Capitulum 5

Numérotation du verset Mt. 5,1 

Videns autem1 Iesus turbas2
1 autem ΩJFL Rusch ] om. Li446@ |
2 Iesus turbas Kells Wordsworth ( D P9389² L R ) Li446@ Rusch Ed1538 Clementina ] inv. Li446 , turbas Cor2 V (grecus antiq. et Hieronymus) Cor4 (Ihesus quod interponebatur cancellatum in <Parisiensi>) ΩJL Weber |
ascendit in montem.
Et cum sedisset,
accesserunt
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset Mt. 5,2 

Et aperiens os suum
docebat eos dicens:
Numérotation du verset Mt. 5,3 

Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,4 

Beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram.
Numérotation du verset Mt. 5,5 

Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur.
Numérotation du verset Mt. 5,6 

Beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur.
Numérotation du verset Mt. 5,7 

Beati misericordes
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset Mt. 5,8 

Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt.
Numérotation du verset Mt. 5,9 

Beati pacifici
quoniam3 filii Dei vocabuntur.
3 quoniam Cor4 (non interponitur IPSI <in Parisiensi>)] + ipsi Cor2 V (grec. antiq.)
Numérotation du verset Mt. 5,10 

Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,11 

Beati estis cum maledixerint vobis homines4,
4 homines Sarum Wordsworth (D L M R) ΩJ Li446@ Li446 Rusch Ed1538] om. ΩL Clementina Weber , def. ΩF
et persecuti vos fuerint
et dixerint
omne5 malum
5 omne] omnem Wordsworth (M Z*) Sarum
adversum6 vos mentientes
6 adversum ΩFL Rusch Clementina Weber] adversus ΩJ Li446@ Li446
propter me.
Numérotation du verset Mt. 5,12 

Gaudete
et exultate,
quoniam merces vestra
copiosa est
in celis.
Sic enim persecuti sunt
prophetas
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset Mt. 5,13 

Vos estis
sal terre.
Quod si sal7
7 si sal ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
evanuerit,
in quo salietur?
Ad nihilum valet ultra,
nisi ut mittatur foras
et conculcetur
ab hominibus.
Numérotation du verset Mt. 5,14 

Vos estis
lux
mundi.
Non potest
civitas
abscondi supra
montem posita
Numérotation du verset Mt. 5,15 

neque accendunt lucernam
et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Numérotation du verset Mt. 5,16 

Sic
luceat
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona8
8 opera vestra bona ΩFJ Linz446 Rusch Clementina ] vestra bona opera ΩL Weber , opera bona vestra Li446
et glorificent
Patrem
vestrum9
9 vestrum ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] om. Li446@
qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 5,17 

Nolite putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
Non veni10 solvere sed adimplere.
10 veni Cor4 (non interponitur ENIM neque LEGEM ) ΩJL Li446@ Rusch Clementina Weber ] enim praem. Li446 , + legem Wordsworth ( D c h q ) Cor2 V (grecus glo. et Iheronimus) ΩF
Numérotation du verset Mt. 5,18 

Amen quippe11 dico vobis, donec
11 quippe Cor2 V ΩF] om. Li446@
transeat celum et terra,
iota unum
aut unus apex12 non preteribit a lege, donec
12 unus apex ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv. Rusch
omnia fiant.
Numérotation du verset Mt. 5,19 

Qui ergo
solverit
unum de mandatis istis
minimis
et docuerit sic homines,
minimus
vocabitur in regno celorum.
Qui autem fecerit et docuerit13,
13 fecerit et docuerit Cor4 ( SIC quod apponebatur cancellatum est <in Parisiensi>) ΩJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] + sic Cor2 V (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
hic magnus vocabitur in regno celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,20 

Dico autem14 vobis,
14 autem Wordsworth (E To22 V) ΩFJL Rusch Ed1538] enim Cor3 (an #) Li446@ Li446 Clementina Weber
quia nisi
abundaverit
iustitia vestra
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 5,21 

Audistis
quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
Numérotation du verset Mt. 5,22 

Ego autem
dico vobis
quia omnis qui irascitur
fratri suo
reus erit
iudicio.
Qui autem dixerit
fratri suo: Racha15,
15 Racha ΩJL Rusch Weber ] Raca ΩF
reus erit concilio.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit: Fatue,
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset Mt. 5,23 

Si ergo offers16
16 offers Wordsworth (HC V) Sarum ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Rusch ] offeres Weber
munus tuum
ad altare
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset Mt. 5,24 

relinque ibi
munus tuum ante altare et vade
prius reconciliari17 fratri tuo
17 reconciliari Sarum Wordsworth ( P9389* F H c Θ O R ) Cor4 ΩFJL Li446@ Li446 Rusch Clementina ] reconciliare Cor2 V (secundum grecum et antiq. imperativum reconsiliare) Cor4 Cor3 (vel) Weber , διαλλάγηθι
et tunc veniens
offeres18 munus tuum.
18 offeres ΩFJL Li446@ Rusch Clementina ] offers Li446 Weber, + et Li446@*
Numérotation du verset Mt. 5,25 

Esto consentiens
adversario tuo
cito dum es in via
cum eo,
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
Numérotation du verset Mt. 5,26 

Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Numérotation du verset Mt. 5,27 

Audistis
quia dictum est antiquis:
Non mechaberis.
Numérotation du verset Mt. 5,28 

Ego autem dico vobis quia19 omnis qui viderit mulierem
19 quia Wordsworth (D E L R) Li446 Rusch Clementina ] quoniam ΩFJL Li446@ Weber
ad concupiscendum20 eam,
20 concupiscendum ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] concupiscendam Kells Wordsworth (D EP9389 To22 R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset Mt. 5,29 

Quod si oculus tuus dexter scandalizat21 te,
21 scandalizat ΩFL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] scandalizaverit ΩJ (hapax)
erue eum
et proiice abs te.
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum
mittatur in gehennam.
Numérotation du verset Mt. 5,30 

Et si dextera manus tua
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
Expedit enim22 tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
22 enim ΩFJL Rusch Clementina Wordsworth] om. Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
quam totum
corpus tuum
eat23
23 eat... mittatur] scrips., inv. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
in gehennam24.
24 v. 30 om. Wordsworth (D) Sarum
Numérotation du verset Mt. 5,31 

Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam,
det illi libellum repudii25.
25 l. r.] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 5,32 

Ego autem
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam26,
26 u. s.] inv. ΩF*
excepta causa fornicationis27,
27 causa fornicationis ΩFL Li446@ Li446 Rusch ] inv. ΩJ Clementina Weber
facit eam mechari 28 et qui dimissam duxerit adulterat.
28 facit - eam mechari ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 5,33 

Iterum audistis quia dictum est antiquis:
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
Numérotation du verset Mt. 5,34 

Ego autem dico vobis:
Non iurare omnino,
neque per celum
quia thronus Dei est,
Numérotation du verset Mt. 5,35 

neque per terram
quia scabellum pedum eius est29, neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis30,
29 pedum eius – est ΩF Li446@ Rusch ] inv. ΩJL Clementina Weber |
30 magni regis ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 5,36 

neque per caput tuum iuraveris31
31 iuraveris ΩFJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber ] iurabis Wordsworth (K To22 ZC) Cor3 (vel)
quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum.
Numérotation du verset Mt. 5,37 

Sit autem sermo vester
est est,
non non.
Quod autem his abundantius est a malo est.
Numérotation du verset Mt. 5,38 

Audistis quia dictum est:
Oculum pro oculo,
dentem32 pro dente.
32 dentem ΩF Rusch ] et praem. ΩJL Li446@ Li446 Clementina Weber
Numérotation du verset Mt. 5,39 

Ego autem dico33 vobis non resistere34
33 dico ΩFL] om. Li446@ |
34 resistere ΩFL Ω Rusch Clementina Weber ] + a Kells Wordsworth (E) ΩJ*(exp. et cancel.) Li446@ Li446 |
malo,
sed si quis te percusserit
in dexteram maxillam35
35 dexteram maxillam ΩF Li446 Rusch ] dexteram maxillam tuam Kells Wordsworth (D E L To22 O R V) Sarum ΩJL Li446@ , dextera maxilla tua Weber
prebe ei36
36 ei ΩL Li446@ Rusch ] illi ΩFJ Li446 Clementina Weber
et alteram.
Numérotation du verset Mt. 5,40 

Et ei qui vult
tecum in37 iudicio contendere38
37 in ΩF Li446 Rusch ] om. ΩJL Li446@ Weber |
38 (in) iud. – c. ΩJL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber] inv. ΩF |
et tunicam39
39 tunicam Rusch ] + tuam ΩFJL Li446@ Li466 £ Weber
tollere, dimitte40 ei
40 dimitte Kells Wordsworth (E P9389* R) ΩFJL Li446@ Rusch ] remitte Weber , dimittere Li446
et pallium.
Numérotation du verset Mt. 5,41 

Et quicumque41 te angariaverit mille passus,
41 quicumque ΩFJL Li446 Rusch Weber ] quibus cumque Li446@ (hapax)
vade cum illo42 et43 alia duo.
42 illo ΩJL Li446 Rusch Clementina Weber] eo ΩF Li446@ |
43 et Wordsworth (D H K L O X*Z) Ed1538 Rusch Clementina Weber ] om. Sarum ΩF ΩJ ΩL Li446@ Li446 |
Numérotation du verset Mt. 5,42 

Qui44 petit a te
44 qui ΩJL Rusch Weber ] + autem ΩF Li446@
da ei
et volenti mutuare45 a te46, ne avertaris.
45 mutuare Wordsworth (F) Ω ( al. m. ) ΩJL Rusch Ed1538] mutare cacogr. ΩF*, mutuari Li446@ Clementina Weber |
46 te] + et ΩF (hapax) |
Numérotation du verset Mt. 5,43 

Audistis
quia dictum est: Diliges proximum tuum
et odio habebis inimicum tuum.
Numérotation du verset Mt. 5,44 

Ego autem dico vobis:
Diligite
inimicos vestros,
benefacite
his qui oderunt vos
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
Numérotation du verset Mt. 5,45 

ut sitis filii
Patris vestri
qui
in celis est47
47 in celis - est ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
qui
solem suum
oriri facit super bonos et malos
et pluit
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset Mt. 5,46 

Si enim diligitis48 eos qui vos diligunt
48 e. d. ΩFJL Li446 Rusch Clementina Weber] inv. Li446@
quam mercedem habebitis?
Nonne et publicani hoc faciunt?
Numérotation du verset Mt. 5,47 

Et si salutaveritis
fratres vestros tantum
quid amplius facitis49?
49 facitis Cor2 V (grec. et an.) Cor3 (.g.) ΩJ Rusch Weber ] facietis Cor2 V (al. glosa) ΩF Li446@ Li446 Wordsworth ( H Θ K To22 O gl R V X* Z ) Sarum Weber (Z Φ)
Nonne et50 ethnici hoc faciunt?
50 et ΩF ΩJ Rusch Clementina Weber ] om. Amiatinus Wordsworth (H Θ J R V X Y) Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 5,48 

