Capitulum 6

Numérotation du verset Mt. 6,1 

Attendite1
1 Attendite] Hic incip. capitulum 6: ΩM Catena aurea ( Li446@, + VI capitulum al. m. marg.: As115 ²) V27 Rusch Clementina
ne iustitiam vestram
faciatis coram hominibus
ut
videamini ab eis.
Alioquin mercedem non habebitis
apud Patrem vestrum
qui in celis est2.
2 in celis – est ΩF] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,2 

Cum ergo facis eleemosynam,
noli tuba canere
ante te3
3 tu. c. – an. te.] inv. ΩF
sicut hypocrite
faciunt in synagogis et in vitis, ut
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset Mt. 6,3 

Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
Numérotation du verset Mt. 6,4 

ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,5 

Et4 cum oratis,
4 Et cum oratis] Hic incip. capitulum 6 ΩSFJLR ; Catena aurea: Md214 Mt366 T46 (38) V793 (56r) Ed1470 (118) etc. ; cf. As115
non eritis sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
stantes orare
ut videantur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset Mt. 6,6 

Tu autem cum oraveris
intra in cubiculum tuum5,
5 tuum] om. Li446@
et clauso ostio6,
6 ostio] + tuo Li446@
ora
Patrem tuum
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,7 

Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt.
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur7.
7 exaudiantur] exaudiatur Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,8 

Nolite ergo
assimilari eis.
Scit enim Pater vester quid opus vobis sit8 antequam petatis eum.
8 quid... sit] quid opus si vobis Li446@ , quibus opus sit vobis Weber
Numérotation du verset Mt. 6,9 

Sic ergo vos orabitis:
Pater noster,
qui es in celis,
sanctificetur
nomen
tuum.
Numérotation du verset Mt. 6,10 

Adveniat9 regnum tuum.
9adveniat] veniat Weber
fiat voluntas tua
sicut in celo et in terra.
Numérotation du verset Mt. 6,11 

Panem nostrum
supersubstantialem
da nobis hodie.
Numérotation du verset Mt. 6,12 

Et dimitte
nobis
debita nostra,
sicut et nos dimittimus10
10 dimittimus] dimisimus Weber
debitoribus nostris.
Numérotation du verset Mt. 6,13 

Et ne nos inducas11 in temptationem,
11 nos inducas] inv. Weber
sed libera nos a malo.
Amen12.
12 Amen] sed libera nos a malo quia tuum est regnum et virtus et gloria in secula Amen Cors3 (grec.) ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 6,14 

Si enim
dimiseritis
hominibus peccata eorum,
dimittet et vobis13 Pater vester celestis delicta vestra.
13 vobis ΩJ] nobis Li446@ , om. Cor3 (anti. non habent; in greco et dictio per quam intelligitur et VESTRA et VOBIS )
Numérotation du verset Mt. 6,15 

Si autem non dimiseritis hominibus
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Numérotation du verset Mt. 6,16 

Cum autem ieiunatis,
nolite fieri
sicut hypocrite tristes.
Exterminant14 enim
14 exterminant] demoliuntur Weber
facies suas
ut pareant hominibus ieiunantes.
Amen dico vobis, receperunt15 mercedem suam.
15 receperunt] quia praem. Cor3 (anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 6,17 

Tu autem cum ieiunas
ungue caput tuum
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset Mt. 6,18 

ne videaris hominibus
ieiunans,
sed Patri tuo
qui est in abscondito16.
16 abscondito Rusch Weber ] absconso Cor3 (vel)
Et Pater tuus qui videt in abscondito17,
17 abscondit Rusch Weber ] absconso Cor3 (vel)
reddet tibi.
Numérotation du verset Mt. 6,19 

Nolite
thesaurizare vobis thesauros
in terra
ubi erugo
et tinea
demolitur,
et18 ubi fures effodiunt et furantur.
18 et Li446@ Rusch] om. Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 6,20 

Thesaurizate autem vobis
thesauros in celo,
ubi neque19* erugo,
19 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
neque20* tinea demolitur
20 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
et ubi fures non effodiunt neque21* furantur.
21 neque Cas574 (ne) Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
Numérotation du verset Mt. 6,21 

Ubi enim est thesaurus tuus
ibi est et cor tuum.
Numérotation du verset Mt. 6,22 

Lucerna corporis tui22 est oculus tuus23.
22 tui] om. Weber |
23 tuus] om. Weber |
Si fuerit oculus tuus24 simplex
24 fuerit - oculus tuus] inv. Li446@
totum corpus tuum lucidum erit.
Numérotation du verset Mt. 6,23 

Si autem oculus tuus nequam fuerit
totum corpus tuum tenebrosum erit.
Si ergo lumen quod in te est
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt?
Numérotation du verset Mt. 6,24 

Nemo potest
duobus dominis servire.
Aut enim unum odio habebit
et alterum diliget,
aut unum sustinebit
et alterum contemnet.
Non potestis
Deo servire
et mammone.
Numérotation du verset Mt. 6,25 

Ideo dico vobis,
ne solliciti sitis anime vestre
quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum?
Numérotation du verset Mt. 6,26 

Respicite volatilia celi,
quoniam non serunt nec25 metunt neque congregant in horrea
25 nec] neque Li446 Li446@ Weber
et Pater vester celestis
pascit illa.
Nonne ergo26 vos27 magis pluris estis illis?
26 ergo] om. Li446 Li446@ Weber |
27 vos Li446 Rusch Weber] nos Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 6,27 

Quis autem vestrum cogitans
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Numérotation du verset Mt. 6,28 

Et de vestimento
quid solliciti estis?
Considerate
lilia agri
quomodo crescunt.
Non laborant neque nent.
Numérotation du verset Mt. 6,29 

Dico autem vobis
quoniam nec28 Salomon
28 nec] neque Li446@
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset Mt. 6,30 

Si enim29 fenum agri
29 enim] autem Li446 Li446@ Weber
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
Deus30 sic vestit,
30 Deus] corr., dens cacogr. Rusch
quanto magis vos
modice31 fidei?
31 modice] minimae Weber
Numérotation du verset Mt. 6,31 

Nolite ergo
solliciti esse
dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
Numérotation du verset Mt. 6,32 

Hec enim omnia
gentes inquirunt.
Scit enim Pater vester
quia his omnibus32 indigetis.
32 his omnibus] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 6,33 

Querite ergo33
33 ergo] autem Li446@ Weber
primum
regnum Dei34
34 Dei] om. Weber
et iustitiam eius
et hec omnia35
35 hec omnia] inv. Weber
adiicientur vobis.
Numérotation du verset Mt. 6,34 

Nolite ergo
solliciti esse36
36 solliciti esse] inv. Weber
in crastinum.
Crastinus enim
dies
sollicitus erit sibi ipsi37.
37 sibi ipsi] sibi ipse Weber
Sufficit38
38 Sufficit Cor3 (aliqui non habent ENIM ) Rusch Weber ] + enim Li446 Li446@ ΩJ
diei
malitia sua.

