Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Iob. 11,1 

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit :
1 Hic incip. cap. 11
Numérotation du verset Iob. 11,2 

Numquid qui multa loquitur non et audiet,
aut vir verbosus iustificabitur ?
Numérotation du verset Iob. 11,3 

Tibi soli tacebunt homines, et cum ceteris2 irriseris a nullo confutaberis.
2 ceteris] ceteros Weber
Numérotation du verset Iob. 11,4 

Dixisti enim : Purus est sermo meus et mundus in conspectu tuo sum3.
3 in conspectu tuo-sum] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 11,5 

Atque utinam Deus loqueretur tecum,
et aperiret labia sua tibi,
Numérotation du verset Iob. 11,6 

ut ostenderet tibi secreta sapientie
et quod multiplex esset lex eius,
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo4 quam meretur iniquitas tua.
4 ab eo] a Deo Weber
Numérotation du verset Iob. 11,7 

Forsitan
vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies,
Numérotation du verset Iob. 11,8 

excelsior celo est et quid facies ?
Profundior inferno et unde cognosces ?
Numérotation du verset Iob. 11,9 

Longior terre mensura eius et latior mari.
Numérotation du verset Iob. 11,10 

Si subverterit
omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei, vel quis ei dicere potest cur ita facis ?5
5 vel quis…ita facis] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 11,11 

Ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat ?
Numérotation du verset Iob. 11,12 

Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
se liberum natum putat.
Numérotation du verset Iob. 11,13 

Tu autem firmasti cor tuum
et expandisti
ad eum manus tuas,
Numérotation du verset Iob. 11,14 

si iniquitatem quod est in manu tua
abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo
iniustitia,
Numérotation du verset Iob. 11,15 

tunc6 levare poteris faciem tuam
6 tunc] tum Weber
absque macula
et eris stabilis et non timebis.
Numérotation du verset Iob. 11,16 

Miserie
quoque oblivisceris
et quasi aquarum que preterierunt7 non8 recordaberis,
7 preterierunt] preterierint Weber |
8 non] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 11,17 

et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
Et cum te consumptum putaveris
orieris ut Lucifer
Numérotation du verset Iob. 11,18 

et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiens9,
9 dormiens] dormies Weber
Numérotation du verset Iob. 11,19 

requiesces
et non erit qui te exterreat
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Numérotation du verset Iob. 11,20 

oculi
autem impiorum deficient
et effugium peribit ab eis
et spes eorum abominatio anime