Estote ergo
vos51 perfecti
51 vos ΩJ ΩL Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber] om. Wordsworth (H) ΩF
sicut
et Pater vester celestis
perfectus est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 1 
marg.| {CMT5d1.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [a] Omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns gaudet. Carpentarius enim si viderit arborem bonam, concupiscet1* eam prescindere2* ad opus artificii sui. [c] Et sacerdos, cum viderit Ecclesiam plenam, gaudet animus eius et delectatur ut doceat. [b] Sic et Dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum.A a
Unde dicit:
a ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 9 (Mt. 5, 1), PG 56, 679.27-38 ; St-Omer, BM, 10, f. 42va : «[a] Omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns, gaudet. Carpentarius si viderit arborem bonam, concupiscit eam praescindere [precidere Som] ad opus artificii sui; agricola si viderit terram pinguem, desiderat eam arare. Et quid dico de rationalibus hominibus? ipse irrationalis equus de stabulo exsiliens [exiens Som] , si viderit campos patentes, rapit frenum, et excitatur ad cursum: [b] sic et Dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum. [c] Sic [Sed Som] et omnis sacerdos cum viderit ecclesiam plenam, gaudet animus ejus, et delectatur ut doceat: si autem viderit ecclesiam vacuam, confunditur, et nihil dicere potest. Ascendit in montem». [MM2020]
1 concupiscet] concupiscit Ed1953
2 prescindere] scrips., prescidere As115 Li446 , precidere Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,1 
Videns autem turbas Iesus, ascendit in montem.
marg.| {CMT5d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel hic potest videri multas turbas vitare voluisse et ob hoc ascendisse in montem ut solis discipulis loqueretur.B b
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 45, CSEL 43, p. 145.21-23: «Hic potest uideri multas turbas uitare uoluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur». [FG2013]
marg.| {CMT5d1.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 3* − Per hoc autem quod non in civitate et foro sed in monte et solitudine sedit4, erudivit nos nihil ad ostentationem facere et a tumultibus abscedere5* et maxime cum de necessariis6 disputare oporteat7*.C c
c ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., homilia 15, Burgundionis versio, V383, f. 46vb : «Quando autem multa turba facta est in uno sedet loco. Et non in civitate et foro medio sed in monte et solitudine. Erudiens nos nichil ad ostentationem facere et a tumultibus qui sunt in medio abscedere. Et maxime cum [eum cacogr. V383] filosophari et de necessariis disputare rebus oportuerit».
<potius quam>   Chrysostomus , In Mt., homilia 15, Aniani versio, P1776, f. 88vb : «Quando vero plurima ad eum multitudo collecta est uno in loco residet et non in urbis forique medio sed in monte atque deserto nos videlicet erudiens nichil ad ostentationem nostri facere sed a cunctis potius tumultibus liberari et precipue cum philosophandum est ac de rebus serio disserendum».
<cuius fons>   Iohannes Chrysostomus , In Mt., hom. 15, § 1, PG 57, 223.11-15 : «καὶ οὐκ ἐν πόλει καὶ ἀγορᾷ μέσῃ, ἀλλ᾿ ἐν ὄρει καὶ ἐρημίᾳ, παιδεύων ἡμᾶς μηδὲν πρὸς ἐπίδειξιν ποιεῖν, καὶ τῶν ἐν μέσῳ θορύβων ἀπαλλάττεσθαι, καὶ μάλιστα ὅταν φιλοσοφεῖν δέῃ, καὶ περὶ ἀναγκαίων διαλέγεσθαι πραγμάτων». [ACB2014]*
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e)
¶Nota : A partir de la Piana (Ed1570), les éditions ont remplacé la traduction de Burgundio, utilisée par Thomas, par celle d’Anianus. [MM2020]
3 homiliario] scrips., omel.’ As115 Li446 Ed1475C etc., homelia. Ed1470, homel. 15 super Matthaeum Ed1861 Ed1876, Matthaeum Ed1953
4 sedit] sedis Md214
5 abscedere] ascendere Ed1861 Ed1876 Ed1953
6 necessariis] negotiis Ed1745 (Al.) Ed1861 (Al.) Ed1876 (Al.)
7 maxime... oporteat] precipue cum philosophandum est ac de rebus seriis disserendum Ed1570 Ed1745 Ed1861 Ed1876 Ed1953
marg.| {CMT5d1.4} REMIGIUS. − Hoc8 enim sciendum est quod tria refugia legitur Dominus habuisse: navim, montem et desertum ad quorum alterum, quotiescumque “ a turbis comprimebatur 9*”d, condescendebat10*.D e
d Lc. 8, 42.
e ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 5 in nativitate plurimorum martyrum), c. 13: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 49ra = c. 12: BAV, Vat. lat. 648, f. 41vb = Mantova, Bibl. Teresiana, ms. 342, f. 34va = Urb. lat. 89, f. 39vb = c. 15: Madrid, Bibl. nac., 198, f. 34rb : «Has turbas videns Dominus ascendit in montem. Et hoc sciendum quia tria refugia legitur Dominus habuisse: navis, montis et deserti et quotienscumque a   turbis   comprimebatur aut certe navim [navem Md198] aut montem aut desertum conscendebat».
<potius quam>   Remigius Autissiodorensis , In Mt.(Mt. 5: de sermone Domini quem in monte habuit Galileae): St. Gallen, Stiftsarchiv (Abtei Pfäfers), Cod. Fab. XII 213v : «Has turbas videns Dominus ascendit in montem. Sciendum quia tria legitur Dominus habuisse refugia. idest navis, montis atque deserti. Et quocienscumque a turbis conprimebatur aut montem conscendebat aut navem aut desertum».
<potius quam>   Remigius Autissiodorensis , In Mt. [RB7227] (Mt. 5: de beatitudinibus), c. 28: BAV, Vat. lat. 1297, f. 37va : «Has turbas videns Dominus ascendit in montem quia tria legitur habuisse refugia. Nam quociens a turbis conprimebatur aut navim aut montem aut desertum petebat. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius». [MM2020]
8 Hoc] Hic Ed1470 Ed1475C Ed1861 (Al.) Ed1876 (Al.)
9 comprimebatur] opprimebatur Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1745 Ed1861 Ed1876 Ed1953
10 condescendebat] om. Md214 , conscendebat Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1745 Ed1861 Ed1953, descendebat Ed1876 (P15270)
marg.| {CMT5d1.5} HIERONYMUS. 11* − Nonnulli autem simpliciorum fratrum putant Dominum ea que sequuntur in Oliveti monte docuisse; quod nequaquam ita est. Ex precedentibus enim12 et sequentibus in Galilea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor vel quemlibet alium montem excelsum.E f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 23.412-24.417: «Secundum litteram nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines et cetera quae sequuntur in oliueti monte docuisse, quod nequaquam ita est. ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilea monstratur locus quem putamus esse uel thabor uel quamlibet alium excelsum montem. denique postquam finiuit sermones suos statim sequitur: cum autem introisset capharnaum». [FG2013]*
11 Hieronymus] +°in Matthaeum Ed1953
12 enim Li446 Ed1953 ] autem Md214
marg.| {CMT5d1.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} −  Ascendit autem   in montem primo quidem ut impleret prophetiam Isaie dicentisgsuper montem ascende tu; deinde ut ostendat quoniam in altitudine spiritualium virtutum consistere debet qui docet Dei iustitiam, pariter et qui audit nemo enim potest in valle stare et de monte loqui. Si in terra stas, de terra loquere; si autem de celo loqueris, in celo consiste. vel ascendit in montem, ut ostendat quod omnis qui vult discere mysteria veritatis, in montem Ecclesie debet ascendere; de quo prophetah: « Mons Dei, mons pinguis ».
g Is. 40, 9.
h Ps. 67, 16.
marg.| {CMT5d1.7} HILARIUS. 13* − Vel ascendit 14 in montem quia in paterne maiestatis celsitudine positus, celestis15 vite precepta constituit.F i
i ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4.1, SChr 254, p. 120.1 sqq.: «Congregatis igitur plurimis turbis, montem conscendit et docet, in paternae scilicet maiestatis positus celsitudine caelestis uitae praecepta constituit».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
13 Hilarius] Augustinus Li446, + in Matthaeum Ed1953
14 ascendit] ascendere Ed1569
15 celestis] celestia Ed1569 Ed1570 Ed1745 (Al.) Ed1861 (Al.) Ed1876 (Al.)
marg.| {CMT5d1.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 16* − Vel ascendit in montem ut significet quia minora erant precepta iustitie que a Deo data sunt per prophetas populo Iudeorum, quem timore adhuc alligari oportebat; per filium autem suum maiora populo quem caritate iam convenerat liberari.G j
Sequitur:
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 2, CCSL 35, linea 34 sqq.: «si quaeritur, quid significet mons, bene intellegitur significare maiora praecepta iustitiae, quia minora erant quae iudaeis data sunt. unus tamen deus per sanctos prophetas et famulos suos secundum ordinatissimam distributionem temporum dedit minora praecepta populo quem timore adhuc alligari oportebat, et per filium suum maiora populo quem caritate iam liberari conuenerat
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
16 in monte] om. Ed1953
Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius.
marg.| {CMT5d1.9} HIERONYMUS. − Ideo autem non stans, sed sedens, loquitur, quia non poterant eum intelligere in sua maiestate fulgentem.k
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 23.416-24.417: «Videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. dominus ad montana conscendit ut turbas ad altiora se cum trahat, sed turbae ascendere non ualent, et sequuntur discipuli quibus et ipsis non stans sed sedens et contractus loquitur. non enim intellegere poterant in sua maiestate fulgentem». [FG2013]
marg.| {CMT5d1.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 17* − Vel quod sedens docebat, pertinet ad dignitatem magistri. Accesserunt autem ad eum discipuli eius, ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore viciniores qui preceptis implendis animo appropinquabant.
17 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d1.11} RABANUS. − Mystice autem sessio Domini, incarnatio eius est quia nisi Dominus incarnatus esset, humanum genus ad eum accedere non potuisset.
marg.| {CMT5d1.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Movet autem quod Mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente; Lucas autem in loco campestri a Domino stante. Hec igitur diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Qui enim prohibet Christum quedam alibi repetere que ante iam dixerat, aut iterum facere que ante iam fecerat? [b] Quamquam etiam possit illud occurrere in aliqua excellentiori parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse, quando ex eis duodecim elegit; deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam equalitatem que in latere montis erat et multos capere poterat, atque ibi stetisse donec ad eum turbe congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius, atque ita illis ceterisque turbis presentibus, unum habuisse sermonem, quem Mattheus Lucasque narrant diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum.l
l ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 45, CSEL 43, p. 145.3-9: «Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente, lucas autem in loco campestri a domino stante. haec itaque diuersitas facit uideri alium fuisse illum, alium istum. quid enim prohiberet christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat?». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 47, CSEL 43, p. 147.21-148.9: «Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, adque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius adque ita illis ceteris que turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem mattheus lucas que narrarunt diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt». [FG2013]
marg.| {CMT5d1.13} GREGORIUS. Quarto Moralium. 18* − Sublimia autem precepta Domino in monte dicturo premittitur:
18 Quarto] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,2 
Aperiens os suum, docebat eos,
marg.| qui dudum aperuerat ora prophetarum.m
m ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 3, 1, lib. 4 § 1, CCSL 143B, lin. 12 sqq.: «Vnde et sublimia praecepta domino in monte dicturo praemittitur: aperiens os suum dixit; quamuis illic et hoc accipi debeat quia tunc suum os in praeceptis aperuit, in quibus dudum aperuerat ora prophetarum». [MM2020]
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
marg.| {CMT5d1.14} REMIGIUS. − Ubicumque autem legitur Dominus aperuisse os, inspiciendum est quia magna sunt que sequuntur.H n
n ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 5 in nativitate plurimorum martyrum), c. 13: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 50ra : «Illud autem notandum quia ubicumque legitur Dominus aperuisse os, profundius inspiciendum est quoniam magna sunt que secuntur». [MM2020]
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d1.15} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 19* {1,1} − Vel dicit aperiens os suum , ut ipsa mora commendet aliquanto longiorem futurum esse sermonem.I
I ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
19 Augustinus] Crisostomus Ed1953 | monte] + in omel. Li446
marg.| {CMT5d1.16} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 20* − Vel hoc dicit ut discas quoniam nunc quidem docebat os aperiens in loquendo, nunc autem vocem que est ab operibus emittens.J o
o ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 1, PG 57, 223.34-38: «Καὶ τίνος ἕνεκεν πρόσκειται τὸ, Ἀνοίξας τὸ στόμα αὐτοῦ; Ἵνα μάθῃς ὅτι καὶ σιγῶν ἐπαίδευεν, οὐχὶ φθεγγόμενος μόνον, ἀλλὰ νῦν μὲν τὸ στόμα ἀνοίγων, νῦν δὲ τὴν ἀπὸ τῶν ἔργων ἀφιεὶς φωνήν». [ACB2014]
J ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
20 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d1.17} AUGUSTINUS. {ut supra 1,1} − Si quis autem pie sobrieque consideravit, inveniet in hoc sermone, quantum ad mores opportunos pertinet, perfectum vite christiane modum; unde sic ipse sermo concluditurp: « Omnis qui audit verba mea hec et facit ea, similabo eum viro sapienti ».
p Mt. 7, 24.
marg.| {CMT5d1.18} AUGUSTINUS. Nono decimo De civitate Dei.* 21 − [b] Nulla autem est causa philosophandi, nisi finis boni; [a] quod autem beatum facit, ipse est finis boni.
Et ideo a beatitudine incipit dicens:
21 Decimo nono] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,3 
Beati pauperes spiritu. q
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 19, c. 1, CCSL 48, p. 659.122-123: «Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; [a] quod autem beatum facit, ipse est finis boni; [b] nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est». [FG2017]*
marg.| {CMT5d1.19} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 22* {1,2} − Presumptio quidem spiritus, audaciam et superbiam significat. vulgo etiam magnum spiritum superbi habere dicuntur, et recte, nam spiritus ventus vocatur; qui vero nesciat superbos inflatos dici, quasi vento distentos quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum, id est non habentes inflantem spiritum.
22 Domini] om. Li446 | in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d1.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 23* − Vel spiritum hic elationem et animum dicit quia enim sunt multi humiles nolentes, rerum necessitate coacti, non est laus; unde illos beatificat qui se ex electione humiliant. Ideo autem hic incipit radicitus evellens superbiam, quia hec fuit radix et fons malitie universe; contra quam ponit humilitatem, velut quoddam stabile fundamentum; qua subiecta, cum stabilitate alia superedificantur; hac autem destructa, pereunt quecumque congregaveris bona.r
r ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 1-2, PG 57, 224.15 – 225.2: «Πνεῦμα γὰρ ἐνταῦθα τὴν ψυχὴν καὶ τὴν προαίρεσιν εἴρηκεν. Ἐπειδὴ γάρ εἰσι πολλοὶ ταπεινοὶ, οὐχ ἑκόντες, ἀλλ’ ὑπὸ τῆς τῶν πραγμάτων ἀνάγκης βιαζόμενοι, ἀφεὶς ἐκείνους (οὐδὲ γὰρ ἂν εἴη τοῦτο ἐγκώμιον), τοὺς ἀπὸ προαιρέσεως ἑαυτοὺς ταπεινοῦντας καὶ καταστέλλοντας μακαρίζει πρώτους. […] Καὶ ἕκαστος δὲ τῶν μετὰ ταῦτα ἐντεῦθεν εἰς ἀσέβειαν ἐξώκειλεν, ἰσοθεΐανφαντασθείς· ἐπεὶ οὖν αὕτη τῶν κακῶν ἡ ἀκρόπολις ἦν, καὶ ἡ ῥίζα καὶ ἡ πηγὴ τῆς πονηρίας ἁπάσης , τῷ νοσήματι τὸ κατάλληλον κατασκευάζων φάρμακον, ὥσπερ θεμέλιον ἰσχυρόν τινα καὶ ἀσφαλῆ τοῦτον πρῶτον κατεβάλετο τὸν νόμον. Ταύτης γὰρ ὑποκειμένης, μετὰ ἀσφαλείας ἅπαντα τὰ ἄλλα ἐπιτίθησιν ὁ οἰκοδομῶν· ταύτης δὲ ἀνῃρημένης , κἂν μέχρι τῶν οὐρανῶν φθάσῃ πολιτευόμενος, ἅπαντα ὑποσύρεται ῥᾳδίως, καὶ εἰς χαλεπὸν καταστρέφει τέλος. Κἂν νηστείαν, κἂν εὐχὴν, κἂν ἐλεημοσύνην, κἂν σωφροσύνην, κἂν ἄλλ’ ὁτιοῦν συναγάγῃς ἀγαθὸν , ταπεινοφροσύνης χωρὶς, διαῤῥεῖ καὶ ἀπόλλυται ἅπαντα». [ACB2014 ]
23 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d1.21} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Ideo autem dixit manifeste beati humiles spiritu, ut sic humiles ostendat, ut semper adiutorium Dei sint mendicantes; unde in greco dicitur beati ptochi, mendici, vel egeni. Sunt enim multi naturaliter humiles, et non ex fide, qui non pulsant adiutorium Dei; sed solum qui secundum fidem sunt humiles.
marg.| {CMT5d1.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 24* − Vel quia pauperes spiritu hic dicit formidantes et trementes Dei iussiones, quomodo Dominus per Isaiam commendat. Quid autem amplius quam simpliciter humiles humilium enim hic quidem mediocriter est, hic autem superabundanter.s
s ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 1, PG 57, 224.21-30: «Καὶ τίνος ἕνεκεν οὐκ εἶπεν , Οἱ ταπεινοὶ, ἀλλ’, Οἱ πτωχοί ; Ὅτι τοῦτο ἐκείνου πλέον. Τοὺς γὰρ κατεπτηχότας ἐνταῦθά φησι, καὶ τρέμοντας τοῦ Θεοῦ τὰ ἐπιτάγματα, οὓς καὶ διὰ Ἡσαΐου τοῦ προφήτου σφόδρα ἀποδεχόμενος ὁ Θεὸς, ἔλεγεν· Ἐπὶ τίνα ἐπιβλέψω , ἀλλ ’ ἢ ἐπὶ τὸν πρᾶον καὶ ἡσύχιον , καὶ τρέμοντά μου τοὺς λόγους ; Καὶ γὰρ πολλοὶ τῆς ταπεινοφροσύνης οἱ τρόποι ·καὶ ὁ μέν ἐστι ταπεινὸς συμμέτρως, ὁ δὲ μεθ’ ὑπερβολῆς ἁπάση». [ACB2014]
24 homiliario] scrips., omel’ Li446, + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d1.23} AUGUSTINUS. 25 {1,2} − Superbi ergo appetant regna terrarum; sed humilium est regnum celorum .K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
25 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d1.24} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Nam sicut cetera vitia deponunt ad inferos, maxime tamen superbia, sic et omnes virtutes inducunt in regnum celorum, maxime tamen humilitas, quia proprium est ut qui se humiliat exaltetur.
marg.| {CMT5d1.25} HIERONYMUS. − Vel beati 26   pauperes spiritu , qui scilicet propter Spiritum sanctum voluntate27* sunt pauperes.L t
t ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 24.429-430: «Beati pauperes spiritu qui propter spiritum sanctum uoluntate sunt pauperes». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
26 Beati] om. Li446
27 voluntate] voluntarie Ed1953
marg.| {CMT5d1.26} AMBROSIUS. De officiis. − Inde autem incipit beatitudo iudicio divino ubi erumna estimatur humano28*.M u
u ¶Fons : Ambrosius , De officiis, lib. 1, c. 16, par. 59, CCSL 15, p. 21.4-5 sqq.: «Ideo que Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum - non dixit: Beati diuites, sed pauperes; inde incipit beatitudo iudicio diuino ubi aerumna aestimatur humano - Beati qui esuriunt quia ipsi saturabuntur». [MM2019]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
28 humano] humana Ed1953
marg.| {CMT5d1.27} GLOSSA. − Pauperibus autem in presenti convenienter promittuntur divitie celi.N v
v ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 5, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 17b interl.], ed. Gloss-e : «pauperibus convenienter in presenti promittuntur divitie celestes».
<Non hab.> Anselme de Laon, In Mt., PL. [MM2019]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 2 
marg.| {CMT5d2.1} AMBROSIUS. Super Lucam. − Cum simpliciter contentus fuero inops, superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere secularibus, nisi fuero mitis?O w
Congrue igitur sequitur:
w ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 54, CCSL 14, p. 153.570-572: «Prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et exuero omnem malitiam et simplicitate contentus fuero, inops malorum. superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li446 ( 38rb) Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 5,4 
Beati mites.
marg.| {CMT5d2.2} AUGUSTINUS. 29* {1,3} − Mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt in30* malo, sed vincunt in bono malum.P
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
29 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
30 in] om. Ed1953
marg.| {CMT5d2.3} AMBROSIUS. Super Lucam. − Mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris. Preclarum est enim motum temperare consilio nec minoris virtutis dicitur* prohibere iracundiam, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius estimetur.x
x ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 54, CCSL 14, p. 153.575-581: «Depone igitur quae inproba sunt, egeto uitiis secundum bonam paupertatem, mitiga adfectum tuum, ut non irascaris aut certe iratus ne peccaueris iuxta quod scriptum est: irascimini et nolite peccare. Praeclarum est enim motum temperare consilio nec minoris uirtutis ducitur cohibere iracundiam indignationem que conpescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur».
* Dicitur ] α (Milano, Ambros. C 127 (saec. X) [FG2013]
marg.| {CMT5d2.4} AUGUSTINUS. − Rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem hereditatis perpetue, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra ipsa est requies et vita sanctorum.
marg.| {CMT5d2.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi celum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad inferiorem regionem celum est, quantum autem ad superius celum dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme factum glorie corporis Christi, erit terra vivorum.
marg.| {CMT5d2.6} HILARIUS. 31* − Vel hereditatem terre mitibus Dominus pollicetur, id est eius corporis quod ipse assumpsit habitaculum32* quia per mansuetudinem mentis nostre habitat Christus in nobis, nos quoque clarificati corporis eius gloria vestiemur.y Q
y ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 3.2-6, SChr 254, p. 124: «Mitibus terrae hereditatem pollicetur, id est eius corporis quod ipse Dominus adsumpsit habitaculum. Quia per mansuetudinem mentis nostrae habitauerit Christus in nobis, nos quoque gloria clarificati eius corporis uestiemur». [MM2020]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
31 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
32 habitaculum] + et Ed1953
marg.| {CMT5d2.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 33* − Vel aliter. Christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit quoniam enim estimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit, dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit. Quia vero propheta dixeratzmansueti hereditabunt terram, a consuetis verbis contexit sermonem.aa
z Ps. 36, 11.
aa ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 3, PG 57, 226.56 – 227.11: «Οὕτω δὴ καὶ ὁ Χριστὸς τοῖς πνευματικοῖς τὰ αἰσθητὰ ἀνέμιξεν. Ἐπειδὴ γὰρ νομίζεται ὁ πρᾶος ἅπαντα ἀπολλύναι τὰ ἑαυτοῦ, τὸ ἐναντίον ὑπισχνεῖται λέγων, ὅτι οὗτος μὲν οὖν ἐστιν ὁ μετὰ ἀσφαλείας τὰ ὄντα κεκτημένος, ὁ μὴ θρασὺς, μηδὲ ἀλαζών· ὁ δὲ τοιοῦτος καὶ τῶν πατρῴων ἐκστήσεται πολλάκις, καὶ αὐτῆς τῆς ψυχῆς . Ἄλλως δὲ καὶ ἐπειδὴ ἐν τῇ Παλαιᾷ συνεχῶς ὁ Προφήτης , Οἱ γὰρ πραεῖς κληρονομήσουσι γῆν , ἔλεγεν , ἀπὸ τῶν συντρόφων αὐτοῖς ῥημάτων ἐνυφαίνει τὸν λόγον , ὥστε μὴ πανταχοῦ ξενοφωνεῖσθαι». [ACB2013]
33 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d2.8} GLOSSA. −  Mites etiam, qui seipsos possiderunt34*, hereditatem Patris in futuro possidebunt. Plus autem est possidere terram 35* quam habere regnum celorum 36*. Multa enim habemus que statim amittimus.ab
ab ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1289C: «Sed mites qui seipsos possederunt et tentarunt, haereditatem Patris in futuro possidebunt. Plus est possidere, quam habere. Multa habemus, quae in crastino amittimus. Sed major est retributio mitis, quam pauperis tantum».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e). [JDA2017]* [MM2020]
34 possiderunt] possederunt Ed1953
35 terram] om. Ed1953
36 regnum celorum] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 3 
marg.| {CMT5d3.1} AMBROSIUS. Super Lucam. − Cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et mitis, memento quia peccator es et37 lugeto peccata tua.
Unde sequitur:
37 peccator es et] peccatores Li446
Numérotation du verset Mt. 5,5 
Beati qui lugent.
marg.| Et bene tertia benedictio est peccata deflentis quia Trinitas est que peccata condonat.R ac
ac ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 55, CCSL 14, p. 153.581-154.584: «Cum hoc feceris, memento quia peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia Trinitas est quae peccata condonat». [FG2013]*
R ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d3.2} HILARIUS. 38* − Lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna merentes sed peccata vetera flentes.S ad
ad ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 4.1-4, SChr 254, p. 124: «Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Lugentibus aeternae consolationis solacia repromittit. Non orbitates aut contumelias aut damna maerentibus, sed peccata uetera flentibus et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis haec sedula in caelo consolatio praeparatur». [MM2020]
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
38 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d3.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter; beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata tales convenit esse omnes doctores.
marg.| {CMT5d3.4} HIERONYMUS. − Luctus enim hic non mortuorum ponitur communi lege nature, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit samuel saulem, et Paulus eos qui post immunditiam penitentiam egerunt.ae
ae ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 24.443-25.448: «Beati beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et uitiis mortuorum. sic fleuit et samuhel saulem quia paenituerat dominum quod unxisset eum regem super israhel; sic et paulus Apostolus flere ac lugere se dicit eos qui post fornicationem et inmunditiam non egerint paenitentiam». [FG2013]
marg.| {CMT5d3.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Cum autem consolatio sit lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur indulgentiam consecuti.
marg.| {CMT5d3.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 39* {hom.15} − [c] Et licet talibus sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum remissione, sed et multarum facit participes consolationum [a] et hic et in futuro. [b] Semper enim maiores laboribus Deus dat retributiones.af ag
af ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 3, Burgundionis versio.
agCf. PG 57, 226.8-25: «Ποῦ παρακληθήσονται; εἰπέ μοι. [a] Καὶ ἐνταῦθα καὶ ἐκεῖ. Ἐπειδὴ γὰρ τὸ ἐπίταγμα σφόδρα ἦν φορτικὸν καὶ ἐπαχθὲς, ὃ μάλιστα αὐτὸ κοῦφον ἐποίει, τοῦτο ὑπέσχετο δώσειν. Ὥστε εἰ θέλεις παρακαλεῖσθαι, πένθει. Καὶ μὴ νομίσῃς αἴνιγμα εἶναι τὸ εἰρημένον. Ὅταν γὰρ ὁ Θεὸς παρακαλῇ, κἂν μυρίαι νιφάδες ἐπέλθωσι λυπηρῶν, πάντων ἀνώτερος ἔσῃ. [b] Καὶ γὰρ πολλῷ μείζους ἀεὶ τῶν πόνων δίδωσι τὰς ἀμοιβὰς ὁ Θεός · ὃ δὴ καὶ ἐνταῦθα πεποίηκε, μακαρίους ἀποφαίνων τοὺς πενθοῦντας, οὐ κατὰ τὴν τοῦ πράγματος ἀξίαν, ἀλλὰ κατὰ τὴν αὐτοῦ φιλανθρωπίαν. Οἱ γὰρ πενθοῦντες, πλημμελήματα πενθοῦσι· [c] τοῖς δὲ τοιούτοις ἀρκεῖ τὸ συγγνώμης ἀπολαῦσαι καὶ ἀπολογίας τυχεῖν. Ἀλλ’ ἐπειδὴ αὐτὸς σφόδρα ἐστὶ φιλάνθρωπος, οὐδὲ ἐν τῇ τῶν κολάσεων ἀναιρέσει, οὐδὲ ἐν τῇ τῶν ἁμαρτημάτων ἀπαλλαγῇ τὴν ἀντίδοσιν ἵστησιν , ἀλλὰ καὶ μακαρίους ποιεῖ, καὶ πολλῆς μεταδίδωσι παρακλήσεως». [ACB2014]
39 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d3.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {hom.9} − Qui vero aliena peccata lugent, consolabuntur . Qui, cum in seculo illo providentiam Dei cognoverint40* et intellexerint. Quod qui perierunt non fuerunt Dei, de cuius manu nemo rapere potest. De eis, luctu derelicto, in sua beatitudine letabuntur.Vel aliter: T ah
ah ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 9 (Mt. 5, 5), PG 56, 681 .25-41 ; St-Omer, BM, 10, f. 43va-b : «Si consolatio lugentium est cessatio luctus poenae, quoniam qui sua lugent peccata, consequuti indulgentiam consolabuntur in saeculo illo: qui aliena lugent peccata, quomodo [ + in saeculo illo PL] consolabuntur? numquid desinent de peccatoribus lugere? Etiam. Quoniam quamdiu sunt in mundo, nescientes providentiam Dei, nec intelligentes ad plenum qui diabolo compellente delinquunt, et qui [+ non PL] ex proposito malo diligunt mala, omnes peccantes lugent, omnes a diabolo circumveniri et cogi putantes. Cum vero in saeculo illo providentiam Dei cognoverint, et intellexerint manifeste, quoniam qui Dei fuerunt, perire non potuerunt, qui autem perierunt, non fuerunt Dei, quia de manu Dei nemo rapere potest: deposito de eis luctu, consolabuntur, et sine mixtura alicujus doloris, in sua sola beatitudine laetabuntur». [MM2020]
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
40 Dei cognoverunt] inv. Ed1953
marg.| {CMT5d3.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 41* − Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea que in hoc mundo cara habebant amittunt. Non enim gaudent his rebus quibus ante gaudebant et donec fiat42* in illis amor eternorum, nonnulla mestitia sauciantur. Consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea Paraclitus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes, eterna letitia ditet 43*.ai U
Et ideo dicit:
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 5, CCSL 35, linea 85-90 sqq.: «Luctus est tristitia de amissione carorum. conuersi autem ad deum ea quae in hoc mundo cara amplectebantur amittunt; non enim gaudent his rebus quibus ante gaudebant, et donec fiat in illis amor aeternorum, nonnulla maestitia sauciantur. consolabuntur ergo spiritu sancto, qui maxime propterea paraclytus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes aeterna laetitia perfruantur». [MM2020]
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
41 in monte] om. Ed1953
42 fiat] fiant Ed1953
43 ditet] perfruantur Ed1953
Quoniam ipsi consolabuntur.
marg.| {CMT5d3.9} GLOSSA. − Vel per luctum duo genera compunctionis intelliguntur scilicet pro miseriis huius mundi, et pro desiderio celestium; unde filia Caleph petivit irriguum superius et inferiusaj. Huiusmodi autem luctum non habet nisi pauper et mitis, qui cum mundum non diligat, quod miser est recognoscit, et ideo celum concupiscit. Convenienter ergo lugentibus promittitur consolatio, ut qui tristatus est in presenti, gaudeat in futuro. Maior est autem retributio lugentis quam pauperis et mitis plus enim est gaudere in regno, quam habere et possidere multa enim cum dolore possidemus.ak
aj Idc. 1, 15.
ak ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1286B.1289D: «Duo sunt genera compunctionis, quando pro miseriis hujus mundi et peccatis nostris gemimus, et pro desiderio caelestium. Unde filia Caleph petivit a parte irriguum superius et irriguum inferius, quia anima petit compunctionem a Deo, et pro peccatis, et pro desiderio patriae caelestis. Luctum autem pro miseriis hujus vitae et desiderio supernae patriae, non habet nisi solus pauper et mitis, qui mundum non diligit, sed miserum se recognoscit, et ideo caelum concupiscit. His lugentibus pro suis et aliorum peccatis convenit postulare: Debita nostra nobis dimitte, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. 6). Haec virtus quae mundi miseriam sentit, et a caelesti patria discernit, descendit a spiritu scientiae. Scientia enim de terrenis est, ut sciamus quae sit ista habitatio terrena, quam gravis, quam misera. Quod autem cogitamus de caelesti patria, hoc ideo fit, ut per comparationem miseriam hujus vitae intelligamus. [..] [1289D] Lugentibus convenienter promittitur consolatio, ut qui tristatus est in praesenti, gaudeat in futuro; et sicut plus est gaudere in regno habito, quam habere ad horam vel possidere regnum, multa enim possidemus cum dolore, sic major retributio dolentis est, quam pauperis et mitis». <Non hab.> Glossa ordinaria (Mt.), loc. cit., [Strasbourg, Strasbourg, 1481, t. 4], ed. Gloss-e. [JDA2017]*
marg.| {CMT5d3.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 44* − Notandum autem quod hanc beatitudinem cum intentione quadam proposuit. Ideo non dixit ‘Qui tristantur’ sed qui lugent . In quo etiam perfectionis sapientie magisterium dedit . Si enim qui filios vel alios defunctos   lugent 45 secundum illud tempus non46 desiderant pecuniam vel gloriam ne conviciis exacuuntur neque alia aliqua47 passione capiuntur multo magis hoc servare debent lugent sua peccata48*.V al
al ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., homilia 15, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 48ra  ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 55rb : «Beati qui lugent. Quamvis universi eos miseros nuncupant. Propterea enim preassumens signa operatus est ut talia in legis lationem deducens, fide dignus sit. Et hic autem rursus. Non simpliciter eos qui lugent posuit set eos qui pro peccatis hoc faciunt. Quia aliud valde est proibitum {id est} in aliquo vite huius lugere quod et Paulus significabat dicens. Quoniam mundi {quidem} tristitia mortem operatur. Hos igitur et ipse [+ hic Fir] beatificat qui ita tristantur et neque ipse eos qui tristantur posuit sed eos qui cum intentione. Ideo neque dixit qui tristantur sed qui lugent et enim hoc rursus mandatum omnis est philosophie magister. Si enim [om. Fir] qui pueros {filios} [om. Fir] et mulieres [-rem Fir] {uxores} vel alium quemdam necessariorum defunctum lugent non pecunias non corpora {veneria} concupiscunt secundum illud doloris tempus, non gloriam desiderant, non conviciis exacuuntur, non ab emulatione possidentur, non ab alia aliqua passione capiuntur, luctui subiecti solum, multo magis qui peccata sua lugent ut legere dignum est maiorem hac demonstrabunt philosophiam. Deinde quod erit bravium {premium} quoniam ipsi consolabuntur ait».
<potius quam> Aniani translatio differt (P1776, f. 90ra : «Beati qui lugent. Et certe isti infelices ab hominibus iudicantur sed iccirco ante doctrinam signa premit ut facillime crederent talia sentienti. Verum hic quoque non simpliciter lugentes posuit sed propter peccata lugentes quippe cum illud aliud etiam vehementer vetetur de secularium scilicet rerum dolere dispendiis quod significabat et Paulus dicendo quoniam seculi quidem tristitia mortem operatur que autem secundum Deum tristitia est penitentiam in salutem stabilem operatur. Istos hic igitur beatos vocat qui utilem voluerunt habere tristitam et non simpliciter posuit triste sed omnino eum cumulo non ait quippe merentes sed lugentes. Siquidem preceptum istud totius philosophie magisterium est. Si enim illi qui vel filios mortuos lugent vel coniuges vel alium quempiam proximorum toto illo doloris sui tempore non pecuniarum tenentur amore, non corporum, non gloriam concupiscunt, non invidia, non aliis ullis viciis obsidentur, utpote solis luctibus mancipati multo magis qui propria peccata lugent sicut ea lugeri dignum est». Diff. PG 58, 1037 . [MM2020]
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 15, § 3, PG 57, 225.51-226.5 : «Καὶ ἐνταῦθα δὲ πάλιν οὐχ ἁπλῶς τοὺς πενθοῦντας τέθεικεν, ἀλλὰ τοὺς ὑπὲρ ἁμαρτημάτων τοῦτο ποιοῦντας· ὡς τό γε ἕτερον καὶ σφόδρα ἐστὶ κεκωλυμένον, τὸ ἐπί τινι τῶν βιωτικῶν θρηνεῖν. Ὅπερ οὖν καὶ ὁ Παῦλος ἐδήλου λέγων, ὅτι Ἡ μὲν τοῦ κόσμου λύπη, θάνατον κατεργάζεται· ἡ δὲ κατὰ Θεὸν, μετάνοιαν εἰς σωτηρίαν ἀμεταμέλητον κατεργάζεται.Τούτους τοίνυν καὶ αὐτὸς ἐνταῦθα μακαρίζει τοὺς οὕτω λυπουμένους· καὶ οὐδὲ ἁπλῶς τοὺς λυπουμένους τέθεικεν, ἀλλὰ τοὺς μετ’ ἐπιτάσεως. Διόπερ οὐδὲ εἶπεν, Οἱ λυπούμενοι, ἀλλὰ, Οἱ πενθοῦντες. Καὶ γὰρ αὕτη πάλιν ἡ ἐντολὴ πάσης ἐστὶ φιλοσοφίας διδάσκαλος. Εἰ γὰρ οἱ παῖδας, ἢ γυναῖκα, ἢ ἄλλον τινὰ τῶν προσηκόντων ἀπελθόντα πενθοῦντες, οὐ χρημάτων, οὐ σωμάτων ἐρῶσι κατ’ ἐκεῖνον τῆς ὀδύνης τὸν καιρὸν, οὐ δόξης ἐφίενται, οὐχ ὕβρεσι παροξύνονται, οὐχ ὑπὸ βασκανίας ἁλίσκονται, οὐχ ὑπὸ ἄλλου πολιορκοῦνταί τινος πάθους, τοῦ πένθους γινόμενοι μόνου· πολλῷ μᾶλλον οἱ τὰ ἁμαρτήματα πενθοῦντες τὰ ἑαυτῶν, ὡς πενθεῖν ἄξιον, μείζονα ταύτης ἐπιδείξονται φιλοσοφίαν». [ACB2014]
44 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
45 Lugent] Iugent cacogr. Li446
46 non] iter. Li446
47 alia aliqua] inv. As115
48 cum intentione… peccata] non simpliciter sed omnino cum intensione et cumulo posuit; ideoque non dixit qui merent sed qui lugent. Siquidem preceptum istud totius philosophie magisterium est. Si enim qui filios vel proximos mortuos lugent , toto illo doloris sui tempore nec pecuniarum nec glorie amore tenentur , non invidia consumuntur , non iniuriis permoventur nec aliis vitiis obsidentur , utpote solis luctibus mancipati; multo magis qui propria peccata lugent , sicut ea lugere dignum est , celsiorem hanc philosophiam debent ostendere Ed1570 Ed1953 <cuius fons> Chrysostomus , Opera omnia, t. 3 , Basileae , 1530 , p. 93-94.
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 4 
marg.| {CMT5d4.1} AMBROSIUS. Super Lucam. − Postquam delicta deflevi esurire incipio et sitire* iustitiam. Eger enim cum in gravi morbo est, non esurit.am
Unde sequitur:
am ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 56, CCSL 14, p. 154.597-606: «Ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: ordinate in me charitatem. Deposui peccatum temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire * iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit , quia aegritudinis dolor excludit famem. Sed quae est ista fames iustitiae? Qui sunt isti panes quos esurit iustus? Ne forte panes illi de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen ejus quaerens panem. Qui esurit utique uirium quaerit augmentum. Quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae?».* et sitire ] Cf. editio Caroli Schenkl, Vindobonae, 1902 (CSEL 32/4), p. 204, in apparatu. [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 5,6 
Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam
marg.| {CMT5d4.2} HIERONYMUS. − Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitie patiamur famem, ut sub hoc exemplo, numquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitie opera intelligamus.an
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 25.449-452: «Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. non nobis sufficit uelle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo numquam nos satis iustos sed semper esurire iustitiae opera intellegamus». [FG2013]
marg.| {CMT5d4.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Quoniam omne bonum quod non ex amore ipsius boni faciunt homines, ingratum est ante Deum. Esurit autem iustitiam qui secundum iustitiam Dei desiderat conversari; sitit autem iustitiam qui scientiam eius acquirere cupit.W
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT5d4.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 49* {hom.15} − Iustitiam autem dicit vel universalem, vel particularem avaritie contrariam. Quia enim de misericordia dicturus erat, premonstrat qualiter misereri oporteat, quia non ex rapina neque ex avaritia; unde etiam quod est avaritie proprium, scilicet esurire et sitire, iustitie attribuit.
49 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d4.5} HILARIUS. 50* − Sitientibus51 autem et esurientibus iustitiam, beatitudinem tribuit, signans52* extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem perfecta in celo satietate repleri.X ao
Et hoc est quod dicitur:
ao ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 5.2-5, SChr 254, p. 124: «Sitientibus et esurientibus iustitiam beatitudinem tribuit, significans extensam in Dei doctrinam sanctorum auiditatem bonis perfectae in caelo satietatis expleri.». [MM2020]
X ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
50 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
51 sitientibus] scientibus cacogr. Li446
52 signans] significans Ed1953
Quoniam ipsi saturabuntur.
marg.| {CMT5d4.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Scilicet largitatem remunerantis Dei quoniam maiora erunt premia Dei quam sanctorum desideria.Y
Y ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d4.7} AUGUSTINUS. 53* − Vel illo cibo saturabuntur in presenti, de quo Dominus dicitap: « Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei », quod est iustitia. Et illa aqua de qua quisque biberit, « fiet in eo54* fons aque salientis in vitam eternam »Z aq
ap Io. 4, 34.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 6, CCSL 35, linea 95 sqq.: «Illo ergo cibo saturabuntur de quo ipse dominus dicit: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei, quod est iustitia, et illa aqua de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam». <ex quo> =   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 124.69 sqq.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
Z ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
53 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
54 in eo] ei Ed1953
marg.| {CMT5d4.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 55* {hom.15} − Vel in hoc terrenum premium determinat. Quia enim estimatur avaritia habundantes facere, ipse contrarium dicit quod iustitia56 hoc operatur. Qui enim iustitiam cupit omnia cum stabilitate habet57*.AA
