Catena aurea

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 

Et convocatis
duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 10,2 

Duodecim autem nomina Apostolorum1
1 nomina apostolorum Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber , nomina discipulorum Cas574
sunt hec2. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius,
2 sunt hec ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,3 

Philippus
et Bartholomeus,3
3 Petrus... Bartholomeus ΩJ Rusch Weber ] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus Cor3 (Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
Iacobus Zebedei
et Ioannes frater eius4, Thomas et Mattheus
4 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius] inv. Li446@ Li446 Weber
publicanus,
et Iacobus Alphei
et Thadeus,
Numérotation du verset Mt. 10,4 

Simon Cananeus
et Iudas Scariothis5 qui et tradidit eum.
5 Scariothis] Scariotes ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,5 

Hos duodecim misit Iesus,
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset Mt. 10,6 

sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset Mt. 10,7 

Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit6 regnum celorum.
6 appropinquabit Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] appropinquavit #Cor3 (vel) Weber
Numérotation du verset Mt. 10,8 

Infirmos curate,
mortuos suscitate,
leprosos
mundate, demones7 eicite, gratis accepistis gratis date.
7 demones Li446 Rusch Weber ] demonia Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,9 

Nolite possidere aurum, neque argentum8,
8 argentum Rusch Weber ] argentem Li446@
neque pecuniam
in zonis vestris,
Numérotation du verset Mt. 10,10 

non peram in via,
neque duas tunicas,
neque calciamenta,
neque virgam9.
9 virgam] + in manu Cor3 (grec. Rabanus# anti. non habent)
Dignus est enim10
10 est enim] inv. Weber
operarius cibo suo.
Numérotation du verset Mt. 10,11 

In quamcumque autem11
11 autem Rusch ] om. Li446@ Weber
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
in ea dignus sit
et ibi manete
donec exeatis.
Numérotation du verset Mt. 10,12 

Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Numérotation du verset Mt. 10,13 

Et siquidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
Numérotation du verset Mt. 10,14 

Et quicumque non receperit vos neque audierit
sermones vestros12, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
12 vestros Rusch Weber ] nostros Li446@
de pedibus vestris.
Numérotation du verset Mt. 10,15 

Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terre Sodomorum et Gomorrheorum
in die iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset Mt. 10,16 

Ecce ego
mitto vos sicut oves
in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset Mt. 10,17 

Cavete autem
ab hominibus.
Tradent13 enim vos
13 tradent Rusch Weber ] tredent Li446@
in conciliis
et in synagogis suis flagellabunt vos.
Numérotation du verset Mt. 10,18 

Et ad reges et ad presides14,
14 ad reges ...presides] inv. Li446@ Weber
ducemini propter me in testimonium illis
et gentibus.
Numérotation du verset Mt. 10,19 

Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo
aut quid loquamini.
Dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini15.
15 loquamini] scrips., loquimani cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,20 

Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset Mt. 10,21 

Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
Numérotation du verset Mt. 10,22 

et eritis odio omnibus hominibus16
16 hominibus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 10,23 

Cum autem
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 10,24 

Non est discipulus
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset Mt. 10,25 

Sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius.
Si patremfamilias
Beelzebub vocaverunt
quanto magis17 domesticos eius?
17 magis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,26 

Ne18 ergo timueritis eos.
18 ne Rusch Weber ] nec pr. m. et corr. per exp. Li446@
Nihil enim19 opertum
19 enim] + est Weber
quod non revelabitur20
20 revelabitur Cor3 (vel Ieronim. anti.) Rusch Weber ] reveletur Li446@ Li446 ΩJ
et occultum
quod non scietur21.
21 scietur Cor3 (vel) Som40@ Rusch Weber ] sciatur Li446@ Li446 ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,27 

Quod dico vobis in tenebris
dicite
in lumine
et quod in aure auditis
predicate22 super tecta.
22 predicate Li446 Rusch Weber ] predica Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,28 

Et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere,
sed potius eum timete23 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
23 eum timete Rusch s Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 10,29 

Nonne duo passeres
asse veneunt24?
24 veneunt Li446 Rusch Weber ] veniunt Li446@
Et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro.
Numérotation du verset Mt. 10,30 

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Numérotation du verset Mt. 10,31 

Nolite ergo timere.
Multis passeribus meliores estis vos.
Numérotation du verset Mt. 10,32 

Omnis ergo
qui confitebitur
me
coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in celis.
Numérotation du verset Mt. 10,33 

Qui autem negaverit me
coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est25.
25 in celis - est Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 10,34 

Nolite arbitrari
quia venerim pacem mittere26 in terram.
26 pacem mittere Rusch Li446@ Li446 ] inv. Weber
Non veni pacem mittere
sed gladium.
Numérotation du verset Mt. 10,35 

Veni enim
separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset Mt. 10,36 

Et inimici hominis
domestici eius.
Numérotation du verset Mt. 10,37 

Qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,38 

Et qui non accipit crucem suam
et sequitur me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,39 

Qui invenit
animam suam perdet illam27
27 illam Rusch Weber] eam Li446@ Li446
et qui perdiderit animam suam propter me28
28 propter me Li446 Rusch Weber] om. Li446@
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 10,40 

Qui recipit vos
me recipit,
et qui me recipit
recipit eum qui me misit.
Numérotation du verset Mt. 10,41 

Qui recipit prophetam in nomine prophete
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
in nomine iusti
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset Mt. 10,42 