Capitulum 11

Numérotation du verset Iob. 11,1 
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit :
1 Hic incip. cap. 11 CorS1
marg.| SOPHAR. Vicissim sibi succedunt sicut contra fortem athletam2 ipsa res.
2 athletam] coniec. adletham cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 11,2 
Numquid qui multa loquitur {t. 2 : Erfurt, f. 199vb ; facsim., p. 398b} non et audiet,
marg.| NUMQUID  QUI. A contumeliis incipit. Mos pravorum est recte dictis non consentire, sed e diverso respondere, quibus et pauca videntur multa, quia contra sensus eorum sunt qui nihil putant rectum nisi quod sentiunt.
aut vir verbosus iustificabitur ?
interl.| quasi nonne et nos tibi loqui debemus pena est iniquo tacere nec patienter audit qui negligit corrigi
marg.| AUT  VIR  VERBOSUS. Vera sententia, quia legitura : «Cultus iustitie silentium» sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati negligens corrigi accingit se responsioni.
a Is. 32, 17.
Numérotation du verset Iob. 11,3 
Tibi soli tacebunt homines, et cum ceteris3 irriseris a nullo confutaberis.
3 ceteris] ceteros Weber
interl.| potes enim confutari
marg.| TIBI  SOLI  TACEBUNT  HOMINES  ET  CUM  CETERIS  IRRISERIS. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi estimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam tegat, quasi criminosus non sit si alios criminetur. Unde mentiendo subdit :
Numérotation du verset Iob. 11,4 
Dixisti enim : Purus est sermo meus et mundus in conspectu tuo sum4.
4 in conspectu tuo-sum] inv. Weber
marg.| DIXISTI  ENIM  PURUS  EST  SERMO  MEUS. Iob non dixerat sed solacio est facinori si vel falso inquinetur vita corripientis.
Numérotation du verset Iob. 11,5 
Atque utinam Deus loqueretur tecum,
interl.| sed Deus probaret te iniquum
marg.| ATQUE  UTINAM etc. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut que in presenti sunt mala esse ostendantur. Unde et iste dicit : U  tinam deus loqueretur tecum, quasi diceret : tu modo tibi loqueris Deum carnaliter sapis es vacuus a veritatis spiritu, quasi potuis imperitie tue compatior quam pene.
et aperiret labia sua tibi,
interl.| quasi sicut mihi
marg.| LABIA. Id est iudicia per que aperta quasi labia suam voluntatem {t. 2 : Erfurt, f. 199vb ; facsim., p. 398b} ostendit hominibus que latet in occultis dispositionibus. Apertis labiis hec eruditio fit, ut ostenderet secreta sapientie. Publica opera sapientie Dei sunt quod quos gratis condidit benigne disponit, bona aspirat, perficit, custodit quod omnibus liquet. Secreta eiusdem opera sunt quod e contra facit in malis quos deserit. Que pauci possunt inquirere sed nullus invenire. Tamen utcumque videt et non inveniens invenit, qui incomprehensibilia esse intelligit, ut humiliter timeat et dicat : T  u qui es qui respondeas deo ? Iste per studium scientie peritus, per audaciam tumoris ignarus meliori opta quod habet. Lex Dei est caritas, per quam in mente sunt precepta vite, que plenitudo legis diciturb.   Multiplex, quia ad omnia virtutum facta dilatatur, et ab omni malo retrahit quam qui diligenter attendit quantum quotidie de peccet Deo agnoscit, et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat.
b Cf. Rm. 13, 10.
Numérotation du verset Iob. 11,6 
ut ostenderet tibi secreta sapientie
interl.| ostenderet sapientiam
et quod multiplex esset lex eius,
interl.| Dei
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo5 quam meretur iniquitas tua.
5 ab eo] a Deo Weber
marg.| Et hoc est : ET  INTELLIGERES  QUOD  MULTO  MINORA  EXIGARIS  AB  EO  QUAM  MERETUR etc. Iniuste iusto iniquitatem obiicit, sed hec contumelia de zelo Dei prodit et est venialis. Merita quoque iusti nesciens, ex imperitia irrisionem subdit :
Numérotation du verset Iob. 11,7 
Forsitan
interl.| hoc opto tibi sed
vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies,
interl.| quasi non reperies sed
marg.| FORSITAN  VESTIGIA  DEI  COMPREHENDES. Benignitas visitationis que viam nobis ostendit, ut nondum visum sequamur, donec ad contemplandum veniamus. Hec nequeunt comprehendi quia, unde, ubi, quibusve modis dona Spiritus eius veniunt nescimus, undec : «Et nescis unde veniat et quo vadit». In futuro reperietur omnipotens per speciemd sed non ad perfectum, quia eius essentia a nullo plene videbitur.
c Io. 3, 8.
d Cf. 2Cor. 5, 7.
Numérotation du verset Iob. 11,8 
excelsior celo est et quid facies ?
marg.| EXCELSIOR  CELO. Quia incircumscriptione sui Spiritus cuncta transcendit.
Profundior inferno et unde cognosces ?
marg.| INFERNO  PROFUNDIOR. Quia transcendendo subvehit.
Numérotation du verset Iob. 11,9 
Longior terre mensura eius et latior mari.