AA ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
55 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
56 iustitia] iustia cacogr. Li446
57 Vel… habet] Vel rursus sensibile premium statuit quia enim plurimos divites facere putatur avaritia , dicit hoc esse contrarium , magisque id prestare iustitiam qui enim iustitiam diligit , tutissime omnia possidet Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 5 
marg.| {CMT5d5.1} GLOSSA. − Iustitia et misericordia ita coniuncte sunt ut altera ab altera debeat temperari. Iustitia enim sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia: dissolutio. Unde post iustitiam de misericordia58* subdit:
58 post iustitiam – de misericordia] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,7 
Beati misericordes.AB ar
ar ¶Fons : Anselmus Laudunensis , Enarrationes in Mt., c. 5, PL 162, 1287C: «Oportet ergo misericordiam addere justitiae, ut non solum faciamus proximo quod justum est, sed etiam plus quam justum. Misericordiam habet duas partes, dare et dimittere. Unde dicitur: Date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Lc. 2). Hae duae virtutes ita conjunctae sunt, ut altera ab altera contemperari debeat. Justitia sine misericordia crudelitas est; misericordia sine justitia dissolutio [1287D] est».
<cuius fons>
[1] Cf.   Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Mal.3, 1), lib. 2, c. 5, CCSL 76A, lin. 111: «Et ille est angelus testamenti quem uos quaeritis, cui mala non placent, qui personam non accipit in iudicio, qui nulla nec misericordia, nec seueritate mutatur: calix enim in manu domini uini meri plenus mixto, et inclinauit ex hoc in hoc, id est misericordia iustitiam temperat, et iustitia misericordiam».
[2] Cf.   Isidorus Hispalensis , Sententiae, lib. 2, c. 34, sent. 4-5, CCSL 111, p. 160.14: «Nam saepe iustitia dum suum modum excedit, crudelitatis saeuitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae uitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit».
<Paral. Thomae de Aquino> [2] In Mt. 5, lect. 2, Marietti n° 429 «Item nota quod primo dicit beati qui lugent: homo enim quando infirmus est, non appetit comedere, sed tunc appetere incipit, quando iam incipit sanari; et ita est in spiritualibus, quod quando homines sunt in peccato, non sentiunt famem spiritualem, sed quando dimittunt peccata, tunc sentiunt; et ideo statim subdit beati misericordes: quia iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia mater est dissolutionis».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
AB ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d5.2} REMIGIUS. − Misericors dicitur quasi miserum habens cor quia alterius miseriam quasi suam reputat et de malo alterius quasi de suo dolet.AC
AC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d5.3} HIERONYMUS. − Misericordia hic non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni peccato fratris, si “alter alterius onera portemus”59.AD as
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 25.453-455: «Beati misericordes. misericordia non solum in elemosinis intellegitur sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus». [FG2013]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
59 Cf. Gal. 6 , 2.
marg.| {CMT5d5.4} AUGUSTINUS. 60* {1,6} − Beatos autem dicit esse qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur ut de miseria liberentur.AE
Unde sequitur:
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
60 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Quoniam ipsi misericordiam consequentur.
marg.| {CMT5dd5.5} HILARIUS. 61* − Intantum enim Deus benevolentie nostre in omnes delectatur affectu, ut suam misericordiam sit solis misericordibus prestaturus.AF at
at ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 6.2-5, 13-17, SChr 254, p. 124: «In tantum enim Deus beneuolentiae nostrae in omnes delectatur adfectu, ut misericordiam suam sit misericordibus praestiturus». [MM2020]
AF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
61 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d5.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 62* {hom.15} − Videtur autem esse equalis retributio sed est multo maoir. Non enim est equalis humana misericordia et divina.AG
AG ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
62 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d5.7} GLOSSA. − Merito ergo misericordibus misericordia impenditur, ut plus accipiant quam meruissent; et sicut plus recipit qui ultra saturitatem habet quam ille qui habet tantum ad saturitatem, sic maior est gloria misericordie quam precedentium.AH
AH ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 6 
marg.| {CMT5d6.1} AMBROSIUS. Super Lucam. − Qui misericordiam defert, misericordiam amittit, nisi mundo corde misereatur nam si iactantiam querit, nullus est fructus.au
Unde sequitur:
au ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 57, CCSL 14, p. 154.607-155.614: «Post hos   beati inquit   misericordes ; iustitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat , nullus est fructus. Emunda igitur interiora mentis tuae et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere iis qui impugnantur et intellege quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 5,8 
Beati mundo corde.
marg.| {CMT5d6.2} GLOSSA. − Convenienter autem sexto loco ponitur cordis munditia, quia sexto die homo conditus est ad imaginem Dei, que quidem obtenebrata erat in homine per culpam, sed in mundis cordibus reformatur per gratiam. Merito autem post predicta sequitur quia, nisi illa precedant, mundum cor in homine non creatur.
marg.| {CMT5d6.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 63* {hom.15} − Mundos autem hic ait vel eos qui universalem64 virtutem possident et nullius sibi malitie conscii sunt, vel eos qui in temperantia consistunt, que maxime necessaria est ad videndum Deum, secundum illud Pauliav: « Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum ». Quia enim multi miserentur quidem, sed impudica agunt, monstrans quod non sufficit primum, scilicet misereri, hoc de munditia opposuit.AI
av Hbr. 12, 14.
AI ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
63 Chrysostomus in homiliario] Ieronymus in omel’ Li446*, Chrysostomus in Matthaeum Ed1953
64 universalem] nll’m cacogr. Li446
marg.| {CMT5d6.4} HIERONYMUS. − Mundus autem Deus a mundo corde concupiscitur templum enim Dei non potest esse pollutum.aw
Et hoc est quod dicitur:
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 25.456-458: «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum uidebunt. quos non arguit conscientia ulla peccati. mundus mundo corde conspicitur; templum dei non potest esse pollutum». [FG2013]
Quoniam ipsi Deum videbunt.
marg.| {CMT5d6.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Qui enim omnem iustitiam facit et cogitat, mente sua Deum videt quoniam iustitia figura est Dei, Deus enim iustitia est. Secundum ergo quod aliquis eripuerit se a malis et fecerit bona, secundum hoc Deum videt, aut parum aut amplius aut interdum aut semper, secundum possibilitatem humanam. In seculo autem illo mundi corde “Deum videbunt facie ad faciem, non in speculo et in enigmate”ax, sicut hic.
ax Cf. 1Cor. 13, 12
marg.| {CMT5d6.6} AUGUSTINUS. In sermone Domini. 65* {1,7} − Stulti autem sunt qui Deum videre istis exterioribus oculis querunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum estay: « In simplicitate cordis querite illum »; hoc enim est simplex cor quod mundum cor.
ay Sap. 1, 1.
65 In] De Ed1953
marg.| {CMT5d6.7} AUGUSTINUS. Ultimo de civitate Dei. 66* − Si autem tantum poterunt in corpore spirituali oculi etiam ipsi spirituales quantum possunt isti quales nunc habemus, proculdubio per eos Deus videri non poterit. az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 29, CCSL 48, p.859.999-102: «Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos deus uideri non poterit». [FG2017]*
66 Ultimo] om. Ed1953
marg.| {CMT5d6.8} AUGUSTINUS. In primo de Trinitate. 67* {1,8 et 13} − Hec68 autem visio merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum estba: « Mundans fide corda eorum ». Hoc autem probatur illa maxime sententia: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt .AJ
ba Act. 15, 9.
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
67 In primo] om. Ed1953
68 Hec] Hoc Li446
marg.| {CMT5d6.9} AUGUSTINUS. Super Genesim ad litteram. − Nemo autem videns Deum vivit vita ista qua mortaliter vivitur in69* istis sensibus corporis. Sed nisi ab hac vita quisque funditus 70 moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita alienatus a carnalibus sensibus ut merito nesciat, sicut ait Apostolusbb: « Utrum in corpore an extra corpus sit, non in illam subvehitur visionem ».AK bc
bb 2Cor. 12, 2.
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 12, § 27, CSEL 28/1, p. 422.6-11 : « neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad moysen facie ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei: ostende mihi temet ipsum, et nunc etiam ad ipsos, quos obiurgabat et quibus moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. illo ergo modo in illa specie, qua deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo uiuens uidet [ vi d ens vivet b d] uita ista, qua mortaliter uiuitur in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac uita quisque quodammodo moriatur siue omnino exiens de corpore siue ita auersus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subuehitur uisionem  » . [MM2023]
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
69 in ] et Ed1953
70 funditus] fundatus Li446
marg.| {CMT5d6.10} GLOSSA. − Maiorem autem remunerationem isti habent quam primi, sicut qui in curia regis non solum prandet sed etiam faciem regis videt.AL bd
bd ¶Fons : Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1290A: «Congrua merces datur mundis corde, ut qui habent clarum oculum mentis, claré Deum videant et intelligant. Majorem habent isti retributionem, quam primi, sicut ille qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt. Sed ille est summus, qui filius regis dicitur: quam dignitatem, habent pacifici, et tamen omnes beati».
<ex quo> Cf.   Hugo de Sancto Caro , Postilla in Mt. 5, 1, 1703, t. 6, p. 15ra .: «Mundo corde promittitur visio Dei, ut qui mundum habent oculum mentis, clare videat Deum. Et hoc omnibus precedentibus maius est, sicut ille, qui in curia regis prandet et saturatur, dignior iudicatur, quia facie ad faciem videt regem. Sed inter omnes et summus et maximus iudicatur, qui regis filius nominatur, quam dignitatem habent pacifici» ; ibid., Mt. 5, 7, p. 16vb/b : «Munditia enim cordis intellectui convenit, sicut puritas pupille oculi visioni, et munditia speculi speculationi. Adaptatur etiam illi petitioni. «Adveniat regnum tuum», id est da nobis spiritum intellectus, quo mundatur cor, ut scilicet videamus te regnare in nobis. Profectus patet, quia longe maior est omnibus aliis, sicut ille, qui in curia regis prandet , et saturatur, dignior iudicatur, quia facie ad faciem regem videt».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, Ia IIae, q. 69 a. 4 ad 3: «Plus est etiam saturari quam simpliciter consolari, nam saturitas abundantiam consolationis importat. Misericordia vero excedit saturitatem, ut plus scilicet homo accipiat quam meruerit, vel desiderare potuerit. Adhuc autem maius est Deum videre, sicut maior est qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt. Summam autem dignitatem in domo regia filius regis habet. Adhuc autem maius est Deum videre, sicut maior est qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e).
¶Nota : La Catena fait ici office de relai entre Anselme de Laon et la Somme de théologie ; Hugues de Saint-Cher n’est pas directement cité mais a utilisé la même source. LaCatenachoisit les sentences témoins d’une réception commune de la Tradition dont les frontières ne s’arrêtent pas à un âge patristique artificiellement clôt à la fin de l’Antiquité. [MM2020]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 7 
marg.| {CMT5d7.1} AMBROSIUS. Super Lucam. − Cum interiora tua vacua feceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, a te pacem incipe ut sic pacem aliis feras.be
Unde sequitur:
be ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 58, CCSL 14, p. 155.615-620: «Sed nisi tu prius interiora tua uacue feceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentiones que ex adfectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. A te igitur pacem incipe, ut, cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. Quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris?». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 5,9 
Beati pacifici.
marg.| {CMT5d7.2} AUGUSTINUS. Nono decimo de civitate Dei. 71* − [b] Est autem pax tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium dispariumque sua cuique loca tribuens dispositio. [a] Sicut autem nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit; quandoquidem ipsi qui bella volunt, nihil aliud quam ad gloriosam pacem cupiunt bellando pervenire. bf
bf ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 19, c. 12, CCSL 48, p. 675.2-5: «Quod me cum quisquis res humanas naturam que communem utcumque intuetur agnoscit; sicut enim nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. quando quidem et ipsi, qui bella uolunt, nihil aliud quam uincere uolunt; ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt peruenire». [b]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 19, c. 13, CCSL 48, p.679.10-12: «pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax animae inrationalis ordinata requies appetitionum, pax animae rationalis ordinata cognitionis actionis que consensio, pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis, pax hominis mortalis et dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia, pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium, pax ciuitatis ordinata imperandi atque oboediendi concordia ciuium, pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi deo et inuicem in deo, pax omnium rerum tranquillitas ordinis. ordo est parium disparium que rerum sua cuique loca tribuens dispositio». [FG2017]
71 .XIX.] om. Ed1953
marg.| {CMT5d7.3} HIERONYMUS. −  Pacifici autem   beati dicuntur 72*, qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes faciunt pacem. Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tua anima sint bella vitiorum?AM bg
bg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 25.459-461: «Beati pacifici. qui primum in corde suo deinde inter fratres dissidentes pacem faciunt. quid enim prodest alios per te pacari cum in tuo animo sint bella uitiorum?» [FG2013]*
AM ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
72 Beati dicuntur] inv. Ed1953
marg.| {CMT5d7.4} AUGUSTINUS. In sermone Domini in monte. 73*{1,8} −  Pacifici autem in semetipsis sunt qui omnes animi sui motus componentes et subiicientes rationi, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei, in quo ita ordinata sunt omnia ut quod est in homine precipuum et excellens imperet ceteris reluctantibus que sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio, subiiciatur potiori quod est ipsa veritas, filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest nisi superioribus subiiciatur. Et hec est pax que datur in terra hominibus bone voluntatis.
73 In sermone Domini in monte] De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d7.5} AUGUSTINUS. In libro retractationum. − Non tamen cuiquam provenire potest in hac vita ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris. Sed hoc nunc pacifici agunt domando concupiscentias carnis, ut ad pacem plenissimam quandoque veniatur.AN bh
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 19, CCSL 57, lin. 10 sqq.: «non enim cuiquam prouenire in hac uita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quando quidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur assensum, non ideo tamen illa non repugnaret. hoc ergo quod dictum est: nullum esse motum aduersus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque ueniatur». [MM2020]
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d7.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Pacifici autem ad alios sunt non solum qui inimicos in pace reconciliant, sed etiam illi qui immemores malorum, diligunt pacem. Pax enim illa beata est que in corde posita est, non tantum in verbis. Qui autem pacem diligunt, filii sunt pacis.
marg.| {CMT5d7.7} HILARIUS. 74* − Pacificorum autem beatitudo, adoptionis est merces.
74 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et ideo dicitur:
Quoniam filii Dei vocabuntur.
marg.| Parens enim omnium Deus noster est, neque aliter transire in nuncupationem familie eius licebit, nisi fraterne invicem caritatis pace vivamus.bi
bi ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 8.2-7, SChr 254, p. 126: «Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est. Neque aliter transire in nuncupationem familiae eius licebit, nisi obliuione earum rerum adsumpta, quibus possimus offendi, fraterna inuicem caritatis pace uiuamus». [MM2020]
marg.| {CMT5d7.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 75* {hom.15} − Vel quia pacifici dicuntur qui nec litigant nec odiunt ad invicem sed et congregant litigantes recte filii Dei vocantur76 quia unigeniti hoc est opus congregare dipersa et pacificare contra se preliantia77*.AO
AO ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
75 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
76 vocantur] vocabitur Li446* (corr. ?)
77 quia pacifici… preliantia] cum pacifici dicantur qui non adversum se mutuo dimicant sed alios dissidentes in concordiam revocant , iure etiam filii Dei appellantur quia unigeniti hoc precipuum fuit opus distantia copulare conciliare pugnantia Ed1953
marg.| {CMT5d7.9} AUGUSTINUS. 78* {1,8} − Vel quia in pace perfectio est, ubi nihil repugnat; pacifici filii Dei dicuntur, quoniam nihil resistit Deo et utique filii Dei similitudinem Patris debent habere.AP
AP ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
78 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d7.10} GLOSSA. − [b] Maximam ergo dignitatem habent pacifici, sicut qui filius regis dicitur in domo regia summus est79. [a] Septimo autem loco ponitur hec beatitudo 80* quia in sabbato vere requiei dabitur vera 81* pax, sex 82* etatibus transactis.AQ bj
bj ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1288C: «Suos vero similes sibi faciet, quia erunt incorruptibiles, et impassibiles, et incommutabiles, et ita sunt concordes, quod de bonis aliorum gaudebunt, tanquam de suis. [a] Septimo loco ponitur, quia in sabbato vero requiei dabitur illa pax transactis septem aetatibus, quam Adam nondum habebat, sed quam transferendus in coelum completa obedientia accepturus erat. […] [b] Majorem habent isti retributionem, quam primi, sicut ille qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt. Sed ille est summus, qui filius regis dicitur: quam dignitatem, habent pacifici, et tamen omnes beati. Beatus enim est, qui nihil mali desiderat, et habet quidquid optat».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) ;   Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 5, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 110v ): [MM2020]
AQ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
79 in domo regia summus est] om. As115
80 ponitur hec beatitudo] beatitudo hec ponitur Ed1953
81 vera] om. Ed1953
82 sex] sed Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 8 
marg.| {CMT5d8.1} CHRYSOSTOMUS. 83* {hom.15} − Posita pacificorum beatitudine, ne aliquis existimaret quod semper pacem sibi querere sit bonum, subdit
83 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,10 
Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam
marg.| Hoc est propter virtutem, propter defensionem aliorum, propter pietatem. Iustitiam enim consuevit pro omni virtute anime ponere.
marg.| {CMT5d8.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 84* {1,8} − Pace enim intrinsecus constituta ac firmata, quascumque persecutiones ille85 qui foras missus est, forinsecus concitaverit86*, auget gloriam que secundum Deum est.AR
AR ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
84 in monte] om. Ed1953
85 ille] me Li446
86 concitaverit] + aut gesserit Ed1953
marg.| {CMT5d8.3} HIERONYMUS. 87 − Signanter autem addit: Propter iustitiam . Multi enim propter sua peccata persecutionem patiuntur, et non sunt iusti. Simulque considera quod octava vere circumcisionis beatitudo martyrio terminetur.AS bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 25.462-466: «Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. signanter addidit: propter iustitiam. multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur et non sunt iusti. simul que considera quod octaua uerae circumcisionis beatitudo martyrio terminatur». [FG2013]
AS ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
87 Hieronymus] om. Li446
marg.| {CMT5d8.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Non autem dixit beati qui a gentibus persecutionem patiuntur, ne putes illum solum beatum qui persecutionem patitur propter idola non colenda; ideo et ab hereticis persecutionem patiens propter veritatem non relinquendam, beatus est, quia propter iustitiam patitur. Sed et si quis ex potentibus, qui christiani videntur, forsitan propter sua peccata correctus a te, fuerit te persecutus, beatus es cum Ioanne baptista. Si enim verum est quod prophete martyres sunt, qui a suis occisi sunt, sine dubio qui propter causam Dei aliquid patitur, etsi a suis patitur, mercedem martyrii habet. Et ideo non posuit Scriptura personas persequentium, sed solam causam persecutionis, ut non aspicias quis te persequitur sed propter quid88*.
88 sed propter quid As115 ] super propter quid Li446, sed propter quod Ed1953
marg.| {CMT5d8.5} HILARIUS. 89* {cad.4} − Sic ergo ad postremum eos in beatitudine numerat quibus omnia pro Christo pati, qui iustitia est, pronus affectus est. His igitur et regnum servatur, qui in contemptu seculi sunt pauperes spiritu.
Unde dicit:
89 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| {CMT5d8.6} AUGUSTINUS. 90* {1,9} − Vel octava beatitudo tamquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et in octava nominatum est regnum celorum septem enim sunt que perficiunt; nam octava clarificat et perfectum demonstrat; ut per hos gradus perficiantur et ceteri, tamquam accipiatur rursus exordium.
90 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d8.7} AMBROSIUS. Super Lucam. − Vel aliter. Primum regnum celorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum post resurrectionem esse cum Christo. Post resurrectionem enim terram incipies tuam possidere absolutus a morte, et in ipsa possessione consolationem reperies. Consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Cui autem miseretur Dominus, et vocat et sic vocatus videt vocantem. Qui autem viderit, in ius divine generationis assumitur, et tunc demum quasi Dei filius celestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur.bl
bl ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 61, CCSL 14, p. 156.651-668: «Primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno caelorum, tunc processus est mansionum. Etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno caelorum. Post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum. Absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies. Consolationem sequitur delectatio, delectationem diuina miseratio. Quem autem miseratur Dominus et uocat. Qui uocatu r uidet uocantem, qui Deum uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. Tunc demum quasi Dei filius caelestis regni diuitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur». [FG2013]
marg.| {CMT5d8.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 91* {hom.15} − Ne autem mireris si secundum unamquamque beatitudinem regnum non audis, quia cum dicit consolabuntur, misericordiam consequentur, et cetera huiusmodi, per hec universa nihil aliud quam regnum celorum occulte insinuat, ut nihil sensibile exspectes. Neque enim beatus est qui in his coronatur que cum presenti vita discedunt92.
91 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
92 discedunt] discendunt Li446
marg.| {CMT5d8.9} AUGUSTINUS. 93*{1,9} − Diligenter autem attendendus est numerus harum sententiarum his enim septem gradibus congruit operatio Spiritus sancti septiformis quam Isaias describit; sed ille a summo, hic ab imo quia ibi docetur filius Dei ad ima descensurus, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. In his prius est timor, qui congruit hominibus humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, id est non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas, que convenit mitibus qui enim pie querit, honorat, non reprehendit, non resistit, quod est mitem fieri. Tertia est scientia, que convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, que quasi bona petierunt. Quarta, que est fortitudo, congruit esurientibus et sitientibus, quia desiderantes gaudium de veris bonis, laborant, a terrenis cupientes averti. Quinta, consilium, convenit misericordibus, quia unicum remedium est de tantis malis erui, dimittere aliis et dare. Sexta est intellectus, et convenit mundis corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit. Septima est sapientia, que convenit pacificis, in quibus nullus motus est rebellis, sed obtemperant spiritui. Unum autem premium, quod est regnum celorum, varie nominatum est. In prima, sicut oportebat, positum est regnum celorum, quod est perfecte sapientie initium, ac si diceretur initium sapientie timor Domini. Mitibus hereditas tamquam testamentum patris cum pietate querentibus; lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserunt et in quibus mersi sunt; esurientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus ad salutem; misericordibus misericordia, tamquam optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur quod exhibent; mundis corde facultas videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda eterna gerentibus; pacificis Dei similitudo. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in apostolis credimus nam quod post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest.
93 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 9 
marg.| {CMT5d9.1} RABANUS. − Superiores sententias generaliter dirigebat; iam incipit loqui presentes compellans, predicens eis persecutiones quas pro nomine eius passuri erant, dicens:
Numérotation du verset Mt. 5,11 
Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos.
marg.| {CMT5d9.2} AUGUSTINUS. 94* {1,9} − Queri autem potest quid intersit quod ait cum vobis maledicent et dicent omne malum, cum maledicere hoc sit malum dicere. Sed aliter est maledictum iactatum cum contumelia coram illo qui maledicitur, aliter cum absentis fama leditur. Persequi autem est vim inferre, vel insidiis appetere.
94 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d9.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Si autem verum est, quoniam qui calicem aque porrexerit, merces eius non perit, consequenter qui vel unius levissimi verbi iniuriam fuerit passus, vacuus non erit a mercede. Ut autem blasphematus sit beatus, duo convenire debent ut et mendaciter blasphemetur, et propter Deum; alioquin si unum defuerit, non est beatitudinis merces.
Et ideo dicit:
Mentientes propter me.
marg.| {CMT5d9.4} AUGUSTINUS. 95* {1,9} − Quod propter illos dictum puto qui volunt de persecutionibus et de fama sue turpitudinis gloriari, et ideo dicere ad se pertinere Christum, quod multa de illis dicuntur mala, cum et vera dicantur, quando et de errore illorum dicuntur; et si aliquando falsa iactantur, non tamen propter Christum ista patiuntur.
95 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d9.5} GREGORIUS. Super Ezechielem. − [a] Quid autem poterit obesse si homines nobis96* derogent, et sola nos97* conscientia defendat? [b] Sed tamen linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatam98 debemus99 equanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat.AT bm
Unde et hic dicitur:
bm ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Super Ezechielem, lib. 1, hom. 9, § 15, CCSL 142, p. 131.307-308: «Aut quid poterit obesse si omnes nobis derogent, et conscientia sola nos defendat?». [b]   Gregorius , Super Ezechielem, lib. 1, hom. 9, § 17, CCSL 142, p. 132.332-335: «De qua re sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat». [FG2015]
AT ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2020}
96 nobis] vobis Ed1953
97 nos] vos Ed1953
98 excitatam] excitatas Li446
99 excitare ne… debemus] om. Md214
Numérotation du verset Mt. 5,12 
Gaudete et exultate quoniam100 merces vestra copiosa est in celis.101
100 quoniam] om. Md214
101 Gaudete… in celis] om. Li446
marg.| {CMT5d9.6} GLOSSA. 102 −  Gaudete quidem mente103*   et exultate corpore   quia merces vestra non tantum magna est, sicut aliorum sed   copiosa est in celis .AU bn
bn ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 5, PL 162, 1290D: «Gaudete mente et exsultate corpore, quia merces vestra, non tantum magna, sicut aliorum, sed etiam copiosa est in caelis». Cf. Glossa ordinaria (Mt. 5, 12) interl., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 18b], ed. Gloss-e : «  Gaudete mente   et exsultate corpore». [JDA2017] [MM2017]*
AU ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2020}
102 Glossa] om. Li446
103 quidem mente] inv. Ed1953
marg.| {CMT5d9.7} AUGUSTINUS. 104* {1,9} − Non hic celos puto dici superiores partes huius visibilis mundi non enim merces vestra in rebus visibilibus collocanda est; sed in celis, dictum puto in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna iustitia. Sentiunt ergo istam mercedem qui gaudent spiritualibus, sed ex omni parte perficietur cum mortale hoc induerit immortalitatem.
104 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d9.8} HIERONYMUS. − [b] Gaudere et exultare debemus, ut merces nobis in celestibus preparetur. [a] Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest.bo
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 26.474-480: «Gaudete et exultate. nescio quis hoc nostrum possit inplere ut laceretur obprobriis fama nostra et nos exultemus in domino. [a] hoc qui uanam sectatur gloriam inplere non potest. [b] gaudere igitur et exultare debemus ut merces nobis in caelestibus praeparetur. eleganter in quodam uolumine scriptum legimus: ne quaeras gloriam et non dolebis cum ingloriosus fueris». [FG2013]
marg.| {CMT5d9.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.9} − Quia quantum aliquis105* letatur de laude hominum, tantum et106* de vituperatione tristatur. Qui vero gloriam concupiscit107* in celo, opprobria non timet108 in terris.AV
AV ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
105 aliquis] aliquid Ed1953
106 et] om. Ed1953
107 concupiscit As115 ] concupiscat Li446, concupiscis Ed1953
108 timet] times Ed1953
marg.| {CMT5d9.10} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Aliquando tamen detractores debemus compescere109, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad110* bona poterant, corda innocentum111* corrumpant. AW bp
bp ¶Fons : Gregorius Magnus , Super Ezechielem, lib. 1, hom. 9, § 17, CCSL 142, p. 132.335-337: «De qua re sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant corda innocentium corrumpant». [FG2013]*
AW ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Ed1953 {MM2023}
109 compescere Li446 ! etc. ] concupiscere Ka5
110 nos ad] a nobis Ed1953
111 innocentum] innocentium Ka5, innocentia Ed1953
marg.| {CMT5d9.11} GLOSSA. − Non solum autem premio sed etiam exemplo eos ad patientiam provocat cum subdit : AX bq
bq ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> PL; LLT; Anselmus, Enarrationes in Mt., PL 162; Glossa ordinaria (Mt.), [Strasbourg, Strasbourg, 1481, t. 4], ed. Gloss-e.; Hugo de Sancto Caro in Mt. Mc. Lc. [JDA2017]* [MM2020]
AX ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.
marg.| {CMT5d9.12} REMIGIUS. − Magnam enim consolationem accipit homo in tribulatione positus, dum recordatur passiones aliorum a quibus exemplum patientie accipit, ac si diceret : Mementote quia112 illius vos estis apostoli cuius et113* illi fuerunt prophete.AY
AY ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
112 quia] quod As115
113 et] om. Ed1953
marg.| {CMT5d9.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 114* {hom.15} − Simul etiam insinuat coequalitatem sui honoris ad patrem, ac si dicat : Sicut illi propter patrem, ita115* vos propter me patiamini116*. Cum etiam dixit prophetas qui fuerunt ante vos, monstrat et ipsos prophetas iam factos.AZ
AZ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
114 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
115 ita] + et Ed1953
116 patiamini] patiemini Ed1953
marg.| {CMT5d9.14} AUGUSTINUS. 117*{1,9} − Persecutionem autem hic generaliter posuit et in maledictis et in laceratione fame.BA
BA ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
117 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 10 
prol.| [Mt. 5, 13 legitur in festo Dominici iuxta LHR 93.7a]
marg.| {CMT5d10.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 118* {hom.15} − Quia119 excelsa precepta discipulis dederat, ut non dicerent120, qualiter poterimus ea servare, eos laudibus mitigat dicens:
118 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
119 Quia] Qui Ed1637 Ed1657
120 dicerent] dicerem As115
Numérotation du verset Mt. 5,13 
Vos estis sal terre,
marg.| in quo monstrat quod necessario hec iniungit. Non enim pro vestra vita, aut pro una gente, sed pro universo orbe121 vos mitto, et si alios mordentes, mala122 audiatis, gaudete. Hoc enim opus est123 salis, mollia mordicare quare aliorum maledictio nihil vobis nocet124, sed est testis vestre virtutis125.BB
121 orbe] mundo Ed1637 Ed1657
122 mala] male Ed1637 Ed1657
123 opus est] inv. Ed1637 Ed1657
124 nocet] nocere Ed1637
125 Quia excelsa… virtutis] Quoniam sublimia praecepta apostolis dederat et multo quam in lege veteri maiora , ne turbarentur , ac dicerent quonam modo hec implere poterimus ? Eos laudum admixtione permulcet, dicens: Vos estis sal terre, per quod ostendit quam necessarie [necessario cacogr. Ed1953 ] ista precipiat. Non enim pro vestra , inquit , salute tantummodo, aut pro una solum gente, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur. Proinde non oportet vos adulari atque palpare, sed e contrario salis instar mordicare. Quod si homines mordendo ac perstringendo, male audieritis, gaudete. Hoc enim salis est opus, laxa quaeque mordicare atque restringere. Sic itaque aliorum maledictio nihil vobis adferet incommodi; sed vestre potius firmitatis testimonium erit [est Ed1953 ] Ed1570 Ed1953 <cuius fons> Chrysostomus , Opera omnia, t. 3 , Basileae , 1530 , p. 97A-98A.
marg.| {CMT5d10.2} HILARIUS. 126* − Est autem hic proprietas querenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura monstrabit. Hoc igitur in omnem usum humani generis effectum incorruptionem corporibus, quibus fuerit aspersum, impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimum est. Apostoli autem sunt rerum celestium predicatores et eternitatis velut satores127*. Merito sal terre nuncupati, quia per virtutem doctrine quasi salientes, eternitati corpora servant.BC br
br ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4.10, SChr 254, p. 126.4 sqq.: «sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura monstrabit. Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum et hoc ex duobus est unum. Hic igitur in unum usum humani generis effectus incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est. Apostoli autem sunt rerum caelestium praedicatores et aeternitatis uelut satores immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes atque (Ioannes superius testis est) sacramento aquae ignis que perfecti. Merito igitur sal terrae sunt nuncupati per doctrinae uirtutem salliendi modo aeternitati corpora reseruantes. Sed natura salis semper eadem est nec immutari unquam potest. Verum quia conuersioni homo subiacet et solus beatus qui usque in finem in omnibus Dei operibus permanserit, ideo eos sal terrae nuncupatos monet in traditae sibi potestatis uirtute persistere, ne infatuati nihil salliant et ipsi sensu accepti saporis amisso uiuificare corrupta non possint et proiecti de Ecclesiae promptuariis cum his quos sallierint pedibus incedentium proterantur».
¶Nota : Cf.   Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 5, p. 32. [MM2020]
BC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
126 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
127 satores] salitores Ed1953
marg.| {CMT5d10.3} REMIGIUS. − Sal etiam, per aquam et ardorem solis et per128* flatum venti in naturam alteram commutatur129. Sic et apostolici130 viri per aquam baptismi et ardorem dilectionis et flatum Spiritus sancti in spiritualem regenerationem commutati sunt. Sapientia etiam celestis, per apostolos predicata, exsiccat humores carnalium operum, aufert fetorem et putredinem male conversationis et vermem libidinose cogitationis et illum de quo dicit prophetabs: « Vermis eorum non moritur ».BD
bs Is. 66, 24.
BD ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Ed1953 {MM2023}
128 per] om. Ed1953
129 commutatur] commutantur Ka5
130 apostolici] apostolica cacogr. Li446
marg.| {CMT5d10.3} REMIGIUS. − Sunt apostoli sal terre, id est hominum terrenorum qui, amando terram, terra vocantur.BE
BE ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d10.4}* HIERONYMUS. 131 − Vel apostoli sal terre appellantur quia per illos universum hominum conditur genus.BF bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 26.481-482: «Vos estis sal terrae. sal appellantur apostoli quia per illos uniuersum hominum conditur genus». [FG2013]
BF ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Ed1953 {MM2020}
131 Hieronymus] + Super Mattheum perperam post ‘Hieronymus’ cf. CMT5d10.5 Li446
marg.| {CMT5d10.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 132 {Opus imperfectum,hom.10} − Doctor enim cum fuerit omnibus predictis virtutibus ornatus, tunc est quasi optimum sal, et totus populus de illo conditur videndo eum et audiendo.BG
BG ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Ed1953 {MM2023}
132 Super Mattheum] om. Ka5 Li446; cf. supra CMT5d10.4
marg.| {CMT5d10.6} REMIGIUS. − Et sciendum quia nullum sacrificium offerebatur Deo in Veteri Testamento nisi prius condiretur sale quia nullus potest laudabile sacrificium Deo offerre absque sapore celestis sapientie.BH
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CMT5d10.7} HILARIUS. {ut supra in mt. 4} − Verum quia conversioni homo subiacet, ideo apostolos sal terre nuncupatos monet in tradite sibi potestatis virtute persistere, cum subdit:
Quod si sal evanuerit, in quo salietur?BI
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CMT5d10.8} HIERONYMUS. − Id est si doctor erraverit, quo133 alio doctore emendabitur?BJ bu
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 26.483-484: «Quod si sal euanuerit, in quo salietur? si doctor errauerit, quo alio doctore emendabitur?». [FG2013]
BJ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
133 quo] a praem. Ed1953
marg.| {CMT5d10.9} AUGUSTINUS. 134*{1,10} − Et si vos, per quos condiendi sunt populi, metu persecutionum temporalium, amiseritis regna celorum, qui erunt homines per quos a vobis error auferatur alia littera habet si sal infatuatum fuerit, ostendens fatuos esse iudicandos qui temporalium bonorum vel copiam sectantes vel inopiam metuentes amittunt eterna, que nec dari possunt ab hominibus nec auferri.
134 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d10.11} HILARIUS. − Si autem doctores infatuati nil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possunt135*, redduntur inutiles.
Unde sequitur:
135 corrupta – non possunt] inv. Ed1953
Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. BK
BK ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CMT5d10.12} HIERONYMUS. − Exemplum de agricultura sumptum136 est. Sal enim ut in condimentum ciborum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis urbes quasdam ira victorum sale seminatas, ut germen nullum in ipsis oriretur.bv BL
bv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 26.485-493: «Ad nihilum ualet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. exemplum de agricultura sumptum est. sal enim ut in ciborum condimentum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. certe legimus in scripturis urbes quasdam ira uictorum sale seminatas ut nullum in ipsis germen oriretur. caueant ergo doctores et episcopi et uideant potentes potenter sustinere tormenta nihil que esse remedii sed maiorum ruinas ad tartarum ducere». [FG2013]
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
136 sumptum] scriptum Li446
marg.| {CMT5d10.13} GLOSSA. − Postquam ergo illi qui capita sunt aliorum, defecerint, nulli usui apti sunt, nisi ad hoc ut mittantur foras ab officio docendi.BM
