Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Iob. 10,1 

1 Tedet animam meam vite mee,
1 Hic incip. cap. 10
dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anime mee.
Numérotation du verset Iob. 10,2 

Dicam Deo : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ita iudices.
Numérotation du verset Iob. 10,3 

Numquid bonum tibi videtur si calumnieris
et opprimas me
opus manuum tuarum
et consilium impiorum adiuves ?
Numérotation du verset Iob. 10,4 

Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ?
Numérotation du verset Iob. 10,5 

Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Numérotation du verset Iob. 10,6 

ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ?
Numérotation du verset Iob. 10,7 

Et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Numérotation du verset Iob. 10,8 

Manus tue, Domine2, plasmaverunt me
2 Domine] om. Weber
et fecerunt3 me
3 fecerunt me et plasmaverunt] plasmaverunt et fecerunt me Weber
totum in circuitu
et sic repente precipitas me ?
Numérotation du verset Iob. 10,9 

Memento queso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Numérotation du verset Iob. 10,10 

Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti ?
Numérotation du verset Iob. 10,11 

Pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis compegisti me,
Numérotation du verset Iob. 10,12 

vitam et misericordiam tribuisti mihi
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Numérotation du verset Iob. 10,13 

Licet hec celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris,
Numérotation du verset Iob. 10,14 

si peccavi
et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
Numérotation du verset Iob. 10,15 

Et si impius fuero ve mihi est,
et si iustus non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Numérotation du verset Iob. 10,16 

Et propter superbiam quasi leenam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
Numérotation du verset Iob. 10,17 

Instauras
testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me et pene militant in me.
Numérotation du verset Iob. 10,18 

Quare
de vulva eduxisti me ?
Qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Numérotation du verset Iob. 10,19 

Fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum.
Numérotation du verset Iob. 10,20 

Numquid
non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum,
Numérotation du verset Iob. 10,21 

antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,
Numérotation du verset Iob. 10,22 