marg.| TERRA  LONGIOR. Quia modum creature perennitate eternitatis excedit. M  ari latior, quia tempora sic possidet ut sub potentie sue presentia coangustet. Vel celi dicuntur angeli, Infernus demones, terra iusti homines, mare peccatores. Nec angeli igitur eius altitudinem attingunt, et demonum astutias longe subtilius iudicat, et iustorum longanimitatem patientia eius superat et ubique facta peccantium presentia eius occupat. Vel homo celum est contemplatione, Infernus temptationum caligine, terra dum fructificat, mare dum mutabilitate agitur. Sed contemplatio hominis in Deo deficit. Et si se temptationibus discutit, subtiliora Dei iudicia timet et opera eius retributio in fine superat. Et quantumlibet mens fluctuet in requirendo districtionem futuram, non cognoscit, undee : «Quis novit potestatem ire tue ?» Vel secundum Apostolumf : Latitudo Dei est dilectio que et persequentes colligit, longitudo quo longanimiter tolerando ad regnum perducit, sublimitas quia et intelligentiam glorificatorum transcendit, profundum quia et damnatis infernus iudicium incomprehensibiliter exerit. Eadem etiam modo exhibet latitudinem amando, longitudinem tolerando, altitudinem intellectus et vota superando, profunditatem motus cogitationum illicitos iudicando, altitudo vero et profunditas quam sint investigabiles nemo scit nisi qui contemplando ad summa provehitur, vel occultis motibus resistens temptationibus turbatur. Unde Iob despecto dicitur :   Excelsior etc. quasi altitudinem eius et profunditatem quando tu cognoscere sufficis, qui vel virtute ad summa provehi vel temetipsum in temptationibus reprehendere nescis.
e Ps. 89, 11-12.
f Cf. Eph. 3, 18.
Numérotation du verset Iob. 11,10 
Si subverterit
interl.| et cum ita sit
marg.| SI  SUBVERTERIT. Subvertit celum dum contemplationem hominis destruit, Infernum dum pavidum in temptationibus ad deteriora cadere permittit, et terram dum fructum boni operis per adversa intercidit, mare dum nostram titubationem terrore iudicii confundit. Celum et infernus simul coartatur, cum eandem mentem et contemplatio sublevat et temptatio obscurat. Undeg : «Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee». Terra et mare simul, cum eandem mentem et certa fides de eternis roborat, {t. 2 : Erfurt, f. 200ra ; facsim., p. 399a} et ex aliquantula mutabilitate aura dubietatis versat, ut in eo qui dixith : «Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam». Quod occulta dispensatione fit ut cum mens elevatur, reliquiis pravitatis impugnetur, ut vel resistens exerceatur vel seducta frangatur.
g Rm. 7, 23.
h Mc. 9, 23.
{t. 2 : Erfurt, f. 200ra ; facsim., p. 399a} omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei, vel quis ei dicere potest cur ita facis ?6
6 vel quis…ita facis] om. Weber
marg.| Unde recte dicit : Q uis contradicet ei vel Q  uis ei dicere potest cur ita facis ? Quia iudicio Dei nullus potest obsistere vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coartat, subdit : I  pse enim novit . Dum mens elatione attollitur, quia bene succedit, et in virtutibus Deus deserit ut inveniat homo quid sit. Et quia Deus tolerando succrescere vitia conspicit, iudicando bona confundit. Post vanitatem ponitur iniquitas, vana sunt omnia que transeunt, que si nos ligant incipit iniquitas. Vel vanitas levior iniquitas vero gravior reatus dicitur. Et ex levioribus usu cuncta leviante ad graviora ducitur homo. Unde Salomoni : «Modica qui spernit paulatim decidit». Vanitas nasci dicitur et iniquitas considerari quasi studiosius, quia nec minora Deus inulta deserit et ad maiora ferienda intentius se accingit. Quo vanitas cum iniquitate pertrahit ad tumorem scilicet subdit : V  ir vanus in superbiam erigitur . Vanus ex culpa redditur audax, oblitus sui humilitatem perdit, et serviens desideriis a iugo divini amoris se excutit, ut libere iam per voluptates eat. Per pullum onagri omne genus agrestium notat, quod dimissum motibus nature non tenetur loris dominantium, sic qui disciplina non tenetur per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.
i Qo. (Ecl.) 19, 1.
Numérotation du verset Iob. 11,11 
Ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat ?
Numérotation du verset Iob. 11,12 
Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
interl.| increpatio
se liberum natum putat.
interl.| ita omnis vanus tu autem inter tales deterrimus
Numérotation du verset Iob. 11,13 
Tu autem firmasti cor tuum
interl.| non mollescis timore Dei ut sit cor quasi lapideum tibi
marg.| TU  AUTEM  FIRMASTI  COR  TUUM. Firmari cor non hoc loco per virtutem dicitur, sed per insensibilitatem. Et ad Deum manus expandere dicit, contra largitoris gratiam de virtute operum superbire. Sic reprobi cum redarguere electos ex infirmitate actionis non valent, ex crimine tumoris accusant. Sed qui hactenus iustum corripuit, nunc velut docendo subiungit : S  i iniquitatem que est in manu tua abstuleris a te etc. Iniquitas in manu est culpa in opere, iniustitia in tabernaculo iniquitas in mente. Mens quippe tabernaculum vocatur, in quo apud nos abscondimur cum foris in opere non videmur. Levare autem faciem est in Deo animum per studia orationis attollere, quam faciem macula inquinat si reatus sui conscientia accusat.
