Capitulum 4
Numérotation du verset
Iob. 4,1
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1
Hic incip. cap. 8
Numérotation du verset
Iob. 4,2
Si2 ceperimus loqui tibi,
2 Si] Sed
CorS1
forsitan moleste accipias,
sed conceptum sermonem tenere quis poterit3 ?
3 poterit] possit
Weber
Numérotation du verset
Iob. 4,3
Ecce docuisti plurimos4,
4 plurimos] multos
Weber
et manus
lassas roborasti.
Numérotation du verset
Iob. 4,4
Vacillantes
confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia
confortasti.
Numérotation du verset
Iob. 4,5
Nunc autem
venit super te plaga
et defecisti,
tetigit te
et conturbatus es.
Numérotation du verset
Iob. 4,6
Ubi est5 timor tuus et6 fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum tuarum ?
5 ubi est]
om. Weber
|
6 et] om.
Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 4,7
Recordare, obsecro te,
quis umquam
innocens
periit7,
7 periit] perierit
Weber
aut quando recti deleti sint ?
Numérotation du verset
Iob. 4,8
Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores
et metunt eos.
Numérotation du verset
Iob. 4,9
Flante
Domino8
perisse,
8 Domino] Deo
Weber
et spiritu ire eius esse consumptos.
Numérotation du verset
Iob. 4,10
Rugitus leonis
et vox leene
et dentes catulorum leonum
contriti sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,11
Tigris periit eo quod non haberet predam,
et catuli leonis dissipati sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,12
Porro ad me
dictum est verbum absconditum
et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurrii9 eius.
9 susurrii ΩSJ
Rusch
etc.] susuri
Weber
Numérotation du verset
Iob. 4,13
In horrore visionis nocturne quando solet sopor occupare homines,
Numérotation du verset
Iob. 4,14
pavor
tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea
perterrita sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,15
Et cum spiritus me presente transiret,
inhorruerunt
pili carnis mee.
Numérotation du verset
Iob. 4,16
Stetit quidam
cuius non agnoscebam vultu10,
10 vultu] vultum
Weber
imago coram oculis meis
et vocem quasi aure lenis audivi.
Numérotation du verset
Iob. 4,17
Numquid homo Dei comparatione iustificabitur
aut factore suo purior erit vir ?
Numérotation du verset
Iob. 4,18
Ecce qui serviunt ei
non sunt stabiles
et in angelis suis
reperit pravitatem.
Numérotation du verset
Iob. 4,19
Quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea,
Numérotation du verset
Iob. 4,20
de mane usque ad vesperam11
succidentur,
11 vesperam] vesperum
Weber
et quia nullus intelligit
in eternum peribunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,21
Qui autem reliqui fuerint
auferentur ex eis,
morientur et non in sapientia.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Iob. 4,1
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1
Hic incip. cap. 8
CorS1
marg.|
RESPONDENS
AUTEM
ELIPHAZ. Amici Iob causa pietatis venerant, sed ad contentionis verba prosiliunt, non prava intentione sed quia percussum credunt pro iniquitate, deberent aurem ex ante acta vita verba eius pensare, etsi deversa sentirent humiliter dicere, non percusso per immoderata verba vulnus addere et flendo se ei sociare, non scientiam suam ostendere. Sunt autem dicta eorum in multis recta et fortia et in se magna. Unde eorum auctoritate utitur Apostolusa que tamen Dominus reprehendit sed comparatione melioris dicens : «Non estis locuti rectum sicut servus meus Iob»b. Etsi mira tumide tamen dicuntur in sancti viri adversitatem, Paulus ergo ea pensat ex eorum virtute, Deus incaute prolata reprehendit ex persone qualitate. Inter recta ad perversa dilabuntur, sic heretici ex bonis mala abscondunt ut recipiantur, et ex malis bona inficiunt ut corrumpant.c
a Cf. 1Cor. 3, 19.
b Iob. 42, 7.
c
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, cap. 11.145-277, CCSL 143, p. 233-237.
Numérotation du verset
Iob. 4,2
Si2 ceperimus loqui tibi,
2 Si] Sed
CorS1
interl.|
hoc dicitur quia locuturus erat contra eum
marg.|
SI
CEPERIMUS
LOQUI etc. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic heretici blanda verba proponunt ne caveantur sed aspera subinferunt.
forsitan moleste accipias,
interl.|
ex se de aliis iudicat
interl.|
his verbis innuitur manifeste, quia disposuerant eum offendere
sed conceptum sermonem tenere quis poterit3 ?
