |
19 pro vobis - holocaustum ΩM ΩS ΩV Rusch ] inv. NAL3245 ΩJ ΩN Ed1455 Weber |
Iob autem servus meus orabit pro vobis20. Faciem eius suscipiam
20 vobis ΩV codd. edd. Rusch Weber] + et NAL3245
ut non vobis imputetur21 stultitia, neque enim locuti estis coram22 me rectum23 sicut servus meus Iob.
21 vobis imputetur Rusch Weber ] inv. ΩV |
22 coram me X S ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Rusch Ed1532 ] ad me NAL3245 Ed1455 Weber, om. ΣT |
23 rectum Cava X D ΨD ΩM ΩJ ΩS ΩN Rusch] recta NAL3245 Ed1455 Weber |
Numérotation du verset Iob. 42,9 

Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldach24 Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat25 Dominus ad eos26 et suscepit Dominus27 faciem Iob.
24 Baldach] Baldath ΩN, Baldac NAL3245 |
25 fuerat NAL3245 ΩV Rusch Weber ] est ΩN |
26 Dominus --ad eos ΣT* ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] inv. ΩJ ΩN Weber, om. NAL3245 |
27 Dominus ΩV Rusch Weber ] Deus Ed1455 |
Numérotation du verset Iob. 42,10 

Dominus quoque conversus est ad penitentiam Iob, cum oraret28* pro amicis suis.
28 oraret Greg. Cava X ΩM ΩJ ΩS ΩEd1455 Clementina] + ille Cor2 (hebr. et anti. habent ILLE ) NAL3245 ΩN ΩV* (eras. et exp.) Rusch Weber
Et addidit quoque29 Dominus omnia quecumque fuerant30 Iob duplicia31.
29 addidit] addit D | quoque Greg. ΩM ΩJ* ΩS ΩV ] om. ΩN Rusch Weber |
30 omnia... fuerant] om. Philip. , quecumque fuerant ΩM |
31 Iob duplicia NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] inv. L ΠF ΩN | duplicia] duplicata ΦRG, omnia praem. F G² K* |
Numérotation du verset Iob. 42,11 

Venerunt autem32 ad eum33 omnes fratres sui et universe sorores sue
32 autem NAL3245 ΩV Ed1455 Rusch Weber] om. D ΩN |
33 ad eum ΩV Rusch Weber] om. Cava |
et cuncti qui noverant34 eum prius35,
34 noverant ΩN ΩV Rusch Weber] noverunt ΛL X D Philip. (cod. C) |
35 noverant – eum prius] inv. Philip. |
et comederunt cum eo36 panem37 in domo eius38,
36 cum eo] eum NAL3245* (exp.) |
37 panem ΩN Rusch Weber ] panē ΩV, panes ΩM ΩS |
38 eius ΩV] + cum eo NAL3245 |
et moverunt super eum caput39,
39 caput] + suum ΩM
et40 consolati sunt eum super omni malo quod41 intulerat Dominus super eum.
40 et codd. edd.] om. ΩN |
41 omni malo quod ΩV ] omnia mala que NAL3245 |
et dederunt ei42 unusquisque43 ovem unam et inaurem auream unam.
42 dederunt ei ΩV Rusch Weber ] dederunt L ΩN |
43 unusquisque ΩN ΩV] uniquisque ! NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 42,12 

Dominus autem benedixit novissimis Iob
magis quam principio eius.
Et facta sunt ei
quatuordecim millia ovium et sex44 millia camelorum et mille45 iuga boum et mille asine.
44 sex ΩV] .VII. NAL3245 |
45 mille ΩV] milia NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 42,13 

Et fuerunt ei septem filii et tres filie46
46 tres filie ΩN ΩV ] inv. NAL3245 Weber
Numérotation du verset Iob. 42,14 

et vocavit nomen unius Diem,
et nomen secunde Cassia47,
47 Cassia ΩV ] Cassiam ΩN
et nomen tertie Cornustibii48.
48 Cornustibii ΩV ] cornus tibie ΩN, cornus tibia NAL3245
Numérotation du verset Iob. 42,15 

Non sunt autem invente mulieres speciose sicut filie Iob in universa terra.
Deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Numérotation du verset Iob. 42,16 

Vixit autem Iob post flagella49 hec centum50 quadraginta annis51 et vidit filios suos52 et filios filiorum suorum53 usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum54.
