Glossa ordinaria

Capitulum 36

Numérotation du verset Iob. 36,1 

1 Addens quoque Heliu hec locutus est :
1 Hic incip. cap. [36]
Numérotation du verset Iob. 36,2 

Sustine me paululum et indicabo tibi, adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Numérotation du verset Iob. 36,3 

Repetam scientiam meam a principio
et operatorem meum probabo iustum.
Numérotation du verset Iob. 36,4 

Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Numérotation du verset Iob. 36,5 

Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens,
Numérotation du verset Iob. 36,6 

sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.
Numérotation du verset Iob. 36,7 

Non aufert a iusto oculos suos,
et reges in solio collocat in perpetuum
et illic2 eriguntur.
2 illic] illi Weber
Numérotation du verset Iob. 36,8 

Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Numérotation du verset Iob. 36,9 

indicabit eis opera eorum, et scelera eorum quia violenti fuerunt3.
3 fuerunt] fuerint Weber
Numérotation du verset Iob. 36,10 

Revelabit
quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate.
Numérotation du verset Iob. 36,11 

Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria.
Numérotation du verset Iob. 36,12 

Si autem non audierint transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
Numérotation du verset Iob. 36,13 

Simulatores
et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
Numérotation du verset Iob. 36,14 

Morietur in tempestate
anima eorum et vita eorum inter effeminatos.
Numérotation du verset Iob. 36,15 

Eripiet pauperem de angustia sua
et revelabit in tribulatione aurem eius.
Numérotation du verset Iob. 36,16 

Igitur salvabit te de ore angusto latissime
et non habentis fundamentum subter se,
requies autem mense tue erit plena pinguedine.
Numérotation du verset Iob. 36,17 

Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Numérotation du verset Iob. 36,18 

non te ergo superet ira
ut aliquem opprimas, nec multitudo donorum
inclinet te.
Numérotation du verset Iob. 36,19 

Depone magnitudinem tuam absque tribulatione
et omnes robustos fortitudine,
Numérotation du verset Iob. 36,20 

ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
Numérotation du verset Iob. 36,21 

cave ne declines ad iniquitatem.
Hanc enim cepisti loqui4
4 loqui] sequi Weber
post miseriam.
Numérotation du verset Iob. 36,22 

Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
in legislatoribus.
Numérotation du verset Iob. 36,23 

Quis poterit scrutari vias eius
aut quis ei dicere audet5 operatus es iniquitatem ?
5 audet] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 36,24 

Memento quod ignores opus eius
de quo
cecinerunt viri.
Numérotation du verset Iob. 36,25 

Omnes homines vident eum
unusquisque intuetur procul.
Numérotation du verset Iob. 36,26 

Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Numerus annorum eius
inestimabilis.
Numérotation du verset Iob. 36,27 

Qui aufert stellas6 pluvie
6 stellas] stillas Weber
et effundit imbres ad instar
gurgitum
Numérotation du verset Iob. 36,28 

qui de nubibus fluunt
que pretexunt cuncta desuper.
Numérotation du verset Iob. 36,29 

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Numérotation du verset Iob. 36,30 

et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
Numérotation du verset Iob. 36,31 

Per hec enim iudicat populos
et dat escas multis mortalibus.
Numérotation du verset Iob. 36,32 

Immanibus7 abscondit lucem,
7 immanibus] in manibus Weber
et precipit ei ut rursus adveniat.
Numérotation du verset Iob. 36,33 

Annuntiat de ea amico suo
quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.