Capitulum 6

Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 5, 43-6, 4 legitur in feria 6 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 604; Rom.]
marg.| { CMT6d1.1=IT5d22.1} GLOSSA<TOR>. 1 − Postquam Christus legem quantum 2 ad precepta adimplevit 3*, incipit nunc eam 4 adimplere 5 quantum ad promissa 6 ut pro celesti mercede precepta Dei faciamus, non pro terrenis que lex promittebat. Omnia autem terrena ad duo potissima reducuntur scilicet ad humanam gloriam et ad 7 terrenorum affluentiam quorum utrumque in lege promissum esse videtur. De gloria enim dicitur in Deuteronomio a 8: «Faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra». De affluentia vero temporalium ibidem subditur b: « Abundare te faciet Dominus in omnibus bonis ». Et ideo Dominus hec duo ab intentione fidelium excludit, scilicet gloriam et terrenorum affluentiam. Sed sciendum quod appetitus glorie propinquus est virtuti. A c
a Dt. 28, 1.
b Dt. 6, 11.
c ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> LLT, PL. [MM2021]
<Paral. Thomae de Aquino> Thomas de Aquino,   I n Mt. 6, 1, ed. Kraml-Kimball 2012, Appendix: Transcription of Basel Manuscript B.V. 12, f. 47rb [Reportatio Petri de Andria], Bristol, 2012, p. 971 : «"  Attendite ne iustitiam”. Supra Dominus adimplevit legem quantum ad precepta, nunc incipit adimplere quantum ad promissa. In veteri enim lege promittebantur temporalia sicut dicit Augustinus, que erant maxima duo desiderabilia, scilicet gloria mundana et affluentia divitiarum, Deuteronomii [Dt. 28, 1]: “Si audieris vocem Domini” etc. Dominus autem docet in hoc capitulo non facere iustitie opera propter temporalia neque propter gloriam mundi neque propter affluentiam divitiarum. Dividitur autem hoc capitulum in partes duas. In prima parte docet non esse facienda opera iustitie propter gloriam mundi, secundo non esse facienda propter divitias ibi:   Nolite thesaurizare . Circa primum duo facit, primo ponit doctrinam in generali, secundo exsequitur per partes ibi:   Cum ergo facis. Circa primum duo facit, primo ponit documentum, secundo documenti rationem assignat ibi:   Alioquin ”. Dicit ergo:   Attendite . Signanter dicit   Attendite propter tres rationes”». [MM2022]
1 ¶Nota. Hic incip. CMT6d1: As115 Bo1655² Dur111 Li446 Urb27 cum Ed1475; hic incip. CMT5d22: Arag2 Bo1655 Cbg132 Clv195 (59va) Fi263 Fi307 Fi308 Gz378 Md214 (41ra) Mt366 ( 23rb ) V793 ( 56r ) T46 (38) V794 Ed1470 (118) Ed1475C Ed1482=Arag2 (56ra) Ed1611 Ed1618 Ed1657 Ed1745 Ed1861 Ed1953. sine divisione textus : Ber111 (33v) Ka5. - Les bibles dominicaines (ΩJL) et parisiennes (ΩFPSRV P 18 etc.) , suivies par plusieurs des témoins anciens et modernes de la Glose ordinaire (Ber111) et de la Catena, font commencer le chapitre 6 plus loin , au verset 5 du chapitre 6 de notre système de capitulation moderne (= ici Gutenberg et Sixto-Clémentine) , soit après l’évangile du premier vendredi de Carême. A l’exception de Fretté (Ed1876 ) , toutes les éditions de la Catena, y compris le Corpus thomisticum, ont conservé cette division et la capitulation parisienne à laquelle elle semble répondre : Ed1470 (118) Ed1475C Ed1482=Arag2 (56ra) Ed1611 Ed1618 Ed1657 Ed1745 Ed1861 Ed1953. Cependant , à des époques différentes , des bibles de plusieurs origines , - insulaires (ΩM ; Cambridge , Christ Church , MS Dd.1.14 , Angleterre , 14e init.) , italiennes ( P41 ) ou germaniques ( Gutenberg = Ed1454) - font commencer le chapitre 6 avec le v. 1. Dans Bo1655, Catena copiée à Paris avec indications de pièces au tournant du 14e s. , mais en mains italiennes dès avant 1365 , le chiffre « .VI. » a été ajouté par une main italienne de la fin du 14e s. ou du début du 15e s. en marge de CMT6d1=ITCMT5d22 (Mt. 6 , 1). Cependant , l’initiale de Mt. 6 , 5 (f. 38rb) a les dimensions propres aux débuts de chapitres du ms. , contrairement à celle de la distinction CMT6d1=ITCMT5d22 = Mt. 6 , 1 qui correspond aux initiales mineures de début de distinction. Il faut en déduire qu’un lecteur italien a corrigé la capitulation conformément à la capitulation des bibles italiennes en usage à Bologne , différente de la capitulation des libraires de Paris. La bible parisienne ΩV , une des rares qui ait été copiée sur exemplar et qui conserve des traces d’indication de pièces , atteste une hésitation : le copiste a laissé en blanc la fin de ligne qui suit la fin du texte de la distinction 21 du chapitre 5 (un peu moins d’une ligne) ; il a ménagé un espace d’attente pour l’initiale de Mt. 6 , 1 ( Attendite ). Mais le rubricateur a inséré l’initiale de début de chapitre et le numéro du chapitre « VI » au début du v. 5 quelques lignes plus loin , non préparées à cet effet , tandis que l’espace laissé vide a été rempli par un zigzag géométrique à l’encre rouge. Sur ΩV (Paris , BnF , lat. 28) , cf. Ch. Ruzzier , « Quelques observations sur la fabrication des bibles au XIIIe siècle et le système de la Pecia » , Rev. Bén. 124 , (2014) , p. 168 qui date le ms. de Paris , dans la seconde moitié du 13e s. ; Maria Gurrado (CNRS-IRHT , examen commun le 1.4.6.2022) considère que l’écriture du manuscrit exclut une main parisienne , indique plutôt une main germanique dont les particularités paléographiques indiqueraient plutôt une datation tardive , eu égard aux pratiques parisiennes ; l’aspect global du manuscrit et le décor filigrané , la position du trait horizontal du ‘t’ , ‘s’ finaux , dits ‘méridionaux’ , etc. me semblent indiquer un ms. copié dans les années 1265-1275 par un copiste qui n’a pas appris à écrire à Paris mais peut-être en Angleterre. Les corrections et indications de pièces sont , elles , bel et bien parisiennes (communication orale 1.2.2022). L’identité du copiste n’a d’ailleurs ici aucune importance.
Il semblerait donc que le début du chapitre 6 a été déplacé au v. 5 après la confection de l’exemplar-souche de la Bible des libraires de Paris , de celui tout au moins dont dépend ΩV. En accord avec les bibles parisiennes non corrigées , d’autres manuscrits de la Catena, moins nombreux en l’état actuel des collations ( As115 Dur111 Li446 Urb27 ) , commencent le chapitre 6 au v. 1 par une initiale de début de chapitre ou une annotation marginale , non sans hésitation parfois. Ainsi , au f. 54v de Li446, le chiffre .VI. est également inscrit à la mine de plomb en regard du v. 5. Il y a donc eu , probablement , mise en correspondance de l’antigraphe thomasien avec les usages parisiens ‘tardifs’ au moment de la fabrication de l’exemplar de la Catena . La sentence de transition CMT5d22.1 , inhabituellement longue , que nous pensons être attribuable à Thomas glossator en personne , est suivie par trois sentences patristiques qui introduisent la suite de l’explication du discours sur la Montagne. Ce groupe signale indubitablement que pour Thomas , le chapitre 6 commençait bien au v. 1 et que le déplacement du début du chapitre au v. 5 a eu lieu au moment de la mise en pièce parisienne de la CMT , après 1268 et avant la confection première liste de taxation parisienne (1272/1273 ?). Cela signifie que Thomas a préparé la Catena à partir d’un état du texte parisien (ou italien ?) différent du texte qui avait court avant son départ de Paris pour l’Italie à la fin de 1259. Cela signifierait aussi que la correction de la capitulation en cause serait intervenue entre 1259 et 1268 environ. Toutes nos collations indiquent par ailleurs au moins une campagne importante de correction du texte parisien survenue au cours de la seconde moitié du siècle , et même - mais cela n’est qu’une impression personnelle - plutôt au cours du 3e tiers. Quoiqu’il en soit et en conséquence , nous restaurons la capitulation actuellement en usage puisqu’elle correspond à la version thomasienne initiale et à l’exemplar présumé Π1. Elle nous est par ailleurs quasiment imposée par les besoins de mettre en concordance numérique la structure biblique de la Catena avec celle des autres corpus numériques publiés sur le site Gloss-e. Les témoins de la version parisienne corrigée correspondent pour leur part à l’exemplar présumé Π² (exception faire de Md214) qui semble refléter une version plus tardive et plus fautive de la Catena . Cette dernière remarque reste à confirmer par la critique philologique. [MM2018] [MM2019] [MM2020] [MM2021] [MM2022}
2 quantum] quo Ber111
3 adimplevit] implevit Ed1953
4 nunc e.] eam nunc Ka5
5 adimplere] implere Ka5
6 promissa] premissa Ber111
7 ad] om. Ber111
8 Deuteronomio] Deutronomio Ka5
marg.| {CMT6d1.2=IT5d22.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit locum gloriationis occasio. Et ideo intentionem glorie primo Dominus excludit pre omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse in hominibus intellexit cum enim omnia mala servos diaboli vexent, concupiscentia vane glorie magis vexat servos Dei quam servos diaboli.
marg.| {CMT6d1.3=IT5d22.3} AUGUSTINUS. In libro sententiarum Prosperi. 9* − Quas etiam vires nocendi habeat humane glorie amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur.B d
d ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus, Glossa magna (1Th. 2, 4), Cambridge, Trinity College, B.5.7 ( 84rb ) = As14 ( 207va ) = Cas366 (178va) = PL 192, 293A
<cuius fons> =
Glossa ordinaria (1Th. 2, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 395b marg.], ed. Gloss-e : «Augustinus in libro sententiarum Prosperi: Quas enim vires nocendi habeat [haberet PL192] humane glorie amor non sentit nisi qui ei bellum indixerit quia etsi [si Rusch] cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur , et vere non quaerimus [quero PL192] hominibus placere».
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Epistulae, Ep. 22.2 (Ad Aurelium), CSEL 34.1, p. 60.16: «non enim huius hostis uires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae, q. 132 a. 3 arg. 3: «Sed peccatum inanis gloriae est huiusmodi, quia super illud i ad thess. ii, Deo qui probat corda nostra, dicit Glossa Augustini, quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit, quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur».
<Non hab.>   Prosper Aquitanus , Liber sententiarum, CCSL 68A.
¶Nota : Le passage parallèle de la Somme de théologie révèle la source réelle de la sentence de la Catena. Comme souvent, Thomas retient exactement le passage commun aux deux versions de la Glose, bien qu’il soit sûr qu’il ait utilisé la Glose de Pierre Lombard qui a supplanté la Glose de Laon au 13e siècle. [MM2020]
B ¶Codd. : Li446 (52vb ) Ed1953 {MM2020}
9 Augustinus... Prosperi] Prosper in Libro sententiarum Augustini Ed1953
marg.| {CMT6d1.4=IT5d22.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 10* − Intuere autem qualiter incepit, velut de fera aliqua difficile cognita disputans, et apta furari eum qui non valde vigilat. Occulte enim ingreditur et omnia que intus sunt, insensibiliter aufert.C e
e ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 19, § 1 (Mt. 6, 1), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 72rb  ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 124va : «Et intuere qualiter incepit, velut de fera aliqua difficile cognita et apta {disputans} furari eum qui non valde vigilat. Attendite enim ait elemosinam vestram. Ita et Paulus dicit Philippensibus: Videte canes. Etenim occulte ingreditur fera. Et omnia evacuat {vel deinflat} sine sonitu. Insensibiliter aufer in universa que intus sunt ».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 19, § 1, PG 57, 273.52-59 : «Καὶ σκόπει πῶς ἤρξατο, ὡς περὶ θηρίου τινὸς δυσφωράτου διαλεγόμενος, καὶ δεινοῦ κλέψαι τὸν μὴ σφόδρα ἐγρηγορότα. Προσέχετε γὰρ, φησὶ, τὴν ἐλεημοσύνην ὑμῶν. Οὕτω καὶ ὁ Παῦλος λέγει Φιλιππησίοις· Βλέπετε τοὺς κύνας. Καὶ γὰρ λάθρα ἐπεισέρχεται τὸ θηρίον,καὶπάνταἐκφυσᾷ ἀψοφητὶ , καὶ ἀνεπαισθήτως ἐκφέρει τὰ ἔνδον ἅπαντα».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, Secunda Secundae, q. 132 a. 3 arg. 3: « Chrysostomus etiam dicit, matth. vi, quod inanis gloria occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt insensibiliter aufert. Ergo inanis gloria est peccatum mortale. Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super matth., quod cum cetera vitia locum habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum habet etiam in servis Christi ».
<Non hab.> Aniani translatio, hom. 19, Troyes, BM, 38, f. 86ra diff. [MM2021]
C ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
10 In homiliario] scrips., In omel’ Li446, Super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d1.5=IT5d22.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum 11* − [a] Et ideo hoc cautius cavendum mandat dicens:
11 Super Mattheum Bal45 Mag135 Ox19147 ] om. Li446, In Matthaeum (h om. 19) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,1 
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus.
marg.| Cor autem nostrum attendere debemus. Invisibilis enim est serpens quem observare iubemur, et latenter ingreditur et seducit. Sed in corde mundo si surreptio12 inimici successerit, mox homo iustus discernit quia spiritu alieno pulsatur; si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem diaboli non facile intelligit; et ideo premisit ne irascaris, ne concupiscas etc.13* quia qui malis istis subiectus est, cor suum non potest attendere. Sed quomodo potest fieri ut non coram hominibus eleemosynam faciamus aut si fiat, quomodo non sentiemus14. Si enim presente aliquo occurrerit pauper, quomodo dabitur15 ei absconse sed educendoeum in secreto, videtur quia datur. Sed considera quia non dixit ne tantum coram hominibus faciatis, sed addidit ut videamini ab eis . Qui ergo non ideo facit ut ab hominibus videatur, etsi coram hominibus fecerit, non tamen coram hominibus fecisse videtur. [c] Qui enim aliquid facit propter Deum, neminem videt in corde suo nisi Deum propter quem facit; [b] sicut artifex semper eum16 habet pre oculis qui sibi opus faciendum commisit.D f
f ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 13 (Mt. 5, 1), PG 56, 704.22-705.11 : «[a] Quod autem prae omnibus vitiis carnalibus periculosius esse in hominibus intellexit, hoc cautius cavendum mandat, dicens: Attendite ne eleemosynam vestram coram hominibus faciatis: quoniam omnia pene mala servos diaboli vexant. Concupiscentia autem vanae gloriae non solum servos diaboli, sed etiam servos Dei, et viros fideles impugnat: magis autem servos Dei, quam servos diaboli. Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius locum invenit gloriationis occasio. Attendite. Quid autem attendamus? locum secretum ubi homines non sunt? Sed quid prodest, si in loco quidem homines non fuerint, in corde autem fuerit cogitatio vana? Melius est ergo, ut in corde non sit cogitatio vana, quam ut homines non sint in loco. Si ergo cor nostrum attendere debemus, non oculis carnalibus aspicere, sed sensu vigilare necesse est circa cor: invisibilis enim est serpens et lubricus, quem observare jubemur, et latenter in sensus ingreditur, et seducit. Ideo enim non potest eum caro sordida aspicere, sed anima munda. Sicut enim in loco mundo et specioso, si modica sordes fuerit, de longe apparet: si autem ipse locus sordidus fuerit, quantumvis stercoris jaceat ibi, non apparet: nec enim potest requiri, si est ibi aliquid stercoris, ubi totum est stercus: sic et in corde mundo si surreptio inimici successerit, mox cor suum homo rectus discernit, quia a spiritu alieno pulsatur: si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem diaboli in se facile non intelligit. Quomodo enim introitum ejus intelligat, qui semper in eo est? Ideo et ante praemisit, dicens: Ne irascaris, ne concupiscas, ne jures, ne malum pro malo reddas, ne odias proximum tuum: quoniam qui malis omnibus istis subjectus, cor suum non potest attendere, nec intelligere diaboli seductionem in eo, quia in veste candida macula cito apparet, nigra autem vestis etsi tota sordidata fuerit, non cito apparet.Et quomodo non potest fieri ut coram hominibus eleemosynam faciamus, aut facientes non sentiamus? si praesente aliquo occurrerit pauper, quomodo detur ei absconse? Nam etsi non videtur quod datur, tamen videtur quia datur, ducendo eum secreto. Non prohibetur coram hominibus dari eleemosyna, sed vanae gloriae venatio inhibetur. Sed considera, quia non dixit tantummodo, Ne coram hominibus faciatis: sed addidit, Ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit, ut ab hominibus videatur, etsi coram hominibus fecerit, tamen non videtur coram hominibus fecisse. Ergo si sic facere eleemosynam non est possibile, ut nullus videat, aut sentiat: tamen eo proposito facere, ut non ab hominibus videamur, possibile est. Dicit enim Dominus: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant homines opera vestra bona, etc. (Mt.. 5. 16). Sicut ergo accensa lampas abscondi non potest: sic nec opus justitiae potest celari. Ergo non eleemosyna ingrata est ante Deum, quae hominibus visa fuerit, sed quae ideo facta fuerit, ut ab hominibus videatur. Utputa, omnis homo qui aliquod opus facit, cujus causa facit id quod facit, in corde suo illius aspicit et personam. Ecce facis epistolam, ut aliquem salutes amicum; quamdiu scribis, semper in corde tuo amici illius vides personam, propter quem scribis epistolam. [b] Item artifex tenens opus in manu, semper eum prae oculis suis habet, qui ei opus commisit faciendum, dum cogitat quomodo illud facere mandavit: [c] sic et qui propter Deum eleemosynam facit, neminem videt in corde suo, nisi personam Dei tantummodo, propter quem facit ». [MM2021]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
12 surreptio] surrectio Li446
13 etc. Li446] om. Ed1953
14 sentiemus] sentiemur Li446
15 dabitur] dabit Mt366
16 semper eum] inv. Ed1953
marg.| {CMT6d1.6=IT5d22.6} GREGORIUS. Octavo Moralium. 17* − Si ergo dantis gloriam querimus, et publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per hoc nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam querere, ut de illata laude, privata nesciant exultatione gaudere, quam infirmi quia perfecte contemnendo non superant, necesse est ut bonum quod operantur, abscondant. g
g ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 8, § 48, CCSL 143, lin. 112 sqq.: «Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera, in conspectu illius occulta seruamus. Si uero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt etiamsi a multis ignorentur. Sed ualde perfectorum est sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere ut de illata laude, priuata nesciant exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis ueraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est ut bonum quod operantur, abscondant». [MM2020]
17 .VIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT6d1.7=IT5d22.7} AUGUSTINUS. In sermone Domini de monte. 18* {2,2} − In hoc vero quod dicit ut videamini ab eis, nihil addens, apparet hoc eum prohibuisse ut ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et Apostolus qui dicith: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem », alio loco diciti: « Ego omnibus19 per omnia placeo ». Quod non ideo facit20 ut placeret hominibus, sed Deo, ad cuius amorem corda hominum volebat convertere, ex eo quod eis placebat; sicut non absurde loqueretur qui diceret. In hoc opere quo navem quero, non navem quero sed patriam.E
h Gal. 1, 10.
i 1Cor. 10, 33.
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
18 In sermone… monte] De sermone Domini Ed1953
19 omnibus] hominibus Li446
20 facit] faciebat Li446
marg.| {CMT6d1.8=IT5d22.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte.21* − Dicit autem
21 De sermone Domini in monte] De verbis Domini Li446
ut videamini ab eis
marg.| quia sunt quidam qui sic faciunt iustitiam coram hominibus ut non videantur ab eis sed ut ipsa opera22 videantur et glorificetur Pater qui in celis est. Non enim suam iustitiam deputant sed eius cuius fide vivunt.F
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
22 ut non... opera] non ut ipsi Li446
marg.| {CMT6d1.9=IT5d22.9} AUGUSTINUS. In sermone Domini de monte. 23* − In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in celis est, nihil aliud demonstrat, nisi illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede queramus.
23 In sermone… monte] De sermone Domini Ed1953
marg.| {CMT6d1.10=IT5d22.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Quid24 autem a Deo recipies qui Deo nihil dedisti nam quod propter Deum fit, Deo datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos effunditur. Que est autem sapientia res dare, et verba vacua comparare, et mercedem Dei contemnere vel illum aspice a quo laudem exspectas, qui te propter Deum facere putat; alioquin vituperaret te magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium anime.j
j ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 22, § 11, CCSL 143A, lin. 8 sqq.: «[a
24 Quid] Quia Li446
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 5, 43-6, 4 legitur in feria 6 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 604; Rom.]
marg.| {CMT6d2.1=IT5d23.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 25* −Generaliter supra Dominus iustitiam nominavit cum dixitk: «Attendite ne iustitiam vestram26*» etc. Nunc autem per partes exequitur.G
k Mt. 6, 1.
G ¶Codd. : As115 (36rb) Li446 Ed1953 (p. 98) {MM2018}{MM2019} {MM2020}
25 in monte] om. Ed1953
26 vestram] om. Ed1953
marg.| {CMT6d2.2=IT5d23.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Ponit autem tria fortia bona, scilicet eleemosynam, orationem et ieiunium, contra tria mala adversus que Dominus temptationis bellum suscepit pugnavit enim pro nobis contra gulam in eremo, contra avaritiam supra montem, contra vanam gloriam supra templum. Est ergo eleemosyna que dispergit, contra avaritiam que congregat; ieiunium contra gulam, quia ei contrarium; oratio vero contra vanam gloriam, quia cum omne malum ex malo nascatur, sola vana gloria de bono procedit ideo non destruitur per bonum, sed magis nutritur nullum ergo remedium potest esse contra vanam gloriam nisi oratio sola.
marg.| {CMT6d2.3=IT5d23.3} AMBROSIUS. − Omnis autem sententia discipline christiane in misericordia et pietate est.
Et ideo ab eleemosyna incipit, dicens cum ergo:
Numérotation du verset Mt. 6,2 
Facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. l
l ¶Fons : <revera> Ambrosiaster , In Tim. 4, 8, CSEL 81/3, p. 275.4: «3. corporis autem exercitium nihil aliud quam carnis frena sunt. si quis ergo, quia misericordia magna res est, lubricum tamen carnis patiatur huiusmodi, quid fiet? sine dubio vapulabit, quia illud oportuit fieri et hoc minime praetermitti. si autem solum corporis habuerit (habuit) exercitium, perennis ignis poenas patietur, sicut in evangelio dominus repromisit; omnis enim summa disciplinae nostrae in misericordia et pietate est».
<Non hab.> Gloss-e [MM2019]*
marg.| {CMT6d2.4=IT5d23.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.12} − Tuba autem est omnis actus vel sermo per quem operis iactantia demonstratur; puta, qui facit eleemosynam quando aliquem videt presentem vel intercedente aliquo, aut honestiori persone que potest retribuere; alias autem non facit. Sed et si in loco secreto fecerit eo proposito ut laudabilis videatur, tuba est.
marg.| {CMT6d2.5=IT5d23.5} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 27* {2,1} − Sic ergo quod dicit noli tuba canere ante te, ad hoc respicit quod superius ait attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus.
27 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d2.6=IT5d23.6} HIERONYMUS. In Mattheum. − Qui autem tuba canit eleemosynam faciens, hypocrita est. m
Et ideo subdit:
m ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 34.711: «Cum ergo facis elemosinam, noli tuba canere ante te sicut hypochritae faciunt in synagogis et in uicis, ut honorificentur ab hominibus. qui tuba canit elemosinam faciens hypochrita est, qui in synagogis et angulis platearum orat ut uideatur ab hominibus hypochrita est, qui ieiunans demolitur faciem suam ut uentris inanitatem monstret in uultu et hic hypochrita est». [FG2013]
Sicut hypocrite faciunt.
marg.| {CMT6d2.7=IT5d23.7} ISIDORUS. In libro Etymologiarum. 28* − Nomen hypocrite tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario colore, ut ad persone, quam simulant, colorem perveniant, modo in specie viri, modo in femine, ut fallant populum dum in ludis agunt.n
n ¶Fons : Isidorus Hispalensis , Etymologiarum siue Originum libri, lib. 10, § 119, ed. Lindsay: «Nomen autem hypocritae tractum est ab specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes uultum caeruleo minio que colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et uario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem peruenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie uiri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et uirginali cetera que specie, aetate sexu que diuerso, ut fallant populum, dum in ludis agunt». [MM2018]
28 in libro] om. Ed1953
marg.| {CMT6d2.8=IT5d23.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 29* {2,3} − Sicut ergo hypocrite, id est simulatores, tamquam imitatores personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt non enim qui agit partes agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum sic et in Ecclesiis in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est simulat enim se iustum et non exhibet, qui totum fructum in laude hominum ponit.
29 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d2.9=IT5d23.9} GLOSSA. − Et ideo subdit loca publica, cum dicit in synagogis et vicis; et finem intentum cum subdit:
Ut honorificentur ab hominibus.
marg.| {CMT6d2.10=IT5d23.10} GREGORIUS. Trigesimo primo Moralium. 30 − Sciendum vero est quod sunt nonnulli31 qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; quos nequaquam credendum est inter hypocritarum numerum currere quia32 aliud est infirmitate, aliud « callida simulatione »opeccare.H p
o Iohannes Sarusberiensis , Policraticus, lib. 3, c. 13, CCCM 118, lin. 67 ;   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 62, CCCM 116, lin. 257.
p ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 39, 16, lib. 31.24, § 13, CCSL 143B, P. 1567.69-78: «Sciendum uero est quia sunt nonnulli quos caritatis gremio nutriens mater ecclesia tolerat, quousque ad spiritalis aetatis incrementa perducat, qui nonnumquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exsequi non ualent. Ad dona namque spiritalia minime assurgunt, et idcirco his qui sibi coniuncti sunt ad tuenda ea quae terrena sunt seruiunt; et nonnumquam in defensionis eiusdem iracundia excedunt. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum incurrere [currere Manchester 83], quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: 1Cor.), c. 17, PL 73, 1316.9.
<Paral. Thomae de Aquino> Contra impugnantes Dei cultum et religionem, c. 26, § 2, Leonina t. 41, p. A166: «Sed hoc removet Gregorius 31 lib. mor. super illud Iob xxxix, 16, frustra laboravit nullo timore cogente: ubi sic dicit: sciendum vero quia sunt nonnulli quos caritatis gremio nutriens mater Ecclesia tolerat, quo usque ad spiritualis aetatis incrementa perducat: qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; et infra: hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare». Summa theologiae, II IIae, q. 111 a. 2 arg. 2: «Praeterea, Gregorius dicit, xxxi moral., sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Sed illi qui tenent habitum sanctitatis et meritum perfectionis non exequuntur, sunt simulatores, quia exterior habitus sanctitatis opera perfectionis significat. Non ergo simulatio est idem quod hypocrisis».
<Non hab.> Liber Gregorialis in loc. cit.
¶Nota : Les deux citations parallèles de la sentence dans le corpus thomasien sont faites indépendamment de la Catena et sans doute du Liber Gregorialis qui ne cite cette sentence qu’à propos de 1Cor. 17 et non à propos de Mt. 5. La Somme de théologie fait cependant écho à la formule callida simulatione .[MM2020]
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
30 .XXXI.] om. Ed1953
31 nonnulli] non nunquam Li446
32 quia] quod Li446
marg.| {CMT6d2.11=IT5d23.11} AUGUSTINUS. In sermone Domini in monte. 33* {LC2,3} − Tales autem qui simulatione peccant, ab inspectore cordis Deo mercedem non capiunt, nisi fallacie supplicium.
Et ideo subditur:
33 In... monte] De sermone Domini Ed1953
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
marg.| {CMT6d2.12=IT5d23.12} HIERONYMUS. − Non Dei mercedem, sed suam laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.q
q ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 35.728-729: «Te autem faciente elemosinam nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua. non solum elemosinam sed quodcumque facientes boni operis debet sinistra nescire; si enim illa scierit, statim dextra opera commaculatur. amen dico uobis: receperunt mercedem suam, non dei mercedem sed suam; laudati sunt enim ab hominibus quorum causa exercuere uirtutes». [FG2013]
marg.| {CMT6d2.13=IT5d23.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 34* {2,6} − Hoc autem respicit ad illud quod supra posuit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Sic ergo non quomodo illi eleemosynam facias, sed quomodo facienda sit, iubet convenienter, cum dicit:
34 in monte] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,3 
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
marg.| {CMT6d2.14=IT5d23.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 35* {hom.19} − Hoc autem per superabundantiam dicitur, ac si dicat si possibile est teipsum ignorare, et ipsas manus latere possibile esset, studiosissimum est tibi.
35 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d1.15=IT5d23.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Apostoli autem interpretantur in libro canonum sic dextera est populus christianus, qui est ad dexteram Christi; sinistra autem est omnis populus, qui est ad sinistram. Hoc ergo dicit, ne christiano eleemosynam faciente, qui est dextera, infidelis aspiciat, qui est sinistra.
marg.| {CMT6d2.16=IT5d23.16} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 36* − [a] Sed secundum hoc videbitur nulla esse culpa velle placere fidelibus37, cum tamen in quorumlibet hominum38 laudem39* finem boni operis constituere prohibeamur. Ut autem te imitentur quibus facta tua placuerint40, non tantum fidelibus sed etiam infidelibus exhibendum est. Si autem (ut alii dicunt) sinistram41 inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis, cur ipse Dominus inimicis Iudeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? Deinde quomodo42 cum ipso inimico faciemus, ut illud43 impleamus preceptumr: « Si esurierit inimicus tuus, ciba illum »? Tertia opinio est ridenda eorum qui dicunt44, sinistre nomine uxorem significari; ut quoniam in re familiari tenaciores45 pecuniarum solent esse femine, lateat eas cum aliquid46 viri egenis47* impendunt, propter domesticas lites. Non autem solis viris hoc preceptum datum est, sed etiam feminis48. Cui49 ergo sinistre iubetur femina occultare opus misericordie sue ? An etiam vir sinistra erit femine? Quod si50 quispiam putat, cum preceptum sit talibus, ut se invicem bonis moribus lucri faciant, non sibi debent occultare bona opera sua nec furta facienda sunt ut promereatur Deus. Quod si occultandum est aliquid quamdiu alterius infirmitas equo animo id51* non potest sustinere, quamvis non illicite fiat, non tamen femina 52 per sinistram significari facile apparet totius capituli significatione; et etiam quam sinistram vocet. Quod enim in53* hypocritis culpatum est, [c] quod scilicet laudes hominum querunt, [b] hoc tu facere vetaris; [d] quapropter sinistra54 videtur significare delectationem laudis, dextera autem significat intentionem implendi precepta divina. Cum igitur55* conscientie facientis56* eleemosynam miscet se appetitio laudis humane, fit sinistra conscientia57 dextere. Nesciat ergo sinistra etc.58*, id est non se misceat conscientie tue laudis humane appetitio. [f] Dominus autem noster multo magis prohibet solam sinistram in nobis operari, quam eam59 misceri60* operibus dextere. [e] Quo autem fine hoc 61 dixerit , ostendit cum subdit:
r Rm. 12, 20; cf. Prv. 25, 21.
36 in monte] om. Ed1953
37 fidelibus] filibus cacogr. Li446
38 hominum] hominis Ed1662
39 laudem] laude Ed1657 Ed1953
40 placuerint] placuerunt Ed1475C Ed1570 Ed1612
41 sinistram] sinistra Ed1520
42 quomodo] om. Li446
43 illud Ed1570 Ed1953 ] id Li446
44 dicunt] debent Ed1569
45 tenaciores] teneaciores Li446
46 aliquid] quid Li446 , aliud Ed1569
47 egenis Li446 Mt366 Ed1475C Ed1571 Ed1612 Ed1637 Ed1657 ] alienis Ed1520 Ed1569 Ed1570 Ed1662 Ed1953
48 feminis] factis Li446
49 Cui] Cum Ed1475C Ed1571 Ed1637 Ed1657
50 si] om. Ed1520
51 equo animo - id] inv. Ed1475C Ed1520 Ed1569 Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1953, + quod Li446
52 femina] feminam Ed1657
53 in] om. Ed1570 Ed1637 Ed1953
54 sinistra] sinistram Ed1612
55 igitur] ergo Ed1475C Ed1520 Ed1569 Ed1570 Ed571 Ed1612 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1953
56 facientis] faciendi Ed1475C Ed1570 Ed1612, facienti Ed1953
57 conscientia] conscia Ed1475C Ed1569 Ed1637 Ed1657 Ed1662 , conscientiae Ed1612
58 etc. Li446 Mt366] om. Ed1475C Ed1520 Ed1570 Ed571 Ed1612 Ed1637 Ed1657 Ed1662 Ed1953
59 eam] ea Ed1520
60 misceri] miscere Ed1953
61 hoc] + autem Li446
Numérotation du verset Mt. 6,4 
Ut62 sit eleemosyna vestra63 in abscondito,
62 Ut] Vel Ed1569
63 vestra] tua Mt366
marg.| id est in ipsa bona conscientia, que humanis oculis64 demonstrari non potest, nec verbis aperiri, quandoquidem multi multa mentiuntur. [j] Sufficit autem tibi ad promerendum premium ipsa conscientia, [h] si ab eo exspectas premium qui solus conscientie inspector est. [g] Et hoc est quod subditur:
64 humanis oculis] inv. Li446
Et pater tuus, qui videt65 in abscondito, reddet tibi.
65 videt] ut Ed1612
marg.| [k] Multa latina exemplaria habent: Reddet tibi palam .I s t