49 flagella Greg. (aliqui codd., Glossa) ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1532 ] om. NAL3245 Cor1 ( POST HEC ita habet hebr. et anti. sed Greg. habet POST HEC FLAGELLA ) Ed1455 Weber |
50 centum ΩJ ΩS ΩN ΩV ] + et ΩM cum hebr. |
51 annis NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV ] annos Cava ΠF D , + et omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (+ anni Cava) Amitatinus Cava, + et facti sunt omnes anni vite eius ducenti septuaginta sex ΦP |
52 suos ΩV ] om. ΩN |
53 suorum NAL3245 ΩN ΩV codd. edd.] om. D |
54 dierum ΩV ] + et ( om. ΛL) omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (nonaginta ΛL) Λ |
Liber Iob explicit55.
55 Liber Iob - explicit] om. NAL3245, inv. ΩP, Qui scripsit scribat semper cum Domino vivat G.<loria> P.<atri> et F.<ilio> et S.<piritu>i. S.<ancto> ΩN

Capitulum 42

Numérotation du verset Iob. 42,1 
1 Respondens autem Iob Domino dixit :
1 Capitulum 42] .XLI. CorS1 ΩN
marg.| RESPONDENS  AUTEM  IOB. Postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis eius quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius fraudesque patefecit. Beatus Iob ad utraque respondit dicens :
Numérotation du verset Iob. 42,2 
Scio quia2 omnia potes3 et nulla te latet cogitatio.
2 quia CorS1 Ed1455 Rusch Weber] quoniam ΘHG, quod NAL3245 ΩV
3 omnia potes CorS1 NAL3245 ΩV Rusch Weber ] omnipotens es ΠF ΩN, omnia potes
marg.| SCIO  QUIA  OMNIA. Contra vires quippe eius ait : {t. 2 : Erfurt, f. 228ra ; facsim., p. 455a}   Scio quia omnia potes . Contra vero occultas machinationes subiunxit :   Et nulla te latet cogitatio. U nde eidem Leviathan exprobrat dicens :
Numérotation du verset Iob. 42,3 
interl.| ut ego
qui celat consilium4 absque scientia ?
4 consilium] conscilium NAL3245
marg.| QUIS  EST  ISTE etc. Absque scientia Leviathan   celat consilium , quia quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. Audita igitur fortitudine et calliditate diaboli, et creatoris potentia que et illum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit. Beatus Iob que de se sentit aperit dicens :
Ideo insipienter locutus sum et que ultra modum excederent scientiam meam.
marg.| IDEO  INSIPIENTER etc. Que dixerat sapienter dixisse se crederet si verba superioris sapientie non audiret in cuius comparatione stultum est omne nostrum quod sapit. Et quanto magis proficit contemplando Dei scientias, eo amplius se nihil esse cognoscit. Et   scientiam suam   ultra modum excessisse credit, quia in verbis Dei plus quam estimaverat secreta eius sapientie agnovit. Sic et Moyses ex quo Dominum audivit, se factum impeditioris lingue et tardioris dicita.
a Cf. Ex. 4, 10.
Numérotation du verset Iob. 42,4 
Audi
interl.| ergo
et ego loquar,
interl.| si tu audis
marg.| AUDI  ET  EGO  LOQUAR. Dei audire est desideria nostra percipere, loqui nostrum ad Dominum est promptis ad illum desideriis inhiare. Et quia quisque interrogat quoniam ignorat interrogare homini Dominum est in conspectu eius nescientem se cognoscere. Respondere autem Dei est eum qui se nescientem humiliter cognoverit occultis inspirationibus erudire. Et est sensus :   Audi et ego loquar . Misericorditer desideria mea percipe, ut dum hec misericordia tua percipiens adiuvat, ad te multipliciora consurgant.
interrogabo te5 et6 responde7 mihi.