BM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CMT5d10.14} HILARIUS. {In Mt. c.4} − Vel etiam de Ecclesie promptuariis proiecti, pedibus incedentium conterantur.BN
BN ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d10.15} AUGUSTINUS. 137*{ {1,10} − Non autem calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem138 timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior. Inferior autem non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen139 in celo fixus est.BO
BO ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
137 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
138 sed qui persecutionem] om. As115
139 tamen] non As115
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 11 
marg.| {CMT5d11.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Sicut doctores propter bonam conversationem sunt sal quo populus conditur, ita propter verbum doctrine sunt lux qua ignorantes illuminantur. Prius autem est bene vivere quam bene docere; et ideo postquam apostolos dixerat sal, consequenter vocat eos lucem, dicens:
Numérotation du verset Mt. 5,14 
Vos estis lux mundi.
marg.| Vel quia sal in eo statu tenet rem ne ad deterius mutetur, lux ad melius perducit illustrando. Propter quod apostoli dicti sunt prius sal propter Iudeos et propter populum christianum, a quibus Deus cognoscitur, quos servant in Dei scientia; lux autem propter gentes quas ad scientie lumen perducunt.
marg.| {CMT5d11.2} AUGUSTINUS. . 140*{1,11} − Oportet autem hic mundum non celum et terram, sed homines qui sunt in mundo, intelligi, vel qui diligunt mundum, quibus illuminandis apostoli missi sunt.
140 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d11.3} HILARIUS. 141* {can 4} − Natura enim luminis est ut lucem, quocumque circumferatur, emittat, illatumque edibus tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus, obscuris tenebatur ignorantie tenebris, cui per apostolos scientie lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.
141 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d11.4} REMIGIUS. − Sicut autem sol dirigit radios suos, ita et Dominus, qui est sol iustitie, direxit apostolos suos ad effugandas humani generis tenebras.
marg.| {CMT5d11.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 142* {hom.15} − Intellige autem quam magna eis promittit, ut qui in regione propria cogniti non erant, ad fines orbis terrarum eorum veniret fama. Nec persecutiones quas predixerat, eos potuerunt occultare, sed propter hoc magis preclari redduntur.
142 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d11.6} HIERONYMUS. − [b] Ne autem apostoli abscondantur ob metum, sed tota libertate se prodant, [a] docet eos fiduciam predicandibw, cum consequenter dicit:
bw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 26.494-499: «Vos estis lux mundi. non potest ciuitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, et reliqua. [a] docet fiduciam praedicandi [b] ne apostoli abscondantur ob metum et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant ut quod audierunt in cubiculis praedicent in tectis». [FG2013]
Non potest civitas abscondi supra montem posita.
marg.| {CMT5d11.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 143* 144* {hom.12} − Per hoc etiam eos docet esse sollicitos de propria vita, quasi in oculis omnium positos, sicut civitas que est supra montem posita, vel lucerna supra candelabrum lucens.
143 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
144 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d11.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Hec145 autem civitas Ecclesia sanctorum est, de qua diciturbx: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ». Cives eius sunt omnes fideles, de quibus Apostolusby: « Vos estis cives sanctorum ». Hec ergo civitas posita est supra montem Christum, de quo Danielbz: « Lapis abscissus sine manibus factus est mons magnus ».
bx Ps. 86, 3.
by Eph. 2, 19.
bz Dn. 2, 34.
145 Hec] Hoc Li446
marg.| {CMT5d11.9} AUGUSTINUS. 146* {1,13} − Vel posita est supra montem, id est supra magnam iustitiam, quam significat mons, in quo disputat Dominus.BP
BP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
146 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d11.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Non potest ergo civitas abscondi posita supra montem, etiam si ipsa voluerit mons enim qui eam portat, facit eam omnibus manifestam; sic et apostoli et sacerdotes, qui fundati sunt in Christo, non possunt esse absconditi etiam si voluerint, quia Christus eos manifestat.
marg.| {CMT5d11.11} HILARIUS. 147* {cad.4} − Vel civitatem, carnem quam assumpserat nuncupat, quia in eo per naturam suscepti corporis, quedam humani generis congregatio continetur, et nos per consortium carnis sue sumus habitatio civitatis. Abscondi ergo non potest, quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum offertur omnibus contemplandus.
147 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d11.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Quare autem sanctos suos Christus manifestet et non sinat eos esse absconditos, per alteram comparationem ostendit, cum subditur:
Numérotation du verset Mt. 5,15 
Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed supra candelabrum.
marg.| {CMT5d11.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 148* {hom.15} − Vel per hoc quod dixit non potest civitas abscondi, demonstravit suam virtutem; in hoc autem quod subdit neque accendunt lucernam, eos inducit ad liberam predicationem, ac si diceret ego quidem lucernam accendi; ut vero perseveret ardens, vestri erit studii, non solum propter vos, sed propter alios qui illuminabuntur, sed et propter gloriam Dei.
148 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d11.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Lucerna est verbum divinum, de quo dictum estca « Lucerna pedibus meis verbum tuum ». Accendentes lucernam sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus.BQ
ca Ps. 118, 105.
BQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d11.15} AUGUSTINUS. 149* {1,12} − Quid autem putamus dictum esse et ponunt eam sub modio ut occultatio tantum lucerne accipienda sit (tamquam si diceret nemo accendit lucernam et occultat eam), an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda quam predicationem veritatis? sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrine bone commodis temporalibus obscurat et tegit. et bene modius dicitur res corporalis, sive propter retributionem mensure, quia ea quisquis recipit que gessit in corpore, sive quia temporalia bona, que corpore peraguntur, circa dierum mensuram, quam significat modius, inchoantur, et transeunt; eterna vero et spiritualia nullo tali fine coercentur. super candelabrum autem lucernam ponit qui corpus suum ministerio verbi subiicit, ut superior sit predicatio veritatis et inferior servitus corporis per ipsam enim corporis servitutem excelsior lucet doctrina, dum per vocem et ceteros corporis motus in bonis operibus insinuatur discentibus.
149 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d11.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Vel modii sunt homines mundiales quoniam sicut modii desuper quidem vacui sunt, subtus autem pleni, sic omnes mundi amatores in rebus spiritualibus insensati sunt, in terrenis autem sapientes; et ideo quasi modius verbum Dei tenet absconditum, quando propter aliquam causam terrenam verbum Dei non est ausus palam proloqui, nec fidei veritatem. Candelabrum est Ecclesia, que baiulat verbum vite, et omnis Ecclesiasticus vir.
marg.| {CMT5d11.17} HILARIUS. 150* {cad.4} − Vel synagogam Dominus modio comparavit, que susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modium dimense observantie continebat.
150 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d11.18} AMBROSIUS. Super Lucam. − Et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia.cb
cb ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 7, § 98, CCSL 14, p. 247.1027-1029: «Nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. Et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae diuinitatis inluminat, ne eam legis umbra restinguat». [FG2013]
marg.| {CMT5d11.19} BEDA. In homiliario. 151* − Vel ipse Christus accendit lucernam, qui testam humane nature flamma152* sue divinitatis implevit quam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius gentis terminos noluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem sue incarnationis affixit.BR cc
cc ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 11, CCSL 120, p. 239.325-333: «Ipse quippe lucernam accendit qui testam humanae naturae flamma suae diuinitatis impleuit. Quam profecto lucernam nec credentibus abscondere nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere uel intra unius iudaeae gentis terminos uoluit cohibere. Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur lumen uideant. Candelabrum ecclesiam dicit cui lucernam superposuit quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis adfixit ut qui ecclesiam fideliter ingredi uoluerint lumen ueritatis palam queant intueri».
<ex quo>   Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 3, hom. 77 (in festo confessorum prima super Nemo lucernam accendit), PL 94, 465A-B.
<Non hab.>   Beda Venerabilis , Homilae [genuinae], CCSL 122 ; Homiliarium Liberianum. [MM2019] [MM2022]
BR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
151 in homiliario] om. Ed1953
152 flamma] flamme Li446
marg.| {CMT5d11.20} HILARIUS. 153* {c.4} − Vel lucerna Christi ponitur in candelabro, id est in ligno per passionem suspensa, que lumen eternum est in Ecclesia habitantibus prebitura.BS
Et ideo dicit:
BS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
153 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Ut luceat omnibus qui in domo sunt.
marg.| {CMT5d11.21} AUGUSTINUS. 154* {1,12} − Si quis enim domum vult accipere Ecclesiam, non est absurdum. Vel domus est ipse mundus, propter id quod superius ait: Vos estis lux mundi.BT
BT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
154 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d11.22} HILARIUS. 155* {c.4} − Tali etiam lumine monet fulgere apostolos, ut ex admiratione operis eorum Deo laus impartiatur.BU
Unde sequitur:
BU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
155 Hilarius] + ut supra Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,16 
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona156.
156 vestra bona] inv. Li446
marg.| {CMT5d11.23} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 157 {Opus imperfectum,hom.10} − Id est sic158 illuminate docentes ut non vestra tantum audiant verba, sed ut159* opera videant; ut*160 quos illuminaveritis per verbum quasi lux, condiatis per exemplum quasi sales161*. Per illos autem doctores qui docent et faciunt magnificatur Deus, nam disciplina Domini ex moribus familie demonstratur.BV
Et ideo sequitur:
BV ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
157 Super Mattheum] om. Li446
158 sic] sicut As115
159 ut] et Ed1953
160 ut] et Ed1953
161 sales] sal Ed1953
Et glorificent patrem vestrum qui in celis est.
marg.| {CMT5d11.24} AUGUSTINUS. 162*{1,12} − Si tantummodo diceret ut videant opera vestra bona, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas querunt hypocrite; sed addidit et glorificent patrem vestrum qui in celis est, ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat, sed referat ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus.
162 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d11.25} HILARIUS. − [a] Non quod ab hominibus oporteat gloriam querere163 [c] sed ut dissimulantibus nobis, opus nostrum his inter quos vivimus, [b] in honorem Dei164 [d] eluceat.BW cd
cd ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4.13, SChr 254, p. 130.11 sqq.: «[a] Pari etiam fulgere apostolos monet lumine, ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur, non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, [b] quia omnia in honorem Dei agenda sunt, [c] sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos uiuemus [d] eluceat». [MM2020]
BW ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
163 querere] + (quia omnia in honorem Dei sunt agenda) Ed1657
164 in honorem Dei] om. Ed1657
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 12 
marg.| {CMT5d12.1} AUGUSTINUS. 165* − Postquam hortatus est audientes ut se preparent ad omnia sustinenda pro iustitia et non absconderent quod accepturi erant sed ea benevolentia discerent, ut ceteros docerent, incipit eos informare quid166* doceant, tamquam si quererent167*: Quid est hoc quod non vis abscondi et168* pro quo iubes omnia tolerari ? Numquid aliqua169* dicturus es contra170* ea que in lege sunt scripta171 ? Non172* ! Inquit:
165 Augustinus As115 Clv195 Fi263 Fi307 Fi308 Ka5 Md214 Mt366 T46 ] Glossa Arag2 Li446 Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1569 Ed1612 Ed1657 Ed1876 Ed1953, Chrysostomus V794
166 quid] qui ! Ed1953
167 quererent] quereretur Ed1612 Ed1876 Ed1953
168 et] om. Ed1493 Ed1612 Ed1569 Ed1876 Ed1953
169 aliqua] aliquid Arag2 Md214 Ed1470 Ed1493 Ed1569 Ed1612 Ed1657 Ed1876 Ed1953
170 contra] extra Ed1470 Ed1493 Ed1569 Ed1657 Ed1876 Ed1953
171 sunt scripta] inv. Md214
172 Non sic Ed1876 (ABCD)] Ideo Arag2 Ed1470 Ed1493 Ed1569 Ed1612 Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,17 
Nolite enim173* putare quoniam veni solvere legem aut174 prophetas.BX ce 175
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 19, CCSL 35, linea 415-425 sqq.
<ex quo>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 137.30 sqq.: «Postquam [Posteaquam Aug.] ergo hortatus [cohortatus Aug.] est audientes, ut se praepararent ad omnia sustinenda pro ueritate atque iustitia et [+ ut Aug.] non absconderent bonum, quod accepturi erant, sed ea beneuolentia discerent, ut ceteros docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipit eos iam informare et docere, quid [quod Aug.] doceant, tamquam si quaererent , dicentes: Ecce uolumus [+ et Aug.] omnia sustinere pro tuo nomine et doctrinam tuam non abscondere. Sed quid est hoc ipsum, quod uetas abscondi et pro quo iubes omnia tolerari? Numquid aliud [alia Aug.] dicturus es contra ea, quae in lege scripta sunt? Non, inquit; "nolite enim putare, quoniam ueni soluere legem aut prophetas . Non ueni soluere, sed adimplere».
<potius quam> <ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 5, 17) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 19b marg. Cas574], ed. Gloss-e : «NOLITE PUTARE. Postquam hortatus est eos omnia pati pro veritate et non celare et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi , pro quo iubes omnia pati ? An est aliquid contra legem ?’ Inquit : ‘Non veni solvere legem sed adimplere’ vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat».
173 enim plerique mss. Ed1569] om. Arag2 Ka5 Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1612, autem Ed1876 Ed1953
174 aut] vel Fi263
175 ¶Nota : Augustin, Raban, la Glose et Chrysostome ont été systématiquement dépouillées par Thomas. L’attribution à la Glose est une erreur de l’antigraphe, résidu de la première excerption: Thomas a d’abord retenu la sentence de la Glose, puis l’a remplacée par celle d’Augustin. Le texte d’Augustin tel que l’atteste Raban - meilleur témoin du texte médiéval augustinien utilisé par Thomas que l’édition critique d’Augustin- est la source de la sentence attribuée à la Glose par la première édition de la Catena (groupe A). L’attribution a été corrigée par les témoins du groupe B. L’attribution isolée à Chrysostome est sans fondement. [MM2020]
marg.| {CMT5d12.2} CHRYSOSTOMUS. 176 {Opus imperfectum,hom.10} − Quod propter duas causas dicit primum ut discipulos his verbis ad suum provocaret exemplum; ut sicut ipse omnem legem adimplebat, sic et illi studerent implere. Denique futurum erat ut calumniarentur eum Iudei, quasi legem solventem; unde priusquam incurrat calumniam, calumnie satisfacit, ne putaretur sic venisse ut simpliciter legem predicaret, sicut prophete fecerant.
176 Chrysostomus Li446 V794 ] + Super Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d12.3} REMIGIUS. − Duo dixit negat venisse se solvere, et affirmat venisse se implere et ideo addit:
Non enim veni legem solvere sed implere.
marg.| {CMT5d12.4} AUGUSTINUS. 177* {1,14} − In hac autem sententia duplex est sensus. Nam adimplere legem aut est addendo aliquid quod minus habet aut faciendo quod habet.BY
177 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d12.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 178* {hom.16} − Implevit igitur Christus prophetas complendo omnia que per eos de ipso fuerant dicta; legem autem, primo quidem nihil transgrediendo legalium, secundo iustificando per fidem quod lex per litteram facere non valebat.
178 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d12.6} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [t] Demum etiam quia, sub gratia positis, in hac mortali vita difficile erat implere quod in lege scriptum est: non concupisces’cf, ille per carnis sue sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam; etiam hinc adimplens legem, ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem curetur, cuius capitis membra effecti sumus. [y] Puto etiam179 sic esse accipiendum quod dicitur   non veni legem solvere, sed adimplere cg; his videlicet additamentis, que vel ad expositionem pertinent antiquarum sententiarum, vel ad conversationem in eis. [z] Aperuit enim Dominus, etiam iniquum motum ad nocendum fratri, in homicidii genere deputari. Maluit etiam nos Dominus non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes appropinquare periurio. [a] Sed cur, o Manichei, legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos se non180* venisse solvere dixerit, sed adimplere? Ad hoc respondet Faustus hereticus: Quis hoc181 testatur dixisse Iesum? Mattheus. Quomodo ergo182 Ioannes non id183 testatur, qui fuit in monte? Mattheus hoc184 scripsit, qui postquam Iesus descendit de monte, secutus est eum? [e] Ad hoc Augustinus respondet: Si nemo de Christo vera dixit nisi eum qui vidit185* vel audivit; hodie de eo vera dicit nullus. Cur ergo ex ore Ioannis non potuit vera Mattheus audire de Christo, si ex libro Ioannis possumus vera loqui de eo nos tanto tempore186 post nati? Hinc enim non solum Matthei, sed etiam Luce ac Marci evangelium, in non imparem auctoritatem187*, receptum est. Huc accedit quia et ipse Dominus potuit narrare Mattheo quod egerat, antequam eum vocasset. Aperte autem dicite non vos credere evangelio. Nam qui in evangelio non nisi quod vultis creditis, vobis potius quam evangelio creditis.
[b] Item Faustus . Probemus et Mattheum hoc non scripsisse, sed alium, nescio quem, sub nomine eius. Quid enim dicitch: « Cum transisset Iesus, vidit sedentem hominem ad teloneum188, Mattheum nomine ». Et quis ergo de se ipso scribens189* dicat   vidit hominem et non vidit me? [f] Ad quod Augustinus: Ita Mattheus de se, tamquam de alio scripsit, sicut et Ioannes fecit dicensci: « Conversus Petrus vidit alium190 discipulum quem diligebat Iesus »? Manifestum est enim hunc morem fuisse scriptorum cum gesta narrarent.
[c] Item Faustus . Quid? Quod etiam ex ipso sermone quo precepit non putare191 quia venerit192 legem solvere, magis intelligi datur quia solveret? Neque enim nihil tale eo faciente Iudei suspicari hoc possent. [g] Ad quod Augustinus . Hoc193 quidem valde infirmum est. Non enim negamus Iudeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem esse legis et prophetarum.
[d] Item Faustus . Quid? Quod etiam lex et prophete nec adimpletione gaudent, cum in Deuteronomiocjdicatur: ‘Hec precepta que mando tibi observabisck, nec addas quicquam194 eis nec minuas’  ? [h] Ad quod Augustinus: Non intelligit Faustus quid sit legem implere, cum hoc195 de verborum adiectione putat accipiendum. ‘Plenitudo enim legis caritas est’cl, quam Dominus dedit mittendo fidelibus Spiritum sanctum. Impletur ergo lex, vel cum fiunt que ibi precepta sunt, vel cum exhibentur que ibi prophetata196 sunt.
[i] Item Faustus. Quod Novum Testamentum Iesum condidisse fatemur, quid aliud quam destructionem197 fatemur Veteris Testamenti? [m] Ad quod Augustinus: In Veteri Testamento figure erant futurorum, quas rebus per Christum presentatis auferri oportebat, ut eo ipso lex et prophete implerentur, in quibus scriptum est daturum Deum Novum Testamentumcm.
[j] Item Faustus . Hoc igitur si dixit Christus aut aliud198 significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum fuisse nullus dicat; ac per hoc199 aliter dictum est, aut nec omnino200 dictum est. [k] Me quidem201 iam adversus capituli huius necessitudinem manichea fides reddidit tutum202, que principio mihi non cunctis que ex salvatoris nomine leguntur scripta, passim credere persuasit. Esse enim multa zizania203, que in contagium boni seminis scripturis bene204 omnibus noctivagus quidam seminator insparsitcn. [n] Ad quod Augustinus: Manicheus docuit impiam perversitatem, ut ex evangelio quod heresim tuam non impedit hoc accipias, quod autem impedit non accipias. Nos autem docuit Apostoluscopiam provisionem ut quisquis nobis annuntiaverit preter id quod accepimus, anathema sit. Dominus autem exposuit quid sint zizania205, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni.
[l] Item Faustus . Cum te Iudeus interpellabit, cur legis et prophetarum precepta non serves, que Christus dixit206 non se venisse solvere sed adimplerecp, cogeris aut vane207 superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum. [o] Ad quod Augustinus: Nullas ex hoc capitulo Catholici patiuntur angustias, quasi legis et prophetarum precepta non servent, quia caritatem Dei et proximi habent, in quibus preceptis pendet lex et prophete208. Et quecumque ibi vel209* rebus gestis vel sacramentorum celebrationibus vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri210* cognoscunt. Unde nec vane superstitioni succumbimus, nec istud evangelii capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus. [v] Qui ergo dicit si Christus legem et prophetas non solvisset, illa sacramenta legis et prophetarum in Christianorum celebrationibus permanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus, resurrecturus. Cum ideo magis hoc211 non solverit sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta212 quodammodo personabant. Sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexit, quod hec sacramenta, que a christianis213 aguntur, iam personant. [u] Patet ergo quanto errore delirent qui putant, signis sacramentisque mutatis,etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus pronuntiavit promissas, et evangelicus
demonstrat impletas.
[p] Item Faustus . Querendum est si hoc214 Christus dixit, cur dixerit utrumne215* compalpandi Iudeorum furoris causa, qui sancta sua ab eo conculcari videntes, nec audiendum quidem eum existimabant; aut ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, instrueret legis subire iugum? Si autem hec216 non ei fuit causa dicendi, illa debet esse quam dixit217; nec218 ipsum mentitus est. [q] Sunt enim tria genera legum: unum hebreorum, quod peccati ac mortis Paulus appellat; aliud gentium, quod naturale vocat dicenscq: gentes naturaliter, que legis sunt, faciunt; tertium est veritatis, de qua dixit219: ‘lex spiritus vite’cr. Item prophete alii sunt Iudeorum, de quibus notum est; alii gentium, de quibus Paulus dicit: ‘dixit quidam220 proprius eorum propheta’cs; alii veritatis, de quibus Iesus dicitct: ‘Mitto ad vos sapientes et prophetas’. [r] Et quidem si observationes hebraicas adimpletionis gratia protulisset, dubium non erat quin de Iudeorum lege et prophetis dixisset; ubi vero sola recenset antiquiora precepta, id est non occides, non mechaberis, que olim promulgata fuerant per Henoch et Seth et ceteros iustos, cui221 non videatur hoc eum dixisse de veritatis lege et prophetis? Ubi vero Iudeorum quedam visus est nominasse, penitus eradicavit, precipiendo contraria ut est illudcu:   oculum pro oculo, dentem pro dente”. [s] Ad quod Augustinus: Manifestum est quam legem et quos prophetas Christus “non venerit solvere, sed implere”cv. Ipsa enim est222 lex que per Moysen data est. [x] Non autem, sicut Faustus opinatur, quedam Dominus adimplevit, que ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moysi, sicut: “non occides”cw, quedam vero solvit, que propria videbantur legis hebreorum. Nos enim dicimus, et hec pro tempore bene fuisse tunc223 instituta224, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta, ut patebit per singula. [w] Hoc225 etiam non intelligebant qui in ea perversitate226 manserunt ut gentes cogerent iudaizare, heretici scilicet qui Nazarei dicuntur.BZ cx
cf Ex. 20, 17.
cg Mt. 5, 17.
ch Mt. 9, 9.
ci Io. 21, 20.
cj Dt. 12, 32.
ck Dt. 5, 32.
cl Rm. 13, 10.
cm Cf. Ier. 31, 32.
cn Cf. Mt. 13, 25.
co Cf. Gal. 1, 9.
cp Cf. Mt. 5, 17.
cq Cf. Rm. 2, 14.
cr Rm. 8, 2.
cs Tit. 1, 12.
ct Mt. 23, 34.
cu Ex. 21, 24.
cv Cf. Mt. 5, 17.
cw Ex. 20, 13.
cx ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 1,CSEL 25, p. 483.1-11: «Faustus dixit: cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere ? Quis hoc testatur dixisse Iesum ? Mattheus. Ubi dixisse? in monte. Quibus presentibus? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne, quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Mattheum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat ? nusquam. Quomodo ergo, quod Iohannes non testatur, qui fuit in monte, Mattheus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum ?».
[b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 1, CSEL 25, p. 483.14-21: «Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus, ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Mattheo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius: quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Mattheum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum, ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum».
[c]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 2, CSEL 25, p. 484. 3-6: «Quid ? Quod etiam ex ipso sermone, quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. Neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent».
[d]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 2, CSEL 25, p. 484. 13-20: «Quid ? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummate: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed in iisdem perseuerabis, ut benedicat te dominus deus tuus?».
[e]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 3, CSEL 25, p. 485.14-486.17: «Nam si nemo de Christo uera dicit, nisi qui eum praesens uidit et audiuit, hodie de illo nemo uera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus eius uera dicuntur, quia illi, qui uiderunt et audierunt, uel praedicando uel scribendo ea disseminauerunt: cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset uera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit, si ex libro Iohannis possumus uera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri ? Hinc enim non solum Matthaei uerum etiam Lucae ac Marci euangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non inparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum uocasset, cum iis egerat, quos prius uocauerat. At enim hoc ipse Iohannes in euangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui cum diceretur, praesens erat. Quasi fieri non potuit, ut cum omnia, quae a domino audierat, scribere non posset, inter alia, quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne euangelium suum ita ipse conclusit dicens: et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros ? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de lege et prophetis uos delectat iohannis auctoritas, iohanni credite adtestanti legi et prophetis. Ipse scripsit, quod esaias uiderit Christi gloriam. In eius habetis euangelio, unde iam paulo ante tractauimus, si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Undique tergiuersatio uestra contunditur. Aperte dicite non uos credere Christi euangelio; nam qui in euangelio, quod uultis, creditis, quod uultis, non creditis, uobis potius quam euangelio creditis».
[f]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 4, CSEL 25, p. 487.11-23: «Ita ergo et Mattheus de se tamquam de alio scripsit: quod et Iohannes fecit. nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: conuersus Petrus uidit discipulum, quem diligebat Iesus, qui et recumbebat in cena super pectus eius et dixerat domino: quis est. qui te tradet ? numquid et hic dixit: conuersus petrus uidit me? an forte propterea nec istum putant hoc euangelium scripsisse? sed paulo post dicit: hic est discipulus, qui testificatur de Iesu et qui hec scripsit; et scimus, quia uerum est testimonium eius. numquid ait: ego sum discipulus, qui testificor de iesu et qui hec scripsi et: scimus, quia uerum est testimonium meum? certe manifestum est morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent».
[g]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 5, CSEL 25, p. 488.8-13: «Iam illud quam sit infirmum, quis non uidet, quod ait non eum dicere potuisse: nolite putare, quia ueni soluere legem aut prophetas; non ueni soluere, sed adinplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset uenire ? Quasi nos negamus iudaeis non intellegentibus uideri potuisse christum destructorem legis et prophetarum; sed hoc ipsum est, cur ille uerax et ueritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solueret nisi de iis, quos illi eum soluere suspicabantur».
[h]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 17, § 6, CSEL 25, p. 489.1-23: «Nec intellegit Faustus aut forte se fingit non intellegere, quid sit inplere legem, cum hoc de uerborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur scripturae dei uel detrahatur: unde dicit non debuisse adinpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendum que sit. nesciunt ergo isti, quomodo adinpleat legem, qui sic uiuit, ut lex praecepit. plenitudo enim legis caritas, sicut dicit Apostolus. istam caritatem Dominus et exhibere et donare dignatus est mittendo fidelibus suis sanctum spiritum. Unde item dicit idem Apostolus: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. et ipse Dominus: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. inpletur ergo lex, uel cum fiunt, quae ibi praecepta sunt, uel cum exhibentur, quae ibi prophetata sunt».
[i]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 1, CSEL 25, p. 490.14-16: «Quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen id operibus indicas. inde enim est, quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem fatemur ueteris testamenti ?».
[j]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 2, CSEL 25, p. 491.22-26: «Quod si dixit, aut aliud significans dixit aut, quod absit, mentiens dixit aut omnino nec dixit. sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat dumtaxat Christianus; ac per hoc aut aliter dictum est aut omnino nec dictum».
[k]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 3, CSEL 25, p. 491.27-492.6: «Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis. Quae ex saluatoris nomine scripta leguntur, passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. Quae in contagium boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus quidam seminator insperserit».
[l]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 3, CSEL 25, p. 492.15-20: «Dico autem, cum te Iudaeus seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum praecepta non serues, cum Christus eadem non se uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te Christi negare discipulum».
[m]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 4, CSEL 25, p. 492.21-493.2: «Augustinus respondit: iam totiens explosa atque conuicta quia repetis, nos quoque, quibus ea conuicimus, repetere non pigebit. ea christiani ex lege et prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista, quae faciunt. illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum reuelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso, quod haec ablata sunt, lex et prophetae inplerentur».
[n]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 7, CSEL 25, p. 495.16-20: «Nam sicut te manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, quod autem inpedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nomnobis adnuntiauerit praeter id, quod accepimus, anathema sit. Unde christiani catholici et uos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni».
[o]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 7, CSEL 25, p. 496.8-14: «Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni succumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere».
[p]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 1, CSEL 25, p. 496.21-497.16: «Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus, utrumne conpalpandi iudaeorum furoris causa, quia idem sacrosancta sua ab eodem conculcari uidentes indignarentur eum que ac si inpium ac malesanum ne audiendum quidem existim arent, nedum sequendum, an ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, institueret atque informaret patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod ceruicibus nostris iudaeorum lex inponeret ac prophetae. sed hoc quidem nec te ipsum putare credo, quod enim Iesus hoc uerbum protulerit, ut nos hebraeorum legi addiceret aut prophetis. ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse, quam dixi. iudaeos enim uerbis semper atque operibus christi uehementer insidiatos esse nemo qui nesciat. Ex quibus cum idem colligerent legem ac prophetas suos ab eodem solui, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia uenisset legem soluere, sed adinplere. Nec hoc ipsum mentitus est nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominauit legem».
[q]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 2, CSEL 25, p. 497.17-498.11: «Sunt autem legum genera tria: unum quidem hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat; aliud uero gentium, quod naturale uocat. gentes enim, inquit, naturaliter, quae legis sunt, faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. tertium uero genus legis est ueritas, quod perinde significans Apostolus dicit: lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Tribus ergo existentibus legibus et Iesu adseuerante nobis, quia non uenit soluere legem, sed adinplere, non parua cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intellegere. Item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium, alii ueritatis. sed de iudaeorum quidem nullus quaesiuerit: notum est enim. De gentium uero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de cretensibus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta: cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas».
[r]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 3, CSEL 25, p. 498.12-499.10: «Lege ergo tripertita et tripertitis prophetis, de quonam eorum iesus dixerit, non satis liquet, est tamen conicere ex consequentibus. etenim si circumcisionem statim nominaret et sabbata ac sacrificia et obseruationes hebraicas in que eas aliquid adinpletionis gratia protulisset, dubium non erat, quin de iudaeorum lege dixisset et prophetis, quia eos non soluere uenerit, sed adinplere. ubi uero horum quidem nihil memorat, sola uero recenset antiquiora praecepta, id est: non occides, non moechaberis, non peierabis - haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et ceteros eorum similes iustos. quibus eadem inlustres tradiderint angeli temperandae in hominibus gratia feritatis - cui non uideatur hoc eum de ueritatis dixisse lege et eius prophetis ? denique etiam adinpletio probatur eius, circa haec eadem quam promisit. Quid enim dicit ? Audistis dictum esse antiquis: non occides; ego autem dico uobis. ne irascamini quidem: adinpletio est. Audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem: adinpletio est. Dictum est: non peierabis; ego autem dico uobis, ne iuretis quidem: aeque adinpletio est. In his enim et priora roborat et quod defuit, adicit. ubi uero iudaeorum quaedam uisus est nominasse, illa quidem nec adinpleuit, sed etiam penitus eradicauit praeceptione contrariorum. quid enim sequitur ? audistis dictum esse: oculum pro oculo, dentem pro dente».
[s]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 7, CSEL 25, p. 503.10-24: «Augustinus respondit: quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere - durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire - durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt, item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas christus non uenerit soluere, sed adinplere. Ipsa enim lex, quae per Moysen data est».
[t]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 7, CSEL 25, p. 505.12-18: «Deinde, quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere, quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut, quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuretur, cuius capitis membra effecti sumus».
[u]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 16, CSEL 25, p. 512.20-23: «Interim aduersus calumniosam inperitiam fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentis que mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eadem sint, non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur, si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur, eadem que res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabis ue sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt ?
[v]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 16, CSEL 25, p. 513.16-26: «Qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant».
[w]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 17, CSEL 25, p. 516.20-24: «Hoc igitur temperamentum moderamentum que Spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. Hi sunt, quos Faustus symmachianorum uel nazaraeorum nomine commemorauit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen uel in ipsa paucitate perdurant».
[x]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 19, CSEL 25, p. 518.4-16: «Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Iesus adinpleuit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. Quod non contrario redarguit, sed magis firmauit, cum et ab ira et a conuicio reuocauit. Quaedam uero soluit, quae propria uidebantur legis hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo, dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse, cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant soluisse Christum, uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta».
[y]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 22, CSEL 25, p. 521.16-20: «Nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini ? Unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non veni legem solvere, sed adinplere. Non his uidelicet additaments, que uel ad expositionem pertinet propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem, non ad inpletionem».
[z]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 23, CSEL 25, p. 521.21-522.7: «Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit, quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio». [FG2013] [MM2017]*
BZ ¶Codd. : Li446 ( 42va ) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
179 etiam] et Li446
180 non se Li446] inv. Ed1953
181 hoc Ed1953 ] hec Li446
182 ergo] + quod Li446
183 id] om. Li446
184 hoc] hec Li446
185 e. - qui v. Li446] inv. Ed1953
186 tempore] om. Li446
187 in non imparem auctoritatem Li446 ] et non impari auctoritati Ed1953
188 teloneum] scrips., theloneum Li446, telonium Ed1953
189 de se ipso scribens Li446 ] scribens de se Ed1953
190 alium] illum vel praem. Li446
191 putare] putari Li446
192 venerit] venit Li446
193 Hoc] Hec Li446
194 quicquam] quidquam Li446
195 hoc] hec Li446
196 ibi propheta] probata pr. m., sec. corr. : propheta Li446
197 aliud quam destructionem] ad a destructione cacogr . Li446
198 aliud] aliquid Li446
199 hoc] + autem Li446
200 nec omnino] inv. Li446
201 quidem] + hanc Li446
202 reddidit tutum] reddit hic virtutum Li446
203 zizania] et praem. Li446
204 bene] pene Li446
205 zizania] et praem. Li446
206 dixit] om. Li446
207 vane] vana Li446
208 prophete] propheta Li446
209 vel Li446] om. Ed1953
210 impleri Li446 ] compleri Ed1953
211 hoc] hec Li446
212 illa sacramenta Ed1953 ] illo sacramento Li446
213 Christianis] christianus Li446
214 hoc] hec Li446
215 utrumne Li446 ] utrum nec Ed153
216 hec] hoc ! Li446
217 dixi] dixit Li446
218 nec] + hec Li446
219 dixit] dicit Li446
220 quidam] quidem Li446
221 cui] qui Li446
222 e. e.] inv. Li446
223 f. tunc] inv. Li446
224 instituta] institua cacogr . Li446
225 Hoc] Hec vel Hic Li446
226 perversitate] perversita cacogr . Li446
marg.| {CMT5d12.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Quoniam vero omnia que ab initio mundi usque ad finem erant futura, mystice sunt227* prophetata in lege, ne videatur aliquid eorum que fiunt non antea228 cognovisse. Propterea dicit non potest fieri ut transeat celum et terra, donec omnia que in lege prophetata sunt, rebus ipsis229 fuerint adimpleta; et hoc est quod dicit:
227 sunt] erant Ed1569 Ed1953
228 non antea] Deus alia non Li446 , Deus praem. Mt366 Ed1569
229 ipsis] istis praem. Arag2
Numérotation du verset Mt. 5,18 
Amen quippe dico vobis: Donec tran<seat> celum et terra230, iota unum aut unus apex non preter<ibit> a lege donec omnia fiant.CA
CA ¶Codd. : Li446 ( 43rb ) Mt366 Ed1569 Ed1953 {MM2017} {MM2020}
230 celum et terra] etc. Mt366
marg.| {CMT5d12.8} REMIGIUS. −  Amen hebreus sermo est et latine dicitur ‘vere’, ‘fideliter’, sive ‘fiat’. Duabus autem de causis hoc sermone utitur Dominus: sive propter duritiam illorum qui tardi erant ad credendum, sive propter credentes ut profundius attenderent ea que sequuntur.CB cy
cy ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 5 in nativitate plurimorum martyrum), c. 14: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 47va : «Amen hebreus sermo est. Latine dicitur vere, fideliter sive fiat. Est enim sermo confirmationis. Et sciendum quia solus Iohannes hunc sermonem inter evangelistas duplicavit quia ei divina providentia pro privilegio sue virginitatis collatum est. Et querendum est quare veritas que mentiri non potest voluit uti hoc sermone veritatis. Duabus pro causis sive propter duritiam illorum qui tardi erant ad credendum ut dum audirent sermonem confirmationis citius acommodarent fidem, sive propter credentes ut dum illi audirent sermonem confirmationis profundius adtenderent ea que secuntur». [MM2020]
CB ¶Codd. : Li446 (43va) Ed1475C Ed1569 Ed1612 Ed1953 {MM2017} {MM2020}
marg.| {CMT5d12.9} HILARIUS. 231* − Per hoc autem quod ait: donec trans < eat   > celum et terra 232 - celum quidem et terram233 maxima elementa234 - non235 arbitramur esse absolvenda236*.CC cz
cz ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4.15, SChr 254, p. 134.3-4: «Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse quam contineretur in lege, non soluere legem professus est, sed implere, caelum quidem et terram, maxima, ut arbitramur, elementa esse soluenda, ceterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur».
¶Nota : 1. Par rapport au texte d’Hilaire, cette sentence fait un contresens manifeste qui ne peut être imputé aux copistes de la Catena. Pour Hilaire “le ciel est la terre, éléments les plus grands à ce que nous croyons, doivent être détruits, même le plus petit élément de la loi ne deviendra pas caduc”. Thomas lit en sens contraire non au lieu de ut et découpe sa source en conséquence: nous ne pensons pas que le ciel et la terre puissent être détruits. Il est possible qu’une cacographie l’ait induit en erreur: non (ñ) et ut (ū) peuvent être facilement confondus. Nul ne saurait donc dire si le contresens est intentionnel ou accidentel.
¶Nota : 2. Nicolaï modifie la phrase pour rétablir le sens et le texte d’Hilaire. La réécriture de cette sentence a donné lieu à une longue note de Combefis qui accuse Nicolaï d’avoir dénaturé non pas Thomas, mais Hilaire: “Moverit imperitus librarius qui altum Hilarii sensum non caperet” ! Combefis corrige à son tour le vocabulaire thomasien: il remplace absolvenda (qu’il considère comme ajouté “vitiose”), par abolenda sans aucun fondement critique. En totale contradiction avec cette note, au t. 6, p. 110b, il avait cité littéralement le texte original d’Hilaire, ce qui donne l’impression que l’objectivité et le respect du texte thomasien ne sont pas ses seuls principes. Cf.   Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 6, p. 35-46;   Combefis, Bibliotheca concionatoria, t. 8, p. 775 (Nicolaï perperam “p. 75”); cf. t. 6, cf. p. 110b (textus Hilarii in originali). [MM2020]
231 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
232 terra] + professus est Ed1657 (cum Hilar.)
233 terram] terra cacogr. Ed1470 Ed1475C Ed1612
234 celum²... elementa] om. Ed1612
235 elementa non] ut Ed1657
236 absolvenda] solvenda Ed1612 Ed1657 (cum Hilar.) Ed1953, abolenda Combefis (t. 8 , p. 775)
marg.| {CMT5d12.10} REMIGIUS. − [c] Permanebunt enim essentialiter237 [b] sed transibunt [a] per renovationemCD.da
da ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 5 in nativitate plurimorum martyrum), c. 14: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 47va : «Et si celum et terra in eternum stant, quomodo transibunt ? Transibunt [a] per meliorationem et renovationem [b] sed non transibunt per abolitionem id <est> per destructionem. Transibunt mutabiliter [c] sed permanebunt essentialiter». [MM2020]
237 essentialiter] + alias eternaliter Ed1475C
marg.| {CMT5d12.11} AUGUSTINUS. 238*{1,15} − Per hoc autem quod ait iota unum aut unus apex non transibit 239   a lege , nihil240 potest aliud241 intelligi nisi vehemens expressio perfectionis, quando242* per litteras singulas demonstrata est; inter quas litteras   iota minorem243* ceteris quia uno ductu fit. Apex autem est etiam244* ipsius aliqua in summo particula.245 Quibus verbis ostendit in lege ad effectum etiam246* minima queque perduci.CE db
db Cf. Glossa ordinaria (Mt. 5, 16) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 19b marg.], ed. Gloss-e : «IOTA. Hic ostenditur quod que minima putantur in lege, sacramentis spiritalibus plena sunt, et omnia recapitulantur in evangelio. Iota minor est ceteris litteris. Apex est littere aliqua summa particula, significat minimum preceptum, vel minimam precepti particulam. Apte autem ponit iota grecum, non ioth hebreum, quia iota decem significat, id est decalogum, cuius apex est evangelii perfectio». [MM2020]
238 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
239 transibit] preteribit ? Fi263
240 nihil] vel cacogr. Md214
241 potest aliud] inv. Fi263
242 quando] que Ed1953
243 minorem] minor est Fi307 Arag2 Ed1953
244 autem est etiam] autem est et As115, etiam est Arag2 Ed1953
245 Apex... particula] om. Md214
246 etiam] et Arag2 Ed1953
marg.| {CMT5d12.12} RABANUS. − Apte quoque grecum iota, et non iod hebreum posuit, quia iota in numero, decem significat, et decalogum legis enumerat, cuius quidem apex et perfectio est evangelium.
marg.| {CMT5d12.13} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Si autem ingenuus homo vel in vili mendacio inventus fuerit, erubescit, et vir sapiens verbum quod dixit, non relinquit in vacuum, quomodo verba divina sine exitu vacua poterant permanere.
Unde concludit:
Numérotation du verset Mt. 5,19 
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum.
marg.| Puto autem quod ipse Dominus manifeste hoc respondit, que sunt minima mandata monstrans, dicendo: Si quis solverit unum de mandatis istis minimis , id est que modo dicturus sum.
marg.| {CMT5d12.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 247* {hom.16} − Non enim pro veteribus legibus hoc dixit, sed pro his que ipse erat precepturus; que quidem minima vocat, licet magna. Sicut enim multoties de se humilia locutus est, ita et de suis preceptis humiliter loquitur. Vel aliter.
247 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d12.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.10} − Mandata Moysi in actu facilia sunt non occides, non adulterabis; ipsa enim criminis magnitudo voluntatem faciendi repercutit; et ideo in remuneratione modica sunt, in peccato autem magna. Mandata autem Christi, id est non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia sunt; et ideo in remuneratione magna, in peccato autem minima. Minima igitur dicit ista Christi mandata non irascaris, non concupiscas; ergo illi qui levia peccata committunt, minimi sunt in regno Dei; id est qui iratus fuerit, et grande peccatum non fecerit, a pena quidem securus est, scilicet damnationis eterne; non tamen est in gloria, scilicet quam consequuntur illi qui etiam hec minima implent.
marg.| {CMT5d12.16} AUGUSTINUS. 248* {1,16} − Vel e converso illa que precepta sunt in lege, dicuntur minima; que autem Christus dicturus est, sunt maxima. Mandata autem minima significantur per unum iota et unum apicem. Qui ergo solverit, et docuerit sic, id est secundum quod solvit, minimus vocabitur in regno celorum. Et fortasse ideo non erit, quia ibi nisi magni esse non possunt.
248 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d12.17} GLOSSA. − Solvere autem est non agere quod recte quis intelligit, vel non intelligere que depravavit, aut minuere integritatem superadditionis Christi.
marg.| {CMT5d12.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 249* {hom.16} − Vel cum audieris minimum in regno celorum, nihil suspicare quam supplicium et gehennam. Regnum enim consuevit dicere non solum regni utilitatem, sed tempus resurrectionis, et adventum Christi terribilem.
249 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d12.19} GREGORIUS. In homiliario. 250* − Vel per regnum celorum Ecclesia intelligenda est, in qua doctor qui solvit mandatum, minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur.dc
dc ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 1, CCSL 141, p. 82.35-37: «Quomodo ergo in eo minimus uocatur qui ad hoc nullo modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam nisi praesens Ecclesia caelorum regnum dicitur? In qua doctor qui mandatum soluerit minimus uocatur, quia cuius uita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur». [FG2013]
250 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
marg.| {CMT5d12.20} HILARIUS. 251* {cad.4} − Vel minima dicit Domini passionem et crucem que si quis tamquam erubescenda non confitebitur, erit minimus, id est novissimus, ac pene nullus; confitenti vero magnam in celo vocationis gloriam pollicetur.
Unde sequitur:
251 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.
marg.| {CMT5d12.21} HIERONYMUS. − Suggillat252 in hoc Phariseos, qui contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populo, si vel parvum quod in lege est destruant. Possumus autem et aliter intelligere quod magistri eruditio, etiam si parvo peccato obnoxia sit, deducat eum de gradu maximo; nec prosit docere iustitiam quam minima culpa destruit; beatitudoque perfecta sit, que sermone docueris, opere complere.dd
dd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 27.520-528: «Iota unum aut unus apex non praeteribit ex lege donec omnia fiant. suggillat ergo Pharisaeos qui contemptis mandatis dei statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populis, si uel parum quod in lege praeceptum est destruant. possumus autem et aliter intellegere quod magistri eruditio, etiam si paruo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo nec prosit docere iustitiam quam minima culpa destruit, beatitudo que perfecta sit quae sermone docueris opere complere». [FG2013]
252 Suggillat Ka5 Ed1953 ] Sigillat As115
marg.| {CMT5d12.22} AUGUSTINUS. 253* {1,17} − Vel aliter. Qui solverit illa minima, scilicet precepta legis, et sic docuerit, minimus vocabitur; qui autem fecerit, illa minima, et sic docuerit non iam magnus habendus est, sed tamen, non tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus, facere debet et docere que Christus docet.
253 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 13 
prol.| [Lc. 5, 20-24 legitur Dominica 6 post Trinitatem = 7 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 699 = Cist. 100]
marg.| {CMT5d13.1} HILARIUS. 254* {cad.4} − Pulcherrimo ingressu opus legis cepit excedere, aditum in celum apostolis, nisi iustitiam Phariseorum anteissent, denuntians non futurum; et hoc est quod dicit:
254 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,20 
Dico enim vobis.
marg.| {CMT5d13.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum 255* {hom.16} − Iustitiam autem hic dicit universalem virtutem. Intende autem gratie additamentum discipulos enim suos adhuc rudes magistris qui in veteri testamento erant, vult esse meliores. Scribas autem ac Phariseos non dixit iniquos, quia non dixisset eos habere iustitiam. vide etiam quoniam hic vetus testamentum confirmat, comparationem faciens eius ad novum plus enim et minus eiusdem generis est. scribarum autem et Phariseorum iustitie sunt mandata Moysi; superimpletiones autem istorum mandatorum sunt mandata Christi. Hoc est ergo quod dicit nisi quis supra legis mandata, etiam hec mea precepta, que apud illos minima existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum celorum quoniam illa de pena liberant, que scilicet transgressoribus legis debetur, non autem in regnum inducunt; hec autem et de pena liberant, et in regnum inducunt. Cum autem sit idem solvere minima mandata, et non custodire, quare supradede solvente dicit: « Quod minimus vocabitur in regno Dei », hic autemdfde non conservante: « Non introibit in regnum celorum? » Sed vide quia minimum esse in regno idem est quod non intrare in regnum. Esse autem aliquem in regno non est regnare cum Christo, sed esse tantum in populo Christi; tamquam si dicat de solvente, quod inter christianos quidem erit, tamen minimus christianus. Qui autem intrat in regnum, fit particeps regni cum Christo. Consequenter et iste qui non intrat in regnum celorum, gloriam quidem non habebit cum Christo, erit tamen in regno celorum, id est in numero eorum super quos Christus celorum rex regnat.
de Mt. 5, 19.
df Mt. 5, 20.
255 Super Mattheum As115, Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d13.3} AUGUSTINUS. Nono decimo de civitate Dei.256* − [a] Vel aliter.
256 .XIX.] om. Ed1953
Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum et Phariseorum,
marg.| id est super eos qui solvunt quod docent, quia de iis alibi dictum estdg: « Dicunt enim et non faciunt »; ac si dicat: nisi ita abundaverit iustitia vestra, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod docetis,
dg Mt. 23, 3.
Non intrabitis in regnum celorum.
marg.| Alio ergo modo intelligendum est regnum celorum ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit, sed minimus ille, iste magnus. [c] Quod quidem regnum celorum est Ecclesia presens. [b] Alio autem modo regnum celorum dicitur quo non intrat nisi ille qui facit, [d] et hoc est Ecclesia qualis in futuro erit. dh
dh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 9, CCSL 48, p. 716.27-38: «Et continuo secutus adiungit: dico enim uobis quia, [a] nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim Pharisaeis dicit alio loco: quoniam dicunt, et non faciunt), - nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: [b] alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. ac per hoc ubi utrumque genus est, [c] ecclesia est, qualis nunc est; ubi autem illud solum erit, [d] ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. ergo et nunc ecclesia regnum christi est regnum que caelorum». [FG2017]
marg.| {CMT5d13.4} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Hoc autem nomen regnum celorum, quod tam crebro nominat Dominus, nescio utrum in libris Veteris Testamenti quisquam inveniat; proprie enim pertinet ad revelationem Novi Testamenti quod ori eius etiam nominandum servabatur quem regem ad regendum servos suos vetus testamentum prefigurabat. [a] Hic ergo finis, quo precepta referenda sunt, occultus erat in veteri Testamento, quamvis secundum eum etiam tunc viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant.di
di ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 30, CSEL 25, p. 533.27-534.2: «Quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis secundum eum uiuerent sancti, qui futuram eius reuelationem uidebant et pro temporum proprietate uel prophetice tegebant uel prophetice tectum sapienter intellegebant». [b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 31, CSEL 25, p. 534.4-535.15: «Denique - quod non temere dixerim - nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. Et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. [..] Proinde testimoniis uitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. Hoc enim proprie pertinet ad reuelationem noui testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. quod ori eius etiam nominandum seruabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos uniuersus ille adparatus ueteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, obseruationibus, festiuitatibus omnibus que eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse uenturum: qui plenus gratia et ueritate et ad praecepta facienda adiuuando per gratiam et promissa inplenda curando per ueritatem uenit legem non soluere sed adinplere». [FG2013]
marg.| {CMT5d13.5} GLOSSA. − Vel hoc quod dicit nisi abundaverit , referendum est ad intellectum Phariseorum et scribarum, non ad continentiam Veteris Testamenti.CF
CF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d13.6} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Pene enim omnia que monuit vel precepit Dominus, ubi adiungebat: E go autem dico vobis dj, inveniuntur et in illis veteribus libris. [a] Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari.
Unde subdit:
dj Mt. 5, 22.
Numérotation du verset Mt. 5,21 
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. dk
dk ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 23, CSEL 25, p. 521.21-24: «Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari». [b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 28, CSEL 25, p. 530.6-8: «Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat, ego autem dico uobis, inueniuntur, et in illis ueteribus libris. Ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. Ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui». [FG2013]
marg.| {CMT5d13.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Volens enim257* Christus ostendere quia ipse est Deus, qui aliquando locutus est in lege et qui nunc mandat in gratia, illud mandatum quod ponitur in lege, ante omnia, scilicet prohibitiva, que sunt contra proximum, et nunc ponit in principio mandatorum suorum.
257 enim] om. Li446
marg.| {CMT5d13.8} AUGUSTINUS. Primo de civitate Dei. 258* − Non autem quod audivimus non occides , virgultum vellere nefas ducimus, secundum manicheorum errorem, nec de irrationabilibus animalibus dictum intelligimus, quia iustissima ordinatione creatoris, vita et mors eorum nostris usibus subditur. Unde restat quod de homine intelligamus quod dictum est   non occides, non alterum, ergo nec te; neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. [c] Nequaquam autem contra hoc preceptum fecerunt qui auctore Deo bella gesserunt, ac personam gerentes publice potestatis iustissime rationis imperio sceleratos morte punierunt. Et Abrahamdlnon solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium obedienter occidere. [b] Hi ergo excipiuntur quos Deus occidi iubet sive lege data, sive ad personam pro tempore expressa iussione non autem ipse occidit qui ministerium dat iubenti, sicut adminiculum gladio utenti; nec Samsondmaliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter Spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. dn
dl Cf. Gn. 22, 3.
dm Cf; Idc. 16, 30.
dn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 1, c. 20-21, CCSL 47, p. 22.29-23.18: «[a] Num igitur ob hoc, cum audimus: non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et manichaeorum errori insanissime adquiescimus? his igitur deliramentis remotis cum legimus: non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationalibus animantibus, uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobis cum habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: non occides, nec alterum ergo nec te. neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. [b] sed his exceptis, quos deus occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo [c] nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: non occides, qui deo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum pro iussu dei sit habendum, quod iephte filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immolaturum deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus occurrisset; nec samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) – his igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter uel ipse Fonsiustitiae deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur». [FG2017]
258 Primo] om. Ed1953
marg.| {CMT5d13.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 259* {hom.16} − Per hoc autem quod dicit: D ictum est antiquis , ostendit multum tempus esse ex quo mandatum hoc acceperant. Hoc ergo dicit, ut auditores ad sublimiora progredi precepta cunctantes acrius incitet; ut si quispiam doctor dicat puero negligenti nescis iam quantum temporis syllabarum meditatione   consumpseris.
Et ideo subdit:
259 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,22 
Ego autem dico vobis quoniam omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.
marg.| In quo considera legislatoris potestatem nullus enim antiquorum prophetarum ita locutus est, sed sic hec dicit Dominus, quia illi ut servi ea que sunt Domini annuntiabant, hic autem ut filius ea que sunt patris, que etiam sua sunt; et illi conservis predicabant, hic autem suis servis legem ponebat.
marg.| {CMT5d13.10} AUGUSTINUS. Nono de civitate Dei. 260* − [a] Due quidem sunt sententie philosophorum de animi passionibus. [c] Stoicis enim non placet huiusmodi passiones cadere in sapientem. [b] Peripatetici vero has passiones in sapientem cadere dicunt, sed moderatas rationique subiectas. [e] Sicut tamen261 ita prebetur misericordia ut iustitia conservetur. [d] In disciplina autem christiana non tam queritur utrum pius262 animus irascatur aut tristetur, sed unde.CG do
do ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 9, c. 4, CCSL 47, p. 251.1-7: «[a] Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae graeci πάθη, nostri autem quidam, sicut cicero, perturbationes, quidam affectiones uel affectus, quidam uero, sicut iste, de graeco expressius passiones uocant. has ergo perturbationes siue affectiones siue passiones [b] quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationi que subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. hoc qui sentiunt, platonici sunt siue aristotelici, cum aristoteles discipulus platonis fuerit, qui sectam peripateticam condidit. aliis autem, [c] sicut stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet».   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 9, c. 5, CCSL 47, p. 254.5-20: «[d] Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. nam et misericordiam stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. longe melius et humanius et piorum sensibus accommodatius cicero in caesaris laude locutus est, ubi ait:"nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est". quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde compassio, qua utique si possumus subuenire compellimur? Seruit autem motus iste rationi, quando [e] ita praebetur misericordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, siue cum ignoscitur paenitenti».
CG ¶Codd. : As115 (30ra) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
260 De civitate Dei] ix° praem. As115 Li446
261 tamen As115 Li446 ] cum Ed1953
262 pius As115 Li446 ] prius Ed1953
marg.| {CMT5d13.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Qui enim263 sine causa irascitur264, reus erit. Qui vero cum causa, non erit reus. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec iudicia stant, nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur, peccat. Patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum.CH
CH ¶Codd. : As115 (30ra) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
263 enim Li446 Ed1953 ] om. As115
264 irascitur] ostenditur pr. m. et exp. Li446
marg.| {CMT5d13.12} HIERONYMUS. − In quibusdam ergo codicibus additur: sine causa. Ceterum in veris definita265 sententia est et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis ire occasio tollitur. Radendum266 est ergo267   sine causa , quiadp: « Ira viri iustitiam Dei non operatur ».CI dq
dp Iac 1, 20.
dq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 27.529-28.535: «Omnis qui irascitur fratri suo. in quibusdam codicibus additur: sine causa. ceterum in ueris definita sententia est et ira penitus tollitur scriptura dicente: qui irascitur fratri suo. si enim iubemur uerberanti alteram praebere maxillam et inimicos nostros amare et orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. radendum est ergo: sine causa, quia ira uiri iustitiam dei non operatur». [FG2013]
CI ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
265 definita Li446 Ed1953 ] diffinita As115
266 Radendum As115 Li446 Ed1953 ] irascendum Ed1657
267 est ergo Li446] inv. Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT5d13.13} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Sed tamen iracundia que cum causa est, non est iracundia sed iudicium. Iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis. Qui autem cum causa irascitur, ira illius non est ex passione. Ideo iudicare dicitur non irasci.CJ
CJ ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
marg.| {CMT5d13.14} AUGUSTINUS. Liber retractationum. 268 * − Illud etiam dicimus intuendum quid sit irasci fratri suo quoniam non fratri irascitur qui269 peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri270, non peccato irascitur, sine causa irascitur.CK dr
dr ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 19, CCSL 57, lin. 57 sqq.: «llud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. qui ergo fratri non peccato irascitur, sine causa irascitur». [MM2020]
CK ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
268 Liber As115 Li446 ] in libro Ed1953
269 qui As115 Ed1953 ] + peccatis Li446
270 fratri As115 Ed1953 ] + suo Li446
marg.| {CMT5d13.15} AUGUSTINUS. Quarto decimo de civitate Dei. 271* − Irasci autem fratri ut corrigatur , nullus sane mentis reprehendit . Huiusmodi enim motus de amore boni et de sancta caritate venientes, vitia dicenda non sunt, cum rectam rationem sequantur.CL ds
ds ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 14, c. 9, CCSL 48, p. 427.59-62: «Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere?» [FG2017]*
¶Nota : Bien qu’assez fréquemment attestée dans la latinité, l’expression «nullus sane mentis» comme toute la première phrase de cette sentence, est imputable à Thomas sous la plume de qui elle revient cinq fois dans 4 œuvres antérieures ou contemporaines du premier enseignement italien, soit, outre la CMT, le Contra impugnantes, le Super Iob, la question 7 de anima. [MM2017]
CL ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
271 Augustinus ... Dei As115 ] om. Li446 (cf. CMT5d13.16), Augustinus de civitate Dei Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT5d13.16} CHRYSOSTOMUS. {Opus imperfectum,hom.11} 272 − Puto autem quod273 non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de iracundia anime. Caro enim non potest obedire ut non conturbetur. Quando ergo homo irascitur et non vult facere quod ira compellit, caro eius irata est, animus autem eius non est iratus.CM
CM ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
272 Chrysostomus] + super Mattheum marg. As115, Augustinus xiiii° de ci. Dei Li446 , Chrys. super Matth. Ed1657
273 quod Ed1657 Ed1953] om. As115 Li446
marg.| {CMT5d13.17} AUGUSTINUS. 274* {1,19} − Sic ergo in hoc primo est unum, id est ira sola; in secundo autem sunt duo, scilicet ira et vox, que iram significat.
Unde sequitur:
274 Augustinus As115 Ed1657 ] Chrysostomus super Math. Li446, + De sermone Domini Ed1953
Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio.
marg.| Nonnulli de greco trahere voluerunt interpretationem huius vocis, putantes pannosum dici racha , quoniam grece dicitur pannus id est275 racos. Probabilius autem est non esse vocem significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has autem voces grammatici interiectiones vocant, velut cum dicitur a dolente “heu”.CN
CN ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56a-b) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
275 id est Ed1953] om. As115 Li446 Ed1657
marg.| {CMT5d13.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 276* {hom.16} − Vel racha est verbum contemptus et parvipensionis277. Sicut enim nos vel famulis vel iunioribus iniungentes dicimus: ‘vade tu, dic illi tu’, ita et qui syrorum utuntur lingua,   racha dicunt, pro ‘tu’. Dominus enim et que parvissima278 sunt evellit, et cum honore nobis invicem uti279 iubet.CO
CO ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56b) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
276 Chrysostomus In homiliario Li446 ( in omel.) Ed1657 ] Augustinus Li446 , Chrysostomus in Mattheum Ed1953
277 parvipensionis As115 Li446 Ed1953 ] vilipensionis Ed1657
278 parvissima As115 Ed1657 Ed1953 ] provissima Li446
279 uti As115 Ed1657 Ed1953 ] om. Li446
marg.| {CMT5d13.19} HIERONYMUS. 280 − Vel racha hebreum verbum est et dicitur281* inanis aut vacuus quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. Signanter autem addidit:   qui dixerit fratri suo . Frater enim noster nullus est, nisi qui eundem nobiscum habet patrem.CP dt
dt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 27.529-28.535: «Qui autem dixerit fratri suo: racha. hoc uerbum proprie hebraeorum est. racha enim dicitur κενός, id est inanis aut uacuus, quem nos possumus uulgata iniuria 'absque cerebro' nuncupare. si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia? sed et signanter additur: qui dixerit fratri suo: racha. frater enim noster nullus est nisi qui eundem nobis cum habet patrem. cum ergo similiter credat in Deum et christum dei nouerit sapientiam qua ratione stultitiae elogio denotari potest? qui autem dixerit: fatue, reus erit gehennae. Απὸ κοινοῦ ex superioribus subauditur: qui dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae. qui enim aeque in Deum credenti dicit: fatue, impius est in religione». [FG2013]
CP ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56b) Ed1953 {FG2017} {MM2017}*
280 Hieronymus As115 Ed1657 Ed1953 ] Chrysostomus In omel’ Li446
281 dicitur As115 Li446 Ed1657 ] + chenos id est Ed1953
marg.| {CMT5d13.20} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Indignum282* autem res est283 dicere hominem vacuum qui habet in se284 spiritum285.CQ
CQ ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56b) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
282 Indignum As115 Li446 Ed1657 ] Indigna Ed1953
283 res est Ed1953 ] om. As115 Li446 Ed1657
284 in se As115 Ed1953 ] in seipsum Li446, om. Ed1657
285 spiritum As115 Ed1953 ] sanctum Li446, + sanctum As115 Ed1657
marg.| {CMT5d13.21} AUGUSTINUS. {1,19} − In tertio autem significantur tria: ira, et vox que iram significat, et in voce vituperationis expressio.
Unde dicitur: 286:
286 dicitur Ed1657 Ed1953 ] sequitur As115 Li446
Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehenne ignis.
marg.| Gradus287 itaque sunt in istis peccatis: primo ut288 quisquis289 irascitur290, motum retineat corde conceptum. Iam si extorsit291 vocem292 non significantem aliquid293, sed animi motum ipsa eruptione testantem, plus est quam si ira surgens silentio premeretur. Sed adhuc plus est, si etiam verbum proferatur, quod iam certam vituperationem designat.CR
CR ¶Codd. : As115 (30rb) Li446 Ed1657 (56b) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
287 Gradus Ed1953 As115 ] Augustinus praem. rubr. in textu Li446 Ed1657 (+ de sermone Domini ubi supra)
288 primo ut Ed1953 ] inv. As115 Li446
289 quisquis Ed1953 ] quisque As115 Li446, unusquisque Ed1657
290 irascitur Ed1953 ] irascatur et As115 Li446 Ed1657
291 extorsit Ed1953 ] extorserit As115 Li446 Ed1657
292 vocem] + ipsa commotio Ed1657 (+ id supplemus ex Augustino quod alia exemplaria pretermiuttunt , ne ambigua relinquatur vel minus plena et minus apta constructio , quasi dicatur vocem extorquere qui irascitur , non commotio irascentis)
293 aliquid Ed1953 As115] ad Li446
marg.| {CMT5d13.22} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Sicut autem nemo est vacuus qui habet spiritum sanctum, ita nemo est vacuus qui Christum cognoscit; sed si racha idem est quod vacuus, quantum ad sensum verbi, unum est dicere fatue et racha; sed differunt quantum ad dicentis propositum racha enim verbum vulgare erat apud Iudeos, quod non ex ira neque odio, sed ex aliquo motu vano dicebant, magis fiducie causa, quam iracundie. Sed forte dices si racha iracundie causa non dicitur, quare peccatum est quia contentionis causa dicitur, non edificationis; si enim nec bonum verbum dicere debemus nisi pro edificatione, quanto magis illud quod in se naturaliter malum est?
marg.| {CMT5d13.} AUGUSTINUS. 294* {1,19} − Vide etiam nunc tres reatus iudicii, concilii et gehenne ignis; in quibus quosdam gradus factos admonet a levioribus ad graviora nam in iudicio adhuc defensionis locus datur; ad concilium autem pertinere videtur sententie prolatio, quando inter se iudices conferunt quo supplicio damnari oporteat; in gehenna vero ignis certa est damnatio et pena damnati. Unde patet quantum intersit inter iustitiam Phariseorum et Christi ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira facit reum iudicio, quod horum trium est levissimum.
294 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d13.23} RABANUS. {suder Reus erit gehenne ignis} − Gehennam hic salvator inferni cruciatum nominat, quam nomen traxisse putant a valle idolis consecrata, que est iuxta Ierusalem, repleta olim cadaveribus quam et iosiam contaminasse in libro Regum legimus.
marg.| {CMT5d13.24} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 295* {hom.16} − Hic autem primum gehenne nomen posuit, postquam de regno celorum supra dixerat, ostendens quod illud dare, est ex suo amore, hoc autem ex nostra desidia. Multis autem hoc grave videtur, si pro solo verbo tantam patiemur penam; propter quod quidam dicunt hoc hyperbolice dictum esse. Sed timeo ne verbis hic nosmetipsos decipientes, illic opere ultimum patiamur supplicium. Non ergo estimes hoc esse onerosum plures enim penarum et peccatorum a verbis habent principium etenim parva verba multoties homicidium pepererunt et civitates integras everterunt. Nec enim parvum estimes fratrem stultum vocare, auferens ei prudentiam et intellectum, quo homines sumus et ab irrationabilibus distamus.
295 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d13.25} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} −  Vel reus erit concilio id est ut sit unus ex concilio eorum qui adversus Christum fuerunt, sicut apostoli in suis canonibus interpretantur.
marg.| {CMT5d13.26} HILARIUS. 296* {cad.4} − Vel qui Spiritu sancto plenum convicio vacuitatis insinuat, fit reus concilio sanctorum contumeliam spiritus sancti sanctorum iudicio animadversione luiturus.
296 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d13.27} AUGUSTINUS. 297* {1,19} − Quisquis autem dixerit quo graviori supplicio punitur homicidium, si gehenna ignis punitur convicium cogit intelligi esse differentiam gehennarum.
297 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d13.28} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 298* {hom.16} − Vel iudicium et concilium sunt pene in presenti, gehenna autem pena futura. Ideo autem ire iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile hominem totaliter299* esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est; et propterea determinatam penam non apposuit, ne videretur totaliter300* iram prohibere. Concilium autem posuit nunc pro301 iudicio Iudeorum, ut non302* videatur semper nova inducere*303.CS
CS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
298 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
299 totaliter] omnino Ed1953
300 totaliter] prorsus Ed1953
301 pro] per cacogr . Ed1953
302 ut non] ne Es1953
303 inducere] + ac peregrina docere Ed1953
marg.| {CMT5d13.29} AUGUSTINUS. 304* {1,19} − In istis autem tribus sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur. Qui irascitur , inquit, fratri suo, sine causa, secundum quosdam; in secunda vero, cum ait q  ui autem dixerit fratri suo racha , subauditur sine causa; nam in tertia, ubi ait   qui autem dixerit fatue , duo subaudiuntur et305*   fratri suo et sine causa. Et hoc est unde defenditur quod Apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat non enim id facit sine causa.
304 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
305 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 14 
prol.| [Lc. 5, 20-24 legitur Dominica 6 post Trinitatem = 7 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 699 = Cist. 100]
marg.| {CMT5d14.1} AUGUSTINUS. 306* {1,20} − Si irasci non est fas fratri, aut dicere racha, aut fatue, multo minus in animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur; et ideo subdit:
306 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,23 
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, etc.307
307 etc.] om. Li446
marg.| {CMT5d14.2} HIERONYMUS. − Non dixit si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior tibi reconciliationis imponatur necessitas.du
du ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 28.549-555: «Si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te. non dixit: si tu habes aliquid aduersus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid aduersum te, ut durior reconciliationis tibi inponatur necessitas. quamdiu ergo illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo». [FG2013]
marg.| {CMT5d14.3} AUGUSTINUS. 308* {1,20} − Tunc enim ipse habet adversus nos, si nos eum in aliquo lesimus nam nos adversus illum habemus, si ille nos leserit, ubi non est opus pergere ad reconciliationem non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit iniuriam; sed tantum dimittas, sicut tibi a Domino dimitti cupis quod ipse commiseris.
308 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d14.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Si autem ille te leserit, et prius rogaveris, magnam habebis mercedem.
marg.| {CMT5d14.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 309* {hom.16} − Sed si aliquis propter amorem proximi ei reconciliari non curat, ad hoc eum inducit ut saltem eius opus non remaneat imperfectum, et precipue in loco sacro.
Unde subdit:
309 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,24 
Relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo.
marg.| {CMT5d14.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 310  − Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium. Hinc ergo perpendite quantum sit malum discordie, propter quod et illud abicitur per quod culpa relaxatur. vide autem misericordiam Dei, quomodo hominum utilitates amplius aspicit quam suos honores plus enim diligit concordiam fidelium quam munera quamdiu enim fideles homines aliquam dissensionem habuerint, munus eorum non suscipitur, oratio eorum non exauditur. Nemo enim inter duos inimicos potest esse fidelis amicus amborum; ideo et Deus non vult esse amicus fidelium, quamdiu inter se fuerint inimici. Et nos ergo fidem Deo non servamus, si inimicos eius non diligimus et amicos eius odimus. qualis autem precessit offensio, talis debet sequi reconciliatio. Si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si verbis offendisti, verbis reconciliare; si operibus offendisti, operibus reconciliare. Omne enim peccatum quo modo committitur, eo modo de ipso penitentia agitur.||
310 Super Mattheum] om. Li446 * (al. m. compl.)
marg.| {CMT5d14.7} HILARIUS.311* {c.4} − Reconciliata autem humana pace, reverti in divina iubet, in Dei caritatem de caritate hominum transituros.
Et ideo sequitur:
311 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et tunc veniens offeres munus tuum.
marg.| {CMT5d14.8} AUGUSTINUS. 312* {1,20} − Si autem quod hic dicitur, accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credit ita fieri oportere, si frater sit presens non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare iubearis. Si vero de absente, et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et Maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimus, ut quod dictum est, sine absurditate possit intelligi. Altare itaque spiritualiter fidem accipere possumus. Munus enim quod offerimus Deo sive doctrina, sive oratio, vel quicquid aliud, Deo acceptum esse non potest nisi fide fulciatur. si ergo fratrem in aliquo lesimus, pergendum est ad reconciliationem, non pedibus corporis, sed motibus animi, ubi te humili affectu prosternas fratri in conspectu eius, cuius munus es oblaturus. Ita enim, ac si presens sit, poteris eum non simulato animo lenire veniam postulando, atque inde veniens, id est intentionem revocans ad id quod agere ceperas, offeras munus tuum.
312 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 15 
marg.| {CMT5d15.1} HILARIUS. 313* {cad.4} − Quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis Dominus esse permittit, cito in vite nostre via reconciliari nos adversario precepit, ne in mortis tempus non inita pace transeamus.
Et ideo dicit 314:
313 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
314 ideo dicit] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 5,25 
Esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo in via, ne forte tradat te adversarius iudici.
