Capitulum 12
Numérotation du verset
Iob. 12,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 12
Numérotation du verset
Iob. 12,2
Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
Numérotation du verset
Iob. 12,3
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
Numérotation du verset
Iob. 12,4
Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
Numérotation du verset
Iob. 12,5
Lampas
contempta
apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum
Numérotation du verset
Iob. 12,6
abundant tabernacula
predonum
et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus2
2 manus] manibus
Weber
eorum.
Numérotation du verset
Iob. 12,7
Nimirum
interroga iumenta
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
Numérotation du verset
Iob. 12,8
Loquere terre
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Numérotation du verset
Iob. 12,9
Quis ignorat
quod omnia hec manus Domini fecerit,
Numérotation du verset
Iob. 12,10
in cuius manu
anima omnis viventis
et spiritus universe carnis hominis ?
Numérotation du verset
Iob. 12,11
Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
Numérotation du verset
Iob. 12,12
In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
Numérotation du verset
Iob. 12,13
Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
ipse habet consilium et intelligentiam.
Numérotation du verset
Iob. 12,14
Si destruxerit nemo est qui edificet.
Si3 incluserit hominem,
3 Si] et
praem. Weber
nullus est qui aperiat.
Numérotation du verset
Iob. 12,15
Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
et si emiserit eas subvertent terram.
Numérotation du verset
Iob. 12,16
Apud ipsum
est fortitudo
et sapientia.
Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
Numérotation du verset
Iob. 12,17
adducit consiliarios in stultum finem
et iudices in stuporem.
Numérotation du verset
Iob. 12,18
Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
Numérotation du verset
Iob. 12,19
Ducit sacerdotes inglorios
et optimates supplanta.
Numérotation du verset
Iob. 12,20
Commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens,
Numérotation du verset
Iob. 12,21
effundit despectionem
super principes,
et eos qui oppressi fuerant
relevans,
Numérotation du verset
Iob. 12,22
qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis,
Numérotation du verset
Iob. 12,23
qui multiplicat gentes et perdet eas
et subversas in integrum restituit4.
4 restituit] restituet
Weber
Numérotation du verset
Iob. 12,24
Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per invium.
Numérotation du verset
Iob. 12,25
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.
Capitulum 12
marg.|
Hoc Sophar vere dixit sed indiscrete, quia meliori liquorem pleno vasculo superfundit, non ut doceat sed ut ipse innotescat. Audet in meliorem, quia omnes putat se inferiores. Sic et omnes heretici. Sed Ecclesia elatos a sua estimatione ad equalitatem revocat. Unde Iob subdit : E
rgo vos estis soli homines
. Qui se omnes preire ratione putat se solum hominem esse exultat.
Numérotation du verset
Iob. 12,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 12
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 12,2
Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
marg.|
ERGO
VOS
ESTIS
SOLI
HOMINES. Qui enim se solum sapere estimat, quid aliud quam hanc eandem secum mori sapientiam putat.
Numérotation du verset
Iob. 12,3
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
interl.|
sed
marg.|
ET
MIHI
EST
COR
SICUT
ET
VOBIS. Ut eorum superbiam corrigat esse se inferiorem negat, et ne sue humilitatis limitem transeat esse superiorem tacet. Ecce quam discrete in quo indicat quid illi de se sentire deberent.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
interl.|
unde ad se redit nihil habens extra et afflictus in precem funditur
interl.|
postquam a timore ad equalitatem arguendo revocavit docere incipit
marg.|
QUIS
ENIM
HEC
QUE
NOSTIS
IGNORAT. Ac si dicat : cum cunctis sint nota que dicitis de dictorum scientia cur singulariter tumetis ?
Numérotation du verset
Iob. 12,4
Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
interl.|
quia qui pro culpa irridetur non est exaudibilis
marg.|
QUI
DERIDETUR
AB
AMICO
SUO
SICUT
EGO. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vite innocentia servat alienum.
invocabit Deum
interl.|
internum testem
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
interl.|
a duplicibus quasi fatuitas
Numérotation du verset
Iob. 12,5
Lampas
interl.|
mortuus putatur a carnalibus qui a diabolo liberatur sed Christus vivit
contempta
interl.|
que est
interl.|
quia non habent quod ipsi amant
apud cogitationes divitum
interl.|
non res in crimine est sed tumor
marg.|
LAMPAS
CONTEMPTA
APUD
COGITATIONES
DIVITUM. Nomen divitum designat elationem superborum. Iusti autem simplicitas et
lampas
dicitur et
contempta
.
