Glossa ordinaria

<25.357b> Prologus ‘Si autem fiscellam’

Numérotation du verset Iob. Prol.357b,1 

a Item alius prologus. - Si aut fiscellam iunco texeremb aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem et ventris opus sollicita mente tractarem, nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam Salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare, error1 mihi genuinus infigitur, corrector vitiorum, falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros volunt habere2 codices quam emendatos. Quapropter, o fratres dilectissimi3, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello4, calathis sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia hec et mansura dona suscipite, ac beatum Iob, qui adhuc apud latinos iacebat in stercore et vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa5, ita ego in lingua nostra, audacter loquar6, feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos et unumquemque lectorem solita prefatione commoneo et in principiis librorum eadem semper annectens rogo, ut ubicumque7 precedentes virgulas videritis, sciatis ea quae subiecta sunt in hebraicis8 voluminibus non haberi; porro ubi stelle imago prefulserit9, ex Hebreo in sermone nostro10 addita sunt11. Necnon et illa quae haberi uidebantur12 et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis magno labore correxi, magis utile quid ex otio meo Ecclesiis Christi venturum13 ratus quam ex aliorum negotio.
a ¶Fons : HIERONYMUS , Prologus in libro Iob de graeco emendato, in : Edmaior., t. 9, p. 74-76.
b Cf. VERGILIUS , Eclogae sive Bucolicae, 10, 71 : « Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco ».
¶Codd. : Edmaior. , t. 9, p. 74-76 ; sine solutione continuationis cum praecedente : Do17 /5, f. 1r ( non contuli ) ; P15194 , f. 1va ( non contuli ) ; om. Weber
1 error Rusch cum plerisque codd. ex quibus Ω] om. Weber |
2 volunt habere] habere malunt Weber |
3 o fratres dilectissimi] Paula et Eustochium Weber |
4 flabello] flavello Weber |
5 post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa] probationi atque uictoriae ipsius dupliciter uniuersa reddita sunt Weber |
6 loquar] loquor Weber |
7 ubicumque sic Rusch ] + semper Weber |
8 hebraicis] hebreis Weber |
9 prefulserit] fulserit Weber |
10 sermone nostro] inv. Weber |
11 sunt] om. Weber |
12 haberi videbantur] habere videamur Weber |
13 venturum] euenturum Weber [MM2016] |

<25.357b> Prologus ‘Si autem fiscellam’

Numérotation du verset Iob. Prol.357b,1 
prol.|a {t. 2 : Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 373b} Item alius prologus. - Si aut fiscellam iunco texeremb aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem et ventris opus sollicita mente tractarem, nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam Salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare, error1 mihi genuinus infigitur, corrector vitiorum, falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros volunt habere2 codices quam emendatos. Quapropter, o fratres dilectissimi3, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello4, calathis {t. 2 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 374a} sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia hec et mansura dona suscipite, ac beatum Iob, qui adhuc apud latinos iacebat in stercore et vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa5, ita ego in lingua nostra, audacter loquar6, feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos et unumquemque lectorem solita prefatione commoneo et in principiis librorum eadem semper annectens rogo, ut ubicumque7 precedentes virgulas videritis, sciatis ea quae subiecta sunt in hebraicis8 voluminibus non haberi; porro ubi stelle imago prefulserit9, ex Hebreo in sermone nostro10 addita sunt11. Necnon et illa quae haberi uidebantur12 et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis magno labore correxi, magis utile quid ex otio meo Ecclesiis Christi venturum13 ratus quam ex aliorum negotio.A
a ¶Fons : Hieronymus , Prologus in libro Iob de graeco emendato, in : Edmaior., t. 9, p. 74-76.
b Cf. Vergilius , Eclogae sive Bucolicae, 10, 71 : « Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco ».
A ¶Codd. : Edmaior. , t. 9, p. 74-76 ; sine solutione continuationis cum praecedente : Do17 /5, f. 1r ( non contuli ) ; P15194 , f. 1va ( non contuli ) ; om. Weber
1 error Rusch cum plerisque codd. ex quibus Ω] om. Weber
2 volunt habere] habere malunt Weber
3 o fratres dilectissimi] Paula et Eustochium Weber
4 flabello] flavello Weber
5 post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa] probationi atque uictoriae ipsius dupliciter uniuersa reddita sunt Weber
6 loquar] loquor Weber
7 ubicumque sic Rusch ] + semper Weber
8 hebraicis] hebreis Weber
9 prefulserit] fulserit Weber
10 sermone nostro] inv. Weber
11 sunt] om. Weber
12 haberi videbantur] habere videamur Weber
13 venturum] euenturum Weber [MM2016]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Prologus ‘Si autem fiscellam’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_Prol.357b)

Notes :