terram miserie et tenebrarum
ubi umbra mortis
et nullus ordo,
sed4 sempiternus horror inhabitans.
4 sed] et Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset Iob. 10,1 
1 Tedet animam meam vite mee,
1 Hic incip. cap. 10 CorS1
marg.| Amanti autem est tedium huius vite que prius dulcis erat etiam merens eam tolerat. Et hoc est : tedet animam meam vite mee . Cum autem hec vita vilescit amore celestis qui defendebat culpas iam eas accusat. Et hoc est : D  imittam eloquium quo utebar in defensione iam   adversum me, quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescat confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit sed lugenda gaudens dicit subdit : L  oquar in amaritudine . Ut amaritudo puniat quod lingua accusat. Ex penitentia nascitur securitas et confidentior interrogat quomodo erga se agatur. Et hoc est : D  icam deo noli me condemnare . Quia pena mea extinguit tua supplicia.
dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anime mee.
Numérotation du verset Iob. 10,2 
Dicam Deo : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ita iudices.
interl.| id est presenti afflictione, utrum pro securitate futura vel pro qua culpa spiritualiter quia etsi iustus, habet tamen aliqua mala
marg.| CUR  ME  ITA  IUDICES. Duobus modis hic iudicat. Vel penam immittit que non mutatos ad eternam trahit. Vel per hanc penam extinguit {t. 2 : Erfurt, f. 199ra ; facsim., p. 397a} futuram. Huius ergo iudicii incertitudine turbatur et cogitatione interrogat qui se sua ambigit vita. Sed cum virtus vite respicitur, quasi consolatio a iudice respondetur, quia non ad perdendum percutit quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo : I  ndica mihi cur flagellas ? Utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter, quia etsi iustus habet tamen aliqua mala, et ideo petit ut Deus se sibi iudicet ut quod Deus in eo punit ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quero scio enim quod non iniuste.
Numérotation du verset Iob. 10,3 
{t. 2 : Erfurt, f. 199ra ; facsim., p. 397a} Numquid bonum tibi videtur si calumnieris
interl.| quero quare sed scio quod iuste et non perniciose
marg.| Et hoc est : NUMQUID  BONUM. Interrogatio hec negationem exigit ac si diceret : scio quod tu summe bonus, non estimas bonum ut pauperem per calumniam premas, et ita scio quia non est iniustum quod patior, et ideo plus doleo quod causam ignoro. Non ait : opprimas innocentem, quia non audet de iustitia sed pauperem quia infirmum considerat.
et opprimas me
interl.| vel pauperem alia littera
opus manuum tuarum
marg.| OPUS  MANUUM. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti.
et consilium impiorum adiuves ?
marg.| IMPIORUM. Id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem querunt, quorum consilium fuit ut Iob rectum in prosperis frangerent adversis, sed Deus super vires non sinit temptari.
Numérotation du verset Iob. 10,4 
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ?
marg.| NUMQUID  OCULI  CARNEI. Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur non precurrit.
Numérotation du verset Iob. 10,5 
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
marg.| DIES. Quoque et anni hominis differunt ab eterno, cui nihil preterit, nihil est futurum sed omnia conspicit presentia.
Numérotation du verset Iob. 10,6 
ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ?
marg.| UT  QUERAS  INIQUITATEM  MEAM. Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter querat cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti.
Numérotation du verset Iob. 10,7 
Et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
marg.| CUM  SIT  NEMO etc. Quasi quid restat tibi nisi parcere cui nemo potest obviare. Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere, ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.
Numérotation du verset Iob. 10,8 
Manus tue, Domine2, plasmaverunt me
2 Domine] om. Weber
marg.| MANUS  TUE  DOMINE. Quasi pensa misericorditer ne pereat quod fecisti.
et fecerunt3 me
3 fecerunt me et plasmaverunt] plasmaverunt et fecerunt me Weber
marg.| FECERUNT. Secundum animam.
totum in circuitu
interl.| quasi quia nullus est qui eruat, ergo tu me erue quia fecisti
marg.| TOTUM  IN  CIRCUITU. Secundum corpus non gens tenebrarum, ut dignior condicio hominis pre ceteris ostendatur, manibus dicitur factus premisso consilioa : «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram», cum de ceteris dixit tantum fiat.
a Gn. 1, 26.
et sic repente precipitas me ?
marg.| ET  SIC  REPENTE. Quasi quem tanta dignitate preponis cur tanta vilitate despicis ? Sed cum hac dignitate que est per spiritum, est infirmitas per carnem que moveat pium iudicem.
Numérotation du verset Iob. 10,9 
Memento queso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