marg.| {CMT5d15.2} HIERONYMUS. − Pro eo quod nos habemus in latinis codicibus consentiens, in grecis scriptum est eunoon, quod interpretatur benevolus, aut benignus.dv
dv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 29.561-562: «Pro eo quod nos in latinis codicibus habemus consentiens, in graecis scriptum est εὐνοῶν, quod interpretatur beniuolus aut benignus». [FG2013]*
marg.| {CMT5d15.3} AUGUSTINUS. 315* {1,22} − Sed videamus quis sit adversarius, cui iubemur esse benevoli. Aut enim diabolus est, aut homo, aut caro, aut Deus, aut preceptum eius. Sed diabolo non video qualiter iubeamur esse benevoli aut consentientes ubi enim benevolentia, ibi amicitia; nec quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit cui semel renuntiando bellum indiximus; neque consentire illi oportet, cui si numquam consensissemus, numquam in istas incidissemus materias.
315 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d15.4} HIERONYMUS. − Quidam tamen dicunt a salvatore precipi ut simus benevoli erga diabolum, ne faciamus eum penam sustinere pro nobis, quem dicunt pro nobis esse torquendum, si ei consenserimus vitia suggerenti. Quidam cautius disputant, in baptismate singulos pactum inire cum diabolo ei abrenuntiando. Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario, et nequaquam in carcere recludendi.dw
dw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 30.583-595: «Alii iuxta epistulam petri dicentis: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit, aduersarium diabolum interpretantur et uolunt a saluatore praecipi ut, dum in potestate nostra est, simus beniuoli erga diabolum qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum poenas sustinere pro nobis; cum enim ipse uitiorum incentiua suppeditet et nobis etiam uoluntate peccantibus, si consenserimus ei uitia suggerenti, pro nobis quoque esse torquendum; et dicunt beniuolum esse unumquemque sanctorum aduersario suo si eum non faciat pro se sustinere tormenta. quidam coactius disserunt in baptismate singulos pactum inire cum diabolo et dicere: renuntio tibi, diabole, et pompae tuae et uitiis tuis et mundo tuo qui in maligno positus est. si ergo seruauerimus pactum, beniuoli et consentientes sumus aduersario nostro et nequaquam in carcerem recludendi. sin uero quicquam transgressi fuerimus eorum quae diabolo sponderamus, trademur iudici ac ministro et mittemur in carcerem et non exibimus ex eo donec reddamus nouissimum quadrantem». [FG2013]
marg.| {CMT5d15.5} AUGUSTINUS. 316* {1,22} − Non autem video quomodo accipiam, ab homine nos iudici tradi, ubi Christum iudicem intelligo, ante cuius tribunal omnes exhiberi oportet. Quomodo ergo iudici traditurus est qui ante iudicem pariter exhibetur et etiam si occidendo quis nocuerit homini, non erit iam tempus quo concordet cum eo in via, id est in hac vita; nec tamen ideo non sanabitur penitendo. Carni vero multo minus video quomodo consentientes esse iubeamur; magis enim peccatores ei consentiunt qui vero eam servituti subiiciunt, non ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.
316 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d15.6} HIERONYMUS. − Quomodo etiam caro mittenda erit in carcerem si anime non consenserit, cum et anima et caro pariter recludende sint, nec quicquam possit caro facere nisi quod animus imperaverit aut spiritus sanctus habitans in nobis, uel carnem uel animam repugnantes iudici tradere cum ipse sit iudex 317*? CT dx
dx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 29.576-578: «Quomodo enim aut caro mittenda erit in carcerem, si animae non consenserit, cum et anima et caro pariter recludendae sint nec quicquam possit caro facere nisi quod animus inperaret aut spiritus sanctus habitans in nobis, uel carnem uel animam repugnantes iudici tradere cum ipse sit iudex?» [FG2013]
CT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
317 aut spiritus… iudex] om. Ed1953
marg.| {CMT5d15.7} AUGUSTINUS. 318* {1,22} − Fortassis ergo iubemur Deo consentire, quia ab eo peccando recessimus, ut adversarius noster dici possit dum nobis resistit Deus enim superbis resistit. Quisquis ergo in hac vita non fuerit reconciliatus Deo per mortem filii eius, tradetur ab illo iudici, id est filio, cui pater iudicium dedit. Quomodo autem potest recte dici homo esse in via cum Deo, nisi quia Deus ubique est aut si non placet dici impios esse cum Deo, qui ubique presto est, sicut non dicimus cecos esse cum luce que eos circumfundit, unum reliquum est ut hic adversarium preceptum Dei intelligamus, quod adversatur peccare volentibus, et datum est nobis ad hanc vitam ut sit nobiscum in via; cui oportet nos consentire cito, legendo, preaudiendo, deferendo ei culmen auctoritatis, ut quod aliquis intelligit non oderit propter hoc quod adversatur peccatis suis, sed magis diligat propter correctionem; quod vero obscurum est, oret ut intelligat.
318 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d15.8} HIERONYMUS. − Sed ex precedentibus manifestus est sensus, quod Dominus nos ad concordiam proximi cohortatur; nam supra dictum est vade reconciliari fratri tuo.CU dy
dy ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 29.562-565: «Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus est sensus quod nos dominus atque saluator noster, dum in istius saeculi uia currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur iuxta apostolum dicentem: si fieri potest, quantum ex uobis est cum omnibus hominibus pacem habentes». [FG2013]
CU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d15.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Festinat enim Dominus ut ad amicitiam festinemus inimicorum nostrorum quamdiu vivimus in hac vita, sciens quam periculosum est si unus ex inimicis pace non facta mortuus fuerit. Si enim inimicantes per mortem iveritis ante iudicem, tradet te Christo, convincens te reum iudicio eius. Tradet autem te iudici, etiam si te prius rogaverit qui enim rogat prius inimicum, reum facit eum ante Deum.
marg.| {CMT5d15.10} HILARIUS. 319* {cad.4} − Vel adversarius tradet vos iudici, quia manens in eum simultatis vestre ira vos320 arguit.CV
CV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
319 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
320 vos] nobis Li446
marg.| {CMT5d15.11} AUGUSTINUS. 321* {1,22} − Iudicem intelligo Christum: « Pater enim omne iudicium dedit Filio »dz; ministrum autem intelligo angelum et angeli, inquit Mattheusea: « Ministrabant ei »; et cum angelis suis venturum credimus ad iudicandum.
Unde sequitur:
dz Io. 5, 22.
ea Mt. 4, 11.
321 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Et Iudex tradat te ministro.
marg.| {CMT5d15.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 322 {Opus imperfectum,hom.11} − Vel ministro, id est angelo penarum crudeli, et ille mittet te in carcerem gehenne.
Unde sequitur:
322 Super Mattheum] om. Li446
Et in carcerem mittaris.CW
CW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d15.13} AUGUSTINUS. 323* {1,22} − Carcerem autem intelligo penas, videlicet tenebrarum. Et ne quis istum carcerem contemneret, sequitur:
323 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,26 
Amen dico tibi: Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem.
marg.| {CMT5d15.14} HIERONYMUS. − Quadrans genus nummi est quod habet duo minuta, hoc est ergo non egredieris de carcere donec etiam minuta peccata persolvas.eb
eb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 30.598-604: «Quadrans genus nummi est qui habet duo minuta. unde in alio evangelio mulier illa pauper et uidua dicitur misisse quadrantem in corbanam, in alio duo minuta; non quod dissonent evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. hoc est ergo quod dicit: non egredieris de carcere donec etiam minima peccata persoluas». [FG2013]
marg.| {CMT5d15.15} AUGUSTINUS. 324* {1,22} − Aut enim pro eo positum est quod nihil relinquitur impunitum; sicut cum volumus exprimere aliquid ita exactum ut nihil relinqueretur, dicimus usque ad fecem; vel significantur sub nomine quadrantis novissimi terrena peccata. Quarta enim pars elementorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur. In hoc autem quod dictum est solvas, significatur pena eterna. Et sicut positum est donec, ubi dictum estec: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis ». (non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinit regnare), ita et hic accipi potest non exies donec solveris quadrantem; semper non exiturum, quia solvet semper novissimum quadrantem, dum sempiternas penas peccatorum terrenorum luet.
ec Ps. 109, 1.
324 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d15.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Vel si quidem in hoc seculo pacem feceris, etiam gravissimi operis poteris accipere indulgentiam; si autem semel condemnatus fueris, missus in carcerem, non solum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso, quod potest significari per quadrantem, exigentur a te supplicia.
marg.| {CMT5d15.17} HILARIUS. 325* {cad.4} − Quia enim caritas plurimum peccatorum tegit, novissimum pene quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius culpa criminum redimatur.CX
CX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
325 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d15.18} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.11} − Vel angustie huius mundi appellantur carceres, in quas plerumque peccantes mittuntur a Deo.CY
CY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT5d15.16} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 326* {hom.16} − Vel loquitur hic de iudicibus qui sunt in mundo isto et de via que est ad hoc iudicium et de carcere isto, ut non solum a futuris, sed et a presentibus auditorem inducat, que sunt ante oculos, et magis consueverunt movere; sicut et Paulus dicitedsi male feceris, time potestatem non enim sine causa gladium portat.
ed Rm. 13, 4.
326 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 16 
marg.| {CMT5d16.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 327* {hom.17} − Postquam Dominus  primum mandatum328 adimplevit, scilicet non occides , ordinate procedit ad secundum329*, dicens330:
327 homiliario] scrips., om(el’) codd., Matthaeum Ed1953
328 mandatum] inq. datum cacogr. Li446
329 primum... secundum] quid primum mandatum contineret edocuit , scilicet non occides , instituto pergens ordine provehitur ad secundum Ed1953
330 dicens] dices Mt366
Numérotation du verset Mt. 5,27 
Audistis quia331 dictum est antiquis: Non mechaberis.CZ
331 quia] quando Mt366
marg.| {CMT5d16.2} AUGUSTINUS. De decem chordis. − [1] Id est non ibis ad aliquam aliam preter uxorem tuam. Si enim hoc exigis ab uxore, non vis hoc reddere uxori, cum debeas in virtute precedere uxorem. [2] Turpe autem est ut vir dicat hoc non posse fieri. Quod femina facit, vir non potest. [3] [a] Noli autem dicere uxorem non habeo, [c] ad meretricem pergo, nec hoc preceptum violo, quod dicit non mechaberis. [b] Iam enim nosti pretium tuum, iam nosti quod manduces, quod bibas. Abstine ergo te a fornicationibus. [4] Cum enim imaginem Dei (quod es tu) corrumpis per fornicationes et defluentias libidinis, ipse etiam Dominus, qui scit quid tibi utile sit, hoc precipit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse cepisti.ee
ee ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 9, CCSL 41,
[1] p. 111.110-112: «Dicitur tibi: Non moechaberis, id est non eas ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore et non uis hoc reddere uxori. Et cum debeas in uirtute praecedere uxorem, quoniam castitas uirtus est, tu sub uno impetu libidinis cadis».
[2] p. 130.426: «Foedum est, fratres mei, turpe est ut uir dicat non posse fieri quod facit femina».
[3] p. 134.505-509: «[a] Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid uis agere: 'Vxorem * non habeo, facio quod uolo; non enim post uxorem meam pecco'. [b] Iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. [c] Ne forte dicas mihi: 'Ad fornicem uado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum uiolo, quod dictum est: Non moechaberis, quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum uiolo ubi dictum est: Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicum uado, in quod praeceptum incurro? Non inuenimus chordam quam tangamus? Non inuenimus chordam quo neruo ligemus fugitiuum istum? Non fugiat, habet unde ligetur».
[4] p. 137.546-555: «Cum uero imaginem dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, qui uxorem non habes. Et non attendis per libidines illicitas fornicationis* cuius imaginem uiolasti? Postremo deus qui scit quid tibi sit utile, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem illorum, non ad suam - non enim indiget seruis quasi adiutorium, sed tu indiges domino ad auxilium - ipse ergo dominus qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc iussit, hoc praecepit, ne per illicitas uoluptates corruat templum eius quod esse coepisti». [MM2019]
marg.| {CMT5d16.3} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Sed quoniam putabant Pharisei, tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Dominus talem concupiscentiam nihil aliud esse, dicens:
Numérotation du verset Mt. 5,28 
Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo332.
332 Mt. 5, 18.
marg.| Quod autem lex precipit: « non concupisces uxorem proximi tui »ef, videbatur Iudeis intelligendum esse de ablatione non de concubitu. eg
ef Ex 20, 17.
eg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 23, CSEL 25, p. 521.25-522.2: «Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. Unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud». [FG2013]
marg.| {CMT5d16.4} HIERONYMUS. − Inter333* passionem et propassionem, hoc interest quod passio reputatur pro vitio334*, propassio, licet initii335* culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si ergo consenserit, de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque igitur viderit ad concupiscendum, id est sic aspexerit ut concupiscat, et facere disponat, recte mechatus dicitur in corde suo.DA eh
eh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 30.605-31.617: «Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. inter πάθος et προπάθειαν, id est inter passionem et propassionem, hoc interest quod passio reputatur in uitio, propassio (licet initii culpam habeat) tamen non tenetur in crimine. ergo qui uiderit mulierem et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est; si uero consenserit et de cogitatione affectum fecerit sicut scriptum est in dauid: transierunt in affectum cordis, de propassione transiuit ad passionem et huic non uoluntas peccandi deest, sed occasio. quicumque igitur uiderit mulierem ad concupiscendum, id est si sic aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte moechatus eam dicitur in corde suo». [FG2013]*
DA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
333 Inter] + pathos et propathian id est inter Ed1953
334 pro vitio] in vitium Ed1953
335 initii] vitii Ed1953
marg.| {CMT5d16.5} AUGUSTINUS. 336* {1,23} − Nam tria sunt quibus impletur peccatum scilicet suggestio que per memoriam fit, sive per corporis sensus; quod si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est; si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum est. verumtamen delectatio ante consensum vel nulla est, vel tenuis; cui consentire peccatum est. Si autem et in factum processerit, videtur satiari et extingui cupiditas. Sed postea cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, que adhuc minor est quam illa que in consuetudinem vertitur; quam vincere difficile est.
336 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT5d16.6} GREGORIUS. In vicesimo primo Moralium. 337* {2,1,2} − Quisquis vero incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati cadit, atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species forme cordi per oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur. Providendum ergo nobis est quia intueri non debet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis sue deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. ei
ei ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 21, § 2, CCSL 143A, lin. 20 sqq.: «Quisquis uero per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectatione peccati etiam nolens cadit; atque obligatus desideriis, incipit uelle quod noluit. Praeceps quippe anima dum ante non prouidet, ne incaute uideat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod uidit. Vnde et prophetae mens, quae subleuata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam coniugem incaute uidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite coniunxit. Sanctus autem uir, qui acceptis corporis sensibus uelut subiectis ministris quidam aequissimus iudex praeest, culpas conspicit antequam ueniat et uelut insidianti morti fenestras corporis claudit dicens: pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de uirgine. Vt enim cogitationes cordis caste seruare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incaute aspiceret quod postmodum inuitus amaret. Valde namque est quod caro deorsum trahit et semel species formae cordi per oculos illigata uix magni luctaminis manu soluitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione uersemus, prouidendum nobis est; quia intueri non debet quod non licet concupisci. Vt enim munda mens in cogitatione seruetur a lasciuia uoluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
337 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT5d16.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 338* − [c] Si ergo continue velis [a] oculos pulchris faciebus339 infigere, [d] capieris omnino [b] etsi bis vel ter340 fortasse possis continere, [e] non enim es extra humanam naturam. Qui autem flammam semel accendit, etiam visa muliere absente, format 341 apud se imagines 342 turpium actionum343 a quibus multoties procedit ad opus. Quod si aliqua se ornando oculos hominum ad se attraxerit, etiamsi nulli plagam intulerit344*, penam patietur extremam. Venenum enim confecit etsi nullus qui bibat inventus sit. Quod autem viris dicit, hoc et ad feminas loquitur. Capiti enim loquens et corpori persuadet345*.DB ej
ej ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., homilia 15, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 63rb -64rb ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 69ra -69vb : «Ideoque ait qui inspexit mulierem ad concupiscendum iam adulteravit eam. Hoc est qui studet clara corpora circumscrutari et pulcros visus venari et fovere inspectione animam [a] et infigere oculos bonis faciebus. Non enim corpus venit eripere a pernitiosis actibus solum sed et animam ante illud. Quoniam enim in corde spiritus suscipimus gratiam id expurgat primum. Et qualiter possibile est ait a concupiscentia eripi, maxime quidem si voluerimus possibile est et hanc mortificare et in operabilem manere [per manere Fir.]. Sed et aliter hic non simpliciter concupiscentiam destruit sed et concupiscentiam que ex visu innascitur qui enim studet videre pulchros visus, ipse maxime caminum passionis accendit et animam captivam facit et velociter et ad actum venit. […] [b] Semel enim et bis et ter videns, fortassis poteris continere. [c] Si autem continue hoc feceris et accenderis caminum, [d] capieris omnino [e] non enim extra humanam es naturam. […] Qui enim flammam accendit semel et absente visa muliere, plasmat apud se ipsum continue ydola flagitiosarum actionum et ab ipsis multotiens et ad opus procedit. Ideoque colluctationem que est per cor destruxit Christus. […] Farmacum enim miscuit et venenum construxit etsi non calicem protulit. Magis autem et calicem obtulit etsi nullus qui bibat inventus sit. Quid igitur ? Nonne et ad has loquitur ait quoniam communes leges ponit et si ad viros extendere videatur [videtur Fir.] leges. Capiti enim loquens communem et ad corpus facit suasionem. Mulierem enim et virum unum novit animal et nusquam dividit genus».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 17, § 1-2, PG 57, 255 # ; 256.36-49 , 257.35-46 «[§ 1] Ὁ ἐμβλέψας γυναικὶ πρὸς τὸ ἐπιθυμῆσαι, ἤδη ἐμοίχευσεν αὐτήν· τουτέστιν, ὁ ποιούμενος ἔργον τὰ λαμπρὰ σώματα περιεργάζεσθαι, καὶ τὰς εὐμόρφους ὄψεις θηρᾷν, καὶ ἑστιᾷν τῇ θέᾳ τὴν ψυχὴν, καὶ [a] προσηλοῦν τὰ ὄμματα τοῖς καλοῖς προσώποις. Οὐ γὰρ τὸ σῶμα ἦλθεν ἀπαλλάξαι τῶν πονηρῶν πράξεων μόνον, ἀλλὰ καὶ τὴν ψυχὴν πρὸ ἐκείνου. Ἐπειδὴ γὰρ ἐν τῇ καρδίᾳ τὴν [col. 256] τοῦ Πνεύματος δεχόμεθα χάριν, αὐτὴν ἐκκαθαίρει πρώτην. Καὶ πῶς δυνατὸν ἐπιθυμίας, φησὶν, ἀπηλλάχθαι; [b] Μάλιστα μὲν, εἰ βουληθείημεν, δυνατὸν καὶ ταύτην νεκρωθῆναι, καὶ ἀνενέργητον μένειν. Ἄλλως δὲ ἐνταῦθα οὐχ ἁπλῶς τὴν ἐπιθυμίαν ἀναιρεῖ, ἀλλὰ τὴν ἐκ τῆς ὄψεως ἐγγινομένην ἐπιθυμίαν. Ὁ γὰρ σπουδάζων ὁρᾷν τὰς εὐμόρφους ὄψεις, αὐτὸς μάλιστα τὴν κάμινον ἀνάπτει τοῦ πάθους, καὶ τὴν ψυχὴν αἰχμάλωτον ποιεῖ, καὶ ταχέως καὶ ἐπὶ τὴν πρᾶξιν ἔρχεται. […] [§ 2] […] Τί οὖν, ἐὰν ἴδω, φησὶ, καὶ ἐπιθυμήσω μὲν, μηδὲν δὲ πράξω πονηρόν; Καὶ οὕτω μετὰ τῶν μοιχῶν ἕστηκας. Ἀπεφήνατο γὰρ ὁ νομοθέτης, καὶ οὐδὲν δεῖ περιεργάζεσθαι πλέον. [c] Ἅπαξ μὲν γὰρ καὶ δὶς καὶ τρὶς οὕτως ἰδὼν, ἴσως δυνήσῃ κρατεῖν· ἂν δὲ συνεχῶς τοῦτο ποιῇς, καὶ ἀνάπτῃς τὴν κάμινον, [d] ἁλώσῃ πάντως·[e] οὐ γὰρ ἔξω τῆς ἀνθρωπίνης ἕστηκας φύσεως. Ὥσπερ οὖν ἡμεῖς, ἐὰν ἴδωμεν παιδίον μάχαιραν κατέχον, κἂν μὴ πληγὲν ἴδωμεν, μαστιγοῦμεν καὶ ἀπαγορεύομεν αὐτῷ μηδέποτε αὐτὴν κατασχεῖν· οὕτω καὶ ὁ Θεὸς τὴν ἀκόλαστον ὄψιν καὶ πρὸ τῆς πράξεως ἀναιρεῖ, μήποτε καὶ εἰς πρᾶξιν ἐμπέσῃ. Ὁ γὰρ τὴν φλόγα ἀνάψας ἅπαξ, καὶ ἀπούσης τῆς ὀφθείσης γυναικὸς, πλάττει παρ’ ἑαυτῷ διηνεκῶς εἴδωλα πραγμάτων αἰσχρῶν, καὶ ἀπ’ αὐτῶν πολλάκις καὶ ἐπὶ τὸ ἔργον πρόεισι. Διὰ τοῦτο καὶ τὴν διὰ τῆς καρδίας συμπλοκὴν ὁ Χριστὸς ἀναιρεῖ. […] [col. 257]. Καὶ ταῦτα λέγω, τὰς σωφρονούσας ἀπαλλάττων τῆς κατηγορίας, Ὡς εἴγε τις καλλωπίζοιτο, καὶ καλοίη πρὸς ἑαυτὴν τοὺς τῶν ἀπαντώντων ὀφθαλμοὺς, κἂν μὴ πλήξῃ τὸν ἐντυγχάνοντα, δίκην δίδωσι τὴν ἐσχάτην. Τὸ γὰρ φάρμακον ἐκέρασε, καὶ τὸ κώνειον κατεσκεύασεν, εἰ καὶ μὴ τὴν κύλικα προσήγαγε· μᾶλλον δὲ καὶ τὴν κύλικα προσήγαγεν, εἰ καὶ μηδεὶς ὁ πίνων εὑρέθη. Τί οὖν οὐχὶ καὶ πρὸς αὐτὰς διαλέγεται; φησίν. Ὅτι κοινοὺς τοὺς νόμους πανταχοῦ τίθησι, κἂν πρὸς τοὺς ἄνδρας ἀποτείνεσθαι δοκῇ μόνους· τῇ γὰρ κεφαλῇ διαλεγόμενος, κοινὴν καὶ πρὸς τὸ σῶμα ἅπαν ποιεῖται τὴν παραίνεσιν. Γυναῖκα γὰρ καὶ ἄνδρα ἓν οἶδε ζῶον, καὶ οὐδαμοῦ διαιρεῖ τὸ γένος». [MM2020]
338 in homiliario] scrips., om. Li446 , in Matthaeum Ed1953
339 faciebus] + in pulvere Li446
340 ter] t’ro Li446
341 format] forma Ed1657
342 imagines] imaginem Ed1657
343 actionum] + retinet Ed1657
344 intulerit] intulit Li446
345 continue… persuadet] studeas venustis vultibus oculos frequenter infigere, profecto capieris, etiam si secundo et tertio possis fortasse animum continere . Neque enim extra naturam aliamque [ aleamque Ed1953 cum Chrys.] humanam consistis . Qui enim in se flammam cupiditatis accenderit , etiam absente muliere quam vidit , iugiter apud se turpium rerum simulacra depingit , et [non inquam [ nonnumquam Ed1953 cum Chrys.] ad flagitium ipsum etiam opere pervenit. Si qua vero ideo ornatur et comitur , ut in se oculos hominum irritet , etiam si nullum pulchritudine sua potuerit vulnerare , dabit tamen extrema supplicia paravit quippe venenum , porrexit poculum , etiam si nullus qui biberet inventus sit. Quod autem ad solos viros videtur dirigere , etiam feminis competit cum enim capiti loquitur , toti profecto corpori admonitio communis est Ed1579 Ed1953 <cuius fons> = Chrysostomus , Opera omnia, t. 3 , Basileae , 1530 , p. 115-117.
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 17 
marg.| {CMT5d17.1} GLOSSA. − Quia non solum peccata vitanda sunt346 sed etiam347* occasiones348 peccatorum tollende, postquam docuit vitare349 moechie peccatum, non solum in opere, sed etiam in corde, consequenter docet occasiones peccatorum abscindere350, dicens:
346 sunt] + peccata Li446
347 etiam] scilicet cacogr. Md214, et Ed1953
348 occasiones] occiones cacogr. Md214
349 vitare] intrare Li446
350 abscindere] scrips., abscidere Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,29 
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te etc.351* DC
351 te etc.] etc. Li446 , te Ed1953
marg.| {CMT5d17.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Sed, si secundum prophetam, non est sanitas in carne nostra, quot membra quis habet, debet abscindere, ut secundum malitiam carnis, sufficiat pena membrorum. Sed videamus si sic possibile est intelligere de oculo corporali vel manu. Sicut totus homo, cum conversus fuerit ad Deum, mortuus est peccato, sic et oculus, cum desierit male aspicere, eiectus est peccato; sed neque sic convenit. Si enim dexter oculus scandalizat, sinister quid facit numquid contradicit dextero, ut quasi innocens reservetur.
marg.| {CMT5d17.3} HIERONYMUS. − In dextero ergo oculo et dextera manu, et fratrum et uxoris et liberorum atque affinium et propinquorum innititur affectus; quem si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus, debemus truncare huiusmodi portiones.ek
ek ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 31.627-32.631: «Aliter: in dextro oculo et dextra manu fratrum et uxoris et liberorum atque adfinium et propinquorum monstratur affectus; quos si ad contemplandam ueram lucem nobis inpedimento cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne, dum uolumus lucri ceteros facere, ipsi in aeternum pereamus. unde dicitur et de sacerdote magno cuius anima dei cultui dedicata est: supra matre et patre et filiis non polluetur, id est nullum affectum sciet nisi eius cuius cultui dedicatus est». [FG2013]*
marg.| {CMT5d17.4} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {1,24} − Quemadmodum autem in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intelligitur. per oculum autem intelligimus dilectissimum amicum solet enim ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici diligo eum ut oculum meum. oportet autem intelligi per oculum amicum consiliarium, quia oculus iter demonstrat. quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet dextrum enim oculum homines magis formidant amittere. vel quia dexter est, intelligitur consiliarius in rebus divinis, sinister autem oculus est consiliarius in rebus terrenis; ut sic ille sit sensus quicquid illud est quod ita diligis ut pro dextero oculo habeas, si scandalizat te, id est si impedimento est tibi ad veram beatitudinem , eiice eum, et proiice abs te . de sinistro autem scandalizante superfluum erat dicere, quando quidem nec dextero parcendum est. dextera autem manus accipitur dilectus adiutor in divinis operibus; sinistra autem in operibus que huic vite et corpori sunt necessaria.
marg.| {CMT5d17.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Vel aliter vult Christus ut non solum de periculo nostri peccati curemus, sed etiam ne ad nos pertinentes turbe aliquid agant ut puta si habes aliquem amicum qui res tuas bene aspicit, quasi proprius oculus, aut qui procurat res tuas quasi propria manus, si eum agnoveris aliquid turpiter agere, proiice eum longe abs te, quia scandalizat te quia non solum pro nostro peccato, sed etiam proximorum, quos prohibere possumus, dabimus rationem.
marg.| {CMT5d17.6} HILARIUS. 352* {cad.4} − Fit ergo innocentie gradus celsior carere enim non solum propriis vitiis sed etiam353 extrinsecus incidentibus admonemur.DD
DD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
352 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
353 etiam] om. Li446
marg.| {CMT5d17.7} HIERONYMUS. − Vel aliter. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem oculum nuncupavit. Per dexteram autem et ceteras corporis partes, voluntatis ad effectum initia demonstrantur.el
el ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 31.619-622: «Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, et reliqua. quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diuersa uolitantem oculum nuncupauit. per dextram autem et ceteras corporis partes uoluntatis et affectus initia demonstrantur ut quod mente concipimus, opere compleamus». [FG2013]
marg.| {CMT5d17.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 354 {Opus imperfectum,hom.12} − Oculus enim iste carnalis speculum est interioris oculi. Habet autem et corpus suum sensum, quod est oculus sinister, et appetitum, quod est manus sinistra. partes autem anime, dextere vocantur, quoniam in libero arbitrio anima est creata, et sub lege iustitie, ut recte videat et agat. Pars autem corporis, que non habet liberum arbitrium, et est sub lege peccati, sinistra dicitur. non autem carnis sensum vel appetitum precidere iubet desideria enim carnis retinere possumus, ut non faciamus quod desiderat caro; precidere autem non possumus, ut non desideret. Quando autem ex proposito volumus malum et cogitamus, tunc dexter sensus et dextera voluntas nos scandalizant, et ideo hic precidere iubet. Possunt enim precidi propter arbitrii libertatem. Vel aliter. Omne bonum generaliter quod nos vel alios scandalizat, prescindere debemus a nobis; sicut si visito aliquam mulierem causa religionis, bonus respectus est oculus dexter; sed si assidue visitans decidi in laqueum desiderii eius, vel etiam quidam videntes scandalizantur, dexter oculus scandalizat, quod bonum est scandalizat oculus enim dexter est bonus respectus, id est intentio; manus dextera, bona voluntas.
354 Super Mattheum] om. Li446
marg.| { CMT5d17.9} GLOSSA<TOR>. − [1] Vel oculus dexter est vita contemplativa355 que   scandalizat [3c] in desidiam356 mittendo, [2] vel arrogantiam. [3b] Vel dum357* ex infirmitate contemplari ad purum non valemus. [3°]   Dextera autem   manus est bona operatio vel vita activa, que358   scandalizat [3d] dum pro seculi frequentia359* et occupationis tedio illaqueamur. Si quis ergo non potest frui contemplativa, non torpeat otio360 ab activa, vel ne, dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine.DE em
em ¶Fons :
[1] Cf. Alexander Halensis , Summa Fratris Alexandri, lib. 3, pars. 2, inquisitio 4, tractatus 2, q. 2, c. 3, § 571, Quarrachi, p. 893b28: «Item, potest esse occasio peccandi ex nobis in studio sapientiae sive in vita contemplativa, et tunc oculus dexter scandalizat; vel in exercitio activae, et tunc manus dextera scandalizat». <ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 5, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 21b marg. Cas574; om. Cas239], ed. Gloss-e : «  unum membrorum tuorum: activa vel contemplativa»
[2] Glossa ordinaria (Mt. 5, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 21b marg. Cas574; om. Cas239], ed. Gloss-e : «ISIDORUS: Si contemplatio vertitur in tedium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam, quia melius est per activam salvari quam per contemplativam perire». [3] Glossa ordinaria (Mt. 5, 30) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 21b marg.; Cas574 p. 36; om. Cas239], ed. Gloss-e : «[a] dextera   manus est actio, oculus contemplatio, in qua scandalizamur, [b] dum ex infirmitate ad purum contemplari non valemus [c] in hac pro desidia et corporis otio, [d] in alia pro seculi frequentia et occupationis tedio illaqueamur. Et nota si quis non potest frui contemplativa non torpeat otio ab activa, vel ne dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine, cum melius in contemplativa possit proficere».
<Non hab.> Hugo de Sancto Caro, Postille in loc. cit.
¶Nota : Thomas compose cette sentence de manière personnelle à partir de plusieurs éléments de la Glose ordinaire du 13e siècle. Elle associe aux membres gauches et droits du corps les termes qui expriment l’ambivalence de la vie active et contemplative. [MM2020]
355 Glossa ... contemplativa] om. As115* (compl. pr. m. marg.)
356 desidiam] desideriam cacogr. Md214
357 dum Li446 Md214] cum Ed1953
358 que] quod Md214
359 pro... frequentia] per... frequentiam Ed1953, per... frequentia Md214
360 otio] octo Md214
marg.| {CMT5d17.10} REMIGIUS. − Sed quare eiiciendus sit dexter oculus et dextera manus abscindenda, manifestat cum subdit:
Expedit enim, etc.DF
DF ¶Codd. : Li446 ( 47va ) Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 5,30 
[...]
marg.| {CMT5d17.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Quoniam enim alter alterius membra sumus, melius est ut sine uno tali membro salvemur, quam ut volentes tales habere, et ipsi pereamus cum eis. vel melius est ut sine uno respectu aut uno bono opere salvemur, quam dum omnia opera bona volumus facere, cum omnibus pereamus.
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 18 
prol.| arg.| {CMT5d18.1} GLOSSA. − Docuerat superius Dominus361 alienam uxorem non esse concupiscendam; consequenter hic docet suam non esse dimittendam, dicens:
361 superius Dominus] inv. Mt366
Numérotation du verset Mt. 5,31 
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii etc.362* DG
DG ¶Codd. : As115 Ka5 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
362 etc.] om. Ka5 Ed1953
marg.| {CMT5d18.2} HIERONYMUS. − In posteriori parte istum locum plenius Dominus et salvator exponit, quod Moyses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium.en
en ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 32.639-642: «Dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; ego autem dico uobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, et reliqua. in posteriore parte istum locum plenius saluator exponit quod Moyses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non discidium concedens sed auferens homicidium. multo enim melius est licet lugubrem euenire discordiam quam per odium sanguinem fundi». [FG2013]
marg.| {CMT5d18.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Quando enim Moyses filios Israel eduxit de Egypto, genere quidem erant Israelite, moribus autem Egyptii. Propter mores gentilium contingebat ut vir odiret uxorem, et quia dimittere illam non permittebatur, paratus erat interficere eam aut assidue affligere. Ideo iussit dari libellum repudii, non quia bonum erat, sed quia remedium erat mali peioris.
marg.| {CMT5d18.4} HILARIUS. 363* {cad.4} − Sed Dominus equitatem in omnes concilians, manere eam maxime in coniugiorum pace precepit.
Unde subdit:
363 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,32 
Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, etc.
marg.| {CMT5d18.5} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [a] Quod hic Dominus precepit364* de uxore non dimittenda, non est contrarium ei quod lex precipit, ut manicheus dicebat; neque enim ait lex qui voluerit dimittat uxorem, cui esset contrarium non dimittere; sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus preceps libelli conscriptione refractus absisteret, presertim quia, ut perhibetur apud hebreos, scribere litteras hebreas nulli fas erat nisi scribis solis, qui excellentiorem profitebantur scientiam. Ad hos igitur lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem, qui inter ipsum et uxorem pacifice agendo, concordiam suaderent, et libellum non scriberent nisi in animo nimis perverso consilium concordie non valeret. [b] Sic ergo neque primorum hominum legem per verborum additamenta implevit, neque illam que per Moysen data est, quasi contrariorum oppositione destruxit, ut manicheus dicebat; sed potius omnia ex hebreorum lege commemorata ita commendavit ut quicquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius observandum quod illa voluisset.eo
eo ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 26, CSEL 25, p. 527.19-528.22: «Nam et illud de uxore non dimittenda, quod Dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, uidebimus non esse contrarium. exposuit enim Dominus, quid lex uoluerit, cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. neque enim ait: qui uoluerit, dimittat uxorem suam - cui esset contrarium non dimittere - sed utique nolebat dimitti uxorem a uiro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, praesertim quia, ut perhibent, apud hebraeos scribere litteras hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur, uerum etiam sectarentur. ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes legis interpretes et iustos discidii dissuasores, lex mittere uoluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. non enim ei poterat scribi libellus nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate uenientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiam que suaderent. quodsi tantum intercederet odium, ut extingui emendari que non posset, tunc utique scriberetur libellus, quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione reuocaretur. si enim non diligitur uxor, dimittenda est. quia ergo dimittenda non est, diligenda est. dilectio autem monendo atque suadendo conponi, non inuitum cogendo inponi potest. hoc facere scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat.ad quem ut ueniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem uir bonus prudens que non scriberet, nisi in animo nimis auerso atque peruerso consilium concordiae non ualeret». [b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 27, CSEL 25, p. 529.7-529.15: «Sed, ut potius quod nunc agitur explicem, si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: ego autem dico uobis, neque primorum hominum legem hoc uerborum additamento adinpleuit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum obpositione destruxit, sed potius omnia ex hebraeorum lege commemorata ita commendauit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, uel ad expositionem requirendam ualeret, si quid illa obscure posuisset.uel ad tutius conseruandum quod illa uoluisset: uides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se uenisse legem soluere sed adinplere, scilicet ut non quasi semiplena istis uerbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem inpleretur opere factorum, non adiectione uerborum». [FG2013]
364 Dominus precepit] inv. Li446
marg.| {CMT5d18.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 365* {1,25} − Qui ergo dimittendi moram quesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle dissidium. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit, dicens
365 in monte] om. Ed1953
excepta causa fornicationis;
marg.| Ceteras vero universas molestias, si que forte extiterint, iubet pro fide coniugali fortiter sustineri.
marg.| {CMT5d18.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Si enim extraneorum vitia supportare debemus, dicente Apostoloep: « Invicem onera vestra portate », quanto magis uxorum vir autem christianus non solum se inquinare non debet, sed nec aliis inquinandi occasionem prebere; alioquin illorum crimen ad istius redundat peccatum qui aliis committendi criminis factus est causa. Qui ergo dimittens uxorem occasionem dedit adulteriorum committendorum, ut et illa adulteretur in alterum et alter in illam, pro adulteriis huiusmodi condemnatur. Et ideo dicit quod qui
ep Gal. 6, 2.
dimiserit uxorem suam, facit eam mechari.
marg.| {CMT5d18.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {1,25} − Ulterius etiam moechum dicit virum qui eam duxerit que dimissa est a viro, scilicet per libellum repudii; et ideo subdit et qui dimissam duxerit, adulterat.
marg.| {CMT5d18.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 366* {hom.18} − Non enim dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.
366 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT5d18.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {1,25} − Huius autem rei Apostolus terminum ostendit, qui tamdiu observandum dicit quamdiu vir eius vivit. Illo autem mortuo dat nubendi licentiam. si autem non conceditur alteri nubere mulieri vivente viro a quo recessit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere; neque enim contra istud preceptum, quo Dominus dimitti coniugem vetat, facit qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit, cum non eam dimittat. beatiora namque sunt coniugia eorum qui inter se pari consensu continentiam servant. oritur autem hic questio cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, qualiter hic intelligenda sit fornicatio utrum ut eam fornicationem credamus dictam que stupris committitur, an quemadmodum scripture solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria, vel avaritia, et omnis iam transgressio legis per illicitam concupiscentiam. sed si licet, secundum apostolum, ut dimittatur coniux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum preceptum Domini ut dimittatur coniux, nisi causa fornicationis; fornicatio est etiam ipsa infidelitas. porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est.
marg.| {CMT5d18.11} AUGUSTINUS. In libro retractationum. − Nolo tamen putare lectorem in re tam difficili istam sibi disputationem nostram debere sufficere. Non enim omne peccatum fornicatio est spiritualis neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes dimitte nobis debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima questio est. Licere tamen propter istam que in stupris committitur, nulla questio est. eq
