Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 

1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
1 Mt. 22, 1 ΩJ Li446@ Weber = ultimus versus capituli 21 Rusch
Numérotation du verset Mt. 22,2 

Simile2 factum3 est
2 Simile] Capitulum 22 praem. Rusch |
3 factum Li446 Rusch Weber] marg. Li446@ |
regnum celorum
homini regi
qui fecit nuptias filio suo.
Numérotation du verset Mt. 22,3 

Et misit servos suos
vocare invitatos ad nuptias
et nolebant venire.
Numérotation du verset Mt. 22,4 

Iterum misit alios servos
dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,
tauri mei
et altilia occisa et omnia parata. Venite4 ad nuptias.
4 venite Li446 Rusch Weber ] venire Li446@ *
Numérotation du verset Mt. 22,5 

Illi autem neglexerunt
et abierunt alius in villam suam,
alius vero ad5 negotiationem suam.
5 ad Li446 Rusch Weber] in Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,6 

Reliqui vero
tenuerunt servos eius et contumelias6 affectos occiderunt.
6 contumelias Rusch Weber ] contumeliis Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,7 

Rex
autem cum audisset
iratus est.
Et missis exercitibus suis
perdidit homicidas illos
et civitatem
illorum succendit.
Numérotation du verset Mt. 22,8 

Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt
sed qui invitati erant
non fuerunt digni.
Numérotation du verset Mt. 22,9 

Ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis
vocate ad nuptias.
Numérotation du verset Mt. 22,10 

Et egressi
servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et implete sunt nuptie discumbentium.
Numérotation du verset Mt. 22,11 

Intravit autem rex
ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem
non vestitum veste nuptiali.
Numérotation du verset Mt. 22,12 

Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem?
At ille obmutuit.
Numérotation du verset Mt. 22,13 

Tunc dixit7 rex ministris: Ligatis pedibus eius et manibus
7 dixit Rusch Weber] ait Li446@ Li446
mittite eum in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus
et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 22,14 

Multi autem sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 22,15 

Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Numérotation du verset Mt. 22,16 

Et mittunt ei discipulos suos
cum Herodianis
dicentes: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo.
Non enim respicis personam hominum.
Numérotation du verset Mt. 22,17 

Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari8 Cesari an non?
8 dari Li446@ Rusch ] dare Weber
Numérotation du verset Mt. 22,18 

Cognita autem Iesus nequitia eorum
ait:
Quid me temptatis, hypocrite?
Numérotation du verset Mt. 22,19 

Ostendite mihi numisma census.
Et9 illi obtulerunt ei denarium.
9 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 22,20 

Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
Numérotation du verset Mt. 22,21 

Dicunt ei: Cesaris.
Tunc ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
et que sunt Dei Deo.
Numérotation du verset Mt. 22,22 

Et audientes mirati sunt
et relicto eo abierunt.
Numérotation du verset Mt. 22,23 

In illo10 die
10 illo Rusch Weber] illa Li446@ Li446
accesserunt ad Iesum11 Sadducei
11 Iesum Rusch ] eum Li446@ Li446 Weber
qui dicunt non esse resurrectionem12
12 non esse – resurrectionem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Mt. 22,24 

dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut13 ducat frater eius uxorem illius ut14 suscitet semen fratri suo.
13 ut Rusch Weber] om. Li446@ |
14 ut Rusch ] et Rusch Weber |
Numérotation du verset Mt. 22,25 

Erant autem apud nos septem fratres et primus, uxore ducta, defunctus est15
15 est Rusch Weber ] + sine filiis Li446@
et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Numérotation du verset Mt. 22,26 

Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Numérotation du verset Mt. 22,27 

Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Numérotation du verset Mt. 22,28 

In resurrectione ergo cuius erit de septem16 uxor? Omnes enim habuerunt eam.
16 cuius erit de septem Rusch Weber ] de septera cuius erit Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,29 

Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas
neque virtutem Dei.
Numérotation du verset Mt. 22,30 

In resurrectione enim
neque nubent
neque nubentur
sed sunt17 sicut angeli Dei in celo.
17 sunt Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,31 

De resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Domino18 dicente vobis:
18 Domino Rusch ] Deo Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 22,32 

Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium.
Numérotation du verset Mt. 22,33 

Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 22,34 

Pharisei autem audientes quod silentium
Iesus19 imposuisset Sadduceis
19 Iesus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
convenerunt in unum
Numérotation du verset Mt. 22,35 

et interrogavit20 unus ex eis legis doctor
20 interrogavit Rusch ] + eum Li446@ Li446 Weber
temptans eum:
Numérotation du verset Mt. 22,36 

Magister, quod est mandatum magnum
in lege?
Numérotation du verset Mt. 22,37 

Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo
et in21 tota anima tua
21 in Rusch Weber] ex Li446@ Li446
et in tota mente tua.
Numérotation du verset Mt. 22,38 

Hoc est maximum
et primum
mandatum.
Numérotation du verset Mt. 22,39 

Secundum autem
simile
est huic:
Diliges proximum tuum
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 22,40 

In his duobus mandatis
universa22 lex pendet
22 universa ΩJ Weber ] tota Cor3 (vel)
et prophete.
Numérotation du verset Mt. 22,41 

Congregatis autem Phariseis interrogavit eos Iesus
Numérotation du verset Mt. 22,42 

dicens: Quid vobis videtur de Christo?
Cuius filius est?
Dicunt ei: David.
Numérotation du verset Mt. 22,43 

Ait illis: Quomodo ergo
David in spiritu
vocat eum Dominum
dicens23:
23 dicens Rusch Weber Li446@ Li446] dicentes Li446@*
Numérotation du verset Mt. 22,44 

Dixit
Dominus
Domino meo
sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum?
Numérotation du verset Mt. 22,45 

Si ergo David vocat eum Dominum,
quomodo
filius eius est?
Numérotation du verset Mt. 22,46 

Et nemo poterat ei respondere24 verbum,
24 ei respondere Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Li446 Weber
neque ausus fuit quisquam
ex illa die eum amplius interrogare.