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 6, CCSL 35, linea 119 sqq.: «[a] si intellexeris sinistram infideles dici, uidebitur nulla esse culpa placere uelle fidelibus, cum prorsus nihilo minus in quorumlibet hominum laude fructum et finem boni operis constituere prohibeamur. quod autem ad id pertinet, ut te imitentur quibus recte facta tua placuerint, non tantum fidelibus sed etiam infidelibus exhibendum est, ut laudandis bonis operibus nostris deum honorent et ueniant ad salutem. si autem sinistram inimicum putaueris, ut nesciat inimicus tuus cum elemosinam facis, cur ipse dominus inimicis iudaeis circumstantibus misericorditer sanauit homines? cur apostolus petrus, sanato eo quem ad portam speciosam debilem miseratus est, etiam iras inimicorum in se atque in alios christi discipulos pertulit? deinde si non oportet scire inimicum, cum elemosynam facimus, quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, potum da illi. tertia solet esse carnalium opinio tam absurda et ridenda, ut non eam commemorarem, nisi expertus essem non paucos eo errore detineri, qui dicunt sinistrae nomine uxorem significari; ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas, cum aliquid egenis misericorditer inpendunt uiri earum, propter domesticas lites. quasi uero soli uiri christiani sint, et non hoc praeceptum etiam feminis datum sit . cui ergo sinistrae iubetur femina occultare opus misericordiae suae? an etiam uir sinistra erit feminae? quod absurdissime dicitur. aut si quispiam putat inuicem sibi sinistras esse, si ab altero ita erogetur aliquid de re familiari, ut sit contra alterius uoluntatem, non erit christianum tale coniugium. sed necesse est, ut quisquis eorum elemosinam facere uoluerit ex praecepto dei, quemcumque aduersum habuerit, inimicus sit praecepto dei et ideo inter infideles deputetur. praeceptum est autem de talibus, ut bona sua conuersatione ac moribus lucri faciat uxorem maritus fidelis uel maritum mulier fidelis. quapropter non sibi debent occultare bona opera sua, quibus inuitandi sunt ab inuicem, ut alter alterum possit ad christianae fidei communionem inuitare. nec furta facienda sunt, ut promereatur deus. quod si occultandum est aliquid, quam diu alterius infirmitas aequo animo id non potest sustinere - quod tamen non iniuste atque inlicite fit -, non tamen ipsam nunc sinistram significari totius capituli consideratione facile apparet, in qua simul inuenietur, quam sinistram uocet. cauete, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud patrem uestrum qui in caelis est. generaliter hic iustitiam nominauit, deinde partiliter exsequitur. est enim pars aliqua iustitiae opus quod per elemosynam fit, et ideo conectit dicendo: cum ergo facis elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in sinagogis et in uicis, ut glorificentur ab hominibus. ad hoc respicit quod superius ait: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis. quod autem sequitur: amen dico uobis, perceperunt mercedem suam, ad illud respicit quod supra posuit: alioquin mercedem non habebitis apud patrem uestrum qui in caelis est. deinde sequitur: te autem faciente elemosinam. cum dicit: te autem, quid aliud dicit quam: non quomodo illi? quid ergo mihi iubet? te autem, inquit, faciente elemosinam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum, quid faciat dextera eorum. quod igitur in illis culpatum est, [b] hoc tu facere uetaris. [c] in illis autem hoc culpatum est quod ita faciunt, ut laudes hominum quaerant. [d] quapropter nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis elemosinam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere. [e] ut sit elemosina tua in abscondito. quid est in abscondito nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri? quando quidem multi multa mentiuntur. quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, quae sunt uisibilia et temporalia. sit ergo elemosina tua in ipsa conscientia, ubi multi elemosinam faciunt bona uoluntate, etiamsi pecuniam uel si quid est aliud quod inopi largiendum est non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis rei gratia uolunt misericordes uideri, in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione quae in deum est elemosynam faciant, et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel alicuius rei fragilis et temporalis cupiditas. [f] sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram in nobis operari, quando etiam misceri eam uetat operibus dextrae, ut scilicet non modo sola temporalium rerum cupiditate caueamus elemosinam facere, sed nec ita in hoc opere adtendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundando, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quomodo erit, si duobus dominis seruit, nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragilium que rerum amore obnubilat? [g] sit ergo elemosina tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi. rectissime omnino et uerissime. [h] si enim praemium ab eo expectas qui conscientiae solus inspector est, [j] sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia! [k] multa latina exemplaria sic habent: et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi palam» .
t ¶Nota : Combefis , Bibliotheca concionatoria, 1662, t. 2, p. 93 reproche à la «nova Catena» de Nicolaï une coquille (Cum ergo au lieu de Cui ergo) non conforme au texte d’Augustin.   Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 8, p. 49-51 rétorque que cette leçon ne lui est pas propre: il a respecté le texte d’Antoine de Sienne pensant qu’il s’agissait d’une reformulation thomasienne qui faisait sens et n’avait pas à être corrigée. (La leçon remonte en fait aux incunables). Combefis ne reproche pas à Nicolaï la leçon «egenis» conforme à la fois au texte médiéval, à Augustin, aux éditions de Morelles (Ed1612) et d’Antoine de Sienne (Ed1637), à laquelle il préfère alienis hérité de la Piana (Ed1570 etc.). [MM2020]
marg.| {CMT6d2.17=IT5d23.17} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Impossibile est enim66 ut opus bonum hominis in abscondito dimittat Deus sed in hoc seculo manifestat et in illo glorificat quia gloria Dei est, sicut et diabolus manifestat malum67 in quo malitie eius virtus ostenditur. Proprie autem publicat Deus omne bonum in seculo illo cuius bona non sunt communia bonis et malis. Ideo cuicumque illic bene fecerit Deus, manifestum est quia pro68 mercede iustitie sue meruit illud. Merces autem iustitie in hoc seculo manifesta non est quia hic non solum boni sed etiam mali sunt divites.J
66 est enim] inv. Md214
67 malum] om. Md214
68 pro] non Md214
marg.| {CMT6d2.18=IT5d23.18} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 69* − Sed in grecis exemplaribus, que propria sunt, non invenimus palam .K u
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 9, CCSL 35, lin. 218 sqq.: «sed quia in graecis, quae priora sunt, non inuenimus palam , non putauimus hinc esse aliquid disserendum».
69 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d2.19=IT5d23.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 70* {hom.19} − Si ergo vis habere inspectores eorum que facis, ecce habes non solum angelos aut archangelos sed Deum universorum.L
70 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 3 
marg.| {CMT6d3.1=IT1.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 71 − Salomon dicit72 v: « Ante orationem prepara animam tuam ». Quod quidem facit qui faciens eleemosynam venit ad orationem73. Bona enim opera excitant74 fidem cordis et dant confidentiam anime apud75 Deum orandi. Ergo eleemosyna preparatio est orationis. Et ideo 76* Dominus post eleemosynam convenienter de oratione nos instruit . M w
v Sir. (Eccli.) 18, 23.
w ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 15 (Mt. 6, 16), PG 56, 715.68-74 ; St-Omer, BM, 10, f. 62va : «Item dicit Salomon: Ante orationem praepara animam tuam. Ille praeparat animam suam ante orationem, qui faciens eleemosynam venit ad orationem. Sicut enim oleum accendit lumen lucernae, ita et bona opera excitant fidem cordis, et dant confidentiam animae apud Deum orandi. Ergo eleemosyna praeparatio est orationis». [MM2020]
71 Chrysostomus Super Mattheum] Hic incipit capitulum 6 : Li446² (add. marg. : “.vi.” ) Ka5 Mt366 ( 23rb ) Ed1618 Ed1953 | Super Mattheum] om. Ka5
72 dicit] dixit Md214
73 orationem] hominem Md214
74 excitant] expectant Li446
75 apud] om. Md214
76 ideo] idem Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT6d3.2=IT1.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 77* {2,6} − Non autem hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; sic nec superius ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus.
77 in monte As115] om. Ed1953
marg.| {CMT6d3.3=IT1.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Est autem oratio quasi quoddam spirituale tributum, quod anima offert Deo de visceribus suis. Quanto ergo gloriosior est, tanto cautius est servanda, ne propter homines facta vilescat.
Et ideo dicit:
Numérotation du verset Mt. 6,5 
Cum oratis, non eritis sicut hypocrite.
marg.| {CMT6d3.4=IT1.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 78 . {hom.19} − Hypocritas vocat, qui Deum se fingentes orare, homines circumspiciunt; et ideo subdit qui amant in synagogis orare.
78 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d3.5=IT1.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Puto autem quod non ad locum hoc refert Dominus, sed ad propositum orantis in conventu enim fidelium orare laudabile est, sicut dictum estxin Ecclesiis benedicite Deum. qui ergo sic orat ut ab hominibus videatur, non Deum aspicit, sed homines; et ideo quantum ad propositum suum in synagoga orat. Cuius autem orantis mens solum aspicit Deum, quamvis in synagoga oret, tamen apud se in secreto videtur orare.
Sequitur:
x Ps. 67, 27.
Et in angulis platearum ut videantur absconse orare.
marg.| Et sic dupliciter laudantur et quia orant, et quia absconse orant.
marg.| {CMT6d3.6=IT1.6} GLOSSA. − Vel anguli platearum sunt ubi via per transversum vie ducitur et quadrivium reddit.
marg.| {CMT6d3.7=IT1.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Eo ergo proposito in conventu vetat orare, ut a conventu videatur.
Unde subditur:
ut videantur ab hominibus.
marg.| Orans ergo nihil novum faciat quod aspiciant homines, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo.
marg.| {CMT6d3.8=IT1.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 79* {2,6} − Non autem videri ab hominibus nefas est, sed ideo hoc agere ut ab hominibus videaris.
79 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d3.9=IT1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 80 {hom.19} − A vana enim gloria ubique erui bonum est, maxime autem in oratione; si enim in hoc cogitationibus circumferimur, si ad orandum ingressi fuerimus hanc habentes egritudinem, qualiter intelligemus ea que a nobis dicuntur.
80 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d3.10=IT1.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 81* {2,6} − Sic etiam fugienda82 est hominum scientia, si hoc animo aliquid fiat ut fructus exspectetur placendi hominibus.
Unde subditur:
81 in monte] om. Ed1953
82 etiam fugienda] autem fugiendum Li446
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
marg.| {CMT6d3.11=IT1.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Unusquisque enim ubi seminat, ibi metit unde qui propter homines orant, non propter Deum, ab hominibus, non a Deo laudantur.
marg.| {CMT6d3.12=IT1.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 83 {hom.19} − Dicit autem receperunt, quia Deus retributionem que est ab ipso, tribuere vellet; illi autem eam que est ab hominibus, usurpant. Quomodo autem orandum sit, subiungit dicens
83 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,6 
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito.
marg.| {CMT6d3.13=IT1.13} HIERONYMUS. − Hoc simpliciter intellectum erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 35.734: «Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito. et simpliciter intellectum erudit auditorem ut uanam orandi gloriam fugiat. sed mihi uidetur hoc magis esse praeceptum ut inclusa pectoris cogitatione labiis que compressis oremus dominum, quod et annam in regum uolumine fecisse legimus: labia, inquit, tantum eius mouebantur, et uox illius non audiebatur». [FG2013]
marg.| {CMT6d3.14=IT1.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.13} − Ut nemo sit ibi nisi ille qui orat testis enim orantem gravat, non adiuvat.
marg.| {CMT6d3.15=IT1.15} CYPRIANUS. De oratione dominica. 84* − [1] In abditis etiam locis orare magis convenit fidei ut sciamus Dominum ubique esse presentem et maiestatis sue plenitudine occulta penetrare. [2] Possumus etiam intelligere et85* ostium domus, os corporis ut non clamosa voce oremus Deum sed tacito corde propter tria: primo quia Deus non voce clamosa pulsandus est sed conscientia recta placandus quia86 est cordis auditor, secundo quia secretas petitiones87* tuas non oportet alterum scire nisi te et Deum, tertio quia clamose orans alterum iuxta te non permittis orare.N z
z ¶Fons : [1] Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 4, CCSL 3A, lin. 43 sqq.: «Denique magisterio suo dominus secrete orare nos praecepit, in abditis et secretis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus deum ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: ego deus adproximans et non deus de longinquo».
[2] <revera>   Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 13 (Mt. 5, 6), PG 56, 710.27 -45; St-Omer, BM, 10, f. 59va : «Possumus intelligere et ostium domus os corporis, ut non clamosa voce oremus Deum, sed desiderio tacito. Nam ex clamosa oratione multa mala nascuntur, maxime haec tria. Primum, qui clamose orat, non credit Deum ubique esse, et absconsa audire. Et [om. PG] ideo dupliciter Deum honorat, qui absconse orat: primum, quia orat: secundo, quia credit eum absconsa audire, sicut et audit. Nam Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus quia non est vocis auditor, sed cordis. Secundum autem malum, quia [quod PG] mysteria secretarum petitionum tuarum, quas forte non oportebat alterum scire nisi [praeter PG] te et Deum, in auribus bonorum hominum et malorum audienda committis, et non [+ solum non PG] audiris a Deo, quia indisciplinate orasti, sed adhuc ab hominibus derideris, quibus absconsa tua manifestasti. Tertium vero malum, quia clamose orans, alterum iuxta te [iuxta te alterum PG] non permittis orare». [MM2019]
N ¶Codd. : Li446 (54rb ) Ed1953 {MM2019}
84 dominica] Domini Ed1953
85 et Li446] per Ed1953
86 quia Ed1953 ] qui Li446
87 petitiones] orationes Ed1953
marg.| {CMT6d3.16=IT1.16} Ex collationibus Patrum. 88* − Cum summo etiam est orandum silentio, ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostre petitionis intentio.O aa
aa ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 35, CSEL 13, p. 283.5-9: «Propter quod cum summo est orandum silentio, non solum ne fratres adstantes nostris susurris uel clamoribus auocemus et orantium sensibus obstrepamus, sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio». [MM2019]
O ¶Codd. : As115 ( 37rb) Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
88 Ex collationibus patrum] Cassianus Collatines Ed1953
marg.| {CMT6d3.17=IT1.17} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 89 {2,6} − Vel per cubicula nostra sunt intelligenda corda nostra de quibus diciturab: « Que dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini ». Ostium est carnalis sensus; foris sunt omnia temporalia, que per sensum cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt.P
ab Ps. 4, 5.
P ¶Codd. : Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
89 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d3.18=IT1.18} CYPRIANUS. De oratione dominica. 90* − Que autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loquaris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum teipsum non audias? Hoc est ab hoste non cavere, hoc est Deum91 negligentia orationis offendere.Q ac
ac ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 31, CCSL 3A, lin. 574: «Quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis cogitationibus et profanis cum dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum deo loqueris? quomodo audiri te a deo postulas, cum te ipse non audias? uis esse dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse non sis? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando oras deum, maiestatem dei neglegentia orationis offendere, hoc est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona ecclesiae loquentis in cantico canticorum: ego dormio et cor meum uigilat». [MM2019]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
90 dominica] Domini Ed1953
91 Deum] + vero? Li446
marg.| {CMT6d3.19=IT1.19} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 92* {2,6} − Claudendum est ergo ostium, id est carnali sensui resistendum, ut oratio spiritualis dirigatur ad patrem, que fit in intimis cordis, ubi oratur pater in abscondito.
Unde sequitur:
92 in monte] om. Ed1953
Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.R
R ¶Codd. : Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT6d3.20=IT1.20} REMIGIUS. − Et est sensus: Sufficiat tibi ut ille solus noverit tuam orationem; qui93 omnium corda novit occulta quia ipse qui est inspector, erit exauditor.S
S ¶Codd. : Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
93 qui] om. Li446
marg.| {CMT6d3.21=IT1.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 94 {hom.19} − Non autem dixit gratis dabit sed reddet tibi. Etenim debitorem seipsum tibi constituit.T
T ¶Codd. : Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
94 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 4 
marg.| {CMT6d4.1=IT2.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 95* {1,7} − Sicut hypocritarum est96 prebere se spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita est ethnicorum, id est gentilium, in multiloquio se putare exaudiri.U
Et ideo subditur:
U ¶Codd. : As115 (37rb) Li446 (54va ) Ed1953 {MM2019}
95 in monte As115] om. Li446
96 est] et cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 6,7 
Orantes autem nolite multum loqui.
marg.| {CMT6d4.2=IT2.2} Ex collationibus Patrum. 97* − Frequenter enim sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis, inserere98* aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus.V ad
ad ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 36, CSEL 13, p. 283.12-14: «Ob quod frequenter quidem, sed breuiter est orandum, ne inmorantibus nobis inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus». [MM2019]
V ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2019}
97 Ex... Patrum] Cassianus Collationes Ed1953
98 inserere] inferre Li446
marg.| { CMT6d4.3=IT2.3} AUGUSTINUS. Ad Probam. − Non tamen 99, ut quidam putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in orando et prolixius oraverit, ut nobis preberet exemplum. Dicuntur fratres in Egypto crebras quidem habere orationes sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatos 100* ne illa vigilanter101* erepta, que oranti102 plurimum103 est necessaria, per productiores moras hebetetur intentio. Ac per hoc ipsi satis ostendunt hanc intentionem sicut non esse obruendam 104* si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam105. Absit enim106* ab oratione multa locutio sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari, est eum quem precamur diuturna cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu.W ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 19-20, CCSL 31B, p. 226.355-227.371 ; CSEL 44, p. 62.1-63.1 : «Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctauerit in orando et quod prolixius orauerit. Vbi quid aliud quam nobis praebebat exemplum in tempore precator opportunus, cum patre exauditor aeternus? 20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes sed eas tamen breuissimas et raptim quodammodo iaculatas , ne illa uigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras euanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non est obtundenda , si perdurare non potest, ita si perdurauerit, non cito esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si feruens perseuerat intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere uerbis; multum autem precari est ad eum, quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrimas nostras in conspectu suo et gemitus noster non est absconditus ab eo, qui omnia per uerbum condidit et humana uerba non quaerit».
<Paral. Thomae de Aquino> In IV Sententiarum, d. 15 q. 4 a. 2 qa. 2 ad. 1 : «Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum ibidem, absit ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intentio; nam multum loqui est in orando rem necessariam verbis superfluis agere; multum autem precari est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis exercitatione pulsare». - Summa theologiae, IIa IIae q. 83 a. 14 ad 1 : «Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Probam, non est hoc orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus; aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est quod pernoctaverit in orando, et quod prolixius oraverit, ut nobis praeberet exemplum. Et postea subdit, absit ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Plerumque autem hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur». – Summa theologiae, IIa IIae q. 83 a. 14 co. : «Unde et conveniens est ut oratio tantum duret quantum est utile ad excitandum interioris desiderii fervorem. Cum vero hanc mensuram excedit, ita quod sine taedio durare non possit, non est ulterius oratio protendenda. Unde Augustinus dicit, ad Probam,"dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non ess e obruendam [= codd. Piana Ed1467, obtundendam Leon10] si perdurare non potest, ita, si perduraverit, non cito esse rumpendam". Et sicut hoc est attendendum in oratione singulari per comparationem ad intentionem orantis, ita etiam in oratione communi per comparationem ad populi devotionem».
¶Nota : La leçon iaculatos n’est pas attestée par les éditions d’Augustin (CSEL 44) ; elle est induite par la lecture du passage parallèle de Cassien, Institutiones, 2.7.2 qui traite de la prière et renvoie aux métanies pratiquées par les pères du désert : « itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari. quod etiam nos uerum esse utinam non experimentis et cotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eandem incuruationem membrorum non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari ». – La leçon non esse obruendam n’a pas non plus d’équivalent dans la tradition directe d’Augustin recensée, mais elle est confirmée par la tradition manuscrite de la Secunda Secundae, bien que les éditeurs léonins l’aient malheureusement corrigée à partir du texte reçu d’Augustin. Il est donc certain ici que Thomas a eu recours à la Catena pour citer la lettre à Proba dans la Somme de théologie. [MM2021]
99 tamen] tm. As115
100 iaculatos] iaculatas Ed1953
101 vigilanter] violenter Ed1953
102 oranti] orandi Mt366
103 plurimum] pplm As115 (cacogr.)
104 esse obruendam] est obtundenda Ed1953
105 rumpendam] corrumpendam As115
106 enim] autem Ed1953
marg.| {CMT6d4.4=IT2.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 107* {hom.19} − Dissuadet igitur per hoc inanem locutionem in orando; puta cum non petimus decentia a Deo, sed potentatus et glorias, inimicos superare, et pecuniarum abundantiam. Iubet ergo hic non longas orationes facere. Longas autem dico non tempore, sed multitudine eorum que dicuntur. Perseverare tamen oportet eos qui petunt. Orationi enim, ait Apostolusaf, instantes; non tamen iubet decem millium versuum orationem componere, et corde tenus enuntiare; quod occulte insinuat, cum dixit: nolite multum loqui .
af Rm. 12, 12.
107 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d4.5=IT2.5} GLOSSA. − [a] Damnat108 autem multiloquium orationis veniens de infidelitate.
Unde sequitur:
108 Damnat] Damnant Li446
sicut ethnici faciunt.
marg.| [a] Gentilibus enim erat necessaria verborum multiplicitas, propter demones qui nescirent109* quid illi peterent nisi illorum verbis instructi.X ag
Unde sequitur:
ag ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 6, 7) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 24a marg., Cas574 (42)], ed. Gloss-e : «[a] Gentibus erat necessaria verborum multiplicitas propter demones qui nescirent quid illi peterent nisi illorum verbis instructi. [b] Damnat autem multiloquium de infidelitate, sed non multas lacrimas, non multas obsecrationes in cordis puritate quod sancti faciunt. Et Iesus legitur fecisse qui pernoctavit in oratione. Sed verbo tenus sine affectione vacuas aures dicit [Dei Rusch] implere malum est quasi in hoc audiamur». <Non hab.> : PL LLT. [MM2022]
X ¶Codd. : As115 Ber111 (35ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
109 nescirent] nesciebant Ed1953
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
marg.| {CMT6d4.6=IT2.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 110* {2,7} − Et revera omne multiloquium a gentilibus venit, qui exercende lingue potius quam mundando animo dant operam, et hoc studii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferre conantur.
110 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d4.7=IT2.7} GREGORIUS. Vicesimo tertio Moralium. 111* − Sed veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare. ah Y
Et ideo subditur:
ah ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 41, 3, lib. 33, § 23, CCSL 143B, p. 1712.49-51.: «Veraciter namque orare, est amaros in compunctione gemitus, et non composita uerba resonare».
<Non hab.> Liber Gregorialis.
¶Nota : Sentence ‘best-seller’ citée à l’identique en particulier par Bonaventure, Etienne de Bourbon (De diversis materiis praedicabilibus 2, 7, 14), Guillaume Durant (Rationale, 5, 2, 55), Sicard de Crémone (Mitralis 5, 10), ainsi que, dans une forme différente, par la Glose ordinaire (in loc. cit.), bien qu’elle n’apparaisse pas dans le Liber Gregorialis.[MM2020]
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
111 .XXIII.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,8 
Nolite ergo assimilari eis.
marg.| {CMT6d4.8=IT2.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 112* {C2,7} − Si enim verba multa ad id proferuntur ut instruatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium conditorem.
Unde sequitur:
112 in monte] om. Ed1953
Scit enim pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
marg.| {CMT6d4.9=IT2.9} HIERONYMUS. − Consurgit autem in hoc loco quedam heresis philosophorum quorumdam, dogma perversum dicentium si novit Deus quid oremus, et antequam petamus scit quo indigemus, frustra scienti loquimur. Quibus respondendum est, non narratores esse, sed rogatores. Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere113.ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 36.744-752: «Scit enim pater uester quid opus sit uobis ante quam petatis. consurgit in hoc loco quaedam heresis philosophorum quoque dogma peruersum dicentium: si nouit deus quid oremus et ante quam petamus scit quibus indigeamus, frustra scienti loquimur. quibus breuiter respondendum est nos non narratores esse sed rogatores. aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere. in illo indicium est, hic obsequium; ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter obsecramus». [FG2013]
113 scientem petere] inv. Li446
marg.| {CMT6d4.10=IT2.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 114* {hom.19} − Non ergo oras ut doceas, sed flectas; ut familiaris efficiaris continuitate interpellationis; ut humilieris; ut rememoreris peccatorum tuorum.
114 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d4.11=IT2.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 115* {2,7} − Nec etiam verbis nos agere debemus apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et supplici affectu.
115 in monte] om. Ed1953
marg.| { CMT6d4.12=IT2.12} AUGUSTINUS. Ad Probam. – [1] Sed ideo per certa intervalla temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis116 innotescamus, et ad hoc augendum nosipsos acrius excitemus, ne variis curis quod tepescere ceperat, omnino frigescat, et penitus extinguatur nisi crebrius inflammetur. [2] Nobis ergo117 necessaria sunt verba quibus commoveamur et inspiciamus quid petemus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus.Z aj
aj ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 18, CCSL 31B, p. 225.328-331 ; CSEL 44, p. 60.5-10, 60.15-61.10 : «Sed ideo per certa interualla horarum et temporum etiam uerbis rogamus deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus, nobis ipsis innotescamus et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequitur effectus, quem feruentior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait apostolus: Sine intermissione orate, quid est aliud quam 'beatam uitam', quae nulla nisi aeterna est, ab illo, qui eam dare solus potest, 'sine intermissione desiderate'? Semper ergo hanc a domino deo desideremus et semper oremus. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem reuocamus uerbis orationis nos admonentes in id, quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat omnino frigescat, et penitus extinguatur, nisi crebrius inflammetur».
<Paral. Thomae de Aquino> In IV Sententiarum, d. 15 q. 4 a. 4 qa. 1 co. : « Unde Augustinus in libro de orando Deum, dicit: ideo per certa intervalla ipsum etiam verbis determinatis oramus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantum ad primum; et quantum in ipso desiderio profecerimus, nobis innotescamus, quantum ad secundum; et ad hoc agendum nos ipsos acrius excitemus, quantum ad tertium ». – In IV Sententiarum, d. 15 q. 4 a. 2 qa. 3 co. : «Et sicut virtus motionis primae continue debilitatur, ut quandoque lapis impulsus quiescat, vel contrario modo moveatur, nisi iterum impellatur; ita, ut dicit Augustinus, curis vitae desiderium quodammodo tepescit; et ideo certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, ne desiderium quod tepescere inceperat, omnino frigescat». - Summa theologiae, IIa IIae q. 83 a. 14 co.: «Sed, sicut Augustinus ibidem dicit, ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nosipsos admoneamus; quantum que in hoc desiderio profecerimus, nobis ipsis innotescamus; et ad hoc agendum nosipsos acrius excitemus».
[2]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 21, CCSL 31B, p. 225.328-331 ; CSEL 44, p. 63.4-6: «Nobis ergo uerba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus, quid petamus, non quibus dominum seu docendum seu flectendum esse credamus». [MM2021]
Z ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
116 ipsis] om. As115
117 ergo] + in Li446
marg.| {CMT6d4.13=IT2.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 118* {2,7} − Sed rursus119 queri potest, sive rebus sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus iam novit quid nobis necessarium sit, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, que spiritualiter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem; sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia. Fit ergo in oratione conversio corporis ad Deum et purgatio interioris oculi, cum ea que cupiebantur, temporaliter excluduntur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, et in ea manere cum gaudio, quo beata vita perficitur.
118 in monte] om. Ed1953
119 rursus] rursum Li446
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 5 
marg.| {CMT6d5.1=IT3.1} GLOSSA. − Inter salutaria monita et divina quibus consuluit credentibus, formam orandi120 proposuit, et orationem121* composuit brevibus verbis, ut sit fiducia cito annuendi, quod breviter vult rogari.AA ak
Unde dicit:
ak ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 6, 9) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 24b marg.], ed. Gloss-e : «Inter cetera salutaria monita et divina quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, disciplinam tradidit. In hac oratione non docetur que nesciat Deus, sed que vult prestare suppliciter veneratus. Unde et orationem composuit brevibus verbis, ut sit nobis fiducia cito annuendi quod breviter vult rogar. [JDA2017] [MM2017]*
AA ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
120 orandi As115 Ed1953 ] orationis Li446
121 orationem] orationes Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,9 
Sic ergo orabitis122.
122 Sic ergo orabitis Li446 ] Pater noster qui es in celis Ed1953
marg.| {CMT6d5.2=IT3.2} CYPRIANUS. De oratione dominica. 123* − [1] Qui fecit vivere docuit et orare ut dum oratione124 quam filius docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. [2] Amica et familiaris oratio est Dominum de suo rogare. Agnoscat pater filii sui verba, cum precem facimus; et cum ipsum habeamus advocatum apud patrem pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus.AB al
al ¶Fons : [1] Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 2, CCSL 3A, lin. 15: «Qui fecit uiuere docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit apud patrem loquimur, facilius audiamur». [2]   Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 3, CCSL 3A, lin. 30: «Amica et familiaris oratio est deum de suo rogare, ad aures eius ascendere christi orationem. Agnoscat pater filii sui uerba, cum precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, et cum ipsum habeamus apud patrem aduocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati nostri uerba promamus». [MM2019]
AB ¶Codd. : Li446 (55ra-b ) Ed1953 {MM2019}
123 dominica] Domini Ed1953
124 oratione] oratio Li446
marg.| {CMT6d5.3=IT3.3} GLOSSA. − Non tamen his solis verbis oratur, sed et aliis sub eodem sensu conceptis, quibus cor nostrum accenditur.AC am
am ¶Fons : ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 6, 9) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 24b marg., Cas574 (43r)], ed. Gloss-e : «BEDA: Inter cetera salutaria monita et divina quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, disciplinam tradidit. In hac oratione non docetur que nesciat Deus, sed que vult prestare suppliciter veneratus. Unde et orationem composuit brevibus verbis, ut sit [+ nobis Rusch] fiducia cito annuendi quod breviter vult rogari. Quibus nec opus esset ad eum qui omnia novit, sed ut noster affectus, qui cum Deo agit, disceret res quas oraret, non verba que diceret. Unde non his solis [solum Rusch] verbis oratur, sed et aliis contentis sub eodem et [om. Ar56] non alio sensu, quibus etiam cor nostrum accenditur. Et hi sunt veri adoratores, qui filii per gratiam adorent [adorant Rusch] Patrem:"In spiritu et veritate"».
<Non hab.> Beda, Anselmus, etc. PL LLT [MM2021]
AC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT6d5.4=IT3.4} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 125* {2,8} − Cum autem in omni deprecatione benevolentia concilianda sit eius quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur. Per laudem illius ad quem oratio dirigitur, solet benevolentia conciliari; et hoc in orationis principio poni solet in quo Dominus noster nihil aliud nos dicere iussit, nisi pater noster qui es in celis. Multa quidem dicta sunt in laudem Dei; nusquam tamen invenitur preceptum populo Israel, ut dicerent Pater noster; sed est eis insinuatus ut Dominus tamquam servis. sed de populo christiano Apostolus dicit quod spiritum adoptionis accepit, in quo clamamus abba pater, quod non est meritorum nostrorum, sed gratie, quam in oratione ponimus, cum dicimus pater. Quo nomine et caritas excitatur quid enim carius debet esse filiis quam pater et supplex affectus, cum homines dicunt Deo pater noster; et quedam impetrandi presumptio quid enim non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit ut filii essent postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit pater noster, tanto patre non sit indignus admonentur etiam hinc divites, vel genere nobiles, cum facti fuerint christiani, non superbire adversus pauperes vel ignobiles, quoniam simul dicunt Deo pater noster; quod non possunt pie ac vere dicere, nisi se fratres esse cognoscant.
