Capitulum 30
Numérotation du verset
Iob. 30,1
1 Nunc autem
1
Hic incip. cap. 30
derident me iuniores tempore,
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
Numérotation du verset
Iob. 30,2
Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo
et vita ipsa putabantur indigni.
Numérotation du verset
Iob. 30,3
Egestate et fame steriles.
Qui rodebant in solitudine,
squalentes calamitate et miseria
Numérotation du verset
Iob. 30,4
et mandebant herbas et arborum cortices.
Et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Numérotation du verset
Iob. 30,5
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Numérotation du verset
Iob. 30,6
In desertis habitabant torrentium
et in cavernis terre vel super glaream.
Numérotation du verset
Iob. 30,7
Qui
inter huiuscemodi
letabantur
et esse sub sentibus delicias computabant.
Numérotation du verset
Iob. 30,8
Filii stultorum
et ignobilium
et in terra penitus non parentes.
Numérotation du verset
Iob. 30,9
Nunc in eorum canticum versus sum
et factus sum eis proverbium.
Numérotation du verset
Iob. 30,10
Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
Numérotation du verset
Iob. 30,11
Pharetram enim suam aperuit
et afflixit me et frenum posuit in os meum.
Numérotation du verset
Iob. 30,12
Ad dexteram Orientis calamitatis mee illico surrexerunt.
Pedes meos subverterunt
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Numérotation du verset
Iob. 30,13
Dissipaverunt itinera mea,
insidiati sunt mihi et prevaluerunt
et non fuit qui ferret auxilium.
Numérotation du verset
Iob. 30,14
Quasi rupto muro
et aperta ianua irruerunt super me
et ad meas miserias devoluti sunt.
Numérotation du verset
Iob. 30,15
Redactus sum in nihilum2.
2 nuhilum] nihili
Weber
Abstulit3
quasi ventus desiderium meum
3 abstulit] abstulisti
Weber
et velut nubes pertransiit salus mea.
Numérotation du verset
Iob. 30, 16
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea
et possident me dies afflictionis.
Numérotation du verset
Iob. 30,17
Nocte os meum perforatur doloribus
et qui me comedunt non dormiunt.
Numérotation du verset
Iob. 30,18
In multitudine eorum
consumitur vestimentum meum,
et quasi capitio tunice sic cinxerunt me.
Numérotation du verset
Iob. 30,19
Comparatus sum luto
et assimilatus faville et cineri.
Numérotation du verset
Iob. 30,20
Clamabo4 ad te et non exaudis me sto et non respicis me.
4 clamabo] clamo
Weber
Numérotation du verset
Iob. 30,21
Mutatus es mihi in crudelem
et in duritia manus tue adversaris mihi.
Numérotation du verset
Iob. 30,22
Elevasti me
et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Numérotation du verset
Iob. 30,23
Scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi.
Numérotation du verset
Iob. 30,24
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint ipse salvabis.
Numérotation du verset
Iob. 30,25
Flebam
quondam
super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Numérotation du verset
Iob. 30,26
Exspectabam bona
et venerunt mihi mala,
prestolabar lucem
et eruperunt tenebre.
Numérotation du verset
Iob. 30,27
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.
Prevenerunt me dies afflictionis.
Numérotation du verset
Iob. 30,28
Merens incedebam
sine furore consurgens in turba clamavi.
Numérotation du verset
Iob. 30,29
Frater fui draconum
et socius struthionum5.
5 struthionum] strutionum
Rusch
Numérotation du verset
Iob. 30,30
Cutis
mea denigrata est super me
et ossa mea
aruerunt pre caumate.
Numérotation du verset
Iob. 30,31
Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium.
Capitulum 30
Numérotation du verset
Iob. 30,1
1 Nunc autem
1
Hic incip. cap. 30
CorS1
interl.|
contraria predictis in tempore novissimo deinceps ostendit, quia ipsi ab Ecclesia non Ecclesia ab eis cepit
derident me iuniores tempore,
marg.|
NUNC
AUTEM
DERIDENT
ME
IUNIORES
TEMPORE. Iuniore tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt doctrine eius verba despiciunt.