Et quicumque
potum dederit uni ex minimis istis
calicem aque frigide tantum
in nomine discipuli,
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 1 
marg.| {CMT10d1.1} GLOSSA. − A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula, et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta. Quod ex electione Matthei, que inter ipsa refertur, indubitanter habemus. Fuit enim unus de duodecim electus in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei, sicut gesta est, post curatum centurionis servum, dicens:A a
a ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. [MM2021]
A ¶Codd. : As115 Li446 (88ra) Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 10,1 
Et convocatis duodecim discipulis etc.1*
1 etc.] om. Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT10d1.2} REMIGIUS. − Narraverat enim supra evangelista quia cohortatus est Dominus discipulos rogare Dominum messis ut mitteret operarios in messem suam; et quod hortatus est, hoc nunc implere videtur. Duodenarius enim numerus perfectus est nascitur enim a senario, qui perfectionem habet, eo quod ex suis partibus, que sunt unum, duo, et tria, in seipsum formatur senarius autem duplicatus duodenarium gignit.
marg.| {CMT10d1.3} GLOSSA. − Que quidem duplicatio ad duo precepta caritatis vel ad duo testamenta pertinere videtur.B
B ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d1.4} RABANUS. − Duodenarius etiam numerus, qui conficitur ex ternario et quaternario, designat eos per quatuor mundi climata fidem sancte trinitatis predicaturos. Iste etiam numerus per multas figuras in veteri testamento presignatus est. Per duodecim filios Iacob, per duodecim principes filiorum Israel, per duodecim fontes viventes in Helim, per duodecim lapides in rationali aaron, per duodecim panes propositionis, per duodecim exploratores a Moyse missos, per duodecim lapides unde factum est altare, per duodecim lapides sublatos de Iordane, per duodecim boves qui sustinebant mare eneum. In novo etiam testamento per duodecim stellas in corona sponse, per duodecim fundamenta Hierusalem, que vidit Ioannes, et per duodecim portas.
marg.| {CMT10d1.5} CHRYSOSTOMUS. 2* {hom.33} − Non solum autem eos confidere fecit, eorum ministerium vocando missionem in messem, sed et faciendo eos potentes ad ministerium.
Unde sequitur:C
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
2 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Dedit illis potestatem spirituum immundorum ut3 eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
3 ut] om. Li448
marg.| {CMT10d1.6} REMIGIUS. − In quo aperte demonstratur quia vexatio turbarum non fuit tantum una aut simplex, sed varia4; et hoc est misereri turbis, dare discipulis potestatem curandi et sanandi eas.D
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
4 varia] vari Li446
marg.| {CMT10d1.7} HIERONYMUS. − Benignus enim 5 et clemens Dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. Sed multa differentia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate Domini agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem Domini confitentur, dicentes: « In nomine Iesu surge et ambula »b. Catalogus autem apostolorum ponitur, ut extra hos, qui pseudo apostoli sunt, excludantur.
Unde sequitur:
b Act 3, 6.
5 enim] etenim Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,2 
Duodecim autem apostolorum nomina sunt hec: Primus Simon qui vocatur Petrus et Andreas frater eius etc.6*
6 etc.] om. Ed1953
marg.| Ordinem7* apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit distribuere qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur Simon cognomine Petrus, ad distinctionem alterius Simonis qui appellatur Cananeus de vico Galilee Chana, ubi Dominus aquas convertit in vinum.E c
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 63.1486-64.1507: «Et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. benignus et clemens dominus ac magister non inuidet seruis atque discipulis uirtutes suas et sicut ipse curauerat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. sed multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. iste quodcumque agit potestate domini agit, illi si quid faciunt inbecillitatem suam et uirtutem domini confitentur dicentes: in nomine iesu surge et ambula. notandum autem quod in duodecimo loco potestas signorum apostolis concedatur […] Primus simon qui dicitur petrus et andreas frater eius. ordinem apostolorum et meritum uniuscuiusque illius fuit distribuere qui cordis arcana rimatur. primus scribitur simon cognomento petrus ad distinctionem alterius simonis qui appellatur cananaeus de uico Galileae cana ubi aquas dominus uertit in uinum». [FG2013]
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
7 Ordinem] + quippe Ed1953
marg.| {CMT10d1.8} RABANUS. − Idem est autem grece sive latine Petrus, quod syriace Cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Nec dubium quin illa de qua Paulus aitd: « Petra autem erat Christus ».F
d 1Cor. 10, 4.
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d1.9} REMIGIUS. − Fuerunt autem nonnulli qui in hoc nomine, greco scilicet atque latino, quod est Petrus, querentes hebraice lingue interpretationem, dixerunt, quod interpretatur discalcians, sive dissolvens vel agnoscens. Sed illi qui hoc dicunt, duabus tenentur contrarietatibus. Prima est ex proprietate hebraice lingue, in qua p non exprimitur, sed loco eius ph ponitur. Unde Pilatum dicunt Philatum. Secunda ex interpretatione evangeliste, qui narrat Dominum dixissee: « Tu vocaberis Cephas », et ipse de suo addit quod interpretatur Petrus. Simon interpretatur obediens obedivit enim verbis andree, et cum eo venit ad Christum; sive quia obedivit preceptis divinis, et quia ad unius iussionis vocem secutus est Dominum; sive, ut quibusdam placet, interpretatur deponens merorem, et audiens tristitiam Domino enim surgente deposuit merorem dominice passionis, et tristitiam audivit, dicente ei Domino alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
Sequitur:
e Io. 1, 42.
Et Andreas frater eius.
marg.| {CMT10d1.10} CHRYSOSTOMUS. 8* {hom.33} − Non parva autem et hec laus est. Petrum enim denominavit a virtute, andream vero a nobilitate, que est secundum morem, in hoc quod eum fratrem Petri dixit. Marcus autem post duos vertices, scilicet petrum et Ioannem, andream numerat; hic autem non ita Marcus enim secundum dignitatem eos ordinavit.
8 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d1.11} REMIGIUS. −  Andreas autem interpretatur virilis. Sicut enim apud Latinos a viro derivatur virilis9, ita apud Grecos ab anir 10*, derivatur   Andreas . Bene autem virilis dicitur, quia relictis omnibus secutus est Christum et viriliter in mandatis eius perseveravit.G
G ¶Codd. : Li446 (89ra) Ed1953 {MM2019}
9 Sicut enim apud Latinos a viro derivatur virilis] om. hom. Li446 * ( al. compl. marg. )
10 anir] auir Li446, andros Ed1953
marg.| {CMT10d1.12} HIERONYMUS. − Evangelista autem apostolorum paria iuga11 queque consociat. Iungit enim Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu; Iacobum et Ioannem qui patrem corporis relinquentes, verum patrem secuti sunt.f
Unde sequitur:
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 64.1507-1515: «Iacobum quoque appellat Zebedaei quia et alius sequitur iacobus alphei. et apostolorum paria iuga que consociat. iungit petrum et andream fratres non tam carne quam spiritu; iacobum et iohannem qui patrem corporis relinquentes uerum patrem secuti sunt». [FG2013]*
11 apostolorum – paria iuga] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,3 
Iacobus Zebedei et Ioannes frater eius.
marg.| Iacobum quoque appellat Zebedei, quia et alius sequitur Iacobus Alphei.H
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d1.13} CHRYSOSTOMUS. 12* {hom.33} − Vide autem quia non secundum dignitatem ordinat. Mihi enim videtur Ioannes non aliis solum sed etiam fratre maior esse.I
I ¶Codd. : Li446 (89ra) Ed1953 {MM2019}
12 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d1.14} REMIGIUS. − Interpretatur autem Iacobus supplantans, sive supplantator quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam eamdem carnem Herode trucidante contempsit. Ioannes interpretatur Dei gratia, quia pre omnibus diligi a Domino meruit unde ob precipui amoris gratiam, super pectus Domini in cena recubuit.
Sequitur:
Philippus et Bartholomeus.
marg.| Philippus interpretatur os lampadis, sive lampadarum, quia lumen quo illuminatus est a Domino, mox invento fratri per officium oris studuit propinare. Bartholomeus syrum nomen est, non hebreum, et interpretatur filius suspendentis aquas id est Christi qui corda suorum predicatorum de terrenis ad celestia sublevat et suspendit, ut quo magis celestia penetrat, eo corda suorum auditorum gutta sancte predicationis magis inebriet et infundat.
Sequitur:
Thomas et Mattheus publicanus.
marg.| {CMT10d1.15} HIERONYMUS. − Ceteri evangeliste in coniunctione nominum primum ponunt Mattheum et13* postea Thomam; nec publicani nomen ascribunt, ne antique conversationis recordantes sugillare evangelistam viderentur; iste vero et post thomam se ponit, et publicanum appellat ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia.g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 64.1513-1518: «Ceteri evangelistae in coniunctionem nominum primum ponunt Mattheum et postea thoman nec publicani nomen adscribunt ne antiquae conuersationis recordantes suggillare evangelistam uiderentur. iste uero ut supra diximus et post thoman se ponit et publicanum appellat ut ubi abundauit peccatum superabundet gratia». [FG2013]*
13 et] om. Ed1953
marg.| {CMT10d1.16} REMIGIUS. − Thomas autem interpretatur abyssus sive geminus qui grece dicitur Didymus ; bene autem Didymus abyssus interpretatur quia quo diutius dubitavit, eo profundius effectum dominice passionis credidit, et mysterium divinitatis agnovit. Unde dixith: « Dominus meus et Deus meus ». Mattheus autem interpretatur donatus, quia Dei munere de publicano evangelista factus est.
Sequitur:
h Io. 20, 28.
Et Iacobus Alphei et Thaddeus.
marg.| {CMT10d1.17} RABANUS. − Iste Iacobus est qui in evangeliis frater Domini nominatur, et etiam in epistola ad Galatas quia Maria uxor alphei, soror fuit Marie matris Domini, quam Ioannes evangelista Mariam Cleophe nominavit fortasse quia idem Cleophas et Alpheus est dictus. Vel ipsa Maria, defuncto Alpheo, post Iacobum natum, nupsit Cleophe.
marg.| {CMT10d1.18} REMIGIUS. − Et bene dicitur filius alphei, id est iusti, sive docti quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam curam carnis contempsit nam cuius meriti fuerit, testes sunt apostoli qui eum episcopum Hierosolymitane Ecclesie ordinaverunt unde et ecclesiastica historia inter cetera de eo dicit, quia carnem numquam comedit, et vinum et siceram non bibit, balneis et lineis vestibus non est usus, die noctuque flexis genibus orabat. Adeo etiam magni meriti fuit ut ab omnibus iustus vocaretur. Thaddeus autem ipse est quem Lucas iudam Iacobi, id est fratrem Iacobi appellat, cuius epistola in Ecclesia legitur, in qua se fratrem Iacobi nominat.
marg.| {CMT10d1.19} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Nonnulli autem codices habent lebbeum. Quis autem umquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari?J i
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 70, CSEL 43, p. 175.5-7: «In nominibus ergo discipulorum lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a mattheo non discrepat nisi in nomine iudae iacobi quem mattheus thadDeum appellat, nonnulli autem codices habent lebdeum . quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?». [FG2013]*
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d1.20} REMIGIUS. − Iudas autem interpretatur confessus eo quod filium Dei confessus sit.K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d1.21} RABANUS. − Thaddeus autem sive lebbeus interpretatur corculus, id est cordis cultor.L
Sequitur:
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,4 
Simon Cananeus et Iudas Iscariotes14 qui et15 tradidit eum.
14 Iscariotes] Scariotes Li446
15 et] om. Li446
marg.| {CMT10d1.22} HIERONYMUS. −  Simon Cananeus ipse est qui ab alio evangelista scribitur zelotes, chana quippe zelus interpretatur. Iudas autem iscariotes, vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, ut quodam vaticinio in condemnationem sui natus sit. Issachar enim interpretatus est merces, ut significetur pretium proditoris.j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 64.1519-1529: «Simon cananaeus. ipse est qui in alio evangelista scribitur zelotes; cana quippe zelus interpretatur. tadDeum apostolum ecclesiastica tradit historia missum edessam ad abgarum regem osroenae; qui ab evangelista luca iudas iacobi dicitur et alibi appellatur lebbeus quod interpretatur corculus credendum que est eum fuisse trinomium, sicut simon petrus et filii Zebedaei boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. iudas autem scariothes uel a uico in quo ortus est uel tribu issachar uocabulum sumpsit ut quodam uaticinio in condemnationem sui natus sit. issachar enim interpretatur merces ut significetur pretium proditoris». [FG2013]
marg.| {CMT10d1.23} REMIGIUS. − Interpretatur autem Iscariotes16 memoria Domini, quia secutus est Dominum; sive memoriale mortis, quoniam17 meditatus est in corde suo ut Dominum traderet in mortem; seu suffocatio, quia seipsum strangulavit. Et sciendum, quod duo discipuli hoc nomine sunt vocati, per quos omnes Christiani designantur per Iudam Iacobi illi qui in confessione fidei perseverant; per Idam18 Iscariotem19 illi qui relicta fide retro convertuntur.M
M ¶Codd. : Li446 (89v) Ed1953 {MM2019}
16 Iscariotes] Scarioth Li446
17 quoniam] qua ? diu Li446
18 Iacobi illi qui in confessione fidei perseverant per Iudam] om. hom. Li446 * ( al. m. compl. marg. )
19 Iscariotem] Scariotem Li446
marg.| {CMT10d1.24} GLOSSA. − Duo et duo nominatim exprimuntur ut iugalis societas approbetur.N
N ¶Codd. : Li446 (89v) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT10d1.25} AUGUSTINUS. Octavo decimo de civitate Dei. 20* − Elegit ergo hos in discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, illitteratos, ut quicquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum quo malo utens bene, et sue passionis impleret dispositum, et Ecclesie sue tolerandorum malorum preberet exemplum. k
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 18, c. 49, CCSL 48, p.647.15-20: «Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum». [FG2017]
20 Decimo octavo] om. Ed1953
marg.| {CMT10d1.26} RABANUS . − Qui etiam non per imprudentiam inter apostolos eligitur. Magna est enim veritas quam nec adversarius minister infirmat. Voluit etiam a discipulo prodi, ut tu a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium.O
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 2 
marg.| {CMT10d2.1} GLOSSA. − Quia manifestatio spiritus, ut Apostolus dicit, ad utilitatem Ecclesie datur, post datam apostolis potestatem, mittit eos ut potestatem ad aliorum utilitatem exequantur.P
Unde dicitur:
P ¶Codd. : Li446 (89va ) Ed1470 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 10,5 
Hos duodecim misit Iesus.
marg.| {CMT10d2.2} CHRYSOSTOMUS. 21* {hom.33} − Attendite autem opportunitatem missionis. Postquam enim viderunt mortuum suscitantem, mare increpantem, et cetera huiusmodi, et sufficienter virtutis eius demonstrationem susceperant per verba et per opera, tunc eos emittit22*.
21 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
22 emittit] mittit Ed1953
marg.| {CMT10d2.3} GLOSSA. − Mittens autem docet eos quo eant, quid predicent, et quid faciant. Primo quidem quo eant
Unde dicitur:
Precipiens eis, et dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.
Numérotation du verset Mt. 10,6 
Sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
marg.| {CMT10d2.4} HIERONYMUS. − Non est autem contrarius locus iste ei precepto quo postea diciturl: « Euntes docete omnes gentes » quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem preceptum est. Et oportebat primum adventum Christi nuntiare Iudeis, ne iustam haberent excusationem, dicentes, ideo a se Dominum reiecisse, quia ad gentes et Samaritanos apostolos miserit.m
l Mt. 28, 19.
m ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 65.1532-1539: «In uiam gentium ne ambulaueritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis, sed potius ite ad oues quae perierunt domus israhel. non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est. et oportebat primum aduentum christi nuntiare iudaeis ne iustam haberent excusationem, dicentes ideo se dominum reiecisse quia ad gentes et samaritas apostolos miserit. iuxta tropologiam uero praecipitur nobis qui christi censemur nomine, ne in uia gentium et hereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur et uita». [FG2013]
marg.| {CMT10d2.5} CHRYSOSTOMUS. 23* {hom.33} − Ideo etiam primo ad Iudeos mittit, ut quasi in quadam palestra in Iudea exercitati, ad agones orbis terrarum intrarent, et velut quosdam pullos debiles ad volandum eos inducens.Q
Q ¶Codd. : Li446 (89vb ) Ed1953 {MM2019}
23 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d2.6} GREGORIUS. In homiliario. 24* − Vel quia prius soli Iudee voluit, et postmodum gentibus predicari, quatenus redemptoris nostri predicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quereret. Erant etiam tunc quidam qui de Iudeis vocandi essent et de gentilibus vocandi non essent; qui nec ad vitam reparari mererentur, nec tamen gravius de contempta predicatione iudicari.n
n ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 4 § 1, CCSL 141, p. 26.6-27.14: «Nisi hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli Iudaeae uoluit, et postmodum cunctis gentibus praedicari, ut dum illa conuerti uocata renueret, praedicatores sancti ad uocationem gentium per ordinem uenirent, quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret, et quod Iudaeae fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant etiam tunc qui de Iudaea uocandi essent, et de gentibus uocandi non essent». [FG2013]
24 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
marg.| {CMT10d2.7} HILARIUS. 25*{cad.10} − Legis etiam lectio obtinere privilegium evangelii debebat, hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quod plus sedulitatis in admonitione sensisset.
25 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d2.8} CHRYSOSTOMUS. 26* {hom.33} − Item ne estimarent, quia Christo conviciabantur et demoniacum eum vocabant, quod propter hoc eos odio haberet, primum eos emendare studuit, et ab omnibus aliis discipulos abducens, eis medicos et doctores mittit; et non solum prohibuit aliis annuntiare antequam Iudeis, sed neque viam que ad gentes fert, pertingere concedebat quod signat cum dicit in viam gentium ne abieritis. Et quia Samaritani contrarii erant Iudeis, quamvis faciliores essent ut converterentur ad fidem, tamen neque Samaritanis priusquam Iudeis predicari permisit unde dicit et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.
26 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d2.9} GLOSSA. − Samaritani quidem fuerunt gentiles dimissi in terra Israel a rege assyriorum post captivitatem ab eo factam, et multis periculis coacti ad iudaismum sunt conversi, circumcisionem, et quinque libros Moysi recipientes, cetera vero omnino abhorrentes unde Iudei Samaritanis non commiscebantur.
marg.| {CMT10d2.10} CHRYSOSTOMUS. 27* {hom.33} − Ab his ergo discipulos avertens, ad filios Israel mittit, quos oves pereuntes vocat, non abscondentes, undique veniam eis excogitans et attrahens eorum mentem.R
R ¶Codd. : Li446 (90ra ) Ed1953 {MM2019}
27 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d2.11} HILARIUS. 28*{cad.10} − Qui tamen, licet oves vocentur29, in Christum luporum ac viperarum linguis et faucibus sevierunt.S o
o ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 3.6-8, SChr 254, p. 218: «Nihil enim differt ab ignoratione peruersitas. Mittuntur deinde ad oues perditas domus Israel. Atquin in eum luporum ac uiperarum linguis et faucibus saeuierunt». [MM2021]
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
28 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
29 vocentur] dicantur Li446
marg.| {CMT10d2.12} HIERONYMUS. − Iuxta tropologiam vero precipitur nobis qui Christi censemur nomine, ne in viam gentium et hereticorum ambulemus errorem ut quorum religio separata est, separetur et vita.T p
p ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 65.1539-1542: «In uiam gentium ne ambulaueritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis, sed potius ite ad oues quae perierunt domus israhel. non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est. et oportebat primum aduentum christi nuntiare iudaeis ne iustam haberent excusationem, dicentes ideo se dominum reiecisse quia ad gentes et samaritas apostolos miserit. iuxta tropologiam uero praecipitur nobis qui christi censemur nomine, ne in uia gentium et hereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur et uita». [FG2013]*
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d2.13} GLOSSA. − Postquam autem docuit eos quo eant, insinuat quid predicent.U
Unde subditur:
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,7 
Euntes autem predicate dicentes quia appropinquabit30* regnum celorum.
30 appropinquabit] appropinquavit Ed1953
marg.| {CMT10d2.14} RABANUS. − Hic appropinquare dicitur regnum celorum per collatam nobis fidem invisibilis creatoris, non aliqua motione electorum. Recte autem celi vocantur sancti, qui Deum fide retinent, et diliguntur caritate.V
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d2.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 31* {hom.33} − Vides mysterii magnitudinem, vides apostolorum dignitatem. Nihil sensibile precipiuntur dicere, ut Moyses et prophete; sed nova quedam et inopinata; illi enim terrena bona predicaverunt. Hi autem regnum celorum, et omnia que illic sunt bona.W
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
31 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d2.16} GREGORIUS. In homiliario. 32* − Adiuncta sunt autem predicatoribus sanctis miracula ut fidem verbis daret virtus ostensa et nova facerent qui nova predicarent.
Unde sequitur:
32 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,8 
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite.q
q ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 4 § 3, CCSL 141, p. 28.54-30.99: «Vnde et adiuncta sunt praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem uerbis daret uirtus ostensa et noua facerent qui noua praedicarent, sicut in hac eadem lectione subiungitur: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite». [FG2013]*
marg.| {CMT10d2.17} HIERONYMUS. − Ne enim hominibus rusticanis, et absque eloquii venustate, indoctis et illitteratis nemo crederet pollicentibus regna celorum, dat potestatem predicta faciendi, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum.r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 65.1546-1550: «Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquauit regnum caelorum; infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. ne hominibus rusticanis et absque eloquii uenustate, indoctis et inlitteratis nemo crederet pollicentibus regna caelorum, dat potestatem: infirmos curate, leprosos mundate, daemonia eicite, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum. et quia semper dona spiritalia, si merces media sit, uiliora fiunt, adiungitur auaritiae condemnatio: gratis accepistis, gratis date; ego magister et dominus absque pretio hoc uobis tribui, et uos sine pretio date ne evangelii gratia corrumpatur». [FG2013]
marg.| {CMT10d2.18} HILARIUS. 33* {c.10} − Tota autem virtutis dominice potestas in apostolis refertur ut qui in adam imagine et similitudine Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem sortiantur; et quicquid malorum ade corpori Satane instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominice potestatis emendent.