3 poterit] possit
Weber
interl.|
vel potest quasi nullus secundum hoc quod sentitur
marg.|
SED
CONCEPTUM
SERMONEM. Perfecti nec in corde perversa concipiunt que silentio compescant, alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt. Alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves in lingua precipites. De his est Eliphaz qui suo experimento de omnibus idem sentit.d
d
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, cap. 13.2-24, CCSL 143, p. 238-239.
marg.|
TENERE
QUIS
POTERIT. Quasi vellet retinere in quo innuit se in loquendo offensurum.
Numérotation du verset
Iob. 4,3
Ecce docuisti plurimos4,
4 plurimos] multos
Weber
interl.|
vel multos
marg.|
ECCE
DOCUISTI
PLURIMOS. Certa bona sunt que et ille fatetur qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere altos docuitur actu et verbo recta ostendens. Quod vero criminator bona de eodem dicit ad crimen inflectit dicens
: Nunc autem venit
etc., quasi : non servasti recta que dicebas. Nota autem quod iniqui et bona iustorum que nota negare non possunt dicunt, ne prava videantur, et ut inde magis credatur eis in malis {t. 2 : Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 385b} que inferunt, et hec ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Iob ergo dixisse, sed non servasse quasi suo testimonio malus reprehenditur, inferius male loqui notatur ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali : dicentes eos vel prava dicere, vel bona que dicunt non tenere.
et manus
interl.|
volentes deficere in aliquo bono
lassas roborasti.
interl.|
qui fessi erant operando ut perseverarent docuisti
Numérotation du verset
Iob. 4,4
Vacillantes
interl.|
titubantes dubios
interl.|
qui dubitabant an inciperent an incepto perseverarent
confirmaverunt sermones tui,
interl.|
in bonam partem traxerunt
et genua trementia
interl.|
in quibus prius apparet timor
confortasti.
interl.|
vel roborasti
Numérotation du verset
Iob. 4,5
Nunc autem
interl.|
ecce non est in te quod doces
venit super te plaga
interl.|
tribulatio
et defecisti,
interl.|
non teipsum roborasti
interl.|
tam cito
tetigit te
interl.|
plaga
et conturbatus es.
Numérotation du verset
Iob. 4,6
Ubi est5 timor tuus et6 fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum tuarum ?
5 ubi est]
om. Weber
6 et] om.
Weber
interl.|
quem fingebas te habere ad Deum
marg.|
DEFECISTI etc. UBI
EST
TIMOR
TUUS. Quasi de virtutibus miretur perditis quas congruo ordine ponit. Sicut in via seculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem. Quia qui Deo iungitur potestate quadam super omnia levatur. Fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde
patientia
additur, quia in fortitudine quasi profecit qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere homo diciture, id est in omnibus recte vivere cunctis motibus mentis ex virtute dominari, qui enim se vincit contra omnia est fortis. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit.f
e Lc. 21, 19.
f
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, cap. 16.5-35, CCSL 143, p. 240-241.
Numérotation du verset
Iob. 4,7
Recordare, obsecro te,
interl.|
quasi apparet quia non fuerunt vera in te
interl.|
quasi diceret pateris quod meruisti
marg.|
RECORDARE
OBSECRO. Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sepe hic funditus delentur etsi ad eterna serventur. Sed qui non pro eterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod querunt, et docere presumentes cum terrenam securitatem predicant, cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.g
g
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, cap. 17.6-22, CCSL 143, p. 241.
quis umquam
interl.|
de preteritis
innocens
interl.|
innocens in opere et rectus in corde
periit7,
7 periit] perierit
Weber
interl.|
id est affligitur res suas perdendo
aut quando recti deleti sint ?
Numérotation du verset
Iob. 4,8
Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores
interl.|
fraudes que inferunt dolores
et metunt eos.
interl.|
dum proficiunt dum prosperantur in eis
marg.|
QUIN
POTIUS
VIDI
EOS.
Dolores
seminat qui dicit. Fraudulenta metit qui dicendo prevalet. Vel
dolores
seminat qui perversa agit. Metit qui in eis prosperatur. Hi non - ut ait - pereunt sed felicius hic iustis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prevalere, ut mundius vita iustorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala preterire, ut corda innocentium qui pusillanimes sunt confirmet. Verius autem diceret de omnibus. In fine generaliter poterat dici quod
innocens
et rectus non perit quia et si hic atteritur apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt quia et si hic altius crescant in fine durius ferientur. Sed quia dicit
recordare
patet transacta ad mentem reduci non futura enuntiari.h
h
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, cap. 18.4-48, CCSL 143, p. 242-243.