Capitulum 36

Numérotation du verset Iob. 36,1 
1 Addens quoque Heliu hec locutus est :
1 Hic incip. cap. [36] CorS1
interl.| quasi nihil adhuc dixerit prolixa incipit
marg.| ADDENS  QUOQUE  HELIU etc. Multa iam dixerat et sustineri adhuc paululum sperat, quia arrogantes grave se damnum perpeti iudicant, si scientiam suam loquendi brevitate constringant. Tanto enim semetipsos credunt doctiores ostendere quanto se potuerint multiplicate loquacitatis aperire.
Numérotation du verset Iob. 36,2 
Sustine me paululum et indicabo tibi, adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
interl.| sub pretextu Dei sibi reverentiam querit
marg.| ADHUC  ENIM  HABEO. Arrogantes quia sepe sentiunt silentii reverentiam non deferri, dum sibi silentium exigunt, quod non merentur specietenus Deum preferunt.
Numérotation du verset Iob. 36,3 
Repetam scientiam meam a principio
marg.| REPETAM  SCIENTIAM  MEAM. Doctores sancti crebro repetunt, si qua obscurius dicunt, ut cordibus auditorum voce hec iterationis infundant, quod arrogantes imitari appetunt, non quo auditoribus prosint sed quo eorum iudicio videri {t. 2 : Erfurt, f. 219vb ; facsim., p. 438b} eloquentes volunt.
{t. 2 : Erfurt, f. 219vb ; facsim., p. 438b} et operatorem meum probabo iustum.
marg.| ET  OPERATOREM  MEUM  PROBABO  IUSTUM. Ne nomine scientie tumor pateret palliat, subinferens de Dei iustitia. Hoc ait ut dum quasi de Dei iustitia loquitur, apud humana iudicia quicquid arroganter effluit excusetur.
Numérotation du verset Iob. 36,4 
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
interl.| in dicendis
marg.| VERE  ENIM  ABSQUE  MENDACIO  SERMONES. Quod de semetipso sublimiter estimavit, tacere non potuit et rectum quod sensit laudando precurrit. Iusti namque non pro sua laude sed ut attentos faciant suos auditores, laudant aliquando quod dicunt unde et superbi sua laudant sed alio corde.
Numérotation du verset Iob. 36,5 
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens,
interl.| quasi diceret : potentia in natura sua mala non est sed nequitia et superbia que procedit ex ipsa
marg.| DEUS  POTENTES  NON  ABIICIT. Eos videlicet qui fastigium potentie alienis intenti utilitatibus et non suis laudibus elati administrant, qui prodesse appetunt non preesse. Unde in Liber Reguma : “Spiritus Domini malus irruebat in Saulem”. Si Domini cur malus ? si malus cur Domini ? Malus voluntate quam habet a se Domini potestate et creatura unde iustus, quia «omnis potestas a Domino Deo est»b. Et quia nequaquam iusta potentia sed prava actio damnatur.
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 23.
b Cf. 13, 1.
Numérotation du verset Iob. 36,6 
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.
interl.| de hoste non consulitur lex sed de cive peccante, sic in iudicio impius non iudicabitur sed peccator
marg.| Sequitur : SED  NON  SALVATI. Id est elatos destruit, humiles vero per iudicium liberos reddit. Vel   iudicium pauperibus tribuit , quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos iudicare venient. Nota quia quedam ex se noxia sunt ut peccata, quedam ex adiacentibus ut coniugium ex cura seculi potentia ex elatione qua similis est diabolo. Sed bene preest qui vitiis potius dominatur quam fratribus, quia pro vitiis prelatus est non pro natura.
Numérotation du verset Iob. 36,7 
Non aufert a iusto oculos suos,
interl.| sed tunc magis respicit cum sinit tribulari
marg.| NON  AUFERT A  IUSTO  OCULOS  SUOS etc. Abstulisse a iustis oculos creditur, quia ab iniustis hic sine vindicta lacerantur de quibus sequitur : E  t reges in solio collocat .   Reges sunt quia temptationum suarum motibus non consentiendo succumbere sed regendo preesse noverunt. Hi   in regni   solio in perpetuum collocantur et eo illic accipiunt digne alios iudicare quo hic nesciunt sibimetipsis nequiter parcere. Subdens autem   in perpetuum non de terreno solio dicere se aperte insinuat.
et reges in solio collocat in perpetuum
interl.| de hoc regno in eterno locat