33 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d2.19} GREGORIUS. In homiliario. 34* − Hec autem signa in exordio Ecclesie necessaria fuerunt ut enim fides cresceret credentium, miraculis fuerat35* nutrienda.X s
s ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 29 § 4, CCSL 141, p.247.79-91: «Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur. In nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eos nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Numquidnam, fratres mei, quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Vt enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra conualuisse uideamus; at si semel radicem fixerint, irrigatio cessauit». [FG2013]*
X ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
34 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
35 fuerat] erat Ed1953
marg.| {CMT10d2.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 36* {hom.33} − Postea autem steterunt, reverentia fidei ubique plantata. Si autem et37 postea facta sunt, pauca et rara fuerunt. Consuetudo enim est Deo talia facere cum aucta fuerint mala tunc enim suam demonstrat potentiam.Y
Y ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
36 homiliario] scrips., omel’ Mt366 , Matthaeum Ed1953
37 et] om. Li446
marg.| {CMT10d2.21} GREGORIUS. In homiliario. 38* − Sancta tamen Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat; que nimirum tanto maiora sunt, quanto per hec non corpora, sed anime suscitantur.t
t ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 29 § 4, CCSL 141, p. 248.86-104: «Sancta quippe Ecclesia cotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia eiciunt? Et fideles quique qui iam uitae ueteris saecularia uerba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam, quantum praeualent, narrant, quid aliud faciunt, nisi nouis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem prauam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quotiens proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota uirtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum uitam roborant quae in propria actione titubabant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto maiora sunt, quanto spiritalia; tanto maiora sunt, quanto per hoc non corpora sed animae suscitantur». [FG2013]
38 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
marg.| {CMT10d2.22} REMIGIUS. − Infirmi quippe sunt ignavi qui non habent vires bene vivendi; leprosi sunt immundi opere, vel delectatione carnali; mortui sunt qui opera mortis agunt; demoniaci fiunt qui in potestatem diaboli sunt redacti.
marg.| {CMT10d2.23} HIERONYMUS. − Et quia semper dona spiritualia, si merces media sit39, viliora fiunt40*, adiungitur avaritie condemnatio, cum subdit:
39 sit] sint cacogr. Mt366
40 fiunt] sunt Ed1953
Gratis accepistis, gratis date.
marg.| Quasi dicat 41: Ego magister et Dominus absque pretio vobis hoc tribui ergo et vos sine pretio date.Z u
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 65.1550-1554: «Et quia semper dona spiritalia, si merces media sit, uiliora fiunt, adiungitur auaritiae condemnatio: gratis accepistis, gratis date; ego magister et dominus absque pretio hoc uobis tribui, et uos sine pretio date ne evangelii gratia corrumpatur». [FG2013]
Z ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
41 dicat] sic Li446
marg.| {CMT10d2.24} GLOSSA. − Hoc autem dicit ne Iudas, qui loculos habebat, de predicta potestate42 pecuniam congregare vellet, damnans etiam hic perfidiam Simoniace hereseos43.AA
AA ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
42 predicta potestate] inv. Mt366
43 hereseos Ed1953 ] hereticos Li446
marg.| {CMT10d2.25} GREGORIUS. In homiliario. 44* − Presciebat namque nonnullos donum accepti spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritie obsequium declinare.AB v
v ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 4 § 4, CCSL 141, p. 30.102-104: «Sed concessa potestate praedicationis, concessis uirtutum miraculis, quid Redemptor noster subiungat audiamus: Gratis accepistis, gratis date. Praesciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere et miraculorum signa ad auaritiae obsequium declinare». [FG2013]
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
44 homiliario] scrips., omel’ Li446 , evangelia Ed1953
marg.| {CMT10d2.26} CHRYSOSTOMUS. 45* {hom.33} − Vide autem qualiter morum diligentiam non minus habet quam signorum, monstrans quoniam signa sine his nihil sunt. Etenim superbiam eorum comprimit, dicens gratis accepistis; et ab amore pecuniarum mundos esse precipit dicens gratis date. vel ut non videatur eorum esse beneficium, ait gratis accepistis; quasi dicat nihil vos de vestro largimini suscipientibus neque enim mercede hoc accepistis, neque laborantes in ea gratia gratis enim accepistis; ita igitur aliis date; neque enim est condignum pretium eorum invenire.
45 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 3 
marg.| {CMT10d3.1} CHRYSOSTOMUS. 46* {hom.33} − Quia spiritualium mercationem supra Dominus prohibuerat47, consequenter radicem omnium malorum evellens, ait:
46 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
47 prohibuerat] prohibebat Li446
Numérotation du verset Mt. 10,9 
Nolite possidere aurum neque argentum.AC
AC ¶Codd. : Li446 (90va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT10d3.2} HIERONYMUS. − Si enim sic predicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque possessio; nam si hec habuissent, videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri predicare.w
w ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 66.1560-1564: «Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia, non duas tunicas, non calciamenta, neque uirgam in manu; dignus est enim operarius cibo suo. consequenter haec praecepit evangelizatoribus ueritatis quibus ante dixerat: gratis accepistis, gratis date. si enim sic praedicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorum que possessio. nam si habuissent aurum et argentum, uidebantur non causa salutis hominum sed causa lucri praedicare». [FG2013]
marg.| {CMT10d3.3} CHRYSOSTOMUS. 48* {hom.33} − Per hoc ergo preceptum primo quidem discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat sollicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo Dei; tertio docet eos suam virtutem. Hoc nempe eis postea dixitxnumquid aliquid defuit vobis quando misi vos sine sacculo et pera?
x Lc. 22, 35.
48 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d3.4} HIERONYMUS. − Qui autem divitias detruncaverat, que per aurum et argentum et es signantur, propemodum et vite necessaria amputat, ut apostoli doctores vere religionis, qui instituebant omnia Dei providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 66.1554-1567: «Neque aes in sacculis. qui diuitias detruncarat, propemodum et necessaria uitae amputat, ut apostoli, doctores uerae religionis, qui instituebant omnia prouidentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. non peram in uia». [FG2013]
marg.| marg.|{CMT10d3.5} GLOSSA. 49 − Unde addit :
49 Glossa] om. Li446* (sec. m. compl. marg.)
Neque pecuniam in zonis vestris.
marg.| Duo enim sunt genera necessariorum : unum quo emuntur necessaria, quod intelligitur per pecuniam in zonis , aliud ipsa necessaria, quod intelligitur   per peram .AD z
z ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 10, 9) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 38b marg.], ed. Gloss-e : «NEQUE PECUNIAM IN ZONIS. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis illud unde emuntur, per peram quod emitur quod ibi reponitur». [MM2022]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT10d3.6} HIERONYMUS. − Per hoc autem quod dicit: Neque peram in via , arguit philosophos qui vulgo appellantur ‘bactroperite’ quod contemptores seculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 10,10 
Neque duas tunicas.
marg.| In duabus tunicis duplex mihi videtur innuere vestimentum non quod in locis Scythie et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore reservemus.
Sequitur:
Neque calciamenta.
marg.| Et Plato etiam precipit illas duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum cum enim hec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. aa
Sequitur:
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 68.1568-1580: «Ex hoc praecepto arguit philosophos qui uulgo appellantur bactroperitae quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes cellarium se cum uehebant. neque duas tunicas. in duabus tunicis uidetur mihi duplex ostendere uestimentum, non quo in locis scythiae et glaciali niue rigentibus una quis tunica debeat esse contentus, sed quo in tunica uestimentum intellegamus ne alio uestiti, aliud nobis futurorum timore seruemus. neque calciamenti. et plato praecipit duas corporis summitates non esse uelandas nec adsuefieri debere mollitiae capitis et pedum; cum enim haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. neque uirgam. qui domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? et quia quodammodo nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat et dura uidebatur esse condicio magistrorum, seueritatem praecepti sequenti sententia temperauit dicens: dignus est operarius cibo suo. tantum, inquid, accipite quantum in uictu et uestimento uobis necessarium est». [FG2013]
Neque virgam.
marg.| Qui enim Domini habemus auxilium, baculi presidium cur queramus?
marg.| {CMT10d3.7} REMIGIUS. − Ostendit etiam Dominus his verbis, quia sancti predicatores revocati sunt ad primi hominis dignitatem qui quamdiu celestes possedit thesauros, ista non concupivit sed mox ut peccando illa amisit, ista desiderare cepit.
marg.| {CMT10d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 50* {hom.33} − Felix autem est ista commutatio nam pro auro et argento et huiusmodi, acceperunt potestatem curandi infirmos, suscitandi mortuos, et alia huiusmodi unde non a principio dixit eis non possideatis aurum vel argentum; sed quando dixerat leprosos mundate, demones eicite. Ex quo patet quod angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni solvens vite huius sollicitudine ut una sola detineantur cura, que est doctrine; a qua et eos solvit, dicensab: « Ne solliciti sitis quid loquamini ». Quare quod videtur esse valde onerosum et grave, hoc maxime leve eis ostendit, et facile nihil enim est ita iucundum, ut a cura et sollicitudine erutum esse; et maxime cum possibile fuerit ab hac erutos in nullo minorari, Deo presente, et pro omnibus nobis effecto.
ab Mt. 10, 19.
50 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d3.9} HIERONYMUS. − Et quia quodammodo nudos51* et expeditos ad predicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem precepti sequenti sententia temperavit, dicens dignus est enim operarius cibo suo; quasi dicat tantum accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est unde Apostolus habentes victum et vestitum, his contenti simus; et alibi communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis; ut quorum discipuli metunt spiritualia, consortes faciant eos carnalium suorum, non in avaritiam, sed in necessitatem.ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 66.1581-67.1590: «Et quia quodammodo nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat et dura uidebatur esse condicio magistrorum, seueritatem praecepti sequenti sententia temperauit dicens: dignus est operarius cibo suo. tantum, inquid, accipite quantum in uictu et uestimento uobis necessarium est. unde et Apostolus replicat: habentes uictum et uestitum his contenti sumus, et in alio loco: communicet autem is qui catechizatur ei qui se catechizat in omni bono, ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes eos faciant carnalium suorum non in auaritiam sed in necessitatem. haec historice diximus. ceterum secundum anagogen non licet magistris aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere». [FG2013]
51 quodammodo nudos] inv. Ed1953
marg.| {CMT10d3.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 52* {hom.33} − A53 discipulis autem apostolos cibari oportebat ut neque ipsi magna saperent adversus eos qui docebantur, sicut omnia prebentes, et nihil accipientes; neque rursus illi abscedant, quasi ab his despecti. Deinde ut non dicant apostoli mendicantes ergo nos iubet vivere, et in hoc verecundarentur, monstrat hoc eis debitum esse, operarios eos vocans, et quod datur mercedem appellans non enim quia apostolorum in sermonibus operatio erat, estimare debebant parvum esse beneficium quod prestabant.
Et ideo dicit:
52 homiliario] scrips., om. Li446 , Matthaeum Ed1953
53 A] Ad ! cacogr. Li446
dignus est operarius cibo suo.
marg.| Hoc autem dixit, non quidem ostendens tanto pretio apostolicos dignos esse labores, sed apostolis legem inducens, et tribuentibus suadens, quia quod ab ipsi datur, debitum est.
marg.| {CMT10d3.11} AUGUSTINUS. De baptismo parvulorum. 54* − Non ergo est venale evangelium, ut pro temporalibus predicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo predicatores sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Deo. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate evangelii serviunt. Sed tamquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur.AE ad
ad ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus , Glossa magna (1Tim. 5, 17), Cambridge, Trinity College, B.5.6 ( 110ra )  ; As14 ( 226rb ) ) ; PL 192, 354.43-48: « Augustinus de baptismo parvulorum   : ’ ’Necessitatis ergo est accipere unde vivitur, caritatis est prebere: non tamen venale est Evangelium ut pro his predicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt [vilipendunt PL]. Accipiant ergo necessitatis sustentationem [inv. As14 PL] a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt , sed tanquam stipendium datur: quo ut possint laborare, pascantur’’ et ille duplex honor exhibendus est omnibus quidem [inv. PL] presbyteris, sed maxime his qui laborant in verbo, id est in exhortatione scientium, et doctrina nescientium».
<cuius fons> Cf.   Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 46, CCSL 41, p. 532.111 sqq.: «Non tamquam uenale sit euangelium, ut illud sit pretium eius quod sumunt qui annuntiant unde uiuant. Si enim sic uendunt, magnam rem uili uendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in caritate euangelii seruiunt».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Contra impugnantes Dei cultum et religionem, c. 7, § 12, Leonina t. 41, p. A122.1547-1554: «Ad duodecimum dicendum, quod illi qui evangelizant, etsi accipiant ab eis, quibus praedicant, necessaria vitae, non tamen Evangelium vendunt, quia non habent finalem intentionem ad ea quae accipiunt, ut supra dictum est: unde 1 tim. 5, 17, super illud, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa: boni dispensatores et fideles non solum honore sublimi praemiari debent, sed etiam terreno, ut non contristentur; et infra: necessitatis ergo est accipere unde vivitur; caritatis est praebere. Non tamen venale est Evangelium, ut pro his praedicetur, si enim sic vendunt magnam rem, vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino. Non enim a populo redditur quasi merces - propter quam scilicet finaliter serviatur - illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt; sed tanquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur». - Qdl. 2, q. 6, a. 2 co., Leonina t. 25, p. 231.22-26: «Responsio. Dicendum, quod habere oculum ad terrena contingit dupliciter. Uno modo sicut ad mercedem vel premium; et sic predicatori non licet habere oculum ad terrena, quia sic faceret Evangelium venale. Alio modo sicut ad stipendia pro necessitate sustentationis vite; et sic licet habere predicatori oculum ad terrena; unde 1 ad Timotheum 5, super illud, qui bene presunt presbiteri dicit Glossa Augustini: necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est prebere; non tamen venale est Evangelium pro his <predicetur>. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino. Et per hoc patet responsio ad obiecta». - Summa theologiae, II II q. 100 a. 2 co.: «Sic igitur dicendum est quod accipere pecuniam pro spirituali sacramentorum gratia est crimen simoniae, quod nulla consuetudine potest excusari, quia consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino. Per pecuniam autem intelligitur omne illud cuius pretium potest pecunia aestimari, ut philosophus dicit, in iv ethic. Accipere autem aliqua ad sustentationem eorum qui sacramenta ministrant, secundum ordinationem Ecclesiae et consuetudines approbatas, non est simonia, neque peccatum, non enim accipitur tanquam pretium mercedis, sed tanquam stipendium necessitatis. Unde super illud i ad tim. v, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa Augustini, accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino».
<Non hab.>   Beda in Apostolum (Fransen, p. 59) ; Florus Lugdunensis ?
¶Nota : Thomas cite Augustin d’après la Grande Glose qui attribue ce passage au De baptismo parvulorum alors que la sentence est forgée à partir du sermon 46, parfois intitulé De pastore parce qu’il commente Ez. 34, 1-16. La sentence est plusieurs fois citée par Thomas indépendamment de la Catena. [MM2020]
AE ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
54 De baptismo parvulorum] De pastor. Ed1953
marg.| {CMT10d3.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel aliter. [a] Cum diceret55* Dominus apostolis: Nolite possidere aurum , continuo subiecit dignus est operarius cibo suo; unde satis ostendit cur eos possidere hoc ac ferre noluerit non quod necessaria non sint sustentationi huius vite, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus. Apparet autem hic non precepisse Dominum ita tamquam evangelice vivere aliunde non debeant, quam eis prebentibus quibus annuntiant evangelium alioquin contra hoc preceptum fecit Paulus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat. Sed apparet potestatem dedisse apostolis, domum in qua starent, sibi ista debere. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientie culpa est; cum autem a Domino potestas datur, licet cuique non uti, et tamquam de suo iure recedere. [b] Hoc ergo ordinans Dominus, quod qui evangelium annuntiant, de evangelio vivant, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vite necessaria, nec magna nec minima; ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc ergo potestatem, virge nomine significavit, cum dixit, secundum Marcum, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. [c] Sed et calciamenta cum dicit Mattheus in via non esse portanda, curam prohibuit, qua ideo portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum preter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset; cum ex potestate illa possit accipere. Proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calciamentum mystice significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, neque nudus ad terram; id est non occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitantur. Et quia non portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, monet non dupliciter, sed simpliciter ambulare. [d] Ita Dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed evangelistas alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quedam figurate, quedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; et videbit quam temere atque inerudite arbitretur. Quia enim Dominus monet ut nesciat sinistra quid facit dextera, ipsas eleemosynas, et quicquid hic aliud precipit, figurate accipiendum putabit.ae
ae ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 73, CSEL 43, p. 177.13-178.15: «Cum enim secundum mattheum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram possidere in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus evangelium credentibus adnuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde paulus dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus evangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metemus? si alii potestatis uestrae participantur, non multo magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet haec non ita praecepisse dominum, tamquam evangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus adnuntiant evangelium - alioquin contra hoc praeceptum fecit idem Apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam grauis esset -, sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobaudientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 74, CSEL 43, p. 179.8-17: «Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus qui evangelium adnuntiant de evangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit nec uirgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et inlustrauit, unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit: ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 75, CSEL 43, p. 180.3-14: «Sic et calciamenta cum dicit mattheus in uia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soleis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur evangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?». [d]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 76, CSEL 43, p. 180.15-181.3: «Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed evangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sit tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere adque inerudite arbitretur. potest enim iste - ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit -, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare». [FG2013]
55 diceret] dixerit Ed1953
marg.| {CMT10d3.13} HIERONYMUS. − Hec historice dixerimus. Ceterum56* secundum anagogem. Non licet magistris aurum et argentum et pecuniam que in zonis est possidere. Aurum sepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce. Hec57 non licet nobis58* ab aliis accipere, sed data a Domino possidere neque hereticorum et59 philosophorum perverse doctrine suscipere disciplinas.AF af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 67.1590-1601: «Haec historice diximus. ceterum secundum anagogen non licet magistris aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere. aurum saepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro uoce. haec nobis non licet ab aliis accipere sed data a domino possidere, neque hereticorum et philosophorum peruersae que doctrinae suscipere disciplinas; non saeculi pondere premi neque duplici esse animo neque pedes nostros mortiferis uinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos neque habere uirgam quae uertatur in colubrum neque in aliquo praesidio carnis inniti, quia istiusmodi uirga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur et manum transforat incumbentis». [FG2013]
AF ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2022}
56 Ceterum] Cetera Ed1953
57 Hec] Hoc Ed1953
58 nobis] vobis Ed1953
59 et] neque Mt366
marg.| {CMT10d3.14} HILARIUS. 60* {c.10} − Quia vero zona ministerii apparatus est, et ad efficaciam61 operis precinctio; per hoc quod eris in zona inhibetur possessio, ne quid in ministerio venale sit, admonemur. Admonemur etiam nec peram habere in via, curam scilicet secularis substantie relinquendam quia omnis thesaurus in terra perniciosus est cordi, illic futuro ubi condatur thesaurus. Dicit autem non duas tunicas sufficit enim nobis semel Christus indutus; neve post intelligentiam veram, altera deinceps vel heresis vel legis veste induamur. Non calciamenta, quia in sancta terra, peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus statuti, admonemur non alium gressus nostri habere, quam quem accipimus a Christo apparatum.
60 Hilarius] Ieronymus Li446, + In Mattheum Ed1953
61 efficaciam] efficiendam Li446* (al. m. corr.)
marg.| {CMT10d3.15} HIERONYMUS. − Vel docet Dominus pedes nostros mortiferis vinculis non alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos, neque habere virgam que vertatur in colubrum, neque in aliquo presidio carnis inniti quia huiusmodi virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis.ag
