Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Iob. 8,1 

1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 8 |
2 Baldach] Baldad hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Iob. 8,2 

Usquequo3
3 usquequo] usquequoque CorS1
loqueris talia ? Et spiritus multiplex sermones oris tui ?
Numérotation du verset Iob. 8,3 

Numquid Deus supplantat
iudicium
et Omnipotens subvertit quod iustum est ?
Numérotation du verset Iob. 8,4 

Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit
eos in manu iniquitatis sue.
Numérotation du verset Iob. 8,5 

Tu autem4 si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
4 autem] tamen Weber
Numérotation du verset Iob. 8,6 

si mundus
et rectus
incesseris, statim evigilabit ad te
et pacatum reddet
habitaculum iustitie tue,
Numérotation du verset Iob. 8,7 

in tantum ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Numérotation du verset Iob. 8,8 

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
Numérotation du verset Iob. 8,9 

Hesterni quippe sumus et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram,
Numérotation du verset Iob. 8,10 

et ipsi docebunt te.
Loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia.
Numérotation du verset Iob. 8,11 

Numquid vivere potest scirpus absque humore ?
Aut crescet carectum absque5
5 absque] sine Weber
aqua ?
Numérotation du verset Iob. 8,12 

Cum adhuc
sit in flore nec
carpatur manu ante omnes herbas arescit ?
Numérotation du verset Iob. 8,13 

Sic vie6 omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocrite peribit.
6 vie] via Philip.
Numérotation du verset Iob. 8,14 

Non ei placebit
vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
Numérotation du verset Iob. 8,15 

Innitetur
super domum suam et non stabit,
fulciet eam et non consurget.
Numérotation du verset Iob. 8,16 

Humectus
videtur scirpus7
7 scirpus Cor2 (aliqui) ΩJ ΩS] om. Rusch Weber ; Cor1 (subauditur scirpus sed non est de textu) Cor2 (aliqui non habent SCIRPUS : g’ hebr. anti. non habent)
antequam veniat sol8
8 Humectus... sol] Humectus videtur corp
et in ortu9 suo germen eius
9 ortu Amiatinus² G² L Cava ΠF S² plerique codd. edd. Philip. Greg.] orto restit. Edmaior. cum Ed1532
egredietur10.
10 egredietur Philip. Amiatinus ΣT ΦVP D ΩS Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] egreditur NAL3245 Weber
Numérotation du verset Iob. 8,17 

Super acervum petrarum
radices eius
densabuntur11 et inter lapides
11 densabuntur] densebuntur Philip. (cod. R* M) V ΦGVP ΘHAG*
commorabitur12.
12 commorabitur] commorabuntur ΩM
Numérotation du verset Iob. 8,18 

Si absorbuerit eum
de loco suo, negabit eum
et dicet :
Non novi te.
Numérotation du verset Iob. 8,19 

Hec est enim letitia vie eius,
ut rursum de terra
alii germinentur.
Numérotation du verset Iob. 8,20 

Deus non proiciet
simplicem,
nec porriget
manum malignis
Numérotation du verset Iob. 8,21 

donec impleatur risu, os tuum et labia tua iubilo.
Numérotation du verset Iob. 8,22 

Qui
oderunt te
induentur confusione
et tabernaculum impiorum non subsistet.