et illic2 eriguntur.
2 illic] illi Weber
Numérotation du verset Iob. 36,8 
Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
marg.| ET  SI  FUERINT  IN  CATENIS. Catene obligationes sunt ipsa adhuc retenta peregrinatione. Ligatus his catenis Paulus dicebatc : «Desiderium habens dissolvi et cum Christo esse» et funibus paupertatis se vinctum esse cernebat, quando veras divitias intuens dicebat, ut sciatis que sit spes vocationis eius que divitie glorie hereditatis eius in sanctis. Vel per catenas et funes temporalis pena accipitur, ut pene trahant quos premia non invitant.
c Phil. 1, 23.
Numérotation du verset Iob. 36,9 
indicabit eis opera eorum, et scelera eorum quia violenti fuerunt3.
3 fuerunt] fuerint Weber
marg.| Bene autem subdit : INDICABIT  EIS  OPERA  EORUM. Cum enim supernam gloriam magis amando cognoscimus graviora fuisse sentimus.
Numérotation du verset Iob. 36,10 
Revelabit
interl.| vel revelavit
quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate.
marg.| REVELABIT  QUOQUE  AUREM  EORUM. Aurem revelare est intellectum cogitationis aperire. Revelata autem aure unusquisque corripitur, quando intrinsecus eternorum bonorum desideria percipit et que mala extrinsecus perpetravit agnoscit.
Numérotation du verset Iob. 36,11 
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria.
marg.| SI  AUDIERINT  ET  OBSERVAVERINT  COMPLEBUNT  DIES  SUOS  IN  BONO. Per bonum recta actio, per gloriam superna retributio signatur. Qui vero obedire preceptis celestibus student dies suos in bono complent annos in gloria, quia et cursum presentis temporis in bono opere et consummationem suam perficiunt felici retributione.
Numérotation du verset Iob. 36,12 
Si autem non audierint transibunt per gladium,
interl.| et hic feriuntur et post supplicia non evadunt
et consumentur in stultitia.
interl.| quia flagellis peccata exaggerant
marg.| SI  AUTEM  NON  AUDIERINT  TRANSIBUNT  PER  GLADIUM, quia et vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitate concludit. Fatuitas quippe est quod sic illos iniquitas obligat ut a culpa eos nec pena compescat.
Numérotation du verset Iob. 36,13 
Simulatores
interl.| deterius hypocrite
et callidi {t. 2 : Erfurt, f. 220ra ; facsim., p. 439a} provocant iram Dei,
marg.| SIMULATORES  ET  CALLIDI  PROVOCANT  IRAM  DEI. Cum   simulatores diceret apte subiunxit   et callidi, quia nisi ingenio calleant quod videri appetunt {t. 2 : Erfurt, f. 220ra ; facsim., p. 439a} congrue simulare non possunt. Ante iudicem itaque de ignorantia excusationem habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sunt testimonio quod bene vivere non ignorant.
neque clamabunt cum vincti fuerint.
interl.| confessio est validus clamor ad Deum
marg.| NEQUE  CLAMABUNT  CUM  VINCTI  FUERINT. Simulator quasi vincitur cum flagello percussionis astringitur qui tamen cum sic percutitur, iniquum se prodere refugit, quia sanctus videri consuevit. Vel   vincti ducuntur et non   clamabunt, quia humane laudis importunitate superati, sanctos se dici etiam cum in peccatis moriuntur putant. Iniquus qui non appetit videri sanctus, in flagello non erubescit fateri quod est, quod non hypocrita sed extrema percussione moriturus, talis vult remanere iudicio hominum qualis videbat. Vel ideo etiam tunc non confitetur, quia putat se esse quod dicitur iudicio Dei intus deceptus, qui alios foris fallebat.
Numérotation du verset Iob. 36,14 
Morietur in tempestate
interl.| que improvisa surgit
anima eorum et vita eorum inter effeminatos.
interl.| non viriliter vivit quem laus corrumpit
marg.| MORIETUR  IN  TEMPESTATE  ANIMA  EORUM. Quasi tranquilli namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere. Sed turbo eos subitus interne percussionis deicit quos arrogantia externi favoris extollit. Quia de damnatione reproborum dictum est de ereptione humilium, sequitur : E  ripiet pauperem de angustia sua .   Pauper de angustia sua eripitur cum unusquisque de afflictione liberatur.