5 te Cava ΠF ΛL X Σ ΦP Θ D S W ΓA ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1455 Rusch Clementina] om. NAL3245 Weber
6 et NAL3245 ΩN ΩV Weber] om. F K², + tu Rusch
7 responde NAL3245 ΩV ] ostende Weber
marg.| INTERROGABO. Id est nescientem me ex tue scientie contemplatione cognosco.   Responde, stultitiam propriam humiliter cognoscentem doce. Quid enim interrogaret ipse ex desiderio humilitatis et Deum sibi respondere quereret ex magisterio inspirationis declaratur, interrogaturum se quippe prohibuit, sed nihil interrogando subiungit :
Numérotation du verset Iob. 42,5 
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
interl.| magna de misericordia agnoscat
marg.| AUDITU  AURIS  AUDIVI etc. His verbis indicat, quia quanto visus superior est auditu, tanto differt ab eo quod prius extitit et hoc quod postmodum per flagella profecit. Et quia interno oculo veritatis lumen magis conspexerat, humanitatis sue tenebras diiudicans plus videbat.
Numérotation du verset Iob. 42,6 
Idcirco ipse8 me reprehendo
8 ipse NAL3245 ΩV Rusch Weber] om. ΩS ΩN* (compl. pr. m. marg.)
interl.| ecce cilicium quo pungitur in dolore
marg.| Unde sequitur : IDCIRCO  IPSE etc. Quanto se quisque minus videt, tanto sibi minus displicet. Et quanto maioris gratie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Sed quia nulla est cognitio reprehensionis se non sequantur etiam lamenta penitudinis.
et ago9 penitentiam in favilla et cinere.
9 ago NAL3245 ] agam ΩN
interl.| de nullo dono Dei superbio, quia sumptus ex pulvere per sententiam illate mortis in pulverem me redigere cognosco
marg.| Sequitur : ET  AGO etc.   In favilla et cinere penitentiam agere, est contemplata divina essentia nihil aliud quam favillam cineremque se cognoscere.
Numérotation du verset Iob. 42,7 
Postquam autem10 locutus est Dominus11 verba hec ad Iob12,
10 autem] om. NAL3245
11 locutus est – Dominus Rusch Weber ] inv. ΩV
12 hec ad Iob] inv. NAL3245
marg.| POSTQUAM  AUTEM etc. Quia ambigeremus iudicat Deus de verbis Iob, qui facta virtutis sue revoluit et amicorum, qui contra eum iustitie Dei gloriam defenderunt.
dixit ad Eliphaz Themaniten13 : Iratus est furor meus
13 Themaniten] Temanitem ΩN Ω, Themanites NAL3245 F* G² K² ΓA ΩV*
interl.| prius vulnus secat
marg.| DIXIT  AD etc. Hosti laudatus est Iob, istis antefertur, et tamen quia homo sine reprehensione ante oculos Dei esse non potest, comparatione aliorum laudatur, et tamen habet ex homine quod iudicetur. Credidit ergo se pro culpa flagellari non pro gratia, et in hoc reprehenditur et tamen amicis prefertur.
in te et in duos amicos tuos, quoniam non locuti estis14 coram me15 rectum
14 locuti estis ΩM ΩJ ΩS cum Ox. Tur.] inv. NAL3245 ΩN Weber
15 coram me] in conspectu meo NAL3245
interl.| intus ubi displicent multi qui foris placent
sicut servus meus Iob.16
16 Iratus est... Iob Philip. (In Iob. 17, 2 laud.)] om. Philip. (textus)
interl.| quia nihil superbe dixit sed humiliter
marg.| CORAM  ME  RECTUM etc. Nam quantum ad humana iudicia in verbis suis amici Iob multa rectius illo dixisse crederentur, sed quia iustus est, et misericors Deus amicos eius, et per iustitiam districte redarguit, et per misericordiam benigne convertit.
Numérotation du verset Iob. 42,8 
Sumite ergo17 vobis
17 ergo D G K* ΨD NAL3245 ΩS Ed1455 Ed1532 Clementina ] igitur ΩJ ΩN ΩV Rusch, om. X ΩM Greg.
interl.| remedium indicat
septem tauros et18 septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte pro vobis holocaustum19.
