Capitulum 24
Numérotation du verset
Iob. 24,1
1 Ab Omnipotente
1
Hic incip. cap. 24
non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges
et paverunt eos.
Numérotation du verset
Iob. 24,3
Asinum pupillorum abegerunt2
2 abegerunt] abigerunt
Weber
et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
Numérotation du verset
Iob. 24,4
Subverterunt pauperum
viam et oppresserunt pariter mansuetos terre.
Numérotation du verset
Iob. 24,5
Alii quasi onagri
in deserto
egrediuntur ad opus suum.
Vigilantesque ad predam preparant panem liberis.
Numérotation du verset
Iob. 24,6
Agrum non suum
demetunt
et vineam
eius
quem vi oppresserunt vindemiant.
Numérotation du verset
Iob. 24,7
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes
quibus non est operimentum in frigore.
Numérotation du verset
Iob. 24,8
Quos imbres montium rigant
et non habentes velamen amplexantur lapides.
Numérotation du verset
Iob. 24,9
Vim fecerunt depredantes pupillos
et vulgum
pauperem
expoliaverunt3.
3 expoliaverunt] spoliaverunt
Weber
Numérotation du verset
Iob. 24,10
Nudis
et incedentibus
absque vestitu
et esurientibus tulerunt spicas.
Numérotation du verset
Iob. 24,11
Inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,12
De civitatibus fecerunt viros gemere.
Et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur.
Numérotation du verset
Iob. 24,13
Ipsi fuerunt rebelles luminis.
nescierunt vias eius,
nec reversi sunt per semitas illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,14
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem,
per noctem vero erit quasi fur.
Numérotation du verset
Iob. 24,15
Oculus adulteri observat caliginem dicens : Non me videbit oculus.
Et operiet vultum suum.
Numérotation du verset
Iob. 24,16
Perfodiunt4
4 perfodiunt] perfodit
Weber
in tenebris domos
sicut in die condixerant sibi
et ignoraverunt lumen5.
5 lumen] lucem
Weber
Numérotation du verset
Iob. 24,17
Si subito apparuerit aurora
arbitrantur umbram mortis.
Et sic in tenebris
quasi in luce ambulant.
Numérotation du verset
Iob. 24,18
Levis est super faciem aque.
Maledicta
sit pars eius in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
Numérotation du verset
Iob. 24,19
Ad nimium
calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius,
Numérotation du verset
Iob. 24,20
Obliviscatur eius misericordia.
Dulcedo illius vermes.
Non sit in recordatione,
sed conteratur
quasi lignum infructuosum.
Numérotation du verset
Iob. 24,21
Pavit enim sterilem
et que non parit
et vidue bene non fecit.
Numérotation du verset
Iob. 24,22
Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit
non credet vite sue.
Numérotation du verset
Iob. 24,23
Dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem eius
sunt in viis illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,24
Elevati sunt
ad modicum
et non subsistent. Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
Et sicut summitates spicarum conterentur.
Numérotation du verset
Iob. 24,25
Quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?
Capitulum 24
Numérotation du verset
Iob. 24,1
1 Ab Omnipotente
1
Hic incip. cap. 24
CorS1
interl.|
moderatur se freno scientie non plus sapere quam oportet
interl.|
sed non possum de eo comprehendere
non sunt abscondita tempora,
interl.|
inter que voluimur
marg.|
AB
OMNIPOTENTE
NON
SUNT
ABSCONDITA, quia ipse quidem nostra tempora comprehensibiliter conspicit.