Numérotation du verset Iob. 36,15 
Eripiet pauperem de angustia sua
interl.| quam hic patitur ut eterna querat unde addit : Et revelabit
et revelabit in tribulatione aurem eius.
interl.| quam prosperitas claudit
marg.| ET  REVELABIT  IN  TRIBULATIONE  AUREM. Aurem in tribulatione revelare est auditum cordis verberum plagis aperire.
Numérotation du verset Iob. 36,16 
Igitur salvabit te de ore angusto latissime
interl.| propter flagella putat gravi iniquitate gravari, cuius profunditatem subdit non habente fundamentum
marg.| IGITUR  SALVABIT  TE  DE  ORE  ANGUSTO  LATISSIME. Omnis qui viam vite deserens in peccatorum tenebras se deicit, semetipsum quasi in puteum vel in foveam mergit. Si vero diurna perpetratione et consuetudine iniquitatis opprimitur, ne ad superiora possit exsurgere, quasi angusto ore putei coartatur. Latissime autem de ore angusto solvitur qui post iniquitatum iugum ad libertatem boni operis penitendo reducitur, ut nullis difficultatibus ad bona agenda angustietur.
et non habentis fundamentum subter se,
marg.| NON  HABENTE  FUNDAMENTUM. Peccatum   fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit sed in bono nature coalescit. Vel   fundamentum profundo posuit inferni voraginem significare volens, cuius os peccatum per quod tenditur ad infernum. Vel peccatum fundum non habet in quo lapsa anima quotidie ad deteriora deicitur, quasi in puteo quo cecidit fundum non invenit quo figatur.
requies autem mense tue erit plena pinguedine.
interl.| verba Iob retributione eternorum vult consolari, quasi a se gratuito promittat quod ei iure competebat
marg.| REQUIES  AUTEM  MENSE  TUE. Requies mense est refectio satietatis interne que   pinguedine plena dicitur, quia interne voluptatis delectatione preparatur.
Numérotation du verset Iob. 36,17 
Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
interl.| iusti tanto tunc potentius omnia iudicabunt quanto magis hic iudicati sunt
marg.| CAUSA  TUA  QUASI  IMPII  IUDICATA. Bonorum causa iustitia est quorum causa quasi impii iudicatur, quia eorum hic iustitia paterno flagello fatigatur.
marg.| SED  CAUSAM  IUDICIUMQUE  RECIPIUNT, quia ex ea iustitia qua modo vivunt, tunc in culmine iudiciarie potestatis enitescunt. Et hec quasi nova Heliu spondet qui mos est arrogantis, qui quia ad blanda descendit vilescere se putat, unde mox increpat ut timeatur.
Numérotation du verset Iob. 36,18 
non te ergo superet ira
interl.| si ira correctionem superat ante opprimit quam corrigat et sub specie zeli iustitie furor est
marg.| NON  TE  ERGO  SUPERET  IRA. Arrogantes qui pro hominum laude volunt benigni apparere, ire motum deputant quicquid geritur censura discipline, et dum pro hominum laude benigni volunt apparere a bonis rectoribus opprimi estimant, quos invitos cernunt a vitiis coerceri.
ut {t. 2 : Erfurt, f. 220rb ; facsim., p. 439b} aliquem opprimas, nec multitudo donorum
interl.| vel locorum quod in antiquioribus libris id est quia ubique coleris si legis donorum expositione non eget
inclinet te.
marg.| NEC  MULTITUDO  DONORUM  INCLINET  TE, quia ubique reverentia coleris cave ne de eiusdem reverentie fastibus extollaris.   Inclinet autem ideo dixit quoniam omnis qui temporaliter extollitur eo ipso quod extollitur inclinatur. Hec autem verba arrogantibus intra Ecclesiam congruunt. Ac si Ecclesie sancte dicatur : cave ne si universitatis veneratione extollaris ab interna intentione corruas.
Numérotation du verset Iob. 36,19 
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione
marg.| DEPONE  MAGNITUDINEM  TUAM . Arrogantes subductis ad superna martyribus, velut consolantes Ecclesiam illudunt dicentes. Nequaquam te magnitudinem habere confidas, quia subductis prioribus, patribus iam non habes de quorum vita glorieris.
et omnes robustos fortitudine,
