Capitulum 5
Numérotation du verset
Iob. 5,1
1 Voca ergo
1
Hic incip. cap. 5
si est qui tibi respondeat2
2 respondeat] responderat
CorS1
et ad aliquem sanctorum convertere.
Numérotation du verset
Iob. 5,2
Virum3 stultum interficit iracundia
3 virum] vere
Weber
et parvulum
occidit invidia.
Numérotation du verset
Iob. 5,3
Ego vidi stultum
firma radice,
et maledixi
pulchritudini eius
statim.
Numérotation du verset
Iob. 5,4
Longe fient filii eius
a salute et conterentur in porta,
et non erit qui eruat,
Numérotation du verset
Iob. 5,5
cuius
messem
famelicus comedet,
et ipsum
rapiet armatus,
et bibent4 sitientes divitias eius.
4 bibent] ebibent
Weber
Numérotation du verset
Iob. 5,6
Nihil in terra fit sine causa5
5 fit-sine causa]
inv. Weber
et de humo non egredietur6 dolor.
6 egredietur] orietur
CorS1
(al. habent
ORIETUR
sed falsa littera est)
Weber
Numérotation du verset
Iob. 5,7
Homo
ad laborem nascitur
et avis
ad volatum.
Numérotation du verset
Iob. 5,8
Quam ob rem ego deprecabor
Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum,
Numérotation du verset
Iob. 5,9
qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero,
Numérotation du verset
Iob. 5,10
qui dat pluviam super faciem terre et irrigat aquis universa,
Numérotation du verset
Iob. 5,11
qui ponit humiles in sublime7
7 sublime] sublimi
Weber
et merentes erigit sospitate,
Numérotation du verset
Iob. 5,12
qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod ceperant,
Numérotation du verset
Iob. 5,13
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
Numérotation du verset
Iob. 5,14
Per diem
incurrent tenebras
et quasi in nocte sic palpabunt
in meridie.
Numérotation du verset
Iob. 5,15
Porro salvum faciet8
8 faciet
CorS1
(sed alii non habent
EGENUM :
G’ hebr. anti. non habent)] egenum
CorS1
(alii sic habent)
a gladio oris
eorum
et de manu violenti pauperem.
Numérotation du verset
Iob. 5,16
Et erit egeno spes iniquitas autem contrahet
os suum.
Numérotation du verset
Iob. 5,17
Beatus homo qui corripitur a Deo9,
9 Deo] Domino
Weber
increpationem ergo Domini ne reprobes,
Numérotation du verset
Iob. 5,18
quia ipse vulnerat
et medetur
percutit et manus eius sanabunt.
Numérotation du verset
Iob. 5,19
In sex tribulationibus liberavit10 te Dominus11,
10 liberavit] liberabit
Weber
|
11 Dominus]
om. Weber
|
et in septimo12
12 septimo] septima
Weber
non tanget te malum.
Numérotation du verset
Iob. 5,20
In fame eruet te de morte,
et in bello
de manu gladii,
Numérotation du verset
Iob. 5,21
a flagello lingue
absconderis
et non timebis calamitatem cum venerit.
Numérotation du verset
Iob. 5,22
In vastitate
et fame
ridebis,
et bestias13 terre
13 bestias] bestiam
Weber
non formidabis,
Numérotation du verset
Iob. 5,23
sed cum lapidibus
regionum
pactum tuum
et bestie terre
pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset
Iob. 5,24
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
et visitans speciem tuam non peccabis,
Numérotation du verset
Iob. 5,25
et14 scies quoniam15 multiplex erit semen tuum,
14 et] om.
Weber
|
15 quoniam] quoque
praem. Weber
|
et progenies tua quasi herba terre.
Numérotation du verset
Iob. 5,26
Ingredieris in abundantia sepulcrum
sicut infertur acervus tritici16 in tempore suo.