Numérotation du verset
Iob. 4,9
Flante
interl.|
iudicante
Domino8
{t. 2 : Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 385b} perisse,
8 Domino] Deo
Weber
interl.|
quandoque
marg.|
FLANTE
DOMINO
PERISSE. Nos conflamus aerem dum ab extra intus trahimus et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus iudicii consilium concipit et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est a malis nostris que extra videt iudicium intus disponit et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum post longam patientiam qui in se tranquillus est, reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbantur. Typice. Eadem de hereticis. Leo : diabolus pro sevitia. Leena : civitas mundi Babylonia sociata leoni. Catuli quique : reprobi ab illis generati. Ab his cavent sibi sancti, at heretici securi omnia se superasse putant. Quasi diceret : ideo non flagellamur, quia virtutem diaboli vincimus, et vocem id est gloriam seculi, et dentes id est persuasionem reproborum. Tigris iterum diabolus pro multi {t. 2 : Erfurt, f. 193va ; facsim., p. 386a} formi astutia vel mirmicoleon qui contra resistentes debilis, contra consentientes fortis, quem dicunt periisse quia in eis predam non habet. Hoc pro gaudio repetunt, quia sepe repetitur quod per gaudium dicitur. Hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere. Unde subdit : P
orro ad me dictum est
etc. Abscondita se heretici audire simulant, unde et latenter predicant ut sanctior eorum predicatio habeatur non aliis equa. F
urtive,
quia non cum aliis per hostium intrant, sed rimas querunt prave intelligentie, quia vero fur lumen timet addit.
et spiritu ire eius esse consumptos.
Numérotation du verset
Iob. 4,10
Rugitus leonis
interl.|
quod patet in te
interl.|
RUGITUS LEONIS. [a] Postquam clementer monuit aperte increpat. [b]
Rugitus leonis,
id est severitas et terror ipsius Iob.
Vox leene
: loquacitas coniugis.
Dentes catulorum
: edacitas filiorum destructa est.
Rugitus
exultat quasi in re damnata. [c] Tigridi etiam Iob comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim qui rectus videtur, habet latentia vitia que aliquando erumpentia colorem variant. Preda est iustorum gloria quam sibi arripit, putans ergo iste sanctum Iob bona que in eo noverat, per hypocrisim tenuisse dicit : T
igris periit,
hoc est varietas tue simulationis extincta est, quia adulatio laudis ablata est. Pro tigride hic apud Septuaginta myrmicoleon legitur quod latine dicitur ‘formicarum leo’ vel expressius ‘formica’ et ‘leo’. Est autem parvum animal quod latens in pulvere insidiatur formicis et eas comedit. Volatilibus vero et aliis animalibus est formica a quibus comeditur. Per hoc notat Iob fuisse contra erectos timidum, contra subditos audacem, sed iam non habet predam eius elatio quia percussus ab aliena lesione prohibetur.i
i
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus,
Moralia in Iob, lib. 5, [a] cap. 18, CCSL 143, p. 244.74-75; [b] cap. 19.2-5, p. 244 ; [c] cap. 20.20-52, p. 245-246 (sententialiter).
et vox leene
interl.|
uxoris
et dentes catulorum leonum
interl.|
edacitas filiorum
contriti sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,11
Tigris periit eo quod non haberet predam,
interl.|
gloria iustorum propria est iustis, malis vero quasi preda et non propria quam aliquando sibi usurpant
et catuli leonis dissipati sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,12
Porro ad me
interl.|
quia tantus sum
dictum est verbum absconditum
interl.|
quod mihi revelatum nemo scit, quia sine voce et sine sono
et quasi furtive
interl.|
tenuiter et latenter
suscepit auris mea venas {t. 2 : Erfurt, f. 193va ; facsim., p. 386a} susurrii9 eius.
9 susurrii ΩSJ
Rusch
etc.] susuri
Weber
interl.|
quia vero fur lumen timet, addit :
In horrore
j etc.
j Iob. 4, 13.