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 22, 2-14 legitur Dominica 20 post Trinitatem = 21 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 716 = Cist. 117]
marg.| {CMT22d1.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 1* {hom.70} − Quia dixeratadabitur genti facienti fructus2* eius, hic ostendit cui genti.A
Unde dicitur:
a Mt. 21, 43.
A ¶Codd. : Li446 (194va) Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
1 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
2 fructus] fructum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,1 
Et, respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Numérotation du verset Mt. 22,2 
Simile factum est regnum celorum etc.
marg.| {CMT22d1.2} GLOSSA. {interl} − Dicit autem respondens , id est obvians, prave cogitationi eorum de morte sua.B
B ¶Codd. : Li446 (194va) Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
marg.| {CMT22d1.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Parabolam autem istam solus Mattheus narrat. Simile quidem etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ipse ordo indicat.C b
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 71, § 139, CSEL 43, p. 243.6-8: «Parabolam istam de inuitatis ad nuptias solus mattheus narrat. simile quiddam etiam lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamuis et illud nonnullam similitudinem gerat». [FG2013]
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT22d1.4} GREGORIUS. 3* − Hic per nuptias, presens Ecclesia; illic per cenam, eternum et ultimum convivium designatur; quia et in hanc nonnulli exituri intrant; ad illud quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eandem esse lectionem, intelligi forsitan potest quia de proiecto eo, qui cum nuptiali veste non intraverat, quod Lucas tacuit, Mattheus dixit; quod vero per illum cena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam obsistit quia cum ad horam nonam apud antiquos prandium fieret quotidie, ipsum quoque prandium cena vocabatur.c
c ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 1, p. 360.9-19: «Textum lectionis evangelicae, fratres carissimi, uolo, si possum, sub breuitate transcurrere, ut in fine eius ualeam ad loquendum largius uacare. Sed quaerendum prius est an haec apud Matthaeum ipsa sit lectio quae apud Lucam sub appellatione cenae describitur. Et quidem sunt nonnulla quae sibi dissona esse uideantur, quia hic prandium, illic cena memoratur. Hic qui ad nuptias non dignis uestibus intrauit repulsus est, illic nullus qui intrasse dicitur repulsus esse perhibetur. Qua ex re recte colligitur quod et hic per nuptias praesens Ecclesia, et illic per cenam aeternum et ultimum conuiuium designatur, quia et hanc nonnulli exituri intrant, et ad illud quisquis semel intrauerit ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, ego melius puto, salua fide, alieno intellectui cedere, quam contentionibus deseruire, quoniam et intelligi congrue forsitan potest quia de proiecto eo qui cum nuptiali ueste non uenerat, quod Lucas tacuit, Matthaeus dixit. Quod uero per illum cena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam uel hoc nostrae intelligentiae obsistit, quia cum ad horam nonam apud antiquos cotidie prandium fieret, ipsum quoque prandium cena uocabatur». [FG2013]
3 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.5} ORIGENES. 4*{tract.20} − Regnum autem celorum simile est, secundum eum quidem qui regnat, homini regi; secundum eum autem qui conregnat, filio regis; secundum ea vero que sunt in regno regis, servis et invitatis ad nuptias; inter quod est et exercitus regis. Additum est autem homini regi, ut hominibus quasi homo loquatur, et dispenset homines non cupientes dispensari a Deo. Sed tunc cessabit regnum celorum esse simile homini, cum cessante zelo et contentione et ceteris passionibus et peccatis, cessaverimus secundum hominem ambulare, et videbimus eum sicuti est. Nunc enim videmus eum non sicuti est, sed sicuti per nostram dispensationem factus fuerit nobis.
4 Origenes] + in Mathhaeum Ed1953
marg.| {CMT22d1.6} GREGORIUS. 5* − Tunc autem Deus Pater Deo filio nuptias fecit quando hunc in utero virginis humane nature coniunxit. Sed quia ex duabus personis fieri solet nuptiarum coniunctio, absit hoc ab intellectibus nostris ut personam redemptoris nostri ex duabus personis credamus esse unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus, sed ex duabus personis credere compositum ut nefas vitamus. Securius ergo dici potest, quia in hoc rex pater regi filio nuptias fecit, quod ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis virginis huius sponsi thalamus fuit.d
d ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 3, p. 361.36-47: «Iam intelligit caritas uestra quis est rex, regis filii pater: ille nimirum cui psalmista ait: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Qui fecit nuptias filio suo. Tunc enim Deus Pater Deo Filio nuptias fecit, quando hunc in utero uirginis humanae naturae coniunxit, quando Deum ante saecula fieri uoluit hominem in fine saeculorum. Sed quia ex duabus personis fieri solet ista coniunctio, absit hoc ab intellectibus nostris, ut personam Dei et hominis Redemptoris nostri Iesu Christi ex duabus personis credamus unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus, sed duabus personis compositum credi, ut nefas, uitamus. Apertius igitur atque securius dici potest quia in hoc Pater regi Filio nuptias fecit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociauit. Uterus autem genitricis uirginis huius sponsi thalamus fuit». [FG2013]
5 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.7} CHRYSOSTOMUS. 6* {Opus imperfectum,hom.41} − Vel aliter . Cum resurrectio fuerit facta sanctorum, tunc suscipiet hominem vita, que est Christus, mortalitatem eius sua immortalitate absorbens. Nunc enim quasi arrhas futuri coniugii spiritum sanctum accipimus; tunc autem ipsum Christum plenius in nobis habebimus.
6 Chrysostomus] + Super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d1.8} ORIGENES. 7* {tract.20} − Vel coniunctionem sponsi ad sponsam, id est Christi ad animam, verbi susceptionem intellige8; partus autem opera bona.D
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
7 Origenes] + in Mathhaeum Ed1953
8 intellige] intelligere Li446
marg.| {CMT22d1.9} HILARIUS. 9* {c.22} − Merito autem a Patre iam sunt he nuptie facte, quia eternitatis huius societas et novi corporis desponsata coniunctio habetur iam perfecta in Christo.
Sequitur:
9 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,3 
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et noluerunt venire.
marg.| {CMT22d1.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Ergo quando misit servos suos, iam invitati prius erant. Invitati sunt enim homines a tempore Abrahe, cui Christi incarnatio promittebatur.
marg.| {CMT22d1.11} HIERONYMUS. − Misit autem servum suum nec dubium quin Moysen, per quem legem invitatis dedit. Si autem servos legerimus, ut plura habent exemplaria, ad prophetas referendum est quia invitati per eos, venire contempserunt.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,4 
Iterum misit alios servos, dicens: dicite invitatis, etc.
marg.| Servi qui secundo missi sunt, melius est ut prophete intelligantur, quam apostoli; ita tamen si servus supra fuerit scriptus; sin autem servos ibidem legas, hic servi secundi, apostoli sunt intelligendi.e
e ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 200.1660-1670: «Facit autem nuptias domino nostro iesu christo et Ecclesiae, quae tam ex iudaeis quam ex gentibus congregata est, mittit que seruum suum uocare inuitatos ad nuptias, haud dubium quin Moysen per quem legem inuitatis dedit. si autem seruos legerimus ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est, quod inuitati per eos uenire contempserint. Iterum misit alios seruos dicens: dicite inuitatis: ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa et omnia parata, uenite ad nuptias. serui qui secundo missi sunt melius est ut prophetae intellegantur quam apostoli, ita tamen si supra seruus scriptus fuerit; sin autem seruos ibidem legas, hic secundi serui apostoli intellegendi sunt. prandium paratum et tauri et altilia occisa uel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intellegantur spiritalia uel certe dogmatum magnitudo et doctrina dei lege plenissima sentiri potest». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Quos misit cum eis dixitf: « In viam gentium ne abieritis ». Sed potius ite ad oves perditas domus Israel.E
f Mt. 10, 5.
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM1020}
marg.| {CMT22d1.13} ORIGENES. 10* {tract.20} − Vel qui primi11 mittuntur servi vocare invitatos ad nuptias habentur prophete convertentes ex populo per suas prophetias ad letitiam et restitutionem Ecclesie ad Christum. Qui autem noluerunt venire in primis invitati, sunt qui noluerunt audire verba prophetarum. Iterum alii transmissi, alia congregatio prophetarum est.
10 Origenes] + in Mathhaeum Ed1953
11 primi] primo Li446
marg.| {CMT22d1.14} HILARIUS. 12* {c.22} − Vel servi primo missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt; qui autem admonentur ut veniant, invitati antea, populus Israel est in gloriam enim eternitatis per legem est advocatus. Apostolorum ergo erat proprium commonefacere eos quos invitaverant prophete. Qui vero iterum cum preceptorum conditione mittuntur, apostolici viri sunt successores eorum.
12 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d1.15} GREGORIUS. 13* − Sed quia hi qui prius invitati sunt, ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione iam dicitur ecce prandium meum paravi.g
g ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 3, p. 362.57-60: «Bis itaque seruos ad inuitandum misit, quia incarnationem Vnigeniti et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiauit factam. Sed quia hi qui prius inuitati sunt ad nuptiarum conuiuium uenire noluerunt, in secunda inuitatione iam dicitur: Ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata». [FG2013]
13 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.16} HIERONYMUS. − Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram opes regie describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest.h
h ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 200.1670-1673: «Iterum misit alios seruos dicens: dicite inuitatis: ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa et omnia parata, uenite ad nuptias. serui qui secundo missi sunt melius est ut prophetae intellegantur quam apostoli, ita tamen si supra seruus scriptus fuerit; sin autem seruos ibidem legas, hic secundi serui apostoli intellegendi sunt. prandium paratum et tauri et altilia occisa uel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intellegantur spiritalia uel certe dogmatum magnitudo et doctrina dei lege plenissima sentiri potest». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.17} CHRYSOSTOMUS. 14* {Opus imperfectum,hom.41} − Cum ergo Dominus apostolis dixiti: « Euntes predicate, dicentes quia appropinquavit regnum celorum », hoc significavit quod hic dicitur prandium meum paravi id est ex lege et prophetis Scripturarum mensas ornavi
Unde sequitur:
i Mt. 10, 7.
14 Chrysostomus] +
tauri mei et altilia occisa sunt.
marg.| {CMT22d1.18} GREGORIUS. In homiliario. 15* − [b] Per tauros autem patres Veteris Testamenti significantur; qui ex permissione legis inimicos suos virtutis corporee cornu feriebant. [a] Altilia vero saginata dicimus ab eo enim quod est alere, altilia, quasi alitilia, vel quasi alita vocamus. [c] Per altilia ergo patres Novi Testamenti figurantur; qui dum gratiam pinguedinis interne dulcedinis percipiunt, a terrenis desideriis ad sublimia contemplationis sue penna sublevantur. Dicit ergo tauri mei et altilia occisa sunt; ac si diceret patrum precedentium mortes aspicite, et remedia vite vestre cogitate.j
j ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 4, p. 362.63-363.88: «Quid in tauris uel altilibus, fratres carissimi, nisi noui ac ueteris testamenti patres accipimus? Quia enim uulgo loquor, etiam ipsa me necesse est uerba evangelicae lectionis explanare. [a] Altilia enim saginata dicimus; ab eo enim quod est alere, altilia quasi alitilia uocamus. Cum uero in lege scriptum sit: Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum, accepta tunc iustis licentia fuerat ut Dei suos que aduersarios quanta possent uirtute comprimerent eos que iure gladii ferirent. Quod in nouo procul dubio testamento compescitur, cum per semetipsam Veritas praedicat dicens: Diligite inimicos uestros, benefacite his qui uos oderunt. [b] Quid ergo per tauros nisi patres testamenti ueteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant quatenus aduersarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos uirtutis corporeae cornu feriebant? Quid uero [c] per altilia nisi patres testamenti noui figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, a terrenis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae penna subleuantur? In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu caelestium iam per sancta desideria de supernis delectationis intimae cibo pascuntur, quasi largiore alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quia igitur praedicatores dominicae incarnationis missi persecutionem ab infidelibus, et prius prophetae, et postmodum sancti apostoli pertulerunt, inuitatis et uenire nolentibus dicitur: Tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Ac si apertius dicatur: Patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia uitae uestrae cogitate». [FG2013]
15 homeliaria] evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.19} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum.* 16 {Opus imperfectum,hom.41} − Vel aliter . Ideo dicit et saginata et tauros, non quia et tauri non fuerint saginati, sed quia non omnes saginati fuerunt tauri; ergo saginata tantummodo dicit prophetas, qui fuerunt Spiritu sancto repleti; tauros autem qui prophete fuerunt et sacerdotes, sicut ieremias et Ezechiel ut enim tauri duces sunt gregis, ita et sacerdotes principes sunt populi.
16 Chrysostomus super Matthaeum] Hylarius Li446 * (corrector corr. marg.)
marg.| {CMT22d1.20} HILARIUS. − Vel aliter . Tauri gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sunt immolati; saginata vero sunt homines spirituales, tamquam celesti pane ad evolandum aves paste, ceteros accepti cibi ubertate expleture.
marg.| {CMT22d1.21} GREGORIUS. − Notandum vero, quod in priore invitatione nil de tauris et altilibus dicitur; in secunda autem iam tauri et altilia mactata memorantur quia omnipotens Deus, cum verba eius audire volumus, adiungit exempla ut omne quod impossibile credimus, tanto nobis ad superandum fiat facilius, quanto per hoc transisse et alios audimus.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 4, p. 363.89-94: «Quia igitur praedicatores dominicae incarnationis missi persecutionem ab infidelibus, et prius prophetae, et postmodum sancti apostoli pertulerunt, inuitatis et uenire nolentibus dicitur: Tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Ac si apertius dicatur: Patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia uitae uestrae cogitate. Notandum uero quod priore inuitatione nihil de tauris et altilibus dicitur, in secunda autem iam tauri et altilia mactata memorantur, quia omnipotens Deus cum uerba eius audire nolumus, adiungit exempla, ut omne quod impossibile credimus, tanto nobis ad sperandum fiat facilius, quanto per hoc transisse iam et alios audimus». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.22} ORIGENES. 17*{tract.20} − Vel quia prandium quod paratur, est eloquium Dei; fortia queque eloquiorum Dei, tauri intelligantur; suavia vero et delectabilia eorum, sunt saginata. Si quis enim proferat quedam dicta modica et non firma, et non magnam virtutem rationis habentia, videntur macra esse que proferuntur; saginata autem sunt cum ad unamquamque propositionem exempla multa rationis probatione repleta inducuntur puta si aliquis de castitate sermonem loquitur, recte intelligitur turtur; sed cum ipsum sanctitatis sermonem cum rationis probatione de Scripturis repletum protulerit, ita ut delectet et confirmet animum audientis, protulit eum saginatum.