125 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d5.5=IT3.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 126* {hom.20} − Quod enim nocumentum est ex inferiori cognatione, cum secundum superiorem omnes simus copulati qui etiam patrem dixit, et peccatorum remissionem et adoptionem et hereditatem et fraternitatem, que est ad unigenitum, et spiritus largitionem per unam hanc confessus est nuncupationem. Non enim possibile est vocare Deum patrem, nisi eum qui est omnibus istis bonis potitus. Dupliciter orantium igitur erigit sensum et dignitate eius qui invocatur, et magnitudine beneficiorum, quibus orans potitus est.
126 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d5.6=IT3.6}* CYPRIANUS. De oratione dominica. 127* − [b] Non autem dicimus pater meus sed pater noster [a] quia pacis et unitatis magister noluit sigillatim et privatim precem fieri, ut quis cum128* precatur, pro se tantum precetur. [c] Publica enim est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno tantum sed pro populo toto oramus quia totus populus unum sumus. Sic enim unum orare pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit.AD an
an ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 8, CCSL 3A, lin. 101: «[a] Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se tantum precetur.
[b] Non dicimus: pater meus, qui es in caelis nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur atque a malo liberetur pro se solo rogat. [c] Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro populo toto rogamus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit». [MM2019]
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae II II qu. 83 a. 7 ad 1: «Ad primum ergo dicendum quod, sicut Cyprianus dicit, in libro de orat. dominica, ideo non dicimus, pater meus, sed noster; nec, da mihi, sed, da nobis, quia unitatis magister noluit privatim precem fieri, ut scilicet quis pro se tantum precetur. Unum enim orare pro omnibus voluit, quo modo in uno omnes ipse portavit». Summae theologiae tertia pars, qu. 21 a. 3 arg. 1: «Praeterea, Cyprianus dicit, in libro de oratione dominica, pacis et unitatis magister noluit sigillatim et privatim precem fieri, ut quis, dum precatur, pro se tantum precetur».
127 Dominica] Domini Ed1953
128 quis cum] qui eum Ed1953
marg.| {CMT6d5.7=IT3.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Pro se enim orare necessitas cogit, pro altero autem caritas fraternitatis hortatur. Dulcior autem est ante Deum oratio non quam necessitas transmittit, sed quam caritas fraternitatis commendat.AE
AE ¶Codd. : Li446 (55va ) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| {CMT6d5.8=IT3.8} GLOSSA. − Dicitur etiam pater noster , quod commune est omnibus, non pater meus quod soli Christo convenit qui est filius per naturam.AF
AF ¶Codd. : Li446 (55va ) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| {CMT6d5.9=IT3.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Addit129 autem qui es in celis ut sciamus nos habere patrem celestem, et erubescant se terrenis rebus substernere qui patrem habent in celis.AG
AG ¶Codd. : As115 (38ra) Li446 (55va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
129 Addit] Dedit As115
marg.| {CMT6d5.10=IT3.10} Ex collationibus Patrum. 130* − Et ut ad illam regionem in qua Patrem nostrum commorari fatemur, summo desiderio properemus.AH ao
ao ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 18, CSEL 13, p. 266.7-11: «Cum ergo uniuersitatis deum ac dominum patrem nostrum esse uoce propria confitemur, profecto de condicione seruili in adoptionem filiorum nos profitemur adscitos, adicientes deinde: qui es in caelis, ut conmorationem uitae praesentis qua in hac degimus terra uelut peregrinam atque a nostro patre nos longissime separantem toto horrore uitantes ad illam potius regionem, in qua patrem nostrum conmorari fatemur, summo desiderio properemus nihil que admittamus eiusmodi, quod indignos nos hac nostra professione ac nobilitate tantae adoptionis efficiens et hereditate paterna uelut degeneres priuet et iram nos faciat iustitiae eius ac seueritatis incurrere».
<ex quo>   Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 4, lin. 644: «Monemur autem nihil terraenarum nos ambire debere sed ad illam potius regionem in qua Patrem nostrum commorari fatemur quantotius summo cum desiderio festinare ut ibi iam mente uersemur quo Pater et creator noster esse probatur». [MM2019]
AH ¶Codd. : As115 (38ra) Li446 (55va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}
130 Ex... Patrum] Cassianus Collationes Ed1953
marg.| {CMT6d5.11=IT3.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 131* {hom.20} − In celis ergo cum dicit, non illic Deum concludens, hoc ait, sed a terra abducens orantem et excelsis regionibus affigens.AI
AI ¶Codd. : As115 (38ra) Li446 (55va ) Ed1953 {MM2019}
131 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d5.12=IT3.12} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 132* − Vel dicitur esse in celis , id est in sanctis et iustis. Non enim spatio locorum continetur Deus. Sunt quidem celi excellentia mundi corpora; et si in eis locus Dei esse credatur, melioris133 meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem est scriptumap: « Prope est Dominus » excelsis hominibus, aut eis qui in montibus habitant sed « contritis corde ». Sed sicut terra appellatus est134* peccator cui dictum estaq: « Terra es et in terram ibis », sic celum iustus e contrario dici potest. Recte ergo dicitur   qui es in celis id est qui es in sanctis135*. Tantum enim spiritualiter interesse videtur inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter celum et terram. Cuius rei significande gratia orantes ad orientem convertimur, unde celum surgit. Non tamquam Deus ibi sit, ceteras mundi deserens partes, sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum corpus eius, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est ad corpus celeste, convertitur136*. Convenit etiam ut omnium137 sensibus et parvulorum et magnorum bene sentiatur de Deo; et ideo qui nondum possunt aliquid138* incorporeum cogitare, tolerabilior est illorum opinio, si Deum in celo potius esse credant quam in terra.AJ ar
ap Ps. 33, 19.
aq Gen. 3, 19.
ar ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 17-18, CCSL 35, lin. 363-395 sqq.: «utatur ergo uoce noui testamenti populus nouus ad aeternam hereditatem uocatus et dicat: pater noster qui es in caelis, id est in sanctis et iustis; non enim spatio locorum continetur deus. sunt autem caeli excellentia quidem mundi corpora sed tamen corpora, quae non possunt esse nisi in loco. sed si in caelis tamquam in superioribus mundi partibus locus dei esse creditur, melioris meriti sunt aues, quarum uita est deo uicinior. non autem scriptum est: prope est dominus excelsis hominibus aut eis qui in montibus habitant, sed scriptum est: prope est dominus obtritis corde, quod magis pertinet ad humilitatem. sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: terra es et in terram ibis, sic caelum iustus e contrario dici potest. iustis enim dicitur: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. quapropter si in templo suo habitat deus, et sancti templum eius sunt, recte dicitur qui es in caelis: qui es in sanctis. et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse uideatur inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter caelum et terram. cuius rei significandae gratia, cum ad orationem stamus, ad orientem conuertimur, unde caelum surgit; non tamquam ibi habitet deus, quasi ceteras mundi partes deseruerit qui ubique praesens est non locorum spatiis sed maiestatis potentia, sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se conuertere, id est ad deum, cum ipsum corpus eius, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est ad corpus caeleste, conuertitur. conuenit etiam gradibus religionis et plurimum expedit, ut omnium sensibus et paruulorum et magnorum bene sentiatur de deo. et ideo qui uisibilibus adhuc pulchritudinibus dediti sunt nec possunt aliquid incorporeum cogitare, quoniam necesse est caelum praeferant terrae, tolerabilior est opinio eorum, si deum, quem adhuc corporaliter cogitant, in caelo potius credant esse quam in terra, ut cum aliquando cognouerint dignitatem animae caeleste etiam corpus excedere, magis eum quaerant in anima quam in corpore etiam caelesti, et cum cognouerint, quantum distet inter peccatorum animas et iustorum, sicut non audebant, cum adhuc carnaliter saperent, in terra eum collocare sed in caelo, sic postea meliore fide uel intellegentia magis eum in animis iustorum quam in peccatorum requirant». [MM2019]
AJ ¶Codd. : As115 (38ra) Li446 (55va ) Ed1953 {MM2019}
132 in monte] om. Ed1953
133melioris As115 Ed1953 ] meliores Li446
134 appellatus est] appellatur Ed1953
135 id est qui es in sanctis] om. Ed1953
136 convertitur] convertatur Ed1953
137 omnium] hominum Li446
138 aliquid] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 6 
marg.| {CMT6d6.1=IT4.1} AUGUSTINUS. 139* {2,10} − Dictum est quis sit qui petitur et ubi habitat140*; iam videamus que sint petenda. Primum autem omnium que petuntur. Hoc est sanctificetur nomen tuum quod non sic petitur quasi non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab hominibus; id est ita innotescat Deus ut non estimetur aliquid sanctius.AK
139 Augustinus] + De sermone Domini Ed1953
140 habitat] habitet Ed1953
marg.| {CMT6d6.2=IT4.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 141* {hom.20} − Vel rogare iubet orantem142* per nostram glorificari vitam; ac si dicat ita fac nos vivere ut per nos universi143* te glorificent. Sanctificetur enim idem est quod glorificetur. Digna est autem Deum deprecantis144 oratio, nihil petere ante patris gloriam, sed omnia eius laudi postponere.AL as
as <Paral. Thomae de Aquino> Compendium theologiae, pars 2, c. 8, Leonina t. 42, p. 199.126-129: «Et ideo, sicut Crisostomus dicit, in hoc quod dicit, sanctificetur nomen tuum,"rogare etiam iubet orantem per nostram glorificari vitam, ac si dicat: ita fac nos vivere, ut per nos te universi glorificent". Sic autem per nos Deus sanctificatur in mentibus aliorum, inquantum nos sanctificamur per ipsum: unde dicendo, sanctificetur nomen tuum, optamus, sicut dicit Cyprianus, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dicit, sancti estote quia ego sanctus sum, id petimus ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Cotidie et deprecamur ut sanctificemur, ut qui cotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus". Ideo autem haec petitio primo ponitur, quia, sicut Chrysostomus dicit,"digna est Deum deprecantis oratio nihil ante patris gloriam petere, sed omnia laudi eius postponere». [MM2020]
141 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
142 orantem] + Deum Ed1953
143 universi] universa Li446 * (ut videtur) Ed1953
144 deprecantis] deprecantes Li446
marg.| {CMT6d6.3=IT4.3} CYPRIANUS. 145* − Vel aliter. Non optamus Deo ut sanctificetur orationibus nostris sed ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixitat: « Sancti estote quia ego sanctus sum », id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse ceperimus perseveremus.AM au
at Lv. 30, 44.
au ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 12, CCSL 3A, p. 274.195 sqq.: «Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a deo ut nomen eius sanctificetur in nobis. Ceterum a quo deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: sancti estote, quoniam et ego sanctus suum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus».
<Paral. Thomae de Aquino> Compendium theologiae, pars 2, c. 8, Leonina t. 42, p. 199.118-123: «Et ideo, sicut Crisostomus dicit, in hoc quod dicit, sanctificetur nomen tuum,"rogare etiam iubet orantem per nostram glorificari vitam, ac si dicat: ita fac nos vivere, ut per nos te universi glorificent". Sic autem per nos Deus sanctificatur in mentibus aliorum, inquantum nos sanctificamur per ipsum: unde dicendo, sanctificetur nomen tuum, optamus, sicut dicit Cyprianus, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixit, sancti estote quia ego sanctus sum, id petimus ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Cotidie et deprecamur ut sanctificemur, ut qui cotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus". Ideo autem haec petitio primo ponitur, quia, sicut Chrysostomus dicit,"digna est Deum deprecantis oratio nihil ante patris gloriam petere, sed omnia laudi eius postponere». [MM2020]
145 CYPRIANUS] CHRYSOSTOMUS Super Mattheum (Opus imperfectum hom.14) Ed1637 Ed1953
marg.| {CMT6d6.4=IT4.4} AUGUSTINUS. De perseverantia. 146* − Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si, ut Pelagiani dicunt, non datur a Deo147 ? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare sed, ipso non dante, esse148 in hominis potestate149*? AN av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 2.3, PL 45, 996.6-8 sqq.: «cur autem perseuerantia ista poscitur a deo, si non datur a deo? an et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate; sicut irrisoria est etiam illa actio gratiarum, si ex hoc gratiae aguntur deo, quod non donauit ipse, nec fecit? sed quod ibi dixi, hoc et hic dico. nolite errare, inquit apostolus; deus non irridetur».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, Ia IIae q. 109 a. 10 s. c.: «Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de perseverantia, cur perseverantia poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed, ipso non dante, esse in hominis potestate? Sed perseverantia petitur etiam ab illis qui sunt per gratiam sanctificati, quod intelligitur cum dicimus, sanctificetur nomen tuum, ut ibidem Augustinus confirmat per verba Cypriani. Ergo homo etiam in gratia constitutus, indiget ut ei perseverantia a Deo detur». [MM2020]
146 perseverantia] bono perseverantie Ed1570 Ed1745 Ed1876 Ed1953
147 a Deo] om. Arag2
148 esse] omne cacogr. As115
149 potestate] + prestare Ed1745 Ed1876 Ed1953
marg.| {CMT6d6.5=IT4.5} CYPRIANUS. 150* − Et hoc, etiam ut sanctificemur, quotidie deprecamur. Opus enim est nobis continua sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus.AO aw
aw ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 12, CCSL 3A, lin. 200: «Ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: sancti estote, quoniam et ego sanctus suum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus».
<Paral. Thomae de Aquino> Compendium theologiae, pars 2, c. 8, Leonina t. 42, p. 199.119-125: «Unde dicendo, sanctificetur nomen tuum, optamus, sicut dicit Cyprianus, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixit: sancti estote, quia ego sanctus sum, id petimus ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse cepimus perseveremus. Cotidie et deprecamur ut sanctificemur, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus». [MM2020]
150 Cyrpianus] + De oratione Domini Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 7 
marg.| {CMT6d7.1=IT5.1} GLOSSA. − Congrue sequitur ut post adoptionem filiorum, regnum petamus quod filiis debetur?
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 6,10 
Adveniat regnum tuum.AP ax
ax ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 6, 10) marg., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 25a], ed. Gloss-e : «Congrue sequitur ut, post adoptionem filiorum, regnum petamus quod filiis debetur». [JDA2017] [MM2017]*
marg.| {CMT6d7.2=IT5.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 151*. {C2,10} − Quod non ita dictum est, quasi nunc non regnet etiam in terra, semperque in ea regnaverit. Adveniat ergo accipiendum est ut manifestetur hominibus. Nulli autem licebit ignorare regnum Dei, cum eius unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter venerit iudicare vivos et mortuos. Tunc autem esse futurum iudicii diem Dominus docet, cum evangelium predicatum fuerit in omnibus gentibus; que res pertinet ad sanctificationem nominis Dei.
151 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d7.3=IT5.3} HIERONYMUS. − Vel generaliter pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat. Vel ut152 in unoquoque regnet Deus et non regnet peccatum in mortali hominum corpore.AQ ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 36.758 -761: «Veniat regnum tuum. uel generaliter pro totius mundi petit regno ut diabolus in mundo regnare desistat uel ut in unoquoque regnet deus et non regnet peccatum in mortali hominum corpore. simul que et hoc adtendendum quod grandis audaciae sit et purae conscientiae postulare regnum dei, iudicium non timere». [FG2013]*
AQ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
152 ut] om. Li446
marg.| {CMT6d7.4=IT5.4} CYPRIANUS. 153* − Vel nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum et Christi sanguine acquisitum ut, qui in seculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus.AR az
az ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 13, CCSL 3A, lin. 220 sqq.: «nostrum regnum petimus aduenire a deo nobis repromissum, christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi». [MM2020]
AR ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
153 Cyprianus] Chrysostomus Super mattheum (opus imperfectum , hom.14) Ed1953
marg.| { CMT6d7.5=IT5.5} AUGUSTINUS. Ad Probam. − Regnum namque Dei veniet seu velimus seu154* nolimus. Sed desiderium nostrum ad illud regnum excitamus ut nobis veniat atque in eo regnemus.AS ba
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 21, CCSL 31B, p. 227.381 sqq. ; CSEL 44, p.63.10-13: « Et in eo quod dicimus: Adueniat regnum tuum, quod seu uelimus seu nolimus, utique ueniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis ueniat atque in eo regnare mereamur, cum dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam oboedientiam, ut sic in nobis fiat uoluntas eius, quemadmodum fit in caelestibus ab angelis eius». [MM2021]
AS ¶Codd. : As115 Cbg132 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
154 seu ... seu ] s’u bis Mt366 Li446 , s’u ... sive Cbg132 , sive bis As115 Ed1953
marg.| {CMT6d7.6=IT5.6} Ex collationibus Patrum. 155* − Vel quia novit sanctus testimonio conscientie sue, cum apparuerit regnum Dei, eius se futurum esse consortem.AT bb
bb ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 19, CSEL 13, p. 268.11-13: «  Veniat regnum tuum. nouit enim testimonio conscientiae suae, cum apparuerit, mox eius se futuram esse consortem. haec enim dicere uel optare criminosorum nullus audebit, quia nec uidere tribunal iudicis uolet, quisque sub aduentu eius non palmam nec praemia suis meritis, sed poenam nouit protinus repensandam». [MM2020]
AT ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
155 Ex... Patrum] Cassianus Collationes Ed1953
marg.| {CMT6d7.7=IT5.7} HIERONYMUS. − Attendendum est 156* autem quod grandis audacie sit et pure conscientie157 postulare regnum Dei158*, iudicium non timere.AU bc
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 36.761-763: «Veniat regnum tuum. uel generaliter pro totius mundi petit regno ut diabolus in mundo regnare desistat uel ut in unoquoque regnet deus et non regnet peccatum in mortali hominum corpore. simul que et hoc adtendendum quod grandis audaciae sit et purae conscientiae postulare regnum dei, iudicium non timere». [FG2013]
AU ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
156 est] om. Ed1953
157 conscientie] scientie Li446
158 Dei] + et Ed1953
marg.| {CMT6d7.8=IT5.8} CYPRIANUS. 159* − Potest etiam160 et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cuius adventus ut cito nobis representetur optamus. Nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est celeste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit iam seculo, maior est etiam honoribus eius et regno. Et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed celestia regna desiderat.AV
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
159 Cyprianus] + De oratione Ed1953
160 etiam] et cacogr. Li446
marg.| {CMT6d7.9=IT5.9} AUGUSTINUS. De perseverantia. 161* − Cum autem petitur adveniat regnum tuum 162*, quid orant qui iam sancti sunt nisi ut in ea sanctitate que163* illis data est perseverent? Neque enim aliter veniet Dei regnum, quod his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum.AW bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 2.3, PL 45, 997.27-31: «quid? cum dicimus, ueniat regnum tuum; num aliud poscimus, nisi ut ueniat et nobis, quod esse uenturum non dubitamus omnibus sanctis? ergo et hic, qui iam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseuerent? neque enim aliter eis ueniet regnum dei, quod non aliis, sed his qui perseuerant usque in finem, certum est esse uenturum». [MM2020]
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
161 perseverantia] bono perseverantiae Ed1953
162 tuum] om. Ed1953
163 que] + iam Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 8 
prol.| [Mt 6, 10b // Mt. 26, 42b]
marg.| {CMT6d8.1=IT6.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 164* {2,10} − In illo beatitudinis regno vita beata perficietur in sanctis, sicut nunc in celestibus angelis. Et ideo post illam petitionem qua dicimus adveniat regnum tuum, sequitur:
164 in monte] om. Ed1953
Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra
marg.| id est sicut in angelis, qui sunt in celo, voluntas tua fit, ut te perfruantur, nullo errore obnubilante eorum sapientiam, nulla miseria impediente eorum beatitudinem, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de terra, quantum ad corpus attinet, facti sunt. Item fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur preceptis tuis sicut in celo, et in terra; id est sicut ab angelis, ita ab hominibus non quod ipsi faciant ut velit Deus, sed quia faciunt quod ille vult; id est faciunt secundum voluntatem eius.
marg.| {CMT6d8.2=IT6.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 165* − Vide autem consequentiam optimam quia enim concupiscere docuit celestia per hoc quod dictum est adveniat regnum tuum , antequam ad celum perveniatur, ipsam terram iussit fieri celum, per hoc quod dicit:   Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra . be
be ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 19 (20), § 5, PG 57, 279: «Εἶδεςἀκολουθίανἀρίστην; ’Επιθυμεῖν μὲν γὰρ ἐκέλευσε τῶν μελλόντων, καὶ πρὸς ἐκείνην ἐπείγεσθαι τὴν ἀποδημίαν· ἕως δ' ἂν τοῦτο μὴ γίνηται, καὶ ἐνταῦθα διατρίβοντας τέως σπουδάζειν τὴν αὐτὴν τοῖς ἄνω πολιτείαν ἐπιδείκνυσθαι.’Επιθυμεῖνμὲνγὰρδεῖτῶνοὐρανῶν,ϕησὶ,καὶτῶνἐντοῖςοὐρανοῖς·πλὴνκαὶπρὸτοῦοὐρανοῦτὴνγῆνοὐρανὸνἐκέλευσεποιῆσαι,καὶ ἐν αὐτῇ διατρίβοντας ὡς ἐκεῖ πολιτευομένους, οὕτω πάντα ποιεῖν καὶ λέγειν, ὡς καὶ ὑπὲρ τούτων παρακαλεῖν τὸν Δεσπότην». [MOB2019] [ADL2019]
165 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d8.3=IT6.3} HIERONYMUS. − Erubescant autem ex hac sententia qui quotidie ruinas in celo fieri mentiuntur.AX bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.766-767: «Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, ut quo modo tibi angeli inculpate seruiunt in caelis, ita in terra seruiant homines. erubescant ex hac sententia qui cotidie in caelo ruinas mentiuntur. nam quid nobis prodest caelorum similitudo, si et in caelo peccatum est?» [FG2013]
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d8.4=IT6.4} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 166* {2,1,11} − Vel167 sicut in celo et in terra, id est sicut in iustis, ita in peccatoribus; tamquam si diceret sicut faciunt voluntatem tuam iusti, etiam peccatores, ut ad te convertantur, sive, ita ut sua cuique tribuantur, quod fiet in extremo iudicio. vel per celum et terram, accipiamus spiritum et carnem. Et quod dicit Apostolusbg: « Mente servio legi Dei »; videamus factam Dei voluntatem in spiritu. In illa autem immutatione qua promittitur iustis, fiat voluntas tua sicut in celo et in terra, id est sicut spiritus non resistit Deo, ita et corpus non resistat spiritui. vel sicut in celo et in terra, id est sicut in ipso Iesu Christo, ita et in Ecclesia; tamquam in viro, qui patris voluntatem implevit, ita et in femina, que illi desponsata est. Celum enim et terra convenienter intelligitur quasi vir et femina, quoniam terra celo fecundante fructifera est.
bg Rm. 7, 25.
166 in monte] om. Ed1953
167 Vel] Ut Li446
marg.| {CMT6d8.5=IT6.5} CYPRIANUS. 168* − Non ergo petimus ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult quod ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est opera eius et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei misericordia tutus.
168 Cyprianus] + De oratione Domini Ed1953
marg.| {CMT6d8.6=IT6.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 169* − Virtus enim non est nostri studii solum sed superioris gratie. Rursum autem hic orationem pro orbe terrarum cuilibet nostrorum iniunxit neque enim dixit fiat voluntas tua in me vel in nobis, sed ubique terrarum, ut solvatur error et plantetur veritas et expellatur malitia et revertatur virtus, et sic iam non differat celum a terra. bh
bh ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 19 (20), § 5, PG 57, 280.11-19: «οὐ τῆς ἡμετέρας σπουδῆς ἡ ἀρετὴ μόνον. ἀλλὰ καὶ τῆς ἄνωθεν χάριτος; Καὶ πάλιν τὴν ὑπὲρ τῆς οἰκουμένης πρόνοιαν ἕκαστον ἡμῶν τῶν προσευχομένων ἀναδέχεσθαι ἐπέταξεν. Οὐδὲ γὰρ εἶπε, Γενηθήτω τὸ θέλημά σου ἐν ἐμοὶ, ἢ ἐν ἡμῖν· ἀλλὰ, Πανταχοῦ τῆς γῆς, ὥστε λυθῆναι τὴν πλάνην, καὶ ϕυτευθῆναι τὴν ἀλήθειαν, καὶ ἐκβληθῆναι κακίαν ἅπασαν, καὶ ἐπανελθεῖν ἀρετὴν, καὶ μηδὲν ταύτῃ διαϕέρειν λοιπὸν τὸν οὐρανὸν τῆς γῆς». [MOB2019]
169 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d8.7=IT6.7} AUGUSTINUS. De bono perseverantie. − Ex hoc autem evidenter ostenditur contra Pelagianos initium fidei esse donum Dei170, quando pro infidelibus, ut habere fidem incipiant, sancta orat Ecclesia. Cum etiam in sanctis iam sit facta Dei voluntas, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse ceperunt.AY bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 3.6, PL 45, 997.45-998.3: «uidit in his uerbis et alterum sensum sanissimae fidei congruentem, de quo iam supra locuti sumus: ut scilicet pro infidelibus qui sunt adhuc terra, terrenum tantum hominem prima natiuitate portantes, orare intelligantur fideles, qui coelesti homine induti, non immerito coeli nomine nuncupantur. ubi euidenter ostendit, et initium fidei esse donum dei, quando non tantum pro fidelibus ut augeatur in eis uel perseueret fides, uerum etiam pro infidelibus ut habere incipiant eam quam penitus non habebant, et contra quam corda insuper inimica gestabant, sancta orat ecclesia. uerum nunc non de initio fidei, de quo in superiore libro multa iam diximus; sed de illa quae habenda est usque in finem perseuerantia disputamus, quam petunt utique etiam sancti qui faciunt uoluntatem dei, dicentes in oratione, fiat uoluntas tua. cum enim iam facta sit in eis, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseuerent in eo quod esse coeperunt?». [MM2020]
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
170 Dei] dicitur enim Li446 * , dicitur Li446 ²
marg.| {CMT6d8.8=IT6.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Communiter autem accipi debet quod ait sicut in celo et in terra; id est sanctificetur nomen tuum sicut in celo et in terra; adveniat regnum tuum sicut in celo, et in terra; fiat voluntas tua sicut in celo, et in terra. Et vide quod caute locutus est; non dixit pater, sanctifica nomen tuum in nobis; adveniat regnum tuum super nos; fac voluntatem tuam in nobis. Nec iterum dicit sanctificemus nomen tuum; suscipiamus regnum tuum; faciamus voluntatem tuam; ne hoc aut Dei tantum, aut hominis tantum esse videatur. Sed medie dixit et impersonaliter nam sicut homo non potest facere bonum nisi habuerit adiutorium Dei, sic nec Deus bonum operatur in homine nisi homo voluerit.
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 9 
marg.| { CMT6d9.1=IT7.1} AUGUSTINUS. In Enchiridion. 171* − [1] Hec ergo tria que in premissis petitionibus petuntur, [2] [b] hic inchoantur et quantumcumque proficimus172, augentur in nobis. Perfecte vero173, quod in alia vita sperandum est174, semper possidebuntur. [a] Reliquis vero quatuor que sequuntur, petuntur temporalia, que propter eterna consequenda sunt necessaria. [c] Panis175 enim, qui consequenter 176* petitur hic 177, est necessarius.AZ bj
Sequitur enim:
bj ¶Fons : [1] <Paral. Thomae de Aquino> Cf. Thomas de Aquino, In orationem dominicam reportatio (In orationem dominicam uidelicet 'Pater Noster' expositio), a. 4, n° 1070, Marietti, p. 229b: «Sciendum est autem, quod in tribus praecedentibus petitionibus petuntur spiritualia, quae hic inchoantur in hoc mundo, sed non perficiuntur nisi in vita aeterna. Cum enim petimus quod sanctificetur nomen Dei, petimus quod cognoscatur sanctitas Dei; cum vero petimus quod adveniat regnum Dei, petimus quod simus participes vitae aeternae; cum autem oramus quod fiat voluntas Dei, petimus quod compleatur voluntas eius in nobis; quae omnia etsi inchoentur in hoc mundo, non tamen possunt haberi perfecte nisi in vita aeterna. Et ideo necessarium fuit aliqua petere necessaria quae perfecte possent haberi in vita praesenti. Et inde est quod spiritus sanctus docuit petere necessaria in vita praesenti, quae perfecte hic habentur: simul etiam ut ostendat quod etiam temporalia providentur nobis a Deo. Et hoc est quod dicit: panem nostrum quotidianum da nobis hodie».
[2]   Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 30 (al. 15), CSSL 46, lin. 12-16 sqq.: «[a] proinde apud euangelistam matthaeum septem petitiones continere dominica uidetur oratio, quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quattuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. nam quod dicimus: sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra - quod non absurde quidam intellexerunt 'in spiritu et in corpore' - omnino sine fine retinenda sunt; [b] et hic inchoata quantumcumque proficimus augentur in nobis, perfecta uero, quod in alia uita sperandum est, semper possidebuntur. quod uero dicimus: panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inferas in temptationem sed libera nos a malo, quis non uideat ad praesentis uitae indigentiam pertinere? in illa itaque uita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et nominis dei sanctificatio, et regnum et uoluntas eius, in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. [c] panis uero cotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius quantus animae carni que tribuendus est, siue spiritaliter siue carnaliter siue utroque intellegatur modo».
¶Nota : La leçon consequenter semble devoir être préférée à convenienter parce que mieux attestée, mais l’abréviation 9ñter des manuscrits les plus anciens est ambivalente: il semblerait qu’elle abrège plus fréquemment consequenter aux 13e et 14e siècle et convenienter à la fin du Moyen Âge. [MM2020]
171 in Enchiridion Mt366 ] om. Li446 , Enchiridion Ed1953
172 proficimus] perficimus Md214
173 vero] non cacogr. T46
174 sperandum est] sperandum Md214, speranda est Mt366
175 Panis] Panem Cbg132
176 consequenter Mt366 (sic)] coñter As115 Cbg132 Li446 Md214 T46 , convenienter Arag2 Ed1470 Ed1953
177 hic] hoc ? Cbg132
Numérotation du verset Mt. 6,11 
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
marg.| {CMT6d9.2=IT7.2} HIERONYMUS. − Quod nos supersubstantialem exprimimus, in greco habetur bis epiousion, quod verbum Septuaginta interpretes periousion, frequentissime transferunt. Consideravimus ergo in hebreo et ubicumque illi periousion, expresserunt, nos invenimus segola, quod Symmachus exereton, id est precipuum vel egregium transtulit, licet in quodam loco peculiarem interpretatus sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel precipuum nobis Dominus tribuat panem, illum petimus qui dicit in evangeliobk: « Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».bl
bk Io. 6, 41.
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.769-778: «Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. quod nos supersubstantialem expressimus, in graeco habetur ἐπιούσιον, quod uerbum lxx interpretes περιούσιον frequentissime transtulerunt. considerauimus ergo in hebreo, et ubicumque illi περιούσιον expresserant, nos inuenimus sogolla quod symmachus ἐξαίρετον, id est praecipuum uel egregium, transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus sit. quando ergo petimus ut peculiarem uel praecipuum nobis deus tribuat, panem illum petimus qui dicit: ego sum panis qui de caelo descendi». [FG2013]
marg.| {CMT6d9.3=IT7.3} CYPRIANUS. 178* − Nam panis vite Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam quotidie accipimus, intercedente aliquo graviori delicto a celesti pane prohibeamur et a Christi corpore separemur. Petimus ergo ut qui in Christo manemus, a sanctificatione eius et corpore non recedamus.
178 Cyprianus] De oratione Domini Ed1953
marg.| {CMT6d9.4=IT7.4} AUGUSTINUS. De bono perseverantie. − Perseverantiam ergo a Domino sancti poscunt, quando petunt ne a Christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, ut nullum crimen admittant.BA bm
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 4.7, PL 45, 998.30-31: «haec uerba sancti hominis dei, perseuerantiam prorsus a domino sanctos indicant poscere, quando hac intentione dicunt, panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ne a christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, qua nullum quo inde separari mereantur, crimen admittant». [MM2020]
BA ¶Codd. : As115 (39ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT6d9.5=IT7.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 179*{Opus imperfectum,hom.14} − Vel panem supersubstantialem posuit, hoc est quotidianum.BB
BB ¶Codd. : As115 (39ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
179 in homiliario] scrips., omel’ As115 Mt366, om. Li446 , Super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d9.6=IT7.6} Ex collationibus Patrum. 180* − Cum etiam 181* dicit hodie ostendit eum quotidie esse sumendum, omnique tempore hec oratio debet profundi, quia non est dies quo182* non opus sit nobis huius panis perceptione cor interioris hominis confirmare.BC bn