marg.| Unde dicit : M emento queso quod sicut lutum feceris me . Unde venialis est culpa cum irremissibilis sit in angelo qui robustus fuit. Lutum est cum aqua terram infundit. Ita homo cum anima rigat carnem cuius mortem aperte subdit : E  t in pulverem reduces me . Quasi vide materiam et penam et culpe parce. Quia qualitatem hominis conditi protulit subdit ordinem propagationis.
Numérotation du verset Iob. 10,10 
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti ?
marg.| Unde dicit : N onne sicut lac etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur femine ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis quod minus est subditur mira aspiratio vivificationis.
Numérotation du verset Iob. 10,11 
Pelle et carnibus {t. 2 : Erfurt, f. 199rb ; facsim., p. 397b} vestisti me et ossibus et nervis compegisti me,
Numérotation du verset Iob. 10,12 
vitam et misericordiam tribuisti mihi
marg.| VITAM  ET  MISERICORDIAM. Sed hec bona frustra dedit nisi ipse custodit.
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
marg.| Unde subit : E t visitatio tua etc. Eadem de interiori homine. Interior homo lutum est, quia terrene menti gratia spiritus infunditur, et irrigat ut ad Deum elevetur. Sed ne continuo usu superbiat, spiritus ad tempus deserit, et in pulverem redacta aret, ut iam vento temptationis agatur, ut sic se homo cognoscat, dum enim homo relictus concutitur dona Dei cogitat subtilius. N  onne sicut lac . Dum mens per Spiritum Dei a vetustate trahitur, sicut lac mulgetur quia in quadam inchoatione formatur. Sicut caseus coagulatur cum pinguescens {t. 2 : Erfurt, f. 199rb ; facsim., p. 397b} cogitationibus stringitur ut iam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra hec rudimenta caro ex veteri usu murmurat. P  elle et carnibus, id est carnalium motuum obsidione mens vallatur, qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi recitudinem tribuit, quia preteritis delictis parcit.   Vitam et misericordiam . Vita datur cum malis mentibus benignitas aspiratur, sed hec non datur, nisi prius misericordia anteacta mala diluat. Vel misericordia est subsequens datam vitam, ut custodiat quia misericorditer visitat, vel ad amorem compungendo, vel ad timorem flagellando ut humanus custodiatur spiritus. Postquam de se dixit dona misericordie generaliter subdit : S  cio quia universorum memineris quasi cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. L  icet hec celes in corde tuo, quia adhuc non iudicas4 aperto sermone. Certi de venia solent prioris nequitie memoriam tangi et illicita cogitatione nolentes pulsari.
4 iudicas] indicas cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 10,13 
Licet hec celes in corde tuo,
interl.| sicut mihi ita et omnibus
tamen scio quia universorum memineris,
Numérotation du verset Iob. 10,14 
si peccavi
interl.| sed non ex toto mundus
marg.| Unde subdit : S i peccavi etc. Ad horam parcit Deus, cum mox culpam concessis fletibus diluit. Sed non patitur esse mundos, quia et nolentes memoriam mali cum delectatione toleramus, quod est cicatrices computrescere. Hic est «homo qui - ut Moyses dicitb - est pollutus nocturno somnio» id est occulta temptatione, qui «iubetur exire extra castra» id est comparatione continentium se despicere, «ad vesperam lavatur aqua» id est conspiciens defectum suum fletibus se lavat, «post occasum solis redit in castra» cum frigescit flamma cogitationis, fiduciam societatis bonorum sumit. Cum autem mens memoria mali concutitur, aliquando gravius quam prius ad perpetrationem trahitur, et fit homo impius cui et si sit erectus ve erit eterne damnationis. Quod si conatur resistere iustus, qui tamen labore et perpetua afflictione pressus caput levare non sinitur, sed sic liberabitur, has impugnationes Deus suis reservat, ne securi superbiant sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.
b Dt. 23, 10-11.
et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
interl.| si culpam venia abstulit cur hanc et a memoria non abstergit
Numérotation du verset Iob. 10,15 
Et si impius fuero ve mihi est,
interl.| et cum non mundus, vel impius ero vel miser in laboribus certaminis
et si iustus non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Numérotation du verset Iob. 10,16 
Et propter superbiam quasi leenam capies me,
interl.| captus est homo quia inde nunc carcere tenetur unde audacter est transgressus
interl.| et hoc fit ne superbiam
marg.| Et hoc est : PROPTER  SUPERBIAM  QUASI  LEENAM. Leena dum catulis escam inhianter querit in foveam cadit. Dicitur enim in itinere eius fovea fieri angusta et alta in qua pecus deponitur, ut huc leena se proiicere provocetur, unde saliendo nequeat exire. Coheret quoque altera fovea in qua est cavea, ut cum desuper leena urgetur volens se occultare caveam intret, in qua clausa iam non timetur, sed circumsepta vectibus levatur. Sic mens hominis in libertate condita, dum carnis desideria nutrire voluit, in foveam deceptionis pro vetito cibo cecidit, ubi caveam id est carcerem corruptionis pertulit, per gratiam autem revocata ad veniam, carcere semper stringit ne per desideria vagetur. Liber ergo homo sponte cecidit, sed reductus sub disciplina melius clausus vivit. Sic etiam quotidie dum aliquis de virtutibus presumit, mira dispensatio parat ei aliquid quo delectatus corruat unde per se non exit sed cognita infirmitate quasi vinctum Deus educit.   Propter superbiam qua se de virtutibus extulit, lapsus in humilitate ligatur. A superbo avertitur Deus et recedit compunctio summi amoris, quia nec sua damna sentit sed reversus Deus per gratiam percutiat5, quia visitatus homo proficiens plorat, qui letus peribat, mirabiliter non penaliter, quia per fletum ad alta mens levatur, et gaudet sic affligi quia proficit. Si autem a sancto desiderio torpemus exempla bene vigilantium proponit.