Capitulum 8

Numérotation du verset Iob. 8,1 
1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 8 CorS1
2 Baldach] Baldad hic et ubique Weber
interl.| aggreditur de hypocritis
Numérotation du verset Iob. 8,2 
Usquequo3
3 usquequo] usquequoque CorS1
interl.| id est semper
loqueris talia ? Et spiritus multiplex sermones oris tui ?
marg.| RESPONDENS  BALDACH  SUITES  DIXIT  USQUEQUO etc. Sciendum est in primis quia sicut Eliphaz sanctissimum Iob de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit, sed priusquam hoc faciat quiddam premittit, unde perpenditur quam onerosa ei suerint verba ipsius Iob verba scilicet edificationis quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit indignative in hec verba prorupit dicens   : Usquequo loqueris talia, quasi diceret : quare loqueris inutilia ?   Et spiritus multiplex sermones oris tui ?
marg.| USQUEQUO  LOQUERIS  TALIA. Quia gravia sunt iniquo verba edificationis quasi ferre non possit et quia non vult corrigi bene dicta criminatur.
marg.| ET  SPIRITUS. Dum multiplicitatem sermoni eius tribuit inopiam intelligentie ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu qui laudandi sunt, alii vero utroque stricti qui miserandi, alii sensu ampli sed non possunt eloqui qui sunt adiuvandi, alii sensu inopes sed lingua torrentes qui despiciendi quod iste in crimen Iob torquet.
Numérotation du verset Iob. 8,3 
Numquid Deus supplantat
interl.| id est precipitat
marg.| NUMQUID  DOMINUS  SUPPLANTAT. Hec Iob nec negaverat nec {t. 2 : Erfurt, f. 197rb ; facsim., p. 393b} ignorabat, sed mos est pravorum ne videantur nescii, bona omnibus nota iactanter dicere quasi incognita. Baldach ergo quasi Iob doluisset de ereptione bonorum suorum laudat iustitiam Dei, sed more falsorum qui in prosperis Deum laudant, que sibi quasi iustis putant deberi, alios quasi pro culpa dicunt flagellari sed si qua adversitas eos tetigerit examen Dei reprehendunt. Sic heretici dum Ecclesiam a Deo vident corripi perversa predicatione intumescunt dicentes se ex meritis prosperari, illam digne affligi, et sic aditum surreptionis querunt. Exprobratis etiam aliorum mortibus quasi iuste perierint alios feriunt.
iudicium
interl.| iniuste iudicat
et Omnipotens subvertit quod iustum est ?
Numérotation du verset Iob. 8,4 
Etiam si filii tui peccaverunt ei,
interl.| contra eum
et dimisit
interl.| dereliquit
eos in manu iniquitatis sue.
interl.| in interitu mortis
Numérotation du verset Iob. 8,5 
Tu autem4 si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem {t. 2 : Erfurt, f. 197rb ; facsim., p. 393b} fueris deprecatus,
4 autem] tamen Weber
marg.| Unde subdit : ET  SI  FILII  TUI  PECCAVERUNT.  SI  DILUCULO. Quasi : ipsi in luce Ecclesia sit in nocte quam vocant ut per cognitionem Dei surgat, et per precem penitentie preterita diluat, si mundus in cogitatione rectus in opere.
Numérotation du verset Iob. 8,6 
si mundus
interl.| scilicet cogitatione
et rectus
interl.| scilicet operatione
incesseris, statim evigilabit ad te
marg.| EVIGILABIT. Qui ab adiutorio tui modo errantis dormit.
et pacatum reddet
interl.| id est tranquillitatis securitatem reddit tibi
marg.| ET  PACATUM  REDDET. Id est presentis vite tranquillitatem restituet, quam solam estimant esse Dei remunerationem.
habitaculum iustitie tue,
Numérotation du verset Iob. 8,7 
in tantum ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
marg.| UT  PRIORA. Quia et amissa recuperari et adhuc maiora presentis vite premia promittunt vel   habitaculum iustitie . Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentie promittunt dicendo I  n tantum ut priora tua . Sed quia verbis eorum non facile creditur sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt.
Numérotation du verset Iob. 8,8 
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
marg.| Unde additur : INTERROGA  ENIM  GENERATIONEM etc. Non videri sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici quod liquido patet cunctis.
Numérotation du verset Iob. 8,9 
Hesterni quippe sumus et ignoramus,
marg.| HESTERNI. Aliquando moraliter docent ex preteritis presentia coniici, scilicet ex transitu eorum quod hec nulla sint. Unde subdit : H  esterni, quia si pristina recolitur generatio hec vita cito transire ut umbra cognoscitur.
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram,
Numérotation du verset Iob. 8,10 
et ipsi docebunt te.
interl.| quasi in patribus disces quod Deus bene faciat bonis sed spes hypocrite peribit
marg.| IPSI  DOCEBUNT. Laudant patres nobiscum unde magis nos impugnent
Loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia.
marg.| DE  CORDE. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore non in corde, illi contra. Sepe mali se non attendentes bonos lacerant, et vel bona que non videndo sed audiendo didicerunt proferunt, vel mala que ipsi agunt aliis ingerunt, et ita factis se excusant verbis iudicant. Sic Baldach simulator iustitie, contra hypocritas mira dicit, et de his docere iustum presumit que convenirent pravis. Vecors qui ortis sitientibus in flumine aquam fundit.
Numérotation du verset Iob. 8,11 
Numquid vivere potest scirpus absque humore ?
marg.| Dicit enim : NUMQUID  VIVERE  POTEST. Scirpo vel carecto hypocritam comparat qui calore sanctitatis virescit, sine fructu operis, qui tamen non sine aqua quia gratias accipit, ut prophetet, demones eiciata etc., sed colore viridis, dum extra laudes querit superbus in altum crescit sed a fructu inanescit.   Scirpus in flore hypocrita in laude. Carectum non carpitur manu, quia acutis angulis surgens manum secat, sic hypocrita si manu correctionis carpitur, pro lesa opinione exasperatur vitam corripientis secat, ut se innocentem non suis actibus sed alienis criminibus ostendat.
a Cf. Mt. 7, 22.
Aut crescet carectum absque5
5 absque] sine Weber
interl.| vel sine
aqua ?
Numérotation du verset Iob. 8,12 
Cum adhuc
interl.| scirpus
sit in flore nec
interl.| carectum
carpatur manu ante omnes herbas arescit ?
interl.| amittit virorem
marg.| ANTE  OMNES  HERBAS. Et iusti herbe secundum carnem, quiab : «Omnis caro fenum». Qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante, quia mox bona deserunt ut ea consecuti sunt propter que simulaverunt. «Hi sunt fenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit»c.
b Is. 40, 6.
c Cf. Ps. 128, 6.
Numérotation du verset Iob. 8,13 
Sic vie6 omnium qui obliviscuntur Deum et {t. 2 : Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 394a} spes hypocrite peribit.
6 vie] via Philip.
interl.| scilicet in die retributionis
marg.| SIC  VIE  OMNIUM. Ecce cui comparat   scirpum vel carectum. Spes hypocrite est gloria et huiusmodi secularia que pereunt eterna permanent.
Numérotation du verset Iob. 8,14 
Non ei placebit
interl.| que etsi modo placet, tamen displicebit
vecordia sua,
interl.| cum res magna vili pretio venditur
marg.| NON  EI  PLACEBIT  VECORDIA. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est bona laboriosa agere pro favore, hac modo delectatur sed in pena displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia que transierunt.
et sicut tela aranearum fiducia eius.
marg.| Unde : ET  SICUT  TELA  ARANEARUM  FIDUCIA  EIUS.   Tela aranearum studiose texitur, {t. 2 : Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 394a} flatu venti dissipatur. Sic quicquid hypocrita exudat favoris aura tollit.
Numérotation du verset Iob. 8,15 
Innitetur
interl.| inclinabit se
super domum suam et non stabit,
interl.| ipsa
marg.| INNITETUR  SUPER  DOMUM  SUAM. Domus mentis est quelibet res quam per dilectionem habitat animus. Domus ergo hypocrite est favor. Vel domus est fiducia sanctitatis que coram hominibus sed non coram Deo stabit.
fulciet eam et non consurget.
marg.| FULCIET. Quod per se stare nequit fulcitur ut stet, sic hypocrita cum vitam suam in iudicio cadere conspicit, enumeratione operum fulcit dicensd : «Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, demonia eiecimus ?». Sed domus laudis sic fulcita non surgit, quia in omnibus que egit animum numquam a terra levavit, et ideo ad premium retributionis non erigitur, sic in iudicio reprobabitur. Sed ante talis habetur hominibus.
d Mt. 7, 22.
Numérotation du verset Iob. 8,16 
Humectus
interl.| virens
videtur scirpus7
7 scirpus Cor2 (aliqui) ΩJ ΩS] om. Rusch Weber ; Cor1 (subauditur scirpus sed non est de textu) Cor2 (aliqui non habent scirpus : g’ hebr. anti. non habent)
interl.| sibi
marg.| HUMECTUS  VIDETUR.   Scirpus hypocrita in nocte humidus videtur, id est gratia sanctitatis infusus apparet hominibus sed coram sole in die iudicii arescet.
antequam veniat sol8
8 Humectus... sol] Humectus videtur corp
interl.| sed non stabit remuneratio presens quia
et in ortu9 suo germen eius
9 ortu Amiatinus² G² L Cava ΠF S² plerique codd. edd. Philip. Greg.] orto restit. Edmaior. cum Ed1532
interl.| hypocrite