16 tritici]
om. Weber
Numérotation du verset
Iob. 5,27
Ecce hoc ut investigavimus ita est,
quod auditum mente pertracta.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Iob. 5,1
1 Voca ergo
1
Hic incip. cap. 5
CorS1
interl.|
quia sic consumuntur et tu de illis es
marg.|
VOCA
ERGO. Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Iob in numero eorum proposuerit, fastu sapientie inflatus apertam irrisionem in Iob subdit :
Voca ergo,
id est si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti et ad aliquem sanctorum, id est sanctos in afflictione adiutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti.
si est qui tibi respondeat2
2 respondeat] responderat
CorS1
interl.|
quia nec dignus es responsione
et ad aliquem sanctorum convertere.
Numérotation du verset
Iob. 5,2
Virum3 stultum interficit iracundia
3 virum] vere
Weber
interl.|
sapientem turbat sed non interficit
marg.|
VIRUM
STULTUM etc. Post irrisionem subdit sententiam que vera est, sed in Iob male illata :
Virum stultum
. Mansuetudo imaginem Dei in nobis servat qui semper tranquillus est, sed ira dissipat que multis virtutibus privat, quia dum quietem menti tollit, Spiritus sanctus ibi non quiescit. Sed alia ira est quam impatientia, alia quam zelus facit. Illa ex vitio, hec ex virtute quam Phinees habuita, hac irasci sicut nostris ita erratibus proximorum debemus, que «melior risu quia per tristitiam vultus corrigitur proximus»b, sed non debet hec menti dominari sed ut ancilla subesse rationi. Ne sit immoderata sed in ultione peccati tempus et modum consideret, prius se per patientiam vincens. Hec sapientes turbat sed ira per vitium stultos trucidat.
a Cf. Nm. 25, 7-9.
b Qo. (Ecl.) 7, 4.
et {t. 2 : Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 387b} parvulum
interl.|
inferiorem vel eterna diligentem
occidit invidia.
marg.|
ET
PARVULUM
OCCIDIT. Id est dum ei invidet quem putat maiorem ut diabolus homini. Cain fratri cuius sacrificium preferri doluitc, Esau quoque suo fratrid. Parvulus ergo invidia occiditur, quia nisi inferior esset de bono alterius non doleret. Vel parvulus est qui terrena diligit magnus qui eterna. Parvus ergo invidia occiditur, quia nullus hac peste moritur, nisi qui hec terrena appetit, que tota non proveniunt pluribus. Unde si qua desideramus, illi invidemus qui penitus ea accipit, vel partem habendo quantitatem nobis restringit.
c Cf. Gn. 4, 5.
d Cf. Gn. 25, 34 ; Gn. 27, 41.
Numérotation du verset
Iob. 5,3
Ego vidi stultum
interl.|
sicut forsan tu fuisti
firma radice,
interl.|
in terra fixum
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 387b}
EGO
VIDI
STULTUM
FIRMA
RADICE. Moraliter. Quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde primus Cain in terra civitatem construxite. Alienus celo hic felicius degit.
e Cf. Gn. 4, 17.
et maledixi
interl.|
reprobavi
marg.|
ET
MALEDIXI. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent fortes videntes, que pena ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera laudat, cum mutantur nihil esse iudicat, sed firmus cum ipsa gloria penam considerat sequentem et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt subdit : L
onge fient filii eius
, id est sequaces.
pulchritudini eius
interl.|
id est glorie terrene
statim.
interl.|
non exspectata mutatione
Numérotation du verset
Iob. 5,4
Longe fient filii eius
interl.|
imitatores
a salute et conterentur in porta,
interl.|
in die iudicii
marg.|
IN
PORTA. Porta regni est dies iudicii in quo electi intrant ad gloriam ante quem filii huius mundi stulti sunt sed tunc conterentur.
et non erit qui eruat,
interl.|
quondam in portis urbium sedebant iudices providentes, ne quis ingrederetur iniuste vel inde repelleretur
marg.|
ET
NON
ERIT
QUI
ERUAT. Quia illos ibi veritas eripit quos hic per disciplinam premit.
