Catena aurea

Capitulum 26

Numérotation du verset Mt. 26,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Mt. 26,2 

Scitis quia post biduum
Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 26,3 

Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas.
Numérotation du verset Mt. 26,4 

Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
Numérotation du verset Mt. 26,5 

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Numérotation du verset Mt. 26,6 

Cum autem esset Iesus in Bethania
in domo Simonis leprosi,
Numérotation du verset Mt. 26,7 

accessit
ad eum mulier habens alabastrum
unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis.
Numérotation du verset Mt. 26,8 

Videntes autem discipuli indignati sunt
dicentes: Ut quid perditio hec?
Numérotation du verset Mt. 26,9 

Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
Numérotation du verset Mt. 26,10 

Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim1 bonum
1 enim Rusch ] om. Li446@ Li446 ω1 Weber
operata est2 in me.
2 est Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,11 

Nam semper pauperes habebitis3 vobiscum, me autem non semper habebitis4.
3 habebitis Rusch ] habetis Li446@ ω 1 Weber |
4 habebitis Li446 ω 1 Rusch ] habetis Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 26,12 

Mittens enim
hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
Numérotation du verset Mt. 26,13 

Amen dico vobis, ubicumque predicatum fuerit
hoc evangelium
in toto mundo
dicetur et quod hec fecit
in memoriam eius.
Numérotation du verset Mt. 26,14 

Tunc abiit unus de duodecim
qui dicebatur5 Iudas Scarioth
5 dicebatur Li449@ Weber ] dicitur Li446 ω 1
ad principes sacerdotum
Numérotation du verset Mt. 26,15 

et ait illis: Quid vultis mihi dare et ego vobis eum6 tradam?
6 vobis eum ω1 Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Numérotation du verset Mt. 26,16 

Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
Numérotation du verset Mt. 26,17 

Prima autem die7
7 die ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Numérotation du verset Mt. 26,18 

At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam
et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Numérotation du verset Mt. 26,19 

Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha.
Numérotation du verset Mt. 26,20 

Vespere autem facto
discumbebat cum duodecim discipulis suis8.
8 suis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 26,21 

Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Numérotation du verset Mt. 26,22 

Et contristati valde
ceperunt singuli dicere:
Numquid ego sum, Domine?
Numérotation du verset Mt. 26,23 

At ille9 respondens ait: Qui intingit
9 ille Li446 Rusch ] ipse Li446@ Weber
mecum manum in parapside hic me tradet.
Numérotation du verset Mt. 26,24 

Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo10:
10 eo Rusch ] illo ω1 Li446@ Li446 Weber
Ve autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Numérotation du verset Mt. 26,25 

Respondens autem Iudas qui tradidit eum
dixit: Numquid ego sum rabbi?
Ait illi: Tu dixisti.
Numérotation du verset Mt. 26,26 

Cenantibus autem eis11
11 eis Rusch Weber] illis Li446@ Li446
accepit
Iesus panem et benedixit ac fregit,
deditque discipulis suis et ait: Accipite
et comedite. Hoc est corpus meum.
Numérotation du verset Mt. 26,27 

Et accipiens calicem gratias egit
et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
Numérotation du verset Mt. 26,28 

Hic est enim12 sanguis meus
12 enim Rusch Weber] om. Li446@ Li446
novi Testamenti
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mt. 26,29 

Dico autem vobis: Non bibam amodo
de hoc genimine
vitis
usque in diem illum cum illud
bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Numérotation du verset Mt. 26,30 

Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
Numérotation du verset Mt. 26,31 

Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enima:
0 Za. 13, 7.
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
Numérotation du verset Mt. 26,32 

Postquam autem
surrexero13 precedam vos in Galileam.
13 surrexero Li446@ Rusch ] resurrexero ω 1 Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,33 

Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes
scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
Numérotation du verset Mt. 26,34 

Ait illi Iesus:
Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet
ter me negabis.
Numérotation du verset Mt. 26,35 

Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Numérotation du verset Mt. 26,36 

Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani
et dixit discipulis suis: Sedete hic
donec vadam illuc et orem.
Numérotation du verset Mt. 26,37 

Et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedei
cepit contristari
et mestus esse.
Numérotation du verset Mt. 26,38 

Tunc ait illis: Tristis est anima mea
usque ad mortem.
Sustinete hic
et vigilate mecum.
Numérotation du verset Mt. 26,39 

Et progressus pusillum procidit in faciem suam
orans et dicens: Pater mi14, si possibile est,
14 Pater mi Rusch ] inv. ω1 Li446@ Weber , mi om. Li446
transeat a me calix iste.
Verumtamen
non sicut ego volo
sed sicut tu vis15.
15 vis Li446 Rusch ] om. ω1 Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 26,40 

Et venit ad discipulos suos16 et invenit eos dormientes
16 suos Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Numérotation du verset Mt. 26,41 

Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
Spiritus quidem
promptus est
caro autem infirma.
Numérotation du verset Mt. 26,42 

Iterum secundo abiit et oravit dicens:
Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
Numérotation du verset Mt. 26,43 

Et venit iterum et invenit eos dormientes.
Erant enim oculi eorum gravati.
Numérotation du verset Mt. 26,44 

Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio,
eumdem sermonem dicens.
Numérotation du verset Mt. 26,45 

Tunc venit ad discipulos suos dicens17: Dormite iam et requiescite.
17 dicens Rusch ] et ait illis Li446@ Li446 , et dicit illis ω 1 Weber
Ecce appropinquabit18 hora
18 appropinquabit Rusch ] appropinquavit ω 1 Li446@ Weber
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Numérotation du verset Mt. 26,46 

Surgite, eamus. Ecce appropinquabit19 qui me tradet20.
19 approbinquabit Rusch ] adpropinquavit ω 1 Li446@ Weber |
20 tradet Li446 Rusch Weber ] traditurus est Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 26,47 

Adhuc eo21 loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus,
21 eo Li447 Li447@ Weber ] ipso ω1
missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Numérotation du verset Mt. 26,48 

Qui autem tradidit eum dedit eis22 signum
22 eis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] illis Weber
dicens: Quemcumque osculatus
fuero ipse est, tenete eum.
Numérotation du verset Mt. 26,49 

Et confestim accedens ad Iesum dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mt. 26,50 

Dixit23 illi Iesus: Amice,
23 Dixit Rusch ] Dixitque ω1 Li446@ Li446 Weber
ad quid24 venisti?
24 quid ω1 Rusch ] quod Li446@ Li446 Weber
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mt. 26,51 

Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu,
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Numérotation du verset Mt. 26,52 

Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
Omnes enim
qui acceperint25 gladium gladio peribunt.
25 acceperint ω 1 Rusch Weber ] acceperunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,53 

An putas
quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Numérotation du verset Mt. 26,54 

Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
Numérotation du verset Mt. 26,55 

In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quotidie apud vos sedebam in templo docens26 et non me tenuistis.
26 in templo - docens ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Mt. 26,56 

Hoc autem totum factum est ut adimplerentur27 Scripture
27 adimplerentur ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] implerentur Weber
prophetarum.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Numérotation du verset Mt. 26,57 

At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham
principem sacerdotum
ubi scribe et seniores convenerant.
Numérotation du verset Mt. 26,58 

Petrus autem
sequebatur eum
a longe
usque ad28 atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro
28 ad Rusch ] in ω1 Li446@ Weber
sedebat cum ministris
ut videret finem.
Numérotation du verset Mt. 26,59 

Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
Numérotation du verset Mt. 26,60 

Et non invenerunt
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes
Numérotation du verset Mt. 26,61 

et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare29 illud.
29 reedificare ω 1 Rusch ] aedificare Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,62 

Et surgens
princeps sacerdotum
ait illi: Nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
Numérotation du verset Mt. 26,63 

Iesus autem tacebat.
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Mt. 26,64 

Dicit30 illi Iesus: Tu dixisti.
30 Dicit ω1 Li446 Rusch Weber ] Dixit Li446@
Verumtamen dico vobis:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei31 et venientem in nubibus celi.
31 Dei Li446@ Li446 Rusch ] om. ω1 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,65 

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Numérotation du verset Mt. 26,66 

Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Numérotation du verset Mt. 26,67 

Tunc expuerunt in faciem eius
et colaphis eum ceciderunt,
alii autem
palmas32
32 alii ... palmas Rusch Weber ] iter . Li446@
in faciem eius dederunt
Numérotation du verset Mt. 26,68 

dicentes: Prophetiza nobis, Christe. Quis est qui te percussit?
Numérotation du verset Mt. 26,69 

Petrus vero sedebat foris in atrio
et accessit ad eum una ancilla
dicens: Et tu cum Iesu Galileo eras.
Numérotation du verset Mt. 26,70 

At ille negavit coram omnibus
dicens: Nescio quid dicis.
Numérotation du verset Mt. 26,71 

Exeunte autem illo
ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi:
Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Numérotation du verset Mt. 26,72 

Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Numérotation du verset Mt. 26,73 

Et post pusillum
accesserunt qui stabant
et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.
Numérotation du verset Mt. 26,74 

Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
Numérotation du verset Mt. 26,75 

Et recordatus est Petrus
verbi Iesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis. Et egressus
foras flevit33 amare.
33 flevit ω 1 Rusch ] ploravit Weber , fluit Li446@ *