bn ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 21, CSEL 13, p. 269.18-23: «cum dicit hodie, ostendit eum cotidie esse sumendum et hesternam praebitionem eius non sufficere, nisi nobis hodie quoque similiter fuerit adtributus. omni que nos tempore hanc orationem debere profundere indigentia eius cotidiana conmoneat, quia non est dies quo non opus sit nobis huius esu ac perceptione cor interioris nostri hominis confirmare, licet istud quod dicitur hodie et ad praesentem uitam possit intellegi, id est: dum in hoc saeculo conmoramur, praesta nobis hunc panem». [MM2020]
BC ¶Codd. : As115 (39ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019}
180 Ex... Patrum] Cassianus Collationes Ed1953
181 etiam] enim Ed1953
182 quo] qua Ed1953
marg.| {CMT6d9.7=IT7.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 183* − Sed contra hoc illi movent questionem qui in orientalibus partibus non et 184* quotidie cene Domini communicant qui de hac re suam sententiam defendunt, vel185 ipsa auctoritate ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui Ecclesiis presunt facere prohibentur. Sed ut de istis nil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet. Quis ergo audeat dicere semel tantum nos orare debere orationem dominicam aut si iterum et tertio186, usque ad eam tantum horam qua corpori Domini communicamus? Non enim postea dicere poterimus187 da nobis hodie quod iam accepimus. Aut poterit quisque cogere ut, ultima parte diei, sacramentum illud celebremus?BD bo
bo Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 26, CCSL 35, linea 537-554 sqq.: «de sacramento autem corporis domini ut illi non moueant quaestionem qui plurimi in orientalibus partibus non cotidie cenae dominicae communicant, cum iste panis cotidianus dictus sit! ut ergo illi taceant neque de hac re suam sententiam defendant uel ipsa auctoritate ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt facere prohibentur, neque non obtemperantes damnantur! unde probatur non hunc in illis partibus intellegi cotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur, qui ex eo cotidie non accipiunt. sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a domino accepisse, quam transgredi non oportet uel addendo aliquid uel praetereundo. quod cum ita sit, quis est qui audeat dicere semel tantum nos orare debere orationem dominicam, aut certe, etiam si iterum uel tertio, usque ad eam tamen horam qua corpori domini communicamus, postea uero non sic orandum per reliquas partes diei? non enim iam dicere poterimus: da nobis hodie quod iam accepimus. aut poterit quisque cogere, ut etiam ultima diei parte sacramentum illud celebremus?».[MM2020]
BD ¶Codd. : As115 (39ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
183 in monte] om. Ed1953
184 et] om. Mt366 Ed1953
185 vel] ut Mt366
186 et tertio] intentio Li446
187 Non enim postea dicere poterimus] om. As115
marg.| {CMT6d9.8=IT7.8} Ex collationibus Patrum. 188* − Licet istud quod dicitur hodie , ad presentem vitam possit intelligi; id est dum in seculo commoramur, presta nobis hunc panem.BE bp
bp ¶Fons : Iohannes Cassianus , Collationes, 9, 21, CSEL 13, p. 269.24-26: «omni que nos tempore hanc orationem debere profundere indigentia eius cotidiana conmoneat, quia non est dies quo non opus sit nobis huius esu ac perceptione cor interioris nostri hominis confirmare, licet istud quod dicitur hodie et ad praesentem uitam possit intellegi, id est: dum in hoc saeculo conmoramur, praesta nobis hunc panem». [MM2020]
BE ¶Codd. : As115 (39ra) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
188 Ex... Patrum] Cassianus Ed1953
marg.| {CMT6d9.9=IT7.9} HIERONYMUS. − Possumus supersubstantialem panem et aliter intelligere: qui super omnes substantias sit et universas superat189* creaturas, scilicet Deum 190*.BF bq
bq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.781-783: «Possumus supersubstantialem panem et aliter intellegere qui super omnes substantias sit et uniuersas superet creaturas. alii simpliciter putant secundum apostoli sermonem dicentis: habentes uictum et uestitum his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere, unde et in posterioribus sit praeceptum: nolite cogitare de crastino». [FG2013]
BF ¶Codd. : As115 (39ra) Ed1953 {MM2019} {MM2020}
189 superat] superet Ed1953
190 Deum ! As115] Domini Ed1953
marg.| {CMT6d9.10=IT7.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini. 191 {2,12} − Vel quotidianum panem accipiamus spiritualem, precepta scilicet divina, que quotidie oportet meditari et operari.
191 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d9.11=IT7.11} GREGORIUS. Vicesimo quarto Moralium. 192* − Nostrum autem hunc panem dicimus, et tamen ut detur oramus quia Dei est ex munere, et noster fit per acceptionem. br
br ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 33, 26, lib. 24, § 7, CCSL 143B, p. 1196: «Panem nostrum [...]. Ecce et nostrum dicimus; et tamen, ut detur oramus. Noster quippe fit, cum accipitur, qui tamen dei est, quia ab illo datur. Et dei ergo est ex munere, et noster fit ueraciter per acceptionem. Ita ergo hoc loco homini suam iustitiam dominus reddit, non quam ex semetipso habuit, sed quam conditus ut haberet accepit, et in qua lapsus perseuerare noluit». [MM2020]
192 .xxiv. As115] om. Ed1953
marg.| {CMT6d9.12=IT7.12} HIERONYMUS. − Alii simpliciter putant, secundum apostoli sermonem dicentisbs: « Habentes victum et vestitum, his contenti simus », de presenti tantum cibo sanctos curam gerere; unde in posterioribus preceptum est nolite cogitare de crastino193.bt
bs 1Tim. 6, 8.
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.783-787: «Alii simpliciter putant secundum apostoli sermonem dicentis: habentes uictum et uestitum his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere, unde et in posterioribus sit praeceptum: nolite cogitare de crastino». [FG2013]*
193 crastino] crastine Li446
marg.| { CMT6d9.13=IT7.13} AUGUSTINUS. Ad Probam. − Sic ergo hic sufficientiam petimus a parte que excellit, id est nomine panis totum significantes.BG bu
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 21, CCSL 31B, p. 228.387; CSEL 44, p. 63.18-64.1 : «Cum dicimus: Panem nostrum cottidianum da nobis hodie, per id, quod dicitur 'hodie', significatur 'hoc tempore' ubi uel sufficientiam illam petimus a parte, quae excellit, id est nomine panis totam significantes uel sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est non tamen ad huius temporis sed ad illam aeternam felicitatem assequendam». [MM2021]
BG ¶Codd. : As115 (39ra) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT6d9.14=IT7.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Non solum autem oramus ideo, panem nostrum da nobis hodie, ut habeamus quid manducemus, quod commune est inter iustos et peccatores, sed ut quod manducamus, de manu Dei accipiamus, quod est tantum sanctorum. Nam illi Deus dat panem qui cum iustitia preparat, diabolus autem ei qui preparat cum peccato. vel ita ut dum a Deo datur, sanctificatus accipiatur; et ideo addidit nostrum, id est quem nos habemus paratum, illum da nobis, ut a te sanctificetur sicut sacerdos panem accipiens a laico, sanctificat, et porrigit ei panis enim offerentis est; sed quod sanctificatum est beneficium est sacerdotis. dicit autem nostrum propter duo. Primo, quia omnia que nobis Deus dat, per nos aliis dat, ut de eo quod accipimus, partem impotentibus faciamus. Qui ergo de laboribus suis, indigentibus prestat, non tantum panem suum manducat, sed etiam alienum. Deinde qui de iustitia acquisitum panem manducat, suum panem manducat; quod autem cum peccato alienum.
marg.| {CMT6d9.15=IT7.15} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 194* {2,12} − Forte autem aliquis moveatur cur oremus pro his adipiscendis que huic vite sunt necessaria, sicut est victus et tegumentum, cum Dominus dicatbv: « Nolite solliciti esse quid edatis aut quid induamini »; non potest autem quisque de ea re, pro qua adipiscenda orat, non esse sollicitus.
bv Mt. 6, 25.
194 in monte] om. Ed1953
marg.| { CMT6d9.16=IT7.16} AUGUSTINUS. Ad Probam. − Sed sufficientiam vite non indecenter vult quisquis vult et non amplius. Hec autem sufficientia non appetitur per195* seipsam sed propter salutem corporis, et congruentem habitum persone hominis, quo habitu196* non sit inconveniens eis cum quibus honeste vivendum est. Ista ergo cum habentur, ut teneantur, cum non habentur, ut habeantur, orandum est.BH bw
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 12-13, CCSL 31B, p. 220.212-238 ; CSEL 44, p. 53.17-18, 54.6-9, 55.5-7: «Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum auaritia, quam quidam appetentes a fide errauerunt et inseruerunt se doloribus multis, - hanc ergo sufficientiam non indecenter uult, quisquis uult nec amplius uult; alioquin non ipsam uult et ideo nec decenter uult. Hanc optabat et pro hac orabat, qui dicebat: Diuitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar et dicam: Quis me uidet?, aut pauper factus furer et iurem nomen dei mei. Vides certe et istam sufficientiam non appeti propter se ipsam sed propter salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconueniens eis, cum quibus honeste officiose que uiuendum est. 13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter se ipsa appetuntur, sufficientia uero rerum necessariarum non propter se ipsam sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. Incolumitas porro in ipsa uita ac salute atque integritate animi et corporis constituta est. Item que amicitia non angustis finibus terminanda est; omnes enim, quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamuis in alios propensius in alios suspensius inclinetur; peruenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano, cui non dilectio etsi non pro mutua caritate pro ista tamen communis naturae societate debeatur. Sed hi nos multum iuste que delectant, a quibus uicissim sancte caste que diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur [habeantur ], ut habeantur, orandum est». [MM2021]
195 per] propter Ed1953
196 habitu] habito Ed1953
marg.| {CMT6d9.17=IT7.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 197* {hom.20} − Considerandum est autem quod postquam dixit fiat voluntas tua sicut in celo, et in terra, quia hominibus loquebatur in terra carne indutis, et non potentibus habere eandem impassibilitatem cum angelis, condescendit iam infirmitati nostre, que necessario indiget cibo; et ideo pro pane iussit orationem facere, non pro pecuniis neque pro lascivia, sed solum pro pane quotidiano; et neque hoc sufficit, sed apposuit da nobis hodie, ut non conteramus nos ipsos sollicitudine supervenientis diei.
197 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d9.18=IT7.18} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Et sic198 in199* prima facie videntur hec verba sonare ut qui hoc 200 dicunt non habeant in crastinum aut in201* post crastinum preparatum. Quod si202* est oratio ista aut paucis potest convenire, sicut apostolis, qui docendi gratia omni tempore vagabantur, aut forsitan nulli. Doctrinam autem Christi ita debemus aptare ut omnes in ea proficiant203*.BI bx
bx ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 14 (Mt. 6, 11), St-Omer, BM, 90, f. 61ra  ; PG 56, 713.5 sqq. : « In prima quidem facie sic videntur verba sonare, ut qui dicunt, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, non habeant in crastinum, aut ⸢ post crastinum. Qui preparatum habet in crastinum [in procrastinum praeparatum, ut possint dicere, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Qui autem in crastinum paratum habet PG] aut in quinque, aut in decem dies, quomodo potest dicere, Panem meum quotidianum da mihi hodie? Illud enim petitur, quod interim non habetur: quod autem possidetur, ut quid adhuc requiritur [requiratur Som90] ? Quod si est, oratio ista aut paucis potest convenire,aut forsitan nulli. Quis enim ita fidelis, ut cum possit amplius habere, tamen amplius sibi non reservat [servat Som90], nisi quotidianum victum? Forsitan solis conveniebat apostolis, qui docendi gratia per singulas civitates omni tempore vagabantur, et ipsa vagatio amplius quotidiano victu possidere non poterat. Sed ita debemus aptare Christi doctrinam, ut omnes in ea proficiant [prof. in ea Som90], ne forte communis medicina iustitie, que ad salutem omnium est praeparata, dum aut paucis, aut nulli prodest, inveniatur esse superflua». [MM2021]
198 sic] sicut As115
199 in] om. Ed1953
200 hoc] hec T46
201 in] quod Li446 , om. Ed1953
202 si] + ita Ed1953
203 proficiant Mt366 T46² Ed1953 ] As115 Li446 T46*
marg.| {CMT6d9.19=IT7.19} CYPRIANUS. 204* − [1] Diurnum205* ergo cibum discipulus Christi debet petere, ne in longum desiderium petitionis extendat quia contrarium sibi fit et repugnans ut queramus in seculo diu manere, quod206* petimus regnum Dei207* velociter advenire. [2] Vel addit quotidianum ut tantum quis manducet quantum ratio naturalis exigit non quantum lascivia carnis impellit. Si enim in uno convivio tantum expendas quantum sufficere tibi potest centum diebus, iam non quotidianum cibum manducas, sed multorum dierum.BJ by
by ¶Fons : [1] Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 19, CSEL 3.1, p. 281.9-16 (CCSL 3A, lin. 352-357 sqq.): «Qui autem christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim ipse cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua. Merito ergo christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum dei uelociter aduenire ».
<ex quo> =   Florus Lugdunensis, Collectio ex dictis XII patrum, dicta Cypriani Carthaginensis, excerptum 83 (VII) Tim. 1, CCCM 93, p. 57.
¶Nota : La leçon manere est peut-être une erreur de lecture induite par la proximité graphique de uiu’e (vivere) lu mñ’e (jambages inversés). Les copistes professionnels de l’exemplar ont pris soin de fixer la leçon en abrégeant man’re.
[2]   Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 14 (Mt. 6, 11), PG 56, 713.49-55 : «Ut tantum quis manducet quantum ratio naturalis exigit, non quantum lascivia carnis impellit. Si enim tu in uno convivio tantum expendas quantum in pluribus sufficere poterat , verbi gratia, hominibus centum moderate viventibus, aut tibi ipsi centum diebus disciplinate viventi, jam non quotidianum cibum manducas, sed multorum dierum». [MM2021]
204 Cyprianus As115 Li446 ] + De oratione Domini Ed1953
205 Diurnum] Divinum Ed1953
206 quod] qui Ed1953
207 Dei ] celorum Ed1953
marg.| {CMT6d9.20=IT7.20} HIERONYMUS. − In evangelio autem quod appellatur secundum Hebreos, pro supersubstantiali pane moar 208 reperitur, quod dicitur crastinum; ut sit sensus panem nostrum crastinum, id est futurum, da nobis hodie .BK bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.778-781: «In evangelio quod appellatur secundum hebraeos pro supersubstantiali pane maar repperi, quod dicitur crastinum, ut sit sensus: panem nostrum crastinum, id est futurum, da nobis hodie. possumus supersubstantialem panem et aliter intellegere qui super omnes substantias sit et uniuersas superet creaturas. alii simpliciter putant secundum apostoli sermonem dicentis: habentes uictum et uestitum his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere, unde et in posterioribus sit praeceptum: nolite cogitare de crastino». [FG2013]*
208 moar] mohar Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 10 
prol.| [Mt. 6, 12 // Lc. 11, 4]
marg.| {CMT6d10.1=IT8.1} CYPRIANUS. 209* − Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui210 a Deo pascitur, in Deo vivat; nec tantum presenti vite, sed eterne consulatur, ad quam venire potest, si peccata donentur, que debita Dominus appellavit211, sicut alibi dicitcadimisi tibi omne debitum, quia rogasti me.
Unde sequitur:
ca Mt. 18, 32.
209 Cyprianus] + De oratione Domini Ed1953
210 qui] quid Li446
211 appellat Li446
Numérotation du verset Mt. 6,12 
Dimitte nobis debita nostra.
marg.| Quare necessarie autem212* et salubriter admonemur, qui peccatores sumus, quia213 pro peccatis rogare compellimur; et ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur se peccare quotidie dum pro peccatis quotidie iubetur orare.BL
BL ¶Codd. : Li446 (57ra) Ed1953 {MM2020}
212 autem] om. Ed1953
213 quia] qui Li446
marg.| {CMT6d10.2=IT8.2} AUGUSTINUS. De bono perseverantie. − Hoc autem telo Pelagiani confodiuntur heretici, qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in presenti tempore « Ecclesiam non habentem maculam aut rugam »cb.BM cc
cb Eph. 5, 27.
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 5.8, PL 45, 998.44-48 sqq.: «operae pretium est tamen paulisper intueri, quomodo et in hac petitione iam tunc lingua cypriani, tanquam telo inuictissimo ueritatis, longe postea futuri confodiebantur haeretici. etiam hoc enim pelagiani audent dicere, hominem iustum in hac uita nullum habere omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam praesenti tempore ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi, quae una et sola sponsa sit christi: tanquam sponsa eius non sit, quae per uniuersam terram quod ab eo didicit, dicit, dimitte nobis debita nostra. sed attendite quomodo istos gloriosissimus cyprianus interimat». [MM2020]
BM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d10.3=IT8.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 214* {hom.20} − Quoniam vero fidelibus hec oratio convenit, et leges Ecclesie docent, et orationis principium, quod docet Deum patrem vocare. Qui ergo fidelibus iubet remissionem peccatorum petere, demonstrat quod post baptismum contingit peccata dimitti, contra novatianos.
214 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d10.4=IT8.4} CYPRIANUS. De oratione Domini. 215 − Qui ergo pro peccatis nos orare docuit, paternam misericordiam promisit; sed plane addidit legem, certa conditione nos constringens, ut sic nobis debitum dimitti postulemus, secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus; et hoc est quod dicit:
215 De oratione Domini] .X°. Moralium perperam Li446
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
marg.| {CMT6d10.5=IT8.5} GREGORIUS. Decimo Moralium. 216* − Ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc primum proximo conversi faciamus. cd
cd ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 11, 14, lib. 10, § 15, CCSL 143, lin. 107 sqq.: «Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis dicens: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ut profecto bonum quod a deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conuersi faciamus».. <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt.), c. 38, PL 73, 1153.20. [MM2020]
216 .X.] om. Ed1953
marg.| {CMT6d10.6=IT8.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini. 217* {2,13} − Hoc 218non de pecunia dicitur sed de omnibus que in nos quisque peccat ac per hoc etiam de pecunia peccat namque in te qui pecuniam tibi debitam, cum habeat unde reddere, non reddit; quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris .
217 Augustinus] Crysostomus cacogr. Li446
218 Hoc] Hic Li446
marg.| {CMT6d10.7=IT8.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Cum qua ergo spe orat qui inimicitiam servat adversus alterum, a quo forsitan lesus est sicut enim ipse orans mentitur, dicit enim remitto, et non remittit, sic a Deo petit indulgentiam, et non illi indulgetur. Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt istam orationem orare. Stulti. Primo, quia qui non sic orat ut docuit Christus, non est Christi discipulus; secundo, quia nec pater libenter exaudit orationem quam filius non dictaverit cognoscit enim pater filii sui sensus et verba, neque suscipit que usurpatio humana excogitavit, sed que sapientia Christi exposuit.
marg.| {CMT6d10.8=IT8.8} AUGUSTINUS. In Enchiridion. 219* − Tamen quia hoc tam magnum bonum, scilicet dimittere debita et diligere inimicos, tante multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo nondum ita proficit ut diligat inimicum; tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, qui etiam sibi roganti utique vult dimitti. Iam vero qui eum in quem peccavit, rogat, si peccato suo movetur ut roget, non adhuc reputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat.ce
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 19 (al. 75), CSSL 46, lin. 48 sqq.: «sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum orando deum se cum que agendo luctando que perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio uerba sponsionis huius implentur si homo qui nondum ita profecit ut iam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccauit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam sibi roganti utique uult dimitti cum orat et dicit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est: sic dimitte debita nostra rogantibus nobis sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris. iam uero qui eum in quem peccauit hominem rogat, si peccato suo mouetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat».
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. De perfectione spiritualis vitae, c. 14, n° 637, Leonina t. 41, p. B87: «Tertius autem dilectionis gradus est ut dilectio proximi etiam ad inimicos extendatur: quem quidem dilectionis gradum dominus docet matth. v, 44, dicens: diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos; et in hoc perfectionem dilectionis esse demonstrat: unde concludit subdens: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Quod autem hoc sit ultra perfectionem communem, patet per Augustinum in Enchiridio, qui dicit, quod perfectorum sunt ista filiorum Dei; quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando Deum se cum que luctando perducere. Tamen hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris». Summa theologiae, II IIae, q. 25 a. 8 arg. 1: «Videtur quod non sit de necessitate caritatis ut inimici diligantur. Dicit enim Augustinus, in enchirid., quod hoc tam magnum bonum, scilicet diligere inimicos, non est tantae multitudinis quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur, dimitte nobis debita nostra. Sed nulli dimittitur peccatum sine caritate, quia, ut dicitur proverb. x, universa delicta operit caritas. Ergo non est de necessitate caritatis diligere inimicos. Praeterea, caritas non tollit naturam. Sed unaquaeque res, etiam irrationalis, naturaliter odit suum contrarium, sicut ovis lupum, et aqua ignem. Ergo caritas non facit quod inimici diligantur. Praeterea, caritas non agit perperam. Sed hoc videtur esse perversum quod aliquis diligat inimicos, sicut et quod aliquis odio habeat amicos, unde ii reg. xix exprobrando dicit Ioab ad David, diligis odientes te, et odio habes diligentes te. Ergo caritas non facit ut inimici diligantur». [MM2020]
219 In] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 11 
marg.| {CMT6d11.1=IT9.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Quia multa magnifica supra mandavit hominibus ut Deum patrem suum dicant ut regnum Dei petant venire, ideo nunc additur humilitatis doctrina cum dicitur: BN
BN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 6,13 
Et ne nos inducas in temptationem.
marg.| {CMT6d11.2=IT9.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 220* − Nonnulli codices habent et ne nos inferas in temptationem, quod tantumdem valere arbitror. Nam ex uno greco verbo221, utrumque est translatum. Multi autem interpretando ita dicunt ne nos patiaris induci in temptationem, exponentes quomodo dictum sit inducas . Nec222 enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit.BO
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
220 in monte] om. Ed1953
221 verbo] + isenenkis Ed1953
222 Nec] Non Li446
marg.| {CMT6d11.3=IT9.3} CYPRIANUS. De oratione Domini. − Qua in parte ostenditur, contra nos nihil adversarium posse, nisi Deus ante permiserit ut omnis timor noster et devotio convertatur ad Deum.BP
BP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d11.4=IT9.4} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 223* − Aliud est autem induci in temptationem, aliud temptari. Nam sine temptatione probatus esse nemo potest, sive sibi ipsi, sive alii; Deo autem ante omnes temptationes quisque notissimus est. Non ergo hic oratur ut non temptemur sed ut non inferamur in temptationem. Tamquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non orat ut igne non contingatur sed ut non exuratur. Inducimur enim, si tales inciderint quas ferre non possumus.BQ
BQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
223 in monte] om. Ed1953
marg.| { CMT6d11.5=IT9.5} AUGUSTINUS. Ad Probam. − Cum ergo dicimus ne nos inducas in temptationem . Nos autem monemur 224* hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui temptationi vel consentiamus decepti vel cedamus afflicti.BR cf
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 21, CCSL 31B, p. 228.396-397 ; CSEL 44, p. 64.6-9: «cum dicimus: ne nos inferas in temptationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui temptationi uel consentiamus decepti uel cedamus afflicti».
<Paral. Thomae de Aquino> In 3 Sent., d. 34 q. 1 a. 6 co.: «Secundum est malum futurum, quia timemus inclinans ad peccatum; et circa hoc petitur auxilium in sexta petitione, cum dicitur: et ne nos inducas in tentationem; in qua, secundum Augustinum, petimus, ne deserti divino auxilio alicui tentationi vel consentiamus decepti vel cedamus afflicti». [MM2020]
BR ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
224 autem monemur Li446 ] admonemur Ed1953
marg.| {CMT6d11.6=IT9.6} CYPRIANUS. 225* − In quo admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostre, ne quis se insolenter extollat ut dum procedit humilis et submissa confessio et datur totum Deo quicquid suppliciter petitur, ipsius pietate prestetur.BS
BS ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
225 Cyprianus] + De oratione Domini Ed1953
marg.| {CMT6d11.7=IT9.7} AUGUSTINUS. De bono perseverantie. − [1] Cum autem sancti petunt Ne nos inferas in temptationem , quid aliud quam quod 226* in sanctitate perseverent precantur227* ? Nam, hoc 228* sibi concesso229 (quod esse230 Dei dono231*, cum ab illo poscitur, demonstratur), nemo sanctorum non tenet232 usque in finem perseverantiam sanctitatis, neque enim quisquam in proposito christiano perseverare desistit, nisi in temptationem primitus233 inferatur. [2] Ideo ergo petimus ne inferamur234   in temptationem , ut hoc non235 fiat; et si non fit, Deus non permittit ut fiat. Nihil enim fit nisi quod aut ipse facit, aut fieri permittit. Potens est ergo et236* a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas237* convertere ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra dicitur   ne nos inferas in temptationem . [3] Nam qui in temptationem sue male voluntatis non infertur, in nullam238 prorsus inferturcg: « Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua ». [4] Voluit ergo Deus 239 a se posci ne inferamur   in temptationem - quod poterat nobis et non orantibus dari240 - quia voluit nos admoneri a quo hec241* beneficia accipiamus. Attendat ergo Ecclesia quotidianas orationes suas. Orat ut increduli credant: Deus ergo242 convertit ad fidem. Orat ut credentes perseverent: Deus ergo dat perseverantiam usque in finem.BT ch
cg Iac. 1, 14.
ch ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, c. 5.9, PL 45, 999.11-19: «iam uero cum dicunt sancti, ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo; quid aliud quam ut in sanctitate perseuerent, precantur? nam profecto concesso sibi isto dei dono, quod esse dei donum, cum ab illo poscitur, satis aperte que monstratur: isto ergo concesso sibi dono dei, ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseuerantiam sanctitatis. neque enim quisquam in proposito christiano perseuerare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. [...]».
[2]   Augustinus Hipponensis, De dono perseuerantiae, c. 6.12, PL 45, 1000.16-29: «imperauit autem deus, ut ei sancti eius dicant orantes, ne inferas nos in tentationem. quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit uel dignus sit perseuerantiam sanctitatis amittere. at enim, uoluntate sua quisque deserit deum, ut merito deseratur a deo. quis hoc negauerit? sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. et si exaudimur, utique non fit; quia deus non permittit ut fiat. nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. potens ergo est, et a malo in bonum flectere uoluntates, et in lapsum pronas conuertere, ac dirigere in sibi placitum gressum. cui non frustra dicitur, deus, tu conuertens uiuificabis nos: non frustra dicitur, ne des ad mouendum pedem meum: non frustra dicitur, ne tradas me, domine, a desiderio meo peccatori: postremo, ne multa commemorem, cum uobis plura fortassis occurrant, non frustra dicitur, ne nos inferas in tentationem»
[3]   Augustinus Hipponensis, De dono perseuerantiae, c. 6.12, PL 45, 1000.30-34: «nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae uoluntatis infertur: et qui in tentationem suae malae uoluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur. unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deus autem neminem tentat; tentatione scilicet noxia».
[4]   Augustinus Hipponensis, De dono perseuerantiae, c. 7.15, PL 45, 1001.52-1002.8: «propter quod et posci a se uoluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla ab eo ratione discedimus. quod poterat nobis et non orantibus dari: sed oratione nostra nos uoluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia. a quo enim, nisi ab illo accipimus, a quo iussum est ut petamus? Prorsus in hac re non operosas disputationes exspectet ecclesia: sed attendat quotidianas orationes suas. orat, ut increduli credant: deus ergo conuertit ad fidem. orat, ut credentes perseuerent: deus ergo donat perseuerantiam usque in finem».
¶Nota : Le texte – difficile - de la première sous-sentence est corrompu depuis Ed1470, Nicolaï a tenté une réécriture à partir d’Augustin. De Rubeis (Ed1745) restaure une lecture moins audacieuse, mais non encore conforme au texte des stationnaires. On notera que le malaise autour de cette phrase issu d’un traité augustinien anti-pélagien, l’ajout puis le retrait du «si» et du conditionnel «teneat» ne peuvent pas être considérés comme un simple phénomène ecdotique neutre. Il faut lire ces variations dans le contexte de la querelle des rapports entre la grâce et la liberté qui a parcouru l’histoire de la théologie catholique bien avant le 17e siècle. Jansénius cite deux fois ce passage d’Augustin, mais il omet l’équivalent de la première sous-sentence; cf. Jansénius, Augustinus, t. 3, lib. 2, c. 2, col. 90B22 et c. 23, col. 191D62. [MM2020]
226 quod] ut Arag2 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1745 Ed1953
227 precantur] om. Ed1657 , orant Arag2 (ornant) Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1745 Ed1953
228 Nam hoc] Si autem hoc Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612, Hoc enim Ed1657 , Hoc autem Ed1745 Ed1953
229 sibi concesso] sibi concessio V794, Dei dono praem. Ed1657
230 quod esse] quidem esse Arag2 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612, quod quidem esse Ed1657
231 Dei dono] de Dei dono Arag2 (cacogr. de re dono) Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1745 Ed1953, Dei donum Ed1657
232 non tenet] tenet Ed1571, est qui non teneat Ed1657
233 primitus] premitus cacogr. V794
234 inferamur] inferatur Li446
235 hoc non] inv. Li446, hoc modo cacogr. Arag2
236 et] om. Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1745 Ed1953
237 in lapsum pronas] lapsum Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1745 Ed1953
238 nullam] nulla Arag2
239 Deus] om. Li446
240 dari] dare Ed1571 Ed1657
241 hec] om. Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1745 Ed1953
242 ergo] om. V794
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 12 
marg.| {CMT6d12.1=IT10.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,16} − Orandum est non solum ut non inducamur243 in malum quo caremus sed ab illo etiam liberemur in quod244* iam inducti sumus.BU
Et ideo sequitur:
BU ¶Codd. : Li446 Ed1475C Ed1953 {MM2020}
243 inducamur] indicamur Ed1475C
244 quod] quo Ed1953
Sed libera nos a malo.
marg.| {CMT6d12.2=IT10.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 245* {hom.20} − Vel malum hic diabolum vocat, propter excellentiam malitie, non que ex natura est, sed que ex electione. Et quia ad nos implacabile bellum habet, propter hoc dixit: Libera nos a malo .
245 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d12.3=IT10.3} CYPRIANUS. De oratione Dominica. 246 − Post omnia quidem supradicta, in consummatione orationis venit clausula universas preces nostras collecta brevitate concludens nihil enim remanet quod ultra adhuc debeat postulari, cum semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata, contra omnia que diabolus et mundus operatur, securi sumus. Quis enim de seculo metus est, cuius in seculo Deus tutor est?
246 De oratione dominica] om. Li446
marg.| { CMT6d12.4=IT10.4} AUGUSTINUS. Ad Probam. − [1] Et247 hoc ultimum quod in oratione dominica positum est, tam late patet ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus, in hoc gemitus edat248*, in hoc lacrimas fundat, hinc exordiatur, in hoc terminet orationem.
[2] Unde sequitur:
247 Et] Ex Li446
248 edat] + et Ed1953
Amen
marg.| quo “desiderium orantis exprimitur”.BV ci
ci ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 21, CCSL 31B, p. 228.400 ; CSEL 44, p. 64.11-15: «Cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono, ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in oratione dominica positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrimas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem».
[2] Cf.   Thomas de Aquino, Compendium theologiae, 2.2, ed. Leon., p. 193.14-15 : «Aliter tamen necessaria est oratio ad obtinendum aliquid ab homine et a Deo. Interponitur enim ad hominem primo quidem, ut desiderium orantis et necessitas exprimatur, secundo ut deprecati animus ad concedendum flectatur: sed hoc in oratione que ad Deum funditur, locum non habent ». [MM2021]
BV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT6d12.5=IT10.5} HIERONYMUS. 249 − Amen enim, quod in fine constat scriptum, signaculum est dominice orationis quod Aquila interpretatus est fideliter, quod250 nos vere possumus dicere.BW cj
cj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 37.788-789: «Amen. signaculum orationis dominicae quod aquila interpretatur fideliter, nos uere possumus dicere». [FG2013]*
BW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
249 Hieronymus] Augustinus ad probam Li446
250 quod] et Li446