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
interl.|
etsi visi sunt quedam recta habere, quia tamen de Domino non recte senserunt eos
cum canibus gregis
sui non ponit, id est rectis predicatoribus non ascribit2
2 ascribit] asscribit
cacogr. Rusch
marg.|
QUORUM
NON
DIGNABAR
PATRES
PONERE etc. Igitur grex Ecclesie multitudo fidelium. Canes gregis doctores sancti qui fidelium doctores extiterunt. Ecclesia ergo cum canibus gregis sui hereticorum patres ponere dedignatur, quia inventores errorum diiudicando respuit eosque inter veros patres numerare contemnit.
Numérotation du verset
Iob. 30,2
Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo
interl.|
quia sine caritate, sine sanctitatis specimine
marg.|
QUORUM
VIRTUS
MANUUM
ERAT
MIHI
PRO
NIHILO. Virtus manuum est magnitudo in operatione, sed virtus manuum hereticorum sancte Ecclesie
pro nihilo
esse dicitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita quicquid operantur.
marg.|
QUORUM
VIRTUS
MANUUM. Quo magis errant eo amplius operibus se magnos ostendunt, sed aliquando miracula faciunt, neque ideo tamen sancti. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de seipso sentire.
et vita ipsa putabantur indigni.
interl.|
id est miraculis que agunt, quia non humiles vel christiano nomine quod impugnant
Numérotation du verset
Iob. 30,3
Egestate et fame steriles.
marg.|
EGESTATE
ET
FAME
STERILES. Immoderatis namque ausibus cognitionem superne scientie quo plus appetunt plus amittunt.
marg.|
ET
FAME, quia desiderant scire unde docti et loquaces sint, non moribus compositi, unde vix exteriora capiunt qui secreta putant se penetrasse.
Qui rodebant in solitudine,
marg.|
Et hoc est : QUI
RODEBANT
IN
SOLITUDINE etc. Heretici qui ab universalis Ecclesie societate disiuncti sunt
in solitudine
rodere memorantur. Roditur quod non potest comedi, quia qui Scripturam intelligere sua virtute moliuntur, superna gratia non adiuti hanc edere nequeunt, sed quasi quibusdam morsibus rodunt dum non ad eius interiora perveniunt. Vel avari dente rodunt aliena vi tollentes. Lambunt vero qui blandimento lingue tollunt.
squalentes calamitate et miseria
marg.|
SEQUALENTES
CALAMITATE
ET
MISERIA. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti.
marg.|
Calamitas est quasi egritudo. Miseria est illius negligentia unde gravior fit. Nullus squaleret si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.
Numérotation du verset
Iob. 30,4
et mandebant herbas et arborum cortices.
marg.|
ET
MANDEBANT
HERBAS etc.
Herbas
mandere est dicta planiora Scripture intelligere vel minima precepta servare.
Arborum
autem
cortices
mandunt qui in sacris voluminibus solam littere superficiem venerantur. Vel certe
herbas
mandere est levia quedam ac tenera de antiquis patribus imitari,
arborum
vero
cortices
edere est eorum opera superficietenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere.
marg.|
Quid enim per
herbas
, nisi tenera ac terre proxima bene inchoantium vita. Et quid per
arborum cortices
, nisi exteriora opera eorum qui iam sublimia appetunt designantur.
Herbas
itaque et
arborum cortices
mandere est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam iam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitie sue dentibus dissipare.
Herbas
mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. {t. 2 : Erfurt, f. 213vb ; facsim., p. 426b}
Arborum
quoque
cortices
mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores expoliant, illos vero velut herbas quia despicientes trahunt quasi que calcant comedunt. Quorumdam iam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Vel herba est terrena consolatio, cortex exterior gloria que Deus aliquando suis electis dat, quando eos exterioribus honoribus sublevat et pre ceteris honorabiles reddit. Sed pravi non numquam eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitorie consolationis querunt
herbas
comedunt. Et quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur
arborum cortices
mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritie deserviunt radice iuniperi replentur.
{t. 2 : Erfurt, f. 213vb ; facsim., p. 426b} Et radix iuniperorum erat cibus eorum.
interl.|
quia in erroribus terrena lucra querunt
interl.|
avaritia latet in corde sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere
marg.|
Et hoc est : ET
RADIX
IUNIPERORUM
ERAT etc. Iuniperi pro foliis quasi spinas habent. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem quasi pungendo lacerat mentem. Per radicem ergo iuniperi avaritia designatur que «radix est omnium malorum»a quasi spinarum, que cibus est hereticorum quia plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.
a 1Tim. 6, 10.