18 septem tauros et ΩV codd. edd.] om. NAL3245
19 pro vobis - holocaustum ΩM ΩS ΩV Rusch ] inv. NAL3245 ΩJ ΩN Ed1455 Weber
interl.| quia veniam reatus non habent nisi gratie septiformis Spiritu universali paci a qua fuerant excisi aggregentur
marg.| Nam sequitur : SUMITE  IGITUR  VOBIS etc. Internus medicus prius putredinem vulneris innotuit, et post remedia consequende salutis indicavit. Quia vero amici Iob speciem hereticorum tenent, per Iob offerre iubentur, quia iram Domini sacrificio placare non possunt, nisi ad catholicam fidem quam Iob significat convertantur, ut salutem eius precibus obtineant cuius fidem perversis assertionibus impugnabant. Per   tauros autem cervix superbie, per   arietes ducatus exprimitur que ab hereticis seductis plebibus agitur.   Tauros ergo   et arietes in sacrificio offerre est superbum ducatum conversionis humilitate mactare, ut edomita cervice superbie, discant obediendo sequi, qui dudum docendo preire conabantur. Septem autem sacrificiis expiantur, quia ad Ecclesiam revertentes per humilitatis hostiam dona spiritus gratie septiformis accipiunt.
Iob autem servus meus orabit pro vobis20. Faciem eius suscipiam
20 vobis ΩV codd. edd. Rusch Weber] + et NAL3245
interl.| proprium speculum electorum est ut super de se sentiant infra quem sunt
marg.| IOB  AUTEM  SERVUS etc. Ita Ecclesia pro hereticis. In arca contenti salvantur, extra aqua omnes occidit. In una domo, id est Ecclesia comedi agnus iubetur, nec de carnibus eius extra ferri, “sanctum ne detur canibus”b.
b Cf. Mt. 7, 6.
{t. 2 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 455b} ut non vobis imputetur21 stultitia, neque enim locuti estis coram22 me rectum23 sicut servus meus Iob.
21 vobis imputetur Rusch Weber ] inv. ΩV
22 coram me X S ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Rusch Ed1532 ] ad me NAL3245 Ed1455 Weber, om. ΣT
23 rectum Cava X D ΨD ΩM ΩJ ΩS ΩN Rusch] recta NAL3245 Ed1455 Weber
marg.| NEQUE  ENIM etc. Sententiam quam semel iudicando dixerat, iterum replicando confirmat, atque ut manifestius beati Iob iustitia, amicorumque eius iniustitia {t. 2 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 455b} demonstretur, eius laus illorumque reprehensio iterata voce depromitur, ut replicata foris appareant quam fixa intus habeantur. Unde et somnum pharaonis geminaturc.
c Cf. Gn. 41, 1.
Numérotation du verset Iob. 42,9 
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldach24 Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat25 Dominus ad eos26 et suscepit Dominus27 faciem Iob.
24 Baldach] Baldath ΩN, Baldac NAL3245
25 fuerat NAL3245 ΩV Rusch Weber ] est ΩN
26 Dominus --ad eos ΣT* ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] inv. ΩJ ΩN Weber, om. NAL3245
27 Dominus ΩV Rusch Weber ] Deus Ed1455
interl.| orando pro aliis, sibi ipsi profuit
Numérotation du verset Iob. 42,10 
Dominus quoque conversus est ad penitentiam Iob, cum oraret28* pro amicis suis.
28 oraret Greg. Cava X ΩM ΩJ ΩS ΩEd1455 Clementina] + ille Cor2 (hebr. et anti. habent ille ) NAL3245 ΩN ΩV* (eras. et exp.) Rusch Weber
interl.| vide ergo ordinem excessum correctio correctionem, penitentia penitentiam, venia veniam munera subsequuntur
marg.| DOMINUS  QUOQUE  CONVERSUS. Aperte ostenditur quod pro semetipso penitens tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit quod tunc quisque veracitus cumulat, si hec etiam pro adversariis impendat. Iam ante pro amicis auditus ostenditur, hic de ipso dicitur qui hoc obtinuit pro aliis orando.
marg.| Samueld : «Melior est obedientia quam victime», quia per victimas aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur, repressa ergo arbitrii sui superbia citius Deum homo placat. Virtus obedientie ex adverso ostenditur, quia peccatum ariolandi et quasi scelus idolatrie est nolle acquescere. Obedientia ergo sola est que meritum fidei possidet, sine qua quisque infidelis convincitur. Salomone : «Vir obediens loquitur victorias», quia dum aliene voci humiliter subdimur, nosipsos in corde superamus. Sciendum quod numquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem per obedientiam bonum quod agitur debet intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor extitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit, sed ut per melius obedientie meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatinus quanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctore suo se subditum humilius exhiberet. Sed notandum quod diciturf : «De omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientie boni et mali ne comedas». Qui enim quo libet bono subiectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus repulsa penitus ieiunat. Iubetur aliquando prospera huius mundi, aliquando adversa. Si quis ergo ex proprio desiderio ad prospera anhelat, cum imperantur sibi obedientie sibi virtutem evacuat. Si adversa invitus et nolens subit, obedientie sibi meritum minuit. Prosperis ergo ex sola iussione, adversis ex sola devotione militemus, ut Moyses de suo nihil habet, quia precibus remittitur ne Israeli preferaturg. Paulus adversa etiam ex suo voto ducitur.
d 1Rg. (1Sm.) 15, 22.
e Prv. 21, 28.
f Gn. 2, 16-17.
g Cf. Ex. 32, 7-14.