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
interl.|
Deus natura simplex neque aliud ipse atque dies eius sunt. Eternitatem quippe habet sed ipse sibi est eternitas. Et est qui eum cognoscunt adhuc nesciunt, quia quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa eius eternitas ignoramus.
marg.|
QUI
AUTEM
NOVERUNT
EUM
IGNORANT etc. Quia etsi iam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit eius eternitas sine preterito vel futuro non videmus. Beatus Iob ne plus sapiat quam oportet sapere dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hereticorum mox superbiam respectum mentis convertit qui alta sapere appetunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges
interl.|
populos imperitos
et paverunt eos.
marg.|
De quibus sequitur : ALII
TERMINOS
TRANSTULERUNT. Quos aliorum nomine nisi hereticos designat quia sancte Ecclesie gremio extranei existunt ? Ipsi terminos transferunt, quia constitutiones patrum prevaricando transcendunt. Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos ad se perversis persuasionibus trahunt et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,3
Asinum pupillorum abegerunt2
2 abegerunt] abigerunt
Weber
marg.|
ASINUM
PUPILLORUM
ABIGERUNT etc. Pupillos dicit electos qui magna fidei gratia nuntriuntur, et patris sui iam pro se mortui faciem nec dum vident. Et sunt plerique qui dum tales conspiciunt celestia appetere, terrena despectui habere de rebus quas possident subsidia subministrant, quasi ergo asinus electorum et qui deportat onera usibus eorum. Sed cum heretici talem ab Ecclesia avertunt quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum ad perfidam pertrahunt a ministerio bonorum repellunt.
et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
marg.|
ET
ABSTULERUNT
PRO
PIGNORE
BOVEM. Vidua dicitur Ecclesia que occisi viri sui interim visione privata est. Bos huius vidue est unusquisque predicator. Et contingit ut heretici perversis dogmatibus ipsos etiam predicatores trahant. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur sed tamen adhuc aliud queritur, et ideo heretici eos conantur auferre qui predicant ut eorum etiam sequaces trahant.
Numérotation du verset
Iob. 24,4
Subverterunt pauperum
interl.|
humilium
viam et oppresserunt pariter mansuetos terre.
marg.|
Unde subditur : SUBVERTERUNT
PAUPERUM
VIAM etc. Non numquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt exemplis aliorum cadunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,5
Alii quasi onagri
interl.|
effrenes
in deserto
interl.|
ubi fructus non est
marg.|
ALII
QUASI
ONAGRI etc. Sunt enim heretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vite secretioris petunt et eo amplius peste sue persuasionis inficiunt quo quasi ex vite meritis reverentiores videntur, onagris autem comparantur qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei et rationis sunt alieni.
egrediuntur ad opus suum.
marg.|
EGREDIUNTUR
AD
OPUS
SUUM etc. Non enim Dei sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata sed propria desideria sequuntur.
Vigilantesque ad predam preparant panem liberis.
marg.|
VIGILANTESQUE
AD
PREDAM etc. Ad predam vigilant qui verba iustorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.
Numérotation du verset
Iob. 24,6
Agrum non suum
interl.|
Scripturam de qua heretici sententias a suis sensibus tollunt
marg.|
AGRUM
NON
SUUM
DEMETUNT. Agri vel vinee nomine Ecclesia signatur quam perversi predicatores demetunt et auctorem eius in membris suis {t. 2 : Erfurt, f. 209va ; facsim., p. 418a} opprimendo vindemiant qui creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt ?
et vineam
interl.|
Scripturam quoque que botros virtutum profert
eius
interl.|
conditorem Scripture vi opprimunt cuius sensum violenter inflectunt
quem vi oppresserunt vindemiant.
interl.|
quia de ea pro se sententias colligunt
Numérotation du verset
Iob. 24,7
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes
marg.|
NUDOS
DIMITTUNT
HOMINES
INDUMENTA. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Heretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt.
quibus non est operimentum in frigore.
marg.|
QUIBUS
NON
EST
OPERIMENTUM etc. Operimentum ad iustitiam pertinet, frigus ad culpam. Alget ergo et tegitur qui ex alio opere fervescit ad iustitiam, ex alio frigescit ad culpam. Sed cum heretici talibus bona subtrahunt opera, agunt ne in frigore habeant unde vestiantur. Vel frigus est malum desiderium, contra quod boni veste boni operis se tegunt, sed pravi hoc agunt ut qui frigent desiderio sine veste boni operis moriantur.