Numérotation du verset
Iob. 30,5
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
interl.|
omnis presens vita comparatione supernorum in imo est, in quo dum vel parum lucrum inveniunt cum clamore currunt, inde litigantes et speciem superducte sanctitatis rumpentes
marg.|
QUI
DE
CONVALLIBUS
ISTA
RAPIENTES. De convallibus illa rapiunt, quia hec de humilibus dictis patrum superbo spiritu colligunt. Que dum pro suis se patribus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt quia omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur.
marg.|
Hec omnia sunt de hereticis vel de aliis carnalibus que intus premunt.
Numérotation du verset
Iob. 30,6
In desertis habitabant torrentium
interl.|
unde aque furtive dulciores sunt
marg.|
IN
DESERTIS
HABITABANT
TORRENTIUM. Inventores perversorum dogmatum torrentes dicit qui a calore caritatis frigidi quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt sed catholicorum allegationibus quasi estibus solis exsiccantur. Hi ergo qui illorum sequuntur errores in desertis habitant torrentium. Inventores quidem per veritatem extincti sunt, sed discipuli que illi docuerunt adhuc defendunt. Vel torrentes sunt sancti precones, quorum deserta sunt terrena que mali amant.
et in cavernis terre vel super glaream.
interl.|
fluctuantes animos
marg.|
ET
IN
CAVERNIS
TERRE. Heretici enim clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam quam ex ratione non valent prebeant ex occultatione, unde aque furtive dulciores sunt. Vel caverne sunt cogitationes male ubi hypocrite latent. Glarea vita presens que semper impellitur cui inherentis in superficie glaree pes ponitur, sed ad ima labitur sic pro amore mundi qui vel licita agit usque ad mala descendit.
marg.|
vel SUPER
GLAREAM. Glaream minutissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit. Heretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt que nulla stabilitatis gravitate solidantur.
Numérotation du verset
Iob. 30,7
Qui
interl.|
etiam
inter huiuscemodi
interl.|
de quibus flendum esset
letabantur
interl.|
ignari veri gaudii
marg.|
QUI
INTER
HUIUSCEMODI
LETABANTUR. Nomine sentium punctiones significat peccatorum. Perverse autem mentes gaudent in iniquitatibus quas flere deberent. Unde Salomonb : «Qui letantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis», quia nimirum attendunt transitoria que percipiunt et intueri negligunt permanentia bona que perdunt.
b Prv. 2, 14.
et esse sub sentibus delicias computabant.
interl.|
quia unde spinas perdendo alios portant, inde se per letitiam iactant quasi duces ad iustitiam vel mali in his delectantur in quibus tamen punguntur adversis quod a stultis didicerant, vel nullus est qui a conditione sue fortune non discordet
marg.|
Unde et aperte subiungitur : ET
ESSE
SUB
SENTIBUS
DELICIAS
COMPUTABANT. De rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare eadem sine tribulatione non valent ea cura punguntur miseri qua premuntur. Et hoc est quod ait Ieremiasc : «Inebriavit me absinthio», quia humanum genus etsi amara multa recipit, tamen ut ebrius non intelligit que patitur sed gaudet quasi in bonis adeo terrenis inhians. Unde Oseed : «Ephraim vitula docta diligere trituram», quia etsi quando libere posset vacare a laboribus mundi, ex usu tamen ad eundem laboris usum etiam non compulsa revertitur, ita ut assueta fatigationibus a iugo servitutis mundane cessare non libeat etiam si liceat.
c Lam. 3, 15.
d Os. 10, 11.
Numérotation du verset
Iob. 30,8
Filii stultorum
interl.|
propter ignorantiam
et ignobilium
interl.|
pro pravis operibus infamium
marg.|
FILII
STULTORUM
ET
IGNOBILIUM. Eorum filii qui fuerunt errorum magistri qui docendo perversa stulti per ignorantiam vivendo nequiter ignobiles, {t. 2 : Erfurt, f. 214ra ; facsim., p. 427a} per actionem qui a terra viventium extorres facti sunt.
et in terra penitus non parentes.
interl.|
etsi videri appetunt vel in Ecclesia pro vilitate operum non parent Deo
interl.|
et qui prius quasi venerabantur dum specietenus essent in Ecclesia
Numérotation du verset
Iob. 30,9
Nunc in {t. 2 : Erfurt, f. 214ra ; facsim., p. 427a} eorum canticum versus sum
marg.|
NUNC
IN
EORUM
CANTICUM
VERSUS etc. Ecclesie tempus exprimitur quo publice a reprobis irridetur.
et factus sum eis proverbium.
marg.|
ET
FACTUS
SUM
EIS
PROVERBIUM. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt dicentes sit venia tibi sicut illi trucidato.
