Glossa ordinaria

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 

1 Audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
1 Hic incip. cap. 33
Numérotation du verset Iob. 33,2 

Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Numérotation du verset Iob. 33,3 

Simplici corde meo sermones mei et sententiam meam2
2 meam] om. Weber
labia mea puram loquentur.
Numérotation du verset Iob. 33,4 

Spiritus Dei fecit me
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Numérotation du verset Iob. 33,5 

Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
Numérotation du verset Iob. 33,6 

Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Numérotation du verset Iob. 33,7 

Verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Numérotation du verset Iob. 33,8 

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum audivi.
Numérotation du verset Iob. 33,9 

Mundus sum ego absque delicto, immaculatus et non est iniquitas in me,
Numérotation du verset Iob. 33,10 

quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Numérotation du verset Iob. 33,11 

Posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas.
Numérotation du verset Iob. 33,12 

Hoc est ergo in quo non es iustificatus.
Respondebo tibi
quia maior sit Deus homine,
Numérotation du verset Iob. 33,13 

adversum eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi.
Numérotation du verset Iob. 33,14 

Semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit.
Numérotation du verset Iob. 33,15 

Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor in3
3 in] super Weber
homines et dormiunt in lectulo.
Numérotation du verset Iob. 33,16 

Tunc aperit aures virorum
et erudiens
eos instruit disciplinam,
Numérotation du verset Iob. 33,17 

ut avertat hominem ab his que facit et liberet eum de superbia,
Numérotation du verset Iob. 33,18 

eruens animam eius a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Numérotation du verset Iob. 33,19 

Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa eius marcescere facit.
Numérotation du verset Iob. 33,20 

Abominabilis ei fit
in vita sua panis et anime illius cibus ante desiderabilis.
Numérotation du verset Iob. 33,21 

Tabescet caro eius et ossa que tecta fuerant nudabuntur,
Numérotation du verset Iob. 33,22 

appropinquavit4
4 appropinquavit] appropinquabit Weber
corruptioni anima eius et vita illius mortiferis.
Numérotation du verset Iob. 33,23 

Si fuerit pro eo angelus loquens unum
de similibus5,
5 similibus] millibus Weber
ut annuntiet hominis equitatem,
Numérotation du verset Iob. 33,24 

miserebitur eius
et dicet : Libera eum,
ut6 non descendat in corruptionem.
6 ut] et Weber
Inveni in quo ei propitier.
Numérotation du verset Iob. 33,25 

Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentie sue.
Numérotation du verset Iob. 33,26 

Deprecabitur Deum et placabilis ei erit,
et videbit faciem eius in iubilo
et reddet homini iustitiam suam.
Numérotation du verset Iob. 33,27 

Respiciet homines et dicet : Peccavi et vere deliqui,
et ut eram dignus non recepi.
Numérotation du verset Iob. 33,28 

Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Numérotation du verset Iob. 33,29 

Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Numérotation du verset Iob. 33,30 

ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Numérotation du verset Iob. 33,31 

Attende Iob et audi me et tace dum ego loquar.
Numérotation du verset Iob. 33,32 

Si autem habes quod loquaris responde mihi7.
7 mihi] + loquere Weber
Volo enim te apparere iustum.
Numérotation du verset Iob. 33,33 

Quod si non habes audi me. Tace et docebo te sapientiam.