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 67.1596-1601: «Haec nobis non licet ab aliis accipere sed data a domino possidere, neque hereticorum et philosophorum peruersae que doctrinae suscipere disciplinas; non saeculi pondere premi neque duplici esse animo neque pedes nostros mortiferis uinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos neque habere uirgam quae uertatur in colubrum neque in aliquo praesidio carnis inniti, quia istiusmodi uirga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur et manum transforat incumbentis». [FG2013]
marg.| {CMT10d3.16} HILARIUS. − Potestatis autem externe iure non sumus indigni habentes virgam de radice Iesse.AG
AG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 4 
prol.| [Paral. bibl. : Mt. 10 :11-15 // Mc.6 :10-11 // Lc. 9 :4-6, Lc. 10 : 5-12]
marg.| {CMT10d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 62* {hom.33} − Quia dixerat superius Dominusahdignus operarius est63* cibo suo, ne crederetur propter hoc omnium eis ianuas64* aperire, multam diligentiam hic iubet facere de hospite eligendo.
Unde dicitur:
ah Mt. 10, 10.
62 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
63 operarius est] inv. As115 Ed1470 Ed1953
64 ianuas] ianuam Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,11 
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit.AH
AH ¶Codd. : As115 Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
marg.| {CMT10d4.2} HIERONYMUS. − Apostoli novam introeuntes urbem scire non poterant quis qualis esset. Ergo fama hospes eligendus est populi et iudicio vicinorum ne predicatoris dignitas, suscipientis infamia65, deturpetur.AI ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 67.1606-68.1609: «In quamcumque ciuitatem aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis. super ordinationem episcopi et diaconi paulus loquitur: oportet autem et testimonium eos habere bonum ab his qui foris sunt. apostoli nouam introeuntes urbem scire non poterant quis qualis esset. ergo hospes fama eligendus est populi et iudicio uicinorum ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur». [FG2013]*
65 infamia] infama As115
marg.| {CMT10d4.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 66* {hom.33} − Qualiter ergo ipse Christus apud publicanum manebat quia scilicet dignus effectus erat ex conversione; hoc etiam non solum in gloriam eis proderat, sed in cibationem. Si enim dignus est, omnino dabit cibum; et maxime cum nihil amplius necessariis peteretur. Intende autem qualiter omnibus eos denudans, omnia eis dedit, permittens in domibus eorum qui docebantur, manere. Ita enim et ipsi a sollicitudinibus eruebantur, et aliis suadebant quoniam propter eorum advenerant salutem solam, in hoc quod nihil deferebant, et nihil amplius necessariis expetebant. Et non ad omnes simpliciter introibant non enim signis solum volebat eos claros apparere, sed magis virtute. Nihil autem ita virtutem designat, sicut non superfluis uti.
66 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d4.4} HIERONYMUS. − Hospes unus etiam eligitur non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed accipiens; hic enim dicitur quis in ea dignus sit, ut magis se noverit accipere gratiam quam dare.aj
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 68.1610-1612: «Cum uniuersis debeant praedicare hospes unus eligitur, non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est sed accipiens. hoc enim dicitur: quis in ea dignus est, ut magis se nouerit accipere gratiam quam dare». [FG2013]
marg.| {CMT10d4.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 67* {hom.33} − Intende autem quia nondum omnia eis tribuit; neque enim eis largitur ut sciant quis sit dignus, sed iubet scrutari; non solum autem dignos iubet querere, sed neque de domo in domum transmutari, cum subdit:
67 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et ibi manete donec exeatis
marg.| ut neque suscipientem contristent, neque ipsi opinionem accipiant levitatis, aut gule.
marg.| {CMT10d4.6} AMBROSIUS. Super Lucam. − Non ergo otiose domus quam ingrediantur apostoli, eligenda decernitur, ut mutandi hospitii causa non suppetat; non tamen eadem cautio receptori mandatur, ne dum hospes eligitur, hospitalitas minuatur.AJ ak
Sequitur:
ak ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 6, § 66, CCSL 14, p. 197.667-671: «Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli legenda [eligenga A (prov. Bobio)] decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinis que uiolandae causa non suppetat. Non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii, ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur». [FG2013]*
AJ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,12 
Intrantes autem domum, salutate eam dicentes68: Pax huic domui.
68 dicentes] + causam ? Li446
marg.| {CMT10d4.7} GLOSSA. − Quasi diceret69 pacem hospiti precamini ut sopiatur omnis repugnantia contra veritatem.AK
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
69 Quasi diceret] q. d. Li446
marg.| {CMT10d4.8} HIERONYMUS. − In hoc etiam occulte salutationem hebrei ac Syri sermonis expressit; quod enim grece dicitur ‘chere’ et latine ‘ave’, hoc hebraico syroque sermone appellatur ‘salemlach’ sive ‘samalach’, id est ‘pax tecum’. Quod autem precipit tale est introeuntes autem, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordie bella sedate. Sin autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de illata pace; illi qui habere noluerunt, bellum possidebunt.al
Unde sequitur:
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 68.1616-1623: «Intrantes autem in domum salutate eam, et si quidem fuerit domus digna, ueniet pax uestra super eam; sin autem non fuerit digna, pax uestra ad uos reuertetur. occulte salutationem hebraei ac syri sermonis expressit. quod enim graece dicitur χαῖρε et latine haue, hoc hebraico syro que sermone appellatur salomlach siue salamalach, id est pax tecum. quod autem praecepit tale est: introeuntes domum pacem inprecamini hospiti et quantum in uobis est discordiae bella sedate; sin autem orta fuerit contradictio, uos mercedem habebitis de oblata pace, illi bellum quod habere uoluerint possidebunt». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 10,13 
Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
marg.| {CMT10d4.9} RABANUS. 70* − Quia scilicet aut erit quisque predestinatus ad vitam, et celeste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit71, ipse predicator sine fructu non erit quia ad eum pax revertitur, quando ei a Domino pro labore sui operis recompensatur.AL am
am ¶Fons : <revera> Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM174, p. 300.88 sqq.: «Pax enim, quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eundem praedicatorem reuertitur, quia aut erit quisque praedestinatus ad uitam, et caeleste uerbum sequitur quod audit; aut si nullus audire uoluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax reuertitur, quoniam [quando Scotus] ei a Domino pro labore sui operis recompensatur  ».
<cuius fons>   Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 17 § 6, CCSL 141, p. 120.102-121.111.
<ex quo>=   Sedulius Scotus, In Mt., lib. 1, c. 10, v. 12, ed. B. Löfstedt, 1989-1991 (Vetus Latina, 14 et 19), p. 292.24 sqq.
<ex quo> =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 3, c. 10, CCSL 120, lin. 1947 sqq.
<Paral.>   Thomas de Aquino, CLC10d3.5.a
¶Nota : Cette sentence est un lieu théologique fondamental de la théologie de la prédestination dont la source initiale est Grégoire le Grand, répété en écho et presque sans variation par Bède, Scot, Raban, et plusieurs autres sources. La leçon quando n’a été conservée que par les éditeurs de Sedulius Scot et Thomas d’Aquin ; paléographiquement très proche de quoniam elle a pu survenir dans la transmission des textes parallèles sans que les éditeurs aient jugé bon de la signaler. [MM2021]
AL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
70 Rabanus Li446 Mt366 ] Remigius Ed1953
71 voluerit] noluerit Li446
marg.| {CMT10d4.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 72* {hom.33} − Instruit ergo eos Dominus quod non propter hoc exspectent ab aliis presalutari, quia docebant; sed antecedere salutatione, alios honorando. Deinde monstrat quod non sola salutatio, sed benedictio, per hoc quod dicit si fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam.
72 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d4.11} REMIGIUS. − Docuit ergo Dominus discipulos suos offerre pacem in introitu domus ut salutatione pacis eligeretur domus digna, vel hospes; ac si patienter diceret omnibus offerte pacem quia aut accipiendo dignos, aut non accipiendo indignos se manifestabunt quamvis enim fama populi dignus electus sit hospes, tamen salutandus est, ut magis sua dignitate predicatores vocentur, quam ultro se ingerere videantur. Hec autem pax paucorum verborum ad totam explorationem digne domus vel hospitis potest referri.
marg.| {CMT10d4.12} HILARIUS. 73* {c.10} − Salutant ergo apostoli domum cum pacis affectu; sed ita ut potius pax dicta sit quam data. Porro autem pacem propriam, que viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi sit digna; que si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis celestis intra propriam apostolorum conscientiam est continendum. In eos autem qui celestis regni precepta respuerint, egressu apostolorum et signo pulveris a pedibus excussi, eterna maledictio relinquatur.
Unde sequitur:
73 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,14 
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
marg.| Existenti enim in loco cum loco videtur esse communio. Totum ergo quod est illius domus, excusso pulvere pedum, relinquitur, nihilque sanitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur.
marg.| {CMT10d4.13} HIERONYMUS. − Pulvis etiam excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint74 civitatem et predicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis ut75 nihil ab eis accipiant nec ad victum quidem necessaria qui evangelium spreverint.an AM
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 68.1626-1630 : «Et quicumque non receperint uos neque audierint sermones uestros exeuntes foras de domo uel de ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris. puluis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui quod ingressi sint ciuitatem et praedicatio apostolica ad illos usque peruenerit, siue excutitur puluis ut nihil ab eis accipiant, ne ad uictum quidem necessarium, qui evangelium spreuerint. amen dico uobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum in die iudicii quam illi ciuitati. si tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum quam illi ciuitati quae non receperit euangelium; et idcirco tolerabilius, quia sodomis et gomorris non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit et tamen non receperit euangelium; ergo et inter peccatores diuersa supplicia sunt». [FG2013]*
<ex quo> =   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 679 =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 9, CCSL 120, lin. 1172 =   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM174, p. 300.96 ut laud.:
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT10d4.13 CLC9d1.15 . [MM2022]
74 sint] sunt As115, st’ Li446
75 ut ] + si autem ( om. Ed1953) tolerabilius erit terre Sodomorum quam illi civitati que non recipit evangelium Ed1470 Ed1953 (cf. infra CMT10d4.15)
marg.| {CMT10d4.14} RABANUS. − [a] Vel aliter. Pedes discipulorum ipsum opus incessumque predicationis signant76. Pulvis vero quo asperguntur, terrene levitas est cogitationis, a qua etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter77 intendunt, et quasi per itinera mundi, imo78* vix79* calcaneo terre pulverem legunt. Qui ergo [c] spreverint doctrinam docentium80, sibi labores et pericula tediumque sollicitudinum81 ad testimonium sue damnationis inflectunt. [b] Qui vero receperint verbum, afflictiones curasque doctorum quas pro se tolerabunt, in argumentum sibi vertunt humilitatis.
[e] Et ne levis culpa videatur esse apostolos non recipere, subdit: ao AN
ao ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 301.7-11 sqq. : «[a] Aliter. Pedes discipulorum ipsum opus incessum que praedicationis significant. Puluis uero, quo asperguntur, terrenae leuitas est cogitationis, a qua ipsi etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter intendunt et quasi per itinera mundi imo uix calcaneo terrae puluerem legunt. Qui ergo [b] receperint uerbum, ipsi afflictiones curas que doctorum, quas pro se tolerabant , in argumentum sibi uertunt humilitatis; qui uero [c] spreuerint doctrinam docentium, sibi labores et pericula taedium que sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. [d] Et ipse est puluis, qui in Euangelii contemptores extergi et a quo per bonos auditores euangelistarum iubentur pedes ablui, immo per ipsum Saluatorem narrantur abluti. amen dico vobis: tolerabilivs erit terrae sodomorvm et gomorraeorvm in die ivdicii qvam illi civitati   , quia ipsi unam legem tantum (hoc est naturae) spernebant, Iudaei uero simul et naturae et litterae legem contempserunt et prophetarum dictis non crediderunt nec apostolorum praedicationem receperunt». [e] Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. [MM2021]
AN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
76 signant Ed1470 Ed1953] sign<an>t Li446 Mt366
77 incessanter] om. Ed1470
78 imo] uno Ed1470 Ed1953
79 vix] scrips., vis Li446* (al. m. eras. –s et corr. marg.: -x ) Mt366, om. Ed1470 Ed1953
80 docentium] dicentium Li446
81 sollicitudinum] + que om. Mt366
Numérotation du verset Mt. 10,15 
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terre Sodomorum et Gomorrheorum in die iudicii quam illi civitati.
marg.| {CMT10d4.15} HIERONYMUS. − Quia Sodomitis et Gomorrheis non fuit predicatum, huic autem cum predicatum sit, non recipit evangelium.AO ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 68.1635-1637: «  Amen dico uobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum in die iudicii quam illi ciuitati. si tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum quam illi ciuitati quae non receperit evangelium; et idcirco tolerabilius, quia sodomis et gomorris non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit et tamen non receperit evangelium; ergo et inter peccatores diuersa supplicia sunt». [FG2013]*
AO ¶Codd. : As115 Li448 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CMT10d4.16} REMIGIUS. − Vel quia Sodomite et Gomorrhei inter vitia carnis etiam82* hospitales fuisse leguntur quamvis non tales hospites receperint sicut apostoli.AP aq
aq ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 10, 12), c. 30 (de pastoribus VII.), Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 146vb  ; c. 39 : BAV, Vat. lat. 648, f. 127v b : «Gomorrite namque et Sodomite pessimi homines inter cetera vitia carnis et anime in quibus rationabiliter [inrationabiliter Bar548] et insatiabiliter commorabantur etiam inhospitales fuisse leguntur. Non enim pervenerunt ad eos tales hospites quales ad istos missi sunt id est sancti prophete et apostoli. Quamvis Loth inter eos fuerit iustus visu et auditu, verumtamen non legitur quod aliquid fecerit vel docuerit et ideo dicit Dominus :   Tollerabilius erit terre Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati quia non acceperunt illi tale beneficium quale isti quoniam nonne illis predicatum [pr. illis V648] verbum evangelii».
¶Nota : La Catena, peut-être victime d’une version détériorée du commentaire de Rémy ou d’une erreur de l’antigraphe, commet ici un contresens. Telle qu’elle nous est parvenuse, elle affirme que, malgré leur état de vice, les gens de Sodome se sont montrés hospitaliers à l’égard de leurs hôtes bien que ceux-ci ne fussent pas apôtres. Elle leur reconnaît donc au moins une qualité. Rémi, pourtant, en exacte conformité avec le récit de la Genèse, classe parmi les ‘vices de la chair’ le dévoiement de l’hospitalité que les gens de Sodome avaient infligé à leurs visiteurs : inhospitales fuisse leguntur. L’intention de Thomas est peut-être de faire concorder l’extrait de Rémi avec ceux de Jérôme qui admet que le refus de l’évangile annoncé est plus grave que le refus de l’ordre de la nature non éclairé par l’évangile (CMT10d4.15 CMT10d4.17). [MM2022] [rev. MM2023]
AP ¶Codd. : As115 Li448 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
82 etiam] et Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT10d4.17} HIERONYMUS. − Si autem tolerabilius erit   terre sodomorum quam illi civitati que non receperit83* evangelium, ergo inter peccatores diversa supplicia84* sunt.AQ ar
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 68.1634-1638: «Amen dico uobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum in die iudicii quam illi ciuitati. si tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum quam illi ciuitati quae non receperit evangelium; et idcirco tolerabilius, quia sodomis et gomorris non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit et tamen non receperit evangelium; ergo et inter peccatores diuersa supplicia sunt». [FG2013]*
83 receperit] recepit Ed1953
84 diversa supplicia] inv. Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT10d4.18} REMIGIUS. − Spiritualiter 85* tamen Sodomorum et Gomorrheorum mentionem facit ut per hoc demonstraret86* quia87 illa peccata sunt Deo magis 88 odibilia que fiunt contra naturam, pro quibus deletus est mundus aquis diluvii, quatuor civitates subverse et mundus quotidie diversis malis affligitur.AR as
as ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 10, 12), c. 30 (de pastoribus VII.), Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 147ra  ; c. 39 : BAV, Vat. lat. 648, f. 128ra : «Aperte demonstratur quia diversa sunt supplicia in inferno sicut diverse sunt mansiones in regno caelorum. Attamen Dominus ideo specialiter Sodomorum et Gomorreorum mentionem fecit ut per hoc demonstraret quia quamvis omnia vitia carnis et peccata Deo odibilia sunt, maxime tamen illa peccata et ille carnis corruptionis [correptiones V648] sunt Deo execrabiles et odibiles que fiunt contra naturam. Pro his enim deletus est mundus aquis diluvii. Pro his namque quattuor civitates subverse igni et sulphure sunt concremate. Propter haec [hoc V648] etiam mundus cotidie diversis et innumerabilibus malis affligitur». [MM2022]
AR ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
85 Spiritualiter] Spiritaliter Ed1470, Specialiter Ed1953
86 demonstraret] demonstret Ed1470 Ed1953
87 quia] quod As115
88 sunt – Deo magis] inv. Mt366
marg.| {CMT10d4.19} HILARIUS. 89* − Mystice autem instruit nos Dominus90 non ammisceri91* eorum domibus ac92* familiaritatibus qui Christum aut insectantur93 aut nesciunt; et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est sicubi Eclesia sit, et Christus habitator; neque quoquam alibi transire, quia hec 94 est domus digna et iustus hospes. Iudeorum autem plures erant futuri quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorande libertatis, que in Christo est, curiosi95, transire se ad evangelia ex lege essent simulaturi; multi etiam in heresim per intelligentie perversitatem traducerentur. Et quia istiusmodi omnes penes se esse veritatem catholicam mentiuntur, domo ipsa, id est Ecclesia catholica, caute96 utendum est.AS at
at ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 7.10-15, 9.1-14, SChr 254, p. 224, 226: «Sed instruit eos Dominus non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus, qui Christum aut insectantur aut nesciunt et in quacumque ciuitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est sicubi Ecclesia sit et Christus habitator, neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna et iustus hospes. 8. Quod autem ab introeuntibus salutari domum uoce praecepit dicens: Dicite: Pax huic domui et si digna domus reperta sit, uenire super eam pacem oportere; si uero indigna, ad ipsos pacem reuerti; sed si iam primo ingressu in salutationis officio dicta pax est, quomodo postea ueniet aut quomodo postea reuertetur? Aut enim dici pax ante non debuit quam utrum digna esset probaretur aut, si digna fuit et salutata cum pace est, condicio et uenturae et reuersurae pacis non potest ex ratione superioribus cohaerere. Quae ergo sit dictorum proprietas monstranda est. 9. Iudaeorum plures erant futuri, quorum tantus in fauorem legis adfectus esset, ut, quamuis per admirationem operum in Christo [Christum consensus editionum post Maur.] credidissent, tamen in legis operibus morarentur, alii uero explorandae libertatis quae in Christo est curiosi transisse se ad euangelia ex lege essent simulaturi, multi autem etiam in haeresim per intelligentiae peruersitatem traducerentur. Et quia istius modi omnes fallentes et audientibus blandientes penes se esse ueritatem catholicam mentiuntur, ideo superius admonuit dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum; quia uero per uerborum fallaciam incidere ignorantes in istius modi hospitem possent, domo ipsa quae digna sit dicta, id est Ecclesia quae catholica dicitur caute et diligenter utendum; salutandam quidem cum pacis adfectu, sed ita ut potius pax dicta quam data sit». [MM2021]
AS ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
89 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
90 Dominus] om. Mt366
91 amisceri] immisceri Ed1953
92 ac] aut Ed1953
93 insectantur] insanantur Li446
94 hec] hic Mt366
95 curiosi] curiosum Li446
96 catholica caute] cavete Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 5 
marg.| {CMT10d5.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 97* {hom.34} − Quia superius apostolorum removit sollicitudinem, et signorum suorum ostensione eos armavit, consequenter predicit eis mala que debebant eis contingere. Primo quidem ut discerent prescientie eius virtutem; secundo ut nullus suspicaretur, quoniam propter imbecillitatem magistri hec eis supervenirent mala; tertio ut ipsi sustinentes non obstupescerent, dum inopinabiliter et preter spem evenirent; quarto ut hoc audiente non turbentur in tempore crucis;deinde ut discant quoniam nova hec prelii lex est. Nudos enim mittit, a suscipientibus iubet cibari; neque in hoc sistit, sed ulterius suam virtutem ostendit dicens:
97 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,16 
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
marg.| Ubi considerandum, quod non simpliciter ad lupos, sed in medio luporum mittit, ut sic suam virtutem magis demonstrent, cum oves lupos superaverint, etiam in medio luporum existentes; et plurimos morsus accipientes ab eis, non solum non consumuntur, sed et illos convertunt multo autem mirabilius est et maius, transmutare mentes eorum quam interficere eos. inter lupos autem ovium mansuetudinem eos docet ostendere.
marg.| {CMT10d5.2} GREGORIUS. In homiliario. 98* − [b] Qui enim locum predicatoris suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; ut ex ipsa sua mansuetudine iram sumentium mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus sanet. Quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos seviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate quatenus et iura discipline foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat quos foris castigat. [a] Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, Domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus seviunt de quibus diciturau: « Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ». Contra que nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentie, morsum malitie non habeamus.av
au Mt. 7, 15.
av ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 17 § 4, CCSL 141, p. 119.55-71: «Sed utinam si ad praedicationis uirtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia uitae teneamus. Nam subditur: Ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. [a] Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, et quibus prodesse debuerant nocent. Et quia caritatis uiscera non habent, domini uideri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeuiunt. De quibus alias Veritas dicit: Veniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae omnia considerandum nobis est quia sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum seruantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. [b] Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saeuientium mitiget, et peccatorum uulnera in aliis ipse afflictionibus uulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subiectos saeuiat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et iura disciplinae exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris quasi insequendo castigat. Quod tunc bene rector exhibet, cum se ipse diligere per amorem priuatum nescit, cum nulla quae mundi sunt appetit, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit». [FG2013]
98 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
marg.| {CMT10d5.3} HIERONYMUS. − Lupos autem scribas et Phariseos vocat qui sunt clerici Iudeorum.AT aw
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1639-1640: «Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum. lupos scribas et Pharisaeos uocat qui sunt clerici iudaeorum». [FG2013]*
marg.| {CMT10d5.4} HILARIUS. 99* − Lupos etiam designat 100* omnes hos qui vesano furore in apostolos desevituri erant.AU ax
ax ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 11.1, SChr 254, p. 224, 226: «11. Et quidem plures hos qui uesano furore in apostolos desaeuituri essent futuros esse significat, cum se eos sicut oues in medio luporum ait mittere praedicans simplices sicut columbas et prudentes sicut serpentes esse oportere ». [MM2021]
99 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
100 designat] significat Ed1953
marg.| {CMT10d5.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 101* {hom.34} − Malorum autem erat eis consolatio mittentis virtus. Et ideo ante omnia posuit dicens ecce ego mitto vos; quasi dicat ne turbemini, quoniam in medio luporum mittimini possum enim facere ut nihil mali sustineatis; non solum lupis non suppositi, sed leonibus terribiliores effecti. Sed ita expedit fieri; hoc enim vos clariores facit, et meam virtutem magis divulgat. Deinde ut aliquid etiam a seipsis inferant, et non sine causa coronari estimentur, subdit:
101 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.
marg.| {CMT10d5.6} HIERONYMUS. − Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Et serpentis102 astutia ponitur in103 exemplum quia toto corpore occultat caput et104* illud in quo vita est, protegit105*. Ita et106 nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est107, custodiamus108.AV ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1641-1648: «Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. ut per prudentiam deuitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. serpentis astutia ponitur in exemplum quia toto corpore occultat caput et illud in quo uita est protegit. ita et nos toto periculo corporis caput nostrum qui christus est custodiamus. simplicitas columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur. unde dicit et Apostolus: malitia paruuli estote». [FG2013]*
102 serpentis] serpentes Fi307* (al. m. corr.) Fi308 ‎
103 in] om. Md214 T46
104 et] ut Arag2 Ed1571 Ed1953
105 protegit] protegat Arag2 Ed1953
106 et] om. Arag2 Ed1571
107 qui Christus est] quod est Christus Fi263
108 custodiamus] custodiam Md214
marg.| {CMT10d5.7} REMIGIUS. 109* − Id est fidem Christi110* integram et incorruptam servare111 studeamus.AW az
az ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 10), c. 38 (in nativitate apostolorum): Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 148ra4 : «Caput viri Christus. Oportet ergo ut omni tempore vite nostre summo studio et magna virtute capud nostrum id est fidem Christi integram et incorrumptam servare studeamus ». [MM2021]
109 Remigius As115 Ka5 Li446 T46] om. Arag2 Cbg132 ‎Clv195 ‎ Fi263 Fi307 Fi308 Md214 Mt366 Urb27 ‎ Ed1475C Ed1571 Ed1953
110 Christi] om. Arag2 Ed1571 Ed1953
111 servare] servad’ cacogr. Md214
marg.| {CMT10d5.8} RABANUS. − Solet etiam serpens eligere strictas rimas, per quas transiens veterem pellem exuat. Similiter predicator transiens per angustam viam, veterem hominem omnino deponat.AX
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d5.9} REMIGIUS. − Pulchre etiam Dominus predicatores serpentis prudentiam monet habere quia primus homo per serpentem deceptus est. Ac si diceret quia hostis callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum. Ille laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem.AY ba
ba ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 10), c. 38 (in nativitate apostolorum): Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 148ra23 : «Pulchre Dominus mittens predicatores serpentis prudentiam eos monet habere quia primus homo per serpentem est deceptus. Callidus quippe diabolus, callidus anima ingressus callide eamdem deceptionem occultavit ; Mulierem ad eundem lignum laudando et deitatem promittendo idcirco isti qui mittuntur ad liberandum deceptum prudentes monentur esse ut serpentes. Ac si diceret quia hostis callidus fuit ad decipiendum vos vero e contrario prudentes estote ad liberandum. Ille decipit per facilem fidem Eve, vos liberate per constantem credulitatem Marie. Ille laudavit lignum, vos laudate sancte crucis virtutem ». [MM2021]
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d5.10} HILARIUS. 112* {c.10} − Ille animum primo mollioris sexus aggressus est, spe deinde illexit, et communionem immortalitatis spopondit. Pari ergo opportunitate, introspecta uniuscuiusque natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est, spes futurorum bonorum revelanda; ut quod ille mentitus est, nos predicemus ex vero, secundum sponsionem Dei, angelis similes futuros esse qui credant.
112 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d5.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 113* {hom.34} − Sicut autem prudentiam serpentis oportet habere, ut in principalibus non ledamur, sic et simplicitatem columbe in non vindicando cum iniusta patimur, neque per insidias alicui nocendo.
113 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d5.12} REMIGIUS. − Ideo autem Dominus hec duo sociavit quia simplicitas absque prudentia facile decipi potest; et prudentia periculosa est, nisi simplicitate temperetur, alicui non114 nocendo.AZ
AZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
114 non] om. Li446
marg.| {CMT10d5.13} HIERONYMUS. − Simplicitas autem columbarum ex Spiritus sancti115 specie demonstratur. Unde dicit Apostolusbb: « Malitia parvuli estote ».BA bc
bb 1Cor. 14, 20.
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1646-1648: «Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. ut per prudentiam deuitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. serpentis astutia ponitur in exemplum quia toto corpore occultat caput et illud in quo uita est protegit. ita et nos toto periculo corporis caput nostrum qui christus est custodiamus. simplicitas columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur. unde dicit et Apostolus: malitia paruuli estote». [FG2013]
BA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
115 Spiritus sancti] inv. Li446
marg.| {CMT10d5.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 116* {hom.34} − Quid autem durius his fiet iussionibus non enim sufficiens est pati mala; sed neque turbari conceditur, quod est columbe ira enim non per iram, sed per mansuetudinem extinguitur.
116 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d5.15} RABANUS. − Quod autem lupi, de quibus supra dixerat, sint homines, ostendit cum subdit:BB
BB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,17 
Cavete autem ab hominibus etc.117*
117 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT10d5.16} GLOSSA. − Ideo autem necessarium est ut sitis sicut serpentes, id est astuti. Nam secundum suam consuetudinem tradent vos primum   in conciliis , prohibendo ne predicetis in nomine meo; deinde incorrectos   flagellabunt vos , tandem   ad reges et presides ducemini.
marg.| {CMT10d5.17} HILARIUS. 118* {c.10} − Qui extorquere silentium vestrum, aut conniventiam temptant.BC
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
118 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,18 
[...]
marg.| {CMT10d5.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 119* {hom.34} − Mirandum est autem qualiter hoc audientes non statim abscesserint homines, qui stagnum illud numquam egressi fuerant, circa quod piscabantur quod non virtutis eorum erat solum, sed sapientie doctoris. Unicuique enim malorum mitigationem adiungit unde et hic dicit: Propter me. Non enim parva consolatio est propter Christum pati quoniam non ut perniciosi et nocivi hec patiebantur. Et iterum addit:   In testimonium illis.
119 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d5.19} GREGORIUS. In homiliario. 120* − Qui scilicet persequendo mortem intulerunt, vel qui videndo non sunt imitati121. Mors quippe sanctorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant122.BD bd
bd ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35 § 2, CCSL 141, p. 323.66-69: «In testimonium uidelicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut uidendo non imitantur? Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde peruersi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut uiuant». [FG2013]
BD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2017}
120 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
121 imitati Li446 ] mutati Ed1953
122 ut vivant Li446 ] et vivunt Ed1953
marg.| {CMT10d5.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 123* {hom.34} − Hoc autem eos consolabatur, non quia aliorum cupiebant penam; sed ut confidentiam habeant quoniam ubique eum habent presentem et prescientem.BE
BE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
123 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d5.21} HILARIUS. 124* {c.10} − Non solum autem hoc testimonio excusatio ignorate divinitatis adimenda est persequentibus; sed etiam gentibus via pandenda credendi125 in126 Christum, pertinaciter, inter sevientium penas, confessorum vocibus predicatum et hoc est quod127 subiungit et gentibus.BF
BF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2021
124 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
125 credendi] credentibus praem. Li446
126 in] om. Li446
127 quod] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 6 
marg.| {CMT10d6.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 128* {hom.34} − Cum premissis consolationibus non parvam et aliam apponit ut enim non dicerent qualiter suadere poterimus hominibus talibus persequentibus, persecutionibus existentibus. Iubet eos de responsione confidere dicens:
128 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,19 
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.
marg.| {CMT10d6.2} REMIGIUS. − Duo autem dicit quomodo aut quid; quorum unum refertur ad sapientiam, alterum ad oris officium. Quia enim et ipse subministrabat verba que loquerentur, et sapientiam qua ea proferrent non fuerat necesse sanctis predicatoribus cogitare quid loquerentur aut quomodo.
marg.| {CMT10d6.3} HIERONYMUS. − Cum enim propter Christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et Spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur.be
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1653-1656: «Cum autem tradent uos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. supra dixerat: tradent enim uos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt uos et ad praesides et ad reges ducemini propter me. cum ergo propter christum ducamur ad iudices, uoluntatem tantum nostram pro christo debemus offerre. ceterum ipse christus qui in nobis habitat loquetur pro se et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur». [FG2013]
marg.| {CMT10d6.4} HILARIUS. 129* {c.10} − Fides enim nostra omnibus preceptis divine voluntatis intenta, ad responsionem scientie instruetur, in exemplo habens Abraham, cui postulanti ad hostiam Isaac, non defuit aries ad victimam.
Et ideo sequitur:
129 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,20 
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
marg.| {CMT10d6.5} REMIGIUS. − Et est sensus vos acceditis ad certamen, sed ego sum qui prelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Hinc Paulus aitbf: « An experientiam queritis eius qui in me loquitur Christus? »
bf 2Cor. 13, 3.
marg.| {CMT10d6.6} CHRYSOSTOMUS. 130 − Per hoc autem ad prophetarum dignitatem eos reduxit, qui scilicet Dei spiritu sunt locuti. Cum autem hic dicat: “Ne solliciti sitis quid loquamini” bg, alibi diciturbh: « Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem reddere131 de ea que in vobis est spe ». Cum enim in medio amicorum certamen erit, iubemur esse solliciti, cum autem est iudicium terribile et plebes insanientes132 et timor undique, auxilium a Christo prebetur, ut confidenter loquantur et non obstupescant.BG bi
bg Mt. 10, 19.
bh 1Pt. 3, 15.
bi <Non hab.> Hieronymus [FG2013]
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2017}
130 Chrysostomus Li446 ] Hieronymus Ed1953
131 reddere Ed1953 ] om. Li446
132 insanientes Ed1953 ] et sanientes Li446
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 7 
marg.| {CMT10d7.1} GLOSSA. {ordin} − Premissa consolatione subdit graviora pericula.BH
Unde dicitur:
BH ¶Codd. : As115 Li446 (93vb) Ed1953 {MM2019]
Numérotation du verset Mt. 10,21 
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
marg.| {CMT10d7.2} GREGORIUS. In homiliario. 133* − Minorem134 enim dolorem ingerunt mala que ab extraneis, maiorem que ab illis patimur, de quorum mentibus presumebamus quia cum damno corporis mala nos cruciant amisse caritatis 135*.BI bj
bj ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35 § 3, CCSL 141, p. 323.79-83: «Sequitur: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte ex uobis afficient. Minorem dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur. Plus uero in nobis ea tormenta saeuiunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae caritatis. Hinc est enim quod de Iuda traditore suo per psalmistam Dominus dicit: Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique, et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo». [FG2013]
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
133 homiliario] scrips., omel. Li446, evangelia Ed1953 {MM2021}
134 Minorem] Mio/est cacogr. Li446
135 amisse caritatis] inv. Ed1953
marg.| {CMT10d7.3} HIERONYMUS. − Hoc autem in persecutionibus fieri crebro videmus nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa est fides.bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1657-1660: «tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgent filii in parentes. hoc in persecutionibus fieri crebro uidemus nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diuersa fides est». [FG2013]
marg.| {CMT10d7.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 136* {hom.34} − Deinde quod est multo137 horribilius apposuit, dicens:
136 in homiliario] scrips., om. Li446, in Matthaeum Ed1953
137 multo] multum Li446
Numérotation du verset Mt. 10,22 
Et eritis odio omnibus hominibus.
marg.| Ut enim communes orbis terrarum hostes, ita eos expellere temptabant. Hinc etiam rursus apponitur consolatio, cum dicit:
Propter nomen meum.
marg.| Et cum hoc rursus aliud consolatorium ponitur, cum subditur:
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| Quoniam enim consueverunt multi in principio quidem esse vehementes, postea vero dissolvi, propter hoc ait quoniam finem requiro. Que enim utilitas est seminum in principio quidem florescentium, postmodum autem tabescentium propter hoc autem sufficientem perseverantiam expetit ab ipsis.
marg.| {CMT10d7.5} HIERONYMUS. − Non enim cepisse sed perfecisse virtutis est.BJ bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1657-1660: «Qui perseuerauerit in finem hic saluus erit. non enim coepisse sed perfecisse uirtutis est». [FG2013]*
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d7.6} REMIGIUS. − Nec inchoantibus sed perseverantibus premium tribuitur.BK
BK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d7.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 138* {hom.34} − Ne autem aliquis dicat quia omnia Christus in apostolos139 fecit, nihil mirabile est tales illos esse effectos, nihil patientes140 onerosum, propter hoc ait quod perseverantia eis est opus. Etsi enim ex primis eruti fuerint periculis, aliis difficilioribus conservantur; et post illa rursus alia succedent141, et non stabunt quin insidias patiantur donec vivunt et hoc occulte insinuat142, dicens: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit .BL
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
138 in homiliario] scrips., om. Li446, in Matthaeum Ed1953
139 apostolos] apostolis Li446
140 patientes] om. Li446
141 succedent] succedunt Li446
142 insinuat] insinuatur Li446
marg.| {CMT10d7.8} REMIGIUS. − Id est qui precepta fidei non deseruerit et in persecutionibus non defecerit, salvus erit quia pro persecutionibus terrenis percipiet premia regni celestis. Et notandum, quia finis non semper signat consumptionem, sed aliquando perfectionem, iuxta illudbm: « Finis legis Christus est ». Unde etiam potest esse sensus: Qui perseveraverit usque in finem , id est in Christo.
bm Rm. 10, 4.
marg.| {CMT10d7.9} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 143* − In Christo namque perseverare est in fide eius permanere que per dilectionem operatur.BM bn
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 795.72-74: «In his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in christo perseuerasse usque in finem, quia in christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur». [FG2017]
BM ¶Codd. : As115 (64ra) Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
143 XXI°] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 8 
marg.| {CMT10d8.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 144* {hom.35} − Postquam predixit terribilia que post crucem et resurrectionem et ascensionem, eis erant ventura, rursus ducit eos ad mansuetiora; non enim iussit eos ad persecutionem audacter ire, sed fugere.
Unde dicit:
144 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,23 
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.
marg.| Quia enim interim principium erat conversionis eorum, condecente utitur sermone.
marg.| {CMT10d8.2} HIERONYMUS. − Hoc enim ad illud tempus referendum est, cum ad predicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum estbo: « In viam gentium ne abieritis »; quod persecutionem timere non debeant, sed declinare. Quod quidem videmus in principio fecisse credentes, quando orta Hierosolymis persecutione, dispersi sunt in universam Iudeam, ut tribulationis occasio fieret evangelii seminarium.bp
bo Mt. 10, 5.
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 69.1666-70.1673: «Cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen dico uobis: non consummabitis ciuitates israhel donec ueniat filius hominis. hoc ad illud tempus referendum est cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis, quod persecutionem timere non debeant et debeant declinare. quod quidem uidemus in principio fecisse credentes quando orta Hierosolymis persecutione dispersi sunt in uniuersa iudea, ut tribulationis occasio fieret evangelii seminarium. spiritaliter autem possumus dicere: cum persecuti nos fuerint in una ciuitate, hoc est in uno scripturarum libro uel testimonio, nos fugiamus ad alias ciuitates, id est ad alia uolumina. quamuis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium saluatoris adueniet quam aduersariis uictoria concedatur». [FG2013]
marg.| {CMT10d8.3} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Neque tamen salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus fugere precipit; et huius rei prior exemplum prebuit; sed instruebat hominis infirmitatem, ne Deum temptare audeat quando habet quid faciat, ut quod cavere oportet, evadat. bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 22, § 36, CSEL 25, p. 630.1-16: «Neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae oportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum temptare audeat, quando habet, quod faciat, ut quod cauere oportet euadat». [FG2013]
marg.| {CMT10d8.4} AUGUSTINUS. Primo de civitate Dei. 145* − Potuit autem eos admonere ut sibi manus inferrent, ut non in manus persequentium devenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut hoc modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus se mansionem eternam preparaturum esse promisit quelibet exempla opponant gentes que ignorant Deum, manifestum est hoc non licere credentibus unum verum Deum146. br
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 1, c. 22, CCSL 47, p. 24.33-39: «Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse dominus christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant gentes, quae ignorant deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum uerum deum». [FG2017]
145 Primo As115] om. Ed1953
146 verum Deum] inv. Li446
marg.| {CMT10d8.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 147* {hom.35} − Ne autem dicant quid igitur si persecutionem passi fugerimus, et rursus hinc nos abiecerint hunc destruens timorem ait:
147 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Amen dico vobis non consummabitis 148*
148 consummabitis] etc. Li446
marg.| id est non pervenietis ad me, circumeuntes Palestinam, donec vos assumam.
marg.| {CMT10d8.6} RABANUS. − Vel predicit quod non ante predicationibus suis ad fidem perducent omnes civitates Israel , quam resurrectio Domini fuerit perpetrata, et in toto orbe terrarum predicandi evangelium potestas concessa.
marg.| {CMT10d8.7} HILARIUS. 149* {c.10} − Vel aliter. Ex una in aliam fugam suadet quia predicatio eius primum a Iudea effugata transit ad greciam; deinde diversis intra grecie urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet gentes quidem apostolorum predicationi credituras; verum ut reliquum Israel crederet esse adventui suo debitum, ait: Non consummabitis civitates Israel, id est post plenitudinem gentium, quod erit reliquum Israel ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis Christi adventu est in Ecclesia convocandum.
149 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d8.8} AUGUSTINUS. Ad Honoratum. {edist.180} − Faciant ergo150 servi Christi quod precepit vel permisit sicut ipse fugit in Egyptum, fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus queritur ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia; sed prebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent necessitatem remanendi, non relinquantur ab eis per quos illorum ecclesiastica est supplenda necessitas ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant quod eos paterfamilias volet pati.
150 ergo] om. Li446 * (al. compl. marg.)
marg.| {CMT10d8.9} REMIGIUS. − Preterea sciendum est quod sicut preceptum perseverandi in persecutionibus specialiter ad apostolos pertinet et ad eorum successores viros fortes, sic licentia fugiendi satis convenit infirmis in fide, quibus condescendit pius magister ne si se ultro ad martyrium obtulissent, fortassis positi in tormentis negarent levius enim erat fugere quam negare. Sed quamvis fugiendo perfecte fidei constantiam in se non ostenderent, tamen magni meriti erant; quoniam omnia pro Christo parati erant deserere, scilicet fugiendo. Nisi autem illis licentiam fugiendi dedisset, dicerent eos aliqui alienos esse a gloria regni celestis.