Lampas
quia interius lucet,
contempta
quia apud mentes carnalium abiecta estimatur.
parata ad tempus statutum
interl.|
sed lucebunt quia cum Christo iudicabunt
marg.|
PARATA
AD
TEMPUS
STATUTUM. Statutum contempte lampadis tempus est extremi iudicii predestinatus dies, quo iustus quisque qui nunc despicitur quanta potestate fulgeat demonstratur.
Numérotation du verset
Iob. 12,6
abundant tabernacula
interl.|
sed non sunt hec curanda quibus et reprobi abundant
interl.|
facile despicit divitias qui non habet difficile viles estimat qui habet, quod in Iob facit dicens eas abundare reprobis
predonum
interl.|
quia non grati de bonis sed peiores
marg.|
ABUNDANT
TABERNACULA
PREDONUM. Ostendit nihil esse presentis vite divitias, quas abundare reprobis dicit, qui Deum audacter provocant qui plerumque eo magis contra Deum superbiunt quo ab eius largitate et contra meritum ditantur. Possunt predones appellari qui dum loquuntur que non faciunt in locutione verba iustorum tollunt. Quomodo {t. 2 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} ut predones violenter tulerunt quod ipse dat. Sed aliud misericorditer dat Deus aliud habere sinit iratus. Et quod predones agunt perverse hoc Deus sinit iuste ut et illis culpa augeatur et qui patitur pro pristinis feriatur, et quod fieri prohibet iuste fieri sinit. Sed et donis doctrine aliquos replet, qui inde superbientes eum provocant, qui et per se predones perverse verba iustorum usurpant et tamen bona que habent a Deo acceperunt.
{t. 2 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus2
2 manus] manibus
Weber
interl.|
vel manibus
eorum.
Numérotation du verset
Iob. 12,7
Nimirum
interl.|
vere ipse
interroga iumenta
interl.|
quasi etsi hi non concorditer de potestate Dei sentiunt, vel ipse creature in se creatorem ostendunt
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
marg.|
NIMIRUM
INTERROGA
IUMENTA
ET
DOCEBUNT
TE.
Iumenta
sensu pigriores.
Volatilia
celi sublimia sapientes.
Numérotation du verset
Iob. 12,8
Loquere terre
interl.|
deditis terreno actui
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
interl.|
inquisitores mundi
marg.|
PISCES. Curiosi intelliguntur. Et est sensus : si hos requiras creatorem omnium Deum fatentur potest et iuxta litteram intelligi.
Numérotation du verset
Iob. 12,9
Quis ignorat
interl.|
quid hec inquisita doceant subdit
quod omnia hec manus Domini fecerit,
interl.|
qui omnia condidit qualiter debeant administrari disponit
Numérotation du verset
Iob. 12,10
in cuius manu
interl.|
potestate
anima omnis viventis
interl.|
vita que animalia sensificat
interl.|
vel anima vita corporalis et hominis accipitur, spiritus hic ponitur non pro anima sed pro spirituali effectu
marg.|
IN
CUIUS
MANU
ANIMA
OMNIS
VIVENTIS. Hoc loco anima omnis viventis ipsa corporis vita signatur. Spiritus universe carnis, id est hominis effectus intelligentie spiritualis qui in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis iumentorum vita signari.
et spiritus universe carnis hominis ?
interl.|
hominis qui ad spiritualem intellectum tendit
Numérotation du verset
Iob. 12,11
Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
marg.|
NONNE
AURIS
VERBA
DIIUDICAT. Ex istis corporalibus quam diversa idem spiritus operetur ostendit, quatenus ille sapientie, ille scientie, ille linguarum dona percipiata vel A
uris verba diiudicat et fauces comedentis saporem,
ac si aperte dicat : doctrine verba que vobis usque ad aurem perveniunt mihi etiam per saporem intimum intelligentie faucem tangunt. Unus sensus est cerebri sed in aure et in ore et in ceteris diversis instumentis quasi diversus diverso modo discernit, ita ut in aure non videat nec in oculo audiatb, sic una est sapientia sed alii plus alii minus dat alii scientiam alii genera linguarum et ceterac. Vel que reprobi audiunt sicut vos ego gusto et quod vos scitis mihi per intimum amorem medullitus sapit.
a Cf. 1Cor. 12, 7-9.
b Cf. Is. 64, 4 ; 1Cor. 2, 9.
c Cf. 1Cor. 12, 7-9.