Numérotation du verset
Iob. 4,13
In horrore visionis nocturne quando solet sopor occupare homines,
interl.|
cum sopitis sensibus phantasie per sensus non se ingerunt anime
marg.|
IN
HORRORE
VISIONIS
NOCTURNE. In pavore nocturne visionis se percepisse venas
susurrii
divini dicunt, quia ut alta iactent vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se ne quitie sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur.
marg.|
QUANDO
SOLET
SOPOR
OCCUPARE. Hoc est dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, se ipsos timere simulant quiod dicunt. Unde subdit :
Numérotation du verset
Iob. 4,14
pavor
interl.|
animi
tenuit me et tremor,
interl.|
corporis
marg.|
PAVOR
TENUIT
ME. Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt que fingunt et tamen audaces sunt proferre, que asserunt vix se potuisse audire. Unde est : E
t cum spiritus me presente transiret
etc.
et omnia ossa mea
interl.|
si qua virtus erat
perterrita sunt.
Numérotation du verset
Iob. 4,15
Et cum spiritus me presente transiret,
interl.|
quia incomprehensibilem cognovit transire eum dicit
inhorruerunt
interl.|
quid mirum si hic presente spiritu horreant pili cum etiam ossa perterreantur
pili carnis mee.
interl.|
superflue et inanes cogitationes
Numérotation du verset
Iob. 4,16
Stetit quidam
interl.|
quia solus incommutabilis
marg.|
STETIT
QUIDAM etc. Ut incomprehensibilia se novisse indicent, non stetisse sed transisse spiritum narrant, et vultum incognitum se vidisse simulant ut esse se incognitos ei qui ab humana mente cognosci non valet, ostendant.
cuius non agnoscebam vultu10,
10 vultu] vultum
Weber
interl.|
quia non plene cognoscebam sed quasi per imaginem
imago coram oculis meis
interl.|
scilicet Filius qui Patris imagok et ars est in rerum creatione et gubernatione primum percipitur per quem et Pater
k Cf. Col. 1, 15.
marg.|
IMAGO
CORAM
OCULIS. Quia heretici sepe Deum sibi imaginabiliter fingunt quem intueri spiritualiter nequeunt.
et {t. 2 : Erfurt, f. 193vb ; facsim., p. 386b} vocem quasi aure lenis audivi.
interl.|
hec omnia que sequuntur usque ad finem sui sermonis in visione percepit
marg.|
VOCEM
QUASI
AURE
LENIS etc. Quia ad secreta illius cognoscenda, se ceteris familiariores gaudent. Non enim docent que Deus publice loquitur, sed que sibi quasi latenter aspirantur. Predicta veraciter a recte sentientibus proferri possunt, unde ea repetimus ex persona amicorum Iob qui et si in correctione, non tamen errant in veritatis cognitione. Vel hereticorum qui non vitam scientie tantum sed verba tenent. Hic autem Eliphaz magne scientie ostenditur, sed non in ea humilis fuit, quia bonum commune spiritualiter sibi arrogavit.
marg.|
AD
ME
DICTUM
EST
VERBUM
11. Filius Dei.
Absconditum,
quod «erat apud Deum»l. Hoc dicitur fidelibus dum credentibus manifestatur. Vel verbum locutio intime aspirationis per spiritum latentem in corde, que sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde de hoc spiritu dicitur, quem mundus non potest accipere. Quia visibilia diligit, cum spiritus ad sola invisibilia ascendat. Quod ergo pauci intus audiunt, a maxima parte hominum nescitur. Vel
absconditum,
quia silenter in corde sonat sine strepitu locutionis.