marg.| {CMT10d8.10} HIERONYMUS. − Spiritualiter autem possumus dicere cum persecuti vos fuerint in una civitate , hoc est, in uno Scripturarum libro vel testimonio, non fugiamus ad alias civitates, id est ad alia volumina quamvis enim contentiosus fuerit persecutor, ante presidium salvatoris adveniet quam adversariis victoria concedatur.bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 70.1673-1678: «Cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen dico uobis: non consummabitis ciuitates israhel donec ueniat filius hominis. hoc ad illud tempus referendum est cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis, quod persecutionem timere non debeant et debeant declinare. quod quidem uidemus in principio fecisse credentes quando orta Hierosolymis persecutione dispersi sunt in uniuersa iudea, ut tribulationis occasio fieret evangelii seminarium. spiritaliter autem possumus dicere: cum persecuti nos fuerint in una ciuitate, hoc est in uno scripturarum libro uel testimonio, nos fugiamus ad alias ciuitates, id est ad alia uolumina. quamuis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium saluatoris adueniet quam aduersariis uictoria concedatur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 9 
marg.| {CMT10d9.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 151* {hom.35} − Quia futurum erat ut discipuli cum premissis persecutionibus etiam diffamati malam opinionem paterentur, quod multis onerosius esse videbatur, hic eos consolatur a seipso, et ab his que de ipso sunt dicta; cui consolationi nulla poterat esse equalis.
151 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d9.2} HILARIUS. 152* {c.10} − Dominus enim lumen eternum, dux credentium et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solacium ante premisit, ut glorie loco amplectamur, si Domino nostro vel passionibus adequemur.
Unde dicit:
152 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,24 
Non est discipulus super magistrum nec servus super Dominum suum.
marg.| {CMT10d9.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 153* {hom.35} − Intelligendum, donec fuerit discipulus et servus non est, inquam, super magistrum et Dominum, secundum honoris naturam. Nec mihi ea que raro contingunt hic obicias; sed ab his que sunt in pluribus, suscipe hunc sermonem.
153 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,25 
marg.| {CMT10d9.4} REMIGIUS. − Magistrum autem et Dominum semetipsum appellat; per servum et discipulum, suos154 vult intelligi apostolos.BN
BN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
154 suos] + iusit Li446
marg.| {CMT10d9.5} GLOSSA. {ordin} − Quasi dicat: Ne indignemini tolerare que tolero, quia Dominus sum, faciens quod volo, et magister, docens quod utile scio.
marg.| {CMT10d9.6} REMIGIUS. − Et quia hec sententia minus videbatur superioribus verbis congrua, quo tendant verba, manifestatur cum subditur:
Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius?
marg.| {CMT10d9.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 155* {hom.35} − Non dixit servos sed domesticos ut multam ad eos familiaritatem ostenderet; sicut et alibi dixitbt: « Non dicam vos servos sed amicos meos ».
bt Io. 15, 15.
155 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d9.8} REMIGIUS. − Quasi dicat vos ergo temporales honores et humanam gloriam non queratis, dum me videtis per irrisiones et opprobria genus humanum redimere.
marg.| {CMT10d9.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 156* {hom.35} − Non solum autem dixit ‘si domus Dominum conviciati sunt’ sed ipsam speciem convicii ponit157*, quoniam Beelzebub eum vocaverunt.BO
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
156 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
157 ponit] om. Ed1953
marg.| {CMT10d9.10} HIERONYMUS. − Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur in Regumbuvolumine idolum musce. Beel, ipse est Bel, sive Baal; Zebub autem musca dicitur. Principem ergo demoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur propter immunditiam, que exterminat suavitatem olei.bv
bu Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 2.
bv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 70.1680-1685: «Si patremfamilias beelzebub uocauerunt quanto magis domesticos eius. beelzebub idolum est accaron quod uocatur in regum uolumine idolum muscae. beel ipse est bel siue baal, zebub autem musca dicitur. principem ergo daemoniorum exspurcissimi idoli appellabant uocabulo qui musca dicitur propter inmunditiam quae exterminat suauitatem olei». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 10 
marg.| {CMT10d10.1} REMIGIUS. − Post premissam consolationem, aliam non minorem subiungit dicens:
Numérotation du verset Mt. 10,26 
Ne158* ergo timueritis eos
158 Ne] Non Ed1953
marg.| scilicet persecutores. Quare autem non esset timendum manifestat cum subiungit:
Nihil enim159* opertum quod non reveletur et occultum quod non sciatur.BP
159 enim] + est Ed1953
marg.| {CMT10d10.2} HIERONYMUS. − Quomodo ergo in presenti seculo multorum vitia nesciuntur? Sed de futuro tempore scribitur, quando iudicabit Deus occulta hominum, et illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordiumbw. Et est sensus nolite timere persecutorum sevitiam, et blasphemantium rabiem quia veniet dies iudicii, in quo et vestra virtus, et illorum nequitia demonstrabitur.bx
bw 1Cor. 4, 5.
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 70.1687-1693: «Nihil enim opertum est quod non reuelabitur et occultum quod non scietur. et quomodo? in praesenti saeculo multorum uitia nesciuntur, sed de futuro tempore scribitur quando iudicabit deus occulta hominum et inluminabit latebras tenebrarum et manifesta faciet consilia cordium, et est sensus: nolite timere persecutorum saeuitiam et blasphemantium rabiem quia ueniet dies iudicii in quo et uestra uirtus et eorum nequitia demonstrabitur». [FG2013]
marg.| {CMT10d10.3} HILARIUS. 160* {c.10} − Igitur non minas, non convicia161, non potestates insectantium monet esse metuendas quia dies iudicii nulla hec fuisse atque inania revelabit.BQ
BQ ¶Codd. : Li446 (95rb ) Ed1953 {MM2019}
160 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
161 convicia] concilia Li446
marg.| {CMT10d10.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 162* {hom.35} − Vel aliter. Figura quidem eorum que dicuntur, universalem videtur enuntiationem habere; verum non de omnibus, sed de premissis solum dictum est quasi dicat si doletis audientes convicia, hoc cogitate, quia et ab hac suspicione post parum eruemini. vocant quidem vos ariolos et magos et seductores; sed exspectate parum, et salvatores vos orbis terrarum universi dicent; cum per res ipsas apparueritis benefactores nec illorum attendent sermonibus homines, sed rerum veritati.
162 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d10.5} REMIGIUS. − Quidam autem dicunt, quod his verbis promiserit Dominus discipulis suis quod per eos essent revelanda omnia occulta mysteria, que sub velamine littere legis latebant unde Apostolus dicitby: « Cum conversi fuerint ad Christum, tunc auferetur velamen ». Et est sensus quare debetis timere vestros persecutores, cum tante sitis dignitatis ut per vos occulta mysteria legis et prophetarum sint manifestata?
by 2Cor. 3, 16.
marg.| {CMT10d10.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 163* {hom.35} − Deinde quia eos ab omni timore liberaverat, et altiores opprobriis fecerat, nunc opportuno tempore eis loquitur de libera propalatione, que est in predicatione, dicens:
163 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,27 
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, predicate super tecta.
marg.| {CMT10d10.7} HILARIUS. 164* {c.10} − Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, aut doctrinam in tenebris tradidisse; sed hoc dicit, quia omnis sermo eius carnalibus tenebre sunt, et verbum eius infidelibus nox est. Itaque quod ab eo dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum.
164 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d10.8} REMIGIUS. − Est ergo sensus quod dico vobis in tenebris, id est inter Iudeos incredulos, vos dicite in lumine, id est fidelibus predicate ;   et quod in aure auditis , id est quod dico vobis secrete,   predicate super tecta , id est palam coram omnibus. Solemus enim dicere in aurem loquitur illi, id est secrete.
marg.| {CMT10d10.9} RABANUS. − Sane quod ait predicate super tecta, iuxta morem provincie Palestine loquitur, ubi solent in tectis residere quia non sunt cacuminata, sed equalia. Ergo predicabitur in tectis quod cunctis audientibus palam dicetur.
marg.| {CMT10d10.10} GLOSSA. − Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris , id est dum adhuc in timore carnali estis,   dicite in lumine , id est in fiducia veritatis, cum a Spiritu sancto eritis illuminati. E  t quod in aure auditis , id est solo auditu percipitis,   predicate , opere complendo,   super tecta 165 existentes id est166 corpora vestra que sunt domicilia animarum.BR bz
bz ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 10, PL 162, 1345C: «Vel, quod vobis dico in tenebris, id est dum adhuc in timore carnali estis, dicite in lumine, id est in fiducia veritatis, cum a Spiritu sancto eritis illuminati. Et quod in aure auditis, id est solo auditu percipitis, praedicate opere complendo, super tecta existentes, id est corpora vestra, quae sunt domicilia animarum ».
<cuius fons> Glossa ordinaria (Mt. 10, 27) [ Som40 (55r) ; Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 39b marg.], ed. Gloss-e : «Vel   quod   dico   in   tenebris , id est dum adhuc in timore estis, dicite in lumine , id est in fiducia veritatis, accepto Spiritu sancto. Et quod in aure auditis , id est quod secreto auditis , super tecta , id est calcato carnis domicilio   predicate ». <vel> Glossa dominicana, P156, f. 154va .
¶Nota : L’addition “id est quod vos... edicite ” des éditions vient de la sentence suivante avec une légère variante: «Quod vos erudivi in parvo Iudee loco, in toto mundo edicite». [MM2019] [MM2021]
165 existentes... animarum As115 Li446 T46 Ed1570 Ed1611A Ed1612 Ed1637 Ed1745 Ed1953 ] id est quod vos erudivi in parvulo Iudeae loco universis urbibus in toto mundo audacter edicite Arag2 Ed1470 Ed1482 Ed1493 Ed1546 (dicite) Ed1569 (dicite) Ed1572 Ed1745 (in apparatu reiect. ex “Antverpiana et duabus Venetiis”)
166 id est] .t. cacogr. T46
marg.| {CMT10d10.11} HIERONYMUS. − Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine , id est quod auditis in mysterio, apertius predicate;   et quod in aure auditi, predicate super tecta , id est quod vos erudivi in parvulo Iudee loco, universis urbibus in toto mundo audacter edicite.BS ca
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 70.1694-71.1699: «Quod dico uobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta. quod audistis in mysterio apertius praedicate, quod didicistis abscondite publice loquimini, quod uos erudiui in paruulo iudeae loco, in uniuersis urbibus et in toto mundo audacter dicite». [FG2013]
BS ¶Codd. : T46 (68va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT10d10.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 167* {hom.35} − Sicut autem quando dicebatcb: « Qui credit in me, opera que ego facio et ille faciet, et maiora his faciet », ita et hic monstrat quoniam omnia per eos operatur, etiam plusquam per seipsum; quasi dicat principium ego dedi; sed quod plus est, per vos explere volo. Hoc autem non iniungentis est solum, sed et futurum predicentis et ostendentis quoniam omnia superabunt.
cb Io. 14, 12.
167 homiliario] scrips., homeliario Li446 T46, omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d10.13} HILARIUS. 168* {c.10} − Constanter ergo ingerenda est Dei cognitio, et profundum doctrine evangelice secretum lumine predicationis revelandum, non timendo eos quibus cum sit licentia in corpora tantum, in animam ius nullum est et ideo subditur:
168 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,28 
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
marg.| {CMT10d10.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 169* {hom.35} − Vide qualiter omnibus eos statuit superiores non sollicitudinem solum et maledictionem, neque pericula, sed et ipsam que omnibus videtur terribilior, mortem suadens propter Dei timorem contemnere.
Unde subdit:
169 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
marg.| {CMT10d10.15} HIERONYMUS. − Nomen Gehenne in veteribus libris non invenitur; sed primo a salvatore ponitur. Queramus ergo que sit huius sermonis occasio. Idolum baal fuisse iuxta Hierusalem ad radices montis moria, in quibus siloa fluit, non semel legimus. Hec vallis et parva campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel dementiam venerat ut, deserta templi vicinia, ibi hostias immolaret, et rigorem religionis delicie vincerent, filiosque suos incenderent demoni et appellabatur locus ipse gehennon, id est vallis filiorum hennon. Hoc regum volumen, et Paralipomenonccet Ieremiascdscribunt plenissime; et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur tophet et baal, sed vocetur polyandrion, id est tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et pene perpetue quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo denotantur.ce
cc 2Par. 28, 21-25.
cd Ier. 7, 32.
ce ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 71.1706-1723: «Eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. nomen gehennae in ueteribus libris non inuenitur sed primum a saluatore ponitur. quaeramus ergo quae sit sermonis huius occasio. idolum baal fuisse iuxta HHierusalem ad radices montis moriae in quibus siloa fluit non semel legimus. idolum baal fuisse iuxta Hierusalem ad radices montis moriae in quibus siloa fluit non semel legimus. haec uallis et parua campi planities inrigua erat et nemorosa plena que deliciis et lucus in ea idolo consecratus. in tantam autem populus israhel dementiam uenerat ut deserta templi uicinia ibi hostias immolaret et rigorem religionis deliciae uincerent filios que suos incenderent daemoni uel initiarent, et appellabatur locus ipse gehennon, id est uallis filiorum ennon. hoc regum uolumen et paralipomenon et hieremias scribunt plenissime. et comminatur deus se locum ipsum impleturum cadaueribus mortuorum ut nequaquam uocetur topeth et baal sed uocetur polyandrum, id est tumulus mortuorum. futura ergo supplicia et poenae perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt huius loci uocabulo denotantur». [FG2013]
marg.| {CMT10d10.16} AUGUSTINUS. Tertio decimo de civitate Dei. 170 − Hoc autem non antea fiet quam anima corpori fuerit copulata, ut nulla direptione separentur; et tamen tunc recte mors anime dicitur, quia non vivit ex Deo; mors autem corporis, quia in damnatione novissima quamvis homo sentire non desinat, tamen quia sensus ipse nec voluntate suavis, nec quiete salubris, sed dolore penalis est, mors potius appellata quam vita. cf
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 13, c. 2, CCSL 48, p. 385.15-386.37: «Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copula, ut nulla diremptione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiens que cruciatur. nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non uiuit ex deo; mors autem corporis quonam modo, cum uiuat ex anima? non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. an quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi? uiuit itaque anima ex deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi deo in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex deo. impiorum namque in corporibus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est deo desertae, quantulacumque propria uita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. uerum in damnatione nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam uita». [FG2017]
170 .XIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT10d10.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 171* {hom.35} − Vide autem rursus, quia non promittit eis liberationem a morte, sed suadet contemnere mortem; quod multo maius est quam erui a morte; et quod hoc sermone ea que de immortalitate sunt dogmata eis infigit.
171 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 11 
marg.| {CMT10d11.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 172* {hom.35} − Postquam timorem mortis excluserat, ne estimarent apostoli quod si interficerentur, essent derelicti a Deo, rursus sermonem de providentia Dei inducit, dicens:
172 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,29 
Nonne duo passeres asse veneunt ? Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? BT
BT ¶Codd. : Li446 (95vb) Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d11.2} HIERONYMUS. − Et est sensus si parva animalia absque Deo auctore non decidunt173*, et in omnibus est providentia, et que in his peritura sunt, sine Dei voluntate174* non pereunt, vos qui eterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.BU cg
cg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 72.1736-1740: «Et est sensus: si parua animalia et uilia absque Deo auctore non decedunt, et in omnibus est prouidentia, et quae in his peritura sunt, sine dei uoluntate non pereunt, uos qui aeterni estis non debetis timere quod absque dei uiuatis prouidentia. iste sensus et supra dictus est: respicite uolatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea sua, et pater uester caelestis pascit illa; nonne uos pluris estis illis? ac deinceps: considerate lilia agri quomodo crescunt, et reliqua». [FG2013]
BU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
173 auctore – non decidunt] inv. Ed1953
174 Dei voluntate] inv. Ed1953
marg.| {CMT10d11.3} HILARIUS. 175* {c.10} − Mystice autem quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est. Qui ergo duos passeres asse vendunt, seipsos peccato minimo vendunt, natos ad volandum, et ad celum pennis spiritualibus efferendos; sed capti pretiis presentium voluptatum, et ad luxum seculi venales totos se talibus actionibus nundinantur. Dei autem voluntatis est ut unus ex illis magis evolet; sed lex constitutione Dei perfecta decernit unum ex eis potius decidere. Quemadmodum enim si evolarent, unum essent, fieretque corpus spirituale, ita peccatorum pretio venditis, anima terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiam, fitque unum ex illis quod tradatur in terram.
175 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d11.4} HIERONYMUS. − Quod autem ait:
Numérotation du verset Mt. 10,30 
Vestri autem capilli capitis176 omnes numerati sunt,
176 capilli capitis] et capilli capiti Li446
marg.| immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat177 affectum, quod nihil nostrorum Deum lateat.BV ch
ch ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 73.1757-1760: «Manifestius superior nostrae expositionis sensus expressus est quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere et animam non possunt, quoniam si sine dei scientia parua quoque animalia non decedunt, quanto magis homo qui apostolica fultus sit dignitate. quod autem ait: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, inmensam dei erga homines ostendit prouidentiam et ineffabilem signat affectum quod nihil nostrorum Deum lateat et etiam parua et otiosa dicta eius scientiam non fugiant». [FG2013]
BV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
177 signat] significat Li446
marg.| {CMT10d11.5} HILARIUS. 178* {c.10} − In numerum enim aliquid179 colligi, diligentie est.BW
BW ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
178 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
179 aliquid] ad cacogr. As11
marg.| {CMT10d11.6} CHRYSOSTOMUS. 180* {hom.35} − Unde hoc dixit, non quoniam181* pilos Deus numerat182* sed ut diligentem cognitionem et multam circa eos providentiam ostendat.BX
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
180 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
181 quoniam] quod Ed1953
182 numerat] numeret Ed1953
marg.| {CMT10d11.7} HIERONYMUS. − Derident autem intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant; quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum salvator non dixerit vestri autem et capilli omnes salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conservatio.BY ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 73.1761-1767: «Quod autem ait: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, inmensam dei erga homines ostendit prouidentiam et ineffabilem signat affectum quod nihil nostrorum Deum lateat et etiam parua et otiosa dicta eius scientiam non fugiant. derident intellegentiam ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant quasi nos et capillos qui numerati sunt et a tonsore decisi omnes dicamus resurgere, cum saluator non dixerit: uestri autem et capilli omnes saluandi sunt, sed numerati sunt. ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conseruatio». [FG2013]
BY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d11.8} AUGUSTINUS. Ultimo de civitate Dei. 183* − [a] Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quicquid tondentibus decidit quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? [b] Semel autem intellecto, ita nihil periturum esse de corpore, ita ut deforme nihil sit in corpore, simul intelligitur, ea que deformem factura fuerant enormitatem, masse ipsi accessura esse, non locis quibus membrorum forma turbetur. Velut si de limo vas fieret quod rursus in eundem limum redactum, totum de toto iterum fieret; non esset necesse ut illa pars limi que in ansa fuerat, ad ansam rediret; aut que fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum; id est totus ille limus in totum vas, nulla sui parte perdita, remearet. Quapropter, si capilli toties tonsi ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque locum ibi corporis teneant, servata partium congruentia, materie in utilitatem vertentur. Quamvis quod dicitcj: « Capillus capitis vestri non peribit », non de longitudine, sed de numero capillorum posset intelligi unde hic dicitur: Capilli capitis vestri numerati sunt . ck
cj Lc. 21, 18.
ck ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 12, CCSL 48, p. 832.2628: «Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem?». [b]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 19, CCSL 48, p. 837.1: «Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. uelut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reuerteretur in totum, id est totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. quapropter si capilli totiens tonsi ungues ue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. quamuis quod ait dominus: capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: capilli capitis uestri numerati sunt <omnes>». [FG2017]
183 ultimo] om. Ed1953
marg.| {CMT10d11.9} HILARIUS. 184* {c.10} − Neque enim dignum negotium est peritura numerare ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus et ideo subditur:
184 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,31 
Nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos.
marg.| {CMT10d11.10} HIERONYMUS. − In quo manifestius superior expositionis sensus expressus est, quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere quoniam si sine Dei scientia, parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate?cl
cl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 73.1753-1757: «Sed quomodo illa intellegentia toto evangelici sermonis corpori coaptetur non paruae difficultatis est: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt; nolite ergo timere multis passeribus meliores estis uos. manifestius superior nostrae expositionis sensus expressus est quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere et animam non possunt, quoniam si sine dei scientia parua quoque animalia non decedunt, quanto magis homo qui apostolica fultus sit dignitate». [FG2013]
marg.| {CMT10d11.11} HILARIUS. − Vel cum dicit plurimis eos185 antestare passeribus, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium preesse quia his casus in terra est, illis volatus in celum.BZ cm