marg.| ET  IN  HORTU  SUO  GERMEN. Quelibet herba prius a terra producitur aura et estibus tangitur, pluviis nutritur, demum profert germen sui seminis, sed scirpus cum flore suo nascitur, et secum germen sui seminis producit. Sic sancti hic agendo bona crescunt estus sentiunt, demum in fine retributionem querunt. Sed hypocrita mox cum bonum incipit, premium laudis recipit oblitus etiam quid ante fuerit, cum et bona citius pereunt que ante tempus innotescunt, scilicet animo nondum per humilitatem confirmato sicut nove plante tactu arescunt, nonus murus leviter cadit, qui siccatus nec arieti cedit. Unde Moysese : «Non arabis in primogenito bovis». Hypocrita etiam cum recte agit a multis vult videri. Et inde de scirpo subdit :
e Cf. Dt. 22, 10.
egredietur10.
10 egredietur Philip. Amiatinus ΣT ΦVP D ΩS Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] egreditur NAL3245 Weber
Numérotation du verset Iob. 8,17 
Super acervum petrarum
interl.| predari desiderat qui thesaurum in via portat
radices eius
interl.| scilicet scirpi
marg.| SUPER  ACERVUM  PETRARUM  RADICES  EIUS. A radice sunt cogitationes. Lapides, quia non additur vim homines et boni sunt et mali. Hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes inquirenda admiratione hominum multiplicat, per omnia enim que agit occulta cogitatione laudes querit, palam habens quod hostes predentur. Ut Ezechias qui post multa beneficia sibi facta nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostenditf. Unde mox audit tollentur omnia in Babylonem ita et dum laus queritur virtus et pulchritudo in manus inimici traditurg. Unde Iob dicit :
f Cf. 4Rg. (2Rg.) 20, 13.
g Cf. 4Rg. (2Rg.) 20, 17.
densabuntur11 et inter lapides
11 densabuntur] densebuntur Philip. (cod. R* M) V ΦGVP ΘHAG*
interl.| homines quorum favorem querit et inter quos habitat. Ideo dicit lapides, quia inter eos fructificare non potest
commorabitur12.
12 commorabitur] commorabuntur ΩM
interl.| separaverit
marg.| ET  INTER  LAPIDES  COMMORABITUR. Quia ibi stat, ubi sue mentis intentionem solidat, qui et si sit plenus bonis si absorbverit eum Deus, id est per mortem tulerit de loco, id est favoribus huius vite dicet :   Non novi te , ut et fatuis virginibus diciturh. Et merito, quia non satis est ei, nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit :   Hec est letitia vie eius etc. ut et pro illorum reatu puniatur. Sed 
h Cf. Mt. 25, 11-12.
Numérotation du verset Iob. 8,18 
Si absorbuerit eum
interl.| mors
de loco suo, negabit eum
interl.| id est de favoribus huius vite
et dicet :
interl.| scilicet internus arbiter
Non novi te.
Numérotation du verset Iob. 8,19 
Hec est enim letitia vie eius,
interl.| intentionis
ut rursum de terra
interl.| amore terreno
alii germinentur.
interl.| hypocrite sibi consimiles
Numérotation du verset Iob. 8,20 
Deus non proiciet
interl.| quia gaudet habere segetes
simplicem,
interl.| innocentem
marg.| DEUS  NON  PROICIET  SIMPLICEM. Cuius simplicitas modo a calliditate duplicium vocatur fatuitas.
nec porriget
interl.| in presenti vel in futuro
manum malignis
interl.| id est adiutorium ut denuo erigantur
marg.| NEC  PORRIGET  MANUM. Ut ab imo in quo querunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocrite qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo extra puros et simplices se ostendunt, intus duplicitatem celant, contra quos dicit Moysesi : «Non induas vestem ex lana linoque contextam».
i Dt. 22, 11.
Numérotation du verset Iob. 8,21 
donec impleatur risu, os tuum et labia tua {t. 2 : Erfurt, f. 197vb ; facsim., p. 394b} iubilo.
marg.| DONEC  IMPLEATUR. Non quod post quod constat, sed non ante quod dubium hominibus potest videri, quasi nec ante iudicium simplices deserit, nec malos percutere desinit.
marg.| OS  IUSTORUM  RISU  IMPLEBITUR. Id est mens gaudio eterne securitatis unde : E  t labia tua iubilo . Iubilum est cum tanta letitia corde concipitur, quam sermo non explicet sed tamen os sonet.
Numérotation du verset Iob. 8,22 
Qui
interl.| de Iob hic agitur pro omnibus bonis
oderunt te
marg.| QUI  ODERUNT. Iustorum hostes in iudicio confusio induet, quia tunc viso iudice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt.
induentur confusione
interl.| quasi diceret qui post penitentiam bonus eris
et tabernaculum impiorum non subsistet.
interl.| mundus in quo tabernaculum fixerunt peribit quid igitur ipsis
marg.| Unde addit : {t. 2 : Erfurt, f. 197vb ; facsim., p. 394b} ET  TABERNACULUM. Id est edificatio eterne felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessitatibus quasi ab estu et imbre defendant, in qua mens habitat quam bonus viator despicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_8)

Notes :