Numérotation du verset
Iob. 12,12
In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
marg.|
IN
ANTIQUIS
EST
SAPIENTIA. Illa enim dicta in sapientie radice solidata sunt que per vivendi usum etiam actuum3 est experimento convalescunt. Ex cuius autem dono pendeant demonstrat.
3 actuum] actuu
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Iob. 12,13
Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
interl.|
in priori adventu precedit sapientia, fortitudo in secundo adventu
marg.|
APUD
IPSUM
EST
SAPIENTIA. Apud Deum enim : «In principio Deus erat Verbum»d qui et Dei virtus et Dei sapientia habet concilium quia disponit sua intelligentiam quia cognoscit nostra.
d Cf. Io. 1, 1.
ipse habet consilium et intelligentiam.
interl.|
potest in consilio notari mora occulti iudicii qua sustinet peccatores ad penitentiam quasi intelligit omnia non nescit sed consilio agit
Numérotation du verset
Iob. 12,14
Si destruxerit nemo est qui edificet.
marg.|
SI
DESTRUXERIT
NEMO
EST
QUI
EDIFICET. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit. Edificat cum replet quod nisi fiat in cassum exterius a predicatore monetur.
Si4 incluserit hominem,
4 Si] et
praem. Weber
interl.|
reprobando
marg.|
SI
INCLUSERIT. Omnis homo qui per id quod male agit, quid sibi aliud quam carcerem facit, ut hunc animi retur premat, etiam si exterius nemo accuset. Includere autem Dei est clausis non aperire, et cor reprobum per gratiam non emollire.
nullus est qui aperiat.
interl.|
ut non Isaac primogenito suo Esaue
e Cf. Gn. 27, 1-40.
Numérotation du verset
Iob. 12,15
Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
marg.|
SI
CONTINUERIT
AQUAS
OMNIA
SICCABUNTUR. Quia si scientia predicatorum subtrahitur, eorum qui viridescere in spe eterna poterant corda arefiunt. Vel quia aque nomine Spiritus sancti gratia designatur. Si sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahitur arescit protinus intellectus. Quod autem aquas pluraliter dicit ad septiformem gratiam retulit.
et si emiserit eas subvertent terram.
interl.|
ut contraria prioribus agat
interl.|
sed quia in multis datur longior vita et non sapientia in cuius iudicio dona pendeant subdit :
Apud ipsum
marg.|
SI
EMISERIT
EAS
SUBVERTENT
TERRAM. Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, statim terra subvertitur, quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis sue obstinatione permutatur.
Numérotation du verset
Iob. 12,16
Apud ipsum
interl.|
etiam
est fortitudo
interl.|
in secundo
et sapientia.
marg.|
APUD
IPSUM
EST
FORTITUDO. In verbis prioribus quibus ait :
Apud ipsum est sapientia et fortitudo
. Aperte indicat quia hoc quod mansuetus {t. 2 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} edocuit qualiter credendum fuerit, in virtute iudicii terribilis ostendit. In verbis vero sequentibus quibus ipse ait :
Apud ipsum est fortitudo et sapientia
. Luce clarius demonstrat quod prius in iudicio per virtutem reprobos destruet, et repulsis reprobis, electis in regno qualiter sit sapientia Patris indicabit.
{t. 2 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
interl.|
sed quia et ante extremum occulte iudicat subdit : I
pse novit
sciens iudicat quem nescit id est non approbat
marg.|
NOVIT
DECIPIENTEM
ET
EUM
QUI
DECIPITUR. Novit decipientem quia plerumque anteriora eius mala conspicit, et hunc iusto iudicio cadere etiam in alia peccata dimittit.
Novit eum qui decipitur,
quoniam enim sepe committunt homines mala quesciunt, permittuntur decipi, ut cadant in mala que nesciunt, quod aliquando ad purgationem, aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Numérotation du verset
Iob. 12,17
adducit consiliarios in stultum finem
marg.|
ADDUCIT
CONSILIARIOS
IN
STULTUM
FINEM. Consiliarios dicit predicatores qui auditoribus vite consilium prebent. Qui cum propter temporalia predicant in stultum finem deducuntur, quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent.
et iudices in stuporem.
marg.|
ET
IUDICES
IN
STUPOREM. Qui ex aminandis aliorum moribus presunt, recte iudices vocantur sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt in stuporem deducti sunt.
Numérotation du verset
Iob. 12,18
Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
interl.|
peccato cuius delectatio membris dominatur ut quos intus superbia inquinat quam sint detestabiles in publico ostendat
marg.|
BALTEUM
REGUM
DISSOLVIT. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis precingit renes eorum.