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 
1 Audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
1 Hic incip. cap. 33 CorS1
interl.| inter vera sententias iterum ad verba elationis prorumpit
marg.| AUDI  IGITUR  IOB  ELOQUIA  MEA. Pensandum de quanta elatione descendit quod beatum Iob audire se admonet, quod os aperuisse se perhibet, et loqui in faucibus linguam suam promittit. Proprium est enim arrogantium recta que sapiunt recte ministrare non posse, nec humiliter inferre ea que docent.
Numérotation du verset Iob. 33,2 
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
interl.| que contra vos sentio prudenter hec silenter narro
marg.| LOQUATUR  LINGUA  MEA  IN  FAUCIBUS.   In faucibus loqui est silenter dicere et non clamoribus vociferare. Arrogantes intra Ecclesiam velut   in faucibus loqui dicuntur, quando non contra adversarios extra viventes clamant, sed intra Ecclesiam positos increpant. Sepe vero arrogantes se fugere arrogantiam simulant, et private singulis quasi latenter loquuntur, ut sicut de sensu ita etiam de contemptu arrogantie glorientur. Aliquando ita impudentes sunt ut aliis tacentibus laudent quod dicunt.
Numérotation du verset Iob. 33,3 
Simplici corde meo sermones mei et sententiam meam2
2 meam] om. Weber
interl.| que non nisi vera
marg.| Unde subdit : SIMPLICI  CORDE  MEO  SERMONES. Magne virtutis laus est simplicitas locutionis quam quia arrogantes non habent habere se asserunt ut securius audiantur. Et pure se locuturos denuntiant, quia huiusmodi timent deprehendi duplicitatem suam, et falsis vera miscent ut citius eis credatur. Quia igitur Heliu et pure se locuturum perhibuit, et dicta sua appellando sententias favore precurrit, eandem iam sententiam quam promisit adiungit dicens   : Spiritus dei fecit me. Per spiritum factum et per spiraculum se narrat animatum. Facto quippe Adam scriptum est : «Inspiravit in faciem eius spiraculum vite»a. Et nota quia veram sententiam protulit dum se Spiritu Dei factum esse dixit, sed inutiliter nec suo loco. Unde Moysesb : «Vir qui fluxum seminis sustinet immundus erit». Semen est sermo qui fecundat audientes sed si importune defluit emittentem polluit, ut etiam quod recte senserit fedetur, nec credatur ei et virtutem perdit generandi. Sed hec que recte astruit utrum recte exquatur audiamus.
a Gn. 2, 7.
b Cf. Lv. 15, 2.
labia mea puram loquentur.
Numérotation du verset Iob. 33,4 
Spiritus Dei fecit me
interl.| ecce sententia
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Numérotation du verset Iob. 33,5 
Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
marg.| SI  POTES. Iterum in fastum superbe elationis erumpit, dum narrat ordinem vere condicionis. Atque aliis verbis hoc idem replicat dicens : E  cce et me sicut et te . Arrogantes cum hominibus equaliter se conditos meminerunt, sed se per tumorem scientie superponunt, atque in eo quod equales iam non sunt, illud ad miraculum revocant quod equales nascendo fuerunt.
Numérotation du verset Iob. 33,6 
Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Numérotation du verset Iob. 33,7 
Verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
marg.| VERUMTAMEN  MIRACULUM. Paulus humiliter sua alta «verbum solacii»c vocat loquens Hebreis, iste sua minima miraculum et eloquentiam vocat, quia proprium est arrogantium quod priusquam dicant, mira se dicere estimant et locutionem suam admirando preveniunt quod facit elatio sensus.
c Hbr. 13, 22.
Numérotation du verset Iob. 33,8 
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem {t. 2 : Erfurt, f. 217rb ; facsim., p. 433b} verborum audivi.
marg.| DIXISTI  ERGO  IN  AURIBUS  MEIS. Quid dixerit subiungit.
Numérotation du verset Iob. 33,9 
Mundus sum ego absque delicto, immaculatus et non est iniquitas in me,
marg.| MUNDUS  SUM  EGO  ET  ABSQUE  DELICTO. Contra hec verba que beatum Iob dixisse narrat sententiam suam proferens ait : H  oc est ergo etc. Profecto namque beatus Iob veraciter dixerat, quod absque culpa fuerat flagellatus. Hoc enim ipse de se, quod de illo ad diabolum Dominus dixitd : «Commovisti me adversus eum ut affligerem illum frustra».