eq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 19, CCSL 57, lin. 85 sqq.: «nec uolo in re tanta tam que ad dinoscendum difficili putare lectorem istam sibi nostram disputationem debere sufficere; sed legat et alia siue nostra quae postea scripta sunt siue aliorum melius considerata atque tractata; uel ipse si potest ea quae hic merito mouere possunt uigilantiore atque intellegentiore mente discutiat. non quia omne peccatum fornicatio est - neque enim omnem peccantem deus perdit, qui cotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo -, sed quatenus intellegenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. licere tamen propter istam quae in stupris committitur nulla quaestio est». [MM2020]
marg.| {CMT5d18.12} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. − Si enim aliquis asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquende coniugis, que concubitu illicito perpetratur, potest dicere Dominum de utroque fideli dixisse, ut neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis.er
er ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 83, CCSL 44A, p. 248.14-19: «Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem dominum admittere ad causam relinquendae coniugis , quae uulgo fornicatio dicitur, id est quae concubitu inlicito perpetratur, hoc potest dicere: dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis , ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque fidelis est». [FG2013]
marg.| {CMT5d18.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {1,28} − Non tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit, non tantum illius, sed et sue illius, quia fornicatur; sue, ne fornicetur.
marg.| { CMT5d18.14} AUGUSTINUS. De fide et operibus. 367 {c.16} − Eodem etiam368 modo eam rectissime dimittit, si viro suo dicat : Non ero uxor tua nisi nihil de latrocinio divitias congreges aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro monuerit369. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter penitens est, membrum quod eum scandalizat amputabit.DH
DH ¶Codd. : Bo1655 Li446 Ed1953 {MM2022}
367 De fide et operibus] lac. Bo1655
368 etiam] et Li446
369 monuerit] mo x + lac. 4* Bo1655
marg.| {CMT5d18.15} AUGUSTINUS. 370* {1,28} − Nihil autem est iniquius quam fornicationis causa uxorem dimittere, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illudes: « In quo alterum iudicas, teipsum condemnas ». De eo autem quod dicit et qui dimissam duxerit, adulterat, potest queri utrum sicut mechatur ille qui eam ducit, sic et illa quam ducit. Iubetur enim ab Apostolo et illa manere innupta aut viro reconciliari. Sed tamen si discesserit a viro, multum aut371* interest utrum dimittat an372 dimittatur. Si enim ipsa virum dimiserit et alteri nupserit, videtur cupiditate mutandi coniugii virum priorem reliquisse; que adulterina cogitatio est. Sed si dimittatur a viro, inveniri non potest quomodo, cum vir et mulier pari consensu misceatur373, unus eorum mechatus sit et non alter. Huc accedit quia si mechatur ille ducendo eam que dimissa est a viro, ipsa facit eum mechari; quod hic Dominus vetat.DI
es Rm. 2, 1.
DI ¶Codd. : Bo1655 Li446 Ed1953 {MM2022}
370 Augustinus] + De sermone Domini Bo1655 Ed1953
371 aut] om. Ed1953
372 an] aut Li446
373 misceatur] misceantur Li446
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 19 
marg.| { CMT5d19.1} GLOSSA<TOR>. − [1] Docuerat superius 374* Dominus non esse iniuriam proximo inferendam, prohibendo iram cum homicidio, concupiscentiam cum adulterio et dimissionem uxoris cum libello repudii. Nunc autem consequenter docet ab iniuria Dei abstinendum, cum prohibet non solum periurium tamquam malum sed etiam iuramentum tamquam mali occasionem.
[2] Unde dicit :
374 superius] supra Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,33 
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis.
marg.| Dicitur enim in Leviticoet: « Non periurabis in nomine meo ». Et ne creaturas facerent sibi Deos, precepit reddere Deo375 iuramenta et non iurare per creaturas. [3] Unde subditur:
et Lv. 19, 12.
375 Deo] om. Li446
Reddes376* autem Domino iuramenta tua
376 Reddes] redde Ed1953
marg.| id est377 si iurare contigerit, per creatorem iurabis, non per creaturam. Unde dicitur in Deuteronomioeu: « Dominum Deum tuum timebis et per nomen eius iurabis ».DJ ev
eu Dt. 6, 13.
ev ¶Fons :
[1] Forte Thomas ipse resumendo Glossam ordinaria in Mt. 5 vel expositionem Anselmi; cf. infra.
[2] Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 5, PL 162, 1999B-C: «Iterum autem audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis. Moyses videns se non posse auferre juramentum, aufert perjurium, et iterum quia illa per quae jurant homines, habent in magna reverentia, ne creaturas facerent [1299C] sibi deos, praecepit Deo reddere juramenta, et non jurare per creaturas». <potius quam>   Id. , Paris, BnF, lat. 2491, f. 22vb ; Alençon, BM, 26 non hab.
[3] Glossa ordinaria (Mt. 5, 33) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 22a marg.], ed. Gloss-e : «Si iurare contigerit per creatorem iurabis, non per creaturam. Hoc enim per quod iurat quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet. Ideo lex precipit ut non iuretur nisi per Deum». <ut laud.>   Robertus de Meliduno, Quaestiones de divina pagina, q. 3, ed. R.-M. Martin, Louvain, 1932, p. 4.5: «Expositor super illum locum: Si contingit iurare, per Creatorem iurabis, non per creaturam» <cuius fons>   Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 15, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 113vb ): «Et quandocumque iurare contigerit reddes Domino iuramenta tua iurando per creatorem non per creaturam ut videlicet potius creatori quam creature honor et reverentia exinde feratur»..
¶Nota : Dans un premier temps (1), cette sentence assure la transition entre Mt. 1-34 («supra...») et la suite du chapitre, puis elle associe une citation littérale du commentaire d’Anselme de Laon (2) avec une sentence de la Glose ordinaire (2) renforcées chacune par une citation biblique. Ici la version A du commentaire d’Anselme n’est pas la source directe de Thomas.
<Non hab.> Hugo de Sancto Caro, Postille. LLT [MM2019]
DJ ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
377 id est] om. As115
marg.| {CMT5d19.2} HIERONYMUS. − Hoc autem quasi parvulis fuerat lege concessum ut, quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et iurare permitterentur in Deum non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo hoc exhibere quam demoniis.DK ew
ew ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 32.654-33.654: «Et hoc quasi paruulis fuerat lege concessum ut quo modo uictimas immolabant Deo ne eas idolis immolarent, sic et iurare permitterentur in Deum, non quo recte hoc facerent, sed quo melius esset Deo id exhibere quam daemonibus. evangelica autem ueritas non recipit iuramentum cum omnis sermo fidelis pro iure iurando sit». [FG2013]*
DK ¶Codd. : Li446 (48va-b) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT5d19.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Nemo enim frequenter iurat qui non aliquando periuret; sicut qui fecit consuetudinem multa loqui, aliquando loquitur importuna.DL
DL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT5d19.4} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Quia vero peierare378* grave peccatum est. Longius autem remotus est a periurio qui nec iurare consuevit quam qui verum iurare proclivis379 est, maluit nos Dominus non iurantes non recedere380 a vero, quam verum iurantes, appropinquare periurio.DM ex
Unde subdit:
ex ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 23, CSEL 25, p. 521.21-522.7: «Item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit, quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos Dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio». [FG2013]
DM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
378 peierare] periurare Li446
379 proclivis] proclivius Li446
380 recedere] reddere Li446
Numérotation du verset Mt. 5,34 
Ego autem dico vobis non iurare omnino.
marg.| {CMT5d19.5} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 381* {1,30} − In quo Phariseorum iustitiam, que est non peierare, confirmat. Non enim potest periurare382 qui non iurat. Sed quoniam ille iurat qui adhibet Deum testem, considerandum est ne contra hoc preceptum Domini Apostolus fecisse videatur, quia sepe hoc modo iuravit cum dixitey: « Que scribo vobis ecce coram Deo, quia non mentior ». Etez: « Testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo ». Nisi forte quis dicat tunc cavendam esse iurationem cum aliquid dicitur per quod iuratur ut non iuraverit, quia non dixit per Deum, sed dixit testis est mihi Deus. Ridiculum est hoc putare; sed tamen sciat etiam383* hoc modo iurasse apostolum dicentemfa: « Quotidie morior per gloriam vestram, fratres ». Quod ne quis ita existimet384 dictum tamquam si diceretur: ‘Vestra gloria me fecit quotidie mori’, greca exemplaria diiudicant, in quibus quod scriptum est385 non nisi a iurante dicitur.DN
ey Gal. 1, 20.
ez Rm. 1, 9.
fa 1Cor. 15, 31.
DN ¶Codd. : Li446 (48va) Ed1953 {MM2019}
381 in monte] om. Ed1953
382 periurare] peierare Li446
383 sciat etiam] inv. Li446
384 existimet] existent Li446
385 est] + νὴ τὴν κάυχησιν ἡμετέπαν ni tin kauchisin himeteran (Nota Que quidem versio habetur in cod. A; in aliis vero , rectius , ύμετέραν , ut habetur etiam hic in versione latina quam ipse S. Thomas affert) id est per gloriam vestram Ed1953
marg.| {CMT5d19.6} AUGUSTINUS. Contra mendacium. {c.15} − Sed pleraque in verbis intelligere non valentes, in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplis revocaretur. Iuravit Apostolus in epistolis suis, et sic ostendit quomodo accipiendum est quod dictum est dico autem vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando, ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate autem iurandi veniatur ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam precipitem. Et tamen Dominus omnino ait non iurare non enim concessit ut id liceret scribentibus. Sed quia precepti violati reum paulum presertim in epistolis conscriptis nefas est dicere, est intelligendum illud quod positum est, omnino, ad hoc positum, ut quantum in te est non affectes, vel quasi pro bono cum aliqua delectatione appetas iusiurandum.
marg.| {CMT5d19.7} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − In scriptis ergo ubi est consideratio maior, pluribus locis Apostolus iurasse invenitur, ne quisquam putaret386 etiam verum387 iurando peccari, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari.DO fb
fb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 23, CSEL 25, p. 522.9-15: «In scripturis autem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse inuenitur, ne quisquam putaret etiam uerum iurando peccari, sed potius intellegeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conseruari. Quibus perspectis inuenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae uelut proprie uult ad Moysen pertinere». [FG2013]*
DO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
386 putaret] ptaret cacogr. Li448
387 verum] vero Li448
marg.| {CMT5d19.8} HIERONYMUS. 388 − [d] Denique considera, quod hic salvator non per Deum iurare prohibuerit389*, sed per celum et390* terram et per Hierosolymam et per caput tuum. [a] Hanc enim per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere391 Iudei noscuntur 392*. Qui autem393* iurat, aut veneratur aut diligit eum per quem iurat. [c] Iudei autem per angelos et urbem Ierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas venerabantur Dei honore [b] cum 394 in lege preceptum sit ut non iuremus nisi per Dominum Deum nostrum.DP fc
fc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 32.644-33.652: «Ego autem dico uobis non iurare omnino neque per caelum, et reliqua. [a] hanc per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere iudaei sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo. qui iurat, aut ueneratur aut diligit eum per quem iurat. [b] in lege praeceptum est ut non iuremus nisi per dominum Deum nostrum. [c] iudaei per angelos et urbem Hierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas res que carnales uenerabantur honore et obsequio dei. [d] denique considera quod hic saluator non per Deum iurare prohibuerit, sed per caelum et terram et Hierosolymam et per caput tuum». [FG2013]* <potius quam> <ex quo> Cf.   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 157.33-38. [MM2020]
DP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
388 Hieronymus Ed1953 ] Augustinus De sermone Domini in monte perperam Li448
389 prohibuerit] scrips., perhibuerit Li446 , prohibuit Ed1953
390 et] per Ed1953
391 habuere] habere Li446
392 noscuntur] om. Ed1953
393 autem] om. Ed1953
394 cum] eum cacogr. Li446
marg.| {CMT5d19.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte.395* 396 {1,31} − Vel ideo additum est:
395 in monte] om. Ed1953
396 Augustinus... Domini] Chrysostomus in omel. perperam Li446
Numérotation du verset Mt. 5,35 
Neque per celum
marg.| quia Iudei non putabant se teneri iuramento, si per ista iurassent; ac si dicat cum iuras per celum et terram, non te arbitreris non debere Domino iusiurandum tuum, quia per eum iurare convinceris cuius celum thronus est et cuius terra scabellum est; quod non est sic dictum quasi habeat Deus collocata membra in celo et in terra, ut nos cum sedemus sed illa sedes Dei iudicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam speciem celum habet, sedere in celo dicitur tamquam prestantior sit excellenti pulchritudine vis divina; terramque dicitur calcare, quod minimam speciem ordinet in extremis. Spiritualiter autem sanctas animas celi nomine significat, et terre, peccatrices quoniam spiritualis omnia iudicat. Peccatori autem dictum est terra es et in terram ibis. Et qui in lege manere voluit, sub lege ponitur.
Et ideo congruenter dicit:
Scabellum pedum eius.
marg.| Sequitur:
Neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis.
marg.| Quod melius dicitur quam si diceret ‘mea’ cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse utique est Dominus. Domino iusiurandum debet qui per Hierosolymam iurat.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 5,36 
Neque per caput tuum iuraveris.
marg.| Quid enim poterat quisquam magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum sed quomodo nostrum est ubi potestatem faciendi unum capillum album aut nigrum non habemus propter quod dicitur:
quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
marg.| Ergo Deo debet iusiurandum quisquis etiam per caput suum iurare voluerit. Et hinc etiam cetera intelliguntur.
marg.| {CMT5d19.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 397* {hom.17} − Attende398* autem quod elementa mundi extollit, non ex propria natura sed habitudine399* quam habent ad Deum ne idololatrie daretur occasio.DQ
DQ ¶Codd. : Li448 Md214 Ed1953 {MM2020}
397 homiliario] scrips., om(e)l’ Li446 Md214, Matthaeum Ed1953
398 Attende] Attendite Ed1953
399 habitudine] ex praem. Li446
marg.| {CMT5d19.11} RABANUS. − Qui autem iurare prohibuit, quomodo loqui oportet400* docuit subdens:
400 oportet] oporteat Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,37 
Sit autem sermo vester est est, non non,
marg.| id est quod est sufficiat dicere   est 401*, quod non est sufficiat dicere   non. Sive402* ideo bis dicitur 403*   est est, non non ut quod ore404 affirmas operibus probes, et quod verbis negas factis non confirmes.DR fd
fd ¶Fons : Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 159.84 sqq.: «Qui iurare nos prohibuit, quomodo loqui oportet docuit:"Sit", inquit,"sermo uester Est, est, Non, non", quasi diceret: Quod est, sufficiat dicere Est; quod non est, sufficiat dicere Non est. Siue ideo bis dicitur"Est, est, Non, non", ut quod ore affirmes, operibus probes, et quod uerbis neges, factis non confirmes». [MM2020]
401 est] om. Li446, + est Md214
402 quod non est sufficiat dicere non sive] non sufficiat non Li446, + est Ed1953
403 bis dicitur] dis dicitur cacogr. Md214, inv. Ed1953
404 ore] hore praem. Li446
marg.| {CMT5d19.12} HILARIUS. 405* − Vel aliter. In fidei simplicitate viventibus, iurare opus non est. Cum quibus semper quod est est , quod   non non . Et per hec406* eorum et opus et sermo omnis in vero407* est.DS fe
fe ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 4 § 23.13, SChr 254, p. 142: «Ergo in fidei simplicitate uiuentibus iurandi religio opus non est, cum quibus semper quod est, est, quod non est, non, et per haec eorum et opus et sermo omnis in uero est». [MM2020]
405 Hilarius] om. Li446, + in Mattheum Ed1953
406 hec] hoc Md214 ? Mt366 Ed1953
407 vero] verbo Ed1953
marg.| {CMT5d19.13} HIERONYMUS. − Evangelica igitur veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis408* pro iure iurando409* sit.DT ff
ff ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 33.658-659: «Evangelica autem ueritas non recipit iuramentum cum omnis sermo fidelis pro iure iurando sit». [FG2013]*
408 fidelis] fideli Ed1953
409 iure iurando] iuramento Ed1953
marg.| {CMT5d19.14} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 410* {1,30} − Quapropter qui intelligit non in bonis sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur nisi in necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod utile est credere, nisi iuratione firmetur. Hoc ergo est bonum et appetendum, quod hic dicitur sit sermo vester est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est, id est si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades; que utique infirmitas malum est. Itaque non dixit quod amplius est, malum est; tu enim non malum facis qui bene uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades; sed a malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris.
410 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d19.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 411* {hom.17} − Vel a malo est , id est ab infirmitate eorum quibus lex iurare permisit. Ita enim Christus non monstrat veterem legem diaboli esse; sed a veteri imperfectione ducit ad abundantem novitatem.DU
DU ¶Codd. : Li448 ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
411 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 20 
marg.| {CMT5d20.1} GLOSSA. − Quia superius docuerat Dominus non esse proximo iniuriam inferendam nec irreverentiam Deo412*, consequenter hic docet qualiter se Christianus413 habere debeat ad iniuriam sibi inferentes.DV
Unde dicit:
DV ¶Codd. : Li446 Gz378 Md214 (37va) Mt366 (21ra) Ed1953 {MM2019} {MM2020}
412 Deo] Domino Ed1953, om. Gz378
413 se Christianus] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,38 
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo et414 dentem pro dente.
414 et] om. Md214
marg.| { CMT5d20.2} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Quod quidem ad reprimendas flammas odiorum415* sevientium et 416 immoderatos animos refrenandos ita preceptum est. Quis enim facile contentus est tantum reponere417* vindicte quantum accepit418* iniurie? Nonne videmus homines leviter lesos419* moliri420 cedem, sitire sanguinem vixque421 invenire in malis inimici unde satientur? Huic igitur immoderate ac iniuste ultioni422* lex iustum modum figens, penam talionis instituit, hoc est ut qualem423 quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat424*, quod non fomes sed limes425 furoris est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur sed ne id quod ardebat ultra extenderetur. Imposita est enim iusta426 vindicta que iuste debetur ei qui passus fuerit iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Itaque cum peccet qui immoderate vult vindicari, non peccet autem qui iuste vult vindicari, remotior est a peccato qui non vult omnino vindicari.
Et ideo subdit:
415 odiorum] + in se invicem Li446
416 et] quia Li446
417 reponere] rependere Ed1953
418 accepit] accipit Ed1953
419 homines - leviter lesos] inv. Ed1953
420 moliri] moliori Gz378
421 vixque] vix Gz378
422 ultioni] ultionis Ed1953
423 qualem] quam levi cacogr. Li446
424 pendat] rependat Ed1953
425 limes] lines Gz378
426 iusta] scrips., = iuxta (graphia italica) As115 Gz378 Li446
Numérotation du verset Mt. 5,39 
Ego autem dico vobis non resistere a427* malo.
427 a] om. Ed1953
marg.| Poteram autem et ego sic ponere dictum est antiquis non iniuste428* vindicabis; ego autem dico429* ne vindicetis quod adimpletio est. Si per hec verba quod legi defuit, a Christo additum mihi videretur ac non potius id quod lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicaret, conservari tutius430, si omnino non vindicaret431.DW fg
fg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 25, CSEL 25, p. 525.5-527.18: «Iam uero illud, quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet, quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram et cetera, quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientium que inmoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? Quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? Nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uix que inuenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius, qui percusserit, aut, si ipse repercutere uelit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibus que contundit? Huic igitur inmoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale subplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id, quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id, quod ardebat, ultra extenderetur, inpositus.est enim quaedam iusta uindicta iuste que debetur ei, qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne dimittitur , non tamen inique repetitur. Sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat, propinquat peiurio, unde longe abest, qui omnino non iurat, et quamuis non peccet, qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat - unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii -: ita cum peccet qui per inmoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem, qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim, qui exigit ultra debitum; non peccat autem, qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere: dictum est antiquis: non iniuste uindicabis; ego autem dico, ne uindicetis quidem; adimpletio est sicut de iurando Faustus ait: dictum est non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adiecta uerba, quod legi defuit, a Christo additum uideretur, ac non potius id, quod lex uolebat efficere, ne iniuste se quisquam uindicando peccaret, conseruari tutius, si omnino se non uindicaret, sicut id quod uolebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conseruari tutius, si non iuraret». [FG2013]* <Diff.>   Egippius , Excerpta ex operibus Augustini, CSEL 9.1, p. 291-292 (Poteram... vindicaret om.)
428 iniuste] iuste Ed1953
429 dico] + vobis Ed1953
430 tutius] tutus Li446
431 conservari... non vindicaret.iter. hom. Gz378
marg.| {CMT5d20.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Sine hoc enim mandato, legis mandatum stare non potest, quia si secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis ceperimus, omnes efficiemur mali, eo quod persequentes abundant. Si autem, secundum Christi preceptum, non resistitur malo, et si mali non leniuntur, tamen boni permanebunt bonis432.
432 bonis] boni Li446
marg.| {CMT5d20.4} HIERONYMUS. − Dominus ergo noster, vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum in lege namque culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia.fh
fh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 33.663-666: «Audistis quia dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico uobis non resistere malo. qui dicit: oculum pro oculo, non et alterum uult auferre sed utrumque seruare. Dominus noster uicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum. et in lege retributio est, in evangelio gratia; ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia». [FG2013]*
marg.| {CMT5d20.5} GLOSSA. − Vel potest dici quod Dominus hoc dixit, iustitie Veteris Legis aliquid addens.DX
DX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT5d20.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 433* {1,33} − Phariseorum enim iustitia minor est, non excedere vindicte modum et hoc est pacis inchoatio; perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam. Intra illud ergo primum quod preter legem est, ut maius malum pro minori malo reddatur, et hoc quod Dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum malum reddatur, medium locum tenet ut tantum reddatur quantum et acceptum est; per quod a summa discordia ad summam concordiam transitus factus est. Quisquis enim malum prior infert, maxime a iustitia distat; quisquis autem nulli prior malefecit, sed tamen lesus rependit gravius, recessit aliquantum a summa iniquitate; qui vero tantum reddit quantum accepit, iam aliquid donat iustum est enim eum qui lesit prior, gravius ledi. Hanc ergo inchoatam minimam iustitiam ille perficit qui legem venit implere. Duos autem gradus qui intersunt, intelligendos relinquit nam est qui non reddat tantum, sed minus; et hinc ascendit, qui omnino nil rependerit; quod parum videtur Domino, nisi et amplius sit paratus suscipere. Quapropter non ait non reddere malum pro malo, sed non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerat irrogatum, sed etiam non resistas quin aliud irrogetur. Hoc enim est quod convenienter exponitur:
433 in monte] om. Ed1953
Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, prebe ei et alteram
marg.| Quod ad misericordiam pertinere maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pravis vel phreneticis, a quibus multa sepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, prebent se etiam ut plura patiantur. docet ergo Dominus medicus animarum, ut discipuli sui, eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates equo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit; quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.
marg.| {CMT5d20.7} AUGUSTINUS. De mendacio. 434 {c.15} − Ea vero que in Novo Testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, que in preceptis digesta sunt, velut cum legimus in evangelio luce accepisti alapam etc. [Nota In textu Luce invenitur Et qui te percutit in maxillam etc.] exemplum autem patientie nullum quam ipsius Domini excellentius invenimus; et ipse cum alapa percussus esset, non ait ecce alteram maxillam, sed ait si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me cedis ubi ostendit illam preparationem alterius maxille in corde faciendam.
434 De mendacio] Contra Faustum Li446* (eras. sine correctione )
marg.| {CMT5d20.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {1,35} − Paratus enim fuit Dominus non solum in alteram maxillam cedi pro salute omnium, sed in toto corpore crucifigi. Queri autem potest quid sit dextera maxilla. Sed cum facies sit qua quisque cognoscitur, in faciem cedi, secundum apostolum est contemni ac despici. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas est secundum Deum et secundum seculum, ita distribuitur tamquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huiusmodi seculi honores habet. Omnia autem in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur quorum unum est quod restituit non potest, alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindicte solacium queri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis numquid propterea quod in corpore lesum est restituitur sed tumidus animus talia fomenta desiderat.
marg.| {CMT5d20.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Numquid autem si repercusseris eum, compescuisti eum, ut te non percutiat sed magis excitasti eum ut adhuc percutiat. Nam iracundia per iracundiam non compescitur, sed amplius irritatur.
marg.| {CMT5d20.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 435* {1,37} − Unde Dominus potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam; neque tamen hic ea vindicta prohibetur que ad correctionem valet ipsa enim pertinet ad misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisquam paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre. requiritur tamen ut et ille vindicet cui ordine rerum potestas data est, et ea voluntate vindicet qua pater in filium parvulum, quem odisse non potest. sancti autem viri nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors noceret, sed peccatum quod augeri posset si viverent. Inde est quod Elias multos morte affecit; de quo cum exemplum cepissent discipuli, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophete, sed ignorantiam vindicandi, animadvertens eos non amore correctionis, sed odio desiderare vindictam. Sed postquam eos docuit diligere proximum, infuso etiam spiritu sancto, non defuerunt tales vindicte nam et verbis Petri ananias et uxor eius exanimes ceciderunt; et Paulus Apostolus tradidit quemdam Satane in interitum carnis; et ideo quidam adversus corporales vindictas que sunt in Veteri Testamento, nescio qua cecitate seviunt, quo animo facta sunt, nescientes.
435 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d20.11} AUGUSTINUS. Ad Bonifacium comitem. 436 − [1] Quis autem mente sobrius regibus dicat437 : Non ad vos pertineat438* quis velit esse, sive religiosus sive sacrilegus ? Quibus dici non potest non ad vos pertineat439* in regno vestro, quis velit pudicus esse vel 440* impudicus. Melius est quidem ad Deum colendum doctrina homines duci, quam pena compelli441; multis autem profuit, quod experimento probamus442*, prius timore vel dolore443* cogi, ut postea possint doceri, aut quod iam verbis444 didicerant, opere sectari. Sicut enim meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. [2] Agnoscant in apostolo Paulo prius cogentem Christum et postea docentem.DY fi fj
fi ¶Fons : [ 1] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 185 (ad Bonifatium comitem <de correctione Donatistarum liber>), § 20, CSEL 57, p. 18.20-19.19 : « postea uero quam coepit impleri, quod scriptum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, quis mente sobrius regibus dicat: nolite curare in regno uestro, a quo teneatur uel oppugnetur ecclesia domini uestri; non ad uos pertineat , quis uelit esse siue religiosus siue sacrilegus, quibus dici non potest: non ad uos pertineat , in regno uestro quis uelit pudicus esse, quis inpudicus? cur enim, cum datum sit diuinitus homini liberum arbitrium, adulteria legibus puniantur et sacrilegia permittantur? an fidem non seruare leuius est animam deo quam feminam uiro? aut si ea, quae non contemptu sed ignorantia religionis committuntur, mitius uindicanda, numquid ideo neglegenda sunt? melius esse quidem quis dubitauerit ad deum colendum doctrina homines duci quam poenae timore uel dolore compelli? sed non, quia isti meliores sunt, ideo illi, qui tales non sunt, neglegendi sunt. multis enim profuit, quod experimentis ˹probauimus et [om. M A] °probamus, prius timore uel dolore cogi, ut postea possint doceri aut, quod iam uerbis didicerant, opere sectari. proponunt nobis quidam sententiam cuiusdam saecularis auctoris, qui dixit: pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo quam metu hoc quidem uerum est; sed sicut meliores sunt, quos dirigit amor, ita plures sunt, quos corrigit timor. nam ut de ipso auctore istis respondeatur, apud illum etiam legunt: tu nisi malo coactus recte facere nescis. porro autem scriptura diuina et propter illos meliores dixit: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, et propter hos inferiores, qui plures sunt, ait: uerbis non emendabitur seruus durus; si enim et intellexerit, non oboediet ».
fj [2] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 185 (ad Bonifatium comitem <de correctione Donatistarum liber>), § 22, CSEL 57, p. 21.11: «ecce habent apostolum paulum; agnoscant in eo prius cogentem christum et postea docentem ». <Paral. Thomae de Aquino> [2] CMT13d4.19 - Summae theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8, ad 3: « Agnoscant in Paulo prius cogentem Christum et postea docentem ». [MM2021]
DY ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
436 Ad... comitem] om. Mt366 | Bonifacium] Bone fatium Li446
437 regibus dicat] sedibus prestat praem. Li446
438 pertineat] pertinet Ed1953
439 pertineat] pertinet Ed1953
440 vel] aut Ed1953
441 compelli] compellitur Li446
442 experimento probamus] experimentis probavimus Ed1953
443 timore - vel - dolore] inv. Ed1953
444 iam verbis] inv. Li446
marg.| {CMT5d20.12} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 445* {1,39} − Tenebitur ergo in hoc iniuriarum genere quod per vindictam luitur, iste modus a christianis ut accepta iniuria non surgat odium, sed paratus sit animus plura perpeti, nec correctionem negligat qui vel consilio vel auctoritate uti potest.
445 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d20.13} HIERONYMUS. − Secundum autem mysticos intellectus percussa dextera nostra, non debemus sinistram prebere, sed alteram, hoc est alteram dexteram iustus enim sinistram non habet. Si nos hereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de scripturis testimonium.fk
fk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 33.679-34.684: «Secundum mysticos intellectus percussa dextra nostra, non iubemur sinistram praebere sed alteram, hoc est alteram dextram. iustus enim sinistram non habet. si nos hereticus in disputatione percusserit et dextrum dogma uoluerit uulnerare, obponatur ei aliud de scripturis testimonium et tamdiu uerberanti succedentes sibi dextras praebeamus donec inimici ira lassescat». [FG2013]*
marg.| {CMT5d20.14} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {50,39} − Aliud autem iniuriarum genus et quod integrum restitui potest cuius due sunt specIesuna ad pecuniam, altera ad opera pertinet; unde de primo horum duorum subdit:
Numérotation du verset Mt. 5,40 
Et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
marg.| Sicut ergo quod positum est de percussa maxilla, omnia significat que sic ingeruntur ab improbis ut restitui non possint nisi vindicta, ita quod positum est de vestimento, omnia significat que possunt restitui sine vindicta; et hoc etiam ad preparationem cordis, non ad ostensionem operis preceptum recte intelligitur. Et quod de tunica et vestimento dictum est, in omnibus faciendum est que aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit et hoc ipse signat cum dicit qui vult tecum in iudicio contendere; omnia ergo intelliguntur de quibus in iudicio nobiscum contendi potest. Sed utrum et de servis accipiendum sit, magna questio est non enim christianum oportet sic possidere servum quomodo equum, quamvis fieri possit ut maiori pretio valeat equus quam servus. Sed si servus rectius a te regitur quam ab illo qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam audeat dicere eum ut vestimentum debere contemni.
marg.| {CMT5d20.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Indigna autem res est ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis infidelis. Vel si fidelis, certe secularis, et qui te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem cause, perdes dignitatem Christi propter negotium mundi. Deinde omne iudicium irritatio cordis est, et cogitationum malarum nam si videris quod causa tua fraudibus aut pecuniis expugnetur, et similiter tu cause tue adesse festinas, etsi ab initio hoc consilium non habuisti.
marg.| {CMT5d20.16} AUGUSTINUS. In Enchiridion. 446* − Et ideo prohibuit hic Dominus suos de secularibus rebus cum aliis habere iudicium. Tamen cum Apostolusflsinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat. Manifestum est quid secundum veniam concedatur infirmis. fm DZ
fl Cf. 1Cor. 6, 1-6.
fm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 21 (al. 78), CSSL 46, lin. 35-37 sqq.: «quis autem iam neget esse peccatum, cum dari ueniam facientibus apostolica auctoritate fateatur? tale quiddam est ubi dicit:"audet quisquam uestrum aduersus alterum negotium habens iudicari ab iniquis et non apud sanctos?" [1Cor. 6, 1] et paulo post:"saecularia igitur iudicia si habueritis, inquit, eos qui sunt contemptibiles in ecclesia, hos constituite ad iudicandum: ad reuerentiam uobis dico: sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare, sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles?" [1Cor. 6, 4-6] nam et hic posset putari iudicium habere aduersus alterum non esse peccatum, sed tantummodo id extra ecclesiam uelle iudicari, nisi secutus adiungeret: iam quidem omnino delictum est quia iudicia habetis uobis cum. et ne quisquam ita hoc excusaret ut diceret iustum se habere negotium, sed iniquitatem se pati quam uellet a se iudicum sententia remoueri, continuo talibus cogitationibus uel excusationibus occurrit; itaque ait: quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? ut ad illud redeatur quod dominus ait: si quis uoluerit tunicam tuam tollere et iudicio te cum contendere, dimitte illi et pallium, et alio loco: qui abstulerit, inquit, tua noli repetere. prohibuit itaque suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium, ex qua doctrina apostolus dicit esse delictum. tamen cum sinit in ecclesia talia iudicia finiri, inter fratres fratribus iudicantibus, extra ecclesiam uero terribiliter uetat, manifestum est etiam hic quid secundum ueniam concedatur infirmis». [MM2020]
DZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
446 In Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT5d20.17} GREGORIUS. Moralium. 447 − Sed tamen quidam dum temporalia nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero sunt servata caritate prohibendi, non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Cum autem pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur.fn
fn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 31, § 13, CCSL 143B, lin. 43 sqq.: «Perfectus igitur christianus quomodo debet res terrenas iurgando defendere, quas non praecipitur possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte deum sequimur, in huius uitae itinere a magno onere leuigati sumus. Cum uero curam rerum eiusdem nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt; quidam uero conseruata caritate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Illa namque etiam non rapta morientes amittimus, cum illis uero et nunc conditionis ordine, etsi corrigi studeant, post perceptionem muneris, unum sumus. Quis autem nesciat quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus loquimur, iam non solum nobis quae temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna uindicamus. Qua in re illud est sollerter intuendum, ne per necessitatis metum cupiditas subrepat rerum, et zelo succensa prohibitio, impetu immoderatiore distensa, usque ad odiosae turpitudinem contentionis erumpat. Dum que pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet quia plus res quam proximus amatur». [MM2020]
447 Gregorius… Moralium] Augustinus de sermone Domini in monte Li446
marg.| {CMT5d20.18} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 448* {1,36} − Tertium vero iniuriarum genus quod ad operam pertinet, ex utroque confectum est et cum vindicta, et sine vindicta potest restitui nam qui angariat hominem, et cogit se improbe adiuvari ab invito, et penam improbitatis potest luere, et operam reddere. In hoc ergo genere iniuriarum, Dominus docet animum christianum esse patientissimum, et ad plura perferenda paratum.
Unde subdit:
448 in monte] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,41 
Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo.
marg.| Et hoc utique monet non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus.
marg.| {CMT5d20.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 449* {hom.18} − Angariare enim450* est iniuste trahere et sine ratione vexare.
449 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
450 enim] autem Li446
marg.| {CMT5d20.20} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 451* {1,36} − Sic ergo dictum putamus vade cum illo alia duo, scilicet millia, ut tria compleri voluerit, quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisquis hoc facit, perfectam se implere iustitiam; propter quod et tribus exemplis hoc preceptum insinuavit, et in hoc tertio exemplo, simplo duplum additur, ut triplum compleatur. vel per hoc accipitur quod in precipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit; nam primo preberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Deinde illi qui tunicam vult tollere, iubet et pallium dimitti, vel vestimentum, secundum aliam litteram; quod aut tantumdem est, aut non multo amplius. Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum perducit. sed quoniam parum est non nocere, nisi et beneficium prestes, consequenter adiungit et dicit qui autem petit a te, da ei.
451 De] In Li446 | in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d20.21} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} −  Quia divitie nostre non sunt, sed Dei. Deus enim dispensatores divitiarum suarum voluit nos esse, non dominos.
marg.| {CMT5d20.22} HIERONYMUS. − Sed si de eleemosynis tantum intelligamus, in pluribus pauperibus hoc stare non potest; sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt.fo