Numérotation du verset
Iob. 30,10
Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
marg.|
ABOMINANTUR
ME
ET.
Longe
ab Ecclesia
fugiunt
iniqui non passibus gressuum, sed qualitatibus morum.
Faciem
autem
eius conspuere
est iustos etiam in presentia confutare, et in eorum contumelias fluxa verba quasi defluentes salivas mittere. Sed quia Ecclesia sancta scit bona sua misericordie redemptoris, scit mala sua iustitie iudicis tribuere.
Numérotation du verset
Iob. 30,11
Pharetram enim suam aperuit
interl.|
hoc ideo fit quia Deus
marg.|
Sequitur : PHARETRAM
ENIM
SUAM
APERUIT etc.Per
pharetram
occultum Dei iudicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, et tamen manum ad vindictam non commovet, quasi clausam
pharetram
tenet, sed feriendo indicat quantum ei in nobis displicuit quod diu videndo toleravit.
marg.|
Pharetram
consilium occultum unde sagittam, id est apertam sententiam, emittit. Quod flagellatur homo videmus sed non ex qua causa sed in correptione virtus consilii aperitur.
et afflixit me et frenum posuit in os meum.
interl.|
plus autem dolemus quod ab his patimur in quibus fidebamus
marg.|
ET
FRENUM
POSUIT
IN
OS
MEUM. Sancti quippe doctores dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis qui et deteriores fierent.
marg.|
Parcis malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.
Numérotation du verset
Iob. 30,12
Ad dexteram Orientis calamitatis mee illico surrexerunt.
marg.|
AD
DEXTERAM
ORIENTIS
CALAMITATIS. Redemptor noster oriens dicitur. Nam quia ab oriente lux surgit recte oriens dicitur cuius iustitie lumine nox nostre iniustitie illustratur.
Ad Orientis
ergo
dexteram
calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt qui electi
ad dexteram
futuri credebantur. Et illico recte asserit surgere, quia dum non erant extranei qui persequuntur ab eis repente mala et illico fiunt. Si vero dextera veraciter fideles appellantur, calamitates
ad dexteram Orientis
surgunt, quia erumpente persecutione pravorum impetus iusti patiuntur.
Pedes meos subverterunt
marg.|
PEDES
MEOS
SUBVERTERUNT. Per pedes Ecclesie extrema illius membra signantur, que dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt quanto sublimia minus intelligunt.
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
marg.|
ET
OPPRESSERUNT
QUASI
FLUCTIBUS
SEMITIS
SUIS. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur.
Numérotation du verset
Iob. 30,13
Dissipaverunt itinera mea,
marg.|
DISSIPAVERUNT
ITINERA
MEA. Dicat hoc beatus Iob de malignis spiritibus, dicat Ecclesia de persequentibus qui eius itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant.
insidiati sunt mihi et prevaluerunt
marg.|
INSIDIATI
SUNT
MIHI
ET
PREVALUERUNT. Insidiantes prevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt simulando bona pervertunt.
et non fuit qui ferret auxilium.
interl.|
quasi Deus ad tempus reliquit ut probet
marg.|
ET
NON
FUIT
QUI
FERRET
AUXILIUM. Plerumque iusti tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis estimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat, et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.
Numérotation du verset
Iob. 30,14
Quasi rupto muro
interl.|
vel murus est munitio discipline
marg.|
QUASI
RUPTO
MURO. Redemptor nobis est murus, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat, sed quasi murus rumpitur, cum pravorum persuasionibus fides que in redemptore nostro est, in quorumdam cordibus dissipatur quicquid fit, quia datur a Deo potestas inimicis.
et aperta ianua irruerunt super me
marg.|
ET
APERTA
IANUA
IRRUERUNT
SUPER
ME. Cum perversis in hac vita potestas tribuitur quid aliud quam
ianua
erroris aperitur.
Quasi rupto muro et aperta ianua
super bonos mali irruunt, cum accepta temporaliter potestate perversi, ipsa quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur.
et ad meas miserias devoluti sunt.
marg.|
ET
AD
MEAS
MISERIAS
DEVOLUTI
SUNT. Reprobi per {t. 2 : Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 427b} suas et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala in quibus ipsi implicati sunt etiam quosdam nobis unitos trahunt.