Et quasi furtive
, quia raptim et occulte, nisi enim ab exterioribus mens abscondatur, interna non penetrat. Suscipit non susurrium sed venas eius. Susurrium est ipsa locutio intima. Vene modi quibus illa ad mentem nostram venit, quia aliquando nos amore, aliquando terrore compungit et aliis modis. Venas ergo susurrii furtim audire est occultos divine aspirationis modos tenuiter et latenter cognoscere. Vel qui susurrat occulte loquitur et vocem non exprimit sed imitatur. Ita cum Deus modo nobis aliquid de se intimat, non ita quidem ut est
susurrat
. Loquetur voro in futuro cum se ut est ostendet. Vel vene susurii sunt omnia creata quibus notitiam colligimus deitatis. Sed et hec furtive, quia nec ipsa mira opera nisi raptim et tenuiter pensamus, sed quo plus mens levata virtutem Dei considerat, eo magis rectitudinem eius repressa formidat. Unde subdit : I
n horrore visionis nocturne
etc., id est in pavore occulte contemplationis in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie videtur. Sed ad hanc nemo pertingit nisi carnalibus desideriis repressis. Unde : Q
uando solet sopor occupare homines
. Vigilat qui curis seculi intendit, dormit inquiete qui fugit. Hic est Iacob qui in itinere dormit et angelos videtm, id est in cursu huius vite a secularibus rebus oculos claudit, quos ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his que exterius implicant subtrahatur, unden : «Vacate et videte quoniam ego sum Deus». Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit eo in se terribilius tremit. Unde : P
avor tenuit me et omnia ossa
, id est fortiora acta, quia nec bona sua digna examini {t. 2 : Erfurt, f. 193vb ; facsim., p. 386b} eius quem conspiciunt pensant que per se alicuius pretii videbantur. Unde dicituro : «Omnia ossa mea dicent Domine quis similis tibi ?». Carnes non habent verbum, quia infirma apud te penitus silent, sed fortia magnum laudant et tremunt. Hinc est quod Manue viso angelo timet sed mulier audetp. Quia visis celestibus spiritus qui prior videt pavore concutitur sed tamen spes presumit, quia inde spes se erigit ad maiora unde spiritus turbatur. Quia ergo visa Dei iustitia et bona nostra sordent merito ait :
pavor tenuit me et omnia ossa mea preterrita sunt
. Unde et Paulus non conscius sibi de meritis Deo iudice non presumit. Sed cum mens levata intima speculatur stare super se diu non potest quia, si spiritus ad summa vehit caro corruptionis sue pondere deorsum premitq. Unde : C
um spiritus me presente transiret
. Spiritus nobis presentibus transit, quia inivisibilia non solide sed raptim videmus, nec in suavitate contemplationis diu mens figitur, quia a lumine reverberata ad se revocatur, et magna virtute proficiens videt quam videre non possit quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret nisi aliquatenus videret. Et quia quantumlibet quis profecerit stimulum carnis sentit addit : I
nhorruerunt pili carnis mee.
Pili sunt superflua quelibet humane corruptionis, cogitationes vite veteris quas si a mente excludimus pilos carne incidimus ut non dolore fatigemur. Unde Moysesr : «Levite radant omnes pilos carnis sue». Hec autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus unde recte nunc dicitur : C
um spiritus transiret inhorruerunt pili carnis.
Cum enim mens vera videt durius se de superfluis cruciat. Transeunte spiritu ergo pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfllue cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inheret, et pene figit spiritum qui transibat, nec tamen hec ipsa mora contemplationis vim deitatis plene aperit. Unde subdit : S
tetit quidam cuius non agnoscebam vultum
. Quidam non dicitur nisi de eo quem exprimere vel nolumus vel non possumus, quomodo et hic exponit
cuius non agnoscebam vultum,
quia homo qui obediendo et carne spiritualis futurus erat, peccando etiam et mente carnalis factus est, ut sola cogitet que ad animum per imagines corporis trahit, sed vix conando repressa specie corporali se cognoscit, et sic fit ei via ut eternam substantiam cogitet, et omnibus phantasiis abiectis aliquatenus eam conspicit et si non quid sit apprehendit agnovit certe quid non sit. Qui stare videtur, cum omnia transeant nisi que ipse retinet in se ut bonos. Inde cum dicit :
Cum spiritus transiret
recte addit :
Stetit quidam
. Quasi quem per transitum sensi non transire deprehendi. Transit, quia non potest cognitus teneri. Stat, quia scitur esse immutablis. Sed quia quisquis aliquid inde apprehendit per coeternam eius speciem conspicit, subdit : I
mago coram oculis meis.
Imago Patris Filius est qui dicits : «Nemo venit ad Patrem nisi per me». E
t vocem quasi aure lenis audivi.
Vox aure cognitio sancti Spiritus est, qui lenis et vehemens super apostolos dicitur, quia notitiam suam nobis temperat ut possit utcumque conosci et non sicut est, sed ut lippis se tenuiter insinuat. Vehemens, quia qui leniter tangit, inopiam nostram inaniter concutit. Quia ergo mens hominis quantumcumque se extenderit vix aliquando aliquid inde videt, recte dicitur :
Et vocem quasi aure,
sed quia vel parum divine cognitionis nos perfecte docet, quid ex hoc auditu didicit, subdit :
l Io. 1, 1.
m Cf. Gn. 28, 12.
n Ps. 45, 11.
o Ps. 34, 10.
p Icf. Idc. 13, 21-23.
q Cf. 1Cor. 4, 3-4.
r Nm. 8, 7.
s Io. 14, 6.