Et addidit quoque29 Dominus omnia quecumque fuerant30 Iob duplicia31.
29 addidit] addit D | quoque Greg. ΩM ΩJ* ΩS ΩV ] om. ΩN Rusch Weber
30 omnia... fuerant] om. Philip. , quecumque fuerant ΩM
31 Iob duplicia NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] inv. L ΠF ΩN | duplicia] duplicata ΦRG, omnia praem. F G² K*
interl.| orando vel pro aliis sibi prosunt
marg.| ET  ADDIDIT  DOMINUS etc. Quia per pietatem benigni iudicis temptationis nostre dispendium vincunt suffragia consolationum, minus eum temptat probatio quam remuneratio consolatur.
Numérotation du verset Iob. 42,11 
Venerunt autem32 ad eum33 omnes fratres sui et universe sorores sue
32 autem NAL3245 ΩV Ed1455 Rusch Weber] om. D ΩN
33 ad eum ΩV Rusch Weber] om. Cava
marg.| VENERUNT  AUTEM etc. Tunc ergo ad Christum   fratres ac   sorores accedunt, quando ex ea plebe que ei per cognationem iuncta est, vel qui fortes futuri sunt velut   fratres , vel infirmi velut   sorores ad eum per cognitionem fidei devota gratulatione concurrunt, tunc in domo eius panem comederunt cum post posita observatione littere in Ecclesia mystici eloquii quasi frugis medulla pascuntur.
et cuncti qui noverant34 eum prius35,
34 noverant ΩN ΩV Rusch Weber] noverunt ΛL X D Philip. (cod. C)
35 noverant – eum prius] inv. Philip.
marg.| ET  CUNCTI etc. Nam nasciturum Christum nullus qui plene didicit legem ignoravit. Unde et Herodi respondenth : «In Bethleem Iude».
h Mt. 2, 5.
et comederunt cum eo36 panem37 in domo eius38,
36 cum eo] eum NAL3245* (exp.)
37 panem ΩN Rusch Weber ] panē ΩV, panes ΩM ΩS
38 eius ΩV] + cum eo NAL3245
marg.| COMEDERUNT  CUM  EO etc. In commestione panis caritas, in commotione capitis admiratio designatur.
et moverunt super eum caput39,
39 caput] + suum ΩM
marg.| ET  MOVERUNT  SUPER  EUM  CAPUT. In hoc loco caput movere est insensibilitatem mentis excutere, et ad cognitionem fidei crudelitatis passibus propinquare.
et40 consolati sunt eum super omni malo quod41 intulerat Dominus super eum.
40 et codd. edd.] om. ΩN
41 omni malo quod ΩV ] omnia mala que NAL3245
marg.| ET  CONSOLATI  SUNT. Percussum merore consolari42 est ei post percussionem de venia congaudere. Nam quanto quisque cernitur de restituta salute proximi hilarescere tanto se indicat de ablata doluisse. Consolantur Christum consolantur Ecclesiam qui ab infidelitate resipiscunt, et pravitatem per quam repugnaverant deserunt. In flagello autem consolari noluerunt, quia passionis eius tempore Hebrei Deum credere despexerunt. Unde Psalmusi : «Consolantem me quesivi et non inveni». In fine ergo Hebrei credentes conveniunt et redemptori in potentia divinitatis quasi sano Iob oblationum suarum vota persolvunt.
i Cf. Ps. 68, 21.
42 consolari] consalari cacogr. Rusch
et dederunt ei43 unusquisque44 ovem unam et inaurem auream unam.