d Iob. 2, 3.
Numérotation du verset Iob. 33,10 
quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Numérotation du verset Iob. 33,11 
Posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas.
Numérotation du verset Iob. 33,12 
Hoc est ergo in quo non es iustificatus.
marg.| HOC  EST  ERGO  IN  QUO  NON  ES  IUSTIFICATUS. Nesciebat enim flagellis eius non deleri vitium sed augeri meritum, et quia se sine delicto dixerat, flagellatum hac eum sententia increpat. Notandum autem quod beatus Iob in nervo pedem suum positum {t. 2 : Erfurt, f. 217rb ; facsim., p. 433b} ait, sed nequaquam hoc modo, quod ei obiicitur mundum et absque peccato vel immaculatum et sine iniquitate fuisse memoravit. Sed Heliu dum austeritate studuit increpare que dicta sunt, mentiens addit que dicta non sunt, ut docte arguere videatur. Et hoc ideo quia arrogantes plus appetunt arguere quam consolari, et hominibus evenire mala non nisi pro iniquitatibus credunt.
Respondebo tibi
interl.| post tot verba elationis scientiam suam aperit
marg.| RESPONDEBO  TIBI. Hoc ideo dicitur, ut flagellatus homo considerans, quia illo maior est Deus in omni quod patitur eius iudicio se postponat quo se minorem non dubitat, et quod a meliore patitur iustum credat, etiam si eiusdem iustitie causas ignorat.
quia maior sit Deus homine,
Numérotation du verset Iob. 33,13 
adversum eum contendis,
interl.| tu autem
marg.| ADVERSUS  EUM  CONTENDIS. Afflicti cordis est proprium ut in omne quod appetit (et tamen rerum ordinem contrarium sentit) si possit fieri, cur ita vel non ita sit, divinis sibi vocibus responderi velit ut Deum de cuncta rerum controversia consulat, et responsionis eius cognita ratione conquiescat.
quod non ad omnia verba responderit tibi.
Numérotation du verset Iob. 33,14 
Semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit.
interl.| sed Deus singulis privata voce non respondet, quia eloquium condidit quo omnibus satisfacit
marg.| SEMEL  LOQUITUR  DEUS. Heliu autem previdens quod Scripturam sacram Dominus condidit, et in ea vel publicis vel occultis cunctorum questionibus responderit ait :   Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquitur Deus etc. Ac si diceret : Deus singulorum cordibus privatis vocibus non respondet sed tale eloquium construit, per quod cunctorum questionibus satisfacit. In Scripture quippe eius eloquio causas nostras singuli si requirimus invenimus. Ibi enim nobis omnibus in eo quod specialiter patimur communiter respondetur, ibi vita precedentium fit forma sequentium. Ut enim unum e pluribus proferamus, ecce dum passione aliqua vel molestia carnis afficimur, scire fortasse occultas causas passionis eiusdem vel molestie optamus, quatinus ex eo quod patimur ex ipsa rerum scientia consolemur. Sed quia de specialibus temptationibus nostris nequaquam nobis singulis specialiter respondetur ad Scripturam sacram recurrimus, ubi invenimus quod dum Paulus carnis infirmitate temptatus fuerat audivite : «Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur». Quod ideo illi in infirmitate propria dictum est, ne singulatim nobis omnibus diceretur. In Scriptura igitur sacra vocem Dei, afflicto Paulo, audivimus ne cum fortasse affligimur, singuli eam audire privata consolatione queramus. Loqui enim Dei est Verbum generare, quia preter Unigenitum aliud non genuit verbum quod nos mirari est aliquo modo videre ut clausus oculus, sentit lucem. Sed quia hec admiratio occupatis in terra non facile est, quomodo fiat ad nos locutio Dei per somnium aperit.
e 2Cor. 12, 9.
Numérotation du verset Iob. 33,15 
Per somnium in visione nocturna,
interl.| mente tranquilla ab actu seculi, ut Moyses in monte legem accipitf
f Cf. Ex. 20, 2-18.
marg.| PER  SOMNIUM  IN  VISIONE  NOCTURNA. In somno exteriores dormiunt sensus et interiora cernuntur. Si ergo interna contemplari volumus, ab externa implicatione dormiamus. In diuturna autem luce certius cernimus.   In nocturna vero   visione per imagines videmus et sancti quamdiu in hac vita sunt divine nature secreta, quasi sub quadam imaginatione conspiciunt, quia nec dum sicut sunt ea manifestius contemplantur.