cm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 19.11, SChr 254, p. 238: «Plurimis autem eos ante stare passeribus cum dicit, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praeesse, quia his casus in terram sit, illis uolatus in caelum ». [MM2021]
BZ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
185 plurimis eos] inv. As115
marg.| {CMT10d11.12} REMIGIUS. − Mystice autem Christus caput est, apostoli capilli; qui pulchre numerati dicuntur, quia nomina sanctorum scripta sunt in celis.CA
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 12 
marg.| {CMT10d12.1} CHRYSOSTOMUS. 186* {hom.35} − Eiciens187 Dominus timorem qui discipulorum concutiebat188 animam, per ea189 que consequuntur190 rursus eos confortat, non solum timorem eiciens, sed et191 spe premiorum maiorum eos erigens in liberam propalationem veritatis, dicens192:
186 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
187 Eiciens] Sciens cacogr. ‎ As115
188 concutiebat] concussiebat T46
189 per ea] om. Mt366
190 consequuntur] sequuntur Ed1475C
191 et] om. Md214
192 veritatis dicens] inv. Arag2
Numérotation du verset Mt. 10,32 
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in celis193.194 . CB cn 195
cn ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 35 (Mt. 10, 32-33), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 124ra : «Eiciens igitur timorem et agoniam que concutiebat eorum animam et per ea que deinceps sunt confortat rursus timore timerem eiciens et non timorem solum sed et premiorum spe maiorum et cum multa minatur potestate alter utrumque eos erigens in liberam propalationem que est pro veritate. Et inducit dicens: ‘Omnis igitur quicumque confitebitur in me coram hominibus confitebor et ego in ipso coram patre meo qui est in celis. Quicumque autem negaverit me coram hominibus negabo eum et ego coram patre meo qui est in celis’. Non enim a bonis solum sed et a contrariis impellis et tristitia terminat {vel finit}. Et intuere diligentiam: Non dixit me sed in me, monstrans quoniam non propria virtute sed superiori adiutus gratia confitetur qui confitetur».
<ex quo>   Chrysostomus , In Mt. hom. 34 (35), § 3, PG 57, 401.42-58 : «Ἐκβαλὼν τοίνυν τὸν φόβον καὶ τὴν ἀγωνίαν τὴν κατασείουσαν αὐτῶν τὴν ψυχὴν, καὶ διὰ τῶν ἑξῆς παραθαῤῥύνει πάλιν, φόβῳ φόβον ἐκβάλλων, καὶ οὐ φόβῳ μόνον, ἀλλὰ καὶ ἐπάθλων ἐλπίδι μεγάλων· καὶ μετὰ πολλῆς ἀπειλεῖ τῆς ἐξουσίας, ἑκατέρωθεν αὐτοὺς προτρέπων εἰς τὴν ὑπὲρ τῆς ἀληθείας παῤῥησίαν, καὶ ἐπάγει λέγων·Πᾶς οὖν ὅστις ὁμολογήσει ἐν ἐμοὶ ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ὁμολογήσω κἀγὼ ἐν αὐτῷ ἔμπροσθεν τοῦ Πατρός μου τοῦ ἐν οὐρανοῖς· ὃς δ’ ἂν ἀρνήσηταί μεἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ἀρνήσομαι κἀγὼ αὐτὸν ἔμπροσθεν τοῦ Πατρός μου τοῦ ἐν οὐρανοῖς. Οὐ γὰρ ἀπὸ τῶν ἀγαθῶν μόνον, ἀλλὰ καὶ ἀπὸ τῶν ἐναντίων ὠθεῖ, καὶ εἰς τὰ σκυθρωπὰ καταλήγει. Καὶ σκόπει τὴν ἀκρίβειαν. Οὐκ εἶπεν, Ἐμὲ, ἀλλ’, Ἐν ἐμοὶ, δεικνὺς ὅτι οὐκ οἰκείᾳ δυνάμει, ἀλλὰ τῇ ἄνωθεν βοηθούμενος χάριτι ὁμολογεῖ ὁ ὁμολογῶν».
193 est – in celis] inv. As115* T46 Ed1475 C
194 celis As115 Cbg132 Li446 Md214 Mt366 T46 Ed1470 Ed1569 Ed1571 Ed1657 Ed1876 (P15270 P615 P616 P626)] + Considera autem diligenter quod non dixit ‘qui confitebitur me’ sed quemadmodum grece legitur ‘qui confitebitur in me’ ut tibi ostenderet non propria virtute sed gratia superiore adiutum , confiteri eum qui confitetur Ed1570 Ed1612 Ed1745 Ed1861 Ed1953
195 ¶Nota : L’addition imputable à l’édition Piana n’est pas originale comme le montre la différence avec la traduction de Burgundio suivie par Thomas dans la sentence authentique. [MM2021]
marg.| {CMT10d12.2} HILARIUS. − Hoc concludendo dicit quia196 doctrinis talibus confirmatos oportet liberam confitendi de Deo 197* habere constantiam.CC co
co ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 21.1-2, SChr 254, p. 240: « Et quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam confitendi Dei habere constantiam, etiam condicionem qua teneremur adiecit, negaturum se eum Patri in caelis qui se hominibus in terra negasset, eum porro qui confessus coram hominibus se fuisset a se in caelis confitendum, quales que nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud Deum patrem testimonio eius usuros ». [MM2021]
196 quia] quod T46
197 confitendi - de Deo] inv. Arag2 ‎Ed1470 Ed1475C Ed1569 Ed1571 Ed1570 Ed1612 Ed1876 , Dei confitendi Ed1953
marg.| {CMT10d12.3} REMIGIUS. − Confessio autem hic illa intelligenda est de qua dicit Apostoluscp:“Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit198* ad salutem”. Ne autem199* aliquis putaret se absque oris confessione posse salvari, non solum ait: Qui me confessus fuerit , sed addit   coram hominibus .
Et iterum addit 200:
cp Rm. 10, 10.
198 ore autem confessio fit] ore fit confessio Ed1953
199 autem] ergo Ed1953
200 addit] addidit T46
Numérotation du verset Mt. 10,33 
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in celis201.CD
201 est - in celis] inv. T46
marg.| {CMT10d12.4} HILARIUS. − In quo ostendit quales nos nominis sui testes hominibus fuissemus 202*, tales apud Deum patrem testimonio eius203 usuros.CE cq
cq ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 21.1-2, SChr 254, p. 240: « Et quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam confitendi Dei habere constantiam, etiam condicionem qua teneremur adiecit, negaturum se eum Patri in caelis qui se hominibus in terra negasset, eum porro qui confessus coram hominibus se fuisset a se in caelis confitendum, quales que nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud Deum patrem testimonio eius usuros ». [MM2021]
202 nominis sui testes hominibus fuissemus ] testes hominibus fuerimus Ed1953
203 eius] suus T46
marg.| {CMT10d12.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 204* {hom.35} − Ubi considerandum est, quia in pena amplius est supplicium, et in bonis maior retributio. Quasi dicat superabundasti prius, me hic confitendo aut negando; superabundabo et ego, ineffabiliter tibi maiora dando illic enim ego te confitebor aut negabo. Propter hoc si feceris aliquod bonum, et non susceperis retributionem, ne turberis cum additamento enim in futuro tempore retributio te exspectat. Et si feceris aliquod malum, et non exsolveris vindictam, non contemnas; illic enim te excipiet pena, nisi transmuteris, et melior fias.
204 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d12.6} RABANUS. − Et sciendum, quod negare quod Deus non sit, nec pagani possunt; sed quod non sit Deus filius et pater, negari ab infidelibus potest. Confitebitur ergo aliquem filius apud patrem, quia per filium habebit accessum ad patrem, et quia filius dicetcr: « Venite, benedicti Patris mei ».
cr Mt. 25, 34.
marg.| {CMT10d12.7} REMIGIUS. − Negabit autem negantem se, quia per ipsum non habebit accessum ad patrem, et a conspectu sue divinitatis et patris repelletur.
marg.| {CMT10d12.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 205* {hom.35} − Ideo autem non solum fidem que est secundum mentem, sed et confessionem exigit oris, ut erigat nos in liberam propalationem et ampliorem amorem, excelsos nos faciens. Hec autem verba ad universos loquitur et neque in persona apostolorum loquitur solum non enim solos apostolos, sed et discipulos eorum facit viriles. Qui nunc hoc servat, non solum cum libera propalatione docebit, sed et omnibus facile suadebit huius enim verbi observatio multos ad apostolos adduxit.
205 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT10d12.9} RABANUS. − Vel confitetur quis Iesum ea fide que per dilectionem operatur, mandata eius fideliter implendo. Negat qui preceptis non obedit.CF cs
cs ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM174, p. 313.43 sqq.: «Confitetur ergo bonus Christianus Dominum Iesum coram hominibus ea fide, quae per dilectionem operatur, mandata Domini fideliter implendo». [MM2019]
CF ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 13 
marg.| {CMT10d13.1} HIERONYMUS. − [b] Supra dixerat: « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine »ct. Nunc infert quid post predicationem sequatur, [a] dicens:
ct Mt. 10, 27.
Numérotation du verset Mt. 10,34 
Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere sed gladium.CG cu
cu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 73.1768-74.1772: «[a] Nolite   arbitrari   quia   uenerim   mittere   pacem   in   terram ; non   ueni   pacem   mittere   sed   gladium   . [b] supra dixerat: quod dico uobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta. nunc infert quid post praedicationem sequatur». [FG2013]
<ex quo>=   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM174, p. 314.70 sqq. [MM2019]
marg.| {CMT10d13.2} GLOSSA. − Vel aliter continua 206: Sicuti mors mortis*207 cv. Non debet attrahere sic nec carnales208* affectus.CH cw
cv Augustinus Hipponensis, Sermo 233, PL 38, 1114.33, 53 ;   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, 12, 11 ;   Id., Homiliae in evangelia, 2, 22, 6. Cf. Os. 13, 14: « Ero mors tua, o mors »
cw ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 10, 34) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 40a interl. = Av22 (77v) Av24 (45r) Cas239 Cas574], ed. Gloss-e : «sicut timor mortis non debet retrahere, sic [ita Av24] nec carnales [carnales Cas574, carnal’ cet. codd.] affectus».
<Paral.>  Thomas de Aquino, Cf. Super Evangelium Matthaei reportatio, c. 10, lectio 2, Marietti, n° 884, p. 138: «Est pax mala, de qua habetur sap. 14.22 sed in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Ista pax est carnalium affectuum ».
¶Nota : La concision des sentences brèves de la Glose en obscurcit souvent le sens. Une erreur graphique portant sur le découpage des mots, mal reportés dans les dossiers préparatoires de Thomas, a perturbé la compréhension du passage par Thomas, puis sa transmission par les copistes. Au lieu de lire avec la Glose « sicut timor mortis », quelqu’un, en amont de l’antigraphe, a lu ou écrit: « sicuti mor » puis a cherché à adapter la suite du texte en conséquence, d’abord en ajoutant un –s après mor ( sicuti mors), puis à lire attrahere au lieu de retrahere . Enfin, sur une version plus tardive du texte, accessible aux copistes, quelqu’un a corrigé mors mortis en mors morti. Le datif précise le sens du génitif de destination mortis: la mort du Christ est un coup de glaive porté contre la mort . La leçon aberrante morsi mortis de Li446 atteste la présence sur un des exemplars d’un –i suscrit corrigeant mortis en morti. Le copiste de Linz a rattaché par erreur ce –i à mors : le glaive de la morsure de la mort. La tradition du texte montre que la sentence a donc été comprise de deux manières: 1° En lisant « timor mortis… retrahere » avec la Glose ordinaire on a compris: la crainte de la mort ne doit pas repousser le Christ de sa mission comme par le poids d’une affection charnelle. 2° En lisant mors mortis… avec la tradition manuscrite majoritaire de la Catena , on comprend que le Christ est venu apporter un glaive qui est comme la mort de la mort, c’est-à-dire la mort des affections charnelles par lesquelles le Christ ne doit ni ne veux exercer d’attrait, ou la mort de la fausse paix des affections charnelles à laquelle fait allusion la reportation sur Mt. (supra laud.). L’expression « mors mortis » désigne le Christ vainqueur de la mort, notamment chez Augustin et Grégoire le Grand et dans l’interprétation allégorique de Os. 13, 14. Guidé par le souci de la continuitas, Thomas glossateur a donc affecté à gladium un sens second que la Glose ordinaire n’avait pas envisagé. L’accident – à moins qu’il ne s’agisse d’un jeu - est révélateur de l’intention du glossateur et de sa capacité à souder dans le flux d’une exposition continue les sentences flottantantes de la Glose ordinaire, à la manière de Pierre Lombard et à l’aide de réminiscences de la tradition patristique. [MM2021]
206 continua] om. T46
207 Sicuti mors mortis As115 Cbg132 Li446 ‎ (morsi mortis) T46] Sicuti mors morti Md214 Mt366, Sicuti mors Arag2 Ed1470 Ed1475 C , sicut mors Ed1570 Ed1612, sicut timor mortis Ed1569 Ed1571 Ed1657 Ed1745 Ed1876 Ed1953
208 carnales] scrips. cum Glossa ordinaria et Report. in Mt. (coniec.) , carnalis Arag2 Md214, carnal’ cett. codd.
marg.| {CMT10d13.3} CHRYSOSTOMUS. 209* {hom.36} − Qualiter ergo210* eis iniunxit ut in unamquamque domum ingredientes pacem indicerentcx, qualiter etiam et angeli dixerunt gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, quoniam hec maxime est pax, cum id quod egrotat, inciditur; cum id quod litem infert, separatur ita enim possibile erit celum terre copulari. Nam et medicus ita reliquum conservat corpus, cum id quod insanabiliter se habet absciderit. Ita quidem et in turri Babel gestum est malam enim pacem bona dissonantia solvit. Ita et Paulus eos qui adversus eum consonabant, divisit. Non enim ubique concordia bonum est nam et latrones consonant. Hoc autem prelium non est sui propositi, sed illorum consilii.
cx Mt. 10, 12; Lc. 10, 5.
209 Chrysostomus As115 Li446 Mt366 ] + in Matthaeum Ed1953
210 ergo As115 Li446 Mt366] om. Ed1953
marg.| {CMT10d13.4} HIERONYMUS. − Ad fidem enim Christi totus orbis contra se divisus est. Unaqueque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala.cy
cy ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 73.1772-1775: «Nolite arbitrari quia uenerim mittere pacem in terram; non ueni pacem mittere sed gladium. supra dixerat: quod dico uobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta. nunc infert quid post praedicationem sequatur. ad fidem christi totus orbis contra se diuisus est, unaquaeque domus et infideles habuit et credentes et propterea bellum missum est bonum ut rumperetur pax mala. tale quid in genesi aduersum rebelles homines qui moti fuerant de oriente et turrem extruere festinabant per quam caeli alta penetrarent, fecisse scribitur deus ut diuideret linguas eorum. unde et in psalmo dauid precatur: dissipa domine gentes quae bella uolunt». [FG2013]
marg.| {CMT10d13.5} CHRYSOSTOMUS. 211* − Hoc autem dixit quasi discipulos consolans ac si diceret ne turbemini, quasi preter spem his contingentibus. Propter hoc enim veni ut prelium mittam. Et non dixit prelium sed, quod difficilius est, gladium . Voluit enim asperitate verborum eorum excercitare212* auditum, ut non in difficultate rerum deficiant ne aliquis dicat quod blanda suasit sed difficilia occultavit. Melius est enim in rebus mansuetudinem videre quam in verbis. Et propter hoc in his non stetit sed, exponens prelii speciem, ostendit hoc esse civili bello difficilius, dicens:
211 Chrysostomus As115 Li446 Mt366 Ed1470] + in Matthaeum Ed1953
212 exercitare Li446 cum gr.] excitare Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,35 
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
marg.| In quo ostendit quod non solum in familiaribus erit hoc prelium, sed in amantissimis et valde necessariis quod maxime Christi virtutem ostendit quia discipuli hec audientes et ipsi susceperunt et aliis suaserunt.CI cz
cz ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 35 (Mt. 10, 35), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 125ra -rb20 ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 141rb-va : «Non veni mittere pacem. Illos mitigans ne enim estimetis ait quoniam [om. F] vos causa estis horum. Ego sum qui hec construo quia ita dispositi sunt. Ne igitur tumultum patiamini quasi preter expectationem his contingentibus. Proter hoc veni ut prelium immittam. Hec enim mea est voluntas. Ne itaque tumultum patiamini [inv. F] prelia ceu insidias patiente terra. Cum enim abcisum fuerit quod est deterius tunc iam ei {me] quod est melius copulatur celum. Hec autem dicit ad pernitiosam suspitionem multorum eos erigens et non dixit prelium sed quod {isto} hoc est difficilius idest [om. F] gladium. Si autem difficilius dicta sunt hec et male videntur enuntiata ne mireris. Volens enim eorum exercitari asperitate verborum auditum ut non in difficultate rerum discedant, ita et sermonem figuravit ut non aliquis dicat quoniam blandiens eis suasit et difficilia occultans et qualiter debebant dici tristius et honerosius interpretatus est. Melius enim est in rebus mansuetudinem videre quam in verbis. Propter hoc neque in his suffecit sed expandens id prelii speciem ostendit et hoc cognato multo {id civili prelio} difficilius existens et ait: Veni separare hominem adversus patrem eius et filiam adversus matrem eius et sponsam adversus socrum eius. Non enim amici ait neque cives solum sed et cognati adinvicem stabunt et natura adversus seipsam scinderet. Veni enim, ait, separare hominem adversus patrem eius et filiam adversus matrem eius et sponsam adversus socrum eius . Neque enim simpliciter in familiaribus erit prelium sed in amantissimis et valde necessariis quod maxime eius virtutibus ostendit quoniam hec audientes et ipsi susceperunt et alii [aliis F] suaserunt ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 35 (36) § 1, PG 57, 405-406 .2 : «Οὐκ ἦλθον βαλεῖν εἰρήνην, ἐκείνους παραμυθούμενος. Μὴ γὰρ νομίσητε, φησὶν, ὅτι ὑμεῖς αἴτιοι τούτων· ἐγώ εἰμι ὁ ταῦτα κατασκευάζων, ἐπειδὴ οὕτω διάκεινται. Μὴ τοίνυν θορυβεῖσθε, ὡς παρὰ προσδοκίαν τῶν πραγμάτων γινομένων. Διὰ τοῦτο ἦλθον, ὥστε πόλεμον ἐμβαλεῖν· τοῦτο γὰρ ἐμόν ἐστι τὸ θέλημα. Μὴ τοίνυν θορυβεῖσθε πολεμουμένης, ὡς ἐπιβουλευομένης τῆς γῆς. Ὅταν γὰρ ἀποσχισθῇ τὸ χεῖρον, τότε λοιπὸν τῷ κρείττονι συνάπτεται ὁ οὐρανός. Ταῦτα δὲ λέγει, πρὸς τὴν πονηρὰν ὑπόνοιαν τῶν πολλῶν αὐτοὺς ἀλείφων. Καὶ οὐκ εἶπε, Πόλεμον, ἀλλ’ ὃ τούτου χαλεπώτερον ἦν, Μάχαιραν. Εἰ δὲ φορτικώτερον εἴρηται ταῦτα καὶ κακεμφάτως, μὴ θαυμάσῃς. Βουλόμενος γὰρ αὐτῶν γυμνάσαι τῇ τραχύτητι τῶν ῥημάτων τὴν ἀκοὴν, ἵνα μὴ ἐν τῇ δυσκολίᾳ τῶν πραγμάτων ἀποπηδήσωσιν, οὕτω καὶ τὸν λόγον ἐσχημάτισε· ἵνα μή τις λέγῃ, ὅτι κολακεύσας ἔπεισε καὶ τὰ δυσχερῆ κρύψας, διὰ τοῦτο καὶ τὰ ἑτέρως ὀφείλοντα λεχθῆναι, ἐπαχθέστερον ἡρμήνευσε καὶ φορτικώτερον. Βέλτιον γὰρ ἐπὶ τῶν πραγμάτων τὴν ἡμερότητα ἰδεῖν, ἢ ἐπὶ τῶν ῥημάτων. Διὰ τοῦτο οὐδὲ τούτοις ἠρκέσθη, ἀλλὰ καὶ ἀναπλώσας αὐτὸ τοῦ πολέμου τὸ εἶδος, δείκνυσι καὶ τοῦτο ἐμφυλίου πολλῷ χαλεπώτερον ὂν, καί φησιν· Ἦλθον διχάσαι ἄνθρωπον κατὰ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, καὶ θυγατέρα κατὰ τῆς μητρὸς αὐτῆς, καὶ νύμφην κατὰ τῆς πενθερᾶς αὐτῆς. Οὐ γὰρ φίλοι, φησὶν, οὐδὲ πολῖται μόνον, ἀλλὰ καὶ συγγενεῖς κατ’ ἀλλήλων στήσονται, καὶ ἡ φύσις καθ’ ἑαυτὴν σχισθήσεται. Ἦλθον γὰρ, φησὶ, διχάσαι ἄνθρωπον κατὰ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, καὶ θυγατέρα κατὰ τῆς μητρὸς αὐτῆς, καὶ νύμφην κατὰ τῆς πενθερᾶς αὐτῆς. Οὐδὲ γὰρ ἁπλῶς ἐν τοῖς οἰκείοις ὁ πόλεμος, ἀλλ’ ἐν τοῖς φιλτάτοις καὶ τοῖς σφόδρα ἀναγκαίοις. Ὃ μάλιστα αὐτοῦ τὴν δύναμιν δείκνυσιν, ὅτι ταῦτα ἀκούοντες καὶ αὐτοὶ κατεδέχοντο, καὶ τοὺς ἄλλους ἔπειθον».
¶Nota : La sentence atteste de plusieurs corrections sur le grec: προσδοκία que Burgundio traduit par expectatio est régulièrement remplacé par spes ; suffecit qui traduit correctement ἠρκέσθη chez Burgundio, est remplacé par stetit. Cette alternative, également correcte, pouvait difficilement être inventée sans recourric au grec, peut-être par l’intermédiaire d’un lexique. Une phrase compréhensible et correcte aurait pu être arrangée en gardant sufficere ; ἐμφυλίου πολλῷ est traduit par bellum civile avec la glose de Vg383 tandis que Burgundio traduit par cognato multo ; τὴν δύναμιν est traduit au singulier conformément au grec, alors que Burgundio utilise le pluriel. [MM2021]
CI ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d13.6} CHRYSOSTOMUS. 213* − Quamvis autem non ipse Christus hanc separationem 214 fecerit sed illorum malitia; tamen dicit215 se facere, secundum Scripture consuetudinem. Scriptum est enimda: « Dedit eis Deus oculos ut non videant ». Hoc autem maxime ostendit Vetus Testamentum Novo esse 216 cognatum. Et217* etenim in Iudeis unusquisque proximum218 interficiebat, quando vitulum fecerunt et quando Beelphegor immolaverunt. Unde, ut monstraret eundem esse cui hec et illa placuerunt, prophetie meminit, dicens:
da Is. 6, 10.
213 Chrysostomus As115 Cbg132 ‎Li446 Mt366 Ed1657] om. Ed1470 Ed1953
214 separationem] + non Mt366
215 dicit] dixit Mt366
216 novo esse] inv. Ed1657
217 Et Li446 cum Burgundio] om. Cbg132 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1953
218 proximum] proximi Li446
Numérotation du verset Mt. 10,36 
Et inimici hominis, domestici eius.
marg.| Et in Iudeis tale aliquid contigit. Erant enim prophete et pseudoprophete et plebs219* scindebatur et domus dividebantur. Et hi quidem his credebant, alii autem illis.CJ db dc
db ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 35 (Mt. 10, 36), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 125rb 20-126ra: «Quamvis non ipse hec faciebat sed illorum pernities sed tamen ipse hec dicit facere. Talis enim est Scripture consuetudo. Dedit enim eis Deus oculos ut non videant et hic ita ait ut quod dixi meditantes in sermonibus his non tumultum patiantur exprobrati et iniuriam passi. Si autem quidam honerosa hec estimant esse, rememorentur veteris hystorie. Etenim in superioribus temporibus hoc contigit quod maxime ostendit Vetus Testamentum Novo cognatum et eum qui hec dicit eum esse qui et illa iniunxit. Etenim et in Iudeis quando unusquisque proximum interficiebat tunc eis iram dimisit et quando vitulum fecerunt et quando Beelfegor immolaverunt. Ubi igitur fecit qui dicunt quoniam pernitiosus ille est Deus. Hic autem bonus ? Ecce enim cognatis sanguinibus orbem terrarum implevit. Sed tamen multe et hoc filanthropie id est amoris hominum opus esse annus. Propter hoc utique monstrans eum existentem illum cui et illa placuerunt et prophetie meminit et si non ad hoc dicte sed tamen idem ostenderetis. Que autem est hec ? Inimici hominis famili<a>res eius. Etenim et in Iudeis tale aliquid contigit. Erant enim prophete et pseudoprophete et plebs scindebatur et domus dividebantur. Et hii quidem his credebant, alii autem illis».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 35 (36) § 1, PG 57, 406.2-28 : «Καίτοιγε οὐκ αὐτὸς ταῦτα ἐποίει, ἀλλ’ ἡ ἐκείνων πονηρία· ἀλλ’ ὅμως αὐτὸς ταῦτα λέγει ποιεῖν. Τοιοῦτον γὰρ τῆς Γραφῆς τὸ ἔθος. Καὶ γὰρ καὶ ἀλλαχοῦ φησι· Δέδωκεν αὐτοῖς ὁ Θεὸς ὀφθαλμοὺς τοῦ μὴ βλέπειν. Καὶ ἐνταῦθα οὕτω φησίν· ἵν’, ὅπερ ἔφθην εἰπὼν, μελετήσαντες ἐν τοῖς ῥήμασι τούτοις, μὴ θορυβῶνται ὀνειδιζόμενοι καὶ ὑβριζόμενοι. Εἰ δέ τινες φορτικὰ ταῦτα νομίζουσιν εἶναι, ἀναμνησθήτωσαν παλαιᾶς ἱστορίας. Καὶ γὰρ ἐν τοῖς ἄνω χρόνοις τοῦτο συνέβη, ὃ μάλιστα δείκνυσι τὴν Παλαιὰν τῇ Καινῇ συγγενῆ, καὶ τὸν ταῦτα λέγοντα τοῦτον ὄντα τὸν καὶ ἐκεῖνα ἐπιτάξαντα. Καὶ γὰρ καὶ ἐπὶ τῶν Ἰουδαίων ὅτε ἕκαστος τὸν πλησίον ἀνεῖλε, τότε αὐτοῖς τὴν ὀργὴν εἴασε· καὶ ὅτε τὸν μόσχον ἐποίησαν, καὶ ὅτε τῷ Βεελφεγὼρ ἐτελέσθησαν. Ποῦ τοίνυν εἰσὶν οἱ λέγοντες, ὅτι Πονηρὸς ἐκεῖνος ὁ Θεὸς, οὗτος δὲ ἀγαθός; Ἰδοὺ γὰρ συγγενικῶν αἱμάτων τὴν οἰκουμένην ἐπλήρωσεν. Ἀλλ’ ὅμως πολλῆς καὶ τοῦτο φιλανθρωπίας ἔργον εἶναί φαμεν. Διὰ δὴ τοῦτο δεικνὺς αὐτὸν ὄντα τὸν καὶ ἐκεῖνα ἀποδεξάμενον, καὶ προφητείας μέμνηται, εἰ καὶ μὴ εἰς τοῦτο εἰρημένης, ἀλλ’ ὅμως τὸ αὐτὸ ἐμφαινούσης. Τίς δὲ αὕτη ἐστίν; Ἐχθροὶ τοῦ ἀνθρώπου οἱ οἰκειακοὶ αὐτοῦ. Καὶ γὰρ καὶ ἐπὶ τῶν Ἰουδαίων τοιουτόν τι συνέβη. Ἦσαν γὰρ προφῆται καὶ ψευδοπροφῆται, καὶ ὁ δῆμος ἐσχίζετο, καὶ αἱ οἰκίαι διῃροῦντο· καὶ οἱ μὲν τούτοις ἐπίστευον, οἱ δὲ ἐκείνοις».
dc ¶Nota : Cette sentence est la suite immédiate de la précédente. Elle en a néanmoins été distinguée par la tradition manuscrite jusqu’à l’édition princeps (à l’exception des éditions de la famille de d’Antoine de Sienne et Nicolai). On remarquera que le texte de Burgundio y a été moins modifié, signe possible qu’elle a été ajoutée tardivement, après la révision – que nous supposons – du texte de Burgundio opérée après l’achèvement de la CMT. [MM2021]
219 plebs] plebes Ed1953
marg.| {CMT10d13.7} HIERONYMUS. − Hic autem locus prope eisdem220* verbis in Micheaddpropheta scribitur221. Et notandum ubicumque222 de Veteri Testamento testimonium ponitur223 utrum sensus tantum an et verba consentiant.CK de