17 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d1.23} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Quod autem dicitur et omnia parata sunt, intelligitur quia quicquid queritur ad salutem, iam adimpletum est in scripturis qui enim ignorans est, invenit ibi quod discat; qui contumax est, invenit ibi quod timeat; qui laborat, invenit ibi promissa, quibus excitetur ad opus.
marg.| {CMT22d1.24} GLOSSA. − Vel omnia parata sunt id est introitus regni apertus18* est per fidem mee incarnationis, qui ante fuerat clausus.F l
l ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 22, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 68b interl.], ed. Gloss-e : «Introitus regni apertus in fide mee incarnationis qui ante fuerat clausus». [MM2019]
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
18 apertus] paratus Ed1953
marg.| {CMT22d1.25} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel omnia parata dicit que pertinent ad mysterium dominice passionis et nostre redemptionis. Dicit autem venite ad nuptias non pedibus sed fide et moribus.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,5 
Illi autem neglexerunt.
marg.| Quare autem neglexerint, manifestat cum subditur:
et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam.
marg.| {CMT22d1.26} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 19* {hom.70} − Quamvis autem videantur rationabiles occasiones esse; sed hinc discimus quod etiam si necessaria sint que detinent, omnibus tamen preponere spiritualia oportet. Mihi autem videtur quod his occasionibus usi, negligentie velamina proponebant.
19 homiliario] Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d1.27} HILARIUS. 20*{c.22} − Ambitione enim seculi, tamquam villa, homines occupantur; plures vero propter21 pecunie cupiditatem negotiatione detinentur.G
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
20 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
21 propter] ob Li446
marg.| {CMT22d1.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel aliter . Cum labore manuum nostrarum aliquid facimus, puta exercentes agrum vel vineam, aut opus ligni vel ferri, villam colere videmur; cum autem non labore manuum nostrarum alia lucra sequimur, totum hoc negotiatio appellatur. O miserrimus mundus, et miseri qui eum sequuntur. Semper enim mundialia opera homines excluserunt a vita.
marg.| {CMT22d1.29} GREGORIUS. 22* − Qui ergo intentus labori terreno, vel mundi actionibus deditus, mysterium incarnationis dominice pensare, et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat; et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocati gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur.
Unde subditur:
22 Gregorius] + in evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,6 
Reliqui vero tenuerunt servos eius et contumeliis affectos occiderunt.m
m ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 5, p. 363.98-105: «Sequitur: Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in uillam suam, alius uero in negotiationem suam. In uillam ire est labori terreno immoderate incumbere, in negotiationem uero ire est actionum saecularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius uero mundi huius actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare et secundum illud uiuere dissimulat, quasi ad uillam uel negotium pergens, uenire ad regis nuptias recusat. Et plerumque, quod est grauius, nonnulli uocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur. Vnde et subditur: Reliqui uero tenuerunt seruos eius et contumeliis affectos occiderunt». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.30} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel per occupationem ville, populares Iudeorum significat, quos mundi delectatio separavit a Christo; per occupationem vero negotiationis, sacerdotes, ceterosque ministros templi significavit, quos lucri obtentu venientes ad ministerium legis et templi, avaritia separavit a fide; de quibus non dixit quod malignati sunt, sed neglexerunt: qui enim odio aut invidia crucifixerunt Christum, illi malignati sunt qui autem negotiis impediti non crediderunt, illi neglexisse dicuntur, non malignari. de sua tamen morte Dominus tacet, quia in priori parabola dixerat; sed ostendit mortem discipulorum suorum, quos post ascensum ipsius occiderunt Iudei, stephanum lapidantes, et Iacobum alphei occidentes propter que Ierusalem destructa est a romanis.et notandum quod ira in Deo non proprie, sed translative dicitur; tunc enim irasci dicitur quando ulciscitur.
Unde et hic dicitur:
Numérotation du verset Mt. 22,7 
Rex autem cum audisset, iratus est.
marg.| {CMT22d1.31} HIERONYMUS. − Quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementie, hominis nomen appositum est nunc autem quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur.n
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 200.1685-1687: «Rex autem cum audisset iratus est. de quo supra dixerat: simile factum est regnum caelorum homini regi, quando inuitabat ad nuptias et agebat opera clementiae, hominis nomen adpositum est; nunc quando ad ultionem uenit homo siletur et rex tantum dicitur». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.32} ORIGENES. 23* {tract.20} − Dicant autem qui peccant in Deum legis et prophetarum et totius creationis, utrum iste qui et homo dicitur et iratus proponitur, ipse est pater Christi. Quod si dixerint hunc ipsum esse, cogendi sunt confiteri quoniam multa in eo secundum passibilem hominum naturam esse dicuntur non quia ipse passibilis est, sed quia morem gerit passibilis nature hominum. Et secundum hanc consequentiam suscipere convenit et iram Dei et penitentiam et cetera huiusmodi in prophetis.
Sequitur:
23 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Et missis exercitibus suis.
marg.| {CMT22d1.33} HIERONYMUS. − Per hos exercitus, romanos intelligimus sub duce Vespasiano et Tito, qui, occisis Iudee populis, prevaricatricem incenderunt civitatem.o
o ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 200.1691-201.1693: «Et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et ciuitatem illorum succendit. exercitus seu ultores angelos de quibus in psalmis scribitur: inmissionem per angelos pessimos, seu romanos intellegamus sub duce uespasiano et tito qui occisis iudeae populis praeuaricatricem succenderint ciuitatem». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.34} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Romanus autem exercitus dicitur exercitus Dei quia Domini est terra et plenitudo eius; nec etiam venissent romani Ierusalem, nisi eos Dominus excitasset.
marg.| {CMT22d1.35} ORIGENES. 24* {tract.20} − Vel angelorum agmina sunt exercitus regis nostri. Missis ergo exercitibus extinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne iudicium per angelos exercetur. Homicidas ergo perdit, quia persequentes interimit; civitatem eorum igni succendit, quia illorum non solum anime, sed caro quoque in qua habitaverunt, eterne gehenne flamma cruciantur.
24 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d1.36} ORIGENES. − Vel civitas impiorum est, secundum unumquodque dogma, congregatio eorum qui conveniunt in sapientia principum huius seculi quam succendit rex et exterminat, quasi ex malis edificationibus consistentem.
marg.| {CMT22d1.37} GREGORIUS. − Sed is qui invitantem se contemni conspicit, filii sui nuptias vacuas non habebit quandoque enim sermo Dei inventurus est ubi requiescat. p
Unde subditur:
p ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 6, p. 364.124-127: «Sed is qui inuitantem se contemni conspicit regis filii sui nuptias uacuas non habebit. Ad alios mittit, quia etsi apud aliquos laborat, quandoque tamen sermo Dei inuenturus est ubi requiescat. Vnde et subditur: Tunc ait seruis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui inuitati erant non fuerunt digni». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 22,8 
Tunc ait servis suis.
marg.| {CMT22d1.38} ORIGENES. − Id est apostolis aut angelis, qui prepositi erant in vocatione gentium.
Nuptie quidem parate sunt.H
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT22d1.39} REMIGIUS. − Id est omne sacramentum humane dispensationis iam peractum atque completum est. Sed qui invitati erant, id est Iudei, non fuerunt digni quia Dei iustitiam ignorantes, et suam statuere volentes, indignos se iudicaverunt eterne viteq. Reprobato ergo iudaico populo, ad has nuptias gentilis populus est susceptus
Unde sequitur:
q Rm. 10, 3.
Numérotation du verset Mt. 22,9 
Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias.
marg.| {CMT22d1.40} HIERONYMUS. − Gentilis enim populus non erat in viis, sed in exitibus viarum.I r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 201.1697-1698: «Tunc ait seruis suis: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui inuitati erant non fuerunt digni; ite ergo ad exitus uiarum et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. gentilium populus non erat in uiis sed in exitibus uiarum». [FG2013]
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT22d1.41} REMIGIUS. − Qui sunt errores gentilium.J
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT22d1.42} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel vie sunt omnes professiones huius mundi, ut puta philosophie, militie, et huiusmodi. Dicit ergo ite ad exitus viarum ut cuiuslibet conditionis homines vocent ad fidem. Adhuc, sicut castitas via est que ducit ad Deum, sic fornicatio via est que ducit ad diabolum; et sic de virtutibus et vitiis. Iubet ergo, ut cuiuscumque conversationis vel conditionis homines invitent ad fidem.
marg.| {CMT22d1.43} HILARIUS. 25* {c.22} − Per viam etiam tempus seculi intelligendum est; atque ideo ad exitus viarum iubentur ire, quia omnibus retroacta donantur.K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
25 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d1.44} GREGORIUS. 26* − Vel aliter . In Scriptura sacra vias actiones accipimus; exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad eum veniunt quos in terrenis actionibus prospera nulla comitantur.s
s ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 6, p. 364.130-365.133: «Tunc ait seruis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui inuitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus uiarum, et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. Si in scriptura sacra uias actiones accipimus, exitus uiarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Deum ueniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur». [FG2013]
26 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.45} ORIGENES. 27* {tract.20} − Vel aliter . Puto hanc primam vocationem fuisse ad nuptias aliquarum ingenuarum animarum principaliter enim Deus vult venire ad epulationem divini eloquii eos qui ad intelligendum sunt ingeniosiores; et quoniam qui huiusmodi sunt, nolunt ad istam vocationem venire, transmittuntur alii servi provocantes eos, et promittentes quod, si venerint, percipient prandium paratum a rege. Sicut enim in corporalibus alia est que nubit sponsa, alii invitatores, alii qui invitantur ad nuptias, sic Deus scit diversos ordines animarum, earumque virtutes, et causas ob quas hi quidem in constitutione sponse accipiuntur, alii in ordine servorum vocantium, alii in numero invitatorum ad nuptias. Sed qui principaliter quidem fuerant invitati, primos invitatores quasi pauperes sensu neglexerunt, et abierunt sua sequentes, in quibus magis sunt delectati quam in his que rex per servos quos promittebat. Sed hi leviores sunt his qui servis transmissis iniuriantur et interficiunt; qui scilicet preparatione contentiosorum verborum ausi sunt tenuisse servos missos, qui non sunt preparati ad solvendas questiones eorum versutas; et contumeliis afficiuntur, vel interficiuntur ab eis.
Sequitur:
27 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,10 
Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt bonos et malos.
marg.| {CMT22d1.46} ORIGENES. − Egredientes servi sive de Iudea et Ierusalem apostoli Christi, sive ab interioribus angeli sancti, et venientes ad vias diversas diversorum morum, congregaverunt quoscumque invenerunt; et non curant, utrum aliquando ante vocationem mali fuerint aut boni. Bonos autem intelligere hic simpliciter convenit humiliores et rectiores ex eis qui veniebant ad cultum Dei, quibus conveniebat quod Apostolus aittcum gentes que legem non habent, ea que legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex.
t Rm. 2, 14.
marg.| {CMT22d1.47} HIERONYMUS. − Inter ipsos enim gentiles infinita est diversitas; cum alios sciamus esse procliviores ad vitia, alios ad honestatem morum virtutibus deditos.u
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 201.1702- 1704: «Hunc locum plenius tractat Apostolus ad romanos quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent iudaeos qui scriptam legem non fecerint. inter ipsos quoque ethnicos est infinita diuersitas, cum sciamus alios esse procliues ad uitia et ruentes ad mala, alios ob honestatem morum uirtutibus deditos». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.48} GREGORIUS. 28* − Vel hoc dicit, quia in hac Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Bonus autem non fuit qui malos tolerare recusavit.v
Sequitur:
v ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 7, p. 366.163-168: «Duodecim apostoli sunt electi, sed unus in his admixtus est qui probaret, undecim qui probarentur. Septem sunt diacones ab apostolis ordinati, sed sex in fide recta permanentibus, unus exstitit auctor erroris. In hac ergo Ecclesia nec mali esse sine bonis, nec boni sine malis possunt. Ante acta itaque tempora, fratres carissimi, ad mentem reducite, et uos ad malorum tolerantiam roborate. Si enim filii electorum sumus, restat necesse est ut per eorum exempla gradiamur. Bonus enim non fuit qui malos tolerare recusauit». [FG2013]
28 Gregorius] + in evangelia Ed1953
Et implete sunt nuptie discumbentium.
marg.| {CMT22d1.49} ORIGENES. 29* {tract.20} − Nuptie, scilicet Christi et Ecclesie, sunt implete dum restituti Deo qui ab apostolis sunt inventi recubuerunt ad epulandum in nuptiis. Sed quoniam bonos et malos oportuit quidem vocari, non autem ut mali permanerent mali, sed ut deponerent vestimenta contraria nuptiis et induerent nuptialia indumenta, scilicet viscera misericordie et benignitatis; ideo rex egreditur, ut videat discumbentes priusquam apponatur eis prandium, ut retineat habentes nuptialia vestimenta, et delectet; condemnetque contrarios.
Unde sequitur:
29 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,11 
Intravit autem rex ut videret discumbentes.
marg.| {CMT22d1.50} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Non quia alicubi ipse non est; sed ubi vult per iudicium aspicere, ibi dicitur presens; ubi autem non vult, absens videtur. Dies autem aspectionis est dies iudicii, quando visitaturus est christianos, qui super mensam Scripturarum recumbunt.
marg.| {CMT22d1.51} ORIGENES. 30* {tract.20} − Ingrediens autem invenit quemdam qui non mutaverat proprios mores
Unde sequitur:
30 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
marg.| Singulariter dixit, quia unius sunt generis omnes qui servant malitiam post fidem, quam habuerant ante fidem.
marg.| {CMT22d1.52} GREGORIUS. In evangelia. − [a] Quid autem debemus intelligere per nuptialem vestem nisi caritatem [c] quia hanc in se Dominus habuit, dum ad sociande sibi Ecclesie nuptias veniret. [b] Intrat ergo ad nuptias, sed sine veste nuptiali, qui in Ecclesia fidem habet, sed caritatem non habet.w
w ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 9, p. 368.218-223: «Si enim uestem nuptialem baptisma uel fidem dicimus, quis sine baptismate et fide has nuptias intrauit? Eo enim ipso foris est, quo necdum credidit. [a] Quid ergo debemus intelligere nuptialem uestem nisi caritatem? [b] Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali ueste non intrat, qui in sancta Ecclesia assistens fidem habet, sed caritatem non habet. Recte enim caritas nuptialis uestis uocatur, [c] quia hanc in se conditor noster habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias uenit. Sola quippe dilectione Dei actum est ut eius Vnigenitus mentes sibi electorum hominum uniret». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.53} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Vel sine veste nuptiali nuptias adit qui querit ibi gloriam non sponsi sed suam. x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 22, § 19, p. 608.1-4: «Leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse nec leuia.Velut quod exempli gratia posuimus de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semper que uiuitur». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.54} HILARIUS. 31* {c.22} − Vel vestis nuptialis est gratia Spiritus sancti, et candor habitus celestis, qui bone interrogationis confessione susceptus, usque in cetum regni celorum immaculatus et integer est reservandus.
31 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d1.55} HIERONYMUS. − Vel vestis nuptialis precepta sunt Domini, et opera que complentur ex lege et evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum; quod qui in die iudicii inventus fuerit sub nomine christiano non habere, statim corripitur.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,12 
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?
marg.| Amicum vocat, quia est invitatus ad nuptias, quasi sit amicus per fidem. Arguit autem impudentie, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 201.1715-202.1723: «Unus iste omnes qui sociati sunt malitia intelleguntur. uestes autem nuptiales praecepta sunt domini et opera quae complentur ex lege et evangelio noui que hominis efficiunt uestimentum. si quis igitur in tempore iudicii inuentus fuerit sub nomine christiano non habere uestimentum nuptiale, hoc est uestem supercaelestis hominis, sed uestem pollutam, id est ueteris hominis exuuias, hic statim corripitur et dicitur ei: amice quomodo huc intrasti? amicum uocat quod inuitatus ad nuptias est, arguit impudentiae quod ueste sordida munditias polluerit nuptiales. at ille obmutuit. in tempore enim illo non erit locus inpudentiae nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.56} ORIGENES. 32*{tract.20} − Et quoniam qui peccat et non induit Dominum Iesum Christum, non habet excusationem aliquam.
Ideo sequitur:
32 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
At ille obmutuit.
marg.| {CMT22d1.57} HIERONYMUS. − In tempore enim illo non erit locus impudentie, nec negandi facultas; cum omnes angeli et mundus ipse testes sint peccatorum.z
z ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 202.171724-1726: Amicum uocat quod inuitatus ad nuptias est, arguit impudentiae quod ueste sordida munditias polluerit nuptiales. at ille obmutuit. in tempore enim illo non erit locus inpudentiae nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.58} ORIGENES. 33* − Non autem solum reiectus est a nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super vincula constitutis ligatus incessione, qua non est usus ad bonum, et apprehensoria virtute, qua nullum opus bonum34* implevit35* condemnatus est in loco ab omni lumine alieno, qui vocatur36 tenebre exteriores.L aa
Unde sequitur:
aa ¶Fons : Origenes , Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 17, 16 (Mt 22, 13), GCS 40, p. 632.26-31 : «ideo dixit: obmutuit. et non solum reiectus est a nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super vincula constitutis ligatus incessionem [incessione y] qua non est usus ad bonum, et adprehensoriam virtutem, qua nullum opus bonum inplevit, condemnatus est in loco ab omni lumine alieno et quantum ad omnes tenebras pressioribus tenebris, quae vocantur tenehrae exteriores». [MM2020]
<Non hab.> LLT [FG2013]
33 Origenes] 8 Gregorius (Homi. 36) Ed1570 , Gregorius (homel. 36 al. 38) Ed1891, Gregorius in evangelia Ed1953
34 bonum] scrips., bonus Li446, ad bonum Ed1569 Ed1570 Ed1891 Ed1953
35 implevit] + et Ed1891 Ed1953
36 vocatur] vocantur Ed1569 Ed1570
Numérotation du verset Mt. 22,13 
Tunc rex dixit ministris: Ligatis manibus et pedibus eius37*, mittite eum in tenebras exteriores.
37 eius] om. Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT22d1.59} GREGORIUS. 38* − Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententie, qui39 modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vite, vel tunc ligat pena40 quos modo a bonis operibus ligavit culpa.M ab
ab ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 13, p. 372.324-327: «Sequitur: Tunc rex dixit ministris: Ligatis pedibus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a prauis operibus ligari noluerunt per meliorationem uitae. Vel certe tunc ligat poena, quos modo a bonis operibus ligauit culpa». [FG2013]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
38 Gregorius] + in evangelia Ed1953
39 qui] que Li446
40 pena] p’ea Li446
marg.| {CMT22d1.60} AUGUSTINUS. Undecimo de Trinitate. 41*{CLC11,6} − Pravarum vero atque distortarum voluntatum implicatio vinculum est quo alligatur qui hoc agit, ut proiciatur in tenebras exteriores.
41 .XI.] om. Ed1953
marg.| {CMT22d1.61} GREGORIUS. 42* − Interiores autem tenebras dicimus cecitatem cordis, exteriores vero tenebras eternam noctem damnationis.N ac
ac ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 13, p. 372.331-333: «Bene autem dicitur quod in exteriores tenebras proiciatur. Interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores uero tenebras aeternam noctem damnationis. Tunc ergo damnatus quisque non in interiores, sed in exteriores tenebras mittitur, quia illic inuitus proicitur in noctem damnationis, qui hic sponte cecidit in caecitatem cordis». [FG2013]*
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
42 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.62} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel per hoc designatur differentia tormentorum in peccatoribus. Sunt enim prime tenebre exteriores, interiores autem minores, et novissima loci.O
Sequitur:
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| {CMT22d1.63} HIERONYMUS. − [b] In fletu oculorum et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum. [a] Manus quoque ligatas et pedes, fletum oculorum, et stridorem dentium, ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem.ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 202.1729-1735: «Tunc dixit rex ministris: ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. [a] manus ligatas et pedes, fletum que oculorum et stridorem dentium uel ad comprobandam resurrectionis intellege ueritatem uel certe ideo ligantur manus et pedes ut mala operari et currere desistant ad effundendum sanguinem. [b] in fletu quoque oculorum et stridore dentium per metaphoram membrorum corporalium magnitudo ostenditur tormentorum». [FG2013]
marg.| {CMT22d1.64} GREGORIUS. 43* − Ut illic dentes strideant, qui de edacitate gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur; quatenus singula membra supplicio subiaceant, que hic singulis quibusque vitiis subiecta serviebant.ae
ae ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 13, p. 372.336-373.340: «Ubi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant, illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias uersabantur, quatenus singula quaeque membra supplicio subiaceant, quae hic singulis quibusque uitiis subiecta seruiebant». [FG2013]
43 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.65} HIERONYMUS. − Et quia in convivio nuptiali non initium, sed finis queritur.af
Subditur:
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 202.1738-1739: «Multi autem sunt uocati pauci uero electi. omnes parabolas breui sententiola comprehendit quod et in opere uineae et in aedificatione domus et in conuiuio nuptiali non initium sed finis quaeritur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 22,14 
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {CMT22d1.66} HILARIUS. 44* {c.22} − In invitante enim sine exceptione, publice bonitatis humanitas est; in invitatis vero, vel vocatis, de iudicio meritorum probitatis electio est.
44 Hilarius] + super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d1.67} GREGORIUS. 45* − Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in bonis que inceperunt, minime persistunt. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat quanto ignorat que restant.ag
ag ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 38 § 14, p. 373.350-359: «Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli uero in bonis quae inciperint minime persistunt. Alter paene totam uitam ducere in prauitate conspicitur, sed iuxta finem uitae a prauitate sua per districtae paenitentiae lamenta reuocatur; alter electam uidetur uitam ducere, et tamen hunc contingit ad erroris nequitiam iuxta finem uitae declinare. Alius bonum bene inchoat, melius consummat; alius in malis actibus a primaeua aetate se deicit, et in eisdem operibus semper se ipso deterior consummatur. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat, quanto ignorat quod restat, quia, quod saepe dicendum est et sine obliuione retinendum: Multi sunt uocati, pauci uero electi». [FG2013]
45 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT22d1.68} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.41} − Vel aliter . Quoties Deus temptat Ecclesiam suam, ingreditur ad eam, ut videat discumbentes; et si invenerit aliquem non habentem vestem nuptialem, interrogat eum ut quid factus es christianus, si hec opera negligebas talem ergo Christus tradit ministris suis, id est aliquibus magistris seductionis; et ligant manus eius, id est opera, et pedes, id est motus anime; et mittunt eum in tenebras, id est in errores vel gentium, vel Iudeorum, vel heresim propinquiores enim sunt tenebre gentilium, quia veritatem spernunt quam non audierunt; sed exteriores Iudeorum, qui audierunt, sed non crediderunt; sed magis exteriores hereticorum, qui audierunt et didicerunt.
Numérotation du verset Mt. 22,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT22d2.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Sicut si aliquis claudere voluerit aque currentis meatum, si exclusa fuerit per aliquam violentiam, aliunde sibi semitam querit, sic Iudeorum malignitas, ex una parte confusa, alium sibi aditum adinvenit
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 22,15 
Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
marg.| Abierunt , inquam, ad Herodianos. Quale consilium, tales et consiliatores.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,16 
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis.
marg.| {CMT22d2.2} GLOSSA. − Tamquam ignotis, ut facilius deciperent, et per eos illum caperent; cum timentes turbam, hoc per se non presumerent facere.ah
ah ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 22, 16) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 69a interl.], ed. Gloss-e : « Cum Herodianis . Tamquam ignotis, ut facilius deciperent. Quia timebant turbas, quod per se non audient, presidis manibus attemptant». [MM2019]
marg.| {CMT22d2.3} HIERONYMUS. − Nuper quidem sub Cesare Augusto Iudea subiecta romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat; et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi; Phariseis vero qui sibi applaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum Dei, qui decimas solveret, et primitias daret, et cetera que in lege scripta sunt, humanis legibus subiacere. Cesar autem Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselytum regem Iudeis constituerat, qui tributis preesset, et romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisei discipulos suos cum Herodianis, id est militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisei, quia romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos.ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 202.1742-203.1755: «Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone et mittunt discipulos suos cum Herodianis dicentes. nuper sub caesare augusto iudea subiecta romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete qua romani pro omnibus militarent debere tributa persolui; Pharisaeis uero qui sibi adplaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum dei qui decimas solueret et primitiua daret et cetera quae in lege scripta sunt humanis legibus subiacere. caesar augustus Herodem filium antipatri alienigenam et proselytum regem iudaeis constituerat, qui tributis praeesset et romano pareret imperio. mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id est militibus Herodis seu quos inludentes Pharisaei, quia romanis tributa soluebant, Herodianos uocabant et non diuino cultui deditos. quidam latinorum ridicule Herodianos putant qui Herodem christum esse crederent, quod nusquam omnino legimus». [FG2013]
marg.| {CMT22d2.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 46* {hom.71} − Propter hoc autem suos discipulos et Herodis milites simul mittunt, ut quodcumque dixerit reprehendatur cupiebant enim magis adversum Herodianos eum aliquid dicere quia enim eum detinere timebant propter turbas, voluerunt ei periculum immittere ex hoc quod esset publicis tributis obnoxius.
46 homiliario] scrips., homeliario Li446, scrips., omel’ Li446, In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d2.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Hec est autem hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt; et ideo in laudem prorumpunt, dicentes:
Magister, scimus quia verax es.
marg.| Magistrum eum vocant, ut quasi honoratus et laudatus mysterium sui cordis simpliciter eis aperiat, tamquam volens eos habere discipulos.
marg.| {CMT22d2.6} GLOSSA. − Tripliciter autem contingit aliquem veritatem non docere. Primo ex parte ipsius docentis quia scilicet veritatem vel non novit, vel non amat; et contra hoc dicunt: Scimus quia verax es . Secundo ex parte Dei, cuius timore postposito, quidam veritatem de eo, quam noverunt, non pure annuntiant; et contra hoc dicunt:
Et viam Dei in veritate doces.
marg.| Tertio ex parte proximi, ex cuius timore vel amore aliquis veritatem tacet; et ad hoc excludendum dicunt:
Et non est tibi cura de aliquo
marg.| scilicet homine
non enim respicis personam hominum.
marg.| {CMT22d2.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 47* {hom.71} − Hoc de Herode et Cesare occulte insinuabant.P
47 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d2.8} HIERONYMUS. − Blanda quidem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Cesarem timeat.
Unde dicunt:
Numérotation du verset Mt. 22,17 
Dic ergo nobis: Quid tibi videtur? Licet censum dare Cesari an non?
marg.| Ut si dicat: non debere tributa solvi, statim audientes Herodiani, seditionis reum contra romanum principem eum teneant.aj
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 203.1762-1765: «Magister scimus quia uerax es et uiam dei in ueritate doces et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. dic ergo nobis quid tibi uidetur: licet censum dare caesari annon? blanda et fraudulenta interrogatio illuc prouocat respondentem ut magis Deum quam caesarem timeat et dicat non debere tributa solui, ut statim audientes Herodiani seditionis contra romanos principem teneant». [FG2013]
marg.| {CMT22d2.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 48* {hom.71} − Quia enim sciebant quod quidam hanc discordiam meditantes occisi erant, volebant et ipsum per sermones hos in talem suspicionem immittere.
Sequitur:
48 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,18 
Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait quid me temptatis, hypocrite?