Numérotation du verset
Iob. 5,5
cuius
interl.|
stulti
messem
interl.|
bona
marg.|
CUIUS
MESSEM. Habet quisque domum intelligentie quo recta intelligit et dicit. Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet ieiunat, sed qui esurit iustitiam, ab illo audiens recta se reficit,undef : «Que dicunt facite».
f Mt. 23, 3.
famelicus comedet,
interl.|
Deum desiderans
et ipsum
interl.|
stultum
rapiet armatus,
interl.|
diabolus
interl.|
armis pestifere persuasionis
interl.|
armatus est diabolus cum sapientes ad se inclinat, non aperte sed occulte decipiens
marg.|
ET
IPSUM
RAPIET
ARMATUS. Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens omnia bona simul tollere conatur. Sed armatus venit, cum alia bona intacta preterit, alia latenter corrumpit.
et bibent4 sitientes divitias eius.
4 bibent] ebibent
Weber
marg.|
E
T BIBENT SITIENTES
. Stultus sepe habet divitias ingenium intelligentie, sacra verba sed non bibit, quia se non exercet in illis. Habet autem alius sitim qui non habet ingenium et amando studens assequitur quod nescit ingeniosus. Iste est «stellio qui manibus nititur et moratur in edibus regis» ut ait Salomong. Nam manibus sensum adiuvat, et nitens manibus regni edificium tenet sicut stellio avis que non habet pennas ad volatum. Aliquando autem aves que pennas habent, id est ingeniosi in vepribus resident. Sed quia quereretur cur ergo negligenti datur ingenium et studiosus tarditate prepeditur, respondet :
g Cf. Prv. 30, 28.
Numérotation du verset
Iob. 5,6
Nihil in terra {t. 2 : Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 388a} fit sine causa5
5 fit-sine causa]
inv. Weber
interl.|
ideo ingenium desidiosus accipit ut de negligentia iustius puniatur
marg.|
NIHIL
IN
TERRA
FIT
SINE
CAUSA. Quia inde ille iustius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur addit :
et de humo non egredietur6 dolor.
6 egredietur] orietur
CorS1
(al. habent
orietur
sed falsa littera est)
Weber
marg.|
ET
DE
HUMO
NON
EGREDIETUR
DOLOR. Humus id est elementa mundi in penam vertuntur deliquentium. Unde diciturh : «Pugnabit pro eo» id est pro Domino, «orbis terrarum contra insensatos» sed tantum de eis non egredietur dolor, quia pena non nascitur de his que feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt, sed quo exterior pena castigat eo mens ad superna levetur, unde subdit :
h Sap. 5, 21.
Numérotation du verset
Iob. 5,7
Homo
interl.|
caro
ad laborem nascitur
interl.|
quia ideo corpus flagellatur ut mens ad Deum volet
et avis
interl.|
anima
ad volatum.
interl.|
vel volandum
marg.|
HOMO
AD
LABOREM
NASCITUR
ET
AVIS
AD
VOLATUM. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse, sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo id est carnalis mala mundi sentit, quia inhianter bona eius appetit. Sed cuius mens hec transit, ut avis ad alta pena spei levatus nihil mali sentit, cum gaudeat et de flagellis sed quia hec nullus suis viribus valet subdit :
Numérotation du verset
Iob. 5,8
Quam ob rem ego deprecabor
interl.|
ut et tu ad laborem advoles
Dominum,
interl.|
per quem hoc tribui scio
et ad Deum ponam eloquium meum,
interl.|
ut me audiat
marg.|
QUAM
OB
REM
EGO
DEPRECABOR
DOMINUM
ET
AD
DEUM
PONAM
ELOQUIUM
MEUM. Id est illum rogo per quem hec tribui scio.
Numérotation du verset
Iob. 5,9
qui facit magna et inscrutabilia
marg.|
QUI
FACIT
MAGNA
ET
INSCRUTABILIA. Que nemo sufficit scrutari que mira sunt, etsi usu viluerunt minoris esset magnitudinis facere magna, si quis posset perscrutari et iterum minoris inscrutabilia si pauca et ideo addit :
et mirabilia absque numero,
interl.|
hec de electis possunt intelligi ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt et afflicti sunt recti sospitate non insania
marg.|
MIRABILIA
ABSQUE
NUMERO. Quod divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.
marg.|
EGO
VIDI
STULTUM. Mystice. Stultus7 est Iudeorum populus qui sapientiam Dei in carne sprevit. F
irma radice,
quia electos occidendo superavit, sed et huius perfidiam reprehendunt heretici. Hoc est quod Eliphaz maledicendo despicit.