marg.| {CMT6d12.6=IT10.6} CYPRIANUS. De oratione Domini. 251 − Quid mirum, si talis oratio est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviavit. Hinc per Isaiam fuerat ante predictumcksermonem breviatum faciet Deus super terram. Nam cum dominus Iesus Christus omnibus venerit, ut colligeret doctos pariter atque indoctos, omni sexui atque etati precepta salutis ediderit, preceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina celesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium, velociter disceret252*. cl
ck Mt. 10, 23.
cl ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 28, CCSL 3A, lin. 513 sqq: «quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breuiauit? hoc iam per esaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus spiritu sancto de dei maiestate ac pietate loqueretur. Verbum consummans, inquit, et breuians in iustitia, quoniam sermonem breuiatum faciet deus in toto orbe terrae. Nam cum dei sermo dominus noster iesus christus omnibus uenerit et colligens doctos pariter et indoctos omni sexu atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium uelociter disceret». [MM2020]
251 De oratione Domini] om. Li446
252 disceret] discerent Ed1953
marg.| { CMT6d12.7=IT10.7} AUGUSTINUS. Ad Probam. − [a] Quelibet autem alia verba dicamus, que affectus orantis vel precedendo format ut clareat, vel consequendo attendit253* ut crescat, nil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione254* positum est, si recte et congruenter oramus. [c] Qui enim dicitcm: « Clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in nobis » quid aliud dicit quam sanctificetur nomen tuum  ? Qui dicitcn: « Ostende faciem tuam et salvi erimus », quid aliud dicit quam   adveniat regnum tuum ? Qui dicitco: « Gressus meos dirige secundum eloquium tuum », quid aliud dicit quam   fiat voluntas tua ? Qui dicitcp: « Paupertatem et divitias ne dederis mihi », quid aliud dicit255 quam   panem nostrum quotidianum da nobis hodie  ? Qui dicitcq: « Memento, domine, David, et omnis mansuetudinis eius », et cr: « Si256 reddidi retribuentibus mihi mala », quid aliud dicit quam   dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: « Aufer a me concupiscentias ventris », quid aliud dicit quam   ne nos inducas in temptationem? Qui dicitcs: « Erue me ab inimicis meis, Deus meus », quid aliud dicit quam   libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, nihil invenies257 quod in ista oratione dominica non contineatur. [b] Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam258* precem pertinere non possit, carnaliter orat; quod nescio quomodo non dicatur illicite quando renatos Dominus, non nisi spiritualiter docet orare. [d] Qui autem dicit in oratione ‘Domine, multiplica divitias meas’ et ‘honores meos auge’ et hoc dicit eorum habens concupiscentiam259, non id attendens ut ex his secundum Deum prosit hominibus, puto eum non invenire in oratione dominica quo possit hec vota260 aptare. Quamobrem pudeat saltem petere quod non pudet cupere. Aut si et hoc pudet sed cupiditas vincit261*, melius hoc petetur ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet cui dicimus:   Libera nos a malo .BX ct
cm Sir. (Eccli.) 36, 4.
cn Ps. 79, 4.
co Ps. 118, 133.
cp Prv. 30, 8.
cq Ps. 131, 1.
cr Ps. 7, 5.
cs Ps. 58, 2.
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 130 (ad Probam) § 22-23, CCSL 31B, p. 228.406-230.445; CSEL 44, p. 64.17-67.9 : «[a] Nam quaelibet alia uerba dicamus, quae affectus orantis uel praecedendo format, ut clareat, uel consequendo attendit ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. [b] Quisquis autem id dicit, quod ad istam euangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat, quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quando quidem spiritu renatos non nisi spiritaliter deceat [doceatK, decet edd.]orare. [c] Qui enim dicit uerbi gratia. Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis, et: Prophetae tui fideles inueniantur, quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? qui dicit: Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam et salui erimus, quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? qui dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas, quid aliud dicit quam: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra? qui dicit: Paupertatem et diuitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam: Panem nostrum cottidianum da nobis hodie? qui dicit: Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius, aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, quid aliud dicit quam Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus: debitoribus nostris? qui dicit: Aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne apprehendat me, quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in temptationem? qui dicit: Erue me ab inimicis meis, deus, et ab insurgentibus super me libera me, quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum uerba discurras, quantum existimo, nihil inuenies, quod non ista dominica contineat et concludat oratio*. Vnde liberum est aliis atque aliis uerbis eadem tamen in orando dicere, sed non esse debet liberum alia dicere. [d] 23. Haec et pro nobis et pro nostris et pro alienis atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt, quamuis alius pro isto alius pro illo, sicut se habent propinquitates uel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut extollat affectus. Qui autem dicit in oratione uerbi gratia: "Domine, multiplica diuitias meas", aut:"Da mihi tantas, quantas illi uel illi dedisti", aut:"Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem" uel si quid eius modi est, et haec dicit eorum habens concupiscentiam non id attendens, ut ex his secundum deum prosit hominibus, puto eum non inuenire in oratione dominica, quo possit haec uota coaptare[aptare M F A C P²].Quamobrem pudeat saltem petere, quae non pudet cupere, aut si et hoc pudet, sed cupiditas uincit, quanto melius hoc petitur , ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus: Libera nos a malo».
* quod non ista dominica contineat et concludat oratio] quod in ista dominica non contineatur et concludat (concludatur sec . m.) [MM2021]
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
253 attendit] accendit Ed1953
254 dominica oratione] inv. Ed1953
255 aliud dicit] ad Li446
256 Si] om. Li446
257 invenies] invenias Li446
258 istam evangelicam] inv.Ed1953
259 habens concupiscentiam] inv. Li446
260 vota] vita praem. perperam Li446
261 sed cupiditas vincit ] et cupiditas vicit Ed1953
marg.| {CMT6d12.8=IT10.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini 262 . − Videtur etiam iste numerus petitionum septenario beatitudinum congruere. Si enim timor Dei est quo beati fiunt263 « pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum »cu, petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto264 permanente in secula seculorum. Si pietas est qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum eius ut mitescamus nec ei resistamus. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, oremus ut fiat voluntas eius sicut in celo et in terra quia cum265* corpus tamquam terra spiritui266* tamquam celo consenserit, non lugebimus. Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt, oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie quo ad plenissimam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita ut nobis nostra debita dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundicordes267*, oremus non induci in temptationem, ne habeamus duplex cor, temporalia et terrena sectando de quibus temptationes fiunt 268 in nobis. Si sapientia est qua beati269* pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo. Ipsa enim liberatio liberos nos faciet filios Dei.BY cv cw
cu Mt. 5, 3.
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 38, CCSL 35, linea 828 sqq. : «uidetur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero ex quo totus iste sermo manauit. si enim timor dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus ut sanctificetur in hominibus nomen dei timore casto permanente in saecula saeculorum. si pietas est qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terram in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, accipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino enim, inquit propheta, laudabitur anima mea; audiant mites et iocundentur.
cw si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus; nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. si intellectus est quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temptationem, ne habeamus duplex cor non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et aeterna sectando. temptationes enim de his rebus quae graues et calamitosae uidentur hominibus non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt quas homines bonas et laetandas putant. si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus ut liberemur a malo; ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater! » [MM2022]
BY ¶Codd. : Bar483 Li446 Ed1953 {MM202}
262 Domini] + in monte Bar483
263 fiunt] fuerit cacogr. Li446
264 casto] caste Li446
265 cum] si Ed1953
266 spiritui] cum spiritu Ed1953
267 mundi cordes Li446 ] mundo corde Bar383 Ed1953
268 fiunt] fuerit cacogr. Li446
269 beati] + sunt Ed1953
marg.| { CMT6d12.9=IT10.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 270* − [a] Quia vero sollicitos nos fecerat Inimici memoria in hoc quod dixerat Libera nos a malo , rursus audaciam prebet per hoc quod in quibusdam libris 271 subditur:   Quoniam tuum est regnum et virtus et gloria quia si eius est regnum, nullum formidare oportet, cum et272 qui preliatur contra nos sit ei subiectus. [c] Cum autem   virtus eius et   gloria sint273 infinita, [b] non solum a malis eruere potest sed et274* facere gloriosum.BZ cx
cx ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 19, § 1 (Mt. 6, 12-13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 76ra  ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 80vb14 : «[a] Sollicitos itaque cum fecisset memoria Inimici et desidiam universam nostram cum abscidisset rursus audaciam prestat [+ {vel confortat} V] et resuscitat sensum regis rememorans sub quo ordinati sumus et monstrans omnibus eum existentem fortiorem. Tuum enim e st et [ ait V] regnum et virtus et gloria. Quo circa si eius est regnum nullum formidare oportet ceu nullo existente qui resistat et ad ipsum {cum ipso} principatum [principum {principatum} V] partiatur. Cum enim dicat   tuum est regnum monstrat et illum qui preliatur nobis subiectum ei [{ ei } V] et si adversari videatur Deo permittente interim. [...][b] Neque enim eruit te a superventibus malis solum sed et gloriosum potest facere et preclarum. [c] Quemadmodum enim virtus eius est, multa ita et gloria, ineffabilis et omnia [+ {sunt} V] infinita et finis eorum nullus».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 19, § 6-7, PG 57, 28.25-51 : « Ἐναγωνίους τοίνυν ποιήσας τῇ μνήμῃ τοῦ Ἐχθροῦ , καὶ τὴν ῥᾳθυμίαν ἡμῶν ἅπασαν ἐκκόψας, πάλιν θαῤῥύνει καὶ ἀνίστησι τὰ φρονήματα , τοῦ Βασιλέως ἀναμνήσας, ὑφ’ ᾧ ταττόμεθα, καὶ δείξας πάντων αὐτὸν ὄντα δυνατώτερον. Σοῦ γάρ ἐστι , φησὶν, ἡ βασιλεία , καὶ ἡ δύναμις , καὶ ἡ δόξα . Οὐκοῦν εἰ αὐτοῦ ἐστιν ἡ βασιλεία, οὐδένα δεδοικέναι χρὴ, ἅτε οὐδενὸς ὄντος τοῦ ἀνθισταμένου, καὶ πρὸς αὐτὸν τὴν ἀρχὴν διανεμομένου. Ὅταν γὰρ εἴπῃ, Σοῦ ἐστιν ἡ βασιλεία, δείκνυσι καὶ ἐκεῖνον τὸν πολεμοῦντα ἡμῖν ὑποτεταγμένον, κἂν ἐναντιοῦσθαι δοκῇ, τοῦ Θεοῦ συγχωροῦντος τέως. [...] ζ ʹ . Οὐδὲ γὰρ ἀπαλλάττει σε τῶν ἐπιόντων δεινῶν μόνον, ἀλλὰ καὶ ἔνδοξον δύναται ποιεῖν καὶ λαμπρόν. Ὥσπερ γὰρ ἡ δύναμις αὐτοῦ πολλὴ, οὕτω καὶ ἡ δόξα ἄφατος, καὶ τὰ πάντα ἀπέραντα καὶ τέλος αὐτῶν οὐδέν ».
¶Nota : L’embolisme du Pater était absent des meilleurs témoins grecs et surtout des liturgies latines et du texte de la Vulgate. Il est cependant attesté par quelques témoins respectables à commencer par la Didachè (  Nestlé-Aland , Novum Testamentum, in loc. cit.). De là, il est passé dans les usages orientaux et la Divine liturgie de saint Jean Chrysostome, ce qui justifie les commentaires retenus par Thomas à son sujet (voir aussi CMT6d12.10). – Erasme avait noté l’absence de l’embolisme de la tradition latine du texte de la Vulgate, mais il feint de ne pas reconnaître l’homélie de Chrysostome derrière la tournure de la citation de Thomas (Annotatio in Mt. 6 :14, Opera omnia 6.5, Elzevier, 2000, p. 159-160, ici 160.202-206 : « In Aurea Catena hoc modo citatur Chrysostomus: Quia vero solicitos nos fecerat inimici memoria, in hoc quod dixerat:'libera nos a malo: rursus audaciam praebet per hoc quod in quibusdam libris subditur, 'quia tuum est regnum' etc.; quod unde sumptum sit, nescio ». Au 17e s., Combefis reproche à Nicolaï d’avoir osé signaler à son tour le caractère adventice de l’embolisme ignoré par les Pères latins. Canonisé par le fait que Thomas en parlait positivement, il ne devait souffrir aucune critique qui ait pu mettre en doute son authenticité. La réponse érudite et juste de Nicolaï, qui se défend de toute impiété à l’égard de Thomas, rejoint l’analyse d’Erasme. Le débat ne concerne ni l’établissement du texte de la Catena (bien que Nicolaï ait pris la peine de vérifier le texte à partir de Ed1593), ni celui de ses sources ; il n’est qu’un épisode des querelles intestines qui opposaient au 17e siècle les dominicains parisiens du Faubourg Saint-Honoré, réformateurs et antimolinistes, à leurs confrères du couvent Saint-Jacques, dont l’ancien prieur, Nicolaï, était accusé de philo-jésuitisme. Cf.   Nicolai , In Catena m auream, 1669, appendix, p. 162-168. [MM2022]
270 homiliario] scrips., omel’ Li446, ho. Ed1493, Matthaeum Ed1953
271 libris] + graecis Ed1571 Ed1637 Ed1657
272 cum et] eum. Et Ed1470 Ed1475C
273 sint] sit Ed1493 Ed1571 Ed1637 Ed1657
274 et Li446] etiam Bar483 Ka5 Mt366 Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1570 Ed1571 Ed1593 Ed1637 Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT6d12.10=IT10.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Hec etiam ad precedentia pertinent . Quod enim dicit T uum est regnum , respondet ad illud quod dixerat A  dveniat regnum tuum , ne aliquis dicat ‘Ergo Deus non habet regnum in terra’. Quod autem dicit   Et virtus respondet ad id quod dixerat   Fiat voluntas tua 275 ne aliquis dicat quod Deus non potest facere quod vult. Quod vero dicit   Et gloria , respondet ad omnia que sequuntur in quibus gloria Dei apparet.CA cy
cy ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 14 (Mt. 6, 13), St-Omer, BM, 90, f. 61vb ;  ; PG 56, 714 .48-63;: «  Quoniam tuum   est   regnum   et virtus et   gloria . Tria autem [ om. Som] haec ad tria quae superius dixit pertinentia introduxit. Quoniam dixerat supra, Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, ac si dicat aliquis [inv. Som], Ergo non habet Deus regnum in terra, quia oratis ut veniat? id respondet [respondit Som] ad illud, Quoniam tuum est regnum. Item quoniam dixerat, Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra: ac si dicat aliquis, Ergo non potest Deus facere quod vult in terris, quia oratis ut fiat voluntas ejus? ad hoc respondet, Quia tua virtus est: tamquam si dicant, Non ideo optamus regnum tuum in nobis, aut fieri voluntatem tuam in terris: quia non est regnum tuum in terris: quia non est regnum tuum in mundo, nec potes facere quod vis in terris; sed quoniam regnum tuum vita aeterna est, et voluntas tua justitia est. Propterea nec redigis aliquem sub regno tuo nisi ipse voluerit: nec operaris in aliquo voluntates tuas, nisi ipse consenserit. Propterea oramus, ut illuminati a te, velimus suscipere regnum tuum in nobis, et optemus facere voluntatem tuam. Item quoniam dixerat, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo: ad illa respondet. Quia tua est gloria. Vere enim, quia [om. Som], si nihil deest timentibus Deum, Dei gloria est: si illis dimittentibus debitoribus suis, Deus dimittat [-tet Som] eis peccata eorum, Dei gloria est: si autem non dimittentibus eis dimittat, non est gloria Dei, quia nec est justum judicium ejus. Si non inducat in tentationem, aut inductos si propter justam aliquam causam liberet, gloria Dei est. Et generaliter quicquid supra orare praecepit, cum fuerit a Deo praestitum, Dei gloria est».
¶Nota : La sentence est très retravaillée et restructurée, semble-t-il par Thomas, avec de nombreuses inversions d’expressions. Voir aussi notre note sur la sentence précédente. [MM2020]
275 tua] + sicut in celo et in terra Ed1570 Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 13 
prol.| [Mt. 6, 14-15 // Mc. 11, 26]
marg.| {CMT6d13.1=IT11.1} RABANUS. − Per hoc quod Dominus dixerat amen significat indubitanter illis a Domino conferri omnia que rite postulant, qui conditionis addite servare pactum non negligunt.CB
Unde subditur:
CB ¶Codd. : Li446 (158va) Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 6,14 
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester celestis delicta vestra.276
276 dimittet et vobis pater vester celestis delicta vestra] etc. Ed1957
marg.| {CMT6d13.2=IT11.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 277* {2,18} − Ubi non est pretereundum, quod ex omnibus his sententiis, quibus nos dominus orare precepit, eam potissimum commendandam esse iudicavit que pertinet ad remissionem peccatorum, in qua nos misericordes esse voluit; quod est unum consilium miserias evadendi.
277 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d13.3=IT11.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.14} − Non autem dixit, ut prius nobis Deus dimittat, et postea nos debitoribus nostris, scit enim dominus homines esse mendaces, quoniam etsi acceperint remissionem peccati sui, ipsi suis debitoribus non dimittunt ideo sic dicitur, ut prius dimittamus, postea petamus dimissionem.
marg.| {CMT6d13.4=IT11.4} AUGUSTINUS. In Enchiridion. 278 − Quisquis autem roganti et peccati sui penitenti ex corde non dimittit, nullo modo estimet a Domino sua peccata dimitti.CC cz
cz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 19 (al. 73), CSSL 46, lin. 65 sqq.: «quisquis autem nec roganti et peccati sui paenitenti ex corde suo dimittit, nullo modo existimet a domino sua peccata dimitti, quoniam mentiri ueritas non potest». [MM2020]
278 In] om. Ed1953
marg.| Et ideo subdit:
Numérotation du verset Mt. 6,15 
Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
marg.| {CMT6d13.5=IT11.5} CYPRIANUS. 279* − Excusatio enim nulla tibi280* est in die iudicii, cum secundum tuam sententiam iudiceris, et quod feceris, hoc ipse281* patiaris.CD da
da ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 23, CCSL 3A, lin. 439 sqq.: «Excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris». [MM2020]
279 Cyprianus] + De oratione Domini Ed1953
280 nulla tibi] inv. Ed1657 Ed1953
281 ipse] om. Ed1953
marg.| {CMT6d13.6=IT11.6} HIERONYMUS. − Si autem hoc quod scriptum est: «Ego282 dixi dii estis »db; vos autem sicut homines moriemini, ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt, recte ergo et hi quibus283 peccata dimittuntur, homines appellati sunt.CE dc
db Ps. 81, 6.
dc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 38.790-795: «Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum. hoc quod scriptum est: ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes, uos uero ut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis, ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt. recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur homines appellati sunt». [FG2013]*
282 Ego] om. Li446
283 quibus] om. Li446
marg.| {CMT6d13.7=IT11.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 284* {hom.20} − [a] Ideo autem 285 celorum et Patris meminit286 ut ex hoc provocet auditorem287. [c] Nihil enim ita te 288 Deo assimilat sicut iniuriam tibi289 facientibus ignoscere. [b] Inconveniens est autem si talis Patris filius existens feralis290* efficitur et, ad celum vocatus, terrenum quemdam291 et292 vite huius proprium habeat293* sensum.CF dd
dd ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 19 (Mt. 6, 14), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 76ra : «[a] Propterea celorum rursus et patris meminit ut et ex hoc auditorem provocet. [b] Si talis patris existens feralis efficietur et ad celum vocatus terrenum quendam et vite huius proprium habet sensum. Non enim utique gratia oportet fieri pueros {vel filios} solum sed et operibus. [c] Nichil autem ita assimilat {vel similem facit} Deo ut pernitiosis et iniusta {tibi} facientibus ignoscere ut et edocuit cum dixit: solem suum oriri facere super pernitiosos et bonos».
<cuius fons> =   Chrysostomus , In Mt., hom. 19 § 7, PG 57, 283.5-12 : «[a] ΔιὰτοῦτοτῶνοὐρανῶνπάλινκαὶτοῦΠατρὸςἐμνημόνευσεν,ὥστεκαὶτούτῳτὸνἀκροατὴνἐντρέψαι, [b] εἴγετοιούτουπατρὸςὢν, ἐκθηριοῦσθαι μέλλοι,καὶπρὸςτὸνοὐρανὸνκληθεὶς,γήϊνόντικαὶβιωτικὸνἔχοιφρόνημα.Οὐ γὰρ δὴ χάριτι δεῖ γενέσθαι παῖδας μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῖς ἔργοις.[c] ΟὐδὲνδὲοὕτωςὁμοιοῖτῷΘεῷ,ὡςτὸτοῖςπονηροῖς καὶ τοῖςἀδικοῦσινεἶναισυγγνωμονικόν·ὥσπερ οὖν καὶ ἔφθη διδάξας, ἡνίκα ἔλεγε τὸ τὸν ἥλιον ἀνατέλλειν ἐπὶ πονηροὺς καὶ ἀγαθούς».
¶Nota : Thomas remplace «facere iniusta» par «facere iniuria», ce qui suppose une connaissance exacte du sens deἀδικοῦσιν. Cette substitution fine ne peut s’expliquer par un simple lissage littéraire du texte de Burgundio. [MM2020]
284 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
285 autem] + et Fi263
286 meminit] îeiûit cacogr. Fi308
287 auditorem] autiorem Li446
288 te] de Fi263 Md214 V794 , + de Arag2
289 tibi] + fecit T46
290 feralis] ferox V794 Ed1571 Ed1637 Ed1657, servilis perperam Ed1569 Ed1570 Ed1612 Ed1876 Ed1953
291 quemdam] quoddam Ka5
292 et] om. Ed1475C
293 habeat] habet Ed1637 Ed1657 Ed1876 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 14 
prol.| [Mt. 6, 16-21 legitur in feria 4 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 597-602; Rom.]
marg.| {CMT6d14.1=IT12.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Quia oratio illa iam fortis est, que fit in spiritu humili et corde contrito; qui autem deliciis fruitur, spiritum humilem et cor contritum habere non potest; manifestum est quoniam oratio sine ieiunio gracilis est et infirma et ideo quicumque pro aliqua necessitate voluerunt orare, ieiunium adiutorium est orationis. unde consequenter dominus, post doctrinam de oratione, subiungit doctrinam de ieiunio dicens:
Numérotation du verset Mt. 6,15 
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite tristes.
marg.| Sciebat enim Dominus gloriam vanam ex omni bono procedere; ideo spinam vane glorie, que nascitur in terra bona, iubet precidere, ne suffocet ieiunii fructum. Non autem potest fieri ut non sentiatur qui ieiunat; sed melius est ut ieiunium te ostendat, quam tu ieiunium. Non autem potest fieri ut sit hilaris qui ieiunat; ideo non dixit nolite esse tristes; sed nolite fieri tristes qui enim per imposturas aliquas pallentes apparent, illi non sunt tristes, sed fiunt; qui autem naturaliter propter assiduum ieiunium tristis est, non fit tristis, sed vere est.
Unde subdit:
Exterminant enim facies suas ut appareant hominibus ieiunantes.
marg.| {CMT6d14.2=IT12.2} HIERONYMUS. − Verbum exterminant, quod in Ecclesiasticis scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam vulgo intelligitur. Exterminantur quippe exules, qui mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus, quod grece dicitur aphanizousi . Demolitur autem hypocrita faciem suam, ut tristitiam simulet, et animo forte letante luctum gestat in vultu.de
de ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 38.796-803: «Exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes. uerbum exterminant, quod in ecclesiasticis scripturis uitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam uulgo intellegitur. exterminantur quippe exules qui mittuntur extra terminos. pro hoc ergo sermone demoliuntur semper accipere debemus. demolitur autem hypochrita faciem suam ut tristitiam simulet et animo forte laetante luctum gestet in uultu». [FG2013]
marg.| {CMT6d14.3=IT12.3} GREGORIUS. Octavo Moralium. 294* − Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Nihilque tanto labore aliud nisi estimatio humana cogitatur. df
df ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 8, § 44, CCSL 143, lin. 34 sqq.: «Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urguetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur nihil que tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt.), c. 29, PL 73, 1150.58 ; c. 50, 1197.12-13. [MM2020]
294 .VIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT6d14.4=IT12.4} LEO PAPA. In sermone 295 de Epiphania. − Non sunt autem casta ieiunia que non de ratione veniunt continentie, sed de arte fallacie.CG dg
dg ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 5, CCSL 138, p. 186.171-173: «Non sunt casta ieiunia, quae non de ratione ueniunt continentiae sed de arte fallaciae». [MM2015]
CG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
295 sermone] + 3 Ed1953
marg.| {CMT6d14.5=IT12.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Si ergo qui ieiunat et tristem se facit, hypocrita est, quanto magis iniquior est qui non ieiunat, sed argumentis quibusdam in facIesua pingit venalem pallorem, quasi ieiunii signum.
marg.| {CMT6d14.6=IT12.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 296* {2,19} − In hoc autem capitulo maxime advertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel ceterarum rerum nitore fulget, facile convincitur rebus ipsis pomparum seculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. Qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, ex ceteris eius operibus potest cognosci utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat297.
296 in monte] om. Ed1953
297 faciat] facit Li446
marg.| {CMT6d14.7=IT12.7} REMIGIUS. − Fructus autem ieiunii hypocritarum manifestatur cum subinfertur:
Ut pareant298 hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam,
298 pareant] appareant Li446
marg.| id est quam desideraverunt.CH
CH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 15 
prol.| [Mt. 6, 16-21 legitur in feria 4 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 597-602; Rom.]
marg.| {CMT6d15.1=IT13.1} GLOSSA. − Docuit dominus quid non est faciendum; modo docet quid est faciendum, dicens:
Numérotation du verset Mt. 6,17 
Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava.
marg.| {CMT6d15.2=IT13.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,22} − Queri autem solet quid sit quod hic dicitur non enim quisquam recte preceperit (quamvis faciem quotidiana consuetudine lavemus), unctis quoque capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere; quod turpissimum omnes fatentur.
marg.| {CMT6d15.3=IT13.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Item si ideo iubet nos non fieri tristes, ne per tristitiam appareamus hominibus ieiunare; si unctio capitis et lavatio faciei a ieiunantibus semper serventur; nihilominus erunt signa ieiunii.
marg.| {CMT6d15.4=IT13.4} HIERONYMUS. − Sed loquitur iuxta ritum provincie Palestine, ubi diebus festis solent ungere capita. Precipit ergo ut quando ieiunamus, letos et festivos nos esse monstremus.dh
dh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 38.805-807: «Tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam laua. iuxta ritum prouinciae palestinae loquitur, ubi diebus festis solent unguere capita. praecipit igitur ut quando ieiunamus laetos nos et festiuos esse monstremus. multi legentes illud psalmistae: oleum peccatoris non inpinguet caput meum, e contrario uolunt bonum esse oleum de quo alibi dicitur: unxit te deus deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. et id praecipit ut exercentes uirtutes spiritali oleo principale cordis nostri unguere debeamus». [FG2013]
marg.| {CMT6d15.5=IT13.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Simplex ergo interpretatio huius est, quoniam per aggregationem intelligenda sunt ista sicut cetera ante dicta, tamquam si dicat sic longe te facere debes ab ostentatione ieiunii tui, ut, si posset fieri (quod tamen non docet), ea etiam facias que ex diverso luxurie et epulationis videntur esse indicia.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 6,18 
Ne videaris hominibus ieiunans.
marg.| {CMT6d15.6=IT13.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 299* {hom.21} − In eleemosyna quidem non simpliciter hoc posuit; sed dixit eleemosynam non esse faciendam coram hominibus apponens ut videremur ab eis; in ieiunio autem et oratione nihil tale addidit quoniam eleemosynam quidem impossibile est omnino latere, orationem autem et ieiunium possibile est. Non parvus autem fructus est humanam gloriam contemnere per hoc enim aliquis a gravi hominum servitute liberatur, et proprie virtutis operator efficitur, eam amans non propter alios, sed propter seipsam. Sicut enim nos contumeliam estimamus, cum non propter nos, sed propter alios diligimur, ita nec virtutem oportet propter alios sequi, nec Deo propter homines obedire, sed propter seipsum.
Ideo sequitur:
299 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Sed patri tuo qui est in abscondito.
marg.| {CMT6d15.7=IT13.7} GLOSSA. {interl. Et ordin. Simul} − Id est Patri tuo celesti qui est invisibilis, vel qui habitat in corde per fidem; Deo autem ieiunat qui pro eius amore se macerat, et quod sibi subtrahit, alteri largitur.
Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
marg.| {CMT6d15.8=IT13.8} REMIGIUS. − Sufficit enim tibi ut qui est inspector conscientie, sit et remunerator.CI
CI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d15.9=IT13.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Spiritualiter autem facies anime conscientia intelligitur. Sicut enim in conspectu hominum gratiosa est facies pulchra, sic in oculis Dei speciosa est munda conscientia. Has facies hypocrite, qui propter homines ieiunant, exterminant, fallere volentes Deum et homines nam semper vulnerata est conscientia eius qui peccat. Si ergo abstuleris nequitiam ab anima tua, lavasti conscientiam tuam, et bene ieiunas.
marg.| {CMT6d15.10=IT13.10} LEO PAPA. In sermone de ieiunio. 300* − Impleri enim debet ieiunium, non ciborum tantummodo parcitate, sed maxime privatione vitiorum. Nam cum ob hoc castigatio ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum magis sectandum est conscientie genus quam ut semper simus ab iniusta voluntate sobrii, et ab inhonesta actione ieiuni; que devotio non secernit invalidos, quia etiam in languido corpore potest anime integritas reperiri.di
di ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 44 § 2, CCSL 138A, p. 259.39-46: «Quod ergo in omni tempore, dilectissimi, unumquemque conuenit facere christianum, id nunc sollicitius est ac deuotius exsequendum, ut apostolica institutio quadraginta dierum ieiuniis impleatur, non ciborum tantummodo parcitate, sed maxime priuatione uitiorum. Nam cum ob hoc castigatio ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum magis sectandum est continentiae genus, quam ut semper simus ab iniusta uoluntate sobrii, et ab inhonesta actione ieiuni. Quae deuotio non omittit aegros, non secernit inualidos, quia etiam in languido atque inutili corpore potest animi integritas repperiri, si ubi fuit sedes prauitatis, ibi confirmentur fundamenta uirtutis». [MM2015]
300 sermone de ieiunio] sermone 6 de quadragesima Ed1953
marg.| {CMT6d15.11=IT13.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Spiritualiter autem caput tuum Christus est. Sitientem pota, esurientem ciba; et sic o leo misericordie unxisti caput tuum, id est Christum, qui clamat in evangeliodjquod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
dj Mt. 25, 40.
marg.| {CMT6d15.12=IT13.12} GREGORIUS. In evangelia. − Illud enim ieiunium Deus approbat quod ante oculos eius manus eleemosynarum lavat. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire; ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur.dk
dk ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 16 § 6, CCSL 141, p. 115.126-129: «Cum uideris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris. Illud ergo ieiunium Deus approbat, quod ad eius oculos manus eleemosynarum leuat, quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur». [FG2013]
marg.| {CMT6d15.13=IT13.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,20} − Vel caput recte accipimus rationem, quia in anima preeminet, et cetera hominis membra regit. Ungere ergo caput ad letitiam pertinet. Interius ergo gaudeat de ieiunio suo qui ieiunando se avertit a voluntate seculi, ut sit subditus Christo.
marg.| {CMT6d15.14=IT13.14} GLOSSA. {ordin. Suder Unge cadut tuum} − Ecce non omnino in Novo Testamento ad litteram accipiuntur. Ridiculum enim est in ieiunio o leo delibari; sed spiritu amoris eius, cuius passionibus debemus participare, nos macerando, mens debet inungi.
marg.| {CMT6d15.15=IT13.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Proprie autem debet faciem quidem lavare; caput autem non lavare, sed ungere. Quamdiu enim sumus in corpore, conscientia nostra sordida est in peccatis. Caput autem nostrum, Christus, peccatum non fecit.
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 16 
prol.| [Mt. 6, 16-21 legitur in feria 4 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 597-602; Rom.]
marg.| {CMT6d16.1=IT14.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 301* {hom.21} − Postquam vane glorie expulit egritudinem, optime iam sermonem de contemptu divitiarum inducit. Nihil enim ita pecunias concupiscere facit ut glorie cupido propter hoc namque famulorum greges et auro opertos equos et argenteas mensas expetunt homines, non ut utilitatem aut voluptatem impleant, sed ut multis ostendantur.
Et hoc est quod dicit:
301 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,19 
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra.
marg.| {CMT6d16.2=IT14.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2d6.} − Si enim eo corde quisque operetur aliquid ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit cor mundum quod in terra volutatur sordescit enim aliquid cum inferiori miscetur nature, quamvis in suo genere non sordidetur, quia etiam de puro argento sordidatur aurum si misceatur ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis terra in suo ordine munda sit.
marg.| {CMT6d16.3=IT14.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Vel aliter. Quia supra dominus nihil de eleemosyna, vel oratione, vel ieiunio docuerat, sed simulationem eorum compescuit tantum, nunc secundum tria predicta, tres consequentias introducit doctrine quarum prima pertinet ad eleemosynam, que est hec nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi primo dat consilium ut eleemosyna fiat; ut sit ordo narrationis talis cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te; et postea subsequitur nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; secundo ostendit que sit utilitas in eleemosyna facienda; tertio ut neque timor inopie accidentis impediat voluntatem eleemosyne faciende.