Capitulum 26

Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d1.1} HILARIUS. 1* {c.29} − Post sermonem quo venturum se Dominus in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet, ut sacramentum crucis admixtum esse glorie eternitatis cognoscerent.A
Unde dicitur:
A ¶Codd. : Li446 (232va) Ed1953 {MM2020}
1 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,1 
Factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes.
marg.| {CMT26d1.2} RABANUS. − Scilicet2* de consummatione seculi et de die iudicii vel quia ab initio evangelii usque ad passionem omnia faciendo et predicando compleverat.
2 Scilicet] om. Ed1953
marg.| {CMT26d1.3} ORIGENES. 3* {tract.35} − Non simpliciter autem dixit omnes, sed hos omnes adhuc enim oportebat eum etiam alios loqui sermones priusquam traderetur.
3 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,2 
Dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet.
marg.| {CMT26d1.4} RABANUS. − Sicut ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies pasche venit Iesus in Bethaniam, inde venit Hierusalem sedens super asellum, postea geruntur ea que narrantur Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die quo venit in bethaniam, intelligimus consummatum quatriduum, ut occurreret dies ante biduum pasche. Hoc autem inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decimaquarta luna primi mensis; decimaquinta autem luna, quando egressus est populus de Egypto, succedebat festivitas azymorum. verum evangeliste unum pro altero ponere solent.
marg.| {CMT26d1.5} HIERONYMUS. − Pascha autem quod hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus prebens auxilium populo suo desuper ambulaverit.a
a ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 245.976-981: «Pascha quod hebraice dicitur phase, non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur, eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambularit». [FG2013]*
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT26d1 # (Hieronymus) = CMC14d1.2 (Beda); cf. CLC22d1.2 (Beda).
¶Nota : Ce passage se retrouve à l’identique chez Jérôme (cité dans la CMT), Bède sur Marc (cité dans la CMC), Bède sur Lc. (cité de façon plus complète dans la CLC), mais aussi   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8, CCCM174A, p. 678.34 sqq.;   Sedulius Scot, In Mt., lib. 4, c. 26, 1, t. 2, Vetus Latina 19, p. 560.60 sqq. [MM2019]
marg.| {CMT26d1.6} REMIGIUS. − Sive quia auxiliante Domino populus Israeliticus liberatus ab egyptiaca4 servitute transivit ad libertatem.B
B ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
4 egyptiaca Ed1953 ] egyptiata Li446
marg.| {CMT26d1.7} ORIGENES. 5* {tract.35} − Non autem dixit ‘Post biduum pascha erit aut veniet’ ne ostenderet illud Pascha futurum quod fieri solebat secundum legem sed pascha fiet , hoc est quale numquam fuerat factum6*.C
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
5 Origenes] + In Mattheum Ed1953
6 f. f.] inv. Ed1953
marg.| {CMT26d1.8} REMIGIUS. − Mystice enim pascha dicitur, sive quia ea die Christus transivit de mundo ad patrem, de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam sive quia salubri transitu a demoniaca servitute mundum redemit.
marg.| {CMT26d1.9} HIERONYMUS. − Post duos etiam dies clarissimi luminis Veteris et Novi Testamenti verum pro mundo pascha celebratur7*. Transitus etiam noster, id est phase, ita celebratur, si terrena dimittentes ad celestia festinemus.D b
b ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 245.975-984: «Post duos dies clarissimi luminis ueteris ac noui testamenti uerum pro mundo pascha celebratur. pascha quod hebraice dicitur phase, non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur, eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambularit. lege exodi librum de quo plenius, si uita comes fuerit, disputabimus. transitus autem noster, id est phase, ita celebratur si terrena et aegyptum dimittentes ad caelestia festinemus». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
7 pascha celebratur] inv. Ed1953
marg.| {CMT26d1.10} ORIGENES. 8* {tract.35} − [a] Predicit autem discipulis se tradendum [c] cum subdit:
8 Origenes] + In Mattheum Ed1953
et filius hominis tradetur ut crucifigatur,
[b] premuniens eos ne priusquam audiant que fuerant eventura9*, subito videntes tradi ad crucem magistrum10*, obstupescant. [d] Ideo autem impersonaliter posuit tradetur 11 quia Deus tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum, Iudas propter avaritiam, sacerdotes propter invidiam, diabolus propter timorem ne avelleretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius, non advertens quoniam magis12* eripiendum genus humanum 13 per mortem ipsius quam ereptum fuerat per doctrinam et mirabilia14*.E c
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d2.1} GLOSSA. − Ostendit evangelista apparatum et machinationem dominice passionis quam Christus prenuntiaverat.F
Unde dicit:
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mt. 26,3 
Tunc congregati sunt principes sacerdotum etc.15
15 etc. Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT26d2.2} REMIGIUS. − Quod autem dicit tunc , superioribus verbis coniungitur, id est antequam pascha celebraretur.G
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d2.3} ORIGENES. 16* {tract.35} − Non autem veri sacerdotes et seniores, sed illius qui videbatur populus Dei, vere autem erat populus gomorrhe, non intelligentes summum sacerdotem Dei, insidiati sunt ei et non cognoscentes “primogenitum universe creature”d, etiam seniorem omnibus consiliati sunt contra eum.H
d Col. 1, 15: «Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creature».
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
16 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d2.4} CHRYSOSTOMUS. 17* {hom.80} − Iniqua vero negotia temptantes ad principem sacerdotum veniunt, inde volentes potestatem accipere unde prohibere oportebat. Multi autem erant tunc principes sacerdotum; lex vero unum esse volebat; unde manifestum est quod iudaica dissolutio accipiebat principium. Moyses enim unum principem sacerdotum esse iussit, et eo mortuo alterum fieri; postea vero annui facti sunt. Eos igitur ait hic principes sacerdotum : qui de principibus sacerdotum erant.I
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
17Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d2.5} REMIGIUS. − Condemnantur autem isti et quia congregati sunt et quia principes et sacerdotes fuerunt18*. Quo enim plures ad aliquod malum peragendum19* conveniunt, et quo sublimiores et nobiliores fuerint, eo deterius habetur malum quod committitur, et eo maior pena illis preparatur. Ad ostendendam autem Domini simplicitatem et innocentiam, addit evangelista: U t Iesum dolo tenerent et occiderent. I n quo enim nullam mortis causam invenire poterant,
18 et sacerdotes fuerunt Li446 ] sacerdotum fuerant Ed1953
19 aliquod malum – peragendum] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,4 
Consilium fecerunt ut dolo tenerent et occiderent.J
J ¶Codd. : Li446 ( 233rb) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d2.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 20* {hom.80} − Consiliati sunt ergo ut tenerent eum occulte et interimerent. Formidabant autem populum, ideoque festivitatem exspectabant21* preterire. Propter quod sequitur:
20 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
21 fest. exp.] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,5 
dicebant autem non in die festo.
marg.| Diabolus enim nolebat in pascha Christum pati, ut non manifestam22 eius constitueret passionem. Principes autem sacerdotum non ea que Dei sunt timuerunt, ne scilicet peccato in hoc tempore peracto maior eius inquinatio fieret, sed ubique que humana sunt cogitabant.K
Unde sequitur:
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
22 manifestam] manifesta cacogr . Li446
Ne forte tumultus fieret in populo.
marg.| {CMT26d2.7} ORIGENES. 23* {tract.35} − Propter diversa studia populi, diligentis Christum et odientis, credentis et non credentis.L
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
23 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d2.8} LEO PAPA. In sermone de Passione. 24 − Providentibus ergo principibus ne in sancto die tumultus oriretur, non festivitati sed facinori studebatur25. Seditiones enim turbarum fieri in precipua solemnitate metuebant, non ut populus non peccaret sed ne Christus evaderet.M e
e ¶Fons : Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, tract. 58, § 2, versio β, CCSL 138A, p. 342.56-64 [= sermo 68 (56) de passione Domini 7, PL 54, 333B]: «Prouidentibus ergo principibus, ne in die festo tumultus oriretur, non festivitati, sed facinori studebatur, nec religioni seruiebat haec cura, sed crimini. Diligentes enim pontifices et solliciti sacerdotes, seditiones turbarum fieri in praecipua sollemnitate metuebant, non ut populus non peccaret, sed ne christus euaderet». [MM2015]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
24 sermone] + 7 Ed1953
25 studebatur] studebant Ed1953
marg.| {CMT26d2.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 26* {hom.80} − Sed tamen furore ferventes immutati27 sunt a suo consilio quia enim traditorem invenerunt, in ipsa festivitate Christum occiderunt.N
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
26 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
27 immutati Ed1953 ] mutati Li446
marg.| {CMT26d2.10} LEO PAPA. In sermone de Passione. 28 − Divino autem intelligimus dispositum fuisse consilio ut Iudeorum principes, qui seviendi in Christum occasiones sepe quesierant, non nisi in29 solemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur effectu30* que diu figurato fuerant promissa mysterio31*, ut ovem32 significativam ovis vera removeret33, et uno expleretur sacrificio variarum differentia victimarum. Ut ergo umbre cederent corpori, et cessarent imagines sub presentia veritatis, hostia in hostiam transit34, sanguine sanguis aufertur, et legalis festivitas dum mutatur impletur.O f
f ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 58 § 1, versio β, CCSL 138A, p. 340.16-341.41: «Incipientes igitur, dilectissimi, evangelicam de passione domini historiam retractare, diuino intellegimus dispositum fuisse consilio, ut sacrilegi Iudaeorum principes et impii sacerdotes, qui saeuiendi in christum occasiones saepe quaesiuerant, non nisi in sollemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur effectu, quae diu figurato fuerant promissa mysterio, ut ouem significativam ouis uera remoueret, et uno expleretur sacrificio uariarum differentia uictimarum. Nam omnia illa quae de immolatione agni per Moysen fuerant instituta, christum prophetauerunt et christi occisionem proprie nuntiarunt. Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia ueritatis, antiqua obseruantia nouo tollitur sacramento, hostia in hostiam transit, sanguine sanguis excluditur, et legalis festiuitas dum mutatur, impletur». [MM2015]
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
28 sermone] + 7 Ed1953
29 in] om. Li446