marg.| {CMT22d2.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Non secundum sermones eorum pacificos blande respondit; sed secundum conscientiam eorum crudelem, aspera dixit quia Deus voluntatibus respondet, non verbis.
marg.| {CMT22d2.11} HIERONYMUS. − Prima ergo virtus est respondentis, interrogantium mentes cognoscere, et non discipulos, sed temptatores vocare. Hypocrita ergo vocatur qui aliud est, et aliud simulat.ak
ak ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 203.1767-1770: «Cognita autem iesus nequitia eorum ait: quid me temptatis hypocritae? prima uirtus est respondentis interrogantium mentem cognoscere et non discipulos sed temptatores uocare. hypochrita ergo appellatur qui aliud est et aliud simulat, id est aliud opere agit et aliud uoce praetendit». [FG2013]
marg.| {CMT22d2.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Dicit ergo eis hypocrite ut, considerantes eum humanorum cordium cognitorem, quod facere cogitabant, perficere non auderent. Vide ergo quod Pharisei blandiebantur ut perderent sed Iesus confundebat eos ut salvaret quia utilior est homini Deus iratus quam homo propitius. Sapientia enim semper sapienter agit, ut suis potissimum temptatores sermonibus confutentur.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,19 
Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
marg.| Hoc genus nummi est quod pro decem nummis computabatur, et habebat imaginem Cesaris.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,20 
Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
marg.| Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex presenti loco, quod utique poterat scire Iesus, cuius imago esset in nummo.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,21 
Dicunt ei: Cesaris.
marg.| Cesarem non putemus augustum, sed Tiberium significari, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges romani a primo caio cesare, qui imperium arripuerat, cesares appellantur.
Sequitur:
Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari,
marg.| id est nummum, tributum et pecuniam.
marg.| {CMT22d2.13} HILARIUS. 49* {c.23} − Si enim nihil quod cesaris est, penes nos resederit, conditione reddendi ei que sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incumbamus, si iure potestatis sue utimur, extra querelam iniurie est reddere Cesari quod Cesaris est.
49 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d2.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 50* {hom.71} − Tu autem cum audieris reddite que sunt Cesaris Cesari, illa scito eum dicere solum que in nullo pietati nocent quia si aliquid tale fuerit, non adhuc cesaris est, sed diaboli tributum. Deinde ut non dicant quoniam hominibus nos subicis, subdit:
50 super Li446 ] + In Ed1953
Et que sunt Dei Deo.
marg.| {CMT22d2.15} HIERONYMUS. − Id est decimas, primitias, oblationes et victimas, sicut et ipse Dominus reddidit Cesari tributa pro se et Petro; et Deo reddidit que Dei sunt, patris faciens voluntatem.al
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 204.1790-1792: «Porro quod ait: reddite quae sunt caesaris caesari, id est nummum tributum et pecuniam, et quae sunt dei Deo, decimas, primitias et oblationes ac uictimas sentiamus quomodo et ipse reddit tributa pro se et petro, et Deo reddit quae dei sunt, patris faciens uoluntatem». [FG2013]
marg.| {CMT22d2.16} HILARIUS. 51* {c.23} − Deo etiam que eius sunt reddere nos oportet, id est corpus et animam et voluntatem. Numisma enim cesaris in auro est, in quo est eius imago depicta. Dei autem numisma homo est, in quo est Dei imago figurata ideo divitias vestras date Cesari, Deo autem innocentie vestre conscientiam servate.
51 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d2.17} ORIGENES. 52* {tract.21} − Ex hoc loco discimus salvatoris exemplo, ut non his que a multis dicuntur, et propterea gloriosa videntur, occasione pietatis attendamus sed que convenienter secundum ordinem rationis dicuntur. possumus autem et moraliter intelligere locum istum, quoniam debemus corpori quedam dare, quasi tributum cesari, id est necessaria. Quecumque autem sunt convenientia animarum nature, id est ea que ducunt ad virtutem, debemus Deo offerre. Qui ergo supra modum docent legem Dei, et de rebus debitis corpori nihil curare precipiunt, sunt Pharisei qui reddere cesari tributum vetabant, prohibentes scilicet nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit qui vero supra modum estimant oportere corporibus indulgere, ipsi sunt Herodiani. Salvator autem noster vult ut nec virtus minoretur dum supra modum carni servimus, nec carnis natura gravetur, dum abundantius virtutibus adheremus. vel princeps mundi, id est diabolus, dicitur cesar non enim possumus reddere Deo que Dei sunt, nisi prius reddiderimus principi que sunt sua, id est nisi deposuerimus malitiam universam. Hoc etiam discamus ex loco presenti; quod contra temptantes nec omnino tacere debemus, nec simpliciter respondere, sed circumspecte, ut precidamus occasionem querentium in nobis occasionem, et doceamus irreprehensibiliter que possunt salvare volentes salvari.
52 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d2.18} HIERONYMUS. − [b] Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.
[a] Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,22 
Et audientes mirati sunt [c] et relicto eo, abierunt,
marg.| infidelitatem pariter cum admiratione reportantes.am
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 204.1793-1795: «[a] Et audientes mirati sunt. [b] qui credere debuerant ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non inuenisset locum. [c] et relicto eo abierunt, infidelitatem pariter cum miraculo reportantes». [FG2013]*
Numérotation du verset Mt. 22,
distinctio 3 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 22, 23-33 // Mc. 12, 18-27 // Lc. 20, 27-38]
marg.| {CMT22d3.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 53* {hom.71} − Confutatis Phariseorum discipulis cum Herodianis, Sadducei se immittunt; cum tamen ex confusione priorum eos oporteret effici pigriores. Sed presumptio inverecundum quid est et pertinax et impossibilia temptans propter hoc et evangelista stupens eorum dementiam, hoc ipsum significat, dicens:
53 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,23 
In illa die accesserunt ad eum Sadducei.Q
Q ¶Codd. : Li446 ( 198vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT22d3.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Quando recedebant Pharisei, accedebant Sadducei; forte tali consilio, quia decertabant quis eum ante deprehendere posset vel si ratione eum non possent superare, saltem per ipsam frequentiam subverterent sensum eius.
marg.| {CMT22d3.3} HIERONYMUS. − Due hereses erant in Iudeis una Phariseorum, et altera Sadduceorum; Pharisei traditionum et observationum iustitiam preferebant, unde et divisi vocabantur a populo; Sadducei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant; ac prioribus et corporis et anime resurrectionem credentibus confitentibusque, et angelos et spiritum sequentes, iuxta actus apostolorum, omnia denegabant.an
Unde et hic dicitur:
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 204.1799-205.1806: «In illo die accesserunt ad eum sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem. duae erant hereses in iudaeis, una Pharisaeorum et altera sadducaeorum. Pharisaei traditionum et obseruationum quas illi deuterosis uocant iustitiam praeferebant, unde et diuisi uocabantur a populo, sadducaei autem quod interpretantur iusti et ipsi uindicabant sibi quod non erant, prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibus que et angelos et spiritum, sequentes iuxta acta apostolorum omnia denegabant. istae sunt duae domus de quibus esaias manifestius docet quod offensurae sint in lapidem scandali». [FG2013]
Qui dicunt resurrectionem non esse.
marg.| {CMT22d3.4} ORIGENES. 54* {tract.22} − Non solum autem carnis resurrectionem negabant sed etiam anime immortalitatem tollebant.R
R ¶Codd. : Li446 ( 199ra ) Ed1953 {MM2019}
54 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d3.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Videns enim diabolus quia iustitiam Dei omnino extinguere non potuit, introduxit heresim Sadduceorum, qui dicerent non esse resurrectionem mortuorum; que res omne propositum faciende iustitie frangit quis enim contentus erit adversus seipsum quotidie luctamina exercere, nisi ad spem resurrectionis aspiceret?
marg.| {CMT22d3.6} GREGORIUS. Quarto decimo Moralium. 55 − Sunt autem nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem reducitur, quod pulvis in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, hec vestiri carnibus, rursumque ad vitam virescere, posse fieri diffidunt. ao
ao ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 14, § 55, CCSL 143A, lin. 56 sqq.: «Sunt uero nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne soluitur, quod caro in putredinem uertitur, quod putredo in puluerem redigitur, quod puluis ita in elementis soluitur, ut nequaquam ab humanis oculis uideatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec uestiri carnibus rursum que ad uitam uiridescere posse diffidunt». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt.), c. 102, PL 73, 1175.61. [MM2020]
55 XIIII°] om. Ed1953
marg.| {CMT22d3.7} AUGUSTINUS. 56* − Non autem perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro sed in quemlibet pulverem cinerem ne 57* solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, aut etiam hominum, cibum cedat, carnemque mutatur58*, anime illi humane in puncto temporis redditur que eam primitus ut homo fieret, viveret59*, cresceret, animavit.S ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 23 (al. 88), CSSL 46, lin. 50 sqq.: «non autem perit deo terrena materies de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet puluerem cinerem ue soluatur, in quoslibet halitus auras que diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam uel in ipsa elementa uertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnem que mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit quae illam primitus, ut homo fieret cresceret uiueret, animauit». [MM2020]
S ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019}
56 Augustinus] + In Enchir. Ed1953
57 ne] ve Ed1953
58 mutatur] mutetur Ed1953
59 viveret] + et Ed1953
marg.| {CMT22d3.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Ad defensionem autem sui erroris invenisse se argutissimam rationem Sadducei putabant.
Unde sequitur:
Et interrogaverunt eum,
Numérotation du verset Mt. 22,24 
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit, etc.
marg.| {CMT22d3.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 60* {hom.71} − Quia enim immitigabile malum mors erat apud Iudeos, qui omnia pro presenti vita faciebant, in legem deduxit Moyses, defuncti sine filiis uxorem fratri dari oportere, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, et non excideret nomen eius; quod erat quedam mortis mitigatio; non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti quoniam non ita putaretur qui ex tali coniunctione erat nasciturus, esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam ea cognatione hoc facere iustum erat.
Sequitur:
60 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,25 
Erant autem apud nos septem fratres.
[...]
Numérotation du verset Mt. 22,26 
[...]
Numérotation du verset Mt. 22,27 
[...]
marg.| {CMT22d3.10} HIERONYMUS. − [a] Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, que deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum. [c] Turpitudinem ergo fabule opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem.
Unde concludunt:
Numérotation du verset Mt. 22,28 
In resurrectione ergo cuius erit?
marg.| [b] Potest autem fieri ut vere in gente eorum hoc aliquando acciderit.aq
aq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 205.1813-1821: «Et interrogauerunt eum dicentes: magister, Moyses dixit: si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defunctus est, et reliqua. [a] qui resurrectionem corporum non credebant et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem adserant mortuorum. [b] potest autem fieri ut uere in gente eorum aliquando hoc acciderit. in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. [c] turpitudinem fabulae opponunt ut resurrectionis denegent ueritatem». [FG2013]
marg.| {CMT22d3.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per hos autem septem fratres mystice intelliguntur homines impii, qui fructum iustitie non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi etates, quibus ista terra consistit postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem steriliter transierunt.ar
Sequitur:
ar ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 32, CCSL 44B, p. 25.9-26.7: «Quod saducei dicunt domino: fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus et ceteri, intelleguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit; postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 22,29 
Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei.
marg.| {CMT22d3.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant; secundo ignorantiam, quia non cognoscebant Deum. Ex diligentia enim dilectionis nascitur scientia Dei ignorantia autem negligentie filia est.
marg.| {CMT22d3.13} HIERONYMUS. − Propterea ergo errant, quia Scripturas nesciunt; et quia Scripturas nesciunt, consequenter ignorant virtutem Dei.T as
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 205.1823-1825: «Respondens iesus ait illis: erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei. propterea errant quia scripturas nesciunt et quia scripturas ignorant, consequenter nesciunt uirtutem dei, hoc est christum qui est dei uirtus et dei sapientia». [FG2013]
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT22d3.14} ORIGENES. 61* {tract.22} − Duas autem res dicit eos nescire unam quidem Scripturas, alteram autem virtutem Dei, per quam resurrectio fit, et nova vita in ea. vel Dominus arguens Sadduceos nescire virtutem Dei, se eos non cognoscere arguebat ipse enim erat virtus Dei, et non cognoscebant eum, quasi nescientes Scripturas que loquuntur de eo propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat ipse. queritur autem, cum salvator dicat erratis nescientes Scripturas, an dicat quod in quibusdam scripturis positum est quod sequitur in resurrectione neque nubent neque nubentur quod in veteri testamento non legitur scriptum. Nos autem dicimus, quia scriptum est non in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio indicantibus secundum intellectum moralem nam cum sit lex umbra futurorum bonorum, dicens quodlibet de viris et uxoribus, de spiritualibus nuptiis principaliter dicit. sed nec hoc invenio alicubi Scripturam dicentem, sanctos post exitum fore sicut angelos Dei nisi forte quis et hoc moraliter intelligat, secundum illud quod diciturattu autem ibis ad patres tuos; itemauappositus est ad populum suum. dicet autem aliquis ideo eos increpabat, quia non legebant ceteras Scripturas que sunt extra legem et ideo errabant. Alius autem dicit, quod nesciebant mosaice legis Scripturas ex eo quod divinum sensum earum non scrutabantur.
at Gn. 15, 15.
au Gn. 25, 8.
61 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d3.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Vel quod dicit: I n resurrectione neque nubent neque nubentur 62, [a] retulit ad hoc quod dixerat ‘Nescitis virtutem Dei’. [c] Quod autem dixitav: Ego sum Deus Abraham, etc., ad illud quod dixit63 nescitis Scripturas. Et quidem calumniatoribus primum oportet in aliqua questione auctoritatem Scripture proferre, deinde rationem exponere. Interrogantibus autem per ignorantiam, prius rationem exponamus; postea auctoritate confirmemus quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores autem docere. Ideo his interrogantibus per ignorantiam , prius rationem exposuit , dicens:
av Ex. 3. 6.
62 neque nubentur] etc. Li446
63 virtutem... dixit] om. h om. Li446 * | dixerat Li446 ²