Numérotation du verset
Iob. 30,15
Redactus sum in nihilum3.
3 nuhilum] nihili
Weber
marg.|
REDACTUS
SUM
IN
NIHILUM. Apud estimationem malorum in nihilo redigimur, quando ea que quasi summa diligunt bona temporalia non tenemus.
marg.|
Allegorice. Talibus nihil est quicquid de virtutibus bonorum vident, etsi quando eterna cogitant delectatio transitoria tollit.
marg.|
Hec omnia que allegorice sunt dicta et secundum historiam accipienda sunt quod est planum.
Abstulit4
{t. 2 : Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 427b} quasi ventus desiderium meum
4 abstulit] abstulisti
Weber
marg.|
ABSTULIT
QUASI
VENTUS
DESIDERIUM. Fidelis populus se pati denuntiat quod eos quos diligit pati dolet.
Ventus
ergo
desiderium
tollit, cum res quelibet transitoria eternitatis appetitum destruit.
et velut nubes pertransiit salus mea.
marg.|
VELUT
NUBES
PERTRANSIIT etc.
Nubes
in alto eminet sed hanc ad cursum flatus impellit.
Salus
ergo ut
nubes
transiit, quia perversorum gloria quo alta est fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium ad vocem electorum redit.
Numérotation du verset
Iob. 30, 16
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea
interl.|
in futuro viridescet seipsam transiens
marg.|
NUNC
AUTEM
IN
MEMETIPSO. In nobismetipsis nunc anima nostra marcescit et afficitur sed in Deo refovetur, tantoque a viriditate gaudii longe fit, quanto ad huc auctoris lumine repulsa ad se recedit. Quia tempore ultime persecutionis plures cadent pauci stabunt, ideo hic pauca de bonis plura de perversis dicit. Unde mox ad corruentes redit.
et possident me dies afflictionis.
interl.|
post erunt dies letitie
Numérotation du verset
Iob. 30,17
Nocte os meum perforatur doloribus
marg.|
NOCTE
OS
MEUM
PERFORATUR
DOLORIBUS.5 Sic sua dicit ut et cadentibus congruant, quia sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Ecclesie autem
os nocte perforatur doloribus
, quia tribulationis tenebris pressi, afflictione sancti terebrantur ut et ipsi qui in ea habebant vigorem fortitudinis, quasi iam quoddam habeant foramen timoris.
5 doloribus] + id est vermibus
V80
et qui me comedunt non dormiunt.
marg.|
ET
QUI
ME
COMEDUNT, quia maligni spiritus qui carnales de Ecclesia consumunt, tantomagis quiescere a temptatione nesciunt quanto nullo carnis pondere gravantur.
Numérotation du verset
Iob. 30,18
In multitudine eorum
interl.|
graves sunt et multi
consumitur vestimentum meum,
marg.|
IN
MULTITUDINE
EORUM
CONSUMITUR etc. Quid aliud vestimentum Iob quam corpus accipitur ? Vestimentum autem Ecclesie sunt singulorum anime, que ei credendo inherendoque fideliter eam circumdant. Dicit ergo dum multi sunt qui cruciant, destruuntur plurimi qui ei connexione amoris inherebant.
et quasi capitio tunice sic cinxerunt me.
marg.|
ET
QUASI
CAPITIO
TUNICE.
Tunice
capitium collum circumdat. Collum vero si stringitur vocis usus et vitalis flatus necatur. Ecclesiam vero in collo, id est in predicatoribus reprobi quasi capitio tunice constringunt, quia in ea persecutionibus suis vitam fidei et predicationis vocem extinguere conantur.
Numérotation du verset
Iob. 30,19
Comparatus sum luto
interl.|
si qui malunt mori quam tacere viles habentur
marg.|
COMPARATUS
SUM
LUTO. In reproborum iudicio electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur.
Faville
assimilatur
et cineri,
quia ad sola hanc mala pervenisse estimant que in ea exhiberi corporaliter vident.
et assimilatus faville et cineri.
Numérotation du verset
Iob. 30,20
Clamabo6 ad te et non exaudis me sto et non respicis me.
