Catena aurea

Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,1 

Tunc accesserunt
ad eum ab Hierosolymis scribe et Pharisei dicentes:
Numérotation du verset Mt. 15,2 

Quare discipuli tui transgrediuntur
traditiones1 seniorum?
1 traditiones Cas574 Li446@ Rusch ] traditionem Weber
Non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Numérotation du verset Mt. 15,3 

Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos
transgredimini mandatum2 Dei propter traditionem vestram3? Nam Deus dixit:
2 mandatum Cor3 (vel) Li446 Li446@ Rusch Weber ] mandata ΩJ |
3 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 15,4 

Honora patrem et matrem4
4 patrem et matrem sic Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. non habent TUUM nec TUAM ) Cor4 (in ** cancellatum est TUUM et TUAM ) Li446@ Rusch Weber ] patrem tuum et matrem tuam Cas574 ΩJ (grecus anti. glo. et Ieronimus sic habent) Cor2²
et qui maledixerit patri vel matri
morte moriatur.
Numérotation du verset Mt. 15,5 

Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit
patri vel matri: Munus quodcumque est ex me
tibi proderit
Numérotation du verset Mt. 15,6 

et non honorificabit5 patrem suum aut6 matrem suam7 et
5 honorificabit Cor3 (grecus et aliqui antiqui) Li446 Li446@ Rusch Weber ] honorificavit Cor 3 (Ieronymus Rabanus, sed non exponunt) ΩJ |
6 suum aut Li446@ Rusch Weber] et Li446 |
7 suam Li446@ ΩJ Rusch ] om. Li446 Weber |
irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram8.
8 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@
Numérotation du verset Mt. 15,7 

Hypocrite,
bene prophetavit de vobis Isaias9
9 Isaias Cor2 V (propheta) Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **) Li446 Li446@ Rusch Weber ] + propheta Cor2 (grecus anti. glossa habent) Cor2² Cas574@
dicens:
Numérotation du verset Mt. 15,8 

Populus hic labiis me honorat
cor autem eorum longe est a me.
Numérotation du verset Mt. 15,9 

Sine causa autem colunt me
docentes doctrinas et mandata hominum.
Numérotation du verset Mt. 15,10 

Et convocatis ad se turbis
dixit eis: Audite et intelligite.
Numérotation du verset Mt. 15,11 

Non quod intrat in os coinquinat hominem
sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,12 

Tunc accedentes discipuli eius
dixerunt ei: Scis quia Pharisei
audito verbo hoc10 scandalizati sunt?
10 verbo hoc Rusch ] inv. Li446@ | hoc om. Weber
Numérotation du verset Mt. 15,13 

At ille respondens ait: Omnis plantatio
quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur.
Numérotation du verset Mt. 15,14 

Sinite illos
ceci sunt
et11 duces cecorum.
11 et Cor2 V (grecus anti et glossa) Cor2 ² Rusch ] om. Cor4 ( ET cancellatum est in ** )Li446@ Weber
Cecus autem si ceco ducatum prestet ambo in foveam cadunt.
Numérotation du verset Mt. 15,15 

Respondens autem Petrus
dixit ei: Edissere
nobis parabolam istam.
Numérotation du verset Mt. 15,16 

At ille dixit:
Adhuc et vos sine intellectu estis?
Numérotation du verset Mt. 15,17 

Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur?
Numérotation du verset Mt. 15,18 

Que autem procedunt de ore
de corde exeunt
et ea coinquinant hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,19 

De corde enim
exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie.
Numérotation du verset Mt. 15,20 

Hec sunt que coinquinant hominem.
Non lotis autem
manibus manducare non coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,21 

Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Numérotation du verset Mt. 15,22 

Et ecce mulier Chananea
a finibus illis
egressa clamavit
dicens ei: Miserere mei12, Domine fili David. Filia mea male a demonio vexatur.
12 dicens... mei Cor2 (grecus anti. glossa)
Numérotation du verset Mt. 15,23 

Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes: Dimitte eam quia clamat post nos.
Numérotation du verset Mt. 15,24 

Ipse autem respondens ait: Non sum missus
nisi ad oves que perierant13 domus Israel.
13 perierant Rusch ] perierunt Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 15,25 

At illa venit
et adoravit eum
dicens: Domine,
adiuva me.
Numérotation du verset Mt. 15,26 

Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum
et mittere canibus.
Numérotation du verset Mt. 15,27 

At illa dixit: Etiam Domine,
nam et catelli edunt
de micis que cadunt de mensa
dominorum suorum.
Numérotation du verset Mt. 15,28 

Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier, magna est fides tua.
Fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius14 ex illa hora.
14 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Mt. 15,29 

Et cum transisset inde Iesus,
venit secus mare Galilee et ascendens in montem
sedebat ibi.
Numérotation du verset Mt. 15,30 

Et accesserunt
ad eum
turbe
multe
habentes secum mutos,
claudos15,
15 claudos Cor4 ( ET cancellatum est in ** ) ] et praem. Cor2 (grecus anti. glossa et Iheronimus habent) Cor2Cor2 V (propheta), Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **)
cecos,
debiles,
et alios multos et proiecerunt eos
ad pedes eius
et curavit eos,
Numérotation du verset Mt. 15,31 

ita ut turbe mirarentur
videntes mutos loquentes,
claudos ambulantes,
cecos videntes
et magnificabant
Deum Israel.
Numérotation du verset Mt. 15,32 

Iesus autem
convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbe,
quia triduo iam perseverant mecum
et non habent
quod manducent
et dimittere eos
ieiunos nolo
ne deficiant in via.
Numérotation du verset Mt. 15,33 

Et dicunt ei discipuli:
Unde ergo nobis in deserto
panes tantos16
16 tantos Cor2 (anti. glossa) Cor2² ] tanti Cor2 (grecus)
ut saturemus turbam tantam?
Numérotation du verset Mt. 15,34 

Et ait illis Iesus: Quot panes habetis?
At illi dixerunt: Septem
et paucos pisciculos.
Numérotation du verset Mt. 15,35 

Et precepit turbe ut discumberent super terram.
Numérotation du verset Mt. 15,36 

Et accipiens
septem panes et pisces
et17 gratias agens, fregit
17 et Cor2 V ( anti. ) Rusch Weber ] om. Cor2 V (grecus non hab. et quidam! anti. glo.) Li446@
et dedit discipulis18
18 discipulis Rusch ] + suis Li446@ Weber
et discipuli dederunt populo.
Numérotation du verset Mt. 15,37 

Et comederunt omnes
et saturati sunt.
Et quod superfuit19 de fragmentis
19 superfuit Rusch Weber ] superfluit Li446@
tulerunt septem sportas plenas.
Numérotation du verset Mt. 15,38 

Erant autem qui manducaverunt20 quatuor millia hominum
20 manducaverunt Rusch Weber ] manducaverant Cor3 (vel) Li446 Li446@
extra parvulos et mulieres.
Numérotation du verset Mt. 15,39 

Et dimissa turba
ascendit in naviculam et venit in fines Magedan.

Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 15, 1-20 legitur Quadragesimae 3 feria 4; cf. Ordinarium OP 624 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT15d1.1} RABANUS. − Homines Genesareth et minus docti credunt. Sed qui sapientes videntur, ad pugnam veniunt iuxta illuda: « Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis».A
Unde dicitur:
a Mt. 11, 25; Lc. 10, 21.
A ¶Codd. : As115 (89rb) Li446 (138va) Ed1570 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 15,1 
Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribe et Pharisei.
marg.| {CMT15d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Ita autem conserit evangelista narrationis sue ordinem, dicens: Tunc accesserunt ut, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam consequentium ordo servetur. B b
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 49, § 103, CSEL 43, p. 211.19-20: «Sequitur itaque mattheus post illum sermonem domini, ubi de non lotis manibus cum Pharisaeis egit, adque ita conserit narrationem , ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt seruans: et egressus, inquit, inde iesus secessit in partes tyri et sidonis». [FG2013]*
B ¶Codd. : As115 (89rb) Li446 Ed1570 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT15d1.3} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.52} − Propter hoc autem evangelista hic tempus designat ut ostendat ineffabilem illorum nequitiam nulli cedentem tunc enim venerunt quando plurima signa operatus est, quando infirmos ex tactu fimbrie curaverat. Quod autem ab Hierosolymis venisse dicuntur scribe et Pharisei, sciendum est quod per omnes tribus erant disseminati; sed qui in metropoli habitabant, peiores aliis erant, velut ampliori fruentes honore, et maiorem superbiam possidentes.
1 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d1.4} REMIGIUS. − Duabus autem de causis reprehenduntur et quia ab Hierosolymis venerant, id est a loco sancto descenderant; et quia seniores populi et legis doctores erant; et non ad discendum, sed ad reprehendendum Dominum venerant subditur enim dicentes:
Numérotation du verset Mt. 15,2 
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum?
marg.| {CMT15d1.5} HIERONYMUS. − Mira Phariseorum scribarumque stultitia. Dei filium arguunt quare traditiones hominum et precepta non servet.C c
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 127.1398-1401: «Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? mira Pharisaeorum scribarum que stultitia. dei filium arguunt quare hominum traditiones et praecepta non seruet». [FG2013]
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT15d1.6} CHRYSOSTOMUS. 2* {hom.52} − Vide autem qualiter et a sua interrogatione capiuntur non enim dicunt quare transgrediuntur legem Moysi; sed traditionem seniorum unde manifestum est, quod multa nova inducebant sacerdotes, quamvis Moyses dixeritdnon adicietis ad verbum quod ego propono vobis hodie, et non auferetis ab eo; et quando oportebat eos ab observationibus liberari, tunc amplioribus observationibus se alligabant, timentes ne aliquis eorum principatum auferret; terribiliores esse volentes, quasi et ipsi essent legislatores.
d Dt. 4, 2
2 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d1.7} REMIGIUS. − Que autem fuerint traditiones, manifestat Marcus cum ait Pharisei et omnes Iudei, nisi crebro lavent manus suas, non manducant panem. Unde et hic discipulos reprehendunt, dicentes:
Non enim lavant manus suas cum panem manducant.
marg.| {CMT15d1.8} BEDA. Super Mattheum. 3* − Verba enim prophetarum carnaliter accipientes, quod dictum erate« lavamini4* mundi estote », de corpore solum lavando servabant. Et ideo statuerant nonnisi lotis manibus manducandum esse.D f
e Is. 1, 16.
f ¶Fons : Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 7, CCSL 120, p. 520.1215 sqq.: «Sed Pharisaei spiritalia prophetarum uerba carnaliter accipientes quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant dicentes, lauamini mundi estote et mundamini qui fertis uasa domini, isti de corpore solum lauando seruabant.
<Paral. Thomae de Aquino> CMC7d1.3 [MM2019]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
3 Super Mattheum] om. Ed1953
4 lavamini] + et Ed1953
marg.| {CMT15d1.9} HIERONYMUS. − Manus autem, id est opera non corporis sed anime, lavande sunt ut fiat in illis verbum Dei.E g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 127.1402-1404: «Non enim lauant manus suas cum panem manducant. manus, id est opera, non corporis sed animae lauandae sunt ut fiat in illis uerbum dei». [FG2013]*
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT15d1.10} CHRYSOSTOMUS. 5* {hom.52} − Ideo autem discipuli non lotis manibus manducabant, quia iam superflua despiciebant, ea solum que sunt necessaria attendentes, et neque lavari, neque non lavari pro lege habentes, sed ut contingebat alterutrum facientes. Qui enim et ipsum necessarium cibum contemnebant, qualiter circa hoc studium haberent?
5 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d1.11} REMIGIUS. − Vel reprehendebant Pharisei discipulos Domini, non de ista lavatione, que consueto more congruit, et necessariis temporibus agitur; sed de illa superflua que de superstitiosa traditione seniorum fuerat reperta.
marg.| {CMT15d1.12} CHRYSOSTOMUS. 6* {hom.52} − Christus autem non excusavit, sed confestim reaccusavit, demonstrans quoniam eum qui magna peccat, pro parvis peccatis aliorum sollicitum esse non oportet.
Unde sequitur:
6 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,3 
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ?
marg.| Non autem dicit quod bene faciunt transgredientes, ut non det eis occasionem calumnie; neque tamen vituperat quod ab apostolis factum est, ne approbet eorum traditiones; neque rursus accusat seniores, ne tamquam iniuriatorem eum repulissent, sed increpat eos qui advenerant, tangens etiam seniores qui talem traditionem statuerant, dicens:
marg.| {CMT15d1.13} HIERONYMUS. − Cum vos propter traditionem hominum precepta Dei negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis, quod seniorum iussa parvipendant, ut Dei precepta custodiant?
Nam Deus dixit:
Numérotation du verset Mt. 15,4 
Honora patrem et matrem.
marg.| Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur. « Honora, inquit Apostolush, viduas que vere vidue sunt ». Hic enim honor donum intelligitur. Preceperat ergo Dominus, vel imbecillitates vel etates vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent etiam in vite necessariis ministrandis parentes suos.i
h 1Tim. 5, 3.
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 127.1408-128.1425: «Ipse autem respondens ait illis: quare et uos transgredimini mandatum dei propter traditionem uestram? falsam calumniam uera responsione confutat. cum, inquit, uos propter traditionem hominum praecepta domini neglegatis, quare discipulos meos arguendos creditis quod seniorum iussa paruipendant ut dei scita custodiant? Nam deus dixit: honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri uel matri morte moriatur. Vos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri: munus quodcumque est ex me tibi proderit; et non honorauit patrem suum aut matrem. honor in scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis quantum in elemosinis ac munerum oblatione sentitur. honora, inquit Apostolus, uiduas quae uere uiduae sunt, hic honor donum intellegitur, et in alio loco: presbiteri duplici honore honorandi maxime qui laborant in uerbo et doctrina dei. et per hoc mandatum iubemur ut boui trituranti os non claudamus et dignus sit operarius mercede sua. praeceperat dominus uel inbecillitates uel aetates uel penurias parentum considerans ut filii honorarent etiam in uitae necessariis ministrandis parentes suos». [FG2013]
marg.| {CMT15d1.14} CHRYSOSTOMUS. 7* {hom.52} − Voluit autem monstrare quod parentes essent valde honorandi, per hoc quod adiunxit et premium et penam. Sed Dominus hic premium pretermittens quod honorantibus repromittitur, scilicet esse longevum super terram, ponit quod terribilius est, scilicet penam ut et ipsos stupefaceret, et alios attraheret.
Unde addit:
7 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.
marg.| In quo demonstrat eos morte dignos esse. Si enim qui verbo dehonorat parentem, morte punitur, multo magis vos qui opere et non solum dehonoratis parentes, sed et alios hoc docetis. Qui igitur neque vivere debetis, qualiter meos discipulos incusatis quomodo autem Dei mandatum transgrediantur, manifestat cum subdit:
Numérotation du verset Mt. 15,5 
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me, tibi proderit.
marg.| {CMT15d1.15} HIERONYMUS. − Premissam enim providentissimam Dei legem volentes scribe Phariseique subvertere ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios ut, si quis ea que parentibus offerenda sunt Deo vovere voluerit8* qui verus est pater, oblatio Domini preponatur parentum muneribus.F j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 128.1425-1429: «Praeceperat dominus uel inbecillitates uel aetates uel penurias parentum considerans ut filii honorarent etiam in uitae necessariis ministrandis parentes suos. hanc prouidentissimam dei legem uolentes scribae Pharisaei que subuertere ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt Deo uouere uoluerit qui uerus est pater, oblatio domini praeponatur parentum muneribus». [FG2013]*
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
8 vovere v.] inv. Ed1953
marg.| {CMT15d1.16} GLOSSA.Ut sit sensus : Quod ego offero Deo9* mihi et tibi proderit. Et ideo non debes sumere, scilicet res meas in tuos usus sed pati ut Deo offeram.G k
k¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, 6, PL 162, 1387B-C: «Vel ita: Munus quod ego offero Deo, et mihi et tibi proderit, et ideo non debes sumere res meas in tuos usus, sed pati ut Deo offeram  ».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 15, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 53a mar. Cas574], ed. Gloss-e : «  Vos autem dicitis [...] Vel quod Deo offero tibi ipsi prodest». [MM2022]
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
9 Deo] + et Ed1953
marg.| {CMT15d1.17} HIERONYMUS. − Vel certe ipsi parentes, que10* Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur; atque ita fiebat ut oblatio liberorum sub occasione templi et Dei in lucra cederet sacerdotum.H l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 128.1430-1433: «Vel certe ipsi parentes quae Deo consecrata cernebant ne sacrilegii crimen incurrerent declinantes egestate conficiebantur, atque ita fiebat ut oblatio liberorum sub occasione templi et dei in sacerdotum lucra cederet. haec pessima Pharisaeorum traditio de alia occasione ueniebat». [FG2013]*
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
10 que] qui Ed1953
marg.| { CMT15d1.18} GLOSSA. − Ut sit sensus : Quicumque, id est quisquis vestrum, o iuvenes, dixerit, id est dicere poterit vel dicet patri vel matri : O pater, munus quod est Deo ex me11* iam devotum, proderit tibi ? Admirando, quasi diceret 12 : Non debes sumere, ne sis reus sacrilegii. Vel potest legi per defectum hoc modo : Quicumque dixerit patri, etc., subaudi faciet Dei mandatum, vel complebit legem, vel erit dignus vita eterna.I m
m ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, 6, PL 162, 1387A-B: «Vos autem dicitis filiis aliquorum parentum: O juvenes, vovete, quantumcunque sitis pauperes, oblationes de rebus. Et si non potestis pascere parentes, et Deo offerre, contemptis parentibus, res vestras Deo vovete: et si pater vester voluerit res vestras accipere, dicite, quia Deo vovistis eas. Et hoc est: Quicunque, id est quisquis vestrum, o juvenes, dixerit, id est dicere poterit, vel dicat patri vel matri, res vestras sumere volenti: O pater, munus quod est Deo ex me jam devotum, proderit tibi? admirando, id est, cederet in tuos usus? certe non debes sumere, [1387B] ne sis reus sacrilegii . Vel ita: Munus quod ego offero Deo, et mihi et tibi proderit, et ideo non debes sumere res meas in tuos usus, sed pati ut Deo offeram; vel per eclipsin: Quicunque dixerit patri, etc. Subaudis , faciet Dei mandatum, vel complebit legem, vel erit dignus vita aeterna, et sic propter istas persuasiones avaritiae vestrae, juvenis ille non honorificabit patrem aut matrem. Irritum ergo fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras».
<diff.> Glossa ordinaria (Mt. 15, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 53a mar. Cas574], ed. Gloss-e . Vide CMT15d1.20 (nota) [MM2022]
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
11 Deo - ex me] inv. Ed1953
12 diceret] d. Li446
marg.| {CMT15d1.19} HIERONYMUS. − Potest autem et hunc breviter habere sensum. Compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo13* cibos, tibique prodest, o pater et mater, quasi diceret : non.n
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 128.1438-1441: «Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo in tuos consumo cibos tibi que prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipere quod Deo uideant mancipatum, inopem magis uellent uitam ducere quam comedere de consecratis». [FG2013]*
13 consumo] consumis Ed1953
marg.| {CMT15d1.20} GLOSSA. − Et sic14 propter istas persuasiones avaritie vestre, ille iuvenis non honorificabit patrem et   matrem .
Unde sequitur:
14 sic] si Li446
Numérotation du verset Mt. 15,6 
Et non honorificabit patrem et matrem.
marg.| Quasi diceret15: Vos filiis ista pessima suasistis; et propter hoc filius postea patrem et matrem non honorificabit; et ita mandatum Dei de sustentandis parentibus
15 Quasi diceret] q. d. Li446
fecistis irritum propter traditionem vestram,
marg.| scilicet avaritie vestre servientes.J o
o ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, 6, PL 162, 1387B-C: «Subaudis, faciet Dei mandatum, vel complebit legem, vel erit dignus vita aeterna, et sic propter istas persuasiones avaritiae vestrae, juvenis ille non honorificabit patrem aut matrem. Irritum ergo fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Sequitur: Et non honorificabit patrem suum, aut matrem. Quasi dicat: Vos tamen filiis persuasistis pessima, et quia hoc persuasistis, filius postea patrem aut matrem non honorificavit. Et ideo Dei mandatum de sustinendis parentibus fecistis irritum, propter traditionem [1387C] vestram, vestrae scilicet avaritiae servientes ».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 15, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 53a interl.], ed. Gloss-e : «  propter traditionem vestram: de sustentandis parentibus que vestre servit avaritie».
¶Nota : Comme à son habitude, Thomas part de la Glose ordinaire pour en citer la source supposée dans le commentaire que nous attribuons aujourd’hui à Anselme. La sentence forgée garde une trace de la Glose ordinaire (sustentandis) à moins que cette leçon n’appartiennent au texte d’Anselme que Thomas avait sous les yeux. En l’absence d’édition critique du commentaire d’Anselme, la Glose ordinaire atteste que la leçon n’est pas une correction propre à Thomas. [MM2021]
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d1.21} AUGUSTINUS. Contra adversarium legis et prophetarum. − Evidenter autem hic Christus ostendit, et illam Dei esse 16* legem quam hereticus blasphemat, et Iudeos habere suas traditiones a libris propheticis et legitimis alienas; quas Apostolus appellat profanas fabulas et aniles17*.K p