Numérotation du verset
Iob. 24,8
Quos imbres montium rigant
interl.|
fluenta sanctorum patrum
marg.|
QUOS
IMBRES
MONTIUM
RIGANT, Id est fluenta predicatorum satiant.
et non habentes velamen amplexantur lapides.
interl.|
cum ipsi potentes sunt in seculo
marg.|
ET
NON
HABENTES
VELAMEN
AMPLEXANTUR etc. Lapides dicit fortes viros in Ecclesia ut martyres. Qui itaque de nullo opere suo confidunt sed ad sanctorum martyrum protectionem orando currunt quid isti faciunt ? Nisi quia bone actionis velamen non habent lapides amplexantur.
Numérotation du verset
Iob. 24,9
Vim fecerunt depredantes pupillos
interl.|
teneros Ecclesie
marg.|
VIM
FECERUNT
DEPREDANTES
PUPILLOS. Heretici depredantes vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur.
et vulgum
interl.|
vel vulgus
pauperem
interl.|
vel pauperum
expoliaverunt3.
3 expoliaverunt] spoliaverunt
Weber
marg.|
VULGUM
PAUPEREM
EXPOLIAVERUNT. Quia dum doctis non prevalent, indoctos a velamine denudant.
Numérotation du verset
Iob. 24,10
Nudis
interl.|
otiosis
et incedentibus
interl.|
mala a gentibus
absque vestitu
interl.|
idem quod nudi
et esurientibus tulerunt spicas.
marg.|
NUDIS
ET
INCEDENTIBUS
ABSQUE
VESTITU. Qui nec bona nec mala operatur nudus est et otiosus. Qui autem mala agit nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Eis esurientibus et per penitentiam pabulum verbi concupiscentibus heretici spicas tollunt, quia in eorum mente patrum sententias destruunt. Que per spicas significantur, quia dum per figuram eloquia proferuntur ab eis tegumen littere quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.
Numérotation du verset
Iob. 24,11
Inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt.
marg.|
INTER
ACERVOS
EORUM
MERIDIATI
SUNT. Qui Ecclesiam persequuntur torcular calcant ? Nam dum iniusti iustos deprimunt, botros sub pedibus mittunt, ut animarum botri in spirituale vinum defluant que carne corruptibili exute ad celestia velut in apothecam currant. Calcant autem et
sitiunt
qui agendo crudelia eo ipso ferociores fiunt et graviora facere ambiunt. Quos dum contra catholicos heretici agere crudelia conspiciunt
inter acervos eorum
meridiantur.
Qui et calcatis torcularibus sitiunt,
quia eorum se multitudini adiungunt quos vident gravia agere et adhuc graviora sitire. Et cum per se non possunt persecutionem suscitare, potentes seculi ad hoc excitant quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,12
De civitatibus fecerunt viros gemere.
interl.|
quos magis instant extinguere
marg.|
DE
CIVITATIBUS
FECERUNT
VIROS
GEMERE. Quia civitates a conviventibus populis appellantur civitatum nomine Ecclesie designantur. Heretici autem, quia potentibus adherentes bonorum socialem vitam persequuntur. D
e civitatibus fecerunt gemere viros,
id est eos qui per viam Dei non fluxe sed viriliter currunt.
Et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur.
interl.|
quia etsi iusto ordine iniustum aliquid fieri permittit
inultum
, tamen
abire
non sinit iniustum quod fieri iuste permisit
marg.|
ET
ANIME
VULNERATORUM
CLAMAVIT etc. Vulneratur anima iustorum cum fides infirmorum turbatur. Clamat autem dum alieno lapsu tabescit.