5 percutiat] perutiat cacogr. Rusch
reversusque mirabiliter me crucias.
interl.| quia a superbo discedis
Numérotation du verset Iob. 10,17 
Instauras
interl.| quod si ad horam sum piger
testes tuos contra me
interl.| visis testium bonis timetur ira, unde et comparatione eorum displicentia punio mala
marg.| Et hoc est : INSTAURAS  TESTE  TUOS. Testes Dei sunt qui per opera testantur que premia sunt secutura. Hi sunt contra nos, cum vita eorum arguit nostram pravitatem, et probat quod ipsi fecerunt a nobis posse fieri, visis bonis testium, nos dissimiles amplius damnari timemus.
et multiplicas iram tuam adversum me et pene militant in me.
marg.| Et hoc est : MULTIPLICAS  IRAM  TUAM. Id est multiplicem ostendis, quia etsi ille bonos flagellat quid erit impiis ? Sic multiplici ira previsa, homo ad se redit et {t. 2 : Erfurt, f. 199va ; facsim., p. 398a} prava punit. Et hoc est : E  t pene militant in me .
Numérotation du verset Iob. 10,18 
Quare
interl.| ergo
de vulva eduxisti me ?
interl.| eadem supra aliis verbis
Qui utinam {t. 2 : Erfurt, f. 199va ; facsim., p. 398a} consumptus essem ne oculus me videret.
marg.| QUARE  DE  VULVA. Idem quod suprac : «Quare non in vulva mortuus sum ?»
c Iob. 3, 11.
Numérotation du verset Iob. 10,19 
Fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum.
marg.| FUISSEM  QUASI  NON  ESSEM  DE  UTERO  TRANSLATUS  AD  TUMULUM. Idem quod ibi dictum estd : «Sicut abortivum absconditum etc. vel qui concepti non viderunt lumen».
d Iob. 3, 16.
Numérotation du verset Iob. 10,20 
Numquid
interl.| quia
non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
marg.| NUMQUID  NON  PAUCITAS. Non capiat delectatio presentis vite quia cito transit.
Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum,
marg.| DIMITTE. Id est flagella tempera, ut possim estimare mala que patior, et flere quia nimietas dolorum aliquando gravat animam, ne hoc possit et fit meror sine merore. Vel sepe homo nescit quantum sit onus sui peccati, vel si novit et damnat desiderio carnis et consuetudine mali impeditus, nequit digne flere, nisi Deus dimittat et solutum excitet in lacrimas, quod maxime facit previsio inferni.
Numérotation du verset Iob. 10,21 
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,
interl.| eterne ut numquam Dei lucem videant
marg.| Unde ait : ANTEQUAM  VADAM. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. A  ntequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit ut si dicam debitori solve priusquam te constringam. N  on revertar, quia damnatos ultra misericordia non liberat.
Numérotation du verset Iob. 10,22 
terram miserie et tenebrarum
marg.| MISERIE  ET  TENEBRARUM. Quia foris dolor cruciat quos cecitas mentis intus obscurat, vel ibi nemo ultra ad lucem redit sicut in ista, ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem.
ubi umbra mortis
marg.| UMBRA  MORTIS. Mors est separatio a Deo, umbra obscuritas eius, quia ignis penalis cremationem habet et non lucem ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt.
et nullus ordo,
marg.| NULLUS  ORDO. Non quod Deus non ordinet tormenta secundum merita singulorum, quia etsi una gehenna non omnes uno modo sentient, sicut nec modo homines calorem solis. Sed in mente damnatorum per premissam umbram cecitatis magna erit confusio, que intus eos cruciet sicut flamma foris. Vel ordo non erit, quia in suppliciis propria qualitas rerum non servatur. Unde et addit : S  empiternus horror inhabitans. Hic timor est futuri mali quod cum iam patitur aliquis timor abiit. Ibi et in ipsis tormentis timor cruciat, hic flamma que urit illuminat, ibi urit et obscurat. Ecce quam gravis cruciatus ubi tormenta a suis qualitatibus discordant, sicut viventes a voluntate Dei discrepabant. Ideo autem ibi timor permanet cum penis, quia in futurum nullus finis penarum sperabitur. Ignis autem qui non lucet ad consolationem aliquando lucet ad penam, quia eo illuminante videbunt in pena - ut magis doleant - sequaces suos quorum amore deliquerunt. Quod autem de cruciatu amicorum dolituri sunt, probatur per divitem qui memor fratrum petiit ne venirent ad tormenta quos in pena videret qui Lazarum vidite.
e Cf. Lc. 16, 19-31.
sed6 sempiternus horror inhabitans.
6 sed] et Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_10)

Notes :