30 effectu Li446 ] affectu Ed1953
31 figurato ... mysterio Li446 ] figurata ... mysteria Ed1953
32 ovem Li446 ² Ed1953 ] oêm Li446 *
33 ovis - vera removeret] inv. Ed1953
34 transit] transiit Li446
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d3.1} GLOSSA. − Ostenso consilio principum de Christi occisione, vult exequi evangelista completionem eius, ostendens qualiter Iudas habuit conventionem cum Iudeis35, ut Christum traderet, sed prius causam proditionis premittit. Doluit enim quia non erat venundatum unguentum quod mulier super caput Christi effudit ut de pretio aliquid tolleret. Unde voluit hoc damnum proditione magistri recompensare.
Dicit ergo: g
g ¶Fons : Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 26, PL 162, 1466C: «Ostenso consilio, vult exsequi expletionem ejus, qualiter videlicet Judas habuerit cum Judaeis conventionem, ut Christum traderet, sed prius causam proditionis praemittit cum dicit: Cum esset Jesus in Bethania. Judas enim loculos habebat, et quoniam fur erat, quae mittebantur a Jesu, retinebat. Cum ergo vidisset Mariam in unctionem Jesu libram unguenti expendisse, doluit, quia non erat venundatum, ut sibi pretium traderetur, et sibi inde aliquid corraderet. Pilatus itaque voluit damnum perditionis unguenti recompensare in pretio proditionis Magistri. Cum ergo dicturus esset: Tunc abiit Judas ad principes sacerdotum, etc.» <Non hab.>   Anselmus Laudunensis, In Mt, c. 24, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 179va-vb . [MM2019]
35 Iudeis Li446 ² (man. post.) Ed1953 ] om. Li446 *
Numérotation du verset Mt. 26,6 
Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi.P
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT26d3.2} HIERONYMUS. − Non quod leprosus illo tempore permaneret sed quia antea leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente ut virtus curantis appareat.Q h
Sequitur:
h ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.998-1001: «Cum autem esset iesus in bethania in domo simonis leprosi. passurus pro omni mundo et uniuersas nationes suo sanguine redempturus moratur in bethania domo oboedientiae, quae quondam fuit simonis leprosi, non quod leprosus et illo tempore permaneret sed qui ante leprosus postea a saluatore mundatus est, nomine pristino permanente ut uirtus curantis appareat. nam et in catalogo apostolorum cum pristino uitio et officio Mattheus publicanus appellatur qui certe publicanus esse desierat. quidam simonis leprosi domum eam uolunt intellegi partem populi quae crediderit domino et ab eo curata sit. simon quoque ipse oboediens dicitur, qui iuxta aliam intellegentiam mundus interpretari potest in cuius domo curata est Ecclesia». [FG2013]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 26,7 
Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi.
marg.| {CMT26d3.3} RABANUS. − Est autem alabastrum genus marmoris candidi variis coloribus intertincti36* quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur.R i
i ¶Fons : = Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8 (Mt. 26, 7), CCCM 174A, p. 681.33.
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC14,3§2 [MM2019]
R ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
36 intertincti] restit., intercincti Li446 , intincti Ed1953
marg.| {CMT26d3.4} HIERONYMUS. − Alius autem evangelistaj, pro alabastro unguenti pretiosi, nardum pisticum posuit. Hoc est verum et absque dolo.S k
j Io. 12, 3.
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.1014-1016: «Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. nemo putet eamdem esse quae super caput effudit unguentum et quae super pedes. illa enim et lacrimis lauat et crine tergit et manifeste meretrix appellatur, de hac autem nihil tale scriptum est. nec enim poterat statim capite domini meretrix digna fieri. alius evangelista pro alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris) nardum pisticam posuit, hoc est ueram et absque dolo, ut fidem Ecclesiae et gentium demonstraret». [FG2013]
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT26d3.5} RABANUS. − [b] Pistis enim grece, latine dicitur fides. Unde pisticum id est fidele. [a] Erat enim illud unguentum fidele, id est purum 37, non adulteratum. T l
Sequitur:
l ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 8 (Mt. 26, 7), CCCM 174A, p. 682.50: «[a] Sed hoc unguentum non adulterinum, sed fidele fuit, quo Maria Domini unxit caput et pedes, [b] nam 'pistis' Graece dicitur 'fides', unde deriuatur 'pisticum'». <vel> [b]   Alcuinus , In Io., epistola ad Gislam et Rodtrudam, PL 100, 907.32: «Nam pistis Graece, fides Latine dicitur; sine fide enim Deo placere impossibile est, nec bona fama sine fide catholica fieri poterit». <cuius fons>
<Paral.>   Thomas de Aquino, CIO12d1.17 (Augustinus) ; In Mt. 26 § 1, Marietti, p. 330b: «Pistis grece, fidelis latine». [MM2019]
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
37 purum] + et Ed1953
Et effudit super caput ipsius recumbentis.
marg.| {CMT26d3.6} ORIGENES. 38* {tract.35} − Forsitan quis diceret quatuor fuisse mulieres de quibus scripserunt evangeliste; ego autem magis consentio tres fuisse et unam quidem de qua scripserunt Mattheus et Marcus, alteram autem de qua scripsit Lucas, aliam de qua scripsit Ioannes.
38 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d3.7} HIERONYMUS. − Nemo enim putet eamdem esse que super caput unguentum, et que super pedes effudit. Illa enim lacrimis lavit et crine tersit, et manifeste meretrix appellatur; de hac autem nihil tale scriptum est nec enim poterat statim capite Domini meretrix digna fieri.m
m ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.1010-1014: «Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. nemo putet eamdem esse quae super caput effudit unguentum et quae super pedes. illa enim et lacrimis lauat et crine tergit et manifeste meretrix appellatur, de hac autem nihil tale scriptum est. nec enim poterat statim capite domini meretrix digna fieri. alius evangelista pro alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris) nardum pisticam posuit, hoc est ueram et absque dolo, ut fidem Ecclesiae et gentium demonstraret». [FG2013]
marg.| {CMT26d3.8} AMBROSIUS. Super Lucam. − Potest ergo non eadem esse, ne sibi contraria dixisse evangeliste videantur. Potest etiam questio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior.n
n ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 6, § 14, CCSL 14, p. 179.145-148: «Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; nam peccatrix secundum Lucam supra Christi pedes effudit unguentum. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse uideantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior». [FG2013]
marg.| { CMT26d3.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 39* − [a] Et secundum hoc apud tres evangelistas, scilicet Mattheum 40 , Marcum et Lucam, una et eadem esse videtur. [c] Non autem absque ratione lepre Simonis meminit41 evangelista sed ut ostendat42 unde fiduciam sumens hec mulier accessit ad Christum. Quia enim lepra immunda passio esse43 videbatur, videns quod Iesus illum hominem curaverat apud quem manebat44, confidit quod45 et anime eius immunditiam facile expurgabit46* [d] et, aliis mulieribus pro curatione corporis ad Christum accedentibus, sola ipsa honoris gratia47 ad Christum accessit et48 propter anime curationem, cum nihil in corpore infirmum haberet. Quare propter hoc aliquis49 maxime eam50 admirari debet51*. [b] Apud Ioannem autem non est eadem mulier sed altera quedam mirabilis Lazari soror.U o
o ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 80 (Mt. 26, 7), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 252rb -252va: «[a] Mulier hec videtur quod esse una et eadem apud evangelisatas omnes. Non enim autem sed apud tres una quedam et eadem michi esse videtur. [b] Apud Iohannem autem non adhuc sed altera quedam mirabilis Lazari soror. [c] Non simpliciter autem lepre Symonis meminit evangelista sed ut ostendat unde confidens accessit hec mulier. Quia enim lepra videbatur valde immunda esse passio et abominabilis. Vidit autem quod Ihesus curaverat illum hominem - non enim utique elegisset manere {adhuc} apud leprosum - et quod Christus deductus erat ab ipso confidit quoniam et anime eius immunditiam facile expurgabit. [...] Cum vidisset itaque eum mulier et confidentiam hinc accepisset accessit. Si enim que fluxum sanguinis patiebatur quamvis in nullo tali sibi conscia erat propter immunditiam que a natura videbatur esse tremens et formidans accessit multo magis hanc pigritari et moram facere decens erat propter perniciosam conscientiam. [d] Idcirco post multas mulieres post Samaritanam post Chananeam post fluxum sanguinis patientem et post alias plures accedit quia multe sibi ipsi conscia erant infirmitatis et neque publice sed in domo et omnibus aliis pro curatione accedentibus corporis solum ipsa honoris gratia solius accessit et eius que secundum animam est directionis neque enim aliquid corporis inbeccille habebat . Quare et propter hoc maxime aliquis eam ammirabitur et neque sicut ad hominem accessit nudum».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 80 (81) § 1, PG 58, 723-724 : «[a] Ἡ γυνὴ αὕτη δοκεῖ μὲν εἶναι μία καὶ ἡ αὐτὴ παρὰ τοῖς εὐαγγελισταῖς ἅπασιν, οὐκ ἔστι δέ· ἀλλὰ παρὰ μὲν τοῖς τρισὶ μία τις εἶναί μοι δοκεῖ [b] καὶ ἡ αὐτή· παρὰ δὲ τῷ Ἰωάννῃ οὐκέτι· ἀλλ' ἑτέρα τις θαυμαστὴ, ἡ τοῦ Λαζάρου ἀδελφή. [c] Οὐχ ἁπλῶς δὲ τῆς λέπρας μέμνηται τοῦ Σίμωνος ὁ εὐαγγελιστὴς, ἀλλ' ἵνα δείξῃ πόθεν θαῤῥοῦσα προσῆλθεν ἡ γυνή. Ἐπειδὴ γὰρ ἡ λέπρασφόδραἐδόκει ἀκάθαρτον εἶναι πάθος καὶ βδελυκτὸν, εἶδε δὲ τὸν Ἰησοῦν καὶ θεραπεύσαντα τὸν ἄνθρωπον (οὐ γὰρ ἂν εἵλετομεῖναιπαρὰ τῷ λεπρῷ), καὶ καταχθέντα παρ' αὐτῷ, ἐθάρσησεν ὅτι καὶ τὴν τῆς ψυχῆς αὐτῆς ἀκαθαρσίαν ἀποσμήξει ῥᾳδίως. [...] Ἰδοῦσα τοίνυν αὐτὸν ἡ γυνὴ, καὶ τὸ θαῤῥεῖν λαβοῦσα ἐντεῦθεν, προσῄει. Εἰ γὰρ ἡ αἱμοῤῥοοῦσα, καίτοι οὐδὲν ἑαυτῇ συνειδυῖα τοιοῦτον, διὰ τὴν ἀπὸ τῆς φύσεως δοκοῦσαν εἶναι ἀκαθαρσίαν, τρέμουσα καὶ δεδοικυῖα προσῆλθε· πολλῷ μᾶλλον ταύτην ὀκνεῖν καὶ ἀναδύεσθαι εἰκὸς ἦν, διὰ τὸ πονηρὸν συνειδός. [d] ∆ιὸ καὶ μετὰ πολλὰς γυναῖκας, τὴν Σαμαρεῖτιν, τὴν Χαναναίαν, τὴν αἱμοῤῥοοῦσαν, καὶ ἑτέρας πλείους προσέρχεται, διὰ τὸ πολλὴν ἑαυτῇ συνειδέναι ἀσέλγειαν· καὶ οὐδὲ δημοσίᾳ, ἀλλ' ἐν οἰκίᾳ. Καὶ πάντων τῶν ἄλλων ὑπὲρ θεραπείας προσερχομένων σωματικῆς μόνον, αὕτη τιμῆς ἕνεκεν προσῄει μόνης, καὶ τῆς κατὰ ψυχὴν διορθώσεως. Οὐδὲ γάρ τι τοῦ σώματος ἀνάπηρος ἦν· ὥστε καὶ διὰ τοῦτο μάλιστα ἄν τις αὐτὴν θαυμάσειε». [MM2019]
39 homiliario] scrips., (h)omel. Li446 omnesque codd. edd. praeter: oa Bo1655, Matthaeum Ed1953
40 Mattheum] + et Md214
41 meminit] lac. Bo1655
42 ostendat] ostendens Arag2
43 esse] om. Li446
44 manebat] manebit Li446
45 quod] quia Md214
46 expurgabit Li446 Md214 Mt366 V794 Ed1470 Ed1570] expurgabat Arag2, expurgaret Ed1637 Ed1657 Ed1686 Ed1953
47 gratia] gloria vel praem. Md214
48 et] + non Ed1657 ( perperam ut agnoscit Nicolai, In Catenam auream, 1669, discussio 22, p. 86-87) Ed1686
49 aliquis] quis Md214
50 eam] eî cacogr.Md214, eamdem cett.