6 clamabo] clamo
Weber
interl.|
ideo opto mutari sed quia Deus differt ideo gemo
marg.|
CLAMABO
AD
TE. Ecclesia persecutionis sue tempore fide stat, desideriis clamat sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri quod fit ut merita patientium crescant.
marg.|
Patientiam sanctorum dolor urget in vocem, et dilati ut proficiant timent ne deficiant.
Numérotation du verset
Iob. 30,21
Mutatus es mihi in crudelem
interl.|
districte ferientem nec parcentem culpe
marg.|
MUTATUS
ES
MIHI
IN
CRUDELEM. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, sed adiunxit
mihi,
ut ipsa crudelitas atque mutatio non sit in qualitate iudicis, sed in mente patientis.
marg.|
Nostro more de Deo dicitur, ut per vicina nobis ad summa quandoque ascendamus. Nihil autem de eo dignum dici potest.
et in duritia manus tue adversaris mihi.
marg.|
ET
IN
DURITIA
MANUS
TUE.
Manus
Dei dicitur tunc voluntati nostre contraria, cum quod ei in nobis displicet feriendo persequitur.
Numérotation du verset
Iob. 30,22
Elevasti me
interl.|
elevatio temporalis et fugitive felicitatis ad hoc solum fit, ut sibito deterius sternat in infimis in Iob esse visa est in alienis oculis in infirmis vere est
et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
marg.|
ET
ELEVASTI
ME
ET
QUASI
SUPER
VENTUM
PONENS, quia presentis vite gloria quasi in alto cernitur sed nulla stabilitate solidatur, velut
elevatus super ventum
ponitur qui {t. 2 : Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 428a} prosperitate transitoria letatur. Que verba persone Iob congruunt non addit quod erat sed ad id quod esse videbatur. Neque enim hunc casum in mente pertulit, quia nulla adversitas deiecit quem prosperitas nulla corrupit. Etiam in Ecclesia infirmi qui transitoriis successionibus letantur
super ventum
videntur levati sed persecutionis tempore dum prosperitatis aura pertransiit eorum protinus elevatio corruit.
Numérotation du verset
Iob. 30,23
{t. 2 : Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 428a} Scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi.
interl.|
eternaliter
marg.|
SCIO
QUIA
MORTI
TRADAS
ME. Nullus enim huc venit qui ad carnis mortem corruptionis sue gressibus non tendit.
marg.|
Infernus domus erat omnium ante adventum Christi, mortem carnis nullus evadit et conveniunt hec ipsi Iob. Mystice infirmis qui carnaliter viventes ad domum mortis perveniunt. Sed quia quidam cadunt in voluptates qui per penitentiam redeunt, quibus verbera sunt eruditio non extinctio addit : V
erumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam
. Manum suam Dominus
ad consumptionem
peccantium non emittit cum feriendo a peccatis corripit et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salute corporis vulnerat, ut prostrati exterius surgant interius.
Numérotation du verset
Iob. 30,24
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint ipse salvabis.
interl.|
dum hoc non de se sed de aliis subdidit, quod multorum personas in se significet ostendit
Numérotation du verset
Iob. 30,25
Flebam
interl.|
plus est de seipso dare quam de suis
quondam
interl.|
olim
super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
marg.|
FLEBAM
QUONDAM
SUPER
EUM
QUI
AFFLICTUS
ERAT. Plus est compassio quam datum, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur. Numquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat. Ecclesia dum afflictos per lamenta penitentie conspicit, suos eis oratione continua fletus iungit.
marg.|
Tempore ultime persecutionis Ecclesie ad memoriam reducit bona que gessit tempore pacis. Que eterna gaudia desiderans sed dum differuntur malis pressa.
Numérotation du verset
Iob. 30,26
Exspectabam bona
interl.|
quantotius habere
et venerunt mihi mala,
marg.|
Subdit : EXSPECTABAM
BONA
ET
VENERUNT
MIHI
MALA. Fidelis populus exspectat bona sed mala suscipit.
prestolabar lucem
interl.|
eternam claritatem
et eruperunt tenebre.
interl.|
persecutionum
marg.|
PRESTOLABAR
LUCEM
ET
ERUPERUNT
TENEBRE. Prestolatur
lucem
et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse iam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus manus persequentium tolerat, ut Tobiase.
e Cf. Tb. 8, 18.