Numérotation du verset
Iob. 24,13
Ipsi fuerunt rebelles luminis.
marg.|
IPSI
FUERUNT
REBELLES
LUMINIS. Lumini rebelles sunt qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt.
nescierunt {t. 2 : Erfurt, f. 209vb ; facsim., p. 418b} vias eius,
interl.|
non ignorantia sed superbia delinquunt qui non faciunt quod sciunt, unde cecantur ut nesciant quod non agunt
marg.|
NESCIERUNT
VIAS
EIUS. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cecantur ut nesciant.
nec reversi sunt per semitas illius.
marg.|
NEC
REVERSI
SUNT etc. Angustior est semita quam via, quia autem manifestiora agere contemnunt, ad subtiliora intelligenda non perveniunt. Exspectavit autem Deus ut per eius semitas pergerent, sed utinam per eas vel reverti voluissent ut {t. 2 : Erfurt, f. 209vb ; facsim., p. 418b} vite itinera que noluerunt per innocentiam, saltem tenerent per penitentiam.
Numérotation du verset
Iob. 24,14
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem,
interl.|
in istis alius est homicida, alius adulter
marg.|
MANE
PRIMOS
CONSURGIT
HOMICIDA etc., quia perversus quisque in prosperitate presentis vite - que per mane designatur - humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et deiectione positus - que per noctem designatur - per iniqua consilia latenter ledit ut fur.
per noctem vero erit quasi fur.
interl.|
mutata prosperitate eadem mens manet
Numérotation du verset
Iob. 24,15
Oculus adulteri observat caliginem dicens : Non me videbit oculus.
interl.|
quia adulterium in mente difficile est ut ab humano visu penetretur, et eo securius facit quo se non metuit videri
marg.|
OCULUS
ADULTERI
OBSERVAT
CALIGINEM
DICENS
NON
ME
VIDEBIT
OCULUS. Hoc de hereticis dicitur. Sicut enim is qui adulterium facit carnem aliene coniugis sibi illicite coniungit, ita heretici cum fidelem animam in suo errore rapiunt quasi alienam coniugem tollunt.
Et operiet vultum suum.
interl.|
adulter ne cognoscatur
marg.|
ET
OPERIET
VULTUM
SUUM. Vultus humani cordis est similitudo Dei. Quem perversus operit ut cognosci a districto iudice nequeat, cum vitam suam malis actibus confundit. Unde diceta : «Numquam novi vos».
a Mt. 7, 23.
Numérotation du verset
Iob. 24,16
Perfodiunt4
4 perfodiunt] perfodit
Weber
interl.|
tales adulteri
in tenebris domos
marg.|
PERFODIUNT
IN
TENEBRIS
DOMOS etc. Domorum nomine conscientie designatur in quibus habitamus, cum aliquid tractamus bonum. Heretici consilia exquirunt, deiectionem prosperitatis iustorum prestolantur ut in tenebris adversitatis dicentes hoc pro peccatis eis evenire, mentes eorum suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus peversa loqui minime audebant.
sicut in die condixerant sibi
interl.|
ex bonorum adversitate eos ledere moliuntur
marg.|
SICUT
IN
DIE
CONDIXERANT
SIBI. Quia cum iustos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant ad maligna contra eos consilia vacabant.
et ignoraverunt lumen5.
5 lumen] lucem
Weber
interl.|
alias : lucem
Numérotation du verset
Iob. 24,17
Si subito apparuerit aurora
interl.|
mens iusti
arbitrantur umbram mortis.
interl.|
hoc dolent
marg.|
SI
SUBITO
APPARUERIT
AURORA etc. Cum enim iustos ad regende potestatis viderint culmen crumpere perturbantur.
marg.|
Hi gaudent de deiectione bonorum. Sed
si subito apparuerit aurora,
id est si ad regimen veniunt boni,
arbitrantur umbram mortis
quia que perverse egerunt puniri timent corrigi nolunt sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere.
Et sic in tenebris
interl.|
hoc amant
quasi in luce ambulant.
marg.|
Unde dicit : ET
SIC
IN
TENEBRIS
QUASI
IN
LUCE. Quia ita gaudent in nocte peccati ac si eos lux iustitie circumfundat. Vel in presenti cecitate ita leti sunt ac si iam eterne patrie luce perfruantur.
Numérotation du verset
Iob. 24,18
Levis est super faciem aque.
marg.|
LEVIS
EST
SUPER
FACIEM
AQUE. Aque superficies huc atque illuc aura impellitur. Iniqui autem mens plusquam aqua superficies levis est, quia quelibet hanc aura temptationis attigerit sine tarditate retractionis trahit.