fo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 34.686-688: «Qui petit a te da ei, et uolenti mutuari a te ne auertaris. si de elemosina tantum dictum intellegimus, in plerisque pauperibus hoc stare non potest. sed et diuites, si semper dederint, semper dare non poterunt. post bonum ergo elemosinae apostolis, id est doctoribus, praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt gratis tribuant. istiusmodi pecunia numquam deficit, sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur, et cum subiecta sibi arua riget, numquam fontis unda siccatur». [FG2013]
marg.| {CMT5d20.23} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 452* {1,40} − Dicit ergo omni petenti da, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste potes et iuste. Quid enim si pecuniam petat qua innocentem conetur opprimere quid si stuprum petat dandum est ergo quod nec tibi nec alteri noceat, quantum ab homine credi potest; et cum negaveris quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem dimittas, et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniuste correxeris.
452 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d20.24} AUGUSTINUS. Ad Vincentium. − Utilius enim esurienti panis tollitur si, de cibo securus453, iustitiam negligebat454* quam esurienti panis frangitur ut455* iniustitie seductus acquiescat.EA fp
fp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 93 (ad Vincentium episcopum Cartenensis, al. 48), § 4, CCSL 31A, p. 169.88 sqq. ; CSEL 34-2, p. 448.26-449.1: « Vtilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam neglegebat, quam esurienti panis | frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat ».
<ex quo>= Grat., 2, 5, 5, 2, Friedberg, p. 549.43 ; Grat. 2, 23, 4, 37, p. 917.2.
<Paral. Thomae de Aquino> = Contra impugnantes Dei cultum et religionem, c. 7, § 4, Leonina t. 41, p. A109. [MM2021]
EA ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
453 securus Ed1953 ] securius Li446
454 negligebat Li446 ] negligat Ed1953
455 ut] + vi Ed1953
marg.| {CMT5d20.25} HIERONYMUS. − Potest etiam456* intelligi de pecunia doctrine que numquam deficit, sed quanto plus data fuerit457*, tanto amplius duplicatur.EB fq
fq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 34.691-694: «Istiusmodi pecunia numquam deficit, sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur, et cum subiecta sibi arua riget, numquam fontis unda siccatur». [FG2013]
EB ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
456 etiam Li446 ] enim Ed1953
457 data fuerit] datur Ed1953
marg.| {CMT5d20.26} AUGUSTINUS. 458* {1,40} − Quod autem ait:
458 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,42 
Et volenti mutuari a te ne avertaris,
marg.| ad animam referendum est; hilarem enim datorem diligit Deus. Mutuatur autem omnis qui accipit, etsi ipse non soluturus sit, quia misericordibus Deus plura restituit. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est Dominum ipsa duo genera prestandi esse complexum nam aut donamus, aut reddituro commendamus. Recte ergo ad hoc beneficii genus hortando dicit ne avertaris, id est ne propterea voluntatem alienes, quasi Deus non redditurus sit, cum homo reddiderit cum enim ex precepto Dei facis, infructuosum esse non potest.
marg.| {CMT5d20.27} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Ergo iubet nos Christus mutuum dare, non tamen sub usuris quia qui sic dat, non sua dat, sed aliena tollit; de uno vinculo solvit, et multis alligat; et non propter Dei iustitiam dat, sed propter proprium lucrum. Similis est etiam pecunia usuraria aspidis morsui nam sicut venenum aspidis latenter omnia membra corrumpit, sic usura omnes facultates convertit in debitum.
marg.| {CMT5d20.28} AUGUSTINUS. Ad Marcellinum. 459 {edist.5} − Obiciunt autem quidam, quod hec Christi doctrina rei publice moribus nulla ex parte conveniat. Nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid460 patiatur, vel romane provincie depredatoribus non mala velit belli iure rependere. Sunt autem ista precepta patientie semper in cordis preparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis; ac per hoc si terrena res publica precepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis461 iustitieque pacatam societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur impunitas et mala voluntas velut hostis interior roboratur.462
459 Augustinus… Marcellinum]
460 quid Ber111
461 pietatis] impietatis Ber111
462 Ber111 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 5,
distinctio 21 
prol.| [Mt. 5, 43-6, 4 legitur in feria 6 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 604; Rom.]
marg.| { CMT5d21.1} GLOSSA<TOR>. − Docuit Dominus supra 463 iniuriam inferenti non esse resistendum, sed ad plura perferenda paratum esse. Nunc autem ulterius docet iniuriam inferentibus impendendum esse caritatis affectum simul et effectum. Et cum premissa ad complementum iustitie legis pertineant 464 , convenienter hoc ultimum 465* pertinet ad impletionem caritatis, que, secundum Apostolum fr , est « legis plenitudo ». Dicit ergo: EC fs|
fr Cf. Rm. 13, 10.
fs ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Anselmus Laudunensis, Glossa ordinaria,LLT, PL [MM2020]
463 Docuit... supra] Docuerat superius Dominus Mt366
464 pertineant] + diligite inimicos vestros Cbg132* (va-cat)
465 ultimum] + rite Ed1570 Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,43 
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum.
marg.| {CMT5d21.2} AUGUSTINUS. In libro de doctrina christiana. 466* − Quod autem nullum hominem exceperit467* qui precepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum468 dicens ‘proximum’ qui erga illum extitit misericors, ut eum intelligamus proximum cui exhibendum esset misericordie officium, si indigeret quod nulli negandum esse, quis non videat Domino dicenteft: Benefacite his qui oderunt vos .ED fu
ft Mt. 5, 44; LC. 6, 27.
fu ¶Fons : Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 3, d. 28, c. 3, § 1, ed. I. Brady, p. 170.1-11: «Augustinus in libro de doctrina christiana: Nam quod nullum hominem exceperit qui praecepit proximum diligere, dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum qui erga illum exstitit misericors. Deinde subdit:   Vade, et tu fac similiter , ut eum proximum intelligamus, cui uel exhibendum est officium misericordiae si indiget, uel exhibendum esset si indigeret. Nullum uero exceptum esse, cui misericordiae negandum sit officium, quis non uideat? Cum usque ad inimicos etiam porrectum sit, domino dicente:   Diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos». <cuius fons>   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 30.31, CCSL 32, p. 24.8-27: «nam quod nullum hominum exceperit, qui praecepit, ut proximum diligamus, et ipse in evangelio dominus ostendit et apostolus paulus. namque ille, cui duo ipsa praecepta protulerat atque in eis pendere totam legem prophetas que dixerat, cum interrogaret eum dicens: et quis est mihi proximus? hominem quendam proposuit descendentem ab hierusalem ad hierichum, incidisse in latrones, et ab eis grauiter uulneratum, saucium et semiuiuum esse derelictum; cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogauerat, interrogatus ipse fateretur. cui dominus ait: uade et tu fac similiter, ut uidelicet esse eum proximum intellegamus, cui uel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, uel exhibendum esset, si indigeret. ex quo iam est consequens, ut etiam ille, a quo nobis hoc uicissim exhibendum est, proximus sit noster. proximi enim nomen ad aliquid est nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. nullum autem exceptum esse, cui misericordiae denegetur officium, quis non uideat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem domino dicente: diligite inimicos uestros, benefacite eis, qui uos oderunt
¶Nota : Thomas ne cite pas directement Augustin, mais la sentence augustinienne de Pierre Lombard. [MM2019]
ED ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
466 In libro Li446] om. Ed1953
467 exceperit] excepit Ed1953
468 eum] om. Ed1953
marg.| {CMT5d21.3} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 469* {1,41} − Gradum autem esse in Phariseorum iustitia, que ad legem veterem pertineret, hinc intelligitur quod multi etiam eos a quibus diliguntur oderunt. Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum.
Unde ad hoc designandum subditur:
469 in monte] om. Ed1953
Et odio habebis inimicum tuum.
marg.| Que vox non est accipienda ut iubentis iusto, sed permittentis infirmo.
marg.| {CMT5d21.4} AUGUSTINUS. Contra Faustum. 470 − Quero autem a manicheis, cur proprium velint esse legis Moysi quod dictum est antiquis oderis inimicum tuum fv. An et Paulus non dixit homines quosdam Deo odibilesfw? Querendum est ergo471 quomodo intelligatur exemplo Dei, cui dixit Paulus quosdam odibiles, odio habendos inimicos; et rursus, exemplo Dei qui facit solem suum oriri super bonos et malos, diligendos inimicos. Hec472 itaque regula est qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est rationalem creaturam. Audito igitur et non473 intellecto quod antiquis dictum erat   oderis inimicum tuum , ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent odire nisi vitium. Hos ergo corrigit Dominus474 cum subdit:
fv Mt. 5, 43: «Audistis quia dictum est: diliges proximum tuum et odium habebis inimicum tuum»; Lv 19, 17-18: «Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum, non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut temet ipsum».
fw Cf. Rm. 1, 30.
470 Augustinus.. Faustum] om. pr. m. , corrector compl. marg. Li446 *
471 e. e.] inv. Li446
472 Hec] hoc ! Li446
473 non] om. Li446
474 Dominus] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 5,44 
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros475
475 Mt. 5, 44.
marg.| ut qui iam dixerat ‘non veni solvere legem sed implere’fx, precipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quomodo possemus unum eundemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam.EE fy
fx Mt. 5, 17.
fy ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 19, § 24, CSEL 25, p. 522.16-523.27: «Nam et hic quaero ab istis, cur proprium uelint esse legis Moysi, quod dictum est antiquis: diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. An et Apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii patris uestri, qui in caelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Quaerendum itaque est, quomodo intellegatur exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos, et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. Sic adparebit Dominum male intellegentibus id, quod dictum est oderis inimicum tuum, inferre uoluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. utrumque autem quomodo seruandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo, qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat Deus eorum gentem tenebrarum, aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni, cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc soluitur docetur que non esse contrarium, quod in antiqua scriptura dictum est, oderis inimicum tuum et in evangelio, diligite inimicos uestros, quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est, in quantum autem homo est, diligendus est, ut illud, quod in eo recte odimus, arguamus, id est uitium, quo possit illud, quod in eo recte diligimus, id est humana ipsa natura emendato uitio liberari: haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id, quod in eo malum est, id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id, quod in eo bonum est, id est socialem rationalem que creaturam, nisi quod nos non eum per naturam uel suam uel alienam, sed per propriam uoluntatem malum esse conuincimus. illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum. Quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte uinceretur, et in parte ab ea sic uictus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur et non intellecto, quod antiquis dictum erat: oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi uitium. Hos corrigit Dominus dicendo: diligite inimicos uestros, ut qui iam dixerat: non ueni legem soluere, sed adinplere ideo que de odio inimici quod scriptum est in lege non solueret, praecipiendo utique, ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere, quonam modo possemus unum eundem que hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam». [FG2013]
EE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT5d21.5} GLOSSA. − Sed sciendum est, in toto corpore legis non esse scriptum odio habebis inimicum tuum; sed hoc476 dicitur quantum ad traditionem scribarum, quibus visum est hoc addendum quia Dominus precepit filiis Israel persequi inimicos477 et delere Amalech de sub celo.EF
EF ¶Codd. : Li446 (51va) Ed1953 {MM2017}
476 hoc] hec Li446
477 inimicos] + suos Li446
marg.| {CMT5d21.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Sicut autem 478* quod dictum479 est non concupisces, non dictum est ad carnem, sed ad animam, sic480 in hoc loco caro quidem inimicum suum diligere non potest, anima autem potest quia dilectio vel odium carnis in sensu est, anime vero in intellectu. Quando ergo nocemur ab aliquo, etsi sentimus odium, non tamen exequi volumus; cognosce quia caro nostra odit inimicum, anima vero diligit.EG
EG ¶Codd. : Li446 (51va ) Ed1953 {MM2017}
478 autem] enim Ed1953
479 dictum] scriptum Li446
480 sic] sicut et Li446
marg.| {CMT5d21.7} GREGORIUS. Vicesimo primo Moralium. 481* − [a] Inimici autem dilectio tunc veraciter custoditur cum non de profectu deiicimur, nec de ruina illius letamur. Non enim amat aliquis quem non vult esse meliorem, eumque stantem voto persequitur quem cecidisse gratulatur. Evenire tamen plerumque solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina letificet, et rursum eius gloria sine invidie culpa contristet; cum et redeunte eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi timemus. Sed ad hoc servandum est discretionis examen, ne cum nostra odia exequimur, fallamur sub specie utilitatis aliene. Oportet etiam pensare quid debemus ruine peccatoris, et quid iustitie ferientis; nam cum perversum quemquam omnipotens percutit, [c] et congaudendum est iustitie iudicis [b] et condolendum miserie pereuntis. fz
fz ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 22, § 11, CCSL 143A, lin. 8 sqq.: «[a] Sed sciendum est quia inimici dilectio tunc ueraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, se que hunc diligere aestimat, si eius uitae contrarius non exsistat. Sed dilectionis uim occulte et ueraciter aut profectus inimici, aut casus interrogat. Hac etenim de re ad plenum semetipsam mens hominis nescit, nisi eum quem sibi aduersarium credit in defectu uel profectu mutasse modum sui status inuenerit. Si enim de prosperitate addicitur, et de calamitate se odientis laetatur, constat quia non amat quem non uult esse meliorem, eum que etiam stantem uoto persequitur, quem cecidisse gratulatur. Sed inter haec sciendum est quia euenire plerumque solet ut non amissa caritate et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius gloria sine inuidiae culpa contristet, cum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidamus . Qua in re mentem nostram nec eius iam defectus erigit, nec eius profectus addicit, si recta nostra cogitatio non quid in ipso, sed quid de ipso circa alios agatur, attendit. Sed ad haec seruanda ualde est necessarium subtilissimae discretionis examen, ne cum nostra odia exsequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Si autem de inimici morte gaudendum omnino non esset, psalmista non diceret: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum. Sed aliud est impium, aliud uero inimicum perpeti. [...] Oportet namque ut pereunte aduersario subtiliter pensare debeamus, quid et debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis. Nam cum peruersum quemque omnipotens percutit, [b] et condolendum est miseriae pereuntis, [c] et congaudendum iustitiae iudicis, ut nobis et in luctu sit poena morientis proximi, et rursus in gaudium ueniat exhibita aequitas iudicantis dei, quatenus nec pereunti homini exsistamus aduersarii, nec iudicanti deo inueniamur ingrati». [MM2020]
481 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT5d21.8} GLOSSA. − Qui autem 482 sunt contra Ecclesiam, tribus modis ei 483 adversantur: odio, verbis, cruciatu corporis. E contra484* diligit, unde sequitur 485*: Diligite inimicos vestros 486. Benefacit487, unde sequitur: 488
482 autem] + sic Gz378
483 ei] om. Gz378
484 E] Et Li446, Ecclesia praem. Ed1657 Ed1745, Ecclesia Ed1953
485 sequitur] dicitur Cbg132 Gz378 Mt366 Ed1470 , + primo Ed1570 , dicit Ed1745 Ed1953
486 vestros] + etc. Ed1618 Ed1637 Ed1657
487 Benefacit] Benefacite etc. Ed1569 , om. Ed1570 Ed1618 Ed1637
488 Unde sequitur] Secundo Ed1570
Bene facite his qui oderunt vos.
marg.| Orat489 , unde sequitur:490 EH ga
ga ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 5, 44) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 23a marg.], ed. Gloss-e : «DILIGITE INIMICOS. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis, odio verbis, cruciatu corporis. Ecclesia e contra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis ire facit filios Dei». [MM2020]
489 Orat] om. Ed1569 Ed1570 Ed1618 Ed1637 , Et praem. Ed1745 Ed1953
490 Unde sequitur] Tertio Ed1570
Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
marg.| {CMT5d21.9} HIERONYMUS. − Multi precepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus estimantes, impossibilia putant esse que precepta sunt et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos; ceterum diligere plus precipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia precipere sed perfecta. Que fecit David in Saul et Absalon, Stephanus quoque martyr pro lapidantibus deprecatus est, et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus491 suis. Hoc autem Iesus et docuit et fecit, dicensgb: « Pater, ignosce illis ». EI gc
gb Lc. 23, 34.
gc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 34.695-705: «Ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos. multi praecepta dei, inbecillitate sua non sanctorum uiribus aestimantes, putant esse inpossibilia quae praecepta sunt et dicunt sufficere uirtutibus non odisse inimicos; ceterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. sciendum est ergo christum non inpossibilia praecipere sed perfecta quae fecit dauid in saul et abessalon. stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus deprecatus est, et paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis. haec autem iesus et docuit et fecit dicens: pater ignosce eis; quod enim faciunt nesciunt». [FG2013]*
EI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
491 pro persecutoribus] pro secutoribus Li446
marg.| {CMT5d21.10} AUGUSTINUS. In Enchiridion. 492 − Sed perfectorum sunt ista filiorum Dei quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum secumque luctando, perducere. Tamen hoc tam magnum bonum, tante multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione diciturgd: « Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». ge EJ
gd Mt. 6, 12.
ge ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 19 (al. 73), CSSL 46, lin. 48 sqq.: «sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum orando deum se cum que agendo luctando que perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio uerba sponsionis huius implentur si homo qui nondum ita profecit ut iam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccauit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam sibi roganti utique uult dimitti cum orat et dicit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est: sic dimitte debita nostra rogantibus nobis sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris». [MM2020]*
EJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
492 Enchiridion] In praem. Li446
marg.| {CMT5d21.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 493* {1,42} − Oritur autem hic questio, quod huic precepto Domini in quo nos hortatur orare pro inimicis, multe alie scripture partes videntur adverse quia in prophetis inveniuntur multe imprecationes adversus inimicos, ut est illudgf: « Fiant filii eius pupilli ». sed sciendum, quod prophete solent figura imprecantis futura predicere. sed illud magis movet quod dicit Ioannesgg: « est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis »; aperte enim ostendit esse aliquos fratres pro quibus orare nobis non precipitur, per hoc quod premittitgh: « Si quis scit peccare fratrem suum » etc., cum Dominus etiam pro persecutoribus nos iubeat orare. Nec ista questio solvi potest, nisi fateamur aliqua peccata esse in fratribus, que inimicorum persecutione sunt graviora. nam et stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant; et Apostolus Paulusginon orat pro alexandro, quia frater erat et, per invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. pro quo autem non oras, iam non contra illum oras. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur (nam hoc modo pro ipsis potius oratum est), sed illam ultimam damnationem, non sicut contra Domini traditorem per prophetam (nam illa, predictio futurorum, non optatio supplicii fuit), sed sicut in Apocalypsigj: « Legimus martyres orare ut vindicentur » sed hinc non oportet moveri. Quis enim audeat affirmare utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint nam ipsa iustitie et misericordie vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Destruitur autem partim correctione hominum, partim damnatione perseverantium in peccato. Nonne tibi videtur Paulus in seipso Stephanum vindicasse cum dicitgk: « Castigo corpus meum et in servitutem redigo ».
gf Ps. 108, 9.
gg 1 Io. 5, 17.
gh Mt. 5, 16.
gi 2 Tim. 4, 14.
gj Apc. 6, 10.
gk 1Cor. 9, 27.
493 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT5d21.12} AUGUSTINUS. In libro de questionibus Novi et Veteris Testamenti. 494* − Vel anime occisorum clamant, vindicari se postulantes; sicut sanguis Abel clamavit de terra non voce sed rationegl. Nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectat495*. Non enim tam impatientes sunt sancti ut urgeant fieri quod sciunt tempore prefinito futurum. EK gm
gl Cf. Gn. 4, 10.
gm ¶Fons : <revera> Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 68, § 1, CSEL 50, p. 117.15-21; PL 35, 2262: «Sic animae occisorum clamant uindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamauit de terra. causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. sanguis enim effusus quid aliud quam uindicari se postulat, clamans non uoce, sed ratione? nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod uidentem se oblectat. non enim tam inpatientes sunt sancti, ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest nec differri». [FG2017]*
EK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
494 In libro] om. Ed1953
495 oblectat] oblectet Ed1953
marg.| {CMT5d21.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 496* − Vide497 autem quot gradus ascendit et qualiter nos498 in ipsam499* virtutis verticem statuit. Primus gradus est non incipere iniustitiam500*, secundus501 equalibus non vindicari502*, tertius est 503* non facere vexanti que quis passus est, quartus exponere seipsum ad patiendum mala, quintus amplius se tribuere504 quam ille505 vult qui fecit mala, sextus non odio habere eum qui hoc operatur, septimus diligere, octavus benefacere, nonus pro ipso orare. Et quia magnum erat preceptum, preclarum premium subdit, scilicet fieri similes Deo.EL gn
Unde dicit:
gn ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 18, § 1 (Mt. 5, 43-45), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 69vb -70ra ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 75ra : «Vides quot ascendit gradus [+ et qualiter V383] in ipsam nos verticem virtutis statuit. Intende autem desuper numerans primus gradus est non incipere iniustitiam, secundus postquam inceptum [inceptus Firenze] est equalibus non vendicari. Tertius non facere vexanti hec que passus est sed quiescere {vel silere} [quiesce Firenze]. Quartus tribuere se ipsum in patiendo male [mala Firenze], quintus et amplius tribuere quam ille vult qui fecit, sextus non odio habere eum qui hoc operatur, septimus et diligere, octavus et benefacere, nonus et Deum pro ipso deprecari. Vides altitudinem philosophie. Propterea et preclarum premium habet. Quoniam enim magnum erat preceptum et iuvenili {vel forti} indigens anima et multo studio et mercedem ei ponit talem qualem nulli priorum. Non enim terre hic meminit quemadmodum in mitibus neque consolationis et misericordie quemadmodum in lugentibus et misericordibus neque regni celorum sed quod omnibus his erat terribilius effici similes Deo ut homines effici decens est».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 19, § 4, PG 57, 269.-59 : «Εἶδες ὅσους ἀνέβη βαθμοὺς, καὶ πῶς εἰς αὐτὴν ἡμᾶς τὴν κορυφὴν ἔστησε τῆς ἀρετῆς; Σκόπει δὲ ἄνωθεν ἀριθμῶν. Πρῶτός ἐστι βαθμὸς, μὴ ἄρχειν ἀδικίας· δεύτερος, μετὰ τὸ ἄρξασθαι, τοῖς ἴσοις ἀμύνασθαι· τρίτος, μὴ δρᾶσαι τὸν ἐπηρεάζοντα ταῦτα ἃ ἔπαθεν, ἀλλ’ ἡσυχάσαι· τέταρτος, τὸ καὶ παρασχεῖν ἑαυτὸν εἰς τὸ παθεῖν κακῶς· πέμπτος, τὸ καὶ πλέον παρασχεῖν ἢ ἐκεῖνος βούλεται ὁ ποιήσας· ἕκτος, τὸ μὴ μισῆσαι τὸν ταῦτα ἐργασάμενον· ἕβδομος, τὸ καὶ ἀγαπῆσαι· ὄγδοος, τὸ καὶ εὐεργετῆσαι·ἔννατος, τὸ καὶ τὸν Θεὸν ὑπὲρ αὐτοῦ παρακαλεῖν. Εἶδες ὕψος φιλοσοφίας; Διά τοι τοῦτο καὶ λαμπρὸν τὸ ἔπαθλον ἔχει. Ἐπειδὴ γὰρ μέγα ἦν τὸ ἐπίταγμα, καὶ νεανικῆς δεόμενον ψυχῆς καὶ πολλῆς τῆς σπουδῆς, καὶ μισθὸν αὐτῷ τίθησι τοιοῦτον, οἷον οὐδενὶ τῶν προτέρων. Οὐ γὰρ γῆς ἐνταῦθα μέμνηται, καθάπερ ἐπὶ τῶν πράων· οὔτε παρακλήσεως καὶ ἐλέου, καθάπερ ἐπὶ τῶν πενθούντων καὶ ἐλεημόνων· οὔτε βασιλείας οὐρανῶν· ἀλλ’ ὃ πάντων τούτων ἦν φρικωδέστερον, τὸ γενέσθαι ὁμοίους τῷ Θεῷ, ὡς ἀνθρώπους γενέσθαι εἰκός».
¶Nota : La note critique de Nicolaï semble ignorer la Piana (Ed1570), rejette les leçons de Ed1569, critique celle de son texte de base (Ed1571) qui semble être ici une erreur individuelle), semble enfin admettre la correction de la leçon incipere in iniustitiam, mais préfère quand même iniuriam à iniustitiam (Ed1612). [MM2021]
496 homiliario] scrips., omel’ codd., homelia Ed1470, ho. Ed1569, Matthaeum Ed1953
497 Vide] Unde As115
498 nos] vos Cbg132
499 ipsam codd. Ed1569] ipsum Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953
500 incipere iniustitiam] incipere iustitiam Li446 Ed1569, incidere in iustitiam Ed1571, incipere iniuriam Ed1570 Ed1612 Ed1657 Ed1953
501 secundus] + : Gz378
502 equalibus non vindicari] equalem non vindicari Ed1475C Ed1520 Ed1569 Ed1571, per aequalem non vindicare Ed1657, ut iniuriam ulciscens equali supplicio sis contentus Ed1570 Ed1612 Ed1953
503 est] : Gz378 ; om. Ed1470 Ed1475C Ed1520 Ed1569 Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953
504 amplius se tribuere] amplius tribuere (vel ad maiora praebere se) Ed1657
505 ille] ipse Mt366
Numérotation du verset Mt. 5,45 
Ut sitis filii Patris vestri qui in celis est506.
506 in celis – est] inv. Ed1470 Ed1475c Ed1520 Ed1569 Ed1571
marg.| {CMT5d21.14} HIERONYMUS. 507− Si quis enim508 precepta Dei509 custodiat510, filius Dei efficitur. Ergo non in natura filius est (hic scilicet de quo loquitur) sed arbitrio suo.EM go
go ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 34.706-708: «Ut sitis filii patris uestri qui in caelis est. si dei praecepta custodiens filius quis efficitur dei, ergo non est natura filius sed arbitrio suo». [FG2015]*
507 Hieronymus] om. Cbg132 Ed1470 Ed1475C Ed1570 , Augustinus Gz378 Ed1520 Ed1569
508 enim] om. Ed1657
509 Dei] om. Gz378
510 custodiat] + et Ed1470 Ed1570, custodiens Ed1657
marg.| {CMT5d21.15} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 511* {1,46} − Ex illa autem regula intelligendum est quod hic dicitur, qua et Ioannes dicitgp : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri ». Unus enim naturaliter filius est; nos autem potestate accepta efficimur filii, inquantum illa que ab eo precipiuntur implemus. Itaque non ait facite ista quia estis filii sed facite ista ut sitis filii . Cum autem ad hoc nos vocat, ad similitudinem suam vocat.
Unde sequitur:
gp Io. 1, 12.
511 in monte] om. Ed1953
Qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
marg.| Potest autem per solem intelligi non iste visibilis sed ille de quo dicitur : “Vobis qui timetis nomen Domini, orietur sol iustitie”; et per pluviam irrigatio doctrine veritatis quia et bonis et malis apparuit et evangelizatus est Christus.EN
EN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT5d21.16} HILARIUS. 512 {cad.4} − Vel in baptismi et spiritus sacramento tribuit solem et   pluviam .EO
EO ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
512 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT5d21.17} AUGUSTINUS. 513 − Vel potest accipi sol iste visibilis et pluvia qua fructus gignuntur quia iniqui in514 libro sapientie planguntgq: « Sol non ortus est nobis ». Et de pluvia spirituali diciturgr: « Mandabo nubibus meis ne pluant super eam ». Sed sive hoc sive illud, magna Dei bonitate fit, que nobis imitanda precipitur. Non autem515* ait: Qui facit solem oriri , sed addidit   suum , id est quem ipse fecit; ut hinc admoneremur quanta liberalitate ex precepto eius prestare debemus que516* non creamus sed ex muneribus eius accipimus.EP gs
gq Sap. 5, 6 (Vetus latina, p. 325-326)
gr Is. 5, 6 (Vetus latina, p. 151).
gs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 79, CCSL 35, linea 1924-1953 sqq.: «siue istum solem mauis accipere, non solum hominum sed etiam pecorum corporeis oculis propalatum, et istam pluuiam qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt. quod probabilius intellegi existimo, ut ille sol spiritalis non oriatur nisi bonis et sanctis, quia hoc ipsum est quod plangunt iniqui in illo libro qui sapientia salomonis inscribitur: et sol non ortus est nobis; et illa pluuia spiritalis non inriget nisi bonos, quia malos significabat uinea de qua dictum est: mandabo nubibus meis ne pluant super eam. sed siue illud siue hoc intellegas, magna dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii dei esse uolumus. quantum enim huius uitae solatium afferat lux ista uisibilis et pluuia corporalis, quis tam ingratus est ut non sentiat? quod solatium uidemus et iustis in hac uita et peccatoribus communiter exhiberi. non autem ait: qui facit solem oriri super bonos et malos, sed addidit: suum, id est quem ipse fecit atque constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret, sicut in genesi de omnibus luminaribus scribitur, qui proprie potest dicere sua esse omnia quae de nihilo creauit, ut hinc admoneremur, quanta liberalitate inimicis nostris ex praecepto eius praestare debeamus quae nos non creauimus sed muneribus eius accepimus». [MM2019]
EP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
513 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
514 in] om. Li446
515 autem] + solum Ed1953
516 que] quod Ed1953
marg.| {CMT5d21.18} AUGUSTINUS. Ad Vincentium. 517 − [b] Sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella eius518* in eos quos diligit cogitemus. [a] Unde non omnis qui parcit, amicus est nec omnis qui verberat, inimicus. Melius est enim cum severitate diligere quam cum lenitate decipere.EQ gt
gt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 93 (ad Vincentium episcopum Cartenensis, al. 48), § 4, CCSL 31A, p. 169.85 sqq. ; CSEL 34-2, p. 448.23-26: «[a] Non omnis qui parcit amicus est, nec omnis qui uerberat inimicus. Meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. Melius est cum seueritate diligere quam cum lenitate decipere. [...]. [b] Sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella eius in eos quos diligit cogitemus ».
¶Nota : Thomas remet dans son contexte le segment [a] cité notamment par le Décret de Gratien (Grat., 2, 5, 5, 2, Friedberg, p. 549.40 ; Grat. 2, 23, 4, 37, p. 916.43) et Vincent de Beauveais (Speculum doctrinale, lib. 10, c. 11, Douais, 889.66). [MM2021]
EQ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019}
517 Ad] Contra Li446
518 eius] om. Ed1953
marg.| {CMT5d21.19} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 519 − [a] Caute autem dixit: Super iustos et iniustos , non super iustos ut iniustos quia520 omnia bona Deus non propter omnes521* dat sed propter sanctos, sicut et flagella propter peccatores sed in bonis522* non separat peccatores a iustis, ne desperent523 nec in malis iustos a peccatoribus, ne glorientur. Maxime cum malis bona non prosint [c] que male viventes ad preiudicium suum percipiunt; [b] nec bonis mala noceant sed magis prosint [d] ad iustitie lucrum.ER gu
gu ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 13 (Mt. 5, 48), PG 56, 703.64 -704.10; St-Omer, BM, 10, f. 55vb : «[a] Caute posuit dicens, Super justos et injustos, non, Super iustos ut iniustos [injustos ut justos PG ], quia omnia bona Deus non propter omnes homines dat super terram, sed propter paucos sanctos. Contentus est enim [+ magis PG] , ut peccatores contra meritum suum bonis Dei fruantur, quam ut justi contra meritum suum a bonis ejus fraudentur. Similiter et quando Deus [Dominus PG] a peccatoribus irritatur, castigationem suam non propter omnes [om. PG] homines [+ bonos PG] mittit, sed propter solos peccatores: tamen aequaliter et justos tangit, quemadmodum et peccatores. Nam quemadmodum in bonis non separat peccatores a justis: sic nec in malis separat justos a peccatoribus. In bonis peccatores a justis non separat, ne separati cognoscant se abjectos esse et desperent: in malis justos a peccatoribus non separat, ne separati cognoscant se electos esse [om. PG], et glorientur: maxime cum nec mali bonis [malis bona PG] prosint, sed noceant magis, [b] nec boni malis [bonis mala PG] noceant, sed prosint magis. [c] Nam male viventes dum bona percipiunt, ad prejudicium suum percipiunt: et boni dum mala patiuntur, [d] ad lucrum justitie eis procedit». [MM2019]
ER ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2019}
519 Chrysostomus] Theop<ylactus> Gz378
520 quia] qui Li446
521 omnes] homines Ed1953
522 bonis] nobis Ed1953
523 desperent] disperent Li446
marg.| {CMT5d21.20} AUGUSTINUS. In libro De civitate Dei. 524* − [b] Nam bonus temporalibus bonis non extollitur nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. [a] Vel ideo ista temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, que mali habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni afficiuntur. gv
gv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 1, c. 8, CCSL 47, p. 7.13-24: «[a] Placuit quippe diuinae prouidentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni; ista uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur. interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. [b] Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur». [FG2017]
524 In libro] om. Ed1953
marg.| {CMT5d21.21} GLOSSA. [b] Amare autem amantem nature est, inimicum525* amare 526* caritatis.
[a] Et ideo sequitur:
525 inimicum] + vero Ed1612 Ed1953
526 amare] + est Ed1612 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 5,46 
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ?
marg.| scilicet in celo. Nullam527. De his enim528 dicitur529 gw: « Recepistis mercedem vestram ». Sed tamen hec oportet facere et 530* illa non omitteregx.ES gy
gw Mt. 6, 2.
gx Cf. Mt. 23, 23 ; Lc. 11, 42 ; cf.
gy ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 5, 46) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 23b interl.], ed. Gloss-e : «[a] Si enim diligitis eos qui vos diligunt [b] amare amantem nature est, inimicum caritatis [a] quam mercedem habebitis ? ex dilectione in celo nullam, et si hic de his enim potest dici:"Recepistis mercedem vestram". nullam. merces filiorum sola adoptio est». [MM2021]
527 nullam] om. Ed1612
528 enim] autem Ber111
529 dicitur] om. Li446
530 et] om. Ed1612 Ed1953
marg.| {CMT5d21.22} RABANUS. 531 − [b] Si ergo peccatores erga dilectores suos natura duce532 volunt esse benefici, multo magis vos533, latioris534* dilectionis signum 535, amplecti debetis etiam non amantes.
Unde sequitur:
531 Rabanus] Remigius Li446
532 natura duce] versa vice cacogr. Ed1520
533 vos] nos Li446
534 latioris] latiores Li446 , maioris Arag2 Ed1520 Ed1570 Ed1612 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1953
535 signum Ed1520] sinu Ed1657 , signo Ed1662 Ed1891 Ed1953
Nonne et536 publicani hoc faciunt
536 et] om. Ed1657
marg.| [a] id est qui publica vectigalia exigunt vel qui publica negotia seculi vel lucra sectantur. ET gz
gz ¶Fons : [a] Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 170.94 sqq.: «Dicuntur autem publicani, quia publica uectigalia exigunt uel quia per publica negotia saeculi lucra sectantur».
[b]   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 171.1 sqq.: « Si etiam peccatores publicani et ethnici erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici , quantum uos , inquit, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit uirtutis uberior, latioris sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes ». =   Beda Venerabilis , In Lucae euangelium expositio, lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1761 sqq.
¶Nota : Cf.   Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 7, p. 46-49 remplace d’après Raban, signum -qu’il considère comme une erreur de syntaxe - par sinu. Une erreur de lecture subjective ou induite par le manuscrit utilisé par Thomas est possible; la correction de Nicolaï est pertinente et fondée, autant sinon plus que la correction grammaticale de Combefils (Bibliotheca concionatoria, t. 2, p. 91b) qui remplace signum par signo. Ici encore Nicolaï a pour lui l’objectivité de la source, tandis que Combefis intervient sans fondement critique. En revanche, l’erreur de syntaxe n’est pas évidente en latin médiéval, si on considère signum comme apposition de vos. [MM2020]
marg.| {CMT5d21.23} GLOSSA. − Si vero537 pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt538, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium ?
Unde sequitur:
537 vero] etiam Li446
538 coniuncti sunt] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 5,47 
Et si539 salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis540 ?
539 si] om. Li446*
540 facitis] facietis Ed1570 Ed1612
marg.| Salutatio enim est quedam species orationis.
Nonne et541 ethnici hoc faciunt.EU
541 et] om. Ed1570 Ed1612
marg.| {CMT5d21.24} RABANUS. − Id est gentiles; nam ethnos542 grece, latine gens dicitur, qui tales sunt ut fuerunt geniti, scilicet sub peccato.EV
542 ethnos] enos cacogr. Li446
marg.| {CMT5d21.25} REMIGIUS. − Quia vero perfectio dilectionis, ultra dilectionem inimicorum non potest procedere. Ideo postquam Dominus precepit diligere inimicos, subiunxit:
Numérotation du verset Mt. 5,48 
Estote ergo543* vos perfecti sicut et pater vester celestis perfectus est.
543 ergo cum Littera communi] + et Ed1470 Ed1520 Ed1953 (lectio biblica nullibi reperta)
marg.| Ipse quidem perfectus544 est ut omnipotens, homo autem ut ab omnipotente adiutus. Nam sicut quandoque 545 in Scripturis pro veritate et equalitate accipitur, ut ibi ha: « Sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum »; aliquando autem pro similitudine, ut hic. EW hb
ha Ios. 1, 17.
hb ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 5, inc. Dominus ac salvator), c. 18: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 75ra ; Mantova, Bibl. Teresiana, ms. 342, f. 51ra ; c. 20: BAV, Vat. lat. 648, f. 61ra ; c. 20 (feria sexta in capite ieiunii) Urb. lat. 89, f. 61va ; c. 15 [al. m. xxv] (feria sexta in capite ieiunii): Madrid, Bibl. nac., 198, f. 52ra : «Illud quoque notandum quia sine ista dilectione qua iubemur diligere inimicos, nullus ea implere potest que superius dicta sunt [...]. Perfectio enim ire ultra dilectionem inimicorum esse non potest. Idcirco postquam Dominus precepit diligere inimicos benefacere his qui nos oderunt etc. subiunxit dicens : Estote ergo [om. Barcelona V648 Urb89 Madrid] perfecti sicut et pater vester celestis perfectus est. Quod dicit   sicut ita est intelligendum : Deus perfectus est ut Deus, anima sicut anima. Ipse ut omnipotens, homo inquantum adiutus fuerit ab omnipotente. Nam sicut in Scripturis aliquando pro veritate et aequalitate, aliquando pro similitudine accipi solet. Pro veritate et aequalitate ut illudSicut fui cum Moyse ita ero tecum”. Pro similitudine sicut in hoc loco. Et sciendum quia sunt nonnulli qui diligentes [+ se Madrid Urb89 V648] odio habent sicut luxuriosi filii qui odio habent suos parentes qui reprehendunt eorum luxuriam [parentes... luxuriam om. V648]». [MM2021]
544 perfectus] perfectis Li446 (cacogr.)
545 quandoque] quoniam As115
marg.| {CMT5d21.26} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum.Sicut enim filii carnales similant patres in aliquo corporis signo, ita filii spirituales Deum in sanctitate.EX hc
hc ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 13 (Mt. 5, 45), St-Omer, BM, 10, f. 55va-b ;PG 56, 703.36-39 : «Filii enim carnales frequenter simulant patres in specie* aut in loquela aut in risu aut in aliquo corporis signo, filii autem spirituales in sanctitate» .
*simulant patres in specie] similantur carnalibus patribus in facie PL [MM2021]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_5)

Notes :