Filii,
qui in perfidia ab eo generantur. L
onge a salute,
quia etsi hic felices postea gravius punientur. I
n porta,
id est in Christo in cuius presentia Iudei ceciderunt qui ante eius adventum in lege floruerunt quos nullus eripit, quia occidentes redemptorem oblatam ereptionem amiserunt. C
uius messem
. Messis eloquia Dei que quia stultus habuerit sed non comedit, sed famelicus gentilis intelligendo comedit perdita messe et ipse perit.
Armatus,
id est diabolus rapit, vitam fidei in eo occidendo.
Sitientes
. Gentiles fluentis sacri eloquii rigantur. Eadem eloquia et messis quia ieiunam mentem reficiunt. Et divitie quia magna venustate mores componunt.
7 Stultus] sultus
cacogr. Rusch
marg.|
NIHIL
IN
TERRA
FIT
SINE
CAUSA. Hoc ideo ponit, quia putabant quidam omnia flagella causaliter venire iuxta naturam elementorum et non ex culpa percussi.
Numérotation du verset
Iob. 5,10
qui dat pluviam super faciem terre et irrigat aquis universa,
interl.|
donis spiritualibus
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 388a}
QUI
DAT
PLUVIAM. Allegorice. Hec verba mystica sunt, quia amici Iob societate eius eruditi erant.
Dat pluviam terre
, cum arida gentilium corda gratia predicationis infundit.
marg.|
AQUIS
UNIVERSA
RIGAT
8, cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est divites et pauperes et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio. Subdit :
8 rigat] sic
Rusch
Numérotation du verset
Iob. 5,11
qui ponit humiles in sublime9
9 sublime] sublimi
Weber
interl.|
contemnentes temporalia erigit ad celestia
marg.|
QUI
PONIT
HUMILES
IN
SUBLIME, ut modo despecti iudicent cum Domino.
et merentes erigit sospitate,
marg.|
MERENTES. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant tanto sublimiorem sospitatem habebunt, etiam in hac vita. Hec de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt et afflicti sunt erecti
sospitate,
non insania ut qui letantur cum male fecerint. Hi vero de certitudine eterne salutis hilarescunt.
Numérotation du verset
Iob. 5,12
qui dissipat cogitationes malignorum,
marg.|
QUI
DISSIPAT
COGITATIONES
MALIGNORUM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prevaleant, vires tollit ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
ne possint implere manus eorum quod ceperant,
Numérotation du verset
Iob. 5,13
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
marg.|
QUI
APPREHENDIT
SAPIENTES
IN
ASTUTIA
EORUM
ET
CONSILIUM
PRAVORUM
DISSIPAT. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Ioseph ne adorareturi. In petitione preputiorum a Saul ut David extinguereturj. In morte Domini ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus que tunc in usum sui consilii vertit, ut que eius consilio repugnant eius consilio militent et quod sine eius voluntate geritur, eius voluntati contrarium non sit. Undek : «Omnia quecumque voluit Dominus fecit».
i Cf. Gn. 37, 7-9.
j Cf. 1Rg. (1Sm.) 18, 25.
k Ps. 134, 6.
Numérotation du verset
Iob. 5,14
Per diem
interl.|
id est Christum
incurrent tenebras
interl.|
pravi
marg.|
PER
DIEM
INCURRENT
TENEBRAS. Mystice. Quia in ipsa veritatis presentia perfidie errore cecati sunt videntes miracula Christi et de eius deitate dubitantes.
et quasi in nocte sic palpabunt
interl.|
id est temptabunt
in meridie.
marg.|
QUASI
IN
NOCTE. Palpando querimus que «oculis non videmus»l. Iudei miracula viderant et adhuc quasi palpantes querebant : «Si tu es Christus dic nobis palam»m. Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Unde subdit :
l Cf. Is. 64, 4 ; 1Cor. 2, 9.
m Io. 10, 24.