51 Quare... debet Bo1655 ( ... oportet ) Li446 Md214 (... dicitur) Mt366 V794 ] Quapropter maxime aliquis eamdem admirari debet Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1637 Ed1657 Ed1686 Ed1953
marg.| {CMT26d3.10} ORIGENES. 52* {tract.35} − Quoniam Mattheus quidem et Marcus in domo Simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt. Ioannes autem, quod venit Iesus ubi erat Lazarus; et non Simon, sed Maria et Martha ministrabant. Adhuc, secundum Ioannem, ante sex dies pasche venit in bethaniam, quando fecerunt ei cenam Maria et Martha; hic autem quando recumbit in domo Simonis, post biduum pascha erat futurum. Et apud Mattheum et marcum, discipuli indignantur ex bono proposito; apud Ioannem autem solus Iudas furandi affectu; apud Lucam autem murmurat nemo.
52 Origenes] lac. Bo1655, + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d3.11} GREGORIUS. In homiliario. 53* − Vel dicendum quod hanc eamdem quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes Mariam nominat.V p
p ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 33 § 1, CCSL 141, p. 288.7-8: «Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. Hanc uero quam Lucas peccatricem mulierem, Iohannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia eiecta fuisse testatur. Et quid septem daemonia, nisi uniuersa uitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero uniuersitas figuratur». [FG2013]
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
53 homiliario] scrips., omel.’ Li446 , evangelia Ed1953
marg.| {CMT26d3.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Lucas autem quamvis simile factum commemoret ei quod hic dicitur, nomenque conveniat eius apud quem convivabatur Dominus, nam et ipsum Simonem dicit; tamen, quia non est contra naturam vel morem hominum unum nomen habere duos homines, potius credibile est fuisse illum alium Simonem, non leprosum, in cuius domo hec in bethania gerebantur. Nihil igitur aliud arbitror nisi quod non quidem aliam fuisse mulierem que peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse semel scilicet quod Lucas narravit. Nam et Ioannes Mariam commendans commemoravit antequam veniret in Bethaniam. Erat, inquit, languens Lazarus in Bethania de castello Marie, et Marthe sororis eius. Maria autem erat que unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est quod ad Luce narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Mattheo et Marco. [b] Quod autem Mattheus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes, ostenditur non esse contrarium, si accipiamus non solum caput, sed et pedes Domini perfudisse mulierem. Nisi forte quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque calumniosus est ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes Domini perfunderet. Ille autem qui sic calumniatur, prius accipiat perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effuderat.q
q ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 79, § 154, CSEL 43, p. 260.17-261.25: «Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomen que conueniat eius, aput quem conuiuabatur dominus - nam et ipsum simonem dicit -, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in bethania gerebatur. nam nec lucas in bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eamdem mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et iohannes, quamuis non sicut lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a bethania de castello mariae et marthae sororis eius. maria autem erat, quae unxit dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens iohannes adtestatur lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam simonis factum esse narrauit -iam itaque hoc maria fecerat -, quod autem in bethania rursus fecit, aliud est, quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, iohanne scilicet, mattheo et marco». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 79, § 155, CSEL 43, p. 262.6-263.2: «Inter istos igitur tres, mattheum, marcum et iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eamdem rem narrent gestam in bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo mattheus et marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula evangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem evangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate evangelii. ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet». [FG2013]
marg.| { CMT26d3.13} AUGUSTINUS. De doctrina christiana. 54 − [c] Neque ullo modo quisquam sobrius55* crediderit Domini pedes ita unguento pretioso a muliere56 perfusos ut luxuriosorum et nequam hominum solent. [b] In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. [a] Quisquis enim rebus sic utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat; aut aliquid significat, aut flagitiosus est. [e] Itaque quod in aliis personis |pecia 51| 57 plerumque flagitium est, in divina vel58 prophetica persona magne59 cuiusdam rei signum60 est. [d] Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bone vite operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur quasi pedes eius61 pretiosissimo odore perfundit.W r
r ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.5-9: «quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est; quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est». [b]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.9-10: «in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est». [c]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.10-16: «neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. [d] odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit». [e]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.16-18: «ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est». [MM2019]
W ¶Codd. : Li446 Gz378 Ed1953 {MM2022}
54 Augustinus De doctrina christiana Li446² ( man. post.) Ed1953 ] om. Li446 *
55 sobrius] lac. Gz378* (pr. m. compl.), fieri Ed1953
56 a muliere] lac. Gz378* (pr. m. compl. : amore)
57 pecia 51] Gz378 (158rb4)
58 vel] ut Li446 (cacogr.)
59 magne] mane Li446* (al. m. post. corr.)
60 rei signum] resignum Li446* (al. m. post. corr.)
61 eius] om. Gz378
marg.| {CMT26d3.14} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed hoc videri potest esse contrarium quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento eadem narraturus Ioannes dicit: « Ante sex dies pasche »s. Sed qui ita moventur, non intelligunt Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat, recapitulando posuisse. Non enim quisquam eorum cum dixisset post biduum pascha futurum, sic adiunxit ut diceret post hec cum esset Bethanie.t
s Io. 12, 1.
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 78, § 153, CSEL 43, p. 257.1-20: «Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat iesus in bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, iohannes autem ante sex dies paschae dicit iesum uenisse in bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum iohanne in bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt mattheum et marcum illud quod in bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha. non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum pascha, sic adiunxit de illo facto in bethania, ut diceret post haec cum esset bethaniae, sed mattheus quidem: cum autem esset, inquit, iesus in bethania, Marcus autem: cum esset bethaniae, quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum paschae dicta sunt». [FG2013]
marg.| {CMT26d3.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 62* {hom.81} − Sed quia discipuli audierant magistrum dicentemumisericordiam volo et non sacrificium, apud se cogitabant si holocausta non acceptat, multo minus olei huiusmodi usum.
Unde sequitur:
u Mt. 9, 13.
62 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,8 
Videntes autem discipuli indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hec ?
Numérotation du verset Mt. 26,9 
Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
marg.| {CMT26d3.16} HIERONYMUS. − Scio quosdam hunc locum calumniari, quare Ioannes Iudam solum dixerit63 contristatum, eo quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit, et Mattheus scribat omnes discipulos indignatos, nescientes tropum qui vocatur synodoche 64*, quod65 et pro uno omnes et pro multis unus66* soleat67* appellari. Nam et Paulus in epistola ad Hebreosvdicit: « secti sunt », cum unum tantummodo, scilicet Isaiam prophetam68*, sectum69 autument*70.X w x
v Hbr. 11, 37.
w ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.1020-247.1030: «Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes: ut quid perditio haec? potuit enim istud uenundari multo et dari pauperibus. scio quosdam hunc locum calumniari quare alius evangelista iudam solum dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit, et Mattheus scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum qui uocatur σύλληψις quod et pro uno omnes et pro multis unus appellari soleat. nam et paulus Apostolus in epistula sua quae scribitur ad hebraeos (licet multi de ea latinorum dubitent) cum sanctorum passiones et merita descripsisset intulit: lapidati sunt, temptati sunt, serrati sunt, in occisione gladii mortui sunt, cum unum tantummodo esaiam prophetam sectum iudaei autument. possumus et aliter dicere quod apostoli uere propter pauperes indignati sunt iudas autem propter lucra sua. unde et mussitatio eius cum crimine ponitur quod non curam pauperum habuerit sed suo furto uoluerit prouidere». [FG2013]*
x ¶Nota : Peut-être par souci de simplification, Thomas a intentionnellement remplacé syllepsis (leçon hiéronymienne authentique) par synecdoche, conformément à une définition du pseudo Jérôme sur Marc cité en CMC14d2.9: «Per synecdochen dicitur unus pro multis et multi pro uno» à laquelle font écho plusieurs textes carolingiens et surtout Pierre Lombard que Thomas cite dans son Super Psalmos. Cf. Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4.14.471, CCSL 120 =   Rabanus Maurus , In Mc., lib. 8, CCCM 174A, p. 683.75 <ex quo> Cf.   Andreas de Sancto Victore , In Dn., lib. 1.2.368 (CCCM 53F): «forsitan synecdochice totum pro parte posuit uel singulari numero pro plurali usus est» <ex quo>   Petrus Lombardus, Glossa magna in Ps. (Ps. 2, 2), PL   191, 1543.45: «Ponitur plurale pro singulari per synecdochen». <ex quo> Thomas   de   Aquino , Super Psalmos, Ps. 2, § 1, ed. M. Morard, 2002, t. 3, p. 47: «Et principes <convenerunt in unum> scilicet Pilatus, ut ponatur plurale pro singulari per synodochem», etc.
63 dixerit] dixerat Md214
64 vocatur synodoche] vocatur σύλληψις syllipsis Ed1570 Ed1745 Ed1953, syllipsis (vel σύλληψις) vocatur Ed1657
65 quod] om. Ed1570 , quo Ed1657 Ed1745 Ed1953
66 et pro uno omnes] et pro multis unus et pro uno multi Arag2 Ed1470 Ed1657 Ed1745 Ed1953
67 soleat] soleant Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1745 Ed1953
68 prophetam] om. Arag2 Mt366 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1745 Ed1953
69 sectum] sectam Arag2
70 autument] autumet Arag2 Ed1470Ed1570 Ed1953, autuerit Ka5