quando irruit sopor in3
3 in] super Weber
interl.| alias : super
homines et dormiunt in lectulo.
interl.| id est cum cessat ab exteriori actione unde sit quies in mente
marg.| ET  DORMIUNT  IN  LECTULO. Quia tunc secreta divinitatis agnoscimus, cum ab huius mundi tumultuosa concupiscentia intra mentis nostre cubilia segregamus.
Numérotation du verset Iob. 33,16 
Tunc aperit aures virorum
marg.| TUNC  APERIT  AURES  VIRORUM. Cum enim ab exterioribus actionibus sopiuntur, aperta aure interni examinis causas audiunt.
et erudiens
interl.| aperiendo
eos instruit disciplinam,
marg.| ET  ERUDIENS  EOS  INSTRUIT etc. Quia dum subtiliter vel flagella publica vel iudicia occulta considerant, semetipsos affligere flendo non cessant. Et bene dictum est :   Et erudiens eos etc., quia consideranti mente et sese per penitentiam laceranti quasi quedam plage {t. 2 : Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 434a} passionis sunt lamenta compunctionis. Quatuor quippe sunt qualitates quibus iusti viri anima in compunctione vehementer afficitur. Cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuerit de quo Paulusg : «Non sum dignus vocari apostolus quia» etc. Aut iudiciorum Dei sententiam metuens et secum querens cogitat ubi erit de quoh : «Castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte» etc. Aut cum mala presentis vite sollerter attendens merens considerat ubi est, unde dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino, aut cum bona superne patrie contemplatur, que quia nec dum adipiscitur lugens conspicit ubi non est. Unde Apostolusi : «Videmus nunc per speculum in enigmate» etc.
g 1Cor. 15, 9.
h 1Cor. 9, 27.
i 1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset Iob. 33,17 
{t. 2 : Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 434a} ut avertat hominem ab his que facit et liberet eum de superbia,
interl.| qui ab his que fecit avertitur a superbia liberatur, quia : «Initium omnis peccati superbia»j
j Sir. (Eccli.) 10, 15.
marg.| UT  AVERTAT  HOMINEM. Quid homo de se nisi peccatum fecit atque quod fecit vitare appetit, et ad conditionis sue ordinem humiliter redit, dum sua opera fugit talem se qualis a Deo factus est diligit. Contra conditorem autem superbire est, precepta eius peccando transcendere, quia quasi ad se iugum dominationis eius excutit cui per inobedientiam subesse contemnit.
Numérotation du verset Iob. 33,18 
eruens animam eius a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
marg.| ERUENS  ANIMAM  EIUS  DE  CORRUPTIONE ad gladium transire, est ab hac corruptione vitiorum ad gladium transire penarum. Sed nimirum illius vitam illic eripit ab ultione supplicii, cuius hic mentem subtrahit a delectatione peccati.
Numérotation du verset Iob. 33,19 
Increpat quoque per dolorem in lectulo,
interl.| intus pungimur ne sit elatio
marg.| INCREPAT  QUOQUE  PER  DOLOREM  IN  LECTULO. Lectus requies temporalis accipitur.   Increpat ergo   per dolorem in lectulo, id est in presentis vite requie, vel temptationis stimulis, vel flagelli afflictione conturbat. Electus enim huius mundi iter asperum facit, ne dum quisquam vite presentis requie, quasi vite amenitate pascitur, magis eum diu pergere quam citius pervenire delectet.
et omnia ossa eius marcescere facit.
interl.| quia consocii bonorum quasi impingebantur
marg.| ET  OMNIA  OSSA  ILLIUS  MARCESCERE  FACIT.   Ossa virtutes accipimus,   ossa autem   facit marcescere, quia cum in ea requie quam nobis ab hoc seculo preparamus flagello temptationis afficimur, qui de virtutibus nostris inflari potuimus, cognite infirmitatis nostre tedio extenuamur, et omnis illa nostrarum virium pinguis viridisque gratulatio, subito anxietatis merore siccabitur.
Numérotation du verset Iob. 33,20 
Abominabilis ei fit
interl.| ut probet quid ex se, quid ex Dei munere