Numérotation du verset Mt. 22,30 
In resurrectione, etc. aw
aw ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 42 (Mt. 22, 32), Troyes, BM, 38, f. 152ra15 ; Vat. lat. 6254 f. 91ra10  ; PG 56, 871.17 : «[a] Ideo ad illud quidem quod dixit , Nescitis virtutem Dei, hoc retulit [b] dicens : In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur [uxorem ducent Tr38 V6254 (ducunt)]. [c] Ad illud [Aliud Tr38] autem, quod dicit [dixit Tr38] Nescitis Scripturas, exemplum protulit, dicens: Ego sum Deus Abraham, et [om. Tr38] Deus Isaac, et [om. Tr38] Deus Jacob. Si enim Abraham et Isaac et Jacob morientes periissent, numquam diceretur Deus eorum esse, qui non erant. Diximus supra, cum de manu extensa hominis [871] arida tractaremus, quia calumniatoribus primum oportet in aliqua quaestione auctoritatem Scripturae proferre, deinde rationem exponere, non prius rationem, postea auctoritatem: et causae hujus ibi exposuimus [ibi exp.: ibi tradidimus Tr38, sibi tradimus V6254] rationem, quia et ibi sic fecit Christus. Hic autem interrogantibus Sadducaeis et [Sad. et: adductis V6254] per ignorantiam aliquid [om. V6254, + se PL] aestimantibus scire [inv. PL], prius rationem exposuit dicens: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed sunt [erunt PL] sicut angeli Dei [om. Tr38] in caelo; deinde protulit Scripturae auctoritatem dicentis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: ut et [om. PL] non [nos V6254] calumniatoribus prius auctoritatem Scripturae proferamus, postea rationem reddamus; interrogantibus autem quocumque proposito, prius rationem exponamus, postea auctoritatem [+ ut ratione quidem eos placemus, auctoritate PL] confirmemus. Quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores autem docere. Quoniam et [om. Tr38] calumniator, etsi intelligit rationem, consentire rationi non acquiescit [quiescit Tr38]: fratribus autem, ratione [rationem Tr38, id est interrogantibus V6254] solam exponere sufficit [+ rationem V6254] quaestionis ex qua [ex qua: quia discendi, et non contradicendi V6254 PL] propositum habent propter quod et audita ratione credunt». [MM2021]
marg.| {CMT22d3.16} HIERONYMUS. − In hoc autem quod dicitur neque nubent neque nubentur , latina consuetudo greco idiomati non respondet. Nubere enim apud latinos proprie dicuntur mulieres. Sed nos simpliciter dictum intelligamus quod nubere de viris et nubi de mulieribus dictum sit.U ax
ax ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 205.1827-206.1831: «In resurrectione enim neque nubent neque nubentur. latina consuetudo graeco idiomati non respondit. nubere enim proprie dicuntur mulieres et uiri uxores ducere. sed nos simpliciter dictum intellegamus quod nubere de uiris et nubi de uxoribus scriptum sit. sic in resurrectione non nubent neque nubentur, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et nubi. nemo quippe dicit de lapide et arbore et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque nubantur, sed de his qui cum possint nubere tamen alia ratione non nubunt». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMC12d3.6 (Beda). [MM2019]
marg.| {CMT22d3.17} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − In hoc quidem seculo, quia morimur, ideo nascimur; quia nascimur, ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur ibi autem moriendi necessitas tollitur, unde et nascendi causa soluta est.
marg.| {CMT22d3.18} HILARIUS. 64*{c.23} − Et quidem suffecerat adversus Sadduceos opinionem illecebre corporee recidisse, et officiis cessantibus inania hec corporum gaudia sustulisse sed adiecit:
64 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Sed sunt sicut angeli Dei in celo.
marg.| {CMT22d3.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 65* {hom.71} − Per quod ad interrogatum convenienter respondet quia enim hec erat eis causa estimandi resurrectionem non esse, quia credebant eandem fore resurgentium conditionem; hanc causam removit, ostendens eos alterius conditionis futuros.
65 homiliario] scrips., omel’ Li446, + Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d3.20} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Notandum vero, quod cum de ieiuniis et eleemosynis ceterisque virtutibus spiritualibus locutus fuit, numquam angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de absolutione a coitu loqueretur; quoniam sicut omnes actus carnales opera sunt animalium, precipue tamen actus libidinis; sic omnes virtutes sunt res angelice, precipue tamen castitas, per quam vincitur natura virtutibus.
marg.| {CMT22d3.21} HIERONYMUS. − Quod ergo infertur sed sunt sicut angeli Dei 66*  in celo , spiritualis repromittitur conversatio67*.V ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 206.1837-1838: «Quod autem infertur: sed sunt sicut angeli dei in caelo, spiritalis repromittitur conuersatio». [FG2013]
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
66 Dei] om. Ed1953
67 repromittitur - conversatio] inv. Ed1953
marg.| {CMT22d3.22} DIONYSIUS. De divinis nominibus. 68* − Tunc enim quando incorruptibiles et immortales erimus, visibili quidem ipsius Dei apparitione in castissimis contemplationibus adimplebimur. Intelligibilis autem luminis dationem participabimus in impassibili et in immateriali mente, secundum imitationem diviniorem69* supercelestium mentium, propter quod dicitur quod erimus angelis equales.W az
az ¶Fons : Dionysius Areopagita sec. Iohannem Sarracenum , De divinis nominibus, [c. 3 § 15], Dionysiaca, p. 29-31: «Tunc autem quando incorruptibiles et immortales erimus, et christiformem et beatissimum consequemur finem,"Semper cum domino", secundum eloquium,"erimus", uisibili quidem ipsius dei apparitione in castissimis contemplationibus adimpleti, manifestissimis circa nos splendoribus refulgente sicut circa discipulos in illa diuinissima transformatione, intelligibili autem luminis datione illius impassibili et immateriali mente participantes, et super mentem unitione ignotis et beatis immissionibus superclarorum radiorum, in diuiniore imitatione supercaelestium mentium;"Nam aequales angelis erimus", ut ueritas dicit eloquiorum,"et filii dei, resurrectionis filii exsistentes"».
<potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Hilduinum , De divinis nominibus, [c. 3 § 15], Dionysiaca, p. 29-31: «Tunc autem quando incorruptibiles et immortales erimus, et christiuisae ac beatissimae fuerimus terminationis, semper cum domino (secundum sermonem) erimus, uisibili quidem eius diuina apparitione in omnicastis theoriis repleti, lucidificis splendoribus nobis persplendente sicut discipulis in illa diuinissima transfiguratione, Intelligibilis autem eius lucidationis impassibili et immateriali mente participantes, et super mentem coadunatione superlucentium radiorum ignotis et beatis immissionibus, ad diuiniora in imitatione supercaelestium mentium;"aequangeli enim (sicut sermonum ueritas inquit) efficiemur et filii dei, resurrectionis filii exsistentes".
<potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Robertum Grosseteste , De divinis nominibus, [c. 3 § 15], Dionysiaca, p. 29-31: «Tunc enim quando incorruptibiles et immortales efficiemur, et christiformem et beatissimam consequemur quietem,"semper cum domino", secundum eloquium,"erimus", uisibili quidem ipsius theophania in omnino castis speculationibus repleti, manifestissimis splendoribus nos circumfulgente, ut discipulos in illa diuinissima transformatione, Intelligibili autem ipsius luminis datione in impassibili et immateriali intellectu participantes, et ea quae super intellectum unione in superapparentium radiorum ignotis et beatis appositionibus, in diuiniore imitatione supercaelestium intellectuum;"aequales angelis" enim, ut eloquiorum ueritas ait, erimus et"filii dei. [MM2017]
<cuius fons>   Dionysius Areopagita, De divinis nominibus, 1 § 4, ed. B. R  . Suchla , Corpus dionysiacum 1, p. 114.7-115.5 (PG 3, 592C).
<Paral. Thomae de Aquino> In Dionysii De divinis nominibus, c. 1, lectio 2, Marietti, 1950, p. 20 § 66: «Nos, inquam, adimpleti visibili apparitione, id est sensibili et corporali ipsius Dei, quantum ad humanitatem Christi et hoc in castissimis contemplationibus, quia ad carnem Christi non afficiemur carnaliter, sed spiritualiter, secundum illud apostoli ii corinth. 5: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc non novimus; ipso, inquam, Christo refulgente circa nos per sui corporis claritatem, manifestissimis splendoribus sicut factum est circa discipulos in illa divinissima transformatione, id est transfiguratione, ut habetur matth. 17: facies eius resplenduit sicut sol; et non solum erimus adimpleti sensibili apparitione ipsius, sed etiam erimus participantes intelligibili datione luminis ipsius Christi, quod effundet in nos, secundum virtutem suae divinitatis. Et hoc lumen participabimus in impassibili et immateriali mente». [MM2015]
W ¶Codd. : As115 Li448 Ed 1953 {MM2019} {MM2020}
68 de divinis nominibus] om. Ed1953
69 diviniorem] om. Ed1953
marg.| {CMT22d3.23} HILARIUS. 70* {c. 23} − Eandem autem calumniam quam Sadducei afferunt de coniugio, afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat. Sed qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei71* nostre sensum oportet esse de feminis.X
X ¶Codd. : As115 Li448 Ed 1953 {MM2019} {MM2020}
70 Hilarius] + . In Mattheum Ed1953
71 spei Li446 ] speciei Ed1953
marg.| {CMT22d3.24} AUGUSTINUS. Vicesimo secundo de civitate Dei. 72* − Sed mihi melius videntur sapere qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit que confusionis causa est. Nam priusquam peccassent, nudi erant. Natura autem servabitur que tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. Erunt tamen membra feminea non accommodata usui veteri sed decori novo quo non alliciatur73* aspicientis concupiscentia que nulla erit, sed Dei laudetur74* sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit a corruptione quod fecit.Y ba
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 17, CCSL 48, p.835.6-16: «Sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea, non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit». [FG2017]
Y ¶Codd. : As115 Ed 1953 {MM2019}
72 xxii.] om. Ed1953
73 alliciatur] allicitur Ed1953
74 laudetur] laudatur Ed1953
marg.| {CMT22d3.25} HIERONYMUS. − Nemo enim dicit de lapide et arbore et his rebus que non habent membra genitalia, quod « non nubent neque nubentur » sed de his qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubunt.Z bb
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 206.1833-1836: «In resurrectione enim neque nubent neque nubentur. latina consuetudo graeco idiomati non respondit. nubere enim proprie dicuntur mulieres et uiri uxores ducere. sed nos simpliciter dictum intellegamus quod nubere de uiris et nubi de uxoribus scriptum sit. sic in resurrectione non nubent neque nubentur, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et nubi. nemo quippe dicit de lapide et arbore et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque nubantur, sed de his qui cum possint nubere tamen alia ratione non nubunt». [FG2013]
Z ¶Codd. : As115 Ed 1953 {MM2019}
marg.| {CMT22d3.26} RABANUS. − Hec autem que dicta sunt de resurrectionis conditionibus, proposite reddidit questioni. De ipsa vero resurrectione contra eorum infidelitatem convenienter loquitur.AA
AA ¶Codd. : As115 Ed 1953 {MM2019}
marg.| {CMT22d3.27} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 75* {hom.71} − Et quia illi interrogando, Moysen premiserant, per Moysen eos confutat76.AB
Unde subdit:
AB ¶Codd. : As115 Li448 Ed 1953 {MM2019}
75 homiliario] scrips., omel’ As115 , Matthaeum Ed1953
76 etc.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,31 
De resurrectione autem mortuorum non legistis, etc.
Numérotation du verset Mt. 22,32 
[...]
marg.| {CMT22d3.28} HIERONYMUS. − Ad comprobandum77 resurrectionis veritatem multis aliis exemplis manifestioribus uti potuit, ex quibus est illudbc: « Resuscitabuntur mortui, et resurgent qui in monumentis sunt »; et in alio locobd: « Multi dormientium de terre pulvere resurgent ». Queritur ergo quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; et quasi hoc prolato probaverit quod volebat, statim intulerit non est Deus mortuorum, sed viventium. supra diximus autem Sadduceos nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, et animarum quoque interitum predicasse hi quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum autem erat inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur. Porro ad eternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham statimque infert:   Non est Deus mortuorum, sed viventium  ut cum probaverit animas permanere post mortem, neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent, convenienter introduceretur et corporum resurrectio, que cum animabus bona malaque gesserunt.be
bc Is. 26, 9.
bd Dn. 12, 2.
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 206.1842-207.1866: «De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente uobis: ego sum deus Abraham et deus isaac et deus iacob? non est deus mortuorum sed uiuentium. ad comprobandam resurrectionis ueritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit e quibus est illud: suscitabuntur mortui et resurgent qui in sepulchris sunt, et in alio loco: multi dormientium de terrae puluere consurgent alii in uitam, alii in obprobrium et confusionem aeternam. quaeritur itaque quid sibi uoluerit dominus hoc proferre testimonium quod uidetur ambiguum uel non satis ad resurrectionis pertinens ueritatem: ego sum deus Abraham et deus isaac et deus iacob, et quasi hoc prolato probauerit quod uolebat statim intulerit: non est deus mortuorum sed uiuentium. cuius rei turbae quoque circumstantes mysterium cognoscentes admiratae sunt in doctrina responsionis illius. supra diximus sadducaeos nec angelum nec spiritum nec resurrectionem corporum confitentes animarum quoque interitum praedicasse. hi quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum uaticinia respuentes. stultum ergo erat inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur. porro ad aeternitatem animarum probandam de Moyse ponit exemplum: ego sum deus Abraham et deus isaac et deus iacob, statim que infert: non est deus mortuorum sed uiuentium, ut cum probauerit animas permanere post mortem, neque enim poterat fieri ut eorum esset deus qui nequaquam subsisterent, consequenter introduceretur et corporum resurrectio quae cum animabus bona mala ue gesserunt. hunc locum plenius in extrema parte primae epistulae ad corinthios paulus Apostolus exsequitur». [FG2013]
77 comprobandum] probandum As115
marg.| {CMT22d3.29} CHRYSOSTOMUS. 78* {hom.71} − Sed qualiter alibi ait ut vivorum et mortuorum dominetur sed hoc non est simile ei quod hic dicitur mortuorum enim ibi dicitur esse Dominus, eorum scilicet qui victuri sunt; non autem eorum qui semel disparuerunt, et ultra non resurgent.
78 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d3.30} HILARIUS. 79* − Considerandum etiam quod sermo hic ad Moysen80 factus fuerat, sanctis istis patriarchis iam pridem quiescentibus, erant ergo quorum Deus erat. Nihil enim habere poterant, si non erant quia in natura rei est81 ut esse id necesse sit cuius sit alterum; atque ita habere Deum, viventium est; cum Deus eternitas sit, et non sit eorum que mortua sunt, habere id quod eternum est. Et quomodo esse illi futurique82 semper negabuntur, quorum se esse profiteatur eternitas?AC bf
bf ¶Fons : <revera> Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 23 § 5, SChr 258, p. 158.1-11: «De ipsa uero resurrectione aduersum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est uobis a Deo dicente: Ego sum Deus Abrahae et Deus Isaac et Deus Iacob; non est Deus mortuorum, sed uiuentium. Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis iam pridem quiescentibus exstiterat; erant ergo quorum erat Deus. Nihil autem poterant habere, si non erant, quia in natura rei est, ut esse id necesse sit cuius sit alterum. Atque ita Deum habere uiuentium est, cum Deus aeternitas sit et non sit eorum quae mortua sunt habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futuri que semper negabuntur quorum se esse profiteatur aeternitas?». [FG2013]