marg.| {CMT26d3.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserunt hoc, aut dixerunt, aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Mattheus et Marcus etiam expresserint; sed Iudas propterea dixerat quia fur erat, ceteri vero propter pauperum curam, Ioannes autem de solo illo id commemorare voluit, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.y
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 79, § 156, CSEL 43, p. 263.15-21: «Potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed iudas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam». [FG2013]
marg.| {CMT26d3.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario 71* {hom.81} − Discipuli ergo ita existimabant; sed Dominus mentem mulieris videns permittit, multa enim erat eius religio, et ineffabile studium idcirco condescendens concessit super caput suum unguentum effundi. Sicut enim pater eius odorem victime et fumum patiebatur, ita et Christus mulierem devote ungentem, cuius discipuli mentem nesciebant, querelam facientes.
Unde sequitur:
71 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,10 
Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri?
marg.| {CMT26d3.19} REMIGIUS. − Per quod aperte ostendit quod apostoli aliquid moleste locuti fuerant adversus eam. Pulchre autem subdit opus bonum operata est in me; ac si dicat non est perditio unguenti, sicut vos dicitis; sed opus bonum, id est pietatis et devotionis obsequium.
marg.| {CMT26d3.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 72* {hom.80} − Ideo autem non simpliciter dixit bonum opus operata est in me; sed prius posuit quid molesti estis huic mulieri erudiens nos quodcumque geritur bonum a quocumque, etsi non valde diligenter factum fuerit, suscipere et augere et fovere, et non ex principio omnem diligentiam expetere. Quisquis enim eum interrogasset antequam fecisset hoc mulier, non mandasset hoc fieri; sed post effusum unguentum non habebat locum discipulorum increpatio; et ideo ipse, ut non obtunderet desiderium mulieris, omnia hec in consolationem mulieris dixit.
72 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| marg.|{CMT26d3.21} REMIGIUS. – Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,11 
Nam pauperes semper habebitis vobiscum.73
73 Remigius – Sequitur... vobiscum] inv. Ed1953
marg.| Ostendit enim Dominus his verbis quasi ex quadam ratione, quoniam non erat illi culpandi qui sibi adhuc in mortali corpore conversanti aliquid de suis facultatibus ministrarent cum pauperes semper habendi essent in Ecclesia, quibus fideles cum vellent, benefacere possent; ipse vero brevi tempore corporaliter mansurus erat cum eis.
Unde sequitur:
Me autem non semper habebitis.
marg.| {CMT26d3.22} HIERONYMUS. − Oritur autem hic questio quare Dominus post resurrectionem dixerit ad discipulosz: « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi ». Et nunc loquitur: me autem non semper habebitis . Sed mihi videtur in hoc loco de presentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo nunc, in omni convictu et familiaritate.aa
z Mt. 28, 20.
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 247.1038-1044: «Sciens autem iesus ait illis: quid molesti estis mulieri? opus bonum operata est in me; nam semper pauperes habetis uobis cum, me autem non semper habebitis. alia oboritur quaestio quare dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: ecce ego uobis cum sum usque ad consummationem mundi, et nunc loquatur: me autem non semper habebitis. sed mihi uidetur in hoc loco de praesentia dicere corporali quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni conuictu et familiaritate. cuius rei memor Apostolus ait: et si noueramus iesum christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus eum». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC14d2.13 (Beda) [FG2017]
marg.| {CMT26d3.23} REMIGIUS. − Vel solvitur ita ut intelligatur quod soli Iude dictum sit; sed ideo non dixit habetis, sed habebitis, quia in persona Iude omnibus imitatoribus illius dictum est. Ideo autem dicit non semper, cum nec ad tempus habeant quia mali videntur habere Christum in presenti seculo; quando miscent se membris Christi, et accedunt ad mensam eius; sed non semper sic habebunt, quando solis electis dicturus estab: « Venite, benedicti patris mei ».
Sequitur:
ab Mt. 25, 34.
Numérotation du verset Mt. 26,12 
Mittens enim hec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
marg.| Consuetudo erat illius populi ut corpora mortuorum diversis aromatibus condirentur, quatenus diutius illesa conservarentur. Et quia futurum erat ut hec mulier corpus Domini mortuum vellet perungere, et tamen non posset, quia resurrectione anticiparetur, idcirco divina providentia actum est ut vivum Domini corpus perungeret. Hoc est ergo quod dicit mittens hec; id est cum hec mulier corpus meum vivum perungit, me moriturum et sepeliendum ostendit.
marg.| {CMT26d3.24} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 74* {hom.81} − Quia ergo sepulcrum et mortem commemoraverat, ut non videatur in tristitiam mittere mulierem, rursus eam consolatur per ea que consequuntur:
74 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,13 
Amen dico vobis: Ubicumque predicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod hec fecit in memoriam eius.75.Y
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
75 hoc evangelium in toto mundo , dicetur et quod hec fecit in memoriam eius] etc. Li446
marg.| {CMT26d3.25} RABANUS. − Id est in quocumque loco dilatabitur Ecclesia per totum mundum, di cetur et quod hoc fecit . Illud   et appositum notat quod, sicut Iudas contradicens adeptus est perfidie infamiam, sic et ista pie devotionis gloriam.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d3.26} HIERONYMUS. − Attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum, et moriturus, sciat evangelium suum in toto orbe celebrandum.AA ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 248.1056-1058: «Amen dico uobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. in toto mundo non tam mulier ista quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit saluatorem, quod unxerit caput eius. et adtende notitiam futurorum quod passurus post biduum et moriturus sciat evangelium suum toto orbe celebrandum». [FG2013]
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d3.27} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 76* {hom.81} − Ecce autem quod dixit, factum est; et ubicumque terrarum abieris, videbis hanc mulierem famosam effectam; quod virtus predicentis effecit. Et regum quidem multorum et ducum victorie silentur; et multi qui civitates construxerunt, et gentes multas servituti subegerunt, neque ex auditu, neque ex nomine sunt cogniti quoniam autem hec mulier oleum effudit in domo leprosi cuiusdam, duodecim viris presentibus, hoc omnes concinunt per orbem terrarum; et tempus tantum pertransiit, et memoria eius quod factum est non est tabefacta. Sed quare nihil speciale promisit mulieri, sed sempiternam memoriam quia ex his que dixit intelligi potuit si enim opus bonum fecit, manifestum est quod et mercedem dignam suscipiet.
76 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d3.28} HIERONYMUS. − Mystice autem passurus pro omni mundo moratur in Bethania in domo obedientie, que quondam fuit Simonis leprosi. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui iuxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cuius domo curata est Ecclesia.ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 246.996-1007: «Cum autem esset iesus in bethania in domo simonis leprosi. passurus pro omni mundo et uniuersas nationes suo sanguine redempturus moratur in bethania domo oboedientiae, quae quondam fuit simonis leprosi, non quod leprosus et illo tempore permaneret sed qui ante leprosus postea a saluatore mundatus est, nomine pristino permanente ut uirtus curantis appareat. nam et in catalogo apostolorum cum pristino uitio et officio Mattheus publicanus appellatur qui certe publicanus esse desierat. quidam simonis leprosi domum eam uolunt intellegi partem populi quae crediderit domino et ab eo curata sit. simon quoque ipse oboediens dicitur, qui iuxta aliam intellegentiam mundus interpretari potest in cuius domo curata est Ecclesia». [FG2013] <Paral.>   Thomas de Aquino, Cf. CMC14d2 (Beda). [MM217]
marg.| {CMT26d3.29} ORIGENES. 77* {tract.35} − Oleum autem ubique in Scripturis aut opus misericordie intelligitur, quo lucerna verbi enutrita clarescit; aut doctrina, cuius auditu verbum fidei quod est accensum nutritur. Generaliter ergo omne quo quis ungitur, oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum; item unguenti aliud est pretiosum sic omnis actus iustus opus bonum dicitur; operis autem boni aliud est quod facimus propter homines vel secundum homines; aliud quod propter Deum et secundum Deum. Item hoc ipsum quod facimus propter Deum, aliud proficit ad usum hominum, aliud tantum ad gloriam Dei ut puta aliquis benefacit homini naturali iustitia motus, non propter Deum, quomodo faciebant interdum et gentes opus illud oleum est vulgare, non magni odoris; et ipsum tamen acceptabile apud Deum, quoniam, ut dicit Petrus apud clementem, opera bona que fiunt ab infidelibus in hoc seculo eis prosunt, non in alio ad consequendum vitam eternam. Qui autem propter Deum faciunt, magis illis in illo seculo proficit hoc est unguentum boni odoris. Sed aliud fit ad utilitatem hominum, ut puta eleemosyna, et cetera huiusmodi. Hoc qui facit in christianos, pedes Domini ungit quia ipsi sunt Domini pedes quod precipue solent facere penitentes pro remissione peccatorum suorum. Qui autem castitati studet, et in ieiuniis et in orationibus permanet, et ceteris que tantum ad gloriam Dei proficiunt, hoc est unguentum quod ungit Domini caput, et hoc est unguentum pretiosum, ex cuius odore tota repletur Ecclesia; et hoc est opus proprium non penitentium, sed perfectorum. Aut doctrina, que necessaria est hominibus, hoc est unguentum quo pedes Domini unguntur agnitio autem fidei, que ad solum pertinet Deum, est unguentum quo ungitur caput Christi, quo consepelimur Christo per baptismum in mortem.
77 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d3.30} HILARIUS. 78* {c.29} − Mulier autem hec in prefiguratione plebis gentium est, que in passione Christi gloriam Deo reddidit caput enim perunxit caput autem Christi Deus est, nam unguentum, boni operis est fructus. Sed discipuli favore salvandi Israelis vendi hoc in usum pauperum dicunt debuisse; pauperes autem Iudeos fide indigentes, instinctu prophetico nuncupant, quibus Dominus ait plurimum esse temporis quo habere curam pauperum possent. Ceterum nonnisi ex precepto suo salutem gentibus posse prestari, que secum, infuso mulieris huius unguento, sunt consepulte, quia regeneratio nonnisi cum mortuis in baptismi professione reddetur et idcirco ubi predicabitur hoc evangelium, narrabitur opus eius quia cessante Israel, evangelii gloria fide gentium predicatur.
78 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
prol.| [Paral. bibl. : Mt 26, 14-16 // Mc 14, 10-11 // Lc 22, 3-6]