11 sic
Rusch
Numérotation du verset
Iob. 4,17
Numquid homo Dei comparatione iustificabitur
marg.|
NUMQUID
HOMO
COMPARATIONE
DEI
IUSTIFICABITUR. Hoc in contemplatione novit, quod iustitia humana divine comparata iniustitia est, ut que lucerna in tenebris lucet, in sole caligat quod potuit quia qui lucem videt scit quid de tenebris estimet.
aut factore suo purior erit vir ?
marg.|
AUT
FACTORE
SUO
PURIOR. Hoc estimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat qui mira ex nihilo fecit et conditor nature non est iniquus iudex culpe. Etsi iste iniuste Iob redarguit, recte tamen modum creature in comparatione creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo estimat, si contra flagellum querelam parat. Eumque sibi procul dubio postponit, cum eius iudicium de sua afflictione redarguit.
Numérotation du verset
Iob. 4,18
Ecce qui serviunt ei
interl.|
angeli
non sunt stabiles
interl.|
ex se sine mutabilitate
marg.|
ECCE
QUI
SERVIUNTE
EI. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. {t. 2 : Erfurt, f. 194ra ; facsim., p. 387a} Si enim natura hec mutabilis non esset, cum esset bene condita in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit motum mutabilitatis sue studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit.
et in angelis suis
interl.|
apostatis
reperit pravitatem.
interl.|
hec de omnibus generaliter possunt dici quia etiam boni non sunt sine tumore, vel de his tantum intelligitur qui huius vite lutose fedissimas exequuntur voluptates, quos hic notat a se differre
marg.|
ET
ANGELIS
SUIS
REPERIT
PRAVITATEM. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur.
Numérotation du verset
Iob. 4,19
Quanto magis hi qui habitant domos luteas,
interl.|
terrena corpora
marg.|
QUANTO
MAGIS
HI
QUI
HABITANT
DOMOS
LUTEAS. Idem terrena corpora. Terrenum quoque est fudamentum substantia carnis. Tinea de veste oritur et oriendo eam corrumpit. Vestis anime est caro unde nascitur temptatio carnalis, per quam ad interitum pervenit, et est. Si angeli ex se non sunt immutabiles quomodo homo in bono permanere putatur qui in se habet unde a novitate veterescat. Vel angeli sunt sancti doctores, quia non sine culpa in hoc
itinere habitant domos luteas
qui de illecebrosa vita exultant. Tinea damnum facit sed non sonum. Ita mentes iniquorum, quia damna sua considerare negligunt innocentiam perdunt, amittunt namque a corde innocentiam ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab etate vitam. Sed hec se perdere non conspiciunt curis seculi occupati. Unde subdit :
qui terrenum habent fundamentum,
interl.|
terrenis alimentis subsistunt corpore et anima
consumentur velut a tinea,
Numérotation du verset
Iob. 4,20
de mane usque ad vesperam12
{t. 2 : Erfurt, f. 194ra ; facsim., p. 387a} succidentur,
12 vesperam] vesperum
Weber
interl.|
spiritualiter vel tota vita eorum succisio est
et quia nullus intelligit
interl.|
recogitat quod bonum est
interl.|
se succidi
in eternum peribunt.
marg.|
DE
MANE
USQUE
AD
VESPERAM
SUCCIDENTUR etc. Id est a vita sue exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, aqua succisi in profundum ruunt. Vel mane prosperitas vespera adversitas, sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet qui de mane usque ad vesperam scilicet intelligit, quid bonis afflictis hic servetur ? Quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur subdit : Q
ui autem reliqui fuerint
, id est despecti mundi quos seculum ut indignos reliquit, ut puer egyptius, id est amator seculi, peccatis niger sepe a seculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est Christus, invenit et in suum amorem convertit et cibo verbi pascit et ducet itineris, id est predicatorem suum facit quo duce convivantes, id est mundi letitiam destruit que eum comitem habere despexitt.
t Cf. 1Rg. (1Sm.) 30, 13-15.
Numérotation du verset
Iob. 4,21
Qui autem reliqui fuerint
interl.|
boni viles abiecti
auferentur ex eis,
interl.|
malis qui hanc vitam perdunt nec eternam acquirunt ut sapientes etc.
marg.|
AUFERENTUR
EX
EIS. Quia Deus eos sibi elegit.
morientur et non in sapientia.
interl.|
in peccato
marg.|
MORIENTUR
ET
NON
IN
SAPIENTIA. Interposita sorte iustorum redit ad interitum non intelligentium. Reprobi iustos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia querunt, vel per mortem vitam invisibilem querunt. Sed ipsi qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt nolentes pro veritate mori mortem tamen non evadunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_4)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iob. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=25&chapitre=25_4)
Notes :