marg.| ABOMINABILIS. Panem presentis vite delectationem vocat. Unusquisque enim cum sibi bene vivendi prosperitas arridet hilarescit, at ipsa hilaritas animum velut desiderabilis cibus reficit. Sed cum temptatione pulsatur, a mente eius omne gaudium respuitur que prius eodem gaudio quasi satiata letabatur.
in vita sua panis et anime illius cibus ante desiderabilis.
interl.| id est afflicte menti in amaritudinem vertitur quicquid ante blande satiabat
Numérotation du verset Iob. 33,21 
Tabescet caro eius et ossa que tecta fuerant nudabuntur,
interl.| quia per adversa virtutum merita patefiunt
marg.| TABESCET. Sicut vitiis temptamur ne intus extollamur, ita extra flagellis terimur ne quod extra queramus mundo blandiente seducamur.
marg.| TABESCET  CARO  EIUS. Carnis nomine carnis delectatio accipitur. Tabescit ergo et ossa nudantur, quia dum flagellis arguentibus carnalis delectatio extenuatur ea que quasi sub carne latuerant virtutum fortia patefiunt. Nemo quippe quantum profecerit nisi inter adversa cognoscit.
Numérotation du verset Iob. 33,22 
appropinquavit4
4 appropinquavit] appropinquabit Weber
interl.| alias : appropinquabit
corruptioni anima eius et vita illius mortiferis.
interl.| in adversis non solum robur fortitudinis detegitur sed et infirmitas humanitatis
marg.| APPROPINQUAVIT  CORRUPTIONI  ANIMA  EIUS etc. Temptati iusti anima corruptioni propinquare dicitur, quia ex suis se viribus perditioni proximum non ignorat, ut hoc quod a perditione longe est non sibi sed Domino tribuat. Appropinquat ergo mortiferis, quia ex infirmitate carnis proximum se peccatis mortem ferentibus respicit, a quibus divino munere tanto magis longe fit, quanto se eis proximum ex suis meritis deprehendit. Protectio tamen Dei minus necessaria creditur si semper habetur, utiliter aliquando subtrahitur ut quod sine ea nihil est homo ostendatur.
Numérotation du verset Iob. 33,23 
Si fuerit pro eo angelus loquens unum
interl.| alias : unus
interl.| in uno ostensa generali pestilentia generale remedium subinfert
marg.| SI  FUERIT  PRO  EO  ANGELUS.   Angelus iste Christus accipitur pro nobis autem Patri loquitur unum de similibus. Cum enim in cunctis operationibus suis immensa nos virtute transcendit in uno tantum a nobis, id est in forme veritate non discrepat qui Patri pro nobis loquitur per hoc quod se nobis similem ostendit. Loqui enim eius est se pro nobis hominem ostendere, preter quem nullus equus inveniretur qui sine peccato pro peccatoribus intercederet.
5 similibus] millibus Weber
interl.| vel millibus
marg.| UNUM  DE  SIMILIBUS, quia vere homo, sed non ita natus ut alii, non ita mortuus necessitate enim surgit per se et die tertio.
ut annuntiet hominis equitatem,
marg.| UT  ANNUNTIET  HOMINIS {t. 2 : Erfurt, f. 217vb ; facsim., p. 434b}  EQUITATEM. Angelus equitatem hominis annuntiavit. Intercedens enim pro peccatoribus semetipsum iustum hominem qui pro aliis indulgentiam mereretur ostendit.
Numérotation du verset Iob. 33,24 
miserebitur eius
marg.| MISEREBITUR  EIUS. Mediator in eo miseretur hominis, quia formam hominis sumpsit.
et dicet : Libera eum,
marg.| ET  DICET  LIBERA  EUM. Dicere eius est liberare hominem naturam hominis assumendo et liberam demonstrare. Ex ea quippe carne quam sumpsit etiam hanc ostendit liberam quam redemit.
ut6 non descendat in corruptionem.
6 ut] et Weber
marg.| UT  NON  DESCENDAT. De quo supra :   Appropinquavit corruptioni , id est quia cognoscendo se corruptioni proximum non ignorat, ideo non descendat in corruptionem.
Inveni in quo ei propitier.
marg.| INVENI  IN  QUO  EI  PROPITIER. Ac si aperte dicat : quia nullus hominum fuit qui coram Deo intercessor iustus pro hominibus appareret, memetipsum ad propitiandum hominibus hominem feci et dum me hominem exhibui in quo iusto homine hominibus   propitier inveni .
Numérotation du verset Iob. 33,25 
Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentie sue.
interl.| mira dispensatione Deus hoc nobis vertit in penam per quam fecimus culpam