marg.| {CMT26d4.1} GLOSSA. − Posita occasione proditionis, consequenter de proditione Iude agit evangelista.AB ae
ae ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) ; PL. [MM2021]
AB ¶Codd. : Li446 (235va) Ed1953 {MM2020}
prol.| Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 26,14 
Tunc abiit unus de duodecim etc.79*
79 etc.] om. Li446
marg.| {CMT26d4.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 80* {hom.81} − Tunc scilicet81 quando hoc audivit quoniam predicabitur hoc evangelium ubique timuit enim, nam virtutis ineffabilis erat quod dictum est.AC
AC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
80 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
81 scilicet] + non (ñ) Li446
marg.| { CMT26d4.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Ita enim sermo dirigitur dicente Dominoaf:"Scitis quia post biduum pascha fiet" et82*"tunc congregati sunt principes sacerdotum" etc.83* Tunc abiit unus de duodecim . Inter illud enim quod dictum estag: « Ne tumultus fieret in populo ». Et hoc quod dicitur   tunc abiit unus de duodecim etc.84 iterpositum est illud de Bethania quod recapitulando dictum est.AD ah
af Cf. Mt. 26, 2-3.
ag Mt. 26, 5.
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 78, § 153, CSEL 43, p. 258.22-259.10: «Nam si tollamus de medio quod gestum in bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum mattheum dicente domino: scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur caifas, et consilium fecerunt, ut iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur iudas scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur iudas, interpositum est illud de bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum». [FG2013]
82 Augustinus ... fiet et] def. Bo1655 (ff. desunt inter f. 124vb et 125ra) | et] om. Ed1953
83 etc.] om. Ed1953
84 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT26d4.4} ORIGENES. 85* −  Abiit autem adversus unum principem sacerdotum qui factus fuerat sacerdos in eternum, ad multos principes sacerdotum, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum.AE ai
ai ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 78 (Mt. 26, 14-16), GCS 38, p. 187.15-19 : «[...] refertur modo ad illum principem, qui cecidit tamquam fulgur de caelo, modo ad ludam, qui electus ad principatum apostolatus et quasi in caelo constitutus et ipse quasi fulgur ante constitutus cecidit in proditionis ruinam vadens (adversus unum principem sacerdotum, qui) in aeternum factus fuerat sacerdos secundum ordinem Melchisedec) ad multos principes sacerdotum et adversarios unius sacerdotis summi, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum a maledictione legis et totius peccati et redimere nos" » »non corruptibilibus pecuniis. sed"pretioso sanguine" suo». [MM2022]
85 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d4.5} RABANUS. −  Abiit autem dicit quia non coactus, non invitatus, sed sponte sceleratum iniit consilium.AF aj
aj ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 26, PL 162, 1467D-1468A: «Tunc   abiit unus, tunc scilicet quando congregati sunt principes sacerdotum,   abiit unus de duodecim, abiit, non invitatus, non coactus, sed, sponte sceleratum [1468A] iniit consilium, volens damnum de unguenti effusione Magistri sui pretio recompensare. Nec certe postulat summam, ut salutem faceret proditionem lucrosam, sed quasi vile vendens mancipium, ponit in potestate ementium, quantum vellent dare pretium ». [MM2022]
marg.| {CMT26d4.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 86* {hom.81} − Addit autem unus de duodecim , ac si diceret de primo choro eorum qui sublimiter electi sunt; et ad designationem eius adiungit:
86 homiliario] scrips., omel. Li446 , in oa Bo1655 (nota ad rubricam), Matthaeum Ed1953
Qui dicitur Iudas Iscariotes. 87
87 Icariotes] Scarioth Li446
marg.| Erat enim et alius Iudas.
marg.| {CMT26d4.7} REMIGIUS. − Iscariota88 namque fuit villa unde ortus est iste Iudas.AG
AG ¶Codd. : Li446 (235va) Ed1953 {MM2015}
88 Iscariota Ed1953 ] Scariota Li446
marg.| {CMT26d4.8} LEO PAPA. In sermone de Passione. 89 − Qui non90 timoris perturbatione Christum deseruit sed pecunie cupiditate distraxit. Amore enim pecunie vilis est91 omnis affectio, et anima lucri cupida, etiam pro exiguo perire non metuit; nullumque92 est iustitie in illo corde vestigium in quo sibi avaritia fecit93* habitaculum. Hoc perfidus Iudas inebriatus veneno94, dum sitit lucrum, tam95* stulte impius fuit ut Dominum venderet et magistrum. AH ak
Unde dixit principibus sacerdotum:
ak ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 60 § 3-4, CCSL 138A, p. 366.73-367.85 [= sermo 60 (58) de passione Domini 9, PL 54, 345A]: «Inuenit sane in illo molimine inprudentis audaciae dignum cooperatorem dignum que consortem, cum impius Iudas maluit minister esse diaboli quam Apostolus christi, quem non timoris perturbatione deseruit, sed pecuniae cupiditate distraxit. Videte, dilectissimi, et prudenter inspicite quae germina et quales fructus de auaritiae stirpe nascantur, quam merito Apostolus radicem esse malorum omnium definiuit, quia nullum peccatum sine cupiditate committitur, et omnis inlicitus adpetitus istius auiditatis est morbus. Amori pecuniae uilis est omnis affectio, et anima lucri cupida etiam pro exiguo perire non metuit, nullum que est iustitiae in illo corde uestigium, in quo sibi auaritia fecit habitaculum. Hoc perfidus Iudas inebriatus ueneno, dum sitit lucrum, peruenit ad laqueum, et tam stulte impius fuit, ut triginta argenteis et dominum uenderet et magistrum». [MM2015]
AH ¶Codd. : Li446 (235va-vb) Ed1953 {MM2015}
89 sermone] + 9 Ed1953
90 non] enim Li446
91 est Ed1953 ] om. Li446
92 nullumque] nullum quia Li446
93 fecit Li446 ] facit Ed1953
94 veneno post corr. al. m. Li446 Ed1953 ] neneti pr. m. Li446
95 tam Li446 ] ita Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,15 
Quid vultis mihi dare, et ego eum96 vobis tradam?
96 eum Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT26d4.9} HIERONYMUS. − Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.al
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 248.1061-1065: «Et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? at illi constituerunt ei triginta argenteos. infelix iudas! damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, uult magistri pretio compensare. nec certam tamen postulat summam ut saltim lucrosa uideretur proditio, sed quasi uile tradens mancipium in potestate ementium posuit quantum uellent dare. qui constituerunt ei triginta argenteos. Ioseph non ut multi putant iuxta lxx interpretes uiginti aureis uenditus est, sed iuxta hebraicam ueritatem uiginti argenteis. neque enim poterat pretiosior seruus esse quam dominus». [FG2013]
marg.| {CMT26d4.10} ORIGENES. 97* {hom.35} − Hoc autem faciunt omnes qui accipiunt aliquid corporalium aut mundialium rerum ut tradant, et eiciant ab anima sua salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. Sequitur at illi constituerunt ei triginta argenteos tantam mercedem constituentes, quantos annos salvator conversatus fuerat in hoc mundo.
97 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d4.11} HIERONYMUS. − Ioseph autem, non, ut putant multi iuxta septuaginta interpretes, triginta aureis venditus est, sed iuxta hebraicam veritatem, triginta argenteis neque enim poterat servus pretiosior esse quam Dominus.am
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 248.1066-1069: «Et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? at illi constituerunt ei triginta argenteos. infelix iudas! damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, uult magistri pretio compensare. nec certam tamen postulat summam ut saltim lucrosa uideretur proditio, sed quasi uile tradens mancipium in potestate ementium posuit quantum uellent dare. qui constituerunt ei triginta argenteos. Ioseph non ut multi putant iuxta lxx interpretes uiginti aureis uenditus est, sed iuxta hebraicam ueritatem uiginti argenteis. neque enim poterat pretiosior seruus esse quam dominus». [FG2013]
marg.| {CMT26d4.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quod autem Dominus triginta argenteis venditus est, significavit per iudam Iudeos iniquosque, qui persequentes carnalia et temporalia que ad quinque pertinent sensus corporis, Christum habere noluerunt; et quia sexta mundi etate fecerunt, sexies quinque eos quasi pretium venditi Domini accepisse signatum est, et quia eloquium Domini argentum est, illi autem ipsam legem etiam carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impresserant secularis principatus imaginem, quam amisso Domino tenuerunt.an
Sequitur:
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 41, CCSL 44B, p. 32.2-17: «Quod dominus triginta argenteis uenditus est, significauit per iudam iudeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad quinque sensus pertinent corporis, christum habere noluerunt. quod quia sexta aetate mundi fecerunt, sexies quinos tamquam pretium uenditi domini accepisse significatum est. quo tempore talibus insultat propheta dicens: filii hominum, quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium?, ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae uanitatis, uel sexta conprehenderent ueritatem, quae per dominum iesum praedicabatur et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem dei. quod quia noluerunt, habent sexies quinquies impressam imaginem principis saeculi et non habent christum, per quem signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. et quia eloquium domini argentum est, illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso domino tenuerunt». [FG2017]*
Numérotation du verset Mt. 26,16 
Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
marg.| {CMT26d4.13} ORIGENES. 98* − Qualem autem opportunitatem querebat Iudas, Lucas manifestius explanat dicensao: « Et querebat opportunitatem ut traderet eum sine turba », id est quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis; quod et fecit, tradens eum post cenam, cum secretus esset in predio Gethsemani99. Et vide si100* usque nunc opportunitas ista videtur his qui volunt prodere Dei verbum in tempore persecutionis, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis.AI ap
ao Mt. 22, 6.
ap ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 78 (Mt. 26, 17-19), GCS 38, p. 188.12-22 : «Ex tunc quaerebat opportunitatem ut traderet eum. qualem autem opportunitatem quaerebat ludas, Lucas manifestius explanavit dicens: et quaerebat opportunitatem, ut traderet eum eis sine turba, id est quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis suis. quod et fecit tradens eum post cenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani ; arbitrabatur enim ludas opportunitatem sibi esse post pactum quod fecit, quando cum multitudine non erat lesus. et vide, nisi usque nunc opportunitas ista videtur proditoribus verbi veritatis, qui volunt prodere Christum deum verbum in tempore persecutionis Christianorum, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis nec potest inpedire aut prohibere persecutores, maxime ubi pauci fideles habentur. et cum sit omnium rerum tempus, Salomone dicente: tempus pariendi, et tempus moriendi et cetera tempus proditorum <verbi> veritatis proprium hoc est, quando non sunt circa Christum multi fideles». [MM2020]
