Capitulum 29
Numérotation du verset
Iob. 29,1
1 Addidit2 quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
1
Hic incip. cap. 29
|
2 Addidit] Addit
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 29,2
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
Numérotation du verset
Iob. 29,3
quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Numérotation du verset
Iob. 29,4
Sicut fui in diebus adolescentie mee
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
Numérotation du verset
Iob. 29,5
Quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
Numérotation du verset
Iob. 29,6
quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos
olei.
Numérotation du verset
Iob. 29,7
Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi.
Numérotation du verset
Iob. 29,8
Videbant
me iuvenes et abscondebantur
et senes assurgentes stabant.
Numérotation du verset
Iob. 29,9
Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
Numérotation du verset
Iob. 29,10
Vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
Numérotation du verset
Iob. 29,11
Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
Numérotation du verset
Iob. 29,12
eo3 quod liberassem pauperem vociferantem
3 eo] om.
Weber
et pupillum cui non esset adiutor.
Numérotation du verset
Iob. 29,13
Benedictio perituri super me veniebat
et
cor vidue
consolatus sum.
Numérotation du verset
Iob. 29,14
Iustitia indutus sum et vestivi4
4 vestivi] vestivit
Weber
me sicut vestimento.
Et diademate
iudicio meo.
Numérotation du verset
Iob. 29,15
Oculus
fui
ceco et pes claudo.
Numérotation du verset
Iob. 29,16
Pater eram pauperum
et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam.
Numérotation du verset
Iob. 29,17
Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam predam.
Numérotation du verset
Iob. 29,18
Dicebamque : In nidulo meo moriar,
et sicut palma
multiplicabo dies.
Numérotation du verset
Iob. 29,19
Radix mea
aperta est secus aquas. Et ros
morabitur in messione mea.
Numérotation du verset
Iob. 29,20
Gloria mea
semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Numérotation du verset
Iob. 29,21
Qui me audiebant
exspectabant sententiam meam5.
5 meam] om.
Weber
Et intenti tacebant ad consilium meum.
Numérotation du verset
Iob. 29,22
Verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum.
Numérotation du verset
Iob. 29,23
Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Numérotation du verset
Iob. 29,24
Si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram.
Numérotation du verset
Iob. 29,25
Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
Capitulum 29
Numérotation du verset
Iob. 29,1
1 Addidit2 quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
1
Hic incip. cap. 29
CorS1
2 Addidit] Addit
CorS1
interl.|
in figuris se mysteria loqui innuit
marg.|
ADDIDIT
QUOQUE
IOB
ASSUMENS
PARABOLAM
SUAM. In hoc ultimo sermone ultimum tempus Ecclesie designat, quando adversarios suos id est carnales et hereticos vel gentiles - quos nunc studet sapientie auctoritate comprimere - effrena iactantia elatos cogitur irrisa tolerare. Beatus autem Iob typum Ecclesie tenens, que tunc in angustiis erit et tamen reminiscetur nostre quietis, et sua transacta narrat et aliis ventura denuntiat. Ecclesia enim tantis premetur malis ut hec nostra misera tempora cum suspirio desideret.
Numérotation du verset
Iob. 29,2
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
interl.|
Ecclesia tantis premetur malis ut hec nostra tempora misera cum suspirio desideret
marg.|
Unde dicit : QUIS
MIHI
TRIBUAT
UT
SIM
IUXTA. Statutus dierum numerus menses vocantur. Nomine autem mensium collectiones signat animarum. Reminiscitur ergo Ecclesia, quanta predicationis sue collectis animabus lucra reportabat.
marg.|
Congrue ultimus sermo agit de ultimis temporibus, quando erit error apertus qui modo occultus est.
marg.|
MENSES
PRISTINOS. Dies dum colliguntur in mensibus subtrahuntur, quia Ecclesia dum lucentes animas colligit in intimis abscondit. Vel mentis pro perfectione ponitur que erit eis in requie, quibus nunc est in operatione cuius nunc reminiscitur Ecclesia.