marg.| CONSUMPTA  EST  CARO  EIUS. In numeris enim humanum genus suppliciis vitiorum et penarum premebatur, sed veniente redemptore revertitur ad dies adolescentie sue, id est prioris vite integritate renovatur ut non in eo remaneat quo lapsus est, sed ad hoc redemptus redeat ad quod percipiendum conditus fuit.
Numérotation du verset Iob. 33,26 
Deprecabitur Deum et placabilis ei erit,
interl.| etiam ipse homo post angelum, aliter homo ad eterna petenda numquam se erigeret
marg.| DEPRECABITUR  DEUM, quia dum redemptor noster Patrem pro nobis interpellatk nos quoque pristine vite torpore discusso ad statum orationis accendemur ideo apte dicitur :   Deprecabitur Deum et placabilis erit ei . Prius enim postulare angelum et postea hominem dicit, qui nisi ante ipse Dominus per incarnationem suam interpellans Patrem vitam nostram peteret, numquam se insensibilitias nostra ad postulanda ea que eterna sunt excitaret, sed incarnationis eius precessit oratio ut torporis nostri evigilatio subsequatur.
k Cf. Rm. 8, 34.
et videbit faciem eius in iubilo
interl.| hoc recte post amaritudines, ut de se terrore iudicii tristis, et ita mundatis oculis bona videat que querit
marg.| ET  VIDEBIT  FACIEM  EIUS. Post laborum enim certamina post temptationum fluctus in excessu anima suspenditur, ut cognitionem divine presentie contempletur. Iubilum autem7 dicitur ineffabile mentis gaudium, quod nec abscondi potest, nec sermonibus aperiri. Et tamen quibusdam motibus proditur quamvis nullis proprietatibus exprimatur.
7 autem] añt cacogr. Rusch
et reddet homini iustitiam suam.
interl.| ex gratia contemplationis sequitur iustitia operationis
interl.| iustitia Dei est dando, hominis accipiendo
marg.| ET  REDDET  HOMINI  IUSTITIAM  SUAM. Non quam ex semetipso habuit, sed quam conditus ut haberet accepit ut inherere Deo libeat, ut minacem eius sententiam pertimescat.
Numérotation du verset Iob. 33,27 
Respiciet homines et dicet : Peccavi et vere deliqui,
interl.| peccatorem se non cognosceret nisi iustitiam haberet
marg.| RESPICIET  HOMINES  ET  DICET  PECCAVI. Scriptura numquam homines dicit quos a bestiis ratione distinguit, id est quos non atteri bestiali passionum motu demonstrat. Et est sensus : sanctorum virorum exempla conspicit atque ex eorum cooperatione se pensans, iniquum se esse comprehendit.
et ut eram dignus non recepi.
interl.| pena interrogat si se homo vere cognoscit
marg.| PECCAVI  ET  VERE  DELIQUI  ET  UT  ERAM  DIGNUS etc. Qui malorum exempla considerat, minus se percussum quam merebatur agnoscit, quia in illorum iustitia conspicit quam gravi culpa fuerit quod erravit.
marg.| PECCAVI  ET  VERE  DELIQUI. Vere non ut qui verbotenus se peccatorem fatetur, et tamen se defendit si arguitur hic talis humilis vult videri non esse.
Numérotation du verset Iob. 33,28 
Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
interl.| viva enim lectio est vita bonorum quam respiciendo dicet
marg.| LIBERAVIT  ANIMAM  SUAM  NE  PERGERET  IN, quia perveniente divina gratia in operatione bona, nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsi nos liberare dicimur qui liberanti nos Domino consentimus.
marg.| SED  VIVENS  LUCEM  VIDERET.   Lucem scilicet veritatis quam corde mortuus videre non possit, vel   vivens tunc   lucem respicit qui Dominum ad iudicium liberis oculis cordis in forma divinitatis attendit.
Numérotation du verset Iob. 33,29 
Ecce hec omnia {t. 2 : Erfurt, f. 218ra ; facsim., p. 435a} operatur Deus tribus vicibus per singulos,
marg.| ECCE  HEC  OMNIA  OPERATUR  DEUS. De temptato flagellatoque homine dictum est superius :   Abominabilis ei fit in vita sua panis etc. Inferius vero sub nexum est :   Deprecabitur Deum et placabilis ei erit etc. In his sententiis et supra meror amaritudinis et infra subiecta est letitia securitatis. Moxque subitur : H  ec omnia operatur deus tribus vicibus per . Ac si diceret : quod de uno dixi hoc tribus vicibus per singulos agitur, id est merorem et letitiam in uniuscuiusque electi animo tribus modis alternari invenimus, id est conversione, probatione, morte. In conversione gravis meror est, cum vult