Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Iob. 25,1 

1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 25 |
2 Baldach] Baldad CorS1 hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Iob. 25,2 

Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis.
Numérotation du verset Iob. 25,3 

Numquid est numerus militum eius ?
Et super
quem
non surgit3 lumen illius ?
3 surgit] surget Weber
Numérotation du verset Iob. 25,4 

Numquid iustificari potest homo comparatus Deo
aut apparere mundus natus de muliere ?
Numérotation du verset Iob. 25,5 

Ecce etiam luna non splendet
et stelle non sunt munde
in conspectu eius.
Numérotation du verset Iob. 25,6 

Quanto magis
homo putredo et filius hominis vermis ?

Capitulum 25

Numérotation du verset Iob. 25,1 
1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 25 CorS1
2 Baldach] Baldad CorS1 hic et ubique Weber
marg.| RESPONDENS  AUTEM etc. Quia Iob multa dixit contra tumidos potestatibus istis Baldach ex eius correctione proficiens apud quem vera sit potentia agnoscit.
Numérotation du verset Iob. 25,2 
Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis.
interl.| et qui illuminat milites
marg.| Dicens : POTESTA  ET  TERROR  APUD  EUM  EST  QUI  FACIT  CONCORDIAM etc. Solus corda mortalium terret veraciter qui ex divinitatis sue potentia hec veraciter possidet. Humana enim potentia quem terrorem incutit que iure eiusdem potentie quando careat nescit ?
marg.| QUI  FACIT  CONCORDIAM. In concordiam componuntur summa, dum confunduntur infima, et inde electi sociantur angelis unde reprobos contra eos sevire et sibi adversari permittit. Cum pax summa sit in sublimibus, leguntur tamen in Daniele angeli angelis resisterea, non quod ipsi inter se sed merita gentium quibus presunt dissideant, etsi oratio prophete de ereptione populi meretur audiri, vita eiusdem populi ad huc purganda contra dicit. Et non est hoc pro illis certare, sed facta illorum angelos iuste examinare et videntes voluntatem Dei quod obtinere non valent numquam volunt.
a Cf. Dn. 10, 12-20.
Numérotation du verset Iob. 25,3 
Numquid est numerus militum eius ?
interl.| angelorum vel electorum hominum
marg.| NUMQUID  EST  NUMERUS  MILITUM. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est. Qui milites dicuntur, quia decertant contra aerias potestates non labore sed imperio.
Et super
interl.| non ex se virtus illis sed ex gratia
quem
interl.| illorum
non surgit3 lumen illius ?
3 surgit] surget Weber
interl.| gratia preveniens
marg.| ET  SUPER  QUEM  NON  SURGET  LUMEN  ILLIUS, quia militum eorundem sive electorum virtus non propriis viribus, sed superne gratie infusione roboratur que si in corde nostro non surgeret, perfecto mens nostra in tenebris maneret.
Numérotation du verset Iob. 25,4 
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo
interl.| iste versus supra a Iob dicitur nunc in eum retorquetur
interl.| et cum hoc sit
aut apparere mundus natus de muliere ?
interl.| etsi non peccasset homo Deo tamen comparari non posset cui accessit et culpa mulieris
interl.| non quia nec summi sancti sine culpa
marg.| Unde subditur : NUMQUID  IUSTIFICARI  POTEST  HOMO  COMPARATUS  DEO  AUT  APPARERE  MUNDUS  NATUS  DE  MULIERE. Quia per mulierem culpe subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
Numérotation du verset Iob. 25,5 
Ecce etiam luna non splendet
interl.| nec Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat
et stelle non sunt munde
interl.| a maculis peccatorum
in conspectu eius.
marg.| ECCE  ETIAM  LUNA  NON  SPLENDET  ET  STELLE  NON  SUNT  MUNDE etc. Per lunam Ecclesia. Per stellas singulorum bene viventium anime designantur qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur eius vinculis ligantur :   Quanto magis homo putredo.
Numérotation du verset Iob. 25,6 
Quanto magis
interl.| non est mundus
homo putredo et filius hominis vermis ?
marg.| ET  FILIUS  HOMINIS  VERMIS. Ac si dicat : si a peccato esse liberi nequeunt qui iam in celesti desiderio conversantur que peccatorum pondera tolerant qui adhuc carnaliter vivunt ? Notandum quod   homo putredo filius hominis vermis vocatur. Primus quippe   homo putredo non   vermis, quia etsi per carnem putruit non ex putredine per nativitatem venit. Qui autem   filius hominis vermis dicitur, quia ex iam mortalium corporum corruptione propagatur, sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_25)

Notes :