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, lib. 2, CCSL 49, lin. 49 sqq.: «ubi euidenter christus ostendit et illam dei esse legem, quam profanus iste blasphemat, et iudaeos habere suas traditiones a libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse apostolumprofanas fabulas et aniles [fabulas profanas Lombardus] et genealogias interminatas non haereticus, sed catholicus lector intellegit».
<potius quam>   Petrus Lombardus , Glossa magna (1Tm. 1, 1), PL 192, 328.23-28.Cambridge, Trinity College, B.5.7 ( 99va ) = As14 ( 218rb ). [MM2020]
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
16 Dei esse] inv. Ed1953
17 aniles] viles Ed1953
marg.| {CMT15d1.22} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Multa etiam nos hic Dominus docet et Iudeos a Deo suo se non avertere, et eius mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur arguere, et non nisi per Moysen ista mandasse.L q
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 24, p. 469.21-25: «Secutus quippe ait: Deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Vos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri, munus, quod est ex me, tibi prosit, non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis uerbum Dei propter uestram traditionem. Qua in re uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a Deo suo se non auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi Deum per Moysen ista mandasse». [FG2013]
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d1.23} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter . Munus quodcumque est ex me 18   tibi proderit, id est munus quod offers causa mei, ad te iam pertinebit quibus verbis significant19 filii iam sibi non necesse esse parentum pro se oblationem, quod ad eam etatem pervenissent ut possent iam ipsi offerre pro se. In hac ergo etate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisei reos esse, si parentibus non prestarent honorem.M r
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 16, CCSL 44B, p. 16.1-17.8: «Munus quodcumque est ex me tibi proderit, id est munus quod offers causa mei ad te iam pertinebit. quibus uerbis significant filii iam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, quod ad eam aetatem peruenissent, ut possent iam ipsi offerre pro se. in hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem». [FG2017]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
18 est ex me] ex me quod Li446
19 significant] sig<na>nt Li446
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 15, 1-20 legitur Quadragesimae 3 feria 4; cf. Ordinarium OP 624 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT15d2.1} CHRYSOSTOMUS. 20* − Monstraverat Dominus quod Pharisei non erant digni accusare transgredientes mandatum21* seniorum, cum Dei legem destruerunt 22*. Rursus autem monstrat23* hoc ipsum et a propheta. N s
Unde dicit:
s ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 51 (Mt. 15, 8), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 167ra ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 196va : «Monstrans itaque quoniam non utique essent iusti incusare transgredientes mandatum seniorum qui legem conculcant. Rursus monstrat hoc ipsum et a propheta. Quia enim eos novit vehementer ultra procedit. Quod ubique facit Scripturas in medium ducens et ita monstrans seipsum convenientem Deo. Et quid ait ? Hypocrite bene prophetavit de vobis Isaias dicens: Appropinquat michi populus hic ore eorum et labiis me honorat, cor autem eorum longe abest a me ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 51 (52) § 2, PG 58, 512.29-37 (Oxford, 1839, t. 2, p. 71 .3):«Δείξας τοίνυν, ὅτι οὐκ ἂν εἶεν δίκαιοι ἐγκαλεῖν παραβαίνουσιν ἐντολὴν πρεσβυτέρων οἱ τὸν νόμον καταπατοῦντες, δείκνυσι τοῦτο αὐτὸ καὶ ἀπὸ τοῦ προφήτου. Ἐπειδὴ γὰρ αὐτοὺς εἷλε σφοδρῶς, περαιτέρω πρόεισιν· ὃ δὴ πανταχοῦ ποιεῖ, τὰς Γραφὰς εἰς μέσον ἄγων, καὶ ταύτῃ δεικνὺς ἑαυτὸν συμβαίνοντα τῷ Θεῷ. Τί δὲ ὁ προφήτης φησίν; Ὁ λαὸς οὗτος τοῖς χείλεσί με τιμᾷ, ἡ δὲ καρδία αὐτῶν πόῤῥω ἀπέχει ἀπ’ ἐμοῦ».
¶Nota : La traduction de καταπατέω (conculcare, fouler aux pieds) par destruere est intentionnelle et force le sens du texte. Les autres modification du texte de Burgundio sont d’ordre littéraire et visent à en fluidifier la lecture. [MM2021]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 [MM2021}
20 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
21 mandatum] mandata Ed1953
22 destruerunt] destruerent Ed1953
23 monstrat] demonstrat Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,7 
Hypocrite, bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
Numérotation du verset Mt. 15,8 
Populus hic labiis me honorat; cor autem eius24* longe est a me.
24 eius] eorum Ed1953
marg.| {CMT15d2.2} REMIGIUS. − Hypocrita dicitur simulator, quia aliud opere simulat, et aliud corde gestat. Isti ergo bene hypocrite dicuntur, quia sub honore Dei terrena sibi lucra accumulare cupiebant.
marg.| {CMT15d2.3} RABANUS. − Previdit autem Isaias simulationem Iudeorum, quod in dolo pugnarent contra evangelium. Et ideo dixit ex persona Domini: Populus hic labiis me honorat , etc.
marg.| {CMT15d2.4} REMIGIUS. − Iudeorum namque populus labiis et ore Deo appropinquare et honorare eum videbatur, quia unius Dei cultum se habere gloriabatur; sed corde longe a Deo recessit quia visis signis atque miraculis, nec divinitatem eius cognoscere, nec eum suscipere voluerunt.
marg.| {CMT15d2.5} RABANUS. − Item labiis eum honorabant quando dicebanttmagister, scimus quia verax es; sed cor eorum longe ab eo fuit quando miserunt insidiatores, ut eum caperent in sermone.
t Mt. 22, 16.
marg.| {CMT15d2.6} GLOSSA. {suder Labiis me honorat} − Vel commendando25 exteriorem munditiam26 eum honorabant sed dum interiori, que vera est, carebant, cor eorum longe erat a Deo. Et illis talis honor inutilis erat.O
Unde sequitur:
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 [MM2021}
25 commendando] commendendo Li446
26 munditiam] in/ Li446
Numérotation du verset Mt. 15,9 
Sine causa autem colunt me docentes doctrin<as> et mandata hominum.
marg.| {CMT15d2.7} RABANUS. − Non enim habebunt mercedem cum veris cultoribus, docentes doctrinam 27*   et mandata hominum , contemptis preceptis divinis.P
27 doctrinam] doctrinas codd@ Ed1953
marg.| marg. | {CMT15d2.8} CHRYSOSTOMUS. 28* − Augmentata29 ergo accusatione Phariseorum a30 testimonio prophete et, illis non emendatis, iam eis non loquitur sed turbis 31.
Unde dicit:
28 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
29 Augmentata] Augmentum tota Li446
30 a] om. Md214
31 turbis] turbas Li446
Numérotation du verset Mt. 15,10 
Et, convocatis ad se turbis, dixit32*: Audite et intelligite.
32 dixit Cbg132 Li446 Md214 ] + eis Mt366 codd@ Ed1470 Ed1953
marg.| Quia turbis dogma excelsum et multa philosophia plenum propositurus erat, non simpliciter hoc enuntiat sed susceptibilem facit sermonem. Primo quidem ex33* honore et sollicitudine exhibita circa 34 turbas; quod ostendit evangelista dicens: Et convocatis ad se   turbis  . Deinde etiam susceptibilem facit 35 sermonem ex tempore quia, post mortuos suscitatos, post victoriam |pecia 32| 36 contra 37 Phariseos habitam, tunc38 legem proponit ut facilius suscipiatur. Et non solum simpliciter turbas advocavit sed etiam eos attentiores fecit in hoc quod 39 dixit:   Audite et intelligite, id est attendite40 et erigimani41* mente ad hoc audiendum. Non autem dixit eis: ‘Nihil est observatio escarum neque quod Moyses male iniunxerat’42 sed, per modum admonitionis et consilii a rerum ipsarum natura testimonium accipiens, ait:
33 ex] et Ed1953
34 et sollicitudine exhibita ] similitudine ex heretica Md214 | circa Cbg132 Ed1953 ] c<ont>ra ? Li446 Md214
35 etiam susceptibilem facit] facit susceptibilem Gz378
36 pecia 32] Cbg32 Gz378 Li446 !
37 contra] mutatio penae Li446
38 tunc] tuc Gz378
39 quod] om. Li446
40 attendite] tendite Md214
41 erigamini codd. Ed1470] erigimini Ed1953
42 iniunxerat] iniunxit Md214, iniunx’ Gz378
Numérotation du verset Mt. 15,11 
Non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod43 procedit ex44 ore, hoc coinquinat hominem.
43 intrat in os coinquinat hominem sed quod] om. h om. Md214
44 ex] de Gz378
marg.| Hieronymus habet : communicat 45. |Q u v||
u ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 51 (Mt. 15, 10-11), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 167rb ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 196vb -197ra: «Dans itaque eis pestiferam plagam et a rebus ipsis et appropria sententia et a prophetia [propria F] accusationem augens illis quidem non loquitur iam inemendate habentibus. Sermonem autem vertit ad turbas ut dogma afferat [auferrat F] excelsum et magnum et multa filosophia plenum et accipiens occasionem ab illo quod maius est subtexit iam et escarum observationem expellit. Sed vide quando ? Quando leprosum mundavit ? Quando sabbatum solvit ? [...] Quando mortuos suscitavit ?[...] Tunc de escis disputat. Etenim omnis iudaismus in hoc continetur. Et si hoc destruxeris totum destruxisti. [...] Vide [Vid’s F] qualiter inducit legem. Advocans autem turbas dixit eis: Audite et intelligite. [f. 167va] Non enim eis simpliciter enuntiat sed honore et curatione. Primum facile susceptibilem facit sermonem, hoc enim ostendit evangelista dicens:   advocans . Deinde et tempore post illorum enim [inv. F] redargutionem et post victoriam que erat adversus eos et post accusationem que erat a prophetia, tunc incipit legislationem quando [+ et F] facilius commendabant que dicebantur. Et non simpliciter eos advocat sed attensiores eos facit. Intelligite enim ait, hoc est attendite et erigimini [erigamini F]. Talis enim est que scribenda est lex. Si enim ipsi legem solver<ent> et preter tempus propter propriam traditionem et secuti estis, multo magis me audire oportet qui secundum decens tempus ad maiorem vos duco filosophiam et non dixit nichil est observatio escarum neque quoniam Moises iniuxit male neque quem condescendens sed in ordine ammonitionis et consilii et a rerum ipsarum natura testimonium accipiens ait non quod intrat in os communicat hominem ad naturam ipsam confugiens et legislationem faciens et enuntians ».
<cuius fons> Cf.   Chrysostomus , In Mt., hom. 51 (52) § 2-3, PG 58, 512.48-513.31  (Oxford, 1839, t. 2, p. 71-72 ): « Δοὺς τοίνυν αὐτοῖς καιρίαν τὴν πληγὴν, καὶ ἀπὸ τῶν πραγμάτων, καὶ ἀπὸ τῆς οἰκείας ψήφου, καὶ ἀπὸ τοῦ προφήτου τὴν κατηγορίαν αὐξήσας, ἐκείνοις μὲν οὐδὲν διαλέγεται, ἀδιορθώτως λοιπὸν ἔχουσι, τὸν δὲ λόγον τρέπει πρὸς τοὺς ὄχλους, ὥστε τὸ δόγμα εἰσενεγκεῖν ὑψηλὸν καὶ μέγα ὂν, καὶ πολλῆς φιλοσοφίας γέμον· καὶ λαβὼν ἀφορμὴν ἀπ’ ἐκείνου, τὸ μεῖζον ἐνυφαίνει λοιπὸν, καὶ τὴν τῶν βρωμάτων παρατήρησιν ἐκβάλλων. Ἀλλ’ ὅρα πότε. Ὅτε τὸν λεπρὸν ἐκάθηρεν, ὅτε τὸ σάββατον ἔλυσεν, [...] ὅτε νεκροὺς ἤγειρεν, [...] τότε περὶ βρωμάτων διαλέγεται. 3. Καὶ γὰρ ὁ πᾶς Ἰουδαϊσμὸς ἐν τούτῳ συνέχεται·κἂν τοῦτο ἀνέλῃς, καὶ τὸ πᾶν ἀνεῖλες. [...] Ὅρα δὲ πῶς εἰσάγει τὸν νόμον. Προσκαλεσάμενος γὰρ τοὺς ὄχλους εἶπεν αὐτοῖς Ἀκούσατε καὶ συνίετε. Οὐδὲ γὰρ ἁπλῶς αὐτοῖς ἀποφαίνεται, ἀλλὰ τῇ τιμῇ καὶ τῇ θεραπείᾳ πρῶτον εὐπαράδεκτον ποιεῖ τὸν λόγον (τοῦτο γὰρ ἐδήλωσεν ὁ εὐαγγελιστὴς εἰπὼν, Προσκαλεσάμενοςἔπειτα καὶ τῷ καιρῷ. Μετὰ γὰρ τὸν ἐκείνων ἔλεγχον καὶ τὴν νίκην τὴν κατ’ αὐτῶν, καὶ τὴν παρὰ τοῦ προφήτου κατηγορίαν, τότε ἄρχεται τῆς νομοθεσίας, ὅτε καὶ εὐκολώτερον κατεδέχοντο τὰ λεγόμενα. Καὶ οὐχ ἁπλῶς αὐτοὺς προσκαλεῖται, ἀλλὰ καὶ προσεκτικωτέρους ποιεῖ. Συνίετε γὰρ, φησί· τουτέστι, Νοήσατε, διανάστητε· τοιοῦτος γὰρ ὁ μέλλων γράφεσθαι νόμος. Εἰ γὰρ αὐτοὶ τὸν νόμον ἔλυσαν, καὶ παρὰ καιρὸν, διὰ τὴν ἰδίαν παράδοσιν, καὶ ἠκούσατε· πολλῷ μᾶλλον ἐμοῦ ἀκούειν χρὴ τοῦ κατὰ τὸν προσήκοντα καιρὸν ἐπὶ μείζονα ὑμᾶς ἄγοντος φιλοσοφίαν. Καὶ οὐκ εἶπεν, Οὐδέν ἐστιν ἡ παρατήρησις τῶν βρωμάτων, οὐδ’ ὅτι Μωϋσῆς κακῶς προσέταξεν, οὐδ’ ὅτι συγκαταβαίνων· ἀλλ’ ἐν τάξει παραινέσεως καὶ συμβουλῆς, καὶ ἀπὸ τῆς τῶν πραγμάτων φύσεως τὴν μαρτυρίαν λαβὼν, φησίν· Οὐ τὰ εἰσερχόμενα εἰς τὸ στόμα κοινοῖ τὸν ἄνθρωπον, ἀλλὰ τὰ ἐκπορευόμενα διὰ τοῦ στόματος·ἐπὶ τὴν φύσιν αὐτὴν καταφεύγων, καὶ νομοθετῶν, καὶ ἀποφαινόμενος ».
v ¶Nota : Selon sa méthode, Thomas a remplacé et complété le texte biblique cité par Chrysostome par la version latine vulgate qui structure la continuité de l’exposition du texte évangélique. Or ici la Vulgate traduit κοινοῖ au sens moral (cf. Hbr. 9, 13) par coinquinat (= mêler, souiller) alors que Burgundio l’a rendu littéralement par communicat (= entre en communication ou en contact) et que la sentence de Jérôme qui suit joue toute entière sur le sens de ce même mot. La proposition « Hieronymus habet communicat  » est une glose thomasienne ajoutée d’abord en marge de l’antigraphe ou de l’exemplar (ce qui peut expliquer que Md214 l’ait omise), puis introduite par les copistes dans le texte, avant le lemme attributif de CMT15d2.8. Cette glose est un des rares cas de notes de critique textuelle observé dans la Catena. Elle complète sur ce point le silence des correctoires bibliques d’Hugues de Saint-Cher (Cor1) et Guillaume de Mara (Cor2), tout comme l’Editio maior (Wordsworth). Le lieu parallèle de Mc. 7, 15 est l’occasion de plus de variations textuelles mais ne fait pas allusion à Jérôme: coinquinant Wordsworth (B D P9389* K O V X* Z) Cor3 (al.) ΩL² ΩS Mt366 Mt366@Rusch Sixtina] communicant Amiatinus Cava P9389² Wordsworth (H Θ I To22 T Y) Cor2 (marg.) Sarum Ω J L * Li447@ (coīcāt) Clementina Weber. Cf. ici M. Morard, ed., Littera communis, loc. cit., ed. Gloss-e.irht.cnrs.fr. [MM2021]
Q ¶Codd. : Cbg132 Gz378 Li446 Mt366 Md214 Ed1470 Ed1953 [MM2021}
45 Hieronymus habet communicat] om. Md214
marg.| {CMT15d2.9} HIERONYMUS. − Verbum communicat . Proprie Scripturarum est et proprio 46* sermone non teritur47. Populus48 autem Iudeorum partem Dei se esse iactitans49*, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines, verbi gratia, suillam50 carnem, ostreas, lepores et istiusmodi animantia que ungulam non findunt51 nec ruminant nec squamosa in piscibus sunt. Unde et52 in Actibus Apostolorumwscriptum est: « Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris ». Commune ergo quod ceteris hominibus patet, et quasi non de parte Dei, pro immundo appellatur.R x
w Act. 10, 15 (Clementina): « Quod Deus purificavit , tu commune ne dixeris ».
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 128.1445-129.1454: «Non quod intrat in os communicat hominem sed quod procedit ex ore hoc communicat hominem. uerbum communicat proprie scripturarum est et publico sermone non teritur. populus iudaeorum partem dei se esse iactitans communes cibos uocat quibus omnes utuntur homines, uerbi gratia suillam carnem ostreas lepores et istiusmodi animantia quae ungulam non findunt nec ruminant nec squamosa in piscibus sunt. unde et in actibus apostolorum scriptum est: quod deus sanctificauit tu ne commune dixeris. commune ergo, quod ceteris hominibus patet et quasi non est de parte dei, pro inmundo appellatur. non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem. opponat prudens lector et dicat: si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolotytis non uescimur? et Apostolus scribit: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. sciendum igitur quod ipsi quidem cibi et dei creatura per se omnis munda sit, sed idolorum ac daemonum inuocatio ea faciat inmunda». [FG2013]*