Levis est,
a plurali ad singularem redit, quia uno mala inchoante plures imitantur, se principaliter eius culpa est qui precedit, unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali.
Maledicta
interl.|
bonus etsi labore benedicitur
sit pars eius in terra,
interl.|
quia nec donis presentibus compescitur
marg.|
MALEDICTA
SIT. Quisquis in vita presenti recta agit, adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem hereditatis perpetue consumatur. Quiquis vero perversa agit et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari se quidem conspicit, sed reatu perpetue maledictionis ligatur.
marg.|
Unde recte nunc dicitur : MALEDICTA
SIT
PARS
ILLIUS. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis eterne tenetur.
nec ambulet per viam vinearum.
interl.|
Ecclesiarum
marg.|
NEC
AMBULET
PER
VIAM
VINEARUM. Ille per viam vinearum ambulat qui universalis eccclesie predicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.
Numérotation du verset
Iob. 24,19
Ad nimium
interl.|
quod maius est
calorem transeat ab aquis nivium,
marg.|
AD
NIMIUM
CALOREM
TRANSEAT. Iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Caritas calor est, quia mentem accendit quam replet. Et sunt nonnulli qui dum iniquitatum suarum frigora declinant ad veram fidem et ad sanctitatis habitum veniunt, quia cum sepe per inquisitionem nimiam secretorium Dei in errorem dilabuntur : A
d nimium calorem
transeunt
ab aquis nivium
.
marg.|
Infidelis vel iniqua agens aqua nivis est, sed cum hec deserit in fide ad quam ducitur et plus appetit prescrutari quam capit, id est plus sapere quam oportet plus calet quam calere oportet. Et quia qui se sapientem putat vix humiliatur ut credat recta predicantibus addit : E
t usque ad inferos
etc. Peccatum usque ad inferos {t. 2 : Erfurt, f. 210ra ; facsim., p. 419a} deducitur quod ante finem vite non emendatur.
et usque ad inferos peccatum illius,
Numérotation du verset
Iob. 24,20
{t. 2 : Erfurt, f. 210ra ; facsim., p. 419a} Obliviscatur eius misericordia.
marg.|
OBLIVISCATUR
EIUS
MISERICORDIA. Dei misericordia oblivisci eius dicitur qui omnipotentis iustitie fuerit oblitus. Quisquis enim iustum nunc non timet, post invenire non potest misericordem.
Dulcedo illius vermes.
interl.|
ideo
marg.|
DULCEDO
ILLIUS
VERMES. Quia nature vermium est momentis singulis moveri, nomine vermium signatur inquietudo cogitationum, perverse itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectatur unde per inquietudinem secularis cure incessanter agitatur. Potest etiam vermis nomine caro signari que luxurioso et cuilibet carni dedito dulcedo est. Ecce quam cecus qui vermem amat.
marg.|
VERMES. Exprimitur corruptio carnis. Nihil adeo valet ad domanda carnis desideria quam pensare qualis ipsa sit mortua. Ibi enim videtur quod si ipsa amatur tabes et fetor putredinis amatur.
Non sit in recordatione,
interl.|
Dei ut Deus eum ab iniquitate revocet ut aliquid gratie ei detur
sed conteratur
interl.|
conteri est in gehenna abscidi in morte
quasi lignum infructuosum.
interl.|
quod terra Dei pavit pluvia infudit
marg.|
NON
SIT
IN
RECORDATIONE. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quos per districtionem sententie iudicat, quantum est ad memoriam misericordie ignorat.