dd Mi. 7, 5.
de ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 74.1783-1786: «Veni enim separare hominem aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam et nurum aduersus socrum suam, et inimici hominis domestici eius. hic locus prope hisdem uerbis in michea propheta scribitur. et notandum ubicumque de ueteri instrumento testimonium ponitur utrum sensus tantum an et sermo consentiat». [FG2013]*
220 eisdem] iisdem Ed1657 Ed1953
221 scribitur] describitur Ed1657
222 quod praem. Ed1657
223 ponitur] + non refert Ed1657
marg.| {CMT10d13.8} HILARIUS. 224* {c.10} − Mystice autem gladius telorum omnium acutissimum est, in quo est ius potestatis, et iudicii severitas, et animadversio peccatorum. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio; qui gladius missus est in terram; id est predicatio eius hominum cordibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, tres in duos, et duos in tres et tria ad hominem referimus; id est corpus et animam et voluntatem nam ut corpori anima data est, ita et potestas homini utendi utroque ut vellet, indulta est; atque ob illud lex est proposita voluntati. Sed hoc tantum in illis deprehenditur qui primi a Deo figurati sunt. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus cepit esse corporis nostri pater peccatum, mater anime infidelitas. voluntas autem sua unicuique adiacet ergo iam unius domus quinque sunt. cum ergo innovamur baptismi lavacro, per virtutem verbi ab originis nostre peccatis separamur, recisique quadam absectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus, fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica quia ille manere in spiritus novitate gaudebit; ea vero que a prosapie antiquitate deducta sunt, consistere in his quibus oblectantur concupiscunt.
224 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d13.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. Veni separare hominem adversus patrem suum quia renuntiat quis diabolo qui fuit filius eius; et filiam adversus matrem suam, id est plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc Babylonia, nunc Egypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura signat. Nurum adversus socrum suam Ecclesiam adversus synagogam, que secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesie. Dividuntur autem in gladio spiritus, quod est verbum Dei. Et inimici hominis domestici eius, cum quibus ante consuetudine implicatus erat.df
df ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 3, CCSL 44B, p. 120.3-13: «Non ueni pacem mittere sed gladium; ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, quia renuntiat quis diabolo, qui fuit pater eius, et filiam aduersus matrem suam, plebem dei aduersus mundanam ciuitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc babylonia, nunc aegypto, nunc sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus scriptura significat, nurum aduersus socrum, ecclesiam aduersus synagogam, quae secundum carnem christum peperit sponsum ecclesiae; diuiduntur autem gladio spiritus, quod est uerbum dei, et inimici hominis domestici eius, cum quibus antea consuetudine implicatus erat». [FG2017]
marg.| {CMT10d13.10} RABANUS. − Nulla enim225* apud eos iura custodiri possunt inter quos fidei bellum est.CL
CL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
225 enim] om. Ed1953
marg.| {CMT10d13.11} GLOSSA. − Vel aliter. Hoc dicit quasi diceret226*: Non ad hoc inter homines veni ut carnales affectus confirmem sed spirituali gladio dissecem227. Unde recte dicitur: Et inimici hominis domestici eius .CM
226 diceret As115 Li446 ] d. Mt366, dicat Ed1953
227 dissecem] disscem Li446, dissentem Mt366
marg.| {CMT10d13.12} GREGORIUS. Tertio Moralium. 228* − Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris amantur ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intime rectitudinis munimina irrumpat. dg
dg ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, § 8, CCSL 143, lin. 48 sqq.
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 47, PL 73, 1156.10 sqq. [MM2020]
228 .III.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 14 
marg.| {CMT10d14.1} HIERONYMUS. − Quia ante premiseratdhnon veni pacem mittere, sed gladium, et dividere hominem adversus patrem et matrem et socrum, ne quis pietatem religioni auferret, subiecit, dicens:
dh Mt. 10, 34-35.
Numérotation du verset Mt. 10,37 
Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus.
marg.| Et in Cantico legimus Canticorumdi: « Ordinavit in me caritatem ». Hic enim ordo in omni affectu necessarius est. Ama post Deum, patrem aut matrem aut filios. Si autem necessitas venerit ut amor parentum aut filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumquFe salvari, odium in suos, pietas in Deum est. Non ergo prohibuit amari patrem aut matrem; sed signanter addidit: Plusquam me .dj
di Ct. 2, 4.
dj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 74.1787-1799: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, et reliqua. quia ante praemiserat: non ueni pacem mittere sed gladium, et diuidere homines aduersum patrem et matrem et socrum, ne quis pietatem religioni anteferret, subiecit dicens: qui amat patrem aut matrem plus quam me; et in cantico legimus canticorum: ordinate in me caritatem. hic ordo in omni affectu necessarius est. ama post Deum patrem, ama matrem, ama filios; si autem necessitas uenerit ut amor parentum ac filiorum dei amori comparetur et non possit utrumque seruari, odium in suos pietas in Deum est. non ergo prohibuit amare patrem aut matrem, sed signanter addidit: qui amat patrem aut matrem plus quam me». [FG2013]
marg.| {CMT10d14.2} HILARIUS. 229* − Illi enim qui domesticorum nominum230* caritates dilectioni eius pretulerint231, futurorum bonorum indigni erunt hereditate.CN dk
dk ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 10 § 24.26-28, SChr 254, p. 246: « Et idcirco illi qui domesticas nominum caritates dilectioni eius praetulerint futurorum bonorum indigni erunt hereditate ».
¶Nota : La leçon hominum est une lectio facilior tardive. La leçon domesticos retenue par Cbg132 et Li446 est grammaticalement aberrante mais l’indice probable d’une mauvaise lecture de l’abréviation par troncature –orum (T46). On peut en conséquence conjecturer que l’antigraphe portait domesticorum nominum, déformé par le premier exemplar en domecticos nominum et corrigé par le second exemplar en domesticas hominum ; l’édition princeps a enfin restitué le texte de la source: domesticas nominum. [MM2021]
229 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
230 domesticorum nominum] restit., domesticos nominum Li446 Cbg132 Fi307 Fi308, domesticos nomine Ka5, domesticorum hominum T46, domesticos hominum Clv195 Md214 V794, domesticas hominum Arag2 As115 Fi293 Mt366 Urb27 Ed1475C Ed1571 Ed1657, domesticas nominum Ed1470 Ed1953
231 pretulerint] pretulerunt V794
marg.| {CMT10d14.3} CHRYSOSTOMUS. 232* {hom.36} − Si autem Paulus iubet per omnia parentibus obedire, non mireris in illis enim solum dicit obediendum que non nocent pietati etenim sanctum est omnem eis alium reddere honorem. Cum autem plus debito exegerint, non oportet assentire. Sunt autem hec veteri testamento consonantia etenim illic eos qui idola colebant, non odio habere solum, sed et lapidare Dominus iubet et in Deuteronomiodldicitur qui dixerit patri suo, et matri sue nescio vos; et fratribus suis ignoro illos; hi custodierunt eloquium tuum.
dl Dt. 33, 9.
232 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| { CMT10d14.4} GLOSSA<TOR>. − Videtur autem ut in pluribus 233* accidere quod 234* parentes plus diligant filios quam diligantur ab eis 235*. Et ideo gradatim postquam suum amorem amori parentum esse preponendum docuit, docet consequenter preferendum 236 esse filiorum amori dicens 237: CO dm
dm ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral.>  Thomas de Aquino, Cf.   Thomas de Aquino , Sententia libri Ethicorum, liber 8, lectio 12, Leonina t. 47, p. 486.102-112: « Manifestum est autem quod in maiori multitudine temporis parentes diligunt filios quam e converso; parentes enim diligunt filios statim natos, sed filii diligunt parentes processu temporis quando accipiunt intellectum, idest intellectus usum, vel ad minus sensum ad discernendum parentes ab aliis. Nam a principio omnes viros appellant patres et feminas matres, ut dicitur in primo physicorum. Unde rationabile est quod parentes plus diligant filios quam e converso. Deinde cum dicit: ex his autem etc., comparat maternam dilectionem paternae. […] Deinde cum dicit: parentes quidem enim etc., manifestat id quod dixerat in secunda ratione, quod scilicet filii magis sint proximi parentibus quam e converso. Hoc enim contingit quia parentes diligunt filios quasi seipsos. Filii enim qui ex parentibus generantur sunt quasi ipsi parentes, alteri ab eis existentes in hoc solum quod ab eis separantur, sed filii diligunt parentes non quasi aliquid ipsorum existentes, sed inquantum sunt ab eis nati ».
<Non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT; Hugo de Sancto Charo, Postille, in loc. cit. [MM2019]
233 ut] id Ed1953
234 quod] ut Ed1953
235 diligantur ab eis] filii diligant eos Ed1953
236 preferendum] + suum amorem Mt366
237 preponendum ... dicens] def. Bo1655 | dicens] dices Li446
Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
marg.| {CMT10d14.5} RABANUS. − Per quod signat illum divino consortio esse indignum qui consanguinitatis carnalem amorem preponit spirituali amori Dei.CP
CP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d14.6} CHRYSOSTOMUS. 238* {hom.36} − Deinde ut non moleste ferant illi, scilicet quibus amor Dei prefertur, ad altiorem adducit sermonem. Anima enim nihil est familiarius alicui, sed tamen et hanc non simpliciter eam haberi odio iussit, sed ut eam quis tradat in occisiones et sanguines; ostendens quod non solum ad mortem oportet esse paratum, sed ad mortem violentam et reprobatissimam, scilicet mortem crucis.
Unde sequitur:
238 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,38 
Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
marg.| Nihil autem adhuc eis de propria dixerat passione; sed interim in his eos erudit ut sermonem de passione eius magis suscipiant.
marg.| {CMT10d14.7} HILARIUS. 239* {c.10} − Vel qui Christi sunt, crucifixerunt corpus suum cum vitiis et concupiscentiis; et indignus est Christo qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, consurgimus, accipiens, Dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus.
239 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d14.8} GREGORIUS. In homiliario. 240* − Crux quippe a cruciatu dicitur et duobus modis crucem Domini baiulamus cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt nonnulli qui compassionem proximo non spiritualiter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem videntur ferre sed Dominum non sequuntur. dn
Et ideo ait:
dn ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37 § 5, CCSL 141, p. 351.90-100: «Hoc ipsum uero animae odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat dicens: Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini baiulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum uero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad uirtutem, sed quasi miserando ad culpas faueant. Hi itaque crucem quidem uidentur ferre, sed Dominum non sequuntur. Vnde recte haec eadem Veritas dicit: Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus. Baiulare etenim crucem et post Dominum ire est uel carnis abstinentiam uel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem baiulat, sed ire post Dominum recusat». [FG2013]
240 homiliario] evangelia Ed1953
Et sequitur me.
marg.| {CMT10d14.9} CHRYSOSTOMUS. 241* {hom.36} − Quia vero precepta hec que iniunguntur, onerosa videbantur, ponit et utilitatem eorum maximam existentem, dicens:
241 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,39 
Qui invenit animam suam, perdet eam.
marg.| Quasi dicat: Non solum hec que premisi, non nocent, sed maxime proderunt; contraria vero nocebunt. Et hoc ubique facit. Ab his enim que homines concupiscunt inducit, sicut si dicat propter quid non vis contemnere animam tuam quia diligis eam quocirca propter hoc contemne, et tunc ei maxime proderis.
marg.| {CMT10d14.10} REMIGIUS. − Anima autem in hoc loco242 non substantia est intelligenda, sed hec vita presens; et est sensus qui invenit animam suam, scilicet hanc presentem vitam; id est qui hanc lucem et eius dilectionem et voluptates ad hoc desiderat ut semper invenire possit, istam quam semper servare cupit, perdet, et animam suam eterne damnationi preparat.
242 loco] + hoc Li446
marg.| {CMT10d14.11} RABANUS. − Vel aliter. Qui salutem anime sue querit eternam, eam perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur:
Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
marg.| {CMT10d14.12} REMIGIUS. − Id est qui hanc temporalem lucem, et eius dilectiones et voluptates tempore persecutionis propter confessionem nominis mei contempserit, anime sue inveniet eternam salutem.
marg.| {CMT10d14.13} HILARIUS. 243* {c.10} − Sic ergo proficit lucrum anime in mortem, et damnum in salutem detrimento enim brevis vite, fenus immortalitatis acquiritur.CQ
CQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
243 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,
distinctio 15 
marg.| {CMT10d15.1} HIERONYMUS. − Dominus ad predicationem discipulos mittens, docet pericula non timenda, et affectum subicit religioni; aurum supra tulerat, es de zona excusserat. Dura evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde victus, unde necessaria, et cetera et ideo austeritatem preceptorum spe temperat promissorum, inquiens:
Numérotation du verset Mt. 10,40 
Qui recipit vos, me recipit
marg.| ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium Christum se suscepisse arbitretur.do
do ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 74.1806-75.1814: «qui recipit uos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. ordo pulcherrimus. ad praedicationem mittit, docet pericula non timenda, affectum subicit religioni; aurum supra tulerat, aes de zona excusserat. dura evangelistarum condicio. unde ergo sumptus, unde uictus necessaria? austeritatem mandatorum spe temperat promissorum: qui recipit, inquiens, uos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit, ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium christum se suscepisse arbitraretur». [FG2013]
marg.| {CMT10d15.2} CHRYSOSTOMUS. 244* {hom.36} − Sufficientia siquidem erant premissa ad persuadendum eis qui erant apostolos suscepturi. Quis enim eos qui ita erant fortes, et omnia contemnebant ut alii salvarentur, non susciperet omni cum desiderio et superius quidem penam comminatus est his qui non reciperent; hic autem retributionem promittit recipientibus. Et primo quidem repromittit honorem suscipientibus apostolos, ut Christum suscipiant, et etiam patrem.
Unde subdit:
244 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
marg.| Quid autem huic honori fiet equale, ut quis patrem et filium recipiat?
marg.| {CMT10d15.3} HILARIUS. 245* {c.10} − In quibus verbis docet etiam in se mediatoris officium; qui cum sit receptus a nobis, atque ipse profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nobis sit; et per hunc ordinem gratiarum non est aliud apostolos recepisse quam Deum quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitat.
245 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT10d15.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 246* {hom.36} − Promittit autem post hec et aliam retributionem, dicens:
246 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 10,41 
Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiet.
marg.| Non autem simpliciter dixit ‘qui suscipit prophetam’ aut ‘qui suscipit iustum’ sed addit in nomine prophete et in nomine iusti. Hoc est, si non propter vite huius eminentiam, neque propter aliud temporalium susceperit, sed quia vel propheta est vel iustus.247
247 Ed1470 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d15.5} HIERONYMUS. 248 − Vel aliter. Quia ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat, poterat credentium occulta esse responsio ergo et pseudoprophetas et Iudam proditorem debemus suscipere. Unde Dominus dicit non personas suscipiendas esse sed nomina249 et mercedem non perire suscipientis, licet indignus fuerit qui susceptus sit.CR dp
dp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 75.1822-1828: «Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et reliqua. qui prophetam recipit ut prophetam et intellegit eum de futuris loquentem, his mercedem prophetae accipiet. igitur iudaei carnaliter intellegentes prophetas mercedem non accipient prophetarum. aliter: in omni professione zizanium mixtum est tritico. praemiserat: qui recipit uos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. ad susceptionem magistrorum discipulos prouocauerat. poterat occulta esse credentium responsio, ergo et pseudoprophetas et iudam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare; hoc dominus ante procurans dicit non personas suscipiendas esse sed nomina, et mercedem non perdere suscipientes licet indignus fuerit qui susceptus sit». [FG2013]*
248 Hieronymus] om. Ed1657
249 nomina] omnia cacogr. Ed1657
marg.| {CMT10d15.6} CHRYSOSTOMUS. 250* − Dicit autem mercedem prophete et  mercedem iusti accipiet id est qualem decens est accipere eum qui suscipit prophetam vel iustum vel qualem propheta aut iustus est accepturus251.CS
250 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 36) Ed1953
251 accepturus] recepturus Md214
marg.| {CMT10d15.7} GREGORIUS. In homiliario. 252* − Non enim ait253 mercedem de propheta vel de254* iusto sed mercedem prophete et255* iusti. Iste enim fortasse iustus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc dum256* ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, illius iustitie libertatem sibi participem257 facit, ut258* cum eo pariter iustitie259 premia recipiat260* quem261 sustentando adiuvit. Ille prophetie spiritu262 plenus est, sed tamen263 corporeo eget alimento et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur prophete alimenta tribuit, vires illi ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophete accipiet qui hoc ante Dei oculos exhibuit quod adiuvit264.CT dq
dq ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 20 § 12, CCSL 141, p. 163.233 sqq.: «Vt autem quanta esset uirtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. In quibus uerbis notandum est quia non ait: mercedem de propheta, uel mercedem de iusto, sed: mercedem prophetae et mercedem iusti accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de iusto, aliud merces iusti. Quid est enim dicere: Mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamuis ipse prophetiam non habet, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit? Iste enim fortasse iustus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet et fortasse adhuc pro iustitia loqui libere non praesumit, iustitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter iustitiae praemia recipiat, quem sustentando adiuuit, quatenus eamdem iustitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento. Et si corpus non reficitur, certum est quod uox ipsa subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est tribuit, prophetiae illius uires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet, qui etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit quod adiuuit ».
<ex quo> =   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 319.4-23 sqq. [MM2021]
252 Gregorius in homiliario] Chrysostomus in homili. Ed1470, Chrysostomus in Matth. (h om. 36) Ed1953
253 ait] ut Ed1470
254 de] om. Ed1657 Ed1953
255 et] vel Ed1657 Ed1953
256 dum] cum Ed1470 Ed1657 Ed1953
257 participem] participet cacogr. Li446
258 ut] et Ed1470 Ed1657 Ed1953
259 pariter iustitie] inv. Md214
260 recipiat] recipit Ed1470 , recipiet Ed1953
261 quem] quam  ? Md214
262 spiritu] spiritus Md214
263 sed tamen] cum Md214
264 adiuvit] audivit Li446 Md214 Ed1470
marg.| {CMT10d15.8} HIERONYMUS. − Mystice autem qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic prophete mercedem accipiet. Igitur Iudei carnaliter intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum.dr
dr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 75.1816-1819: «Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et reliqua. qui prophetam recipit ut prophetam et intellegit eum de futuris loquentem, his mercedem prophetae accipiet. igitur iudaei carnaliter intellegentes prophetas mercedem non accipient prophetarum. aliter: in omni professione zizanium mixtum est tritico. praemiserat: qui recipit uos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. ad susceptionem magistrorum discipulos prouocauerat. poterat occulta esse credentium responsio, ergo et pseudoprophetas et iudam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare; hoc dominus ante procurans dicit non personas suscipiendas esse sed nomina, et mercedem non perdere suscipientes licet indignus fuerit qui susceptus sit». [FG2013]
marg.| {CMT10d15.9} REMIGIUS. − Nonnulli vero prophetam intelligunt Dominum Iesum Christum, de quo Moyses dicitdsprophetam vobis suscitabit Deus; quem similiter per iustum intelligunt, quia incomparabiliter iustus est. Qui ergo in nomine iusti et prophete, scilicet Christi, prophetam vel iustum suscipit, ab eo recipiet remunerationem pro cuius amore recipit.
ds Dt. 18, 15.
marg.| {CMT10d15.10} HIERONYMUS. − Poterat autem aliquis causari et dicere paupertate prohibeor ut hospitalis esse non possim; et hanc excusationem levissimo exemplo diluit, ut calicem aque frigide toto animo porrigamus, dicens:
Numérotation du verset Mt. 10,42 
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, aque frigide calicem tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
marg.| Frigide, inquit, non calide; ne et in calida paupertatis et penurie lignorum occasio quereretur.dt
dt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 76.1840-1845: «Rursus poterat alius causari et dicere: paupertate prohibeor, tenuitas me retinet ut hospitalis esse non possim. et hanc excusationem leuissimo praecepto diluit ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus, frigidae, inquit, aquae non calidae ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. tale quid et Apostolus ut ante iam diximus ad galatas praecipit: communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis, et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur quia poterat quilibet obtendere paupertatem et praeceptum eludere prius quam ille proponat, inminentem soluit quaestionem, dicens: nolite errare, deus non inridetur, quae enim seminauerit homo haec et metet; et est sensus: frustra causaris inopiam cum aliud habeat conscientia; me potes fallere cohortantem, sed scito quod quantumcumque seminaueris tantum et messurus sis». [FG2013]
marg.| {CMT10d15.11} REMIGIUS. − Dicit autem minimis, id est non prophete, non iusto sed alicui ex minimis.CU
CU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT10d15.12} GLOSSA. {ordin} − Ubi nota Deum magis ad pium affectum dantis respicere quam ad quantitatem rei exhibite. Vel minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo et iudices erunt cum Christo.CV
CV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT10d15.13} HILARIUS. 265*{cad.10} − Vel previdens plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vite sue opere improbabiles, obsequium quod ipsis sub religionis opinione delatum est, mercede non fraudat nam licet et ipsi minimi essent, id est peccatorum omnium ultimi, non inania tamen in eos, etiam levia, sub frigide aque nomine designata, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor prestitus est.
265 Hilarius] + In Mattheum. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_10)

Notes :