AC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
79 Hilarius] Hieronymus Ed1953
80 Moysen] + iam Li446
81 rei est] iter. Li446
82 futurique] futuri Ed1953
marg.| {CMT22d3.31} ORIGENES. 83* {tract.22} − Deus etiam est qui dicitbg: « Ego sum qui sum ». Sic ergo impossibile est ut dicatur eorum Deus esse qui non sunt. Et vide, quia non dicit ‘Ego sum Deus Abraham, Isaac et Iacob’ sed Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob . In alio autem locobhsic dixit Deus hebreorum misit me ad te. Qui enim perfectissime sunt circa Deum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, totum habent Deum in se propterea non communiter, sed singulariter dicitur eorum Deus; ut puta si dicamus ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum non habet eum in toto. Si autem dicimus, quod ager illius est, demonstramus quia totum agrum possidet ille. Ubi ergo dicitur Deus hebreorum, imperfectio demonstratur eorum quia unusquisque eorum aliquid modicum de Deo habebat. Dicitur autem Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, quia singuli eorum totum habebant Deum. Non autem ad modicam laudem respicit patriarcharum quod Deo vivebant.
bg Ex. 3, 14.
bh Ex. 7, 16.
83 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d3.32} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur manichei, qua tunc convicti sunt Sadducei nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam ipsi negant.bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 24, CSEL 25, p. 468.7-10: «Oportune itaque eadem uoce nunc conuincuntur manichaei, qua tunc conuicti sunt sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem centurionis laudans diceret: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores». [FG2013]
marg.| {CMT22d3.33} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − Ideo etiam 84* specialiter Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob dicitur, quia in istis tribus omnes modi generationis filiorum Dei notantur85. Generat enim Deus multoties86 de bono predicatore bonum filium, et de malo malum. Quod significatur per Abraham, qui de libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit. Aliquando vero generat per bonum predicatorem, bonum et malum filium quod significatur in Isaac, qui de libera87 unum bonum, et alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum predicatorem. Quod significatur per Iacob, qui bonos filios genuit et de liberis et de ancillis.AD bj bk
bj ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 1, PL 162, 1235C: «Quia in istis patribus specialiter significatur Christus, et Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob multis in locis nominatur. In istis tribus omnis modus generationis filiorum Dei notatur. Generat enim multoties Deus de bono praedicatore bonum filium, et de malo malum; quod designatur per Abraham, qui de libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit. Aliquando vero generat per bonum praedicatorem bonum et malum filium, quod significatur in Isaac, qui de libera unum bonum et alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum praedicatorem, quod in Jacob significatur, qui bonos filios et de liberis et de ancillis habuit. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. Judam nominatim [1235D] ponit, quod de illo tantum Dominus descendit. Judas autem genuit Phares, etc.».
bk <cuius fons> Cf. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 11, § 10.1-24, § 11. 1-29, CCSL 36, p. 116-117. [FG2018]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018}*
84 etiam Li446 ] autem Ed1953
85 notantur Li446 ] vocantur Ed1953
86 multoties Ed1953 ] multotiens Li446
87 de libera] om. Li446 * , de liba ! marg. Li446 ²
marg.| {CMT22d3.34} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Et vide quomodo sit infirmior congressio Iudeorum contra Christum. Prima fuit cum terrore, dicendoblin qua potestate hec facis contra quam necessaria fuit constantia cordis. Secunda fuit cum dolo, contra quam necessaria fuit acuta sapientia. Hec autem fuit cum presumptione ignara, que precedentibus facilior est. Hominem enim putantem se aliquid scire, cum nesciat, viro scienti facile est convincere. Sic et operatio inimici in primis gravis est; sed si quis forti animo sustinuerit, inveniet eum infirmiorem.
Sequitur:
bl Mt. 21, 23.
Numérotation du verset Mt. 22,33 
Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
marg.| {CMT22d3.35} REMIGIUS. − Non quidem Sadducei, sed turbe mirantur. Hoc etiam quotidie agitur in Ecclesia cum enim divina inspiratione adversarii Ecclesie superantur, turbe fidelium letantur.
Numérotation du verset Mt. 22,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 22, 34-36 legitur Dominica 18 post Trinitatem = 19 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 714 = Cist. 115]
marg.| {CMT22d4.1} HIERONYMUS. − Quia supra Pharisei in ostensione denarii fuerant confutati, et adverse partis viderant factionem subrutam, debuerant ex hoc moveri, ne ultra molirentur insidias; sed malevolentia et livor nutrit impudentiam.bm
Unde dicitur:
bm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 207.1877-1881: «Inter se contrarii sunt sed ad temptandum iesum pari mente consentiunt. qui ergo iam supra in ostensione denarii fuerant confutati et aduersae partis factionem uiderant subrutam, debuerant exemplo moneri ne ultra molirentur insidias; sed maliuolentia et liuor nutrit inpudentiam. interrogat unus ex legis doctoribus non scire desiderans sed temptans an interrogatus nosset quod interrogabatur quod sit maius mandatum, non de mandatis interrogans sed quod sit primum magnum que mandatum, ut cum omnia quae deus mandauerit magna sint, quicquid ille responderit occasionem habeat calumniandi, aliud adserens magnum esse de pluribus». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 22,34 
Pharisei autem audientes quod silentium imposuisset Sadduceis, convenerunt in unum.
marg.| {CMT22d4.2} ORIGENES. 88* {tract.23} − Silentium autem Sadduceis imposuit Iesus, volens ostendere quoniam mendacii vocem obmutescere facit claritas veritatis. Sicut enim proprium est iusti tacere cum sit tempus tacendi, et loqui cum sit tempus loquendi, non tamen obmutescere, sic proprium est omnium qui mendacii sunt doctores, obmutescere quidem quantum ad rem, non autem tacere.
88 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d4.3} HIERONYMUS. − Pharisei ergo et Sadducei, qui inter se contrarii sunt, ad temptandum Iesum pari mente consentiunt.bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 207.1875-1877: «Quod de Herode et pontio pilato legimus in domini nece eos fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et sadducaeis. inter se contrarii sunt sed ad temptandum iesum pari mente consentiunt». [FG2013]
marg.| {CMT22d4.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Vel convenerunt in unum Pharisei, ut multitudine vincerent quem rationibus superare non poterant; a veritate nudos se professi sunt, qui multitudine se armaverunt. Dicebant enim apud se unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum; ut si quidem vicerit, omnes videamur vicisse, si autem convictus fuerit, vel solus videatur confusus.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,35 
Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, temptans eum.
marg.| {CMT22d4.5} ORIGENES. 89* {tract.23} − Omnes90 ergo qui non discendi, sed temptandi causa interrogant aliquem doctorum, estimare debemus illius Pharisei fratres, secundum illudboquod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
bo Mt. 25, 40.
89 Origenes] + In Mattheum Ed1953
90 Omnes] Omnem Li446
marg.| {CMT22d4.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Non moveat autem quod Mattheus hic dicit temptantem fuisse a quo Dominus interrogatus est; Marcus autem hoc tacet, et in fine ita concludit, quod ei Dominus Iesus sapienter respondenti dixerit: « Non longe es a regno Dei »bp. Fieri enim potest ut quamvis temptans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit. Aut certe ipsam temptationem, de qua loquitur Iacobus non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum neque frustra scriptum estbqqui facile credit, levis est corde.br
Quid autem interroget subditur:
bp Mc 12, 34.
bq Sir. (Eccli.) 18, 4.
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 73, § 141, CSEL 43, p. 244.20: «Nec moueat, quod mattheus dicit temtantem fuisse illum, a quo dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei dominus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno dei. fieri enim potest, ut, quamuis temtans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. aut certe ipsam temtationem non accipiamus malam tamquam decipere uolentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius uolentis ignotum. neque enim frustra scriptum est: qui facile credit leuis corde minorabitur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 22,36 
Magister, quod est mandatum magnum in lege?
marg.| {CMT22d4.7} ORIGENES. 91* {tract.23} − Temptans dicebat magister, quoniam non tamquam discipulus Christi proferebat hanc vocem. Si quis ergo non discit aliquid a verbo, nec tradit se ei ex toto animo suo; dicit autem ei magister, frater Pharisei est Christum temptantis. Cum ergo ante salvatoris adventum legeretur lex, forsitan querebatur quod est mandatum magnum in ea neque enim interrogasset hoc Phariseus, nisi diu apud illos de hoc quesitum fuisset et non inventum, donec veniens Iesus hoc doceret.
91 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d4.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − De magno tamen mandato interrogat qui nec minimum observabat. Ille debet interrogare de maiori iustitia qui iam minorem complevit.
marg.| {CMT22d4.9} HIERONYMUS. − Vel non de mandatis interrogat, sed quod sit primum mandatum magnumque ut cum omnia que Deus mandaverit, magna sint, quicquid ille respondeat, occasionem habeat calumniandi.bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 208.1883-1886: «Interrogat unus ex legis doctoribus non scire desiderans sed temptans an interrogatus nosset quod interrogabatur quod sit maius mandatum, non de mandatis interrogans sed quod sit primum magnum que mandatum, ut cum omnia quae deus mandauerit magna sint, quicquid ille responderit occasionem habeat calumniandi, aliud adserens magnum esse de pluribus. quicumque igitur nouit et interrogat non uoto discendi sed studio cognoscendi an nouerit ille qui responsurus est, in similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus sed quasi temptator accedit». [FG2013]
marg.| {CMT22d4.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Dominus autem sic ei respondit ut interrogationis eius fictam conscientiam statim primo responso percuteret
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,37 
Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua.
marg.| Diliges, inquit; non timebis, quia diligere magis est quam timere timere enim servorum est, diligere filiorum; timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore servit Deo, penam quidem evadit, mercedem vero iustitie non habet, quia invitus fecit bonum propter timorem. Non vult ergo Deus ut timeatur serviliter ab hominibus quasi Dominus; sed ut diligatur quasi pater, qui adoptionis Spiritum donavit hominibus. diligere autem Deum ex toto corde, est ut cor tuum non sit inclinatum ad alicuius rei dilectionem magis quam Dei. diligere autem Deum in tota anima, est certissimum animum habere in veritate, et firmum esse in fide. Alius est enim amor cordis, et alius est amor anime. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter diligamus Deum; quod facere non possumus, nisi recedamus ab amore mundialium rerum. cordis ergo amor sentitur in corde; amor vero anime non sentitur, sed intelligitur, quia in iudicio anime consistit. qui enim credit apud Deum esse omne bonum, et nihil boni esse extra ipsum, hic diligit Deum in tota anima. Tota vero mente diligere Deum est ut omnes sensus Deo vacent cuius enim intellectus Deo ministrat, cuius sapientia circa Deum est, cuius cogitatio ea que Dei sunt tractat, cuius memoria que bona sunt recordatur, tota mente diligit Deum.
marg.| {CMT22d4.11} AUGUSTINUS. De doctrina christiana. 92 − Vel aliter . [b] Deum ex toto corde diligere preciperis ut omnes cogitationes tuas ex tota anima, ut omnem vitam tuam ex tota mente tua, ut omnem intellectum tuum in illum conferas a quo habes ea que confers. Nullam ergo vite nostre partem reliquit que vacare debeat, et quasi locum dare ut alia re velit frui. Sed quicquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. [a] Tunc enim est optimus homo cum tota vita sua pergit in incommutabile bonum.AE bt
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 22.21, CCSL 32, p. 17.19-21 [a] lin. 19: «tunc est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem uitam et toto affectu inhaeret illi [...]» [b]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 22.21, CCSL 32, p. 17.32-18.2: «si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si etiam ipsum propter deum diligis.haec enim regula dilectionis diuinitus constituta est: diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum, deum uero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa, quae confers. cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae nostrae partem reliquit, quae uacare debeat et quasi locum dare, ut alia re uelit frui, sed quidquid aliud diligendum uenerit in animum, illuc rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit». [MM2019]
AE ¶Codd. : Li446 Rusch {MM2022}
92 De doctrina christiana] om. Li446
marg.| {CMT22d4.12} GLOSSA. − Vel ex toto corde id est intellectu,   anima id est voluntate,   mente id est memoria ut nihil ei contrarium velis, sentias aut recorderis. AF bu
bu ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 22, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 70b Cas574 (135) interl.], ed. Gloss-e   : « ex toto corde tuo : ex toto intellectu ut nullum in confessione divinitatis relinquas errori locum  . ex toto corde :   i ntegritas fidei exprimitur.   In tota anima perfecta obedientia exigitur.   In tota mente , perseverantia ostenditur.   et in tota anima   tua : id est voluntate ut nihil ei contrarium velis. E  t in tota mente   tua : id est in memoria nihil reminiscens quo minus de eo sentias». [MM2019]
AF ¶Codd. : Li446 Rusch {MM2022}
marg.| {CMT22d4.13} ORIGENES. 93* {tract.23} − Vel aliter . Ex toto corde , id est secundum totam recordationem et operationem et cogitationem; ex tota anima, id est ut parati sint eam ponere pro pietate Dei; in tota mente, nihil aliud scilicet proferentes nisi que Dei sunt. Et vide si potes cor quidem accipere pro intellectu, quo intelligibilia speculamur, mentem autem ad proferendas res mente enim proferimus singulas res, et per unumquodque quod significatur quasi mente nostra inambulamus atque proferimus. si autem temptanti Phariseo Dominus non respondisset, estimare possemus non esse unum mandatum maius altero. Sed Dominus respondens subdit:
93 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,38 
Hoc est maximum et primum mandatum
marg.| ubi discimus sententiam de mandatis, quod est magnum, et sunt inferiora usque ad minima. Respondet autem Dominus non solum, quod est magnum mandatum; sed etiam primum, non pro ordine scripture, sed pro dignitate virtutis. hi autem soli huius mandati in se suscipiunt magnitudinem et primatum qui non solum diligunt Dominum Deum suum, sed etiam illa tria susceperint, scilicet ex toto corde etc. docuit autem, quod non solum est magnum et primum, sed etiam quod esset secundum simile priori
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 22,39 
Secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut teipsum.