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
98 Origenes] + In Mattheum Ed1953
99 Gethsemani] Gessemany Li446
100 vide si] inde Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 5 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| { CMT26d5.1} GLOSSA<TOR>. − Prosecutus fuerat evangelista de his que erant preambula ad Christi passionem, scilicet de prenuntiatione passionis, de consilio principum et de tractatu proditionis nunc autem tempus et seriem passionis incipit prosequi, dicens:AJ aq
aq ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral.>  Thomas de Aquino, In Mt. 26, lect. 1, Marietti, n° 2140: « Primo ponitur tractatus proditionis; secundo institutio communionis dominicae; tertio de oratione Christi. [...] Circa primum tria. Primo describitur persona proditoris; secundo tractatus proditionis; tertio sollicitudo » ; ibid., n° 2145: « Et ait illis. Hic ponitur tractatus proditionis ».
¶Nota : L’expression tractatu proditionis est caractéristique du vocabulaire de Thomas qui l’utilise à trois autres reprises dans son commentaire de Mt. en écho à cette sentence de la glose. [MM2021]
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 26,17 
Prima autem die azymorum101.
101 azymorum] + etc. Li446
marg.| {CMT26d5.2} HIERONYMUS. −  Prima dies azymorum quartadecima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abicitur.ar
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 248.1072-1074: «Prima autem azimorum accesserunt discipuli ad iesum dicentes: ubi uis tibi paremus comedere pascha? prima azimorum quarta decima dies mensis primi est, quando agnus immolatur et luna plenissima est et fermentum abicitur. inter eos autem discipulos qui accesserunt ad dominum interrogantes: ubi uis paremus tibi comedere pascha, et iudam fuisse aestimo proditorem». [FG2013]
marg.| {CMT26d5.3} REMIGIUS. − Et notandum quod apud Iudeos primo die pascha celebratur, reliqui vero septem sequentes dies azymorum vocabantur sed nunc dies azymorum dicitur pro die pasche.AK
marg.| {CMT26d5.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 102* − Vel hanc primam diem azymorum dicit quia septem dies azymorum erantas. Assueverunt enim Iudei a vespera semper numerare diem. Unde huius diei facit mentionem, secundum quam in vespera pascha erat immolandum, quod quinta feria fuit.AL at
as Cf. Petrus Comestor , Historia scolastica (evangelica), c. 147, PL 198, 1614B: «Sequebantur septem dies azymorum, quorum primus et ultimus solemnes erant, medii non adeo, sed hi septem quandoque vocabantur Pascha». <Non hab.> Catena Graecorum Patrum (Mt. 27, 17), Cramer, p. 218.33-219.2.
at ¶Fons : Cf. Chrysostomus , In Mt., hom. 81 (Mt. 26, 17-18) § 1, Burgundionis versio = BAV, Vat. lat. 383, f. 206ra : «Primam azymorum eam que ante azimos erat, ait assueverunt enim a vespera semper numerare diem et huius meminisse secundum quam in vespera Pasca erat immolandum. Quinta enim sabbati accesserunt et hanc hic quidem primam azimorum vocat».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 81 (82), § 1, PG 58, 729.7-10 : «Πρώτην τῶν ἀζύμων, τὴν πρὸ τῶν ἀζύμων φησίν: εἰώθασι γὰρ ἀπὸ τῆς ἑσπέρας ἀεὶ ἀριθμεῖν τὴν ἡμέραν: καὶ ταύτης μνημονεύει, καθ' ἢν ἐν τῇ ἑσπέρᾳ τὸ πάσχα ἔμελλε θύεσθαι: [τῇ γὰρ πέμπτῃ τοῦ σαββάτου προσῆλθον om. Cramer]».
<ex quo> Catena Graecorum Patrum (Mt. 27, 17): Vat. gr. 756, f. 85v40-42 ; diff. Cramer, p. 218.33-219.2.
¶Nota : Le texte de la CGP omet la mention finale de la “cinquième” férie, présente chez Chrysostome. Vg756 précise οί ίουδαίοι (Iudei) comme Thomas, à la différence de Cramer et de Chrysostome. Aucun lien direct ne peut être établi avec la traduction de Nicolaus de Crotone (?), De Fide Trinitatis, tract. 3 c. 106: «Beatus Iohannes Crisostomus super illud Euangelii prima azimorum etc.: primam diem dicit diem Iouis, in quo expediebat eis comedere Pascha ad uesperam ut in sequenti illucesseret dies Ueneris. Primam diem azimorum dicit in quo legis cultores incipiebant Pasca celebrare, id est azima comedere omni expulso fermento». [MM2019]
102 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d5.5} REMIGIUS. − Sed forte dicet aliquis si ille typicus agnus figuram istius103* veri agni gestabat, quare non ea nocte passus est Christus quando solebat agnus immolari ? Sed sciendum quia eadem nocte mysteria sanguinis et corporis sui discipulis celebranda tradidit et sic tentus et ligatus est104* a Iudeis et105 sue immolationis, id est passionis, sacravit exordium.
Sequitur:
103 istius] huius Ed1953
104 est] om. Ed1953
105 et] om. Ed1953
Accesserunt discipuli ad Iesum106* dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha?
106 disc. - ad Iesum] inv. Ed1953
marg.| Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad Iesum107 et Iudam fuisse estimo proditorem.AM
107 Iesum] + interrogantes Ed1953
marg.| {CMT26d5.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 108* {hom.82} − Ex hoc109 autem manifestum est quoniam non erat ei domus neque tugurium ego autem estimo neque discipulos habuisse profecto enim eum illuc rogassent venire.
Sequitur:
108 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
109 hoc] huic Li446
Numérotation du verset Mt. 26,18 
At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam.
marg.| {CMT26d5.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Eum scilicet quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel Dominum domus. Quod ergo interposuit Mattheus ad quemdam, tamquam ex persona sua studio brevitatis illud compendio voluit insinuare. Nam neminem sic loqui ut dicat ite ad quemdam, quis nesciat? [c] Ac per hoc cum Mattheus verba Domini posuisset dicentis ite in civitatem, interposuit ipse ad quemdam non quia ipse Dominus hoc dixerit; sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine, fuisse quemdam in civitate ad quem Domini discipuli mittebantur, ut prepararent pascha. [b] Manifestum est enim discipulos a Domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est ad certum aliquem missos esse.au
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 80, § 157, CSEL 43, p. 264.7-22: «Quod enim dicit mattheus: ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha cum discipulis meis, [a] eum significat quem Marcus et lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent pascha. quod ergo interposuit mattheus ad quendam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum conpendio uoluit insinuare. si enim diceret dixisse dominum ite in ciuitatem et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha, tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. ac per hoc non ex domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quendam iussisse dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. nam neminem sic loqui, ut dicat ite ad quendam, quis nesciat? si enim diceret ite ad quemcumque aut quemlibet, posset esse integra locutio, sed non esset certus homo, ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et lucas. sciebat quippe dominus, ad quem mitteret. et ut eum etiam illi quos mittebat inuenire possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae laguenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum, quam uolebat, uenirent. cum itaque non hic posset dici ite ad quemlibet, quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit ite ad quendam, quod omnino numquam recta locutione dici potest. sed plane [b] discipulos a domino non ad quemlibet sed ad quendam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. quod nobis ex persona sua recte potuit evangelista narrare, ut diceret misit eos ad quendam, ut dicerent ei: aput te facio pascha. potuit etiam sic misit eos ad quendam dicens: ite, dicite ei: aput te facio pascha. [c] ac per hoc cum uerba domini posuisset dicentis: ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quendam, non quia hoc dominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quendam in ciuitate, ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha». [FG2013]
marg.| {CMT26d5.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 110*{hom.82} − Vel dicendum quod per hoc quod dicit ad quemdam, ostendit quod ad ignotum hominem mittit, monstrans hinc quoniam poterat non pati. Qui enim menti huius persuasit ut eos susciperet, quid non utique operatus esset in his qui eum crucifigebant, si tamen voluisset non pati? Ego autem non hoc admiror solum quoniam eum suscepit, ignotus existens sed quoniam suscipiendo Christum, multorum odium contempsit.
110 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d5.9} HILARIUS. 111* {c.30} − Vel ideo hominem cum quo pascha celebraturus esset non nominat, nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat prestitus.
111 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d5.10} RABANUS. − Vel nomen pretermittit ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, christumque hospitio sue mentis suscipere, danda facultas designetur.
marg.| {CMT26d5.11} HIERONYMUS. − In hoc etiam morem veteris Testamenti nova Scriptura conservat frequenter enim legimus dixit ille illi, et in loco illo et illo; et tamen nomen personarum locorumque non ponitur.av
Sequitur:
av ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 248.1078-1081: «At iesus dixit: ite in ciuitatem ad quendam. morem ueteris testamenti noua scriptura conseruat. frequenter legimus: dixit ille illi; et: in loco illo et illo, quod hebraice dicitur phelmoni et helmoni et tamen nomen personarum locorum que non ponitur. et inuenietis, ait, quendam portantem lagoenam aquae. quorum idcirco uocabula praetermissa sunt ut omnibus qui pascha facturi sunt libera festiuitatis occasio panderetur». [FG2013]
Et dicite ei: Magister dicit tempus meum prope est.
marg.| {CMT26d5.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 112* {hom.82} − Hoc autem dixit discipulis, passionem commemorans ut ex multiplici passionis enuntiatione exercitati meditarentur quod futurum erat. Simul autem demonstrans quod volens ad passionem venit.
Sequitur:
112 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
apud te facio pascha.
marg.| In quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat contrarius legi. Addidit autem cum discipulis meis ut sufficiens fieret preparatio et ut ille ad quem mittebat non existimaret eum occultari velle.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,19 
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt pascha.AN
marg.| {CMT26d5.13} ORIGENES. 113* {tract.35} − Forsitan autem aliquis requiret, ex eo quod Iesus celebravit more iudaico pascha, quia convenit et nos imitatores Christi similiter facere non considerans quod Iesus factus est sub lege, non ut eos, qui sub lege erant, sub lege relinqueret, sed ut ex lege educeret; quanto ergo magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem sed spiritualiter celebrantes que in lege corporaliter celebranda mandantur, ut in azymis sinceritatis et veritatis celebremus pascha, secundum voluntatem agni dicentisaw: « Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis ».