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
interl.|
qualis in illis mensibus fuit enumerat modo, infirmi in sinu pacis custodiuntur sed tunc cadent
marg.|
SECUNDUM
DIES
QUIBUS
DEUS
CUSTODIEBAT
ME, quia se tunc in deficientibus ex persecutione estimabit eadem que se nunc in istis respicit custodiri.
Numérotation du verset
Iob. 29,3
quando splendebat lucerna eius super caput meum,
marg.|
QUANDO
SPLENDEBAT
LUCERNA
EIUS
SUPER etc. Lucerna lumen sacre Scripture vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesie splendet, quia sacra eloquia tenebras nostre mentis irradiant.
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
marg.|
ET
AD
LUMEN
EIUS
AMBULABAM
IN
TENEBRIS. Ecclesia etsi aliene cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directa lumine superne locutionis.
Numérotation du verset
Iob. 29,4
Sicut fui in diebus adolescentie mee
interl.|
his verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc christiani esse non appetunt sed videri, quibus videlicet Deus in publico est non in secreto
marg.|
SICUT
IN
DIEBUS
ADOLESCENTIE
MEE. Adulta erat Ecclesia, quando repleta spiritu per predicationis ministerium in filiorum conceptione fetabatur. Parvula Ecclesia ubera non habuit cum antequam proficeret nullos predicatione fovit adulta, quando verbo Dei copulata, filios predicando generat sed tunc erit senio sterilis.
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
interl.|
ut intus secreto proficerem
interl.|
et etiam extra custodivi
marg.|
QUANDO
SECRETO
DEUS
ERAT
IN
TABERNACULO. Tabernaculum habitationem mentis dicit. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi
Deus in tabernaculo
est, ut enim demonstrar quantus intus proficeret, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibuit, ut etiam ostendat opera rectitudinis quantum extrinsecus custodivit adiungit :
Quando erat Omnipotens mecum.
Numérotation du verset
Iob. 29,5
Quando erat {t. 2 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
marg.|
S
equitur : ET
IN
CIRCUITU
MEO
PUERI
MEI. Pueri vocantur qui celestibus mandatis {t. 2 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} inserviunt qui nunc in circuitu eius sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.
Numérotation du verset
Iob. 29,6
quando lavabam pedes meos butyro
marg.|
QUANDO
LAVAMBAM
PEDES
MEOS
BUTYRO. Pedes Ecclesie sunt inferiorum operum ministri qui dum ad usus necessarios ea que sunt exterius exercent per extremum ministerium velut pedes terre inherent. Sed debent qui presunt crebre admonitionis voce infusionem pinguedinis talibus ministrare quod et Iob suis fecit. Solent enim pedes itineris asperitate lacerari. Pedes Dei predicatores qui non sine culpa sed lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur et mundatur collectus pulvis vel gloria predicationis. Vel quasi fessi pedes butyro unguntur, dum predicatores bonis operibus sibi ministrantium foventur, id est fructu magis quam dato ita ex voce capitis. Ex voce corporis pedes sunt qui exteriora ministrant.
et petra fundebat mihi rivos
interl.|
Christus quo docente rivi ubique manaverunt
olei.
interl.|
predicamenta intime unctionis
interl.|
quia currunt et ungunt
marg.|
ET
PETRA
FUNDEBAT
MIHI
RIVOS
OLEI, quia in ea Christi predicamenta intime unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri. Vel rivos olei dona Spiritus dicit.
Numérotation du verset
Iob. 29,7
Quando procedebam ad portam civitatis
marg.|
QUANDO
PROCEDEBAM
AD
PORTAM
CIVITATIS. Per portam civitatis queque bona actio designatur, per quam anima ad conventum regni celestis ingreditur. Nunc ergo Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum regni celestis percipiat in sanctis se actionibus exerit. Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent et causas introeuntium iudicarent, ut urbis populus esset pacificus in quam discordes ingredi non liceret quod et Iob fecit.
et in platea parabant cathedram mihi.
marg.|
ET
IN
PLATEA
PARABANT
CATHEDRAM
MIHI, quia in magne auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Que enim recta que sentit publica voce predicat, quasi in platea super
cathedram
sedet, cum nulla de sua predicatione metuit, nullius pressa erroribus se sub silentio abscondit.