43 dederunt ei ΩV Rusch Weber ] dederunt L ΩN
44 unusquisque ΩN ΩV] uniquisque ! NAL3245
interl.| istis muneribus cogimur allegorice mysterium querere
marg.| ET  DEDERUNT etc. Per   ovem innocentia, per   inaurem obedientia, id est auditus humilitatis gratia ornatus exprimitur. Et licet hec iuxta historiam veraciter dicta sint tamen sub typo gesta sunt sancte Ecclesie. Que etsi multos nunc percussione temptationis amittit, in fine tamen duplicia recipit, quando susceptis gentibus ad fidem etiam Iudea consentit. Notandum vero est quod hoc loco, cum inaure ovis, cum ove inauris offertur, quia innocuis mentibus ornamentum obedientie iungitur, Domino attestantej : «Oves mee vocem meam audiunt». Beato ergo Iob nemo inaurem sine ove, nemo autem ovem sine inaure obtulit, quia redemptori nostro non obedit qui innocens non est, et innocens esse non potest {t. 2 : Erfurt, f. 228va ; facsim., p. 456a} qui obedire contemnit. Quia vero ipsa obedientia noli metu sed caritate observanda est. Auream inaurem obtulisse perhibentur, ut in ea que exhibeatur obedientia caritas fulgeat, que virtutes ommes quasi aurum cetera metalla transcendit. Sed quia nulla esse obedientia vera, nulla innocentia in hereticorum divisionibus esse potest, offerunt ovem sed unam, id est ad sanctam Ecclesiam cum innocentia et obedientia venientes, eam mentem deferant quam sectarum schismata non dividant. Et quia ad hoc convivium Elia vocante Iudei in fine uberius venturi sunt cum muneribus, subditur :
j Io. 10, 27.
Numérotation du verset Iob. 42,12 
Dominus autem {t. 2 : Erfurt, f. 228va ; facsim., p. 456a} benedixit novissimis Iob
marg.| DOMINUS  AUTEM  BENEDIXIT etc. Magis novissimis Iob quam in principio benedicitur, quia quantum ad Israelitici populi susceptionem pertinet, urgente fine seculi dolorem sancte Ecclesie Dominus animarum multiplici collectione consolatur.
magis quam principio eius.
marg.| MAGIS  QUAM  IN  PRINCIPIO etc. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, quia cum vita differtur ad melius fortitudo producitur, et per augmentum temporum crescunt lucta meritorum.
Et facta sunt ei
interl.| de his plenius dictum est in principio
quatuordecim millia ovium et sex45 millia camelorum et mille46 iuga boum et mille asine.
45 sex ΩV] .VII. NAL3245
46 mille ΩV] milia NAL3245
Numérotation du verset Iob. 42,13 
Et fuerunt ei septem filii et tres filie47
47 tres filie ΩN ΩV ] inv. NAL3245 Weber
marg.| QUATUORDECIM  MILLIA  OVIUM. Hec aperte videntur duplicia, sed filii totidem redditi dicuntur quot amissi, ut hi qui extincti fuerant vivere demonstrentur, et hi ergo dupliciter, quia ei Deus decem in carne restituit, decem qui amissi fuerant in occulta animarum vita servavit.
Numérotation du verset Iob. 42,14 
et vocavit nomen unius Diem,
interl.| id est lux
marg.| ET  VOCAVIT  NOMEN  UNIUS  DIEM. Omnis qui misericordia redemptoris eligitur, his nominibus designatur, quia humanum genus condendo   Diem , redimendo Cassiam, nam «Christi bonus odor sumus Deo»k, et assumendo   Cornustibii fecit. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc sumus   Cassia redempti, erimus quandoque   cornustibii in exultatione eterne laudis assumpti.   Cornustibii autem ex cornu et tibia compositum est. Ergo per cornustibii letantium cantus exprimitur. Prius etiam homo quasi die ex condicione claruit, post redemptus flagrantia virtutum impletur quibus quod perdidit restituatur, tertio in resurrectione carnis in concentu eterne laudis assumetur, sed ante nuptias sponse preparat ut impleat.
k 2Cor. 2, 15.
et nomen secunde Cassia48,
48 Cassia ΩV ] Cassiam ΩN
interl.| odor virtutum
et nomen tertie Cornustibii49.
49 Cornustibii ΩV ] cornus tibie ΩN, cornus tibia NAL3245
interl.| letantium cantus
Numérotation du verset Iob. 42,15 
Non sunt autem invente mulieres speciose sicut filie Iob in universa terra.
marg.| Unde : NON  SUNT  AUTEM  INVENTE  MULIERES  SPECIOSE etc. Electorum quippe anime omne humanum genus, quod in terra secundum hominem conversatur, sue pulchritudinis decore transcendunt, quantoque exterius se affligendo despiciunt, tanto intus verius componuntur.
Deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
interl.| sed quia inter perfectos sunt et infirmi et his benigne pater dat hereditatem cum fratribus
marg.| DEDITQUE  EIS  PATER  SUUS  HEREDITATEM. Ipse ergo ex perfectorum numero speciose memorantur. Ipse etiam velut ex imperfectorum typo velut infirme hereditatem inter fratres accipiunt. Sorores ergo cum fortibus ad celestia admittuntur. Usu namque veteris vite, femine inter mares hereditatem non habent, quia legis severitas fortia eligens infirma contemnens districta potius studuit quam benigna sancire. Sed pio redemptore veniente, et infirmus cum perfectis ad regnum assumitur.
Numérotation du verset Iob. 42,16 
Vixit autem Iob post flagella50 hec centum51 quadraginta annis52 et vidit filios suos53 et filios filiorum suorum54 usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum55.
50 flagella Greg. (aliqui codd., Glossa) ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1532 ] om. NAL3245 Cor1 ( post hec ita habet hebr. et anti. sed Greg. habet   post hec flagella ) Ed1455 Weber
51 centum ΩJ ΩS ΩN ΩV ] + et ΩM cum hebr.
52 annis NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV ] annos Cava ΠF D , + et omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (+ anni Cava) Amitatinus Cava, + et facti sunt omnes anni vite eius ducenti septuaginta sex ΦP
53 suos ΩV ] om. ΩN
54 suorum NAL3245 ΩN ΩV codd. edd.] om. D
55 dierum ΩV ] + et ( om. ΛL) omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (nonaginta ΛL) Λ
marg.| VIXIT  AUTEM  POST  HEC  IOB etc. Vacuus dierum est qui et quamlibet {t. 2 : Erfurt, f. 228vb ; facsim., p. 456b} multum vixerit etatis sue tempora in vanitate consumit. At contra   plenus dierum dicitur cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud iustum iudicem, et postquam transacti fuerint reservantur. In typo Ecclesie si quatuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et Ecclesia recte per multiplicata decem et quatuor computatur, quia utrumque Testamentum custodiens et tam secundum legis decalogum quam secundum evangelii quatuor libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Bene autem Iob   post flagella vivere dicitur, quia Ecclesia prius flagello discipline percutitur, et postmodum vite perfectione roboratur. Que et filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit, quia hac etate que annis quatuor temporibus voluitur, usque ad finem mundi per ora predicantium nascentes sibi soboles contemplatur. Videt filios filiorum cum ab eisdem fidelibus ad fidem alios gignit et alios cognoscit. Que   senex et plena   dierum moritur, quia subsequente luce ex mercede quotidianorum operum deposito corruptionis pondere ad incorruptionem spiritualis patrie mutatur. Plena   dierum moritur cui labentes anni non transeunt, sed stantium actuum retributione solidantur. Plena   dierum moritur, quia per hec transeuntia tempora id quod non transit operatur. Unde apostolis diciturl : «Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam eternam».A
l Io. 6, 27.
Liber Iob explicit56.
56 Liber Iob - explicit] om. NAL3245, inv. ΩP, Qui scripsit scribat semper cum Domino vivat G.<loria> P.<atri> et F.<ilio> et S.<piritu>i. S.<ancto> ΩN
marg.| Fuerunt ergo omnes anni vite eius ducenti quadraginta octo , et ex hoc apparet eum quartum fuisse ab Abraham. Iob exemplar patientie, mysteriaque suo sermone complectitur. Prosa incipit. Versu labitur. Pedestri sermone finitur. Omnis legis dialectice propositiones, assumptiones, confirmationes, conclusiones determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea manifestius vel cautius scripserit. Scio inquit quia redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sim. «Et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo»m.B
m Iob. 19, 26-27.
B ¶Codd. : ΩP f. 197vb post explicit ; om. ΩM ΩN ΩP Rusch. De stichometria libri Iob, cf. S. Berger , Histoire de la Vulgate, p. 76, 87 ubi London, BL, Harley, ms. 4773 ; Oxford, Bodl., Auct. E. inf. 1 laudantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_42)

Notes :