Glossa ordinaria

<25.4> Prothemata in Iob incipiunt.

Numérotation du verset Iob. Prol.4,1 
prol.| prol.|  {t. 2 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 374a} A Quedam historice hic dicuntur et allegorice et moraliter, quedam nequeunt ad litteram accipi, quia erronea essent vel impossibilia vel a se invicem discordantia, ut illud sciliceta : «Sub quo curvantur qui portant orbem» quasi gigantes mundum vehant, et illud scilicetb : «Elegit suspendium anima mea» quasi tam patiens velit suspendio vitam finire et illud scilicetc : «Pereat dies in qua natus sum» etc. Aliquando qui sensum littere negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud querendo, quod foris est perdit, ut dum de misericordie operibus dicitd : «Si negavi quod volebant pauperibus» allegoriam querat.
a Iob. 9, 13
b Iob. 7, 15.
c Iob. 3, 3.
d Iob. 31, 16.
A ¶Codd. : <25.4> Rusch ; PL113 (Glossa ordinaria, Prothemata in Iob., PL 113, 748D-751A) ; Do17/5 , f. 1va-2v ( non contuli ) ; P15194 , f. 2r-3v ( non contuli ) |
Numérotation du verset Iob. Prol.4,2 
prol.|  Divinus1 enim sermo, sicut in mysteriis prudentes exercet, ita superficie simplices refovet : quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephans natet.
1 Divinus] Allegorice praem. Do17/5
Numérotation du verset Iob. Prol.4,3 
prol.|  Erranti2 homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Undee : «Sidon erubesce3» id est stabilitas in lege positorum, «ait mare» Gentilitas que, dum legem custodit, auditores legis redarguit.
e Is. 23, 4 : « Erubesce, Sidon ; ait enim mare,fortitudo maris, dicens :Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes ».
2 Oranti] Erranti PL113 .
3 Sidon erubesce] Erubesce Sidon PL113
Numérotation du verset Iob. Prol.4,4 
prol.|  Dicitur Moyses hec de Iob quasi de antecedente scripsisse quia in Genesi legitur Iobab4 de Esau descendisse, et Balac filio Beor in regnum5 successissef. {t. 2 : Erfurt, f. 187vb ; facsim., p. 374b} Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Iob ante legem sed tempore Iudicum, quia ipse verius creditur gesta victorie sue scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit vel fecit hec Iob quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui. Spiritus enim est qui loquitur in ipsis de ipsis6 sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur qui exterius servit, modo Dominus qui interius presidet. Unde et Davidg : «Attendite popule meus legem meam». Non enim populus vel lex erat David, sed eius qui in eo loquitur.
f Cf. Gn. 36, 31-32.
g Ps. 77, 1.
4 Iobab PL113 .] Ioab Rusch
5 regnum] regno PL113
6 de ipsis] om. PL113
Numérotation du verset Iob. Prol.4,5 
prol.|  Et a Gentili, sicut a Iudeo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat.
Numérotation du verset Iob. Prol.4,6 
prol.|  Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba celestis oraculi restringantur sub regulis Donati.
Numérotation du verset Iob. Prol.4,7 
prol.|  Virtus Iob et in quiete magna fuit sibi nota et Deo sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fides grano sinapis comparatur7, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodith. Unde in Psalmoi : «In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam». Donum misericordie, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod vero hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Iob reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod ergo8 bona sua narrat, non est arrogantia sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua.
h Cf. Mt. 13, 31 ; Lc. 13, 18-19.
i Ps. 41, 9 (Ps-R).
7 fides c. ] fideles comparantur PL113
8 vero] ergo PL113
Numérotation du verset Iob. Prol.4,8 
prol.|  Omni genere temptationis feritur Iob : damnis rerum, quibus potens in seculo moveri putabatur sed hec despicit ; orbitate prolis sed hanc equanimiter dolet; percussione carnis, quam patienter tolerat; et hec fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet.
Numérotation du verset Iob. Prol.4,9 
prol.|  Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt, inter quos et ultimus iunior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia : per verba exercetur sapientia, illa robore, hec ratione superavit.
Numérotation du verset Iob. Prol.4,10 
prol.|  Amici Iob magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet.
Numérotation du verset Iob. Prol.4,11 
prol.|  Sicut omnes iusti, ita Iob, non modo verbis, sed rebus, Christum presignavit ut per passionem passurum ostendat Christum id est caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor eius carnales significat, qui intra Ecclesiam qua9 per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Iob : hereticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Iob dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesie exprimitur. Eliphaz : Domini contemptus, id est heretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldach : vetustas sola, quia non intentione bona, sed appetitu glorie loquuntur, id est non zelo novi hominis, sed pravitate vite veteris. Sophar : dissipatio specule, vel dissipans speculatorem, quia heretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. {t. 2 : Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 375a} Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hec10 amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Iob orat, quia hereticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesie oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt. In tauro cervix superbie significatur, in ariete ducatus gregis quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant quod in eis occiditur, dum ad Iob, id est Ecclesiam redeunt. Per Heliu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbie displicet. Unde Heliu ‘Deus meus iste’, vel ‘Deus noster’ interpretatur, etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet.
9 qua] quo PL113
10 hec] hoc PL113
Numérotation du verset Iob. Prol.4,12 
prol.|  Post omnia mala, Iob11 duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Iudeos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est beatitudine anime et corporis. Unde Prophetaj : «In terra sua possidebunt duplicia». Afflicto Iob dicitur, sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quamdiu ignoratur; undek : «Non est vestrum nosse tempora vel momenta que Pater in sua posuit potestate».
j Is. 61, 7.
k Act. 1, 7
11 Iob] ob PL113 ( cacogr. )
Numérotation du verset Iob. Prol.4,13 
prol.|  In hoc libro agitur secundum quosdam de patientia, secundum alios de divina providentia, secundum alios de extirpatione errorum doctorum circa divina providentia. B
prol.|  Item ipsemet Iob hec scripsist quia certior erat et hec dicit Gregorius et Ieronimus, s<ed> c<ontra> obicitur.C



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Prothemata in Iob incipiunt.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_Prol.4)

Notes :