46 proprio ] publico Ed1953
47 territur] territus Md214
48 Populus] non praem. Md214
49 iactitans] iactans Ed1953
50 suillam] si nll’am Li446, si/ullam Md214
51 findunt] fingunt Li446
52 et] om. Md214
marg.| {CMT15d2.10} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Testamento autem Veteri non est contraria ista sententia qua Dominus dicit ‘non quod intrat in os’y; in qua Apostolus ‘omnia munda mundis’zet ‘omnis creatura Dei bona’aaest. Si possunt, hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis, intelligant manichei; illas autem litteras, propter quasdam prefigurationes tempori congruentes, animalia quedam non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia natura omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est; tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verborum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quoddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in hominum genere stultus et tam illud animal quam iste due syllabe, quod dicitur stultus, quoddam unum idemque significant. Immundum quippe illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc eius vitium, sed natura est. Sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientie, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memorie, tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid aliud est quam spiritualiter ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. He autem similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis rationales mentes utiliter et suaviter movent; sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda precepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetizari oportebat ea que posteriore tempore fuerant revelanda quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetie tamen est auctoritas commendata. [a] Requiro autem a manicheis, utrum ista Domini sententia qua dixit, non inquinari his hominem que in os eius intrant, vera aut falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum Vetus Testamentum obiecit? Si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari?ab
y Mt. 15, 11.
z Tit. 1, 15.
aa 1Tim. 4, 4.
ab ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 6, § 6, p. 293.18-24: «Quapropter quia in exordio harum litterarum suarum faustus sic miratur adimantum, ut ei solum praeferat manichaeum , conpendio requiro, utrum ista Domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant, uera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? Si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? Nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis». [b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 6, § 7, p. 294.15-295.25: «Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura Dei bona est, si possunt, intellegant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione inmunda dixisse. Itaque uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus inmundus est. Tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis et litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est: significatione autem unum horum uerbum, quod dicitur stultus. Inmundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam inmundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idem que significat. Inmundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, inmundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et inmunditia non ruminandi alio loco scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus et obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda, uerum etiam obseruanda praecepta sunt. Tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant reuelanda. Quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt inposita, prophetiae tamen auctoritas commendata, ecce nos diximus, qua causa, cum secundum Domini apostoli que sententiam nullas animalium carnes inmundas habeamus, ueteri tamen testamento, ubi quaedam inmundae dictae sunt. Non aduersemur: uos iam dicite, quare inmundas carnes existimetis». [FG2013]
marg.| {CMT15d2.11} HIERONYMUS. − [a] Opponat autem prudens lector et dicat: Si quod intrat in os, non coinquinat hominem , quare idolothytis53 non vescimur ? Sciendum igitur quod ipsi quidem cibi et omnis Dei creatura per se munda sit sed idolorum et demonum invocatio ea faciat54* immunda; [b] apud eos scilicet qui, cum conscientia idoli, idolothytum55 manducant et conscientia56 eorum, cum sit infirma, polluitur, ut Apostolusac dicit.S ad
ac 1Cor. 8, 7: « Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur ».
ad ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 129.1456-1461: «Opponat prudens lector et dicat: si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolotytis non uescimur? et Apostolus scribit: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. sciendum igitur quod ipsi quidem cibi et dei creatura per se omnis munda sit, sed idolorum ac daemonum inuocatio ea faciat inmunda». [b] <revera>   Cassiodori discipulus , Commentaria in epistulas sancti Pauli [CPL 0902 b (M)], Ad Corinthios I, c. 8, col.: 526, linea: 3: «Quidam autem cumconscientia usque nunc idoli, quasi idolothytummanducant: etconscientiaipsorum,cumsitinfirma,polluitur». [FG2013]
S ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
53 idolothytis] ydolatitis Mt366
54 faciat] facit Ed1953
55 idolothytum] ydolatitum Mt366 * , ydolitum Mt366 ²
56 idoli idolothytum manducant et conscientia] om. h om. Li446
marg.| {CMT15d2.12} REMIGIUS. − Quicumque autem tante fidei est ut intelligat creaturam Dei nullo modo inquinari posse, sanctificetur cibus per verbum Dei et orationem et comedat quicquid vult. Ita tamen quod “hec licentia offendiculum non fiat infirmis” ut Apostolusae dicit. T
ae 1Cor. 8, 9: « Videte autem ne forte hec licentia vestra offendiculum fiat infirmis ».
T ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 15, 1-20 legitur Quadragesimae 3 feria 4; cf. Ordinarium OP 624 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT15d3.1} HIERONYMUS. − Ex uno sermone Domini, omnis superstitio observationum iudaicarum fuerat57 Elisa, qui in cibis sumendis abominandisque religionem suam sitam arbitrabantur58.U af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 129.1463-1466: «Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei: scis quia Pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? ex uno sermone omnis superstitio obseruationum iudaicarum fuerat elisa qui in cibis sumendis abominandis que religionem suam sitam arbitrantur. et quia crebro teritur in ecclesiasticis scripturis scandalum breuiter dicendum quid significet. scolon et scandalum nos offendiculum uel ruinam et inpactionem pedis possumus dicere. quando ergo legimus: quicumque de minimis istis scandalizauerit quempiam, hoc intellegimus, qui dicto facto ue occasionem ruinae cuiquam dederit». [FG2013]*
57 fuerat] erat Md214
58 arbitrabantur Li446 Ed1953 ] arbitrantur Md214
marg.| {CMT15d3.2} CHRYSOSTOMUS. 59* {hom.52} − Premissa itaque cum audissent Pharisei, nihil contradixerunt illi, quia vehementer eos convicerat, non redarguendo solum, sed et dolum illorum propalando sed scandalizati sunt, Pharisei scilicet, non autem turbe.
Unde dicitur:
59 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,12 
Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?
marg.| {CMT15d3.3} HIERONYMUS. − Quia crebro teritur in ecclesiasticis scripturis scandalum, breviter dicendum quid significat scandalum. Nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Quando ergo legimus quicumque scandalizaverit, hoc intelligimus qui dicto vel facto occasionem ruine dederit.ag
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 129.1466-1471: «Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei: scis quia Pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? ex uno sermone omnis superstitio obseruationum iudaicarum fuerat elisa qui in cibis sumendis abominandis que religionem suam sitam arbitrantur. et quia crebro teritur in ecclesiasticis scripturis scandalum breuiter dicendum quid significet. scolon et scandalum nos offendiculum uel ruinam et inpactionem pedis possumus dicere. quando ergo legimus: quicumque de minimis istis scandalizauerit quempiam, hoc intellegimus, qui dicto facto ue occasionem ruinae cuiquam dederit». [FG2013]
marg.| {CMT15d3.4} CHRYSOSTOMUS. 60* {hom.52} − Christus autem non solvit Phariseorum scandalum, sed magis eos increpavit.
Unde sequitur:
60 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,13 
At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus celestis eradicabitur.
marg.| Hoc autem Manichei de lege dictum esse dicunt; sed confutant eos que antea dicta sunt. Si enim de lege dixisset, qualiter superius pro lege pugnasset, dicensahquare transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram qualiter etiam prophetam induxisset in medium si etiam Deus dixitaihonora patrem et matrem, qualiter hoc quod in lege dictum est, non est Dei plantatio?
ah Mt. 15, 3.
ai Ex. 20, 12.
marg.| {CMT15d3.5} HILARIUS. 61* − Dicens ergo omnem plantationem que non a Patre sit, docet traditionem hominum eruendam62, cuius favore legis precepta transgressi sunt.V aj
aj ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 15 § 1.4-7, SChr 258, p. 34: « Absoluta et dictorum et gestorum in consequentibus ratio est; nam his quae proposita fuerant ipse respondit omnem plantationem quae non a Patre sit eradicandam dicens, id est traditionem hominum eruendam, cuius fauore legis praecepta transgressi sunt, et ideo esse eos duces caecos uitae aeternae iter quod non uideant pollicentes caecis que ipsis et ducibus caecorum casum in foueam esse communem ». [MM2021]
V ¶Codd. : Cbg132 Li446 Ed1953 {MM2021}
61 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
62 eruendam ] eradicandam Ed1953
marg.| {CMT15d3.6} REMIGIUS. − Omnis etiam falsa doctrina, et superstitiosa observatio cum suis actoribus permanere non potest; et quia a Deo patre non est, cum eisdem eradicabitur. Illa ergo sola permanebit que a Deo Patre est.
marg.| {CMT15d3.7} HIERONYMUS. − Numquid ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua Apostolus aitakego plantavi, apollo rigavit sed solvitur questio ex eo quod sequitur Deus autem incrementum dedit. Dicit et ipsealDei agricultura, Dei edificatio estis; et alibi cooperatores Dei sumus. Si autem cooperatores Dei, igitur plantante paulo et rigante apolline, Deus cum operatoribus suis plantat et rigat. Abutuntur autem hoc loco qui diversas naturas introducunt, dicentes si plantatio quam non plantavit pater, eradicabitur, ergo quam ille plantavit, non potest eradicari. Sed audiant illud Ieremieamego vos plantavi vineam veram quomodo versi estis in amaritudinem vitis aliene plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem eius. Sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa tribuerit assensum.an
ak 1Cor. 3, 6.
al 1Cor. 3, 9.
am Ier. 2, 21.
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 130.1475-1490: «At ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. etiam quae plana uidentur in scripturis plena sunt quaestionibus. omnis, inquit, plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. ergo eradicabitur et illa plantatio de qua Apostolus ait: ego plantaui, apollo rigauit. sed soluitur quaestio ex eo quod sequitur: deus autem incrementum dedit. dicit et ipse: dei agricultura, dei aedificatio estis; et in alio loco: cooperatores dei sumus. si autem cooperatores, igitur et plantante paulo et rigante apollo deus cum operatoribus suis plantat et rigat. abutuntur hoc loco qui diuersas naturas introducunt dicentes: si plantatio quam non plantauit pater eradicabitur, ergo quam ille plantauit non potest eradicari. sed audiant illud hieremiae: ego uos plantaui uineam ueram, quomodo uersi estis in amaritudinem uitis alienae. plantauit quidem deus, et nemo potest eradicare plantationem eius. sed quoniam ista plantatio in uoluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit nisi ipsa tribuerit adsensum». [FG2013]
marg.| {CMT15d3.8} GLOSSA. {interl} − Vel plantatio ista doctores63 legis significat64 cum sequacibus suis qui Christum non habebant fundamentum. Quare autem sunt eradicandi, subditur:
63 doctores] dolores praem. Li446
64 significat] sigat Cbg132 Li446
Numérotation du verset Mt. 15,14 
Sinite illos. Ceci sunt et duces cecorum.W
W ¶Codd. : Cbg132 Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d3.9} RABANUS. − Ceci quidem sunt, id est luce mandatorum Dei privati; et sunt duces cecorum, quia alios in precipitium trahunt, errantes, et in errorem mittentes.
Unde subditur:
Cecus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt.
marg.| {CMT15d3.10} HIERONYMUS. − Hoc etiam est quod Apostolusao preceperathereticum hominem post primam et alteram correctionem65* devita, sciens quod perversus sit huiuscemodi. In hunc sensum et salvator precipit66* doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse retrahi67*.X ap
ao Tit. 3, 10.
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 130.1492-1497: «Sinite illos; caeci sunt duces caecorum. hoc est quod Apostolus praeceperat: hereticum hominem post unam et alteram correptionem deuita, sciens quod peruersus sit huiusmodi et a semet ipso damnatus. in hunc sensum et saluator praecipit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo sciens eos difficulter ad ueritatem posse trahi, caecos esse et caecum populum in errorem trahere». [FG2013]*
65 correctionem As115 Cbg132] corret’onem Li446, correptionem Ed1953
66 precipit] precepit Ed1953
67 trahi] retrahi Li446
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 15, 1-20 legitur Quadragesimae 3 feria 4; cf. Ordinarium OP 624 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT15d4.1} REMIGIUS. − Consueverat Dominus parabolice loqui; et ideo Petrus cum audissetaqquod intrat in os, non coinquinat hominem, putavit illum parabolice fuisse locutum; et ideo interrogavit, ut subditur:
aq Mt. 14, 11.
Numérotation du verset Mt. 15,15 
Respondens autem Petrus dixit ei: Eedissere nobis parabolam istam.
marg.| Et quia ex persona ceterorum hoc dixerat, idcirco simul cum aliis a Domino reprehensus est.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 15,16 
At ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis?
marg.| {CMT15d4.2} HIERONYMUS. − Corripitur autem a Domino, quare parabolice dictum putet quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus, vitiosum esse auditorem qui aut68* obscura manifeste, aut manifeste dicta, obscure velit intelligere.ar
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 131.1502-1506: «Respondens autem petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et ille dixit: adhuc et uos sine intellectu estis? quod aperte dictum fuerat et patebat auditui, Apostolus petrus per parabolam dictum putat et in re manifesta mysticam quaerit intellegentiam corripitur que a domino quare parabolice dictum putet quod perspicue locutus est. ex quo animaduertimus uitiosum esse auditorem qui aut obscura manifeste aut manifeste dicta obscure uelit intellegere». [FG2013]
<Paral. Thomae de Aquino> CMC7d2.5 (Beda) . [MM2020]