marg.| {CMT6d16.4=IT14.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 302* {hom.21} − Dicens autem nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, subdit:
302 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Ubi erugo et tinea demolitur
marg.| ut demonstret thesauri qui est hic, nocumentum, et eius qui est in celo, utilitatem, et a loco, et ab his que nocent; quasi dicat quid formidas ne pecunie consumantur, si eleemosynam dederis itaque da eleemosynam, et additionem accipient etenim que in celis sunt apponentur; quod si non dederis, pereunt. Et non dixit aliis derelinquis, quoniam hoc delectabile est hominibus.
marg.| {CMT6d16.5=IT14.5} RABANUS. − Tria autem ponit, secundum tres diversitates divitiarum. Metalla erugine, vestes tinea demoliuntur; sunt autem alia que neque eruginem neque tineam timent, sicut lapides pretiosi; et ideo ponit generale detrimentum, scilicet fures , qui omnes divitias rapere possunt.
marg.| {CMT6d16.6=IT14.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Alia littera habet ubi tinea et commestura exterminant. Omnia enim bona mundi triplex tollit interitus. Aut enim a semetipsis veterascunt et tineant, sicut vestimenta; aut ab ipsis dominis luxuriose viventibus comeduntur; aut ab extraneis vel dolo, vel vi, vel calumniis, vel alio iniquo modo diripiuntur qui omnes fures dicuntur, quia per iniquitatem festinant aliena facere sua. Sed dices numquid omnes hec qui habent, perdent ea interim quidem dicam, quia etsi non omnes perdunt, tamen multi perdunt. vere autem et male servatas divitias, etsi non corporaliter, spiritualiter tamen perdidisti quia non proficiunt tibi ad usum salutis.
marg.| {CMT6d16.7=IT14.7} RABANUS. − Allegorice autem erugo significat superbiam, que decorem virtutum obsfuscat303*. Tinea, que vestes latenter rodit, invidia304 est que bonum studium lacerat et per comparationem unitatis305* dissipat.   Fures sunt heretici et demones qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus spolient.CJ dl
dl ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 6, 19) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 27a marg. Cas574], ed. Gloss-e : «RABANUS. Alleg<orice>. Erugo significat superbiam que decorem virtutum obfuscat. Tinea, que vestes latenter rodit, invidia est que studium lacerat bonum et compactionem unitatis dissipat. Fures sunt heretici et demones qui semper ad hoc sunt intenti, ut spiritualibus spolient».
<cuius fons> = Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 192.58-69 : «Allegorice autem aerugo potest significare superbiam atque iactantiam, quae ubicumque fuerit omnem decorem et robur uirtutum obfuscat ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentium, et Omnis arrogantia abhominatio est apud Deum. Tinea uero, quae uestes latenter conrodit, designat inuidiam, quae studium bonum lacerat et compactionem unitatis demoliri non cessat. Fures namque demones atque heretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones. Ad hoc enim illi semper intenti sunt, ut thesauros spirituales habentes depraedentur et onustos ornamentis uirtutum spolient». [MM2020]
CJ ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2022}
303 obfuscat] obscurat Ed1953
304 invidia] lac. Gz378* (corr. compl. marg., sec. m. atramento obscurius in textu)
305 comparationem unitatis ] ... imitatis cacogr. Li446, per hoc compactionem unitatis Ed1953
marg.| {CMT6d16.8=IT14.8} HILARIUS. 306* {cad.5} − Ceterum laus celestis eterna est307 nec furto surrepenti subtrahenda nec tinea aut308* rubigine invidie excedenda309*.CK
Et ideo sequitur:
CK ¶Codd. : Gz378 Li446 Ed1953 {MM2022}
306 Hilarius] om. Gz378, + In Mattheum Ed1953
307 est] cum Gz378
308 aut] et Ed1953
309 excedenda] excidenda Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,20 
Thesaurizate autem vobis thesauros in celis310 ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt neque furantur.
310 in celis] om. Gz378
marg.| {CMT6d16.9=IT14.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2d6.} − Celum autem hoc loco non corporeum acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnere qui sibi thesaurizat in illo celo de quo dictum estdm: « Celum celi domino », id est in firmamento spirituali. « Celum enim et terra transibunt »dn; non autem in eo quod transit collocare debemus thesaurum nostrum, sed in eo quod semper manet.
dm Ps. 113, 16.
dn Mt. 24, 35.
marg.| {CMT6d16.10=IT14.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Quid ergo melius est, an in terra reponere, ubi incertus est conservationis eventus, an in celo, ubi est certa custodia que autem stultitia est illic relinquere unde exiturus es, et illuc non premittere quo iturus es illic ergo substantiam tuam colloca ubi patriam habes.
marg.| {CMT6d16.11=IT14.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 311* {hom.21} − Quia tamen non omnis terrenus thesaurus erugine aut tinea destruitur, aut per fures aufertur, ideo aliud inducit dicens:
311 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,21 
Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum,
marg.| ac si dicat etsi nihil priorum veniat, non parvam sustinebis iacturam inferioribus affixus, et eorum servus factus, et a celestibus cadens, et nihil excelsorum cogitare potens.
marg.| {CMT6d16.12=IT14.12} HIERONYMUS. − [a] Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis possessionibus sentiendum est. Gulosi enim Deus venter est; [c] lascivi thesaurus sunt lubrica; amatoris libido. Hinc fuerit unusquisque a quo vincitur. [b] Ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum.do
do ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 38.813-39.817: «Ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum. [a] hoc non solum de pecunia sed de cunctis passionibus sentiendum est. gulosi deus uenter est; [b] ibi ergo habet cor ubi et thesaurum. luxoriosi thesaurus epulae sunt, [c] lasciui ludicra, amatoris libido. huic seruit unusquisque quo uincitur». [FG2013]
marg.| {CMT6d16.13=IT14.13} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Vel aliter. Ponit nunc que sit utilitas in eleemosyna facienda. Qui enim collocat thesauros in terra, non habet quid speret in celo. Ut quid ergo aspiciat in celum, ubi nihil repositum habet unde dupliciter peccat primo, quia mala congregat; secundo, quia cor habet in terra; et ex contrariis causis dupliciter bene facit qui thesaurizat in celo.
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 17 
marg.| {CMT6d17.1=IT15.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 312* {hom.21} − Postquam fecit mentionem de intellectu in servitutem redacto et captivato, quia hoc non multis facile cognoscibile erat, ad exteriorem doctrinam transponit dicens:
312 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,22 
Lucerna corporis tui est oculus tuus.
marg.| Ac si dicat si non nosti quid est iactura intellectus, a corporalibus hoc disce quod enim est oculus corpori, hoc est intellectus anime. Sicut ergo oculis orbatis multum operationis reliquorum membrorum amittitur, lumine eis extincto, ita et mente corrupta, multis malis vita tua impletur.
marg.| {CMT6d17.2=IT15.2} HIERONYMUS. − Hoc ergo totum transfert ad sensum quomodo enim corpus totum est in tenebris, si oculus non fuerit simplex, ita si anima principalem fulgorem suum perdiderit, universus sensus, vel sensualis pars anime in caligine commorabitur.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 6,23 
Si ergo lumen quod in te est, tenebre sint, ipse tenebre quante erunt?
marg.| Id est si sensus, qui lumen est anime, vitio caligatur, ipsa putas caligo quibus tenebris obvolvetur?dp
dp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 39.820-827: «Si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit. lippientes solent lucernas uidere numerosas. simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura. hoc totum transfert ad sensum. quo modo enim corpus, si oculus non fuerit, totum in tenebris est, ita si anima principalem fulgorem suum perdiderit, uniuersus sensus in caligine commorabitur. si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? si sensus, qui lumen est animae, uitio caligatur, ipsa putas caligo quibus tenebris obuoluitur?». [FG2013]
marg.| {CMT6d17.3=IT15.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Videtur autem quod non de corporali oculo hic loquatur, nec de hoc corpore quod videtur deforis; alioquin dixisset si oculus tuus sanus fuerit aut infirmus; nunc autem dicit simplex et nequam. Si autem benignum oculum habet et infirmum, numquid corpus eius in lumine est aut si malignum et sanum, numquid corpus eius in tenebris est
marg.| {CMT6d17.4=IT15.4} HIERONYMUS. − Sed solent lippientes lucernas videre numerosas; simplex autem oculus et purus simplicia intuetur et pura.CL dq
dq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 39.819-820: «Si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit. lippientes solent lucernas uidere numerosas. simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura. hoc totum transfert ad sensum. quo modo enim corpus, si oculus non fuerit, totum in tenebris est, ita si anima principalem fulgorem suum perdiderit, uniuersus sensus in caligine commorabitur». [FG2013]
CL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d17.5=IT15.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.15} − Vel dicitur oculus non a foris sed ab intus. Lucerna enim est mens, per quam anima videt Deum. Qui ergo cor habet ad Deum, illius oculus lucidus est; id est illius mens munda est, non terrenis concupiscentiis sordidata. Tenebre autem in nobis sunt sensus carnales, qui semper desiderant que sunt tenebrarum. Qui ergo habet oculum mundum, id est mentem spiritualem, corpus suum servat lucidum, id est sine peccato etsi enim caro desiderat mala, virtute tamen divini timoris repercutit eam. Qui autem habet oculum, id est mentem, aut malignitate tenebrosam, aut concupiscentia turbulentam, tenebrosum possidet corpus non enim resistit carni quando concupiscit perversa, quia non habet spem in celo, que prestat nobis virtutem ut concupiscentiis resistamus.
marg.| {CMT6d17.6=IT15.6} HILARIUS. 313* {cad.5} − Vel aliter. De officio luminis oculi, lumen cordis expressit quod si simplex et lucidum manebit, claritatem eterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis sue corruptioni carnis infundet, scilicet in resurrectione; si autem obscurum peccatis et voluntate erit nequam, vitiis mentis natura corporis subiacebit.
313 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT6d17.7=IT15.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 314* {2d6.} − Vel aliter. Oculum hic315 accipere debemus intentionem nostram que, si munda fuerit et recta, omnia opera nostra, que secundum eam operamur, bona sunt. Que opera omnia316* totum corpus appellavit, quia et Apostolus membra nostra dicit quedam opera, ubi ait317 dr:« Mortificate membra vestra, fornicationem et immunditiam etc.318* ». Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est319. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus. « Omne enim quod manifestatur, lumen est »ds. Ipsa vero facta, que ad hominum societatem procedunt, incertum nobis habent exitum; et ideo tenebras eas vocavit. Non enim novi cum pecuniam porrigo320 indigenti, quid sit inde facturus. Si ergo ipsa cordis intentio, que tibi nota est, sordidatur appetitu temporalium rerum, magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum erit; quia etsi bene alicui proveniat quod tu non recta intentione facis, quomodo tu feceris imputabitur tibi, non quomodo illi provenerit. si autem simplici intentione, id est fine caritatis, opera nostra fiant, tunc munda sunt, et placent in conspectu Dei.CM
dr Col. 3, 5.
ds Eph. 5, 13.
CM ¶Codd. : Li446 Ber111 Ed1953 {MM2021}
314 in monte] + in Ber111 , om. Ed1953
315 Occulum hic] inv. Ber111
316 opera omnia] quidem omnia Ed1953
317 ubi ait] u<b>init Ber111
318 etc.] om. Ed1953
319 est] om. Ber111
320 porrigo] porrigere Ber111
marg.| {CMT6d17.8=IT15.8} AUGUSTINUS. Contra mendacium. 321 {c.7} − Sed ea que constat esse peccata, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona nunc sunt322* mala, que non sunt per seipsa peccata; sicut victum prebere pauperibus bonum est, si fiat misericordie causa; malum autem si fiat causa iactantie. Cum vero opera ipsa peccata sunt, ut furta, stupra et huiusmodi, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse ? Quis dicat furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus.CN
CN ¶Codd. : Li446 Ber111 Ed1953 {MM2021}
321 mendacium] tradacium Ber111 (cacogr.)
322 sunt] om. Li446
marg.| {CMT6d17.9=IT15.9} GREGORIUS. Vicesimo octavo Moralium. 323* − Vel aliter. Si lumen quod 324   in te est etc.325*, id est si hoc quod nos bene agere cepimus, ex mala intentione offuscamus, ipsa que mala esse non ignoramus, etiam cum facimus, quante tenebre erunt 326*.CO dt
dt ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 28, § 11.30, CCSL 143B, p. 1418.117-: «Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt ? quia si hoc quod bene nos agere credimus, ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt quae mala esse etiam cum agimus non ignoramus ?». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Lc.), c. 41, PL 73, 1213.52-53. [MM2020]
CO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
323 .XXVIII.] om. Ed1953
324 quod] + est Ed1953
325 etc.] om. Ed1953
326 erunt] sunt Ed1953
marg.| {CMT6d17.10=IT15.10} REMIGIUS. − Vel aliter. Fides lucerne assimilatur, quia per eam egressus interioris hominis327, id est actio, illuminatur ne offendat secundum illuddu: « Lucerna pedibus meis verbum tuum »; que si fuerit munda et simplex, totum corpus lucidum erit; si vero sordida, totum corpus erit tenebrosum . Vel aliter. Per lucernam intelligitur rector Ecclesie, qui bene oculus dicitur, quia salutaria plebi subiecte providere debet, que per corpus intelligitur. Si ergo rector Ecclesie erraverit, quanto magis errabit328 populus ei329 subiectus.CP
du Ps. 118, 105.
CP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
327 hominis] om. Li446
328 errabit] errabat Li446
329 ei] sibi Li446
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 18 
prol.| [Mt. 6, 24-33 legitur Dominica 15 post Trinitatem = 16 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 708 = Cist. 112]
marg.| {CMT6d18.1=IT16.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Superius dixerat Dominus quod qui habet mentem spiritualem, ille potest corpus suum servare sine peccato. Qui autem non habet, non potest cuius rationem subiungit, dicens:
Numérotation du verset Mt. 6,24 
Nemo potest duobus dominis servire.CQ
CQ ¶Codd. : Li446 (61ra) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d18.2=IT16.2} GLOSSA. − Vel aliter. Quia330 dictum est supra quod propter intentionem temporalium, bona mala fiunt; unde posset aliquis dicere ego faciam bona et propter temporalia et propter celestia. Contra quod Dominus ait: Nemo potest duobus dominis servire .
330 Quia] om. Li446
marg.| {CMT6d18.3=IT16.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 331* {hom.22} − Vel aliter. In anterioribus, avaritie compressit tyrannidem per multa et magna; sed adhuc alia apponit ampliora. Non enim in hoc solum nobis nocent divitie quod latrones adversus nos armant, et quod intellectum obtenebrant; sed etiam a servitute Dei nos expellunt. Et hoc probat a communibus conceptionibus, dicens nemo potest duobus dominis servire; duos autem dicit qui contraria iniungunt concordia enim multos unum facit quod ostenditur per hoc quod subdit:
331 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Aut enim unum odio habebit.
marg.| Ideo autem duo ponit, ut monstret facilem esse transmutationem ad melius. Si enim dicas servus factus sum pecuniarum, amando scilicet eas, monstrat quod possibile est aliud venire; scilicet non sustinendo servitutem, sed contemnendo.
marg.| {CMT6d18.4=IT16.4} GLOSSA. − Vel duo tangere videtur servientium genera. Quidam enim serviunt liberaliter ex amore, quidam serviliter ex timore. Si ergo aliquis ex amore serviat uni contrariorum dominorum, necesse est ut alterum odio habeat; si vero ex timore serviat, necesse est ut dum unum sustinet, alterum contemnat. Res autem terrena, vel Deus, si in corde hominis dominetur, ad contraria ex utroque trahitur homo nam Deus trahit ad superiora sibi servientem, res vero terrena ad inferiora; et ideo quasi concludens subdit:
Non potestis Deo servire et mammone.
marg.| {CMT6d18.5=IT16.5} HIERONYMUS. − Mammona sermone syriaco divitie nuncupantur. Audiat ergo hoc avarus, qui censetur vocabulo christiano, non posse se simul divitiis christoque servire. Et tamen non dixit qui habet divitias; sed qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut Dominus.dv
dv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 39.829-835: «Non potestis Deo seruire et mammonae. mammona sermone syriaco diuitiae nuncupantur. non potestis Deo seruire et mammonae. audiat hoc auarus, audiat qui censetur uocabulo christiano non posse simul diuitiis christo que seruire. et tamen non dixit: qui habet diuitias, sed: qui seruit diuitiis. qui enim diuitiarum seruus est, diuitias custodit ut seruus; qui autem seruitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus». [FG2013]
marg.| {CMT6d18.6=IT16.6} GLOSSA. − Per mammonam etiam intelligitur diabolus, qui preest divitiis; non quod possit eas dare, nisi quando Deus permittit; sed quia per eas homines fallit.
marg.| {CMT6d18.7=IT16.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,22} − Qui enim servit mammone, id est divitiis, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito sue perversitatis prepositus, princeps huius seculi a domino dicitur. Vel aliter. Qui sint duo domini, ostendit cum dicitur non potestis Deo servire et mammone, scilicet Deo et diabolo. Aut ergo hunc odio habebit homo,   et alterum diliget , id est Deum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum dominum quisquis servit mammone. Sua enim cupiditate implicatus subditur diabolo, et non eum diligit. Sicut qui ancille aliene coniunctus est propter concupiscentiam, duram patitur servitutem, etsi non diligat eum cuius ancillam diligit. Dixit autem alterum contemnet, non odio habebit; nullus enim vera conscientia Deum potest odisse. Contemnit autem, id est non timet eum, cum quasi de eius bonitate securus est.
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 19 
prol.| [Mt. 6, 24-33 legitur Dominica 15 post Trinitatem = 16 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 708 = Cist. 112]
marg.| {CMT6d19.1=IT17.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,22} − Quia superius docuerat dominus, quod quisquis vult diligere Deum, et cavere ne offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, ne forte quamvis iam superflua non querantur propter ipsa tamen necessaria cor duplicetur, et ad ea deflectenda torqueatur intentio, subiungit dicens:
Numérotation du verset Mt. 6,25 
Ideo dico vobis ne solliciti sitis anime vestre quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.
marg.| {CMT6d19.2=IT17.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 332* {hom.22} − Non hoc dicit, quod anima cibo indigeat, incorporea est enim; sed secundum communem locutus est consuetudinem aliter enim non potest morari in corpore, nisi eo cibato.
332 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d19.3=IT17.3} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,22} − Vel animam in hoc loco pro animali vita positam noverimus.
marg.| {CMT6d19.4=IT17.4} HIERONYMUS. − In nonnullis codicibus additum333 est: neque quid bibatis . Ergo quod omnibus natura tribuit et iumentis et334 bestiis hominibusque 335 commune est, huius cura336 penitus liberamur337. Quod autem hic dicitur338 de carnali339 cibo et vestimento accipiamus; ceterum de spiritualibus cibis et vestimentis semper340 debemus esse solliciti.CR dw
dw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 39.836-40.846: «Ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. in nonnullis codicibus additum est: neque quid bibatis. ergo quod omnibus natura tribuit et iumentis ac bestiis hominibus que commune est, huius cura penitus liberamur. sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus quia in sudore uultus praeparamus nobis panem. labor exercendus est, sollicitudo tollenda. hoc quod dicitur: ne solliciti sitis animae uestrae quid comedatis neque corpori uestro quid induamini, de carnali cibo et uestimento accipiamus. ceterum de spiritalibus cibis et uestimentis semper debemus esse solliciti». [FG2013]
CR ¶Codd. : As115 (42rb) Li446 (61va) Ed1470 (34r) Ed1474 (51vb) Ed1546 (35a) Ed1566 (35a) Ed1657 (80a) Ed1660 (80a) Ed1704 (80a) Ed1775 (114a-b) Ed1861 (90a) Ed1953 {FG2017}
333 additum As115 ] aditum Li446
334 et] om. Ed1657 Ed1660 Ed1704
335 hominibusque] hominibus Ed1474
336 cura] + non Ed1657 Ed1660 Ed1704 Ed1775 Ed1861 Ed1953
337 liberamur As115 Li446 Ed1470 Ed1474 Ed1546 Ed1566 ] + sed precipitur nobis ne solliciti simus quid manducemus quia in sudore vultus preparamus nobis panem labor exercendus est sollicitudo tollenda Ed1657 Ed1660 Ed1704 Ed1775 Ed1861 Ed1953 .
338 dicitur] + ne solliciti sitis Ed1775 Ed1953
339 carnali] corporali in notis Ed1775
340 semper As115 Li446] spiritus Ed1861 Ed1953
marg.| {CMT6d19.5=IT17.5} AUGUSTINUS. De heresibus. − Dicuntur autem Euchite quidam heretici, opinantes monachis341* non licere, sustentande vite sue causa, aliquid operari atque ita seipsos profiteri ut omnino ab operibus vacent.CS dx
dx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De haeresibus, § 57, CCSL 46, p. 325.15-18: «Dicuntur euchitae opinari monachis non licere sustentandae uitae suae causa aliquid operari, atque ita seipsos monachos profiteri ut omnino ab operibus uacent. Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supradictus Epiphanius episcopus Cyprius, apud graecos inter magistros habitus, et a multis in catholicae fidei sanctitate laudatus». [FG2013]*
CS ¶Codd. : Li446 (61va) Ed1953 {MM2020}
341 monachis Li446 ( monach’ ) ] monacho Ed1953
marg.| {CMT6d19.6=IT17.6} AUGUSTINUS. De operibus monachorum. {c.1} − Inquiunt enim non de hoc opere corporali, in quo vel agricole vel opifices laborant, precepit Apostolus cum dixitdy: « Qui non vult operari, non manducet ». Neque enim evangelio potuit esse contrarius, ubi ait dominus ideo dico vobis ne solliciti sitis. in verbo ergo apostoli predicto spiritualia opera debemus accipere, de quibus alibi diciturdz: « Ego plantavi, Apollo rigavit ». et ita se arbitrantur apostolice obtemperare sententie, cum evangelium credunt de non curanda corporali vite huius indigentia precepisse, et apostolum de opere et cibo spirituali dixisse qui non vult operari, non manducet. prius ergo demonstremus apostolum opera corporalia servos Dei operari voluisse. premiserat enim dicens ea: « Ipsi scitis quomodo oporteat nos imitari; quia non inquieti fuimus inter vos neque panem ab aliquo gratis manducavimus »; sed in labore et fatigatione die ac nocte laborantes, ne quem vestrum gravaremus; non quia non habuimus potestatem, sed ut nosipsos formam daremus vobis, qua nos imitaremini. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Quid ad hoc dici potest, quando exemplo suo docuit quid preceperit, scilicet corporaliter operando nam quod corporaliter operaretur, ostenditur in Actibuseb, ubi dicitur quod mansit cum aquila et uxore eius priscilla, opus faciens apud illos erant enim tabernaculorum artifices. et tamen apostolo, tamquam predicatori evangelii, militi Christi, plantatori vinee, pastori gregis, constituerat dominus ut de evangelio viveret; qui tamen stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant. audiant ergo qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritualiter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum. si autem evangeliste sunt, si ministri altaris, si dispensatores sacramentorum, habent hanc potestatem, si saltem habebant aliquid in seculo, quo facile sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispartiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. nec attendendum in quo loco hoc quod habebant impenderint, cum omnium christianorum sit una respublica. sed qui veniunt ad professionem servitutis Dei ex vita rusticana, et ex opificum exercitio et plebeio labore, si quo minus operentur, excusari non possunt. nullo enim modo decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt relictis deliciis suis qui fuerunt prediorum domini, ibi sint rustici delicati. at cum dominus ait nolite solliciti esse, non hoc dicit ut ista non procurent, quantum necessitatis est, unde honeste poterunt; sed ut ista non intueantur, et propter ista faciant quicquid in evangelii predicatione facere iubentur eam namque intentionem paulo superius oculum vocaverat.
dy 2Th. 3, 10.
dz 1Cor. 3, 6.
ea 2Th. 3, 7-10.
eb Act. 18, 2-3.
marg.| {CMT6d19.7=IT17.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 342* {hom.22} − Vel potest aliter continuari. Cum enim docuisset Dominus pecuniam despicere, ne aliqui dicerent qualiter poterimus vivere, si omnia proiecerimus, subiungit dicens: Ideoque dico vobis ne 343   . CT .
CT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
342 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
343 vobis] + ne solliciti sitis anime vestre Ed1953
marg.| {CMT6d19.8=IT17.8} GLOSSA. {interl} − Id est cura temporali ne retrahamini ab eternis.CU
CU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d19.9=IT17.9} HIERONYMUS. − Precipitur ergo nobis ne solliciti simus quid comedamus, quia in sudore vultus preparamus nobis panem ergo labor exercendus est, sollicitudo tollenda.ec
ec ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 39.840-40.842: «Ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. in nonnullis codicibus additum est: neque quid bibatis. ergo quod omnibus natura tribuit et iumentis ac bestiis hominibus que commune est, huius cura penitus liberamur. sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus quia in sudore uultus praeparamus nobis panem. labor exercendus est, sollicitudo tollenda. hoc quod dicitur: ne solliciti sitis animae uestrae quid comedatis neque corpori uestro quid induamini, de carnali cibo et uestimento accipiamus. ceterum de spiritalibus cibis et uestimentis semper debemus esse solliciti». [FG2013]
marg.| {CMT6d19.10=IT17.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Non enim sollicitudinibus344* spiritualibus, sed laboribus corporalibus acquirendus est panis, qui laborantibus pro premio diligentie, Deo prestante, abundat, et negligentibus pro pena, Deo faciente, subducitur. Confirmat autem spem nostram Dominus; et primo de maiori ad minus descendit dicens:
344 sollicitudinibus] sollicitationibus Ed1953
Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
marg.| {CMT6d19.11=IT17.11} HIERONYMUS. − Qui maiora prestitit, utique et minora prestabit.CV ed
ed ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 40.848-849: «Nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam uestimentum? quod dicit istiusmodi est: qui maiora praestitit utique et minora praestabit». [FG2013]*
CV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d19.12=IT17.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Nisi enim voluisset conservari quod erat, non creasset; quod autem sic creavit ut per escam servetur, necesse est ut det ei escam quamdiu vult esse quod fecit.
marg.| {CMT6d19.13=IT17.13} HILARIUS. 345* {cad.5} − Vel aliter. Quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium que in resurrectione corporum species sit futura, que in substantia eternitatis alimonia, ideo subsequenter dicitur nonne anima plus est quam esca non enim patitur spem nostram futuri in resurrectione cibi et potus et vestitus sollicitudine demorari; ne tanto pretiosiora reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur.
345 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 20 
prol.| [Mt. 6, 24-33 legitur Dominica 15 post Trinitatem = 16 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 708 = Cist. 112]
marg.| {CMT6d20.1=IT18.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Postquam confirmavit spem nostram de maiore ad minus descendes, deinde confirmat de minori ad maius ascendens, cum dicit:
Numérotation du verset Mt. 6,26 
Respicite volatilia celi quia346 non serunt neque metunt.CW
CW ¶Codd. : Li446 (62ra) Ed1953 {MM2021}
346 quia] quoniam Li446
marg.| {CMT6d20.2=IT18.2} AUGUSTINUS. De operibus monachorum. {c.23} − Quidam se dicunt propterea operari non debere, quia nec volucres celi seminant neque metunt. Cur ergo non attendunt quod sequitur:
Neque congregant in horrea.
marg.| Cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere cur denique molunt et coquunt hec enim aves non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant preparatas, saltem sibi de fontibus aquam afferunt et reponunt, quod volatilia non faciunt. Sed si nec aqua sibi vasa coguntur implere, et iam illos qui tunc erant Hierosolyme novo gradu iustitie supergressi sunt, qui de misso sibi ex gratia frumento panem fecerunt, aut facere curaverunt; quod aves non faciunt. non possunt autem ista servare, ut scilicet nihil in crastinum reponant, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se prebentes accessum, includunt seipsos, viventes in magna intentione orationum. an forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores quod ergo dicit de volatilibus celi, ad hoc dicit, ne quisquam putet Deum servorum suorum necessaria non curare, cum eius providentia usque ad ista gubernanda perveniat. Neque enim non ipse pascit eos qui manibus operantur; neque etiam quia Deus dixitee: « Invoca me in die tribulationis, et eruam te », non debuit fugere Apostolus, sed exspectare ut comprehenderetur, et eum Deus sicut tres pueros, de mediis ignibus liberaret. Sicut enim qui fugientibus sanctis huiusmodi questionem obiiceret, responderunt non se oportuisse temptare Deum, sed tunc talia Deum, si vellet, esse facturum, ut eos liberaret, sicut danielem a leonibus et petrum a vinculis, cum ipsi quid facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset, etiam si liberarentur per illam, non nisi ab ipso liberari sic servis Dei valentibus manibus suis victum transigere, si ex evangelio moverit questionem de volatilibus celi, que non seminant, neque metunt, facile respondebunt si nos per aliquam infirmitatem vel occupationem non possumus operari, ille nos pascet sicut aves, que nihil operantur. Cum autem possumus, non debemus temptare Deum, quia hec que possumus, eius munere possumus; et cum hic vivimus, illo largiente vivimus qui largitus est ut possimus; et ille nos pascit a quo aves pascuntur, sicut dicitur:
ee Ps. 49, 15
Et pater vester celestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis.
marg.| {CMT6d20.3=IT18.3} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 347* {2,22} − Id est carius vos valetis; quia rationale animal, sicut est homo, sublimius ordinatur in rerum natura quam irrationalia, sicut sunt aves.
347 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d20.4=IT18.4} AUGUSTINUS. Undecimo de civitate Dei. 348* − Plerumque tamen carius comparatur equus quam servus, et gemma quam famula, non ratione considerantis, sed necessitate indigentis, seu voluptate cupientis. ef
ef ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 11, c. 16, CCSL 48, p. 336.16-21: «Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerumque carius comparetur equus quam seruus, gemma quam famula? ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis seu uoluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitat, et ista quid uerum luci mentis appareat, uoluptas uero quid iucundum corporis sensibus blandiatur spectat». [FG2017]
348 .XI.] om. Ed1953
marg.| {CMT6d20.5=IT18.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Omnia enim animalia Deus propter hominem fecit, hominem autem propter se; quanto ergo pretiosior est hominis creatio, tanto maior est Dei sollicitudo de ipso. Si ergo aves non laborantes inveniunt escas, homo non inveniet, cui Deus dedit et operandi scientiam et fructificandi spem.
marg.| {CMT6d20.6=IT18.6} HIERONYMUS. − Sunt autem quidam qui dum volunt terminos patrum excedere et ad alta volitare, in ima merguntur. Volatilia celi angelos esse volunt, ceterasque in Dei ministerio fortitudines, que absque sui cura, Dei aluntur providentia. Si hoc itaque est, ut intelligi volunt, quomodo Sequitur dictum ad homines nonne vos magis pluris estis illis? Simpliciter ergo accipiendum, quod si volatilia absque cura et erumnis, Dei aluntur providentia, que hodie sunt et cras non erunt, quanto magis homines, quibus eternitas repromittitur.eg
eg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 40.855-865: «Respicite uolatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea sua, et pater uester caelestis pascit ea. nonne uos pluris estis illis? Apostolus praecipit ne plus sapiamus quam oportet sapere. istud testimonium et in praesenti capitulo conseruandum est. sunt enim quidam qui dum uolunt terminos patrum excedere et ad alta uolitare, in ima merguntur, uolatilia dicentes caeli angelos esse ceteras que in dei ministerio fortitudines quae absque cura sui dei alantur prouidentia. si hoc ita est ut intellegi uolunt, quomodo sequitur dictum ad homines: nonne uos pluris estis illis? simpliciter ergo accipiendum, quod si uolatilia absque cura et aerumnis dei aluntur prouidentia quae hodie sunt et cras non erunt, quorum anima mortalis est et cum esse cessauerint semper non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur, dei regantur arbitrio». [FG2013]
marg.| {CMT6d20.7=IT18.7} HILARIUS. 349* {cad.5} − Potest autem dici quod sub nomine volucrum, exemplo nos immundorum spirituum hortatur, quibus sine aliquo negotio querendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de eterni consilii potestate substantia; atque, ut ad immundos istud spiritus referatur, opportune adiecit nonne vos pluris estis illis de comparationis prestantia differentiam nequitie et sanctitatis ostendens.
349 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT6d20.8=IT18.8} GLOSSA. − Non solum autem exemplo avium, sed experimento docet, quod ad hoc quod sumus et vivimus, nostra cura non sufficit, sed divina providentia operatur, dicens:
Numérotation du verset Mt. 6,27 
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum ?