Numérotation du verset
Iob. 5,15
Porro salvum faciet10
10 faciet
CorS1
(sed alii non habent
egenum :
G’ hebr. anti. non habent)] egenum
CorS1
(alii sic habent)
interl.|
Deus
a gladio oris
interl.|
detractione
marg.|
PORRO
SALVUM
FACIET A GLADIO
ORIS. Gladius oris est accusatio Iudeorum. Manus violenti : gentilitas que crucifixit. Sed hos Christus resurgendo superavit, in quo egeno, id est humili populo fidelium spes vite sequentis solidatur. Iniquitas autem que modo dilatat os suum in contumeliam Christi claudet per supplicium. Vel conversa cessat ab iniuriis.
marg.|
MORALITER. Eadem de pravis generaliter. P
er diem incurrent tenebras
. Mens invidi cum de bono alieno affligitur de radio solis obscuratur. E
t quasi in nocte sic palpabunt in meridie
. Dies boni operis in proximo exterius lucet, sed quasi
in nocte
palpant, quia livore ceci, aliqua que reprehendant invenire satagunt. Ecce Loth, id est iustus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius. Sodomite ceci circumeunt, id est invidentes facta dictaque scrutantur, nec hostium, id est aditum reprehensionis inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio iusti eis obviat.
Palpabunt
. Sed pauper spiritu, id est qui apud se non est elatus, salvatur a gladio oris, id est iniqua persuasione. E
t de manu violenti pauperem
. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes eius fixa in eternis contra hec solidatur. Ad cuius spei fructum cum pauper {t. 2 : Erfurt, f. 194vb ; facsim., p. 388b} venerit elatus obmutescit et contrahit os, quia tormenta linguam ligant que loquebatur contra iustos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad premia pertingat, debet hic flagellis purgari. Unde subdit :
beatus homo qui corriputur a domino
.
eorum
interl.|
pravorum
et de manu violenti pauperem.
interl.|
humilem
Numérotation du verset
Iob. 5,16
Et erit egeno spes {t. 2 : Erfurt, f. 194vb ; facsim., p. 388b} iniquitas autem contrahet
interl.|
claudet
os suum.
Numérotation du verset
Iob. 5,17
Beatus homo qui corripitur a Deo11,
11 Deo] Domino
Weber
interl.|
vel Domino
increpationem ergo Domini ne reprobes,
interl.|
permittit Deus quandoque animam affectu desiderii sui vulnerari ut fortior surgat et sanetur
marg.|
Et quia beatus : INCREPATIONEM
ERGO
DOMINI
NE
REPROBES. Reprobat qui se iniuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Iob pro purgatione percuti non probatione fortitudinis, quia Iob libere loquitur causas sue percussionis querens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic heretici quod recte ab Ecclesia agitur ad malum convertunt.
Numérotation du verset
Iob. 5,18
quia ipse vulnerat
interl.|
carnem
et medetur
interl.|
divine
percutit et manus eius sanabunt.
marg.|
QUIA
IPSE
VULNERAT. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet, aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat que secura in mundo mortua quiescebat. Sed dum meus ad Deum anhelat, et omnia secularia despicit, omnia mox ei vertuntur in temptationem et eam affligunt, sed dum transitorio labore atteritur a perpetuo liberatur. Et ideo subdit :
Numérotation du verset
Iob. 5,19
In sex tribulationibus liberavit12 te Dominus13,
12 liberavit] liberabit
Weber
13 Dominus]
om. Weber
interl.|
per sex omnia mala presentis seculi intelligit quod sex diebus operi deputatis discurrit
et in septimo14
14 septimo] septima
Weber
interl.|
tribulatus
marg.|
IN
SEX
TRIBULATIONIBUS
LIBERAVIT
TE
DOMINUS
ET
IN
SEPTIMO. Senario quem septimus sequitur, presentis vite operatio et discursus signatur, quia sexto die Deus omnia perficiens hominem condidit «et septimo quievit»n. Qui non habet vesperam id est finem. In septima ergo tribulatione liberat, ne in septimo malum attingat quia hic paterne erudiens atterit sed in die iudicii a verbere abscondit.o
n Gn. 2, 2.
o
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 6, cap. 26.1-13, CCSL 143, p. 316.
non tanget te malum.