68 aut] om. Ed1953
marg.| {CMT15d4.3} CHRYSOSTOMUS. 69* {hom.52} − Vel ideo Dominus increpat eum, quia non erat ex incertitudine quod quesierat, sed ex scandalo quo scandalizatus erat. Turbe enim non intellexerant quod dictum erat; discipuli autem scandalizati fuerant; unde a principio quasi pro Phariseis interrogare volebant; sed quia audierant eum magna dicentem omnis plantatio etc., repressi fuerunt. Sed Petrus, qui ubique fervens erat, neque ita silet; quem Dominus increpat, et increpationi rationem addidit dicens:
69 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,17 
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
marg.| {CMT15d4.4} HIERONYMUS. − Ex hac sententia quidam calumniantur quod Dominus physice disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri, cum statim infuse esce per artus et venas ac medullas nervosque fundantur. Sed sciendum, quod tenuis humor et liquens esca, cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis quos greci poros, vocant, ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.as
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 131.1510-1522: «Non intellegitis quia omne quod intrat in os in uentrem uadit et in secessum emittitur? omnia evangeliorum loca apud hereticos et peruersos plena sunt scandalis. et ex hac sententiola quidam calumniantur quod dominus physicae disputationis ignarus putet omnes cibos in uentrem ire et in secessum digeri cum statim infusae escae per artus et uenas ac medullas neruos que fundantur; unde et multos qui uitio stomachi perpetem sustineant uomitum post cenas et prandia statim euomere quod ingesserint et tamen corpulentos esse quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundantur. sed istiusmodi homines dum uolunt alterius imperitiam reprehendere ostendunt suam. quamuis enim tenuis umor et liquens esca cum in uenis et artubus concocta fuerit et digesta per occultos meatus corporis quos graeci πόρους uocant ad inferiora dilabitur et in secessum uadit». [FG2013]
marg.| {CMT15d4.5} AUGUSTINUS. De vera religione. − Alimenta carnis corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum fabricam migrant et corrupta reficiunt, in aliam formam per convenientiam transeuntia et per vitalem motum diiudicantur quodammodo ut ex eis in structuram huius pulchri visibilis, que apta sunt, assumantur. Non apta vero per congruos meatus abiciantur quorum aliud feculentissimum redditur terre ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes nervos accipit et inchoatur in prolem.at
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De vera religione, c. 40 § #.2-14 sqq., CCSL 32: «numquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat aut apud carnales inferos ueterascat? non enim ratiocinatio talia facit, sed inuenit. ergo antequam inueniantur, in se manent, et cum inueniuntur, nos innouant. ita renascitur interior homo et exterior corrumpitur de die in diem. sed interior exteriorem respicit et in sua comparatione foedum uidet, in proprio tamen genere pulchrum et corporum conuenientia laetantem et corrumpentem, quod in bonum suum conuertit, alimenta scilicet carnis, quae tamen corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum istorum fabricam migrant et corrupta reficiunt in aliam formam per conuenientiam transeuntia et per uitalem motum diiudicantur quodam modo, ut ex eis in structuram huius uisibilis pulchri, quae apta sunt, assumantur, non apta uero per congruos meatus eiciantur , quorum aliud foeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit et incohatur in prolem et siue conuenientia duorum corporum siue tali aliquo phantasmate commotum per genitales uias ab ipso uertice defluit in infima uoluptate».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, I q. 119 a. 1 sed contra: «Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de vera religione, alimenta carnis corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum fabricam migrant. Sed fabrica membrorum pertinet ad veritatem humanae naturae. Ergo alimenta transeunt in veritatem humanae naturae». [MM2019]
marg.| {CMT15d4.6} CHRYSOSTOMUS. 70* {hom.52} − Cum autem hoc Dominus dicit, adhuc discipulis secundum iudaicam infirmitatem respondet dicit enim, quoniam cibus non manet, sed egreditur; quamvis etsi maneret, non faceret immundum. Sed nondum hec audire poterant. Propter hoc autem et Moyses per tantum tempus dicit esse immundos, quantum cibus intus manet in vespere enim iubet lavari et mundum esse, quasi tempus digestionis et egestionis dimetiens.
70 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d4.7} AUGUSTINUS. De Trinitate. {15,10} − Duo autem quedam hominis ora Dominus complexus est unum corporis, aliud cordis nam cum dicit omne quod in os intrat, non coinquinat hominem, apertissime demonstravit os corporis; at in eo quod sequitur os cordis ostendit, dicens:
Numérotation du verset Mt. 15,18 
Que autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
marg.| {CMT15d4.8} CHRYSOSTOMUS. 71* {hom.52} − Que enim cordis sunt, intus in homine manent, et exeuntia inquinant, non manentia solum, immo tunc magis cum exierint.
Unde subiunxit:
71 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,19 
De corde enim exeunt cogitationes male
marg.| quas primo ponit quia hoc erat iudaicum vitium, qui scilicet ei insidiabantur.
marg.| {CMT15d4.9} HIERONYMUS. − Principale igitur anime non, secundum platonem, in cerebro est, sed iuxta Christum in corde et arguendi sunt ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adiutor esse, et incentor malarum cogitationum potest esse; auctor esse non potest. Si autem semper in insidiis positus levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari, eum queque occulta cordis rimari sed ex corporis habitu et gestibus estimare quid versemus intrinsecus. verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit cor ab oculis vulneratum.au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 131.1525-132.1535: «De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, et reliqua. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae. ergo animae principale non secundum platonem in cerebro sed iuxta christum in corde est et arguendi ex hac sententia qui cogitationes a diabolo inmitti putant et non ex propria nasci uoluntate. diabolus adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor esse non potest; sin autem semper in insidiis positus leuem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid uersemus intrinsecus, uerbi gratia si pulchram mulierem nos crebro uiderit respicere, intellegit cor amoris iaculo uulneratum». [FG2013]
marg.| {CMT15d4.10} GLOSSA. − Ex cogitationibus autem malis proveniunt et mala facta et mala verba que lege prohibentur.
Unde subdit:
Homicidia
marg.| que prohibentur illo legis preceptoav« non occides »;
av Ex. 20, 13.
adulteria, fornicationes
marg.| que intelliguntur prohiberi illo preceptoaw« Non mechaberis »;
aw Ex. 20, 14.
furta
marg.| que prohibentur illo preceptoax« Non furtum facies »;
ax Ex. 20, 15.
falsa testimonia
marg.| contra illud preceptumay« Non dices adversus proximum tuum falsum testimonium »;
ay Ex. 20, 16.
blasphemie
marg.| contra illud preceptumaz« Non assumes nomen Dei tui72* in vanum ».Y ba
az Ex. 20, 7.
ba <Non hab.> LLT.
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
72 tui] om. Ed1953
marg.| {CMT15d4.11} REMIGIUS. − Nominatis autem vitiis que divina lege prohibentur, pulchre Dominus subiungit:
Numérotation du verset Mt. 15,20 
Hec sunt que coinquinant hominem
marg.| id est immundum et impurum reddunt.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d4.12} GLOSSA. − Et quia huiusmodi verba Domini ex Phariseorum nequitia occasionem sumpserant, qui traditiones suas divinis preceptis preferebant, consequenter concludit inconvenientiam traditionis premisse, dicens:
Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.AA
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d4.13} CHRYSOSTOMUS. 73* {hom.52} − Non autem dixit escas in lege prohibitas manducare non coinquinat hominem, ut non possent illi contradicere, sed conclusit74* de illo75 de quo disputatio erat.AB
73 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
74 conclusit] concludit Mt366 Ed1470 Ed1953
75 de illo] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 5 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 15, 21-28 // Mc. 7, 24-30. - Mt. 15, 21-28 legitur Quadragesimae 2 dominica; cf. Ordinarium OP 614 = Cist.]
marg.| {CMT15d5.1} HIERONYMUS. − Scribis et Phariseis76* calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios Sidoniosque curaret.AC bb
Et ideo dicitur:
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 132.1537-1539: «Et egressus inde iesus secessit in partes tyri et sidonis. scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes tyri et sidonis ut tyrios sidonios que curaret. mulier autem cananaea egreditur de finibus pristinis ut clamans filiae impetret sanitatem. obserua quod in quinto decimo loco filia cananaea sanetur». [FG2013]*
AC ¶Codd. : As115 (91rb) Li446 (142ra) Md214 (105b) T46 (99vb) Ed1470 Ed1953 {MM2021}
76 Phariseis] + et Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,21 
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
marg.| {CMT15d5.2} REMIGIUS. − Tyrus et Sidon civitates fuere gentilium nam Tyrus metropolis fuerat Cananeorum, Sidon terminus Cananeorum respiciens ad aquilonem.
marg.| {CMT15d5.3} CHRYSOSTOMUS. 77* {hom.53} − Considerandum autem quod quando ab escarum observatione Iudeos eripuit, tunc et gentibus ianuam aperuit, sicut et Petrus prius in visione iussus est hanc legem solvere, et post ad cornelium mittitur. Si quis autem querat, cum discipulis suis dixeritbcin viam gentium ne abieritis, qualiter hanc ambulat viam, primum quidem illud dicemus, quia non erat obnoxius precepto quod discipulis dederat. Secundo autem quia neque ut predicaturus abiit unde et Marcus dicitbdquoniam occultavit seipsum.
bc Mt. 10, 5.
bd Mc. 7, 24.
77 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d5.4} REMIGIUS. − Ivit autem, ut Tyrios Sidoniosque curaret; sive ut huius mulieris filiam liberaret a demonio; quatenus per eius fidem, scribarum et Phariseorum nequitiam condemnaret de qua quidem muliere subditur:
Numérotation du verset Mt. 15,22 
Et ecce mulier Cananea a finibus illis egressa etc.78*
78 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT15d5.5} CHRYSOSTOMUS. 79* {hom.53} − Dicit autem evangelista eam esse Cananeam, ut ostendat virtutem presentie Christi. Cananei enim, qui expulsi fuerant ut non perverterent Iudeos, hi Iudeis apparuerunt prudentiores, ut exirent a terminis suis, et accederent ad Christum. Cum autem hec mulier accessisset, nihil aliud quam misericordiam poposcit.
Unde sequitur:
79 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Clamavit dicens ei: Miserere mei, Domine fili David.
marg.| {CMT15d5.6} GLOSSA. − Magna fides Cananee hic notatur Deum credit, ubi Dominum vocat; hominem, ubi dicit filium David. Nihil ex merito postulat, sed solam misericordiam Dei efflagitat, dicens: Miserere . Nec dicit ‘miserere filie’ sed   miserere mei quia dolor filie dolor80 est matris; et ut magis eum ad compassionem moveat, totum ei dolorem enarrat.
Unde sequitur:
80 dolor] dolorem cacogr. pro dolor ê Li446
Filia mea male a demonio vexatur
marg.| in quo vulnera medico detegit, et magnitudinem et qualitatem morbi. Magnitudinem, cum dicit male vexatur , qualitatem cum dicit a demonio.AD be
be ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, PL 162, 1389A-B: «Magna fides Chananaeae hic notatur. Credit Deum, ubi vocat Dominum hominem, ubi filium David nominat. Credit, quia jam egressa est de finibus gentilitatis, id est de erroribus illius. Nihil ex merito postulat, sed solam Dei misericordiam efflagitat, cum dicit: Miserere. Non dicit: Miserere filiae, sed miserere mei, quia dolor filiae est matris; sed ut magis eum ad compassionem moveat, totum dolorem enarrat dicendo: Filia mea male a daemonio vexatur. Vulnera medico detegit, et qualitatem et magnitudinem morbi ostendit. Magnitudinem, cum dicit, male vexatur; qualitatem, cum subjungit, a daemonio ». [MM2021]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d5.7} ORIGENES. {hom.7 inter collectas ex diversis locis} − Vide autem prudentiam femine non ivit ad homines seductores; non quesivit inanes ligaturas; sed omnes relinquens diaboli cultus, venit ad Dominum. Non petivit Iacobum, non rogavit Ioannem, non accessit ad petrum sed suscepit in se penitentie patrocinium, et sola cucurrit ad Dominum. Sed vide inexpertum negotium. Petit, et lamentum suum producit in clamorem; et amator hominum Deus non respondet verbum.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 15,23 
Qui non respondit ei verbum.
marg.| {CMT15d5.8} HIERONYMUS. − Non autem de superbia Pharisaica nec de scribarum supercilio sed ne ipse sententie sue contrarius videretur, per quam iusserat in viam gentium ne abieritis nolebat enim occasionem calumniantibus dare, perfectamque salutem gentium passionis et resurrectionis tempori reservabat.bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 132.1549-133.1555: «Qui non respondit ei uerbum. non de superbia Pharisaica nec de scribarum supercilio sed ne ipse sententiae suae uideretur contrarius per quam iusserat: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis. nolebat enim occasionem calumniatoribus dare perfectam que salutem gentium passionis et resurrectionis tempori reseruabat». [FG2013]*
marg.| {CMT15d5.9} GLOSSA. − Differendo etiam et non respondendo, patientiam mulieris et perseverantiam nobis ostendit. Ideo etiam non respondit ut discipuli pro ea rogarent ostendens per hoc, necessarias esse preces sanctorum ad aliquid impetrandum.bg
Unde sequitur:
bg ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, PL 162, 1389B: «Qui non respondit ei verbum. Multae causae sunt quare non responderet, ut scilicet differendo et non respondendo, patientiam mulieris, et perseverantiam nobis ostenderet. Cum enim toties despecta esset, et etiam canibus comparata, tamen cum patientia et humilitate omnia libenter accepit. Ideo iterum non respondit, ut discipuli pro ea rogarent, ostendens per hoc necessarias esse preces eorum, vel sanctorum ad aliquid impetrandum». [MM2021]
Et accedentes discipuli eius, rogabant eum dicentes: dimitte eam, quia clamat post nos.
marg.| {CMT15d5.10} HIERONYMUS. − Discipuli adhuc illo tempore mysteria Domini nescientes, vel misericordia moti, rogabant pro cananea muliere, vel importunitate eius carere cupientes.bh
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 133.1557-1561: «Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: dimitte eam quia clamat post nos. discipuli illo adhuc tempore mysteria domini nescientes uel misericordia commoti rogabant pro cananaea muliere (quam alter evangelista syrophoenissam appellat) uel importunitate eius carere cupientes, quia non ut clementem sed ut durum medicum crebrius inclamaret». [FG2013]