marg.| ET  OMNES  ROBUSTOS  FORTITUDINE. Ac si dicatur : illi veraciter robusti inheserant qui in te hoc quod docendo locuti sunt, vivendo tenuerunt. Nunc vero qui tibi president visione robusti sunt non fortitudine. Magnitudo namque Ecclesie in robustis est, qui pro veritate usque ad mortem certaverunt, quibus sublatis superbi qui se preferunt {t. 2 : Erfurt, f. 220rb ; facsim., p. 439b} quasi soli Ecclesie remanserint ut consolantes Ecclesiam illudunt, quasi iam non sunt tibi veri robusti qui tribulentur, et in quibus glorieris sed sunt modo debiles qui tibi president. Ignorant enim quod ablatis fortibus debiles loco eorum a Deo reborentur. Sed quo infirmos aliquando noverunt numquam convalescere credunt. Et quia quosdam prelatos terrena potestate que est debilitas subnixos vident, pro illorum estimatione omnes despiciunt, et quia hos loco antiquorum patrum subrogari contemnunt.
Numérotation du verset Iob. 36,20 
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
interl.| sed
marg.| Subitur : NE  PROTRAHAS  NOCTEM. Populi quasi numerosi sunt, hi debiles qui passim vivunt pro libitu. Hoc vere dicit sed non humiliter, et plus increpando ferit quam consoletur. Unde et subdit : N  e protrahas noctem . Ac si dicat : ignorantie tue obscuritate non agas, ut in loco fortium infirmos subroges.   Noctem enim protrahere est, ut pro robustis populi ascendant, si per negligentiam agitur, ut doctorum fortium loca indocti ac debiles sortiantur.
marg.| MORALITER in singulis.
marg.| NON  TE  SUPERET  IRA. Qui aliena corrigit prius videat ne ira superetur, que modum ultionis excederet et opprimeret. Et ut ira mentem superet, causa est multitudo locorum, id est cogitationum supervacuarum quibus mens acquiescit. Mens enim per tot diffusa et inclinata iustitie non studet. Mens iusti studet uni semper herere, iniqui variatur, quia preter Deum nihil sufficit, et ideo quod modo petiit mox fastidit. Cum autem collecta est mens addidit, sciat magnum esse quod agit, aliter enim hoc non ageret. Ipsa namque scientia est aditus elationis, unde Deus temptari sinit ut infirmus humilietur.
marg.| Unde ait : DEPONE  MAGNITUDINEM  TUAM. Pulsatus enim vitio sentit quod est et desinit magnus esse, et deponit omnes robustos mentis metus absque tribulatione, quia cum per temptationem humilitas proficit, prospera est ipsa adversitas non tamen sine adversitate hoc agitur, que menti noctem tristitie facit. Sed hec nox non debet protrahi sed cito finiri consolatione, quia in ea pro robustis ascendunt   populi, id est indigne et multiplices cogitationes. Turbatus enim modo omnia se perdidisse cogitat, modo quid fuerat, modo quid nunc est, modo resurgere, modo an victus manere possit. Recte dicit talia Heliu si sciret cui. Non hoc enim Iob congruit, ad cuius etiam contumeliam addit : C  ave ne declines ad iniquitatem . Iniquitatem post miseriam sequitur, qui post mala que per correptionem sustinet, ferventi corde impatientie se facibus inflammat. Quod beatum Iob perpetrasse Heliu credidit, quia eum intra flagella positum liberis effari vocibus audivit, nesciens quia omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientie sed de virtute veritatis protulit, quia ab interni iudicis sententia nec cum se iustificaret erravit.
Numérotation du verset Iob. 36,21 
cave ne declines ad iniquitatem.
marg.| NE  DECLINES  AD  INIQUITATEM. Hoc superbi Ecclesie miseriam vocant, quod exspectante Deo condemnuntur.
Hanc enim cepisti loqui4
4 loqui] sequi Weber
interl.| alias : sequi
post miseriam.
marg.| HANC  ENIM  CEPISTI. Incerta et ignota sicut certa et nota damnat. Nescit enim utrum ex impatientia vel ex virtute dixerit Iob que ab eo audivit.
Numérotation du verset Iob. 36,22 
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
interl.| etsi aliqui dicunt eum esse Ioannem Eliam vel Ieremiamd
d Cf. Mt. 16, 13.
marg.| ECCE  DEUS  EXCELSUS etc. Heliu qui multa supererius moraliter intulit, nunc ad prophetie arcana se sustulit. Nec mirum cur arrogans impleri prophetico spiritu potuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuite, et asina verba rationabilia acceperitf. Sic Heliu redemptoris adventum humilem conspicit dicens :   Ecce Deus excelsus etc. Ac si diceret : qui humilis videbitur in infirmitate, celsus manet in fortitudine.
e Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 6.
f Cf. Nm. 22, 28.
in legislatoribus.
interl.| Moyses, Iosue prophete sunt legislatores
marg.| NULLUS  EI  SIMILIS  IN  LEGISLATORES. Legislatores dicere possumus quod ex lege admonuisse recta populum scimus, sed huic nullus horum similis est qui nunc sine peccato est filius sine adoptione.
Numérotation du verset Iob. 36,23 
Quis poterit scrutari vias eius
interl.| iudicia quod hunc eligit hunc reprobat Iudea reprobatur gentilitas eligitur
aut quis ei dicere audet5 operatus es iniquitatem ?
5 audet] om. Weber
marg.| QUIS  POTERIT  SCRUTARI  VIAS  EIUS etc. Ac si dicat : Cuius scrutari actio non potest quo pacto reprehendi potest ? Nemo enim bene iudicat quod ignorat. Unde subdit :   Memento quod ignores opus eius . De Domino viri cantaverunt, quia eius potentia nobis vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt, et iudicia illius hi etiam qui eum predicant impenetrata venerantur . Et est sensus : de quo fortes quique {t. 2 : Erfurt, f. 220va ; facsim., p. 440a} locuti sunt, eius iudicia tue mentis oculis absconduntur.
Numérotation du verset Iob. 36,24 
Memento quod ignores opus eius
interl.| iudicia
interl.| de cuius potentia
cecinerunt viri.
Numérotation du verset Iob. 36,25 
Omnes homines vident eum
interl.| ipse videtur quod Deus est sed non eius iudicia
marg.| OMNES  HOMINES  VIDENT  EUM. Omnis homo eo ipso quo rationabilis est conditus debet ex ratione colligere, eum qui se condidit Deum esse. Procul autem eum intueri, est iam non illum per speciem cernere, sed adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare.
unusquisque intuetur procul.
interl.| etiam iustus in hac vita, malus etiam in alia
Numérotation du verset Iob. 36,26 
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
interl.| tunc aliquid quasi ex parte cognoscimusg, quando eum digne cognoscere non posse sentimus
g Cf. 1Cor. 13, 12.
marg.| ECCE  DEUS  MAGNUS  VINCENS  SCIENTIAM  NOSTRAM. Quia Deus ubique presens est, cum de illo   ecce dicitur et non videntibus adesse memoratur, de cuius claritudine magnitudinis quicquid scimus, infra ipsum est.
Numerus annorum eius
interl.| longum esse significat sed incomprehensibile
inestimabilis.
interl.| quia homo eternitatem metiri non potest
marg.| NUMERUS  ANNORUM  EIUS  INESTIMABILIS. Dicere utcumque eternitatem voluit, et ipsam eternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enim brevitatem temporis dilatare volumus, momenta per horas, horas per dies, dies per menses, menses vero per annnos extendimus. Quia ergo amplum quoddam dicere voluit, sed quid diceret latius non invenit, ideo annos sine numeri estimatione multiplicavit dicens :   Numerus annorum eius inestimabilis, ut dum ea que apud se sunt prolixa multiplicat, eternitatis longitudinem se metiri non posse infirmitas humana cognoscat.
Numérotation du verset Iob. 36,27 
Qui aufert stellas6 pluvie
6 stellas] stillas Weber
interl.| ne pareant mundo
et effundit imbres ad instar
interl.| copiosius
gurgitum
interl.| etsi stet aqua abundans in te, tamen a nube guttatim cecidit, ne te ei preferas
marg.| QUI  AUFERT  STELLAS  PLUVIE etc. Stelle pluvie sunt qui sic meritis vite lucent ut etiam sermonem predicationis pluant. Tales erant prophete quos cum Dominus abstulit eorum vice apostolos misit. Postquam exteriora sacramenta siluerunt qui in similitudinem gurgitum pluerent, vel reductis ad superna apostolis, per expositorum sequentium linguas divinam scientiam largiore Dominus effusione patefecit. Vel   stellas pluvie Dominus subtraxit atque ad instar gurgitum imbres fudit, quia cum a Iudea predicantes apostolos abstulit, doctrine nove gratia mundum rigavit. S  tellas pluvie . Stelle et non pluvie sunt qui bene vivunt sed non docent, sicut in celo sunt stelle quas non sequitur pluvia. Alii vero sunt pluviose stelle et hec sunt duo genera iustorum.