et expandisti
interl.| qui sibi bona que facit tribuit coram Deo loquens, superbiens manus ad Deum tendit
ad eum manus tuas,
interl.| opera
interl.| sed
Numérotation du verset Iob. 11,14 
si iniquitatem quod est in manu tua
interl.| hec sunt vera si recte dicerentur
interl.| omne peccatum vel sola cogitatione vel cogitatione et opere fit
abstuleris a te,
interl.| ut sicut purum est opus pura sit cogitatio
et non manserit in tabernaculo tuo
interl.| corde
iniustitia,
Numérotation du verset Iob. 11,15 
tunc7 levare poteris faciem tuam
7 tunc] tum Weber
interl.| mentem in qua recognoscimur ut a Deo diligamur
absque macula
interl.| que faceret ab oratis diffidere
interl.| sine macula ad Deum surgit qui nec in se committit, nec in aliis dimittit
et eris stabilis et non timebis.
marg.| ET  ERIS  STABILIS. Quia tanto minus ad iudicium trepidat quanto in bonis actibus solidius stat.
Numérotation du verset Iob. 11,16 
Miserie
interl.| presentis
quoque oblivisceris
interl.| visis eternis
marg.| MISERIE  QUOQUE  OBLIVISCERIS. Mala vite presentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur negligit. At si ad ea que permanent oculum cordis figat, nihil esse conspicit quicquid ad finem tendit.
et quasi aquarum que preterierunt8 non9 recordaberis,
8 preterierunt] preterierint Weber
9 non] om. Weber
marg.| ET  QUASI  AQUARUM  QUE  PRETERIERUNT  NON  RECORDABERIS. Quia miserie que transeunt non vi concutiunt sed tactum meroris infundunt dum extra pro percussione dolet, intus ex temptatione frigescit contra quod amplius lux divina succenditur. Unde subditur : E  t quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam . Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in temptatione.
Numérotation du verset Iob. 11,17 
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
interl.| ut eo magis ferveat caritas quo occubuisse timebatur
interl.| sepe namque nos tot temptamenta obsident, ut ad lapsum desperationis inclinent sed caliginem nostram conditor respicit, et subtracti luminis radios refundit
Et cum te consumptum putaveris
interl.| sed non quidem eris
orieris ut Lucifer
interl.| quia vita iustorum prenuciat qualis erit claritas seculis sequentis, id est Christi qui nondum apparet
marg.| ET  CUM  TE  CONSUMPTUM  PUTAVERIS  ORIERIS.  AD  VESPERAM. Cum et per exteriora mala iustus occumbere ceperit tunc claritas eius incipit, {t. 2 : Erfurt, f. 200rb ; facsim., p. 399b} e contra iniqui lumen est in die huius vite obscuritas in vespere.
marg.| ET  CUM  TE  CONSUMPTUM  PUTAVERIS etc. Quia foris cadens intus renovatur et quo duriora tolerat, certius primia sperat.
Numérotation du verset Iob. 11,18 
{t. 2 : Erfurt, f. 200rb ; facsim., p. 399b} et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiens10,
10 dormiens] dormies Weber
interl.| Salomonj : «Non contristabit iustum quicquid ei acciderit». Itemk : «Iustus quasi leo confidens absque terrore erit»
j Prv. 12, 21.
k Prv. 28, 1.
marg.| Et hoc est : E T HABEBIS FIDUCIAM etc. E  T DEFOSSUS SECURUS DORMIENS. Defossi secure dormiunt quia dum sua intima vigilanter penetrant a laboriosis huius mundi se oneribus sub quietis otio occultant. Vel   defossus , id est mortuus   securus eris de corona. Vel   defossus qui omnes latebras animi perscrutatur et non invento quod mordeat   securus apud se dormit latens ab actibus seculi.
Numérotation du verset Iob. 11,19 
requiesces
interl.| etiam
et non erit qui te exterreat
marg.| REQUIESCES  ET  NON  ERIT  QUI  TE  EXTERREAT. Qui enim in eternitatis desiderio figitur dum nihil est in mundo quod appetat ; nihil est quod de mundo pertimescat.
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
interl.| dum recta predicat ad hoc quod tacitus ambit erumpit, et dum quasi innocenter vivit intercessor pro hominibus vult videri
marg.| ET  DEPRECABUNTUR  FACIEM  TUAM  PLURIMI. Pravi cum recta predicant quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur. Sed ne diu pollicendo patescat quod sunt ad rectitudinis citius verba revertuntur.
Numérotation du verset Iob. 11,20 
oculi
interl.| tibi ita
autem impiorum deficient
interl.| quia in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
marg.| Unde subditur : O CULI AUTEM IMPIORUM DEFICIENT . Oculorum nomine intentio exprimitur. Oculi ergo impiorum deficiunt, cum enim mors impios subtrahit eorum profecto desideria cum vita terminantur. A quibus et omne effugium perit, quia eorum malitia ab animadversione iudicis districti quo se valeat occultare non invenit.
et effugium peribit ab eis
interl.| hic quod displicet aliquo modo vitant, quod non ibi
et spes eorum abominatio anime
interl.| id est terrena in quibus caro quiescit sed spiritus deficit
marg.| ET  SPES  EORUM  ABOMINATIO. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_11)

Notes :