marg.| {CMT15d5.11} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Affert autem aliquam repugnantie questionem quod Marcus in domo dicit fuisse Dominum cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans. Mattheus autem posset intelligi de domo tacuisse, eandem tamen rem commemorasse. Sed quoniam dicit discipulos Domino ita suggessisse, dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil videtur aliud significare quam post ambulantem Dominum, mulierem istam deprecatoriam vocem misisse. Intelligendum est ergo, dixisse quidem marcum quod intraverit ubi erat Iesus, cum eum predixisset fuisse in domo. Sed quia Mattheus ait non respondit ei verbum, dedit agnoscere, quod tacuerunt ambo, et in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur que iam in nullo discordant.bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 49, § 103, CSEL 43, p. 212.6-21: «Hoc de muliere chananaea etiam Marcus commemorat eundem rerum gestarum ordinem seruans nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse dominum cum ad illum uenit eadem mulier pro filia sua rogans. mattheus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eandem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quia clamat post nos, nihil uidetur aliud significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias uoces emisisse. quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem marcum quod intrauerit, ubi erat iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? sed quia mattheus ait: non respondit ei uerbum, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo, silentio egressum fuisse iesum de domo illa. adque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant». [FG2013]
marg.| {CMT15d5.12} CHRYSOSTOMUS. 81* {hom.53} − Estimo autem et discipulos ad calamitatem mulieris esse tristatos, sed tamen non sunt ausi dicere da ei hanc gratiam, sed dimitte eam sicut et nos cum volumus alicui persuadere, multoties contraria dicimus.
81 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,24 
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel.
marg.| {CMT15d5.13} HIERONYMUS. − Non autem hoc dicit quin et82* ad gentes non missus sit sed quod primum ad Israel missus est ut illis non recipientibus evangelium, iusta fieret ad gentes transmigratio.AE bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 133.1564-1566: «Non sum missus nisi ad oues perditas domus israhel. non quo et ad gentes non missus sit sed quo primum ad Israhel missus sit , ut illis non recipientibus evangelium iusta fieret ad gentes transmigratio. et significanter dixit: ad oues perditas domus israhel, ut ex hoc loco etiam unam erroneam ouem de alia parabola intellegamus». [FG2013]*
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
82 et] om. Ed1953
marg.| {CMT15d5.14} REMIGIUS. − Specialiter etiam83* missus est ad salutem Iudeorum, ut etiam corporali presentia eos doceret.AF
AF ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
83 enim] etiam Li446
marg.| {CMT15d5.15} HIERONYMUS. − Signanter autem dixit ad oves perditas domus Israel, ut etiam ex hoc loco unam84* erroneam ovem de alia parabola intelligamus.AG bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 133.1566-1562: «Non sum missus nisi ad oues perditas domus israhel. non quo et ad gentes non missus sit sed quo primum ad israhel missus sit, ut illis non recipientibus evangelium iusta fieret ad gentes transmigratio. et significanter dixit: ad oues perditas domus Israhel, ut ex hoc loco etiam unam erroneam ouem de alia parabola intellegamus». [FG2013]*
84 loco unam] nunc Ed1953
marg.| {CMT15d5.16} CHRYSOSTOMUS. 85* {hom.53} − Sed quia mulier vidit nihil posse apostolos, inverecunda effecta est bona inverecundia ante enim neque in conspectum venire audebat unde dictum est: clamat post nos . Quando autem videbatur ut angustiata recederet, tunc proprius venit.
Unde sequitur:
85 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,25 
At illa venit et adoravit eum.
marg.| {CMT15d5.17} HIERONYMUS. − Nota quod ista cananitidis perseveranter primum filium David, deinde Dominum vocet86* et ad87 extremum, Deum adoravit.AH bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 133.1575-1577: «At illa uenit et adorauit eum dicens. mira sub persona mulieris cananitidis Ecclesiae fides patientia humilitas, fides qua credidit sanari posse filiam suam, patientia qua totiens contempta in precibus perseuerat, humilitas qua se non canibus sed catulis comparat. canes autem ethnici propter idolatriam dicuntur qui esui sanguinis dediti et cadaueribus mortuorum feruntur in rabiem. nota quod ista cananitis perseueranter primum filium dauid deinde dominum uocet et ad extremum adoret ut Deum». [FG2013]*
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
86 vocet] vocat Ed1953
87 ad] om. Ed1953
marg.| {CMT15d5.18} CHRYSOSTOMUS. 88* {hom.53 suder Non est bonum} − Ideoque non dixit ‘Roga vel deprecare Deum’ sed
88 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Domine, adiuva me.
marg.| Quanto ergo magis mulier multiplicabat supplicationem, tanto et ipse multiplicabat negationem et non adhuc Iudeos oves vocat, sed filios, illam autem canem.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 15,26 
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus.
marg.| {CMT15d5.19} GLOSSA. − Filii sunt Iudei generati et nutriti sub cultu unius Dei per legem; panis est evangelium, miracula, et alia que ad salutem nostram pertinent. Non est ergo conveniens ut a filiis auferantur, et dentur gentibus, qui sunt canes, donec Iudei repudient.bm
bm ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 15, PL 162, 1389D-1390A: «Filii sunt Judaei generati, et nutriti sub cultu unius Dei, per legem. Panis est Evangelium, miracula, et alia quae ad salutem pertinent nostram. Non est ergo conveniens ut a filiis auferantur, et dentur gentibus, [1390A] qui sunt canes, donec Judaei repudient, quasi dicat: Vos gentiles indigni estis ut vobis praedicem, et vobis faciam miracula ». [MM2021]
marg.| {CMT15d5.20} RABANUS. − Canes autem gentiles propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, vertuntur in rabiem.AI
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d5.21} CHRYSOSTOMUS. 89* {hom.53} − Vide autem mulieris prudentiam, qualiter neque contradicere ausa est, neque tristata in aliorum laudibus, neque molestata in proprio convicio.
Unde sequitur:
89 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,27 
At illa dixit: Etiam, Domine. Nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum.
marg.| Ille dixit: Non est bonum. Hec autem dixit: Utique, Domine. Ipse Iudeos filios vocat, hec autem dominos; ipse canem eam nominavit, hec autem et opus canis adiecit ac si dicat: Si canis sum, non sum aliena. Canem me dicis. Ergo nutri me ut canem. Non possum relinquere mensam Domini mei.
marg.| {CMT15d5.22} HIERONYMUS. − Mira autem huius mulieris fides, patientia et humilitas predicantur fides, qua credebat sanari posse filiam suam; patientia, qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas, quod se non canibus, sed catulis comparat. Scito me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam posse cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum, ut per humilitatem micarum ad panis integri veniam magnitudinem.bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 133. 1569-134.1583: «At illa uenit et adorauit eum dicens. mira sub persona mulieris cananitidis Ecclesiae fides patientia humilitas, fides qua credidit sanari posse filiam suam, patientia qua totiens contempta in precibus perseuerat, humilitas qua se non canibus sed catulis comparat. canes autem ethnici propter idolatriam dicuntur qui esui sanguinis dediti et cadaueribus mortuorum feruntur in rabiem. nota quod ista cananitis perseueranter primum filium dauid deinde dominum uocet et ad extremum adoret ut Deum. at illa dixit: etiam, domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. scio me, inquit, filiorum panem non mereri nec integros capere posse cibos nec sedere ad mensam cum patre, sed contenta sum reliquiis catulorum ut per humilitatem micarum ad panis integri ueniam magnitudinem. o mira rerum conuersio. israhel quondam filius, nos canes. pro diuersitate fidei ordo nominum commutatur. de illis postea dicitur: circumdederunt me canes multi; et: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos audimus cum syrophoenissa et muliere quae sanguine fluxerat: magna est fides tua, fiat secundum fidem tuam, et: filia, fides tua te saluam fecit». [FG2013]
marg.| {CMT15d5.23} CHRYSOSTOMUS. 90* {hom.53} − Propter hoc autem Christus tardabat presciebat enim eam hoc dicturam, nec occultari volebat tantam mulieris virtutem.
Unde sequitur:
90 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,28 
Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi sicut vis.
marg.| Ac si dicat: fides tua maiora his audire potest; verum interim fiat tibi sicut vis . Vide autem qualiter non parum et hec mulier intulit in filie medicinam propter hoc enim neque Christus dixit sana sit filia tua; sed   magna est fides tua fiat tibi sicut vis ; ut discas quoniam simpliciter loquebatur, et non adulationis, sed multe fidei erant verba ipsius. hec autem Christi vox similis est illi voci qua dixitbo: « Fiat firmamentum et factum est ».
Unde sequitur:
bo Gn. 1, 6.
Et sanata est filia eius ex illa hora.
marg.| Intende autem qualiter apostolis non impetrantibus impetrat ipsa tam magnum quid est instantia orationis etenim pro nostris noxis a nobis vult magis rogari, quam ab aliis pro nobis.
marg.| {CMT15d5.24} REMIGIUS. − His etiam verbis datur nobis exemplum catechizandi91 et baptizandi pueros quoniam hec mulier non ait salva filiam meam, aut adiuva eam; sed miserere mei et adiuva me. Hinc etenim descendit consuetudo in Ecclesia ut fideles pro suis parvulis fidem Deo promittant, quando ipsi non sunt tante etatis et rationis ut per se fidem Deo promittere valeant; quatenus sicut fide istius mulieris sanata est filia eius, ita et fide virorum catholicorum peccata parvulis relaxentur. Allegorice autem hec mulier sanctam Ecclesiam significat de gentibus congregatam. Per hoc enim quod Dominus, relictis scribis et Phariseis, venit in partes Tyri et Sidonis, prefigurabatur quia relicturus erat Iudeos, et transiturus ad gentes. Est autem hec mulier egressa a finibus suis, quoniam Ecclesia sancta recessit a pristinis erroribus et vitiis.
91 catechizandi] cathzizandi Li446
marg.| {CMT15d5.25} HIERONYMUS. − Filiam autem Ecclesie92* puto93* animas esse credentium, que male a demonio vexabantur, ignorantes creatorem et adorantes lapidem.AJ bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 132.1546-1548: «Miserere mei, domine fili dauid, filia mea male a daemonio uexatur. inde nouit uocare filium dauid quia egressa iam fuerat de finibus suis et errorem tyriorum ac sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat. filia mea male a daemonio uexatur. ego filiam Ecclesiae puto animas esse credentium quae male a daemonio uexabantur, ignorantes creatorem et adorantes lapidem». [FG2013]
AJ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
92 Ecclesie] Chananee Ed1953
93 puto] puta Ed1953
marg.| {CMT15d5.26} REMIGIUS. − Filios autem Dominus appellat patriarchas et prophetas illius temporis. Per mensam designatur sacra Scriptura; per micas vero minima precepta, vel interna mysteria, quibus sancta Ecclesia pascitur; per crustas vero carnalia precepta, que Iudei observant. Mice autem sub mensa comedi dicuntur, quia Ecclesia humiliter se submittit ad implenda divina precepta94.
94 recepta] suscepta Li446
marg.| {CMT15d5.27} RABANUS. {suder Et catelli} − Non autem crustas sed micas de pane puerorum edunt catelli quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus, non littere superficiem in scripturis, sed spiritualem sensum quo in bonis actibus proficere valeant, inquirunt.
marg.| {CMT15d5.28} HIERONYMUS. − Mira autem rerum conversio. Israel quondam filius, nos canes pro diversitate fidei ordo nominum commutatur de illis postea diciturbq: circumdederunt me canes multi ; nos audivimus cum muliere fides tua te salvam fecit.br
bq Ps. 21, 13.
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 134.1583-1589: «At illa dixit: etiam, domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. scio me, inquit, filiorum panem non mereri nec integros capere posse cibos nec sedere ad mensam cum patre, sed contenta sum reliquiis catulorum ut per humilitatem micarum ad panis integri ueniam magnitudinem. o mira rerum conuersio. israhel quondam filius, nos canes. pro diuersitate fidei ordo nominum commutatur. de illis postea dicitur: circumdederunt me canes multi; et: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos audimus cum syrophoenissa et muliere quae sanguine fluxerat: magna est fides tua, fiat secundum fidem tuam, et: filia, fides tua te saluam fecit». [FG2013]
marg.| {CMT15d5.29} RABANUS. − Que merito magna dicitur quia cum gentes nec lege fuerint imbute, nec vocibus prophetarum instructe, ad predicationem mox apostolorum, in auditu auris obedierunt; ideoque salutem impetrare meruerunt. verum si ad primas Ecclesie rogantis lacrimas Dominus salutem anime differt dare, non est desperandum, vel a petendo cessandum; sed magis precibus insistendum.
marg.| {CMT15d5.30} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quod et puerum centurionis et filiam Cananee mulieris, non veniens ad domos eorum sanat, significat gentes ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod95* rogantibus filii sanantur, intelligenda est persona Ecclesie, que sibi est et mater96 et filii. Nam simul97 omnes quibus constat Ecclesia, mater dicitur; singuli autem idem ipsi filii appellantur.AK bs
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 18, CCSL 44B, p. 18.1-19.7: «Quod et puerum centurionis et filiam chananeae mulieris non ueniens ad domos eorum saluat, significat gentes, ad quas non uenit, saluas fore per uerbum suum. quod ipsis rogantibus filii sanantur, intellegenda est ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii; nam simul omnes quibus constat ecclesia mater dicitur; singuli autem idem ipsi filii appellantur». [FG2017]*
AK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
95 Quod] + ipsis Ed1953
96 est - et mater] inv. Li446
97 simul] sicut Mt366
marg.| {CMT15d5.31} HILARIUS. 98* {c.15} − Vel hec mulier proselytorum formam prefert99, fines suos egreditur, et ex gentibus, scilicet in populi alterius nomen excedens que pro filia, videlicet gentium plebe, dominatu immundorum spirituum occupata, orat; et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat.
98 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
99 prefert] presunt Ed1953
marg.| {CMT15d5.32} RABANUS. − Item si quis conscientiam habet alicuius vitii sorde pollutam, filiam habet male a demonio vexatam. Item si quis bona que gessit, peccatorum peste fedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam; ideoque necesse est ut ad preces lacrimasque confugiat, sanctorumque intercessiones et auxilia querat.
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT15d6.1} HIERONYMUS. − Sanata Cananee filia, revertitur Dominus ad Iudeam.AL bt
Unde dicitur:
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 134.160-6-1607: «Intueamur autem quod sanata cananaeae filia reuertatur ad iudeam et ad mare Galileae et ascendat in montem et quasi auis teneros fetus prouocet ad uolandum ibi que sedeat, et turbae concurrant ad eum deducentes siue portantes se cum uariis oppressos infirmitatibus quos postquam curauit, dedit eis cibos et hoc opere completo ascendit in nauiculam et uenit in fines magedan. et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum turbae». [FG2013]*