Numérotation du verset
Iob. 5,20
In fame eruet te de morte,
interl.|
etiam tunc suis fidelibus quid agendum sit absque sono inspirat
marg.|
IN
FAME. Enumerat mala presentis vite et adiutoria Dei. Fames mentis est silentium Verbi Dei, quo subtracto temptatio carnis invalescit que est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit quia Verbo suo reficit.
et in bello
interl.|
temptatione carnis
de manu gladii,
marg.|
ET
IN
BELLO. Contra temptations carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit. Unde addit :
Numérotation du verset
Iob. 5,21
a flagello lingue
interl.|
a verbo detractorio vel contumelioso
absconderis
interl.|
liberaberis
marg.|
A FLAGELLO
LINGUE. Id est ab exprobratione contumelie, propter quam irrisus a bono cessat. Unde Davidp : «Et a verbo aspero». Ab hac sanctus absconditur quia dum hic laudem non querit nec contumelias sentit. Sed quia post hec aliquis cruciatus corporum timet sequitur :
p Ps. 90, 3.
et non timebis calamitatem cum venerit.
marg.|
ET
NON
TIMEBIS
CALAMITATEM. Persecutionis sed quia talis in terrore iudicii futuri securitatem sibi parat subdit :
Numérotation du verset
Iob. 5,22
In vastitate
interl.|
corporis
et fame
interl.|
anime
ridebis,
marg.|
IN
VASTITATE
ET
FAME. Vastitas est gehenna que foris cruciat, fames inedia, quia a visione eterni panis erunt separati. Sicut intus et extra deliquerunt, sic intus et extra punientur. Vel a flagello lingue, id est a sententia damnationis eterne que est : «Ite maledicti in ignem eternum»q. Et a calamitate veniente iustus abscondetur, quia in illa districtione blanda voce refovebitur : «Esurivi et dedistis mihi manducare»r et ridebit hilaris ex gloria, nec iam compatiens damnatis, divine per speciem inherens iustitie, et imminutio esset beatitudinis, si quid vellet quod implere non posset, sed quia hic initia secuture securitatis degustat, ut hostem antiquum non metuat, ut in articulo mortis eius impetus non horreat subdit :
q Cf. Mt. 25, 41.
r Mt. 25, 35.
et bestias15 terre
15 bestias] bestiam
Weber
interl.|
diabolum et coplices eius
non formidabis,
interl.|
in exitu presentis vite
marg.|
ET
BESTIE
TERRE. Que tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sevientes non timet qui blandientes secutus non est, et initium retributionis est in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis ceteris de singularitate glorietur sed sociale bonum recogitet. Unde addit :
Numérotation du verset
Iob. 5,23
sed cum lapidibus
interl.|
electis Ecclesie
regionum
interl.|
scilicet erit
pactum tuum
interl.|
societas tua
marg.|
SED
CUM
LAPIDIBUS
REGIONUM
PACTUM. Quasi divise sunt regiones gentium Ecclesie moribus et lingua distantes. Lapides : electi qui in edificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se {t. 2 : Erfurt, f. 195ra ; facsim., p. 389a} lapidibus iungit quia in eo quod mundum deserit sanctis per imitationem se alligat, unde impugnatio crescit qua tamen attritus humilius Deo subditur. Unde subiicit :
et bestie terre
interl.|
spiritus nequam non impuganbunt te
marg.|
ET
BESTIE
TERRE. Non pacate sed pacifice, quia non pacem habent sed pacem faciunt, quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestie sunt motus carnis, qui continentia quasi cavea presse etsi temptando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt in quo sunt pacifice. Vel quia perturbant, amplius illud ubi nulla contradictione vivitur, diligitur, et sic ad amorem intime quietis impellunt.
pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset
Iob. 5,24
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
marg.|
ET
SCIES
QUOD
PACEM etc. Pax vel inchoata que hic est concepta ex desiderio Dei vel plena que in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subiugatur tabernaculum iusti id est corpus quod mens inhabitat pacem habet motibus desideriorum sub iustitia refrenatis. Sed nihil est hec castitas carnis si non assit mentis suavitas in amore proximi. Unde addit :
et visitans speciem tuam {t. 2 : Erfurt, f. 195ra ; facsim., p. 389a} non peccabis,
marg.|
ET
VISITANS
SPECIEM
TUAM
NON
PECCABIS. Species nostra est proximus in quo videmus quod sumus, quem visitat qui ad eum passibus amoris tendit, et ex se viso illi condescendit. Et hoc est lignum quod secundum speciem suum semen producit, id est mens que ex se alium considerat et recti operis germen parit. Ecce Paulus qui omnibus appropiat, condescendendo quidem non cadendo. Hic autem plene peccatum vincit, qui ex se perpendit, quomodo dilatetur in dilectione proximi. Cum autem caro restringitur et mens virtutibus exercetur restat, ut loquendo vitam doceat quam moribus servat, quia ex semine boni operis uberes fructus predicationis colligit. Unde subit :
Numérotation du verset
Iob. 5,25
et16 scies quoniam17 multiplex erit semen tuum,
16 et] om.
Weber
17 quoniam] quoque
praem. Weber
marg.|
ET
SCIES
QUONIAM
MULTIPLEX
ERIT
SEMEN
TUUM. Ille enim bene loquendi facundiam accipit qui bene vivit, nec conscientia loquentem prepedit. Hinc est quod Egyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant, quia cum plene Deo subdimur verbo predicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti, et tamen ad quedam que in mundo petimus vacantes. Ex predicatione magna proles fidelium sequitur. Et hoc est :
et progenies tua quasi herba terre.
interl.|
verbum predicationis
marg.|
ET
PROGENIES
TUA
UT
HERBA
TERRE. Id est innumerabilis. Vel herbe comparatur quia arentem mundi gloriam deserens spe interna virescit. Iusto autem non sufficit hec magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in eterna penetret. Unde subdit :
Numérotation du verset
Iob. 5,26
Ingredieris in abundantia sepulcrum
marg.|
INGREDIERIS
IN
ABUNDANTIA
SEPULCRUM. Sepulcrum est contemplatio que a mundo mortuos in intimis abscondit, et activa vita quodammodo sepelit que a pravis moribus mortuos tegit. Sed hec perfectius
in abundantia
, quia prius active vite opera congregavit. Non est perfectus predicator qui propter contemplationem opera, vel propter opera illam postponit. Unde Christus forma vite in die miracula facit in urbibus orans per noctem in montibuss. Contemplatus fixi in amore Dei sorbent quod utilitati proximorum refundant.
s Cf. Lc. 6, 12.
sicut infertur acervus tritici18 in tempore suo.
18 tritici]
om. Weber
marg.|
SICUT
INFERTUR
ACERVUS
TRITICI. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies eterna, in qua tanto verius quiescitur quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc
in abundantia
ingreditur, qui post congesta huius vite opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur sicut triticum. Quia iusti in alieno tempore persecutiones sentiunt, sed in suo ut grana in horreum intrant.
Numérotation du verset
Iob. 5,27
Ecce hoc ut investigavimus ita est,
interl.|
quasi non sum mentitus
marg.|
INVESTIGAVIMUS. In hoc notat se secundum non superficiem dixisse supra sepulcrum bestias lapides tabernaculum, et huiusmodi sed in his interiora quesisse.
quod auditum mente pertracta.
interl.|
advertere
marg.|
QUOD
AUDITUM. Verba iactantie. Etsi bene docuit, imperitia est velle docere meliorem, unde dicta {t. 2 : Erfurt, f. 195rb ; facsim., p. 389b} amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_5)
Notes :