aw Io. 6, 53.
113 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 6 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d6.1} HIERONYMUS. − Quia supra Dominus de passione sua predixerat, nunc etiam de proditore predicit, dans ei penitentie locum, ut cum intelligeret sciri cogitationes suas et occulta cordis consilia, peniteret eum facti sui.ax
Unde dicitur:
ax ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 249.1097-1100: «Et edentibus illis dixit: amen dico uobis quia unus uestrum me traditurus est. qui de passione praedixerat et de proditore praedicit, dans locum paenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, paeniteret eum facti sui; et tamen non designat specialiter ne manifeste coargutus inpudentior fieret. mittit crimen in numero ut agat conscius paenitentiam». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 26,20 
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
marg.| {CMT26d6.2} REMIGIUS. − Cum duodecim dicit, quia Iudas adhuc erat in numero qui iam recesserat merito.
marg.| {CMT26d6.3} HIERONYMUS. − Omnia enim sic agit Iudas ut tollatur suspicio proditoris.ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 249.1093-1095: «Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis. omnia sic agit iudas ut tollatur suspicio proditoris». [FG2013]
marg.| {CMT26d6.4} REMIGIUS. − Et notandum quia pulchre vespere facto discubuisse dicitur, quoniam ad vesperam agnus immolari solebat.AO
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d6.5} RABANUS. − Ideo etiam vespere discubuit cum discipulis, quia in passione Christi, quando verus sol ad occasum properavit, refectio eterna omnibus fidelibus preparata fuit.AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d6.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 114* {hom.82} − Designat autem evangelista quod comedentibus illis disputat Iesus de traditione Iude, ut et a tempore et a mensa ostendat malitiam proditoris.
Et ideo sequitur:
114 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,21 
Et, edentibus illis, dixit: Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est.
marg.| {CMT26d6.7} LEO PAPA. In sermone de Passione. 115 − In quo notam sibi esse proditoris sui conscientiam demonstravit, non aspera ac116 aperta impium increpatione confundens, sed levi et tacita admonitione conveniens, ut facilius corrigeret penitudo117 quem nulla deformasset abiectio.AQ az
az ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 58 § 3, versio β, CCSL 138A, p. 343.76-80 [= sermo 58 (56) de passione Domini 7, PL 54, 334A]: «Dicens itaque dominus: Amen dico uobis, quod unus uestrum me traditurus est, notam sibi proditoris sui conscientiam demonstrauit, non aspera nec aperta impium increpatione confundens, sed leni [levi F 2 B 3 23 32] ac [et V O P S Q 2 D F] tacita admonitione conueniens, ut facilius corrigeret paenitudo, quem nulla deformasset abiectio». [MM2015]
AQ ¶Codd. : Li446 (236vb-237ra) Ed1953 {MM2015}
115 sermone] + 7 Ed1953
116 ac] nec Li446
117 penitudo] penitendo Li446
marg.| {CMT26d6.8} ORIGENES. 118* {tract.35} − Vel dixit generaliter, ut testimonio percussi cordis singulorum qualitas probaretur, et ut Iude ostenderet malitiam, qui nec cognitori consiliorum suorum credebat; esto quia in primis putavit latere quasi hominem, qui postquam vidit conscientiam suam positam in verbis ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum impudentie: et ut etiam discipulorum ostenderet bonitatem, quia plus credebant verbis Christi quam conscientie sue.
Unde sequitur:
118 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,22 
Et contristati valde ceperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine?
marg.| Unusquisque enim discipulorum sciebat ex his que docuerat Iesus, quoniam ad malum vertibilis est humana natura, et in colluctatione adversus rectores huius mundi tenebrarum; et propter hanc causam unusquisque eorum timens interrogavit unde et de omnibus futuris timendum est nobis infirmis. videns autem Dominus de seipsis timentes discipulos, demonstravit proditorem inditio prophetice vocis dicentis qui manducavit panem mecum, ampliavit adversum me supplantationem.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,23 
At ipse respondens ait qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
marg.| {CMT26d6.9} HIERONYMUS. − O mira Domini patientia. Prius dixerat unus vestrum me tradet; perseverat proditor in malo; manifestius arguit, et tamen nomen proprium non designat. Iudas enim, ceteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.ba
ba ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 250.1110-1117: «At ipse respondens ait: qui intingit me cum manum in parapside hic me tradet. O mira domini patientia! primum dixerat: unus uestrum me   traditurus est . Perseuerat proditor in malo, manifestius arguit et tamen nomen proprie non designat. iudas, ceteris contristatis et retrahentibus manum et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et inpudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in parapside ut audacia bonam conscientiam mentiretur». [FG2013]*
marg.| {CMT26d6.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 119* {hom.82} − Mihi autem videtur et hoc Christum fecisse, quod scilicet Iudas cum eo in paropside intingeret, magis eum confundens et in amorem suum attrahens.
119 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d6.11} RABANUS. − Quod autem dicit hic Mattheus in paropside, Marcus dicitbb: « in catino ». Paropsis enim est vas escarum quadrangulatum a paribus assibus, id est equis lateribus, dictum; catinum vero vas fictile aptum ad immittendum liquorem; et potuit fieri ut in mensa vas fictile quadrangulatum contineretur.
bb Mc. 14, 20.
marg.| {CMT26d6.12} ORIGENES. 120* {tract.35} − Hec121* est autem propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil inimicitie ab eis habentibus. Si autem et post spiritualem mensam, abundantius videbis multitudinem malitie eius, non recordatus nec in corporalibus bonis magistri dilectionem, nec in spiritualibus doctrinam. Tales sunt omnes in Ecclesia qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eamdem mensam corporis Christi frequenter simul fuerunt.
120 Origenes] + In Mattheum Ed1953
121 Hec] Hoc Li446
marg.| {CMT26d6.13} HIERONYMUS. − Iudas autem nec primo nec secundo correctus, a proditione retrahit pedem; sed patientia Domini nutrit impudentiam suam; et ideo pena predicitur, ut quem pudor non viderat, corrigant denuntiata supplicia.bc
Unde sequitur:
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 250.1120-1124: «Filius quidem hominis uadit sicut scriptum est de illo; uae autem homini illi per quem filius hominis tradetur. nec primo nec secundo correptus a proditione retrahit pedem sed patientia domini nutrit inpudentiam suam et thesaurizat sibi iram in die irae. poena praedicitur ut quem pudor non uicerat corrigant denuntiata supplicia». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 26,24 
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo.
marg.| {CMT26d6.14} REMIGIUS. − Humanitatis namque est ire et redire; divinitatis semper manere et esse; et quia humanitas pati potuit et mori, idcirco pulchre dicitur filius hominis abire. Aperte etiam dicit sicut scriptum est de eo quoniam quecumque passus est, prius a prophetis predicta sunt.
marg.| {CMT26d6.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 122* {hom.82} − Hoc123 autem dixit ad consolandum discipulos ut non existimarent infirmitatis id esse quod passurus erat; et ut etiam corrigeret proditorem. Quamvis autem scriptum fuerit passurum esse Christum, nihilominus tamen incusatur Iudas. Non enim traditio Iude salutem nostram operata est sed sapientia Christi, qui aliorum nequitiis ad id quod nobis expediebat utebatur.
Unde sequitur:
122 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
123 Hoc] Hec Li446
Ve autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
marg.| {CMT26d6.16} ORIGENES. 124* {tract.35} − Non autem dixit ve homini illi a quo traditur, sed per quem tradetur ostendens alterum a quo tradebatur, id est a diabolo; ipsum autem iudam ministrum esse traditionis. ve autem omnibus traditoribus Christi; quicumque enim discipulos Christi tradit, ipsum Christum tradit.
124 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d6.17} REMIGIUS. − Ve etiam erit omnibus qui maligna conscientia et polluta ad mensam Christi accedunt quamvis enim Christum non tradant Iudeis crucifigendum, tradunt tamen suis iniquis membris sumendum; et ad maiorem exaggerationem subdit bonum erat illi si natus non fuisset homo ille.
marg.| {CMT26d6.18} HIERONYMUS. − Non autem ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit; sed simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 250.1126-1128: «Quod autem sequitur: bonum erat illi si natus non fuisset homo ille, non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur quia nulli possit esse bene nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere quam male subsistere». [FG2013]*
marg.| {CMT26d6.19} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Et si quispiam contendit aliquam vitam esse ante istam, non Iude tantum ut non nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non expedire nasci, scilicet ad peccatum? An etiam bonum erat illi ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata?be
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 40, CCSL 44B, p. 31.4-8: «Quod dominus de iuda dixit: bonum erat illi non nasci, utrum in hanc uitam, ut usitate locutus sit? non enim potest bonum esse aliquid ei qui non est. et si quisquam contendit esse aliquam uitam ante istam, non iudae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire conuincitur. an diabolo dicit non nasci ad peccatum? an etiam bonum illi erat ut christo non nasceretur per uocationem, ne esset apostata?». [FG2017]
marg.| {CMT26d6.20} ORIGENES. 125*{tract.35} − Iudas autem post omnium apostolorum interrogationes, et post Christi narrationem de ipso, vix aliquando et ipse interrogavit versuto consilio, ut similia ceteris interrogando celaret proditionis consilium nam vera tristitia non sustinet moram.
Unde sequitur:
125 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,25 
Respondens autem Iudas qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, rabbi?
marg.| {CMT26d6.21} HIERONYMUS. − In quo blandientis iungit126* affectum, sive incredulitatis signum. Ceteri enim, qui non erant prodituri, dicuntbf: « Numquid ego sum, Domine? » Iste qui proditurus erat, non Dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum prodiderit.AR bg
bf Mt. 26, 22.
bg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 250.1135-1139: «Respondens autem iudas qui tradidit eum dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. quia ceteri tristes et ualde tristes interrogauerant: numquid ego sum, domine, ne tacendo se prodere uideretur et ipse similiter interrogat quem conscientia remordebat qui manum