Numérotation du verset
Iob. 30,27
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.
interl.|
qui secreta illius cognoscentes quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius ab afflictione minime quiescunt
marg.|
INTERIORA
MEA
EFFERBUERUNT
ABSQUE
ULLA
REQUIE. Sancte Ecclesie interiora efferbescere est, ipsos quoque quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat, in persecutionis atrocitate tolerare.
marg.|
Hec autem mala minus doleret si ab adversarii fierent sed gravius cruciant, cum ab his de quibus bona sperabantur et hoc est
interiora
eius.
Prevenerunt me dies afflictionis.
interl.|
hos autem et ante graviter tuli
marg.|
PREVENERUNT
ME
DIES
AFFLICTIONIS. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis sue dies preveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat qui iam in pravis moribus ostendunt quid sit futurum.
Numérotation du verset
Iob. 30,28
Merens incedebam
interl.|
etsi elevatus ut supra ait : E
levasti me
etc.
marg.|
MERENS
INCEDEBAM etc. Vir sanctus elevatus rebus et honoribus
merens
incedebat, quia etsi hunc prelatum hominibus gloria potestatis ostendebat, interius tamen merore suo sacrificium Domino contriti cordis offerebat. Ecclesia quoque per prospera
merens
incedit ; quia nihil vere prosperum deputat quousque bonum quod singulariter querit apprehendat.
marg.|
Vel. Etsi tot abundabat, intus tenet eum meror sub disciplina et ex licentia potestatis ad impatientiam non erupit. Unde :
sine furore consurgens
. Impatientia pene semper amica est potestati.
marg.|
Mactandi vituli in liberis pascuis relinquuntur, servandus iugo premitur. Illi per amena prata ad foveam, hic per asperum iter venit ad patriam.
sine furore consurgens in turba clamavi.
marg.|
SINE
FURORE
CONSURGENS
IN
TURBA
CLAMAVI. Sepe seditiosorum tumultus hominum prepositorum suorum mentes lacescunt, qui si boni sunt contra tumultus insolentium clamorem habent et furorem non habent, quoniam quos clementer {t. 2 : Erfurt, f. 214vb ; facsim., p. 428b} tolerant docere non cessant.
Numérotation du verset
Iob. 30,29
Frater fui draconum
interl.|
pacis tempore Ecclesia patitur intra se malos et fictos, sic et Iob bonus inter malos fuit, quod est perfectio bonitatis
et socius struthionum7.
7 struthionum] strutionum
Rusch
marg.|
FRATER
SUI
DRACONUM
ET
SOCIUS. Draconum nomine malitiosi. Struthionum qui pennas habent et volatum non habent simulatores designantur, qui speciem tantum sanctitatis habent.
Numérotation du verset
Iob. 30,30
Cutis
interl.|
in quibus fuit pulchra Ecclesia modo est feda
mea denigrata est super me
interl.|
quia et eis datur potestas contra Ecclesiam, Iob vero extra et intus se perpessum dicit
et ossa {t. 2 : Erfurt, f. 214vb ; facsim., p. 428b} mea
interl.|
ut Paulus ariditate tedii estuabat quibusdam cadentibus cum dixitf : «Quis scandalizatur et ego non uror ?»
f Cf. 2Cor. 11, 29.
aruerunt pre caumate.
marg.|
CUTIS
MEA
DENIGRATA
EST. Cutis nomine Ecclesie infirmi qui exteriori utilitati deserviunt signantur. Per
ossa
fortes qui curant celestia, in quibus est compago corporis.
Cutis
ergo denigratur et
ossa
pre caumate arescunt, quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, et sumpto plerumque honoris loco inter reprobos contra Ecclesiam serviunt fortes qui in ea sunt zelo fidei cruciantur.
Numérotation du verset
Iob. 30,31
Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium.
interl.|
cum predicatio silet electus dole
marg.|
VERSA
EST
IN
LUCTUM
CITHARA
MEA. Ac si diceret : pacis mee tempore per alios qui vel carnem domant parva more cithare, per alios more organi magna et sonora predicabam. Sed nunc
cithara et organum in luctum
versum est, quia dum me contemni conspicio eos qui predicationis canticum non audiunt deploro.
marg.|
Vel. Cithara per cordas sonat, organum per fistulas. Corda cithara intentio recte operantium que per afflictionem carnis tenditur ad aliam vitam siccata carne, ut corde congruus sonus sit, si minus tenditur corda non sonat sed nimis raucum sonat, quia abstinentia non valet nisi bene corpus edometur, vel si nimis atteritur quia vitia extinguenda sunt non caro.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_30)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_30)
Notes :