Numérotation du verset
Iob. 29,8
Videbant
interl.|
tunc
me iuvenes et abscondebantur
interl.|
quia deprehendi in suis occultis timent
marg.|
VIDEBANT
ME
IUVENES
ET
ABSCONDEBANTUR. Iuvenes dicit quia nulla consilii gravitate fulciuntur, senes morum grandevitate maturos. Et est sensus : Ecclesie vigorem et rectitudinem immaturi formidant, grandevi glorificant.
et senes assurgentes stabant.
interl.|
leves fugiunt perfecti vite meritis assurgendo venerantur
Numérotation du verset
Iob. 29,9
Principes cessabant loqui
marg.|
PRINCIPES
CESSABANT
LOQUI.
Principes
vel duces dicit heretice pravitatis auctores. Et est sensus : cum predicare mihi publica voce licuit, omnis me qui veritati non fuit subiectus expavit.
et digitum superponebant ori suo.
marg.|
DIGITUM.
Ori
superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.
Numérotation du verset
Iob. 29,10
Vocem suam cohibebant duces
interl.|
qui post se trahunt errantes
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
interl.|
quia etsi perversa libere loqui non audent, intus tamen apud se contegunt
marg.|
VOCEM
SUAM
COHIBEBANT
DUCES. Nimirum hi qui post se errantes populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere et virtute rationis. Quorum
lingua gutturi suo
adheret, quia etsi perversa loqui verba voce non audent, intus tamen apud se contegunt cuncta que contra veram fidem proponere falsa moliuntur.
marg.|
Contra hec Ieremias de ultimisa : «Lamie nudaverunt mammam» id est heretici qui humanam faciem sed per impietatem beluina habent corda. Tunc libere errorem suum predicabunt. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate premitur pravis quibusque predicatoribus licentia locutionis datur. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant ad impietatem nutriendo confirmant.
a Lam. 4, 3.
Numérotation du verset
Iob. 29,11
Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
interl.|
audientibus et videntibus venerationi se fuisse dicit contra increpationes amicorum3
3 =
P15194
, f. 79rb
marg.|
AURIS
AUDIENS
BEATIFICABAT. Ibi dixit quid exhibuit per doctrinam, hic quid per misericordiam, ibi verbis parit et satiat, hic a malis defendit.4
4 =
P15194
, f. 79rb
marg.|
AURIS
AUDIENS
BEATIFICABAT
ME. Qualis in sermone qualis in opere fuerit ostenditur. Ille autem Ecclesie verba beatificat qui ea que audierat5 opere consumat. Ille ei testimonium perhibet qui exemplis vite illius bene vivendo respondet.6
5 audierat] -rit
P15194
6 =
P15194
, f. 79rb
Numérotation du verset
Iob. 29,12
eo7 quod liberassem pauperem vociferantem
7 eo] om.
Weber
interl.|
de hoc est testimonium8
8 =
P15194, f. 79va
marg.|
EO
QUOD
LIBERASSEM
PAUPEREM
VOCIFERANTEM. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commisit culpas relaxat.9
9 =
P15194
, f. 79rb
et pupillum cui non esset adiutor.
marg.|
ET
PUPILLUM
CUI
NON
ESSET
ADIUTOR.
Pupillum
liberat, dum unusquisque mortuo antiquo patre {t. 2 : Erfurt, f. 213ra ; facsim., p. 425a} diabolo, ad sancte Ecclesie sinum currens in ea exhortationis adiutorium invenit.10
10 =
P15194, f. 79rb-va
marg.|
Magne misericordie ista sunt opera11 : pauperem liberare et pupillum periturum eripere, viduam consolari. Hec etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.12
11 ista sunt opera] opera sunt
P15194
12 =
P15194, f. 79va
Numérotation du verset
Iob. 29,13
{t. 2 : Erfurt, f. 213ra ; facsim., p. 425a} Benedictio perituri super me veniebat
interl.|
ecce quam mansuetus qui supra rigidus cum dixit :
Videbant me iuvenes et abscondebantur
etc. rectoribus utraque tenenda, ut scilicet discipline vigor mansuetudinem regat et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta
marg.|
BENEDICTIO
PERITURI.