Numérotation du verset Iob. 36,28 
qui de nubibus fluunt
marg.| QUI  DE  NUBIBUS  FLUUNT. Quia si ex sanctis apostolis doctrina intelligentie non inciperet, nequaquam per ora sanctorum largior manaret.
que pretexunt cuncta desuper.
marg.| PRETEXERUNT  CUNCTA  DESUPER. Nubes cum aerem protexunt, si in celum oculos attollimus non celum sed ipsas intuemur, sic intellectus noster transire ad divina non sinitur, nisi prius per sanctorum procedentium prophetarum apostolorum exempla formetur.
Numérotation du verset Iob. 36,29 
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
interl.| ecce quid per nubes agit in mundo
interl.| nubes hominibus Deo sunt tentorium qui in eis in via quiescit latens
marg.| SI  VOLUERIT  EXTENDERE  NUBES. Extendit nubes Dominus dum ministris suis viam predicationis aperiens, eos in mundi latitudine cirumquaque diffundit. He   nubes tentorium eius quod in itinere poni solet dicuntur, quia ad nos per gratiam veniens intra predicatorum suorum mentes operitur.
Numérotation du verset Iob. 36,30 
et fulgurare lumine suo desuper,
interl.| verba non sufficiunt ad credendum sine miraculis
marg.| ET  FULGURARE  LUMINE  SUO  DESUPER. Per has nubes lumine suo fulgurat, quia per predicatores suos insensibilitatis nostre tenebras etiam miraculis illustrat.
cardines quoque maris operiet.
marg.| CARDINES  QUOQUE  MARIS  OPERIET. Cum enim nubes iste verbis pluunt, cumque miraculis vim corusce predicationis aperiunt, extremos et mundi terminos in divino amore convertunt.
Numérotation du verset Iob. 36,31 
Per hec enim iudicat populos
marg.| PER  HEC  ENIM  IUDICAT  POPULOS. Per verba predicatorum, id est guttas nubium. Per hec fulgura miraculorum Deus populos iudicat, quia eorum corda territa ad penitentiam vocat. Si quis dicat : Quid si Deus quosdam post baptismum prave acturos videt, et ideo preventi morte ad baptismum non ducuntur, si ita est tunc peccata quorumdam puniuntur antequam sint perpetrata, quod non facit Deus qui et a perpetratis liberat, sed occulta sunt iudicia.
et dat escas multis mortalibus.
interl.| id est malis et tyrannis
marg.| ET  DAT  ESCAS  MULTIS  MORTALIBUS. Per easdem nubes per quas terror infligitur, etiam esca datur, quia dispensatio predicatorum est, ut sic sciant mentes affligere ut etiam afflictas noverint consolatione nutrire. Non autem ait omnibus sed multis, non enim omnium est fides.
Numérotation du verset Iob. 36,32 
Immanibus7 abscondit lucem,
7 immanibus] in manibus Weber
interl.| vel in manibus
marg.| Unde aperte subiungitur : IMMANIBUS  ABSCONDIT  LUCEM. Immanes sunt qui se elatis cogitationibus extollunt quibus veritatis cognitio denegatur.
et precipit ei ut rursus {t. 2 : Erfurt, f. 220vb ; facsim., p. 440b} adveniat.
marg.| ET  PRECEPIT  EI  UT  RURSUS  ADVENIAT. Quia veritatis lumen quod elatis occupatisque mentibus absconditur {t. 2 : Erfurt, f. 220vb ; facsim., p. 440b} afflictis humiliatisque revelatur. Vel immanibus lux absconsa est, id est Iudeis, qui idcirco redemptori contradicere ausi sunt, quia apud se immanes exstiterunt. Sed qui in fine mundi ad fidem recipiendi sunt, precipit ei ut rursus ad iudicem iniqui in suis operibus excecantur. Cui tamen precipitur ut rursus adveniat, quia dum peccatores se cognoverint gratie lumen accipiunt.
Numérotation du verset Iob. 36,33 
Annuntiat de ea amico suo
interl.| ne de ea dubites
quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.
interl.| vel accedere
interl.| solus Christus ascendit, quia unus est cum corpore
marg.| ANNUNTIAT  DE  EA  AMICO  SUO. Qui custodire voluntatem Dei in preceptis illius nititur eius amicus vocatur. De hac luce igitur eterne patrie amico suo Deus annuntiat quod possessio eius sit, ut nequaquam infirmitatis sue fragilitate desperet, sed exemplo capitis ad superandum roboretur, quod ad eam possit ascendere. Cuius itaque cor in sublevatione tante considerationis non expavescit ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_36)

Notes :