Numérotation du verset
Iob. 12,19
Ducit sacerdotes inglorios
interl.|
quorum gloria est rectitudo subditorum
interl.|
apud Deum cui fructus non afferunt
marg.|
DUCIT
SACERDOTES
INGLORIOS. Quia ante iudicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio predicationis non exquirunt.
et optimates supplanta.
interl.|
dum pro eterno de principatu temporali gratulantur et in voluptates cadunt
marg.|
ET
OPTIMATES
SUPPLANTAT. Quia cum mentem regentium iusto iudicio deserit, celestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.
Numérotation du verset
Iob. 12,20
Commutans labium veracium
interl.|
quia non agenti sermo subtrahitur ne loqui audeat qui non operatur, et iusto iudicio fit ut non habeat linguam qui recusat bonam vitam
marg.|
COMMUTANS
LABIUM
VERACIUM. Quia sepe hi qui celestia predicando veraces erant, dum temporalia diligunt ad terrena dicenda corruunt
labium veracium
commutatur. Vel de Iudeis potest intelligi qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt sed presentem hunc negaverunt.
et doctrinam senum auferens,
interl.|
quia priorum suorum percepta non sequuntur
interl.|
Elias reducet corda filiorum ad patres eorumf quando faciet intelligere de Christo quod patres predixerunt
f Cf. Mal. 4, 6.
marg.|
ET
DOCTRINAM
SENUM
AUFERENS. Doctrina senum ablata est quia Iudei nequaquam ea credendo secuti sunt que patres suos predixisse meminerunt.
Numérotation du verset
Iob. 12,21
effundit despectionem
interl.|
ne quis de bono glorietur vel de malis desperet
super principes,
interl.|
super eos qui victis dominantur si inde superbiunt
et eos qui oppressi fuerant
interl.|
vitiis
relevans,
interl.|
per penitentiam
marg.|
EFFUNDIT
DESPECTIONEM
SUPER
PRINCIPES. Iudei in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur. Gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt, sed cum incarnationis dominice mysterium negavit Iudea gentilitas credidit sic : R
evelat profunda de tenebris
. Cum mystice allegoricarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur.
Numérotation du verset
Iob. 12,22
qui revelat profunda de tenebris
interl.|
et dum illi cadunt hi revelantur aperta sententia de occulto consilio Dei producitur, ut ostendat de unoquoque quid sentiat
et producit in lucem umbram mortis,
interl.|
est prava operatio que de diabolo quasi corpore exit, que latet operantes sed Deus producit in lucem dum scire causam facit ut possit destrui
marg.|
ET
PRODUCIT
IN
LUCEM
UMBRAM
MORTIS. Umbram mortis dicit duritiam legis que mortem carnis inferebat que umbra mortis anime est. In lucem autem umbra mortis producitur, cum intellecta morte spiritus, quam timere Christus precepit, remota punitione carnali mors carnis minime timetur.
Numérotation du verset
Iob. 12,23
qui multiplicat gentes et perdet eas
interl.|
ad litteram quia quotidie nascuntur et moriuntur sed in resurrectione restituit
et subversas in integrum restituit5.
5 restituit] restituet
Weber
marg.|
QUI
MULTIPLICAT
GENTES
ET
PERDET. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad finem reduxit quibus ita restitutis fit quod sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 12,24
Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per {t. 2 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} invium.
marg.|
QUI
IMMUTAT
COR
PRINCIPUM. Cor principum terre immutatum est, cum summi sacerdotes et seniores populi illi conabantur obsistere, quem prius predicabant et decepti sua malitia {t. 2 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} incedere per invium frustra conabantur, quia crudelitati eorum querentium nomen suum extinguere patere via non poterat contra auctorem omnium.
Numérotation du verset
Iob. 12,25
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.
interl.|
dum talem se eis exhibet qui possit et divina operari et humana pati
marg.|
PALPABUNT
QUASI
IN
TENEBRIS. Quasi enim in tenebris palpat qui quod tangit non videt, sic et hi inter tot miracula requirebantg : «Quod signum facis ut credamus tibi ?». Errabant autem quasi ebrii. Omnis qui errat nunc huc nunc illuc ducitur, ita hi aliquando dicebanth : «Nisi esset hic a Deo non posset facere quicquam». Aliquandoi : «Nonne hic est filius fabri ?».
g Io. 6, 30.
h Io. 9, 33.
i Mt. 13, 55.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_12)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_12)
Notes :