marg.| {CMT6d20.9=IT18.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Deus enim est qui per singulos dies incrementa corporis tui facit, te non intelligente. Si ergo in teipso quotidie Dei providentia operatur, quomodo in necessariis tuis cessabit si autem vos cogitando modicam partem corpori vestro addere non potestis, quomodo cogitando salvandi estis in toto.
marg.| {CMT6d20.10=IT18.10} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,23} − Vel potest referri ad sequentia; ac si diceret non esse cura nostra factum ut ad hanc staturam veniret corpus nostrum; ex hoc intelligi potest quod si velletis adiicere unum cubitum, non possetis. Illi ergo tegendi corporis curam relinquite, cuius curam factum est ut esset tante stature.
marg.| {CMT6d20.11=IT18.11} HILARIUS. 350* {cad.5} − Vel aliter. Sicut fidem vitalis substantie nostre de documento spirituum firmavit, ita opinionem futuri habitus iudicio communis intelligentie dereliquit. Cum enim universorum corporum que vitam hauserunt, diversitatem in unum perfectum virum sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscuiusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve prestare; de vestitu, id est de specie corporum, cum eius contumelia ambigimus, qui ut equalem omnem hominem efficiat, tantum mensure est humanis corporibus additurus.
350 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT6d20.12=IT18.12} AUGUSTINUS. Ultimo dDe civitate Dei. 351* − [a] Sed si Christus in ea mensura corporis in qua mortuus est, resurrexit, nefas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua notus erat, apparuit, ut longissimis fieri possit equalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum, etiam minorum maiorumque corpora redigenda, peribit de multorum corporibus perplurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut quisque recipiet suam mensuram, quam vel habuit in iuventute, si senes est mortuus, vel fuerat habiturus, si est ante defunctus. [c] Et ideo non est dictum ab Apostolo in mensuram stature, sed in mensuram etatis plenitudinis Christi; [b] quia resurgent corpora mortuorum in iuvenili etate et robore, ad quam Christum pervenisse cognovimus. eh
eh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 15, CCSL 48, p. 834.1-19: «[a] Sed utique christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat habiturus, si est ante defunctus, atque illud, quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam [b] resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam christum hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis); [c] et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis christi». [FG2017]
351 Ultimo] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 21 
prol.| [Mt. 6, 24-33 legitur Dominica 15 post Trinitatem = 16 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 708 = Cist. 112]
marg.| {CMT6d21.1=IT19.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 352* {hom.23} − Postquam monstravit quod non oportet nos pro cibo esse sollicitos, ad id quod levius est pertransit neque enim ita necessarium est indumentum sicut cibus.
Unde dicit:
352 Chrysostomus] Crisous Li446 | homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,28 
Et de vestimentis quid solliciti estis ?
marg.| Non autem hic utitur exemplo volucrum, ut induceret pavonem et cygnum, a quibus erat similia exempla accipere; sed utitur exemplo liliorum, dicens:
Considerate lilia agri.
marg.| Vult ex duobus monstrare superabundantiam scilicet a munificentia pulchritudinis, et a vilitate participantium tali decore.
marg.| {CMT6d21.2=IT19.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 353* {2,23} − Ipsa autem documenta non sic allegorice discutienda sunt ut queramus quid significent aves celi aut lilia agri posita sunt enim ut de rebus minoribus maiora persuadeantur.
353 in monte] om. Ed1953
marg.| {CMT6d21.3=IT19.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Lilia enim statuto tempore formantur in frondibus, vestiuntur candore, implentur odoribus; et quod terra radici non dederat. Deus invisibili operatione largitur. In omnibus autem eadem plenitudo servatur, ut non ab eventu facta putentur, sed Deo providentia intelligantur esse disposita. Dicendo autem non laborant, viros confortat; dicendo vero neque nent, mulieres.
marg.| {CMT6d21.4=IT19.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 354* {hom.23} − Hec355 autem dicens, non opus prohibuit, sed sollicitudinem, sicut et supra cum de seminatione loqueretur. Et ut magis Dei providentiam in ipsis commendet que omnem superat humanam industriam, subdit:
354 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
355 Hec] Hoc Li446
Numérotation du verset Mt. 6,29 
Dico autem vobis quoniam neque Salomon in gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
marg.| {CMT6d21.5=IT19.5} HIERONYMUS. − Revera enim quod sericum, que regum purpura, que pictura textricum potest floribus comparari? quid ita rubet ut rosa? Quid ita candet ut lilium? Viole vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis iudicium est.ei
ei ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 41.871-875: «Considerate lilia agri quomodo crescunt, et reliqua. et re uera, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? uiolae uero purpuram nullo superari murice oculorum magis quam sermonum iudicium est». [FG2013]
marg.| {CMT6d21.6=IT19.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 356* − Quantum enim veritatis ad mendacium, tantum vestimentorum et florum differentia est. Si ergo Salomon a floribus superatus est, qui omnibus regibus fuit preclarior, quando tu vestimentis poteris vincere florum decorem est autem Salomon superatus a florum decore non semel tantum neque bis, sed per totum tempus sui regni et hoc est quod dicit in omni gloria sua quia nec in uno die ita decoratus est ut flores.
356 In homiliario] om. Ed1953
marg.| {CMT6d21.7=IT19.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} 357 − Vel hoc dicit quia Salomon etsi non laborabat quod vestiretur, tamen iubebat. Ubi autem iussio, illic et ministrantium offensa et iubentis ira frequenter invenitur. Hec autem quando nesciunt, sic ornantur358.
357 Chrysostomus] Augustinus perperam Li446
358 ornantur] oriantur Li446
marg.| {CMT6d21.8=IT19.8} HILARIUS. 359* {cad.5} − Vel lilia intelligenda sunt angelorum celestium claritates, quibus a Deo glorie candor indultus est. Non laborant autem, neque nent, quia virtutes angelorum ex ea quam adepte sunt originis sue sorte, ut sint semper accipiunt; et cum in resurrectione similes homines angelis erunt, sperare celestis glorie voluit operimentum, exemplo angelice claritatis.
359 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT6d21.9=IT19.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 360 {Opus imperfectum,hom.16} − Si autem floribusej terrenis sic occurrit Deus, qui nati sunt ut tantummodo videantur et pereant, homines negliget, quos sic creavit ut non pro tempore videantur, sed ut perpetuo sint. Et hoc est quod dicit:
ej floribus] foribus cacogr. Li446
360 Super Mattheum] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 6,30 
Si autem fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modice fidei ?
marg.| {CMT6d21.10=IT19.10} HIERONYMUS. − Cras autem in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob: « Exaudiet me cras iustitia mea »ek.el
ek Gn. 30 , 33.
el ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 41.879-881: «Nolite solliciti esse de crastino. de praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare. unde et Apostolus: nocte, inquit, et die manibus nostris laborantes ne quem uestrum grauaremus. cras in scripturis futurum tempus intellegitur dicente iacob: et exaudiet me cras iustitia mea; et in samuhelis fantasmate pythonissa loquitur ad saulem: cras eris me cum». [FG2013]
marg.| {CMT6d21.11=IT19.11} GLOSSA. {ordin. Suder In clibanum mittitur} − Alii libri habent in ignem, vel in acervum, qui habet speciem clibani.
marg.| {CMT6d21.12=IT19.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 361* {hom.23} − Non autem lilia iam ea vocat, sed fenum agri, ut eorum vilitatem ostendat. Sed et aliam vilitatem apponit dicens que hodie sunt; et non dixit cras non erunt, sed, quod est multo deficientius, quod in clibanum mittitur. Quod autem dicit quanto magis vos, occulte insinuatur humani generis honor; ac si diceret vos quibus animam dedit, corpus plasmavit, prophetas misit, et unigenitum filium tradidit.
361 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT6d21.13=IT19.13} GLOSSA. − Dicit autem modice fidei quia modica fides est que nec de minimis certa est.
marg.| {CMT6d21.14=IT19.14} HILARIUS. 362* {cad.5} − Vel sub feni nomine gentes nuncupantur. Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur eternitas corporalis ut mox igni iudicii destinentur, quam profanum est sanctos de gloria eternitatis ambigere, cum iniquis eternitatis opus prestetur ad penam.
362 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT6d21.15=IT19.15} REMIGIUS. − Spiritualiter autem per volatilia sancti viri designantur, qui ex aqua sacri baptismatis renascuntur, et devotione terrena despiciunt et celestia petunt, quibus pluris dicuntur esse apostoli, qui principes sunt omnium sanctorum. Per lilia sancti viri intelliguntur, qui absque labore legalium ceremoniarum, sola fide Deo placuerunt; de quibus dicitur dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Sancta etiam Ecclesia per lilium intelligitur, propter candorem fidei et odorem bone conversationis; de qua dicitur sicut lilium inter spinas. Per fenum designantur infideles; de quibus dicitur aruit fenum et flos eius cecidit. Per clibanum eterna damnatio; ut sit sensus si Deus infidelibus tribuit bona temporalia, quanto magis tribuet nobis eterna.
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 22 
prol.| [Mt. 6, 24-33 legitur Dominica 15 post Trinitatem = 16 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 708 = Cist. 112]
marg.| {CMT6d22.1=IT20.1} GLOSSA. 363 − Postquam sigillatim de victu et vestitu sollicitudinem excluserat, argumento ab inferioribus sumpto, hic communiter364* utrumque excludit dicens: CX em
em ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e); LLLT [MM2020]
CX ¶Codd. : Li446 (63va) Ed1953 {MM2020}
363 Glossa] om. Li446
364 communiter] consequenter Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,31 
Nolite ergo solliciti esse dicentes: Quid365 manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
365 dicentes quid] inv. Li446
marg.| {CMT6d22.2=IT20.2} REMIGIUS. − Ideo autem hec366* Dominus repetivit ut ostenderet hanc rem esse pernecessariam et ut arctius eam in cordibus nostris inculcaret.CY
CY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
366 hec] hoc Ed1953
marg.| {CMT6d22.3=IT20.3} RABANUS. − Notandum vero quod non ait ‘nolite querere aut solliciti esse de cibo aut potu aut indumento’ sed quid manducetis aut   quid bibatis aut   quid vestiamini; ubi mihi videntur argui qui spreto victu vel vestimento communi, lautiora sibi vel austeriora his cum quibus vitam ducunt alimenta vel indumenta requirunt.CZ
CZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d22.4=IT20.4} GLOSSA. − [a] Est et 367* alia sollicitudo superflua ex vitio hominum quando [c] fructus et pecuniam plusquam necesse est reservant et, dimissis spiritualibus, illis intenti sunt [b] quasi de bonitate Dei desperantes [d] et hoc prohibetur368.DA en
Unde subditur:
en ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 6, PL 162, 1312B: «Conceditur ergo nobis providentia et labor. [a] Sed est quaedam sollicitudo ex vitio hominum superflua, quando [b] ipsi desperantes de bonitate Dei [c] frumentum plusquam est necessarium, et pecuniam reservant, et dimissis spiritualibus illis intenti sunt. [d] Hoc prohibetur hic dum dicitur: Non sitis animae vestrae, solliciti, id est vitae vestrae, scilicet cibo vestro per quem vita servatur, etc.». [MM2020]
DA ¶Codd. : As115 (43vb) Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
367 et] etiam Ed1953
368 prohibetur] + hic As115
Numérotation du verset Mt. 6,32 
Hec enim369* omnia gentes requirunt.
369 enim] om. Ed1953
marg.| {CMT6d22.5=IT20.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Quia in rebus humanis fortunam credunt esse, non providentiam; neque iudicio Dei vitas suas gubernari estimant370* sed incerto duci eventu. Et371* ideo merito timent et desperant, quasi qui neminem habeant372* gubernantem. Qui autem credit se Dei iudicio gubernari, escam quidem suam in manu Dei committat373*.DB
Unde sequitur:
DB ¶Codd. : As115 (43vb) Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
370 estimant] existimant Ed1953
371 Et] om. Ed1953
372 habeant] habent Ed1953
373 committat] committit Ed1953
Scit enim pater vester quia his omnibus indigetis.
marg.| {CMT6d22.6=IT20.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 374* {hom.23} − Non autem dixit375* scit Deus; sed scit pater vester ut eos in maiorem spem ducat. Si enim pater est, non poterit despicere filios, cum nec homines patres hoc sustineant. Dicit   autem quoniam his 376*   indigetis ut magis sollicitudinem abicias377* quia necessaria sunt. Qualiter enim est pater qui sustinet etiam necessaria filiis non dare? Si autem essent superflua, non ita oporteret confidere.DC
DC ¶Codd. : As115 ( 43vb) Li446 (63va ) Ed1953 {MM2019}
374 homiliario] scrips., omel’ As115 Li446 , + In Matthaeum Ed1953
375 dixit] dicit Ed1953
376 his] + omnibus Ed1953
377 abicias] abiiciatis Ed1953
marg.| {CMT6d22.7=IT20.7} AUGUSTINUS. Quinto decimo de Trinitate. 378 − Non autem ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus379*, sine initio ante380 prescivit.DD eo
eo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De trinitate, lib. 15, c. 13, CCSL 50, lin. 23 sqq.: «nec ista ex aliquo tempore cognouit ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus uel exauditurus uel non exauditurus esset sine initio ante praesciuit. [MM2019]
DD ¶Codd. : As115 ( 43vb) Li446 (63vb ) Ed1953 {MM2019}
378 Augustinus... Trinitate As115] om. Li446 ( transl. ante sententiam sequentem ) , Augustinus de Trinitate Ed1953
379 fueramus As115 Li446 ] eramus Ed1953
380 ante As115 Ed1953 ] + initio Li446
marg.| {CMT6d22.8=IT20.8} AUGUSTINUS. Duo decimo de civitate Dei. 381* − Quod autem dicunt quidam, hec Dei scientia non posse comprehendi, quia infinita sunt, restat eis dicere, quod non omnes numeros Deus noverit, quos infinitos esse certissimum est. Infinitas itaque382* numeri non est incomprehensibilis ei cuius intelligentie non est numerus. Quapropter, si quicquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur, profecto omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia eius scientie incomprehensibilis non est.DE ep
ep ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 12, c. 19, CCSL 48, p. 375.1-30: «Illud autem aliud quod dicunt, nec dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant atque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros deus nouerit. eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. ergo et dispares inter se atque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. ita ne numeros propter infinitatem nescit omnes deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia dei peruenit, ceteros ignorat? quis hoc etiam dementissimus dixerit? nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad dei scientiam non pertinere, apud quos plato deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. et apud nos deo dictum legitur: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: qui profert numerose saeculum, et saluator in evangelio: capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est». [FG2017]
DE ¶Codd. : As115 ( 43vb) Li446 (63vb ) Ed1953 {MM2019}
381 Augustinus... Dei] Augustinus As115, om. Li446 ( translat. ante sententiam sequentem ) , Augustinus de Civitate Dei Ed1953
382 itaque] autem Ed1953
marg.| {CMT6d22.9=IT20.9} GREGORIUS NYSSENUS. In libro de homine. 383* − [1] Quoniam autem est providentia, per huiusmodi signa demonstratur. Permanentia enim universorum, et maxime eorum que sunt in generatione et corruptione, et positio et ordo eorum que sunt, semper custoditus384* secundum eundem modum. Qualiter utique perficeretur nullo providente ? [2] Sed quidam dicunt Deo curam esse existentium permanentie in universali, et huius solius providentiam habere, singularia vero fieri ut contingit. [3] Tres autem causas solas utique quis dicet non fiendi providentiam singularium: aut enim hoc quod est ignorare Deum quoniam bonum est particularium diligentiam habere, aut non velle, aut non posse. Sed ignorantia omnino aliena est a beata substantia. Qualiter enim latebit Deum quod nec homo sapiens ignorabit, quod singularibus destructis, universalia destruentur. Nihil autem prohibet omnia individua perire, nulla procurante potientia385*. Si autem non vult, propter duas fit causas aut propter pigritiam aut propter indecentiam. Pigritia autem a duobus generatur: aut enim voluptate aliqua attracti pigritamur, aut propter timorem desistimus quorum neutrum fas est cogitare de Deo. Si autem dicant non decere Deum, indignum enim esse tante beatitudinis parvis condescendere. [4] Qualiter non inconveniens est artificem quidem procurantem universalia, nihil particularium neque parvissimum derelinquere sine procuratione, scientem quod ad totum proficit pars, conditorem vero Deum artificibus enuntiare indoctiorem ? Si autem non potest, imbecillis est Deus et impotens benefacere. [5] Si vero incomprehensibilis nobis est singularium providentie ratio, non propterea oportet dicere quia non est providentia, ita enim dicerent quia numerum hominum ignoramus neque homines esse.DF eq er
eq ¶Fons : Gregorius Nyssenus (pseudo), De natura hominis (Burgundionis versio),
[1] c. 41, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 153.31-154.40: «Quoniam igitur est providentia, per eadem utique quis demonstrabit, per quae quoniam et Deus est ostendimus. Permanentia enim universorum et maxime eorum quae sunt in generatione et corruptione, et positio et ordo eorum quae sunt, semper custoditus secundum eundem modum et astrorum motus nullo unquam permutatus, et circulus anni et horarum restitutio, et noctium et dierum per singulos annos aequalitas particulatim alterutra et aucta et diminuta neque minori neque ampliori mensura, qualiter utique perficeretur similiter deducta nullo providente? [...]».
[2] c. 42, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 162.37-39: «Alii autem Deo curam esse aiunt existentium permanentie, ut nihil eorum quae genita sunt deficiat, et huius solius providentiam facere; singularia vero ferri ut contingit».
[3] c. 42, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 164.87-110: «Tres enim has causas solas utique quis dicet non fiendi providentiam singularium: aut enim ignorare Deum quoniam bonum est et horum diligentiam habere, aut non velle, aut non posse. Sed ignorantia quidem et inscientia omnifariam alienum a beata substantia. Per se cognitio et per se sapientia et disciplina est. Qualiter autem utique et latebunt Deum quae nec homo bene sapiens ignorabit: quod singularibus omnibus destructis et universalia destruentur? Ex particularibus enim omnino universalia consistunt. Adaequantur denique species omnibus simul particularibus et conventuntur et simul destruuntur et simul conservantur. Nihil autem prohibet omnia individua perisse , nulla desuper procuratione potientia. His igitur destructis, et universalia corrumpentur. Si vero huius solius providere aiunt eum ut non omnia particularia pereant, ut serventur species, latet eos dicere esse quandam et singularium providentiam. His enim providens, ut ipsi dicunt, conservat species et genera. Sed aiunt quod non ignorat quidem, non vult autem providere. Sed nolle propter duas fit occasiones: aut propter pigritiam, aut propter indecentiam. Et quis utique non insanus pigritiae causam inducet Deo? Rursus enim a duobus his pigritia generatur: voluptate et formidine. Aut enim a voluptate aliqua attracti pigritamur, aut propter timorem desistimus formidantes. Neutrum autem horum fas est excogitare de Deo. Si vero pigritiam quidem inducere renuant, dicant autem non decere Deum (indignum enim esse tantae beatitudini vilibus et parvis condescendere et velut contaminari materialibus et electivis inconvenientiis et propter hoc nolle) ignorant duas passiones pessimas Deo se imponer: despectionem et inquinationem. [....
[4] c. 42, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 165.22-29: «Qualiter autem non valde inconveniens est artificem quidem cuiuscumque modi artis et maxime medicum procurantem universalia, nil particularium neque parvissimum derelinquere inartificiabile vel improcurabile, scientem quod ad totum proficit pars, conditorem vero Deum et artificibus enuntiare indoctiorem? Sed numquid vult quidem, non potest autem et qualiter non quasi qui hoc enuntiat, imbecillem dicit Deum et impotentem bene facere? Alioquin secundum duos modos dicet quis utique Deum non posse providere individuis: autem quia ipse providere non aptus natus est, aut particularia insuceptibilia providentiae sunt.
[5] c. 42, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 167.65-72: «Si vero incomprehensibilis nobis est singularium providentiae sermo , sicut est secundum illud: “quam inscrutabilia iudicia tua et investigabiles viae tuae” [Rm. 11, 33], sed non propterea oportet dicere quod non est providentia. Neque enim quia mensuram maris ignoramus et numerum arenae, dicet utique quis neque mare neque arenam esse; ita enim dicerent utique neque hominem neque aliud aliquod animal esse quia numerum et hominum et aliorum animalium ignorant». [MM2019]
<cuius fons> <revera>   Nemesius Emesenus , Περὶ φύσεως ἀνθρώπου, c. 42-43, ed. Morani, Teubner, 1987 [c. 42-44: PG 40, 781B6 - 809A]:
[1] c. 42.334, ed. Morani, p. 120.23-121.2: «Ὅτι τοίνυν ἐστὶ πρόνοια διὰ τῶν αὐτῶν ἄν τις ἐπιδείξειεν δι' ὧν ὅτι καὶ θεός ἐστιν ἐδείξαμεν. Ἡ γὰρ διαμονὴ τῶν ἁπάντων καὶ μάλιστα τῶν ἐν γενέσει καὶ φθορᾷ, καὶ ἡ θέσις καὶ ἡ τάξις τῶν ὄντων ἀεὶ φυλαττομένη κατὰ τὸν αὐτὸν τρόπον [...]
[2] c. 43.350, ed. Morani, p. 128.13-16: «οἱ δὲ ἄλλοι τῷ θεῷ μέλειν φασὶ τῆς τῶν ὄντων διαμονῆς ὥστε μηδὲν τῶν γενομένων ἐπιλεῖψαι, καὶ τούτου μόνου πρόνοιαν ποιεῖσθαι, τὰ δὲ καθ' ἕκαστα φέρεσθαι ὡς ἔτυχε [...]»
[3] c. 43.354-356, ed. Morani, p. 130.7-131.8: «·Τρεῖς γὰρ ταύτας αἰτίας μόνας ἄν τις φαίη τοῦ μὴ γίνεσθαι πρόνοιαν τῶν καθ' ἕκαστα· ἢ γὰρ ἀγνοεῖν τὸν θεὸν ὅτι καλὸν καὶ τούτων ἐπιμελεῖσθαι, ἢ μὴ βούλεσθαι , ἢ μὴ δύνασθαι. Ἀλλ' ἄγνοια μὲν καὶ ἀμαθία παντάπασιν ἀλλοτριώτατον τῆς μακαρίας οὐσίας. Αὐτὸ γὰρ γνῶσίς ἐστι καὶ σοφία καὶ ἐπιστήμη. Πῶς δ' ἂν καὶ λάθοι τὸν θεὸν ἃ μηδ' ἄνθρωπος εὖ φρονῶν ἀγνοήσειεν, ὡς τῶν κατὰ μέρος πάντων διαφθειρομένων, καὶ τὰ καθόλου διαφθαρήσεται ; ἐκ γὰρ τῶν κατὰ μέρος πάντων τὰ καθόλου συνίσταται. Ἐξισάζει γοῦν τὰ εἴδη πᾶσιν ὁμοῦ τοῖς κατὰ μέρος, καὶ ἀντιστρέφει, καὶ συνδιαφθείρεται καὶ συνδιασῴζεται. Οὐδὲν δὲ κωλύει πάντα τὰ ἄτομα ἀπολέσθαι μηδεμιᾶς ἄνωθεν κηδεμονίας τυγχάνοντα . Τούτων οὖν ἀπολλυμένων καὶ τὰ καθόλου διαφθαρήσεται. Εἰ δὲ τούτου προνοεῖν μόνου φήσουσιν αὐτὸν τοῦ μὴ πάντα τὰ κατὰ μέρος ἀπολέσθαι, ἵνα σῴζηται τὰ εἴδη, λανθάνουσιν ἑαυτοὺς λέγοντες εἶναί τινα καὶ τῶν καθ' ἕκαστα πρόνοιαν· τούτων γὰρ προνοῶν, ὡς αὐτοὶ λέγουσι, διαφυλάττει τὰ εἴδη καὶ τὰ γένη. Ἀλλά φασιν ὡς οὐκ ἀγνοεῖ μέν, οὐ βούλεται δὲ προνοεῖν. Ἀλλὰ τὸ μὴ βούλεσθαι διὰ δύο γίνεται προφάσεις, ἢ διὰ ῥαθυμίαν ἢ διὰ τὸ ἀπρεπές . Καὶ τίς ἂν μὴ μαινόμενος ῥαθυμίας αἰτίαν ἐπαγάγοι θεῷ; πάλιν γὰρ ὑπὸ δύο τούτων ῥαθυμία τίκτεται, ἡδονῆς καὶ δειλίας· ἢ γὰρ ὑφ' ἡδονῆς τινὸς περιελκόμενοι ῥαθυμοῦμεν ἢ διὰ φόβον ἀφιστάμεθα. Οὐδέτερον δὲ τούτων θεμιτὸν διανοηθῆναι περὶ θεοῦ. Εἰ δὲ ῥαθυμίαν μὲν ἐπάγειν παραιτοῖντο, λέγοιεν δὲ μὴ πρέπειν θεῷ, ἀνάξιον γὰρ εἶναι τῆς τοσαύτης μακαριότητος τοῖς εὐτελέσι καὶ μικροῖς συγκαταβαίνειν [...]»
[4] c. 43.357, ed. Morani, p. 131.19-25: «·Πῶς δὲ οὐκ ἀτοπώτατον τεχνίτην μὲν οἱασδήποτε τέχνης, καὶ μάλιστα ἰατρόν, ἐπιμελούμενον τῶν καθόλου, μηδὲν τῶν κατὰ μέρος μηδὲ τὸ σμικρότατον ἐᾶν ἀτέχναστον καὶ ἀνεπιμέλητον, εἰδότα ὡς εἰς τὸ πᾶν συντελεῖ τὸ μέρος, τὸν δὲ δημιουργὸν θεὸν καὶ τῶν τεχνιτῶν ἀποφαίνειν ἀμαθέστερον; [...] οὐ δύναται δέ αὶ πῶς οὐκ ἄντικρυς ἀπεμφαῖνον ἀσθενῆ λέγειν τὸν θεὸν καὶ ἀδύνατον εὖ ποιεῖν ; [...]»
[5] c. 43.360, ed. Morani, p. 133.2-9: «·Εἰ δὲ ἀκατάληπτος ἡμῖν ἐστιν τῆς τῶν κατὰ μέρος προνοίας ὁ λόγος, ὥσπερ οὖν ἐστι κατὰ τὸ ὡς ἀνεξερεύνητα τὰ κρίματά σου καὶ ἀνεξιχνίαστοι αἱ ὁδοί σου, ἀλλ' οὐ διὰ τοῦτο δεῖ λέγειν ὡς οὐκ ἔστι πρόνοια. Οὐδὲ γὰρ ἐπειδὴ τὸ μέτρον τῆς θαλάσσης ἀγνοοῦμεν καὶ τὸν ἀριθμὸν τῆς ψάμμου φαίη τις ἂν μήτε θάλασσαν μήτε ψάμμον εἶναι· οὕτω γὰρ εἴποιεν ἂν μήτε ἄνθρωπον μήτε ἄλλο τι ζῷον εἶναι, ἐπειδὴ τὸν ἀριθμὸν τῶν τε ἀνθρώπων καὶ τῶν ἄλλων ζῴων ἀγνοοῦσι». [MOB2015] [ADL2019] [MM2019]
er ¶Nota : Hormis quelques glissements sémantiques, Thomas dépend littéralement de la traduction de Burgundio qui synthétise le texte original de Némesius. [MM2019] [MM2020]
DF ¶Codd. : As115 ( 44ra) Li446 (63vb ) Ed1953 {MM2019}
383 Nyssenus ... homine As115 (nissenus)] om. Li446, Gregorius de homine Ed1953
384 custoditus As115 Li448 ] custoditur Ed1953
385 potientia As115 Li446 ] potentia Ed1953
marg.| {CMT6d22.10=IT20.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Sic ergo qui credit se Dei iudicio gubernari, escam suam386 in manu Dei committat. Cogitet autem de bono et malo de quo nisi sollicitus fuerit neque malum fugiet neque bonum apprehendet. Et ideo subditur:
386 suam] sua Li446
Numérotation du verset Mt. 6,33 
Querite autem primum regnum Dei et iustitiam eius.
marg.| Regnum Dei est retributio bonorum operum; iustitia autem eius, via pietatis per quam itur ad regnum. Si ergo cogites qualis erit gloria sanctorum, necesse est ut aut propter timorem pene recedas a malo, aut propter desiderium glorie festines ad bonum. Et si cogitaveris que sit Dei iustitia, quid scilicet387 odit Deus et quid amat, iustitia ipsa ostendit tibi vias suas, que amantes se sequitur. Non autem daturi sumus rationem, si pauperes sumus aut divites, sed si bene vel male egerimus, quod est in nostro arbitrio.DG
DG ¶Codd. : Li446 (63vb ) Ed1953 {MM2020}
387 scilicet] om. Li446
marg.| {CMT6d22.11=IT20.11} GLOSSA. − Vel dicit iustitiam eius , quasi dicat ut per eum, non per vos iusti sitis.DH es
es ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 6, 33 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 27b interl.], ed. Gloss-e : «Iustitiam eis. ut per eum non per vos iusti sitis, per iustitiam venitur ad regnum». [MM2020]
DH ¶Codd. : Li446 (64ra ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT6d22.12=IT20.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Terra autem etiam propter peccata hominum maledicitur ut non germinet, secundum illudet: « Maledicta terra in opere tuo »; benedicitur autem cum bona fecerimus. Quere ergo iustitiam, et non deerit tibi panis.DI
Unde sequitur:
et Gn. 3, 17.
DI ¶Codd. : Li446 (64ra ) Ed1953 {MM2020}
Et hec omnia adicientur vobis.
marg.| {CMT6d22.13=IT20.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,24} − Scilicet temporalia; que manifeste hic ostendit non esse talia bona nostra propter que bene facere debeamus; sed tamen necessaria esse. Regnum vero Dei et iustitia eius bonum nostrum est, ubi finis constituendus est. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, que vita sine his necessariis agi non potest, apponentur, inquit hec vobis. Cum autem dixit illud primum, significavit quia hoc posterius querendum est non tempore, sed dignitate; illud tamquam bonum nostrum, hoc tamquam necessarium est. Neque enim (verbi gratia) debemus evangelizare ut manducemus, quia sic vilius haberemus evangelium quam cibum, sed ideo manducare ut evangelizemus. querentibus autem primum regnum Dei et iustitiam eius, id est hoc preponentibus ceteris rebus, ut hoc propter cetera queramus, non debet subesse sollicitudo, ne necessaria desint; et ideo ait hec omnia adicientur vobis, id est consequenter sine ullo vestro impedimento ne cum ista queritis, illinc avertamini, aut duos fines constituatis.
marg.| {CMT6d22.14=IT20.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 388* {hom.23} − Et non dixit dabuntur sed apponentur ut discas389 quia presentia nihil sunt ad magnitudinem futurorum.DJ
DJ ¶Codd. : Li446 (64ra ) Ed1953 {MM2020}
388 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
389 discas] + quoniam Li446
marg.| {CMT6d22.15=IT20.15} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,24} − Cum autem legimus in fame et siti apostolum laborasse, non existimemus hic Domini promissa titubasse; quandoquidem ista sunt adiutoria. Medicus iste, cui nos totos commisimus, novit quando apponat et quando detrahat, sicut nobis iudicat expedire. Si enim390 nobis aliquando defuerint (quod plerumque propter nostram exercitationem Deus sinit), non debilitat391 propositum nostrum, sed examinatum confirmat.DK
DK ¶Codd. : Li446 (64ra ) Ed1953 {MM2020}
390 enim] autem Li446
391 debilitat] debilitant  ? Li446
Numérotation du verset Mt. 6,
distinctio 23 
marg.| {CMT6d23.1=IT21.1} GLOSSA. − Prohibuerat sollicitudinem presentium rerum. Modo prohibet sollicitudinem futurorum variam et 392* ex vitio hominum provenientem, cum dicit:DL eu
eu ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 6, PL 162, 1313A: «Prohibuerat sollicitudinem praesentium rerum temporalium, modo prohibet sollicitudinem ex vitio hominum provenientem, non ex rebus. Sed si quis abbas providens sibi et monachis suis colligeret annonam [1313B] ad annum praesentem sufficientem hoc esset providentia, non sollicitudo vana».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2021]
392 variam et] variam Ed1470 Ed1474 Ed1475C Ed1486 Ed1570 , vanam Ed1493 Ed1571 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 6,34 
Nolite ergo solliciti esse in crastinum.
marg.| {CMT6d23.2=IT21.2} HIERONYMUS. − [b] Cras in scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob: « Exaudiet me cras iustitia mea », et in Samuelis phantasmate pythonissa loquitur ad Saulemev: « Cras eris mecum ». [a] De presentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare. [d] Sufficit enim nobis presentis temporis cogitatio; futura, que incerta sunt, Deo relinquamus393.
Et hoc est quod dicitur:
ev 1Sm. (1Rg.) 28, 19.
393 relinquamus] relinquimus Mt366
Crastinus enim dies sollicitus erit sibi394*
394 sibi] + ipsi Li446
marg.| id est ipse affert sollicitudinem suam secum.
[c] Sufficit enim diei malitia sua.
marg.| Hic malitiam non contrariam virtuti posuit sed laborem et afflictionem et angustiam seculi. DM ew
ew ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 41.876-888: «Nolite solliciti esse de crastino. [a] de praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare. unde et Apostolus: nocte, inquit, et die manibus nostris laborantes ne quem uestrum grauaremus. [b] cras in scripturis futurum tempus intellegitur dicente iacob: et exaudiet me cras iustitia mea; et in samuhelis fantasmate pythonissa loquitur ad saulem: cras eris me cum. [c] Sufficit diei malitia sua.hic malitiam non contrariam uirtuti posuit, sed laborem et adflictionem et angustias saeculi, quo modo et sarra adflixit agar ancillam suam; quod significanter graece dicitur ἐκάκωσεν αὐτήν. [d] sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio, futurorum curam quae incerta est relinquamus». [FG2013]
DM ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT6d23.3=IT21.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 395* {hom.23} − Nihil enim ita dolorem infert anime ut sollicitudo et cura. Cum autem dicat quod crastina dies sollicita erit396* de seipsa, volens manifestius facere quod dicitur, prosopopoeiam397 facit temporis, secundum multorum consuetudinem, loquens ad plebem imperfectam ut enim eos magis moveat398, ipsos dies conquerentes inducit pro superflua cura. Numquid enim dies non sufficiens habet onus, id est curam suam. Quid igitur eum399 aggravas magis, curam que pertinet ad alium diem apponendo?DN
DN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
395 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
396 sollicita erit] inv. Ed1953
397 prosopopoeiam] prosopopeyam Li446
398 moveat] moneat Li446
399 eam] eum Li446
marg.| {CMT6d23.4=IT21.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.16} − Vel aliter. Per hodie hec solum significantur que habemus in vita presenti necessaria. Quia autem dicit cras, quod superfluum est ostendit; dicit ergo nolite solliciti esse in crastinum, id est nihil curetis super id habere quod necessarium est vobis ad vitam quotidianam quod enim superfluum fuerit, quod est cras, curabit se. Et hoc est quod dicit crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi; ac si dicat superflua cum congregaveris, ipsa se curabunt; te quidem eis non fruente, invenient dominos multos, qui ea procurent. Quid ergo curas de illis, quorum potestatem aliis es dimissurus sufficit enim diei malitia sua; quasi dicat sufficit tibi labor quem pateris propter necessaria; noli de superfluis laborare. Vel aliter.
marg.| {CMT6d23.5=IT21.5} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,25} − Non dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi preterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non terrena, sed eterna cogitemus. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, id est cum oportuerit, sumamus cibum et huiusmodi, scilicet cum necessitas urgere ceperit. Sufficit enim diei malitia sua; id est sufficit quod ista sumere urgebit necessitas; quam malitiam nominat, quia penalis est nobis pertinet enim ad mortalitatem, quam peccando meruimus. Huic ergo pene temporalis necessitati noli addere aliquod gravius ut non solum eam patiaris, sed etiam propter hanc explendam milites Deo. hic est cavendum, ne cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum cura sibi commissa est, iudicemus eum contra domini precepta facere, et de crastino esse sollicitum nam et ipse dominus (cui ministrabant angeli) propter exemplum loculos habere dignatus est. et in actibus apostolorum scriptum est, que ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. non ergo hoc dominus increpat, si quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista non militet Deo.
marg.| {CMT6d23.6=IT21.6} HILARIUS. 400* {cad.5} − Hoc etiam totum sub dicti celestis significantia continetur. Iubemur igitur non ambigere de futuris. Satis enim vite nostre malitia dierum quibus vivimus, scilicet peccata, sufficiunt, ut circa hec purganda omnis vite nostre meditatio laborque versetur. Cessante autem cura nostra, ipsa futura sollicita sunt, dum nobis eterne caritatis profectus Deo procurante proponitur.
400 Hilarius] + In Mattheum Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_6)

Notes :