desideriorum temporalium grave onus abiicere, et leve iugum Domini libera servitute portare sed occurrit illa familiaris sua carnalis dilectatio. Que autem tunc cordis in illo anxietas, cum hinc spiritus vocat hinc caro revocat ut dici possit de eo :   Abominabilis ei fit in vita sua panis etc. Sed quia divina gratia diu eum hac difficultate affici non permittit, ruptis peccatorum vinculis ad libertatem nove conversationis consolando perducit et precedentem tristitiam subsequens letitia refovet, quia inchoatione providebat Deus blanda, que nemo putet perfectionem ut de eo dici possit :   Deprecabitur Deum et placabilis ei erit etc. Post primam autem vocem meroris et letitie quam unusquisque per studium conversionis agnoscit, secunda suboritur, ne securitatis negligentia dissolvatur, ut hostes in deserto occurrunt post submersos Egyptios immediate amara ut probet in fine summal. Plerumque enim evenit ut iam conversum insurgentia plusquam in initio vitia crucient, et repugnantis animum iam iamque quasi in lapsum desperationis inclinant ut de eo dici debeat :   Abominabilis ei fit in vita sua panis etc., sed quia misericors Deus probari nos permittit temptationibus, non reprobari citius consolatio occurrit, impugnantesque cogitationum motus interna pace tranquillat, ut de hoc temptato liberatoque homine debeat dici :   Videbit faciem eius in iubilo . Post percussionis contamina et post probationis erumnam, solutioni carnis appropinquans non numquam terrore districte vindicte etiam iusta anima turbatur, timens magis mala que non intelligit cui etsi quid in hac vita tranquillum sapere potuit mortis articulo interveniente concutitur, ut iure dici debeat :   Abominabilis ei fit in vita sua panis . Sed quia iustorum anime alienis quibusque contagiis ipso sepe mortis pavore purgantur, et eternam retributionem percipiunt. Plerumque vero contemplatione quadam retributionis interne prius quam carne expolientur hilarescunt et recte dicitur :   Videbit faciem eius in iubilo etc. Sed quia electi cuiusque mens vel labore conversionis, vel temptatione probationis, vel formidine solutionis atteritur atque ipsa attritione purgata liberatur.
l Cf. Ex. 3, 10.
Numérotation du verset Iob. 33,30 
ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
marg.| Sequitur : UT  REVOCET  ANIMAS  EORUM A  CORRUPTIONE. Lux morientium est quam corporeis oculis cernimus. Illuminantur autem a luce viventium qui despecto temporali lumine ad splendorem interne claritatis recurrit, ut ibi vivant ubi verum lumen videant, ubi non aliud lumen aliud vita est.
Numérotation du verset Iob. 33,31 
Attende Iob et audi me et tace dum ego loquar.
interl.| proprium est arrogantis veris superba miscere
marg.| ATTENDE  IOB  ET  AUDI  ME. Heliu postquam multa sapientie profunda digessit, qualem se apud se habeat hac locutione manifestat. Immensa enim superbia est a seniore sibi reverentiam exigere et silentium imperare meliori.
Numérotation du verset Iob. 33,32 
Si autem habes quod loquaris responde mihi8.
8 mihi] + loquere Weber
marg.| SI  AUTEM  HABES  QUOD  LOQUARIS  RESPONDE  MIHI. Iusti predicatores dum corripiunt se humilitatis gratia, in eo quod corripiunt ne forte fallantur exquirunt, correptisque licentiam tribuunt, ut siquid pro se ipsi iustius sentiunt fateantur, hoc arrogantes imitari appetunt. Paulisper enim in verbis elatione postposita, quasi quos corripiunt si forte reperire poterunt, iustitiam querunt non quia ita sentiunt sed quia ornari per humilitatis speciem concupiscunt, ne videantur tumidi ut sunt.
Volo enim te apparere iustum.
interl.| non ex corde hoc dixit, cum non exspectans statim subdit
marg.| VOLO  ENIM  TE  APPARERE  IUSTUM, quia hoc ex corde non protulit audire quod quesierat non exspectavit. Nam illico subiunxit : Q  uod si non habes audi me . Heliu dici quod quesierat non permisit, sed mox quod intrinsecus gestabat erupit.
Numérotation du verset Iob. 33,33 
Quod si non habes audi me. Tace et docebo te sapientiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_33)

Notes :