Numérotation du verset
Iob. 24,21
Pavit enim sterilem
interl.|
servit carni
et que non parit
interl.|
quia sunt steriles que post pariunt
marg.|
PAVIT
ENIM
STERILEM. Hoc loco sterilis caro nominatur que dum sola presentia appetit bonas gignere cogitationes nescit.
et vidue bene non fecit.
interl.|
animam negligit
marg.|
ET
VIDUE. Vidua anima dicitur, quia eius vir pro ea mortem pertulit et nunc ab eius oculis occultatus est. Vel predicator erroris dum plebem extra unitatem Ecclesie positam docet profecto sterilem pascit que spirituales fructus nequaquam reddit. B
ene
autem
vidue non facit
quia Ecclesie cuius vir in celo vivit, quasi in alio loco deservire contemnit.
Numérotation du verset
Iob. 24,22
Detraxit fortes in fortitudine sua,
interl.|
quia superbi in mundo facile capiuntur, contrab : «Infirma elegit Deus ut fortia queque confundat»
b 1Cor. 1, 27.
interl.|
elata sententia locutionis
marg.|
DETRAXIT
FORTES. In fortitudine sue pravitatis fortes detrahit cum per sui erroris astutiam potentes huius mundi rapit.
et cum steterit
interl.|
stat et quilibet iniquus in Ecclesia per fidem, et tamen non credere arguitur quia sine operibus
non credet vite sue.
interl.|
Deus tamen mira dispensatione etc.
marg.|
ET
CUM
STETERIT
NON
CREDET
VITE
SUE. Stat in hoc mundo perversus predicator, quousque terreno vivit in corpore sed vite sue credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit.
Numérotation du verset
Iob. 24,23
Dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem eius
interl.|
quia qua sua sunt querit. Salomonc : «Oculi stultorum in finibus terre»
c Prv. 17, 24.
sunt in viis illius.
interl.|
non in viis Dei sed quisque in suo vitio
marg.|
OCULI
ENIM
EIUS
SUNT
IN
VIIS
ILLIUS. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare sola cernere nititur que sibi ad commodum temporale suffragentur.
Numérotation du verset
Iob. 24,24
Elevati sunt
interl.|
quia eo ipso quod elati sunt a vero Dei esse longe sunt quia inflatio est non res
ad modicum
interl.|
quia etsi hic diu breve tamen est quod finitur
marg.|
ELEVATI
SUNT
AD
MODICUM. Subsistere enim nequeunt qui ab eterna soliditate dividuntur.
et non subsistent. Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
interl.|
et tunc ablati :
Sicut summitates
etc.
marg.|
ET
HUMILIABUNTUR
SICUT
OMNIA etc. Omnia profecto terrena. Et est sensus : stare nullo modo queunt quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur, dumque temporalia diligunt cum his ex temporis volubilitate percurrunt.
Et sicut summitates spicarum conterentur.
interl.|
ariste ad alta prosiliunt grana inferius latent sed aristis contritis grana patebunt
marg.|
ET
SICUT
SUMMITATES
SPICARUM etc. Spicarum summitates ariste sunt, quid pravos huius mundi divites dixerim nisi aristas quasdam humani generis ? Qui ex tumore mentis a caritatis unitate se separant, et quasi ariste rigidi stant, sed tamen concorditer grana deorsum premunt sed horum rigiditas triture ultime fortitudine frangitur et grana apparent.
Numérotation du verset
Iob. 24,25
Quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum,
interl.|
iustus et si aliquando delinquendo loquatur non est tamen dignum ut a pravis iudicetur
marg.|
QUOD
SI
NON
EST
ITA etc. Sensus est : Ita sunt cuncta ut protuli que tamen si non ita essent a vobis redargui nequaquam possem, quia dum adhuc proprie sub cumbitis alienam reprehendere fallaciam non valetis, unde habemus auctoritatem, quia et si iustus aliquando delinquendo loquitur non est dignum, tamen ut a pravis iudicetur.
et ponere ante Deum verba mea ?
marg.|
ET
QUIS
POTEST
PONERE
ANTE
DEUM
VERBA
MEA. Quasi dicat : que loquor ponere ante iudicem non valetis, quia eius vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se in {t. 2 : Erfurt, f. 210rb ; facsim., p. 419b} conspectu veritatis examinat qui considerato intimo iudice exteriora pensat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_24)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_24)
Notes :