AL ¶Codd. : Li446 (143vb) Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 15,29 
Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilee.
marg.| {CMT15d6.2} REMIGIUS. − Hoc mare diversis vocabulis appellatur dicitur enim mare Galilee propter Galileam adiacentem; mare Tiberiadis propter Tiberiadem civitatem.
Sequitur:
Et ascendens in montem, sedebat ibi.
marg.| {CMT15d6.3} CHRYSOSTOMUS. 100* {hom.53} − Considerandum autem quod aliquando Dominus circuit ut sanet infirmos aliquando autem sedet exspectans eos.
Et ideo convenienter hic subditur:
100 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,30 
Et accesserunt ad eum turbe multe, habentes secum mutos, claudos, cecos, debiles, et alios multos.
marg.| {CMT15d6.4} HIERONYMUS. − In eo loco ubi latinus interpres transtulit ‘debiles’, in greco scriptum est sulloys 101*, quod non102 generale debilitatis103* sed unius infirmitatis nomen est ut, quomodo104 claudus dicitur qui pede claudicat uno, sic sullos 105 appelletur106 qui unam manum debilem habet107.AM bu bv
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 134.1594-1598: «Cum que transisset inde iesus uenit secus mare Galileae et ascendens in montem sedebat ibi. et accesserunt ad eum turbae multae habentes se cum mutos claudos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius. in eo loco ubi latinus interpres transtulit debiles in graeco scriptum est κυλλούς quod non generale debilitatis sed unius infirmitatis est nomen, ut, quo, modo claudus dicitur qui uno claudicat pede, sic κυλλός appellatur qui unam manum debilem habet. nos proprietatem huius uerbi non habemus. unde et in consequentibus evangelista ceterorum debilium exposuit sanitates, horum tacuit. quid enim sequitur?». [FG2013]*
bv ¶Nota : La translittération de κυλλός par sullos – avec s initial – est une reproduction graphique maladroite de la forme du kapa grec cursif, sans fondement phonétique aucun. [MM2021]
101 sulloys] Mancos Arag2 , lac. Ed1470 , sulloiis Ed1475C , κυλλούς kyllos Ed1570 , cylloys Ed1571 , κυλλούς cyllous Ed1953
102 non] est Ka5
103 generale debilitatis] inv. Arag2 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1953
104 quomodo] quo Urb27
105 sullos] mancus Arag2 , sulloys Cbg132 Clv195 Dur111 Fi263 Ka5 V794 , sillos Fi307 Fi308 , silloys Mt366, lac. Ed1470 , sulloiis Ed1475C , κυλλός kyllos Ed1570 , cylloys Ed1571 , κυλλός cyllos Ed1953
106 appelletur] appellatur Dur111 Mt366
107 habet] hebet Fi307
marg.| {CMT15d6.5} CHRYSOSTOMUS. 108* {hom.53} − Hi autem in duobus fidem suam demonstrabant; et in ascendendo montem, et in hoc quia estimabant se nullo alio indigere nisi ut proicerentur ad pedes Iesu; neque etiam adhuc tangunt fimbriam vestimenti, sed et ad altiorem fidem ascendunt
Unde dicitur:
108 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et proiecerunt eos ad pedes eius.
marg.| Et mulieris quidem filiam cum multa tarditate curavit, ut eius virtutem ostenderet his autem, non quia meliores erant, sed ut infidelium Iudeorum ora obstrueret, confestim sanationem prebet.
Unde sequitur:
Et curavit omnes.
marg.| Multitudo autem eorum qui curabantur, et facilitas sanationis eos in stuporem mittebat.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 15,31 
Ita ut turbe mirarentur, videntes mutos loquentes.
marg.| {CMT15d6.6} HIERONYMUS. − De debilibus tacuit quia quid e109 contrario diceret uno verbo non habebat.AN bw
bw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 134.1604-1606: «Et curauit eos ita ut turbae mirarentur uidentes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos uidentes; et magnificabant Deum israhel. de κυλλούς tacuit quia quid e contrario diceret non habebat. hoc de uno uerbo». [FG2013]
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
109 e] de Li446
marg.| {CMT15d6.7} RABANUS. − Mystice autem, cum filia Cananee prefigurasset salutem gentium, venit in Iudeam quia: « Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit »AO bx.
bx Rm. 11, 25-26.
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d6.8} GLOSSA. − Mare autem iuxta quod venit Iesus, turbida huius seculi volumina signat quod est Galilee, cum homines a vitiis ad virtutes transmigrant.AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d6.9} HIERONYMUS. − Ascendit autem in montem, ut quasi avis teneros fetus provocet ad volandum.AQ by
by ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 134.1607-1608: «Intueamur autem quod sanata cananaeae filia reuertatur ad iudeam et ad mare Galileae et ascendat in montem et quasi auis teneros fetus prouocet ad uolandum ibi que sedeat, et turbae concurrant ad eum deducentes siue portantes se cum uariis oppressos infirmitatibus quos postquam curauit, dedit eis cibos et hoc opere completo ascendit in nauiculam et uenit in fines magedan. et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum turbae. obserua quod multi claudi et caeci ducuntur ad montem ut ibi curentur a domino». [FG2013]
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT15d6.10} RABANUS. − Ut scilicet auditores suos erigat ad superna et celestia meditanda. Sedebatque ibi, ut demonstraret, non nisi in celestibus requiem esse querendam. Eo autem sedente in monte, id est in celorum arce, accedunt turbe fidelium, devota mente illi appropinquantes, ducentes secum mutos et cecos etc., eosque ad pedes Iesu proiciunt quia peccata confitentes ipsi soli curandos subiciunt quos ita curat ut turbe mirentur et magnificent Deum Israel; quia fideles, quando viderint eos qui spiritualiter egrotaverant, diversis operibus virtutum ditatos, laudem Deo decantant.
marg.| {CMT15d6.11} GLOSSA. −  Muti autem sunt qui non laudant Deum,   ceci qui non intelligunt viam vite,   surdi qui non obtemperant,   claudi per devia boni operis non recte euntes,   debiles sunt qui infirmi sunt in bonis operibus.AR
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT15d7.1} HIERONYMUS. − 110 Prius Christus infirmorum debilitates abstulerat, postea vero sanatis offert cibos. Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est loquitur.
Unde dicitur:
110 Hic incipit Mt. 16: T46
Numérotation du verset Mt. 15,32 
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbe.
marg.| Hoc autem facit ut magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicandi consilia; vel ut ex confabulatione intelligant signi magnitudinem.bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 135.1619-1623: «Iesus autem conuocatis discipulis suis ait: misereor turbae quia triduo iam perseuerant me cum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in uia. uult pascere quos curauit prius aufert debilitates, postea sanis offert cibos; conuocat quoque discipulos suos et quod facturus est loquitur ut uel magistri exemplum tribuat cum minoribus atque discipulis communicanda consilia uel ex confabulatione intellegant signi magnitudinem respondentes se panes in heremo non habere». [FG2013]
marg.| {CMT15d7.2} CHRYSOSTOMUS. 111* {hom.54} − Turbe enim cum ad sanationem venissent, non audebant petere panes. Unde ipse amator hominum, et omnium curam gerens, etiam non petentibus dat propter quod dicit misereor turbe . Ne autem dicatur quoniam venientes viaticum portaverant, dicit:
111 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent.
marg.| Etsi enim quando112 venerunt, cibos habuerunt113, tamen iam consumpti114 erant et propter hoc non in prima aut115 secunda die hoc fecit, sed in tertia, quando iam omnia erant consumpta ut prius ipsi in necessitate constituti, cum ampliori desiderio susciperent quod fiebat. Monstrat autem et quod de longe venerant, et nihil eis reliquum fuerat116, in hoc117 quod dicit:
112 quando] quoniam Li446
113 habuerint Li446
114 iam consumpti] inv. Li446
115 et Li446
116 fuerant Li446
117 hec Li446
Et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
marg.| Cum autem nolit eos ieiunos dimittere, ideo tamen non statim signum facit, ut ex hac interrogatione et responsione attentiores discipulos faciat, et fidem suam ostendant, dicentes fac panes. Et quamvis Christus plurima fecerit ut miraculi prius facti recordarentur, quia fecit eos ministros et partiti sunt cophinos, adhuc tamen imperfectius dispositi erant quod patet per hoc quod sequitur:
Numérotation du verset Mt. 15,33 
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam.
marg.| Ipsi quidem infirma cogitatione hoc dixerunt; per hoc tamen miraculum futurum insuspicabile118 facientes. Ne aliquis enim suspicaretur quod ab aliquo propinquo castello accepti sunt cibi, propter hoc miraculum istud in solitudine fit, multum a castellis distante. Ipse autem Christus, ut discipulorum erigat mentem, eos interrogat; ut ex modo interrogationis eos commemoret illorum119 que prius facta sunt120.
Unde sequitur:
118 in suspicatione suspicabile Li446
119 eorum Li446
120 inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 15,34 
Et ait illis Iesus: Quot panes habetis ? At illi dixerunt: Septem et paucos pisciculos121*.
121 paucos pisciculos] inv. Ed1953
marg.| Non autem addunt sed hec122 quid sunt inter tantos sicut antea dixerant. Iam enim paulatim profecerant, licet non totum apprehendatur ab eis123. Admirare autem in apostolis veritatis amorem, qualiter ipsi scribentes non occultant suos etiam magnos defectus. Non enim est quantalibet accusatio, parum ante tali signo facto confestim oblivisci. Admirare autem et aliam sapientiam eorum, qualiter ventrem superabant124, non multam mense curam facientes; in eremo enim existentes, et per tres dies ibi morantes, solum septem panes ibi habebant. Alia vero similiter prioribus fecit etenim recumbere eos fecit in terra, et in manibus discipulorum crescere panes.AS
Unde sequitur:
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
122 om. Li446
123 apprehendatur ab eis] apprehenderint Li446
124 superabunt Li446
Numérotation du verset Mt. 15,35 
Et precepit turbe ut discumberent super terram etc.125*
125 etc.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 15,36 
[...]
Numérotation du verset Mt. 15,37 
[...]
Numérotation du verset Mt. 15,38 
[...]
marg.| {CMT15d7.3} HIERONYMUS. − De hoc autem supra diximus, et eadem repetere otiosi est tantum in his que discrepant immoremur.AT ca
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 135.1638-136.1640: «Et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? et ait illis iesus: quot panes habetis? at illi dixerunt: septem et paucos pisciculos, et reliqua. de hoc signo iam supra diximus et eadem repetere otiosi est; tantum in his quae discrepant inmoremur». [FG2013]
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT15d7.4} CHRYSOSTOMUS. 126* {hom.54} − Finis autem utriusque miraculi non similis est sequitur enim et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverant quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Quare autem minores fuerunt reliquie in hoc miraculo quam in primo etsi non tot fuerint qui comederunt aut igitur hoc est, quia sporte cophinis maiores erant; aut ut ex diversitate rememorentur et illius et huius miraculi et propter hoc tunc quidem fecit cophinos reliquiarum numero equales discipulis, nunc autem sportas panibus equales.
126 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT15d7.5} REMIGIUS. − In hac autem evangelica lectione consideranda est in Christo operatio divinitatis et humanitatis per hoc enim quod turbis miseretur, ostendit se humane fragilitatis affectionem habere in eo vero quod panes multiplicavit et turbas pavit, ostenditur divinitatis operatio. Destruitur ergo hic error Eutychetis, qui in Christo dicebat unam naturam.
marg.| {CMT15d7.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sane non abs re est admonere in hoc miraculo; quod si aliquis evangelistarum hoc dixisset, qui de quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. Sed quia illi qui miraculum de septem panibus narraverunt, nec illud de quinque tacuerunt; neminem movet, et utrumque factum homines intelligunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile reperitur factum a Domino, quod in aliquo alter alteri evangeliste ita repugnare videatur ut omnino solvi non possit, nihil aliud intelligatur quam utrumque factum esse, et aliud ab alio commemoratum.cb
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 50, § 105, CSEL 43, p. 214.1-18: «Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo evangelistae mattheus Marcus que posuerunt, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. quis enim non existimaret unum idem que factum esse, non autem integre et ueraciter siue ab illo siue ab aliis siue ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos uel obliuione deceptos? hoc et de duodecim cophinis et de septem sportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. sed quia illi qui miraculum de septem panibus narrauerunt nec illud de quinque tacuerunt, neminem mouet et utrumque factum omnes intellegunt. hoc ideo diximus, ut sicubi simile inuenitur factum a domino, quod in aliquo alteri evangelistae ita repugnare uideatur, ut omnino solui non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendauimus, quia, si non etiam illud utrumque aput unum inueniremus, contraria singulos dixisse putaremus». [FG2013]
marg.| {CMT15d7.7} GLOSSA. − Notandum autem, quod prius Dominus aufert debilitates, et postea cibat quia prius sunt removenda peccata, et postea anima verbis Domini127 nutrienda.AU
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
127 Dei Li446
marg.| {CMT15d7.8} HILARIUS. 128* {c.15} − Sicut autem illa turba quam prius pavit, iudaice credentium convenit plebi, ita hec populo gentium comparatur. Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur.
128 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT15d7.9} HIERONYMUS. − [b] Isti etiam non sunt quinque millia, sed quatuor millia , qui numerus semper in laudibus ponitur; et quadrangulus lapis non fluctuat, non est instabilis et ob hanc causam etiam evangelia in hoc numero consecrata sunt. [a] In superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli; hic autem ipse Dominus misereri se dicit eorum quia triduo iam perseverant cum eo quia scilicet patri , filio spirituique sancto credebant . cc
cc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 136.1649-1659: «[a] In superiori ergo signo quia propinqui erant et uicini quinque sensuum, non ipse dominus eorum recordatur sed discipuli, et recordantur uespere uicina nocte et inclinante iam sole. hic autem ipse dominus recordatur et misereri se dicit et causas miserationis exponit: quia triduo iam perseuerant me cum, et dimittere eos ieiunos non uult ne deficiant in uia. [b] isti qui de septem panibus, hoc est sacrato aluntur numero atque perfecto, non sunt quinque milia sed quattuor milia qui numerus semper in laude ponitur et quadrangulus lapis non fluctuat, non est instabilis et ob hanc causam etiam evangelia in eo numero consecrata sunt». [FG2013]
marg.| {CMT15d7.10} HILARIUS. 129* {c.15} − Vel quia omne passionis dominice tempus cum Domino agunt; sive quia venturi ad baptismum confitentur se credere in passione ac resurrectione eius; sive quia toto passionis dominice tempore ieiuniis Domino quadam compassionis societate iunguntur.