Benedictio perituri super
eam venit, cum peccatoris interitum prevenit et sanctis exhortationibus a culpe fovea reducit.
et
interl.|
vel quod
cor vidue
interl.|
non iuvenis vel iuvenes
consolatus sum.
marg.|
ET
COR
VIDUE
CONSOLATUS
SUM. Magnam consolationem cor vidue suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesie de adventu illius, aliquid cui spiritualiter est coniuncta cognoscit.
Numérotation du verset
Iob. 29,14
Iustitia indutus sum et vestivi13
13 vestivi] vestivit
Weber
interl.|
iustitia
marg.|
IUSTITIA
INDUTUS
SUM . Ille
iustitia sicut vestimento
induitur, qui se undique bono opere protegit et nullam actionis sue partem nudam relinquit. Phariseus namque ille qui in templum oraturus ascenditb, civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus munitus non est. Eleazar elephantum occidens sub ipso occumbit, sic qui vitia superat si superbit sub ipsis occumbit. Sub hoste quem occidit moritur qui de culpa quam superat elevatur.
b Cf. Lc. 18, 12.
me sicut vestimento.
interl.|
undique ut necubi sit aditus hosti aliter non valet
Et diademate
interl.|
quia iustorum iudicia per magni operis gloriam ad retributionis ducunt coronam
iudicio meo.
interl.|
bonus semper apud se iudicat : quid Deo, quid proximo debeat, et se de vitiis mundat
marg.|
ET
DIADEMATE
IUDICIO
MEO. Iustorum iudicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infimis, sed sursum remunerari concupiscunt.
marg.|
Indutus sum iudicio quod comparatur corone que supra ponitur, quia in celo querit coronari, non in terra. Bona sua aperit ut amici non increpantes erigantur sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.
Numérotation du verset
Iob. 29,15
Oculus
interl.|
ecce que viscera misericordie
fui
interl.|
ego ipse
ceco et pes claudo.
marg.|
OCULUS
FUI
CECO
ET
PES
CLAUDO etc. Beatus enim Iob et illi per semetipsum manum prebuerat, et hunc portando sustinebat per semetipsum, quia scit a Deo plus pensari animum quam factum. Ecclesia
oculus
est
ceco et pes claudo
. Cecos enim predicando illuminat, claudum opitulando sustentat. Cecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt. Claudus et qui non potest ire quo videt. Vel cecum gentilem, claudum autem Iudaicum populum dicitur, quia ille oculos non habuit id est legem quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset, hic e contra legem sciendo quidem tenuit sed in ea gressum recti operis non tetendit.
marg.|
OCULUS
FUI
CECO. Post iustitiam pietatis, quia bene agit que pia sunt, qui prius servat iusta, ut pietas ex fonte iustitie ducatur quomodo enim alii est pius, qui sibi impius et nondum se diligit qui sibi nequam cui bonus ?
Numérotation du verset
Iob. 29,16
Pater eram pauperum
interl.|
que largiebatur ex affectu dedit non timore iudicii
interl.|
quia vis misericordie illius naturam fuerat imitata, ut eos quasi filios cerneret per amorem quibus pater preerat per protectionem
marg.|
PATER
ERAM
PAUPERUM. Pauperes enim spiritu ex eius predicatione generantur.
et causam quam nesciebam
interl.|
operando
marg.|
ET
CAUSAM
QUAM
NESCIEBAM. Ecclesia cum per electos mala carnalium iudicat, hoc quod nescit investigat, quia mala que nescit operando investigat per iudicium corrigendo.
marg.|
CAUSAM
QUA
NESCIEBAM. Iustus in suis actionibus pius in infirmitate proximorum, est etiam strenuus in negotiis pauperum ut qui eterna querit ad omnia merita extendatur. Unde Salomonc : «Qui Deum timet nihil negligit», sunt tamen minora pro maioribus relinquenda.