marg.| Si autem qui diligit iniquitatem, odit animam suam, manifestum est quod non diligit proximum sicut seipsum, cum nec seipsum diligat.
marg.| {CMT22d4.14} AUGUSTINUS. In primo de doctrina christiana. 94* − Manifestum est autem omnem hominem proximum esse deputandum95* quia erga neminem operandum est malum. Iam vero si vel cui prebendum, vel a quo prebendum est nobis officium misericordie, recte proximus dicitur, manifestum est hoc precepto quo tenemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis96* misericordie impenduntur officia, quanta nobis in Scripturis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Dominus noster proximum se nobis dici voluit, quoniam seipsum Dominus Iesus significat opitulatum esse semivivo iacenti in via.AG bv
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 30.32-33, CCSL 32, p. 25.37-48: «quisquis ergo arbitratur non de omni homine apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, uisum fuisse apostolo non esse peccatum, si quis aut non christiani aut inimici adulterarit uxorem aut eum occiderit aut eius rem concupierit; quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum. iam uero si uel cui praebendum uel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est hoc praecepto, quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis diuinarum scripturarum locis animaduertere facile est. ex quo et ipse deus et dominus noster proximum se nostrum dici uoluit. nam et se ipsum significat dominus iesus christus opitulatum esse semiuiuo iacenti in uia afflicto et relicto a latronibus».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, II II q. 25 a. 6 sed contra: «Sed contra est quod Augustinus dicit, in i de doct. christ., quod cum dicitur, diliges proximum tuum, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum. Sed peccatores non desinunt esse homines, quia peccatum non tollit naturam. Ergo peccatores sunt ex caritate diligendi». [MM2019]
AG ¶Codd. : Li446 (201vb ) Ed1953 {MM2019}
94 In primo] om. Ed1953
95 deputandum] putandum Ed1953
96 tanta nobis] inv. Ed1953
marg.| {CMT22d4.15} AUGUSTINUS. Septimo de Trinitate. 97* {MC8,6} − Qui autem amat homines aut quia iusti sunt aut ut iusti sint, amare debet. Sic enim et seipsum amare debet aut quia iustus est aut ut iustus sit. Sic enim diligit proximum sicut seipsum sine ullo periculo.AH
AH ¶Codd. : Li446 (201vb ) Ed1953 {MM2019}
97 Septimo] om. Ed1953
marg.| {CMT22d4.16} AUGUSTINUS. Primo de doctrina christiana. 98* − Si autem teipsum non propter te debes diligere sed propter illum ubi dilectionis tue rectissimus finis est, non succenseat aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere ut etiam ipse toto corde diligat Deum.AI bw
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 22.21, CCSL 32, [a] p. 17.26-28, 37-39: «si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si etiam ipsum propter deum diligis. [...] quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat deum.
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, II II q. 26 a. 3 sed contra: «Sed contra est quod Augustinus dicit, in i de doct. christ., si teipsum non propter te debes diligere, sed propter ipsum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat aliquis alius homo si et ipsum propter Deum diligas. Sed propter quod unumquodque, illud magis. Ergo magis debet homo diligere Deum quam seipsum». [MM2019]
AI ¶Codd. : Li446 (201vb ) Ed1953 {MM2019}
98 Primo] om. Ed1953
marg.| {CMT22d4.17} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Qui autem hominem amat, simile est sicut qui Deum amat quia imago Dei est homo, in quo Deus diligitur, sicut rex in sua imagine honoratur. bx
Et propter hoc dicitur:
bx ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 42 (Mt. 22), PG 56, 874 .64-66: «Ut autem simpliciter intelligamus, proximum nostrum omnem hominem esse fidelem, qui hominem amat fidelem, simile est sicut qui amat Deum, quia imago Dei est homo. Sicut in imagine sua rex honoratur, vel contemnitur, sic et Deus in homine vel diligitur, vel oditur».
<ex quo> Cf.   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars estiva, hom. 39, CCCM 116B, lin. 170 sqq.: «Quod si simpliciter intellegere uoluerimus omnem hominem fidelem proximum nostrum esse, qui hominem fidelem amat in Deo, simile est sicut qui Deum amat quia imago Dei est homo. Sicut enim rex in imagine sua honoratur uel contemnitur, sic et Deus in homine uel diligitur uel oditur, nec potest hominem odisse qui Deum amat, nec Deum amare qui hominem odit». [MM2019]
Hoc mandatum simile esse primo.AJ
AJ ¶Codd. : Li446 (201vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT22d4.18} HILARIUS. 99* − Vel aliter quod mandatum sequens primo est simile, significat idem esse officii et meriti in utroque. Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio ad salutem.AK by
Sequitur:
by ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 23 § 7.2 sqq., SChr 258, p. 160: «Deinde adiecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum uero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque. Neque enim aut Dei sine Christo aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio. Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram adfert profectum». [MM2020]
AK ¶Codd. : Li446 (201vb ) Ed1953 {MM2020}
99 Hilarius Li449] Origenes Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,40 
In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete.
marg.| {CMT22d4.19} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Pendet, dixit, id est illuc refertur ubi habet finem.bz
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 32, CCSL 44B, p. 26.3-4: «Quod dominus dixit: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, - pendet dixit, id est illo refertur, ubi habet finem». [FG2017]
marg.| {CMT22d4.20} RABANUS. − Ad duo enim hec precepta pertinet totus decalogus precepta quidem prime tabule ad dilectionem Dei, precepta secunde ad dilectionem proximi.
marg.| {CMT22d4.21} ORIGENES. 100* {tract.23} − Vel quia qui omnia implevit que scripta sunt de Dei dilectione et proximi, dignus est magnas gratias a Deo percipere, ut intelligat omnem legem et prophetas.
100 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d4.22} AUGUSTINUS. Octavo de Trinitate. 101* {8,7} − Cum autem sint duo precepta, in quibus pendet lex et prophete, dilectio Dei et proximi, non immerito Scriptura plerumque pro utroque unum ponit sive dilectionem Dei, sicut est illudca: « Scimus enim quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum »; sive dilectionem proximi, sicut est istudcb: « Omnis lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut teipsum ». Sed hoc ideo quia qui proximum diligit, consequens est etiam ut Deum diligat ex una enim eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum; nos autem et proximum propter Deum.
ca Rm. 8, 28.
cb Gal. 5, 14.
101 .VIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT22d4.23} AUGUSTINUS. In primo de doctrina christiana. 102* − [b] Sed tamen quoniam excellentior et supra nostram naturam est divina substantia, preceptum quo diligimus Deum a proximi dilectione distinctum est. [a] Quod si te totum intelligas, id est animam et corpus, et proximum tuum, id est animam et corpus, nullum diligendarum rerum genus in his duobus preceptis pretermissum est. Cum enim precurrat dilectio Dei, sequatur dilectio proximi, eiusque dilectionis modus prescriptus sit, ut eum sicut te ipsum diligas; simul et tui abs te dilectio pretermissa non est.cc cd
cc ¶Fons : [a] <revera> Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 3, d. 28, c. 1, § 4: «Unde augustinus in eodem: Si te totum intelligas, id est animam et corpus, et proximum totum, id est animam et corpus: Homo enim ex anima constat et corpore, nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum uidetur. Sed cum dictum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est» <ex quo>   Petrus Lombardus , Glossa magna (1Tm. 1, 1), PL 192, 328.57-329.7: «Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene charitatem ubi pendent omnia, quia finis omnium est dilectio Dei et proximi, nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, et sequatur dilectio proximi, de dilectione tua nihil dictum videtur. Sed cum dictum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est».
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 26.27, CCSL 32, p. 21.11-15: «quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, et proximum totum, id est animum et corpus eius homo enim ex animo constat et corpore, nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. cum enim praecurrat dilectio dei eius que dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum uidetur, sed cum dictum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est».
[b]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 30.33, CCSL 32, p. 25.50-52: «sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est diuina substantia, praeceptum, quo diligamus deum, a proximi dilectione distinctum est».
cd ¶Nota : Thomas complète la première partie de sa sentence extraite du chapitre 30 du livre 1 du De doctrina ([b] ) par un extrait du chapitre 26 cité non pas d’après l’original augustinien, mais d’après la formulation procurée par Pierre Lombard dans le livre des Sentences également reprise dans la Grande Glose sur 1Tm.. [MM2019]
102 In primo] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT22d5.1} CHRYSOSTOMUS. 103* {hom.72} − Iudei estimantes Christum esse hominem purum, eum temptabant; nec eum temptassent, si filium Dei credidissent. volens ergo Christus ostendere quod cognoscebat fallaciam cordis eorum, et quia Deus erat, nec manifeste voluit dicere veritatem, ne occasionem blasphemie invenientes Iudei amplius insanirent, nec omnino tacere, quia ad hoc venerat ut veritatem annuntiaret ideo talem interrogationem eis proposuit, ut ipsa interrogatio eis ostenderet quis esset
Unde dicitur:
103 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,41 
Congregatis autem Phariseis, interrogavit eos Iesus
Numérotation du verset Mt. 22,42 
dicens: Quid vobis videtur de Christo cuius filius est?
marg.| {CMT22d5.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 104* {hom.72} − Discipulos quidem primum interrogavit quid alii dicerent de Christo, et tunc quid ipsi dicerent; hos autem non ita. Profecto enim seductorem eum dixissent et malum. Existimabant autem quoniam Christus purus homo erat; et ideo dixerunt eum esse filium David.
Et hoc est quod subditur:
104 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Dicunt ei David.
marg.| Ipse autem hoc reprehendens, inducit prophetam dominationem eius et proprietatem filiationis, et cohonorationem que est ad patrem, testantem.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 22,43 
Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Numérotation du verset Mt. 22,44 
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec penam etc.
marg.| {CMT22d5.3} HIERONYMUS. − [b] Testimonium hoc de Psalmocesumptum est. Dominus ergo David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed secundum id quod natus ex patre semper fuit, preveniens ipsum carnis sue patrem. [a] Vocat autem eum Dominum suum, non errore incerto, nec propria voluntate, sed Spiritu sancto.cf
ce Ps. 109, 1.
cf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 209.14-20: «Interrogemus ergo eos docti a domino: si simplex homo est et tantum filius dauid, quomodo dauid [a] uocet eum dominum suum, non erroris incerto nec propria uoluntate, sed in spiritu sancto. [b] testimonium autem quod posuit de centesimo nono psalmo sumptum est. dominus igitur dauid uocatur non secundum id quod de eo natus est, sed iuxta id quod natus ex patre semper fuit praeueniens ipsum carnis suae patrem». [FG2013]
marg.| {CMT22d5.4} REMIGIUS. − Quod autem dicit sede a dextris meis, non intelligendum est quod Deus corporeus sit, ut dexteram vel sinistram habeat; sed a dextris Dei sedere est in honore et equalitate paterne dignitatis manere.
marg.| {CMT22d5.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.42} − Puto autem quod hanc interrogationem non solum contra Phariseos, sed etiam contra hereticos posuit nam secundum carnem vere filius erat David, Dominus autem secundum divinitatem.
marg.| {CMT22d5.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 105* {hom.72} − Non autem in hoc stat; sed ut timeant, subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ut saltem ita eos inducat.
105 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT22d5.7} ORIGENES. 106* {tract.23} − Deus etiam non ad perditionem solum ponit scabellum pedum Christi inimicos ipsius, sed ad eorum salutem.
106 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d5.8} REMIGIUS. − Donec autem pro infinito ponitur, ut sit sensus sede semper, et inimici tui in sempiternum subicientur pedibus tuis.
marg.| {CMT22d5.9} GLOSSA. − Quod autem a patre inimici subiciuntur filio, non infirmitatem filii, sed unitatem nature significat nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Et ex hac auctoritate concludit:
Numérotation du verset Mt. 22,45 
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
marg.| {CMT22d5.10} HIERONYMUS. − Interrogatio hec nobis proficit usque hodie contra Iudeos et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocat eum Dominum suum. Iudei autem ad diluendam interrogationis veritatem, frivola multa confingunt, vernaculum Abrahe asserentes, cuius filius fuit Damascus Eliezer, et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post cedem quinque regum, Dominus Deus Domino suo Abraham dixerit: sede ad dexteram meam, donec ponam, etc. Quos interrogemus quomodo dixerit Abraham ea que sequuntur; et respondere cogamus quando Abraham ante Luciferum genitus sit, et quomodo sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedech, pro quo Melchisedech obtulerit panem et vinum, et a quo decimas prede acceperit.cg
cg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 209.13-210.34: «Interrogemus ergo eos docti a domino: si simplex homo est et tantum filius dauid, quomodo dauid uocet eum dominum suum, non erroris incerto nec propria uoluntate, sed in spiritu sancto. testimonium autem quod posuit de centesimo nono psalmo sumptum est. dominus igitur dauid uocatur non secundum id quod de eo natus est, sed iuxta id quod natus ex patre semper fuit praeueniens ipsum carnis suae patrem. iudaei ad deludendam interrogationis ueritatem friuola multa confingunt, uernaculum Abrahae adserentes cuius fuerit filius damascus eliezer, et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum dominus deus domino suo dixerit Abraham: sede ad dexteram meam donec ponam omnes inimicos tuos scabillum pedum tuorum. quos interrogemus: quomodo deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: te cum principium in die uirtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te; et: iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech, et respondere cogamus quomodo Abraham ante luciferum genitus sit et sacerdos fuerit secundum ordinem melchisedech, pro quo melchisedech obtulerit panem et uinum et a quo decimas praedae acceperit». [FG2013]
marg.| {CMT22d5.11} CHRYSOSTOMUS. 107* In homiliario.108* {hom.72} − Hoc tantum imposuit finem ipsorum disputationibus, quasi magnum et sufficiens precludere eorum ora.
Unde sequitur:
107 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
108 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 22,46 
Et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Siluerunt enim ex tunc non volentes, sed non habendo aliquid dicere.
marg.| {CMT22d5.12} ORIGENES. 109* {tract.23} − Si autem interrogatio eorum fuisset ex voluntate discendi, numquam eis talia proposuisset ut amplius non essent ausi eum interrogare.
109 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT22d5.13} RABANUS. − Ex hoc autem intelligimus venena invidie superari posse, sed difficile quiescere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 22 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_22)

Notes :