129 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT15d7.11} RABANUS. {suder Quia iam triduo} − Vel hoc dicitur quia in toto seculo triplex tempus est quo gratia datur primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in celo, ad quod tendens reficitur in via.
marg.| {CMT15d7.12} REMIGIUS. − Vel quia peccata commissa per penitentiam corrigentes, cogitatione, locutione et opere convertuntur ad Dominum. Has turbas noluit Dominus dimittere ieiunas, ne deficerent in via quia peccatores per penitentiam conversi, in cursu labentis seculi pereunt, si absque sacre doctrine pabulo dimittantur.
marg.| {CMT15d7.13} GLOSSA. − Septem panes sunt Scriptura Novi Testamenti, in quo gratia spiritus sancti et revelatur et datur; neque sunt hordeacei, ut supra, quia non hic, ut in lege, vitale alimentum figuris quasi tenacissima palea tegitur; hic non duo pisces, ut in lege duo ungebantur, scilicet rex et sacerdos; sed pauci, id est sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus seculi erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.
marg.| {CMT15d7.14} HILARIUS. 130* {c.15} − Turbe autem in terra recumbunt nullis enim legis operibus fuerant ante substrate; sed peccatorum et corporum suorum inherebant.
130 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT15d7.15} GLOSSA. − [1] [a] Vel ibi super fenum, ut desideria131 carnis comprimantur, hic super terram, ubi132 et ipse mundus relinqui precipitur. [e] Vel mons, in quo Dominus reficit, est altitudo Christi. Ibi ergo fenum super terram quia ibi celsitudo133 Christi, propter carnales, carnali spe et desiderio tegitur. Hic, remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spe permanentes solidatosque 134 continet. [c] Ibi quinque millia quia135* carnales quinque sensibus subditi136*, hic quatuor propter quatuor virtutes quibus spiritualiter vivitur137* prudentiam, temperantiam138*, fortitudinem et iustitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et vitandarum, secunda refrenatio cupiditatis ab his que temporaliter delectant, tertia firmitas contra molesta seculi, quarta que per omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi. Et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt [d] quia in Veteri et in139* Novo Testamento non admittuntur ad Dominum [g] qui non perdurant140 occurrere in141 virum perfectum, vel infirmitate viriumvel levitate mentis. [f] Utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti142 Scriptura et143 altitudinem celestium144 preceptorum mandat et premium utraque altitudinem Christi predicat. [2] Altiora mysteria que non capit communis turba, apostoli substollunt145* et implent, scilicet perfectorum corda septiformis spiritus gratia ad intelligendum illustrata. [3] Sporte iunco et foliis palmarum solent contexi et significant sanctos qui radicem cordis in ipso fonte vite collocant ne arescant ut146 iuncus in aqua et palmam eterne retributionis in corde retinent147.AV cd
cd ¶Fons :
[1] Glossa ordinaria (Mt. 15, 36) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 54b marg. = Cas574], ed. Gloss-e : « Septem panes ‘Scriptura Novi Testamenti’, in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt ordeacei, ut supra, quia hic non - ut in lege - vitale alimentum anime figuris quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duo* pisces - ut in lege duo unguebantur rex et sacerdos - sed pauci, id est sancti, Novi Testamenti qui de fluctibus seculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. [a] Ibi supra fenum ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus relinqui precipitur. [e] Vel mons in quo Dominus reficit est altitudo [+ evangelica perfectio Cas574] Christi. Ibi ergo fenum super terram quia ibi celsitudo Christi propter carnales carnali spe et desiderio tegitur . Hic , remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spei permanentis soliditas continet. [c] Ibi quinque millia quia carnales quinque sensibus subditi, hic quatuor propter quatuor virtutes quibus spiritaliter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Quarum prima cognitio est rerum appetendarum et vitandarum. Secunda refrenatio cupiditatis ab his que temporaliter delectant. Tertia firmitas contra molestias seculi. Quarta que per omnes diffunditur dilectio Dei et proximi. Et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt [d] quia in Veteri et [+ in Cas574] Novo Testamento non mittuntur [admittuntur Augustinus] ad numerum [g] qui non perdurant occurrere in virum perfectum vel infirmitate virium vel levitate mentis . [f] Utraque refectio in monte celebrata est quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem celestium preceptorum mandat et premiorum, utraque altitudinem Christi predicat».
<cuius fons> [a] Cf. P  aschasius Radbertus , Expositio in Matheo, lib. 7, CCCM 56A, lin. 3100 sqq.: «Nunc ubi septem panibus reficiuntur super terram discumbere iubentur quia per scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere iubemur quia omnis caro foenum et omnis gloria eius tamquam flos foeni». [b-d] Cf.   Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 61, CCSL 44A, lin. 127 sqq.: «[b] et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad noui testamenti praedicationem recte intellegitur pertinere. non enim ab aliquo euangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit iohannes. haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet ecclesiae, quae notissima illa septenaria sancti spiritus operatione cognoscitur. et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur sicut in ueteri lege, ubi duo soli unguebantur, rex et sacerdos, sed pauci pisces, id est qui primi domino iesu christo crediderunt, et in eius nomine uncti sunt, et missi ad praedicationem euangelii, et ad sustinendum turbulentum mare huius saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est pro christo, legatione fungerentur, sicut paulus apostolus dicit. [c] neque in ipsa turba quinque milia hominum fuerunt sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est quinque carnis sensibus dediti significantur, sed quattuor milia potius, quo numero significantur spiritales propter quattuor animi uirtutes, quibus in hac uita spiritaliter uiuitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum, secunda refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant, tertia firmitas animi aduersus ea quae temporaliter molesta sunt, quarta quae per ceteras omnes diffunditur, dilectio dei et proximi. sane et ibi quinque milia et hic quattuor milia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur, quod mihi uidetur ad hoc pertinere, ut intellegamus et in populo ueteris testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam iustitiam quae secundum legem est, in qua iustitia apostolus paulus sine querela conuersatum se esse dicit, fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum [...] [d] et ideo neque in ueteri neque in nouo testamento tales admittuntur ad numerum; sed siue ibi quinque milia siue hic quattuor milia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur. quamuis uero et illic et hic propter ipsum christum, qui assidue in scripturis mons appellatur, congruenter in monte uterque populus pasceretur, hic tamen non in feno discumbitur sed in terra. [e] ibi enim celsitudo christi propter carnales homines et hierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur, hic autem remota omni cupiditate carnali conuiuas noui testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continebat». [f]   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 8, lin. 1530 sqq: «Sane utraque refectio in monte celebrata est ut aliorum euangelistarum narratio declarat quia utriusque scriptura testamenti recte intellecta altitudinem nobis caelestium et praeceptorum mandat et praemiorum utraque altitudinem christi qui est mons domus domini in uertice montium consona uoce praedicat». [g] Cf. P  aschasius Radbertus , Expositio in Matheo, lib. 7, CCCM 56A, lin. 1820*: «Mulieribus ergo similes erant qui in laboribus exspectationis quousque ad promissa Dei uenirent, non uiriliter perseuerantes temptauerunt Deum pueris autem qui sederunt manducare et bibere et surrexerunt ludere. Tales quippe sunt et in Nouo Testamento qui non possunt occurrere in uirum perfectum uel infirmitate uirium uel leuitate mentis. Qui profecto iure interdum mulieribus et pueris comparandi sunt. Et ideo neque in Veteri Testamento neque in Nouo tales admittuntur ad numerum neque in bellicis rebus neque in ullis rerum negotiis».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 15, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 54b marg. = Cas574], ed. Gloss-e : «ET QUOD . Altiora mysteria que non capit communis turba apostoli sustollunt, et implent septem sportas, id est perfectorum corda septiformis Spiritus gratia ad intelligendum illustrata».
[3] Glossa ordinaria (Mt. 15, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 54b marg. = Cas574], ed. Gloss-e : «SEPTEM SPORTAS. Sporte iunco et palmarum foliis solent contexi et significant sanctos qui radicem cordis in ipso fonte vite collocant, ne arescant ut iuncus in aqua, et palmam eterne retributionis in corde retinent».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae q. 47 a. 1 s. c.: «Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum
¶Nota : Thomas associe trois sentences de la Glose ordinaire. La première d’entre elles est un tissu de citations d’Augustin, Paschase et Bède très retravaillées. Son analyse révèle que Thomas attribue encore à la Glose une définition des vertus cardinales dont il reconnaîtra l’origine augustinienne après l’achèvement de la CMT. [MM2020]
131 desideria] + cc.a. (circa vel contra) Li446
132 ubi] ut Mt366
133 celsitudo] est altitudo Ed1475C
134 soliditas Li446, solidatasque Mt366 Ed1475C
135 quia] qui Ed1953
136 subditi] subdit Ed1953
137 vivitur] muniuntur Ed1953
138 prudentiam – temperantiam] temperantium prudentiam Ed1475C , inv. Ed1953
139 in] om. Ed1475C Ed1953
140 perdurant] perducant Li446
141 in] ad Mt366
142 testamenti] testamentum Li446
143 et] om. Li446 Ed1475C
144 celestium] + et Li446
145 substollunt Li446 Mt366 Ed1876 (iuxta P615 P616 P626 P15270)] sufferunt Ed1475C Ed1861 Ed1953
146 ut] vel Mt366
147 retinent] retinet Ed1475C
Numérotation du verset Mt. 15,
distinctio 1 Mt. 16 
marg.|  {CMT16d1.1} CHRYSOSTOMUS. ce 148* {hom.54} – Sicut, post miraculum quinque panum, Dominus turbas dimisit, ita et nunc. Nec autem pedes recedit149 sed150 navigio ne turba eum sequatur.|AW||
Unde dicitur: 151
ce ¶Nota : In codicibus Catenae aureae iuxta exemplar parisiense, hic (Mt. 15, 39) incipit capitulum 16; Li446 omittit maiorem litteram sed add. marg. «capitulum .xvi.m» ; Md214: numerus capituli XVI pr. m. ante Mt. 16, 1 necnon Textus parisiensis recentior (ΩFJSL V P18 Cas574) etc. – Les capitulations pariennes et modernes concordent pour faire commencer le chapitre 16 au verset suivant (voir aussi De Bruyne, Divisions de la bible latine, 1914, p. 503). Les bibles non parisiennes du 13e siècle tantôt concordent avec la division moderne, tantôt font commencer Mt. 16 à d’autres endroits: Mt. 15, 32 (T46). Tous les témoins de la Catena introduisent ici une nouvelle péricope appelée par une sentence de transition. La plupart des manuscrits (As115 Dur111 Fi263 Mt366... ) et toutes les éditions anciennes signalent en marge de Mt. 15, 39 le début du chapitre 16. La Reportation de Pierre d’Andria de la Lectura in Mt. de Thomas inclut également Mt. 15, 39 dans le chapitre 16 (Marietti n° 1353). Il semble qu’ici, comme au début de Mt. 6, Thomas ait suivi une capitulation italienne ou un état du texte parisien antérieur aux corrections qui lui ont été apportées alors qu’il se trouvait en Italie. Mais il est aussi possible que la structure narrative du texte se soit imposée à lui, plutôt que la numérotation matérielle des chapitres. Pour des raisons informatiques, nous sommes obligés de faire concorder le début du chapitre 16 avec les capitulations modernes. - [MM2020]
148 Chrysostomus] Glosa Gz378, + In Matthaeum Ed1953 CT
149 nec.. recedit] et ante pedes Md214
150 sed] nec V794
151 dicitur] sequitur Cbg132 Md214, om. T46
Numérotation du verset Mt. 15,39 
Et dimissa turba, ascendit in naviculam et venit in fines Mageddan152.
152 Maggedan] scrips., Magedan codd. edd.
marg.| {CMT16d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Marcus autem dicit quod in Dalmanutha153 nec est dubitandum eundem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique154 codices non habent, etiam secundum Marcum, nisi Mageddan155.AX cf
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 50, § 105, CSEL 43, p. 214.1-18: «Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod mattheus, nisi quod dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit mattheus, sed magedan. non autem dubitandum est eundem locum esse sub utroque nomine. nam plerique codices non habent etiam secundum marcum nisi magedan». [FG2013]*
153 Dalmanuca Li446 Mt366, Dalmanica As115 Md214 Ed1475C
154 plerique] plurimique Md214
155 Mageddan] Mageda As115 Li446 Mt366 Ed1475C , Maga Md214 * , Madega Md214 ²
marg.| {CMT16d1.3} RABANUS. 156 − [b] Est autem Mageddan157 regio circa158* Gerasam et interpretatur poma vel nuntia et significat hortum159, de quo diciturcg: « Hortus conclusus, fons signatus », ubi160* crescunt poma virtutum et ubi nuntiatur nomen Domini. [a] Docet161 autem162 quod predicatores, ministrato verbo turbe, ipsi intra cubiculum cordis virtutum pomis debent refici.AY ch
cg Ct. 4, 12.
ch ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 15, 39) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 54b-55a marg.], ed. Gloss-e : «[a] ET DIMISSA TURBA. Hic docet quod predicatores ministrato turbe verbo ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. [b] ascendit in naviculam et venit in fines Magedan . Magedan que alio nomine dicitur Dalmanutaj que est regio circa Gerasam , et interpretatur poma vel nuntia , et significat hortum de quo dicitur: « Hortus conclusus , fons signatus» , ubi crescunt poma virtutum et ibi nuntiatur nomen Domini ».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 16), CCCM 174A, p. 455.87 sqq.: «[b] Est autem Magedana regio circa Gerasan, interpretatur que Mageda 'poma eius' siue 'nuntia'; mystice significans hortum illum, de quo sponsus in Cantica Canticorum dicit: Hortus conclusus soror mea sponsa, ubi gignuntur poma uirtutum ubique rite nuntiatur nomen Domini, quia tota die et tota nocte custodes murorum eius non tacebunt laudare nomen Domini. Refectis ergo turbis ascendens in nauiculam Dominus uenit in fines Magedan, ut nos doceret, postquam turbae pabulum uerbi foris ministrauerimus, intus ob custodiam cordis redire non neglegamus, ut suaui uirtutum reficiamur cibo et intra cubiculum nostrum clauso ostio Patrem caelestem adoremus».
¶Nota : Thomas attribue la sentence de la Glose à sa source qui est Raban [MM2020]
156 Rabanus] om. Md214
157 Mageddan] Mageda Li446 Md214 Mt366 T46
158 circa] cc.a. Li446, contra T46 Ed1953
159 hortum] ortus T46
160 ubi] in quo Ed1475C Ed1953
161 Docet] decet Li446
162 autem] etiam T46



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_15)

Notes :