c Qo. (Ecl.) 7, 19.
diligentissime investigabam.
interl.|
unde nemo sit preceps in sententia
Numérotation du verset
Iob. 29,17
Conterebam molas iniqui
interl.|
insidias eius nudando
marg.|
CONTEREBAM
MOLAS
INIQUI. Iniquus dicitur diabolus. Per
molas
occulte eius insidie. Per dentes aperte culpe demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam ab aperto lapsu valeamus revocare.
et de dentibus illius auferebam predam.
interl.|
animam quam iam a peccato frangendo momorderat ad salutem vite convertendo
Numérotation du verset
Iob. 29,18
Dicebamque : In nidulo meo moriar,
interl.|
in tranquillitate pacis
marg.|
DICEBAMQUE
IN
NIDULO
MEO
MORIAR. Per nidi nomen exprimitur tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur. Igitur eorum vox qui tunc erunt beati Iob voce prevenitur, qui tempore pacis se ad superna migrare, id est a nido evolare crediderunt.
et sicut palma
interl.|
id est paulatim crescens vel demum erit prosperitas et robur
marg.|
ET
SICUT
PALMA tarde proficit sed diu in viriditate subsistit et in imo gratilior, superius iuxta fructus grossescit - contra alie arbores - et inferius est aspera, superius tactu et visu pulchra. Quasi palma ergo multiplicare {t. 2 : Erfurt, f. 213rb ; facsim., p. 425b} dies credidit que sibi pacis otium ex multorum longitudine dierum promittebat, et mentes fidelium ad extremum usque robustiores exsurgere putabat quod iam non est.
Sicut palma
multiplicare se dies credidit Ecclesia que subito emergente periculo pacis sue gratiam, et tarde a fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus dolet interceptam. Ecclesia ut
palma,
inferius despecta et asperis cincta superius pulchra, et cum alli sint in terrenis fortes in celestibus debiles pro quibus parum agere vel pati volunt. Ipsa est ad terram debilis supra fortis, nec ut quidam initio plus agit in consummatione minus.
multiplicabo dies.
interl.|
dicebam
Numérotation du verset
Iob. 29,19
Radix mea
interl.|
quia spirituali mente semper intendit scientie
marg.|
RADIX. Ecclesie incarnatus Christus qui invisibilis deitate per carnem apertus est et cognitus populis.
marg.|
Radicis nomine occulta cogitatio designatur. Iuxta
aquas radix
aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis aperitur.
{t. 2 : Erfurt, f. 213rb ; facsim., p. 425b} aperta est secus aquas. Et ros
interl.|
qui desuper venit
morabitur in messione mea.
interl.|
que deorsum colligitur
marg.|
ET
ROS
MORABITUR
IN
MESSIONE
MEA etc. Subaudis : Dicebam. Messio Ecclesie accipitur cum perfecte anime corporibus abstracte velut mature segetes a terra decise ad celestia horrea demigrant. Ros morabitur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur.
Numérotation du verset
Iob. 29,20
Gloria mea
interl.|
dicebam
semper innovabitur
marg.|
GLORIA
MEA
SEMPER
INNOVABITUR. Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse nove vite militare credidit vetustis desideriis servire cognoscit.
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
interl.|
operatione
marg.|
ET
ARCUS
MEUS
IN
MANU
MEA
INSTAURABITUR etc. Scriptura est arcus de qua ad corda hominum sicut ferientes sagitte sic terrentes sententie veniunt. Instauratur
arcus in manu,
dum quicquid de sacro eloquio cognoscitur, vivendo completur, quod in fine multis deficiet quod etiam nunc est.
Numérotation du verset
Iob. 29,21
Qui me audiebant
interl.|
hec vere de Iob sed in figura Ecclesie
exspectabant sententiam meam14.
14 meam] om.
Weber
interl.|
non ut hi erronei qui modo quasi docendo precurrunt
marg.|
QUI
ME
AUDIEBANT
EXSPECTABANT. Preteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat.
Et intenti tacebant ad consilium meum.
marg.|
ET
INTENTI
TACEBANT. Ad consilium eius tacent qui verba eius non audent impugnare sed credere.
Numérotation du verset
Iob. 29,22
Verbis meis addere nihil audebant
interl.|
vide reverentiam audientium
marg.|
VERBIS
MEIS
ADDERE
NIHIL
AUDEBANT. Dictis eius heretici aliquid addere presumunt, cum predica mentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur.
et super illos stillabat eloquium meum.
interl.|
ecce dispensationem docentium
marg.|
ET
SUPER
ILLOS
STILLABAT etc. In hac stillatione eloquii mensura predicationis, iuxta capacitatem audientium accipitur.
Numérotation du verset
Iob. 29,23
Exspectabant me sicut pluviam
marg.|
EXSPECTABANT
ME
SICUT
PLUVIAM. Verba predicationis sancte sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sancte predicationis irrigemur.
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
interl.|
Christus ipse sero est in fine mundi
interl.|
Christus in fine mundi seipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit
interl.|
unded : «Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam»
d Ier. 5, 24.
marg.|
ET
OS
SUUM
APERIEBANT
QUASI
AD
IMBREM, quia dum in extrema parte seculi, verba sancte predicationis accipimus quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.
Numérotation du verset
Iob. 29,24
Si quando ridebam ad eos non credebant
marg.|
SI
QUANDO
RIDEBAM
AD
EOS
NON
CREDEBANT. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis. Ridere autem Deum est, sanctorum viam prosequente favore prosperare, sed redemptori nostro ridente non credimus, dum multis iam donis eius testantibus gratiam favoris eius accipimus, et tamen adhuc sub eius iudicio de nostra infirmitate titubamus. Talem se Iob exhibuit subditis, ut et ridens timeri posset sic prelatus ridens timeri, et iratus amari debet, ne nimia licentia vilem vel immoderata severitas odiosum reddat.
et lux vultus mei non cadebat in terram.
interl.|
oculi sapientis in capite id est Christo, cuius opera videt imitanda sed : «oculi stulti in finibus terre»e
e Cf. Prv. 17, 24.
marg.|
ET
LUX
VULTUS
MEI
NON
CADEBAT.
Lux vultus
beati Iob
in terram
non cadit, quia terrena per concupiscentiam non aspexit.
Lux
etiam
vultus
Domini
in terram
non cadit, quia visionis eius claritas peccatoribus non apparet. Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non predicat.
Numérotation du verset
Iob. 29,25
Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
interl.|
quia boni prius eterna, inde terrena curant in eis Dominus primus sedet in aliis ultimus
marg.|
SI
VOLUISSEM
IRE
AD. Dominus et cum vult venit et cum venit primus sedet, quia et adventus eius in corde nostro gratuitus est, et appetitus eius desiderii in cogitatione nostra equalis ceteris desideriis non est.
Cumque sederem quasi {t. 2 : Erfurt, f. 213va ; facsim., p. 426a} rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
marg.|
CUMQUE
SEDEREM
QUASI
REX. Quasi rex Dominus sedet in corde quia circumstrepentes {t. 2 : Erfurt, f. 213va ; facsim., p. 426a} regit animorum motus in
cogitatione
, qui ut exercitus eum circumstant, vel quasi rex sedet
circumstante exercitu,
quia presidentem illum mentibus electorum circumstabat turba virtutum. Qui et
merentium consolator
est ex promissione qua dicitf : «Videbo vos et gaudebit cor vestrum». Quod si ad Ecclesiam referamus, in ea ordo doctorum quasi rex presidet quem fidelium turba circumstat ; que corda merentium consolatur, dum per presentis peregrinationis erumnam mentes afflictas eterne patrie promissione letificat. Sedere autem virga est regiminis, consolari ministerium pietatis.
f Io. 16, 22.
marg.|
MERENTIUM
CONSOLATOR etc. Qui audivit de iustitia Dei ut timeat, audiat et de misericordia ut confidat ut sit simul metus et spes.
marg.|
In arca cum tabulis virga simul est et manna, id est cum scientia sacre Scripture in pectore rectoris virga districtionis et manna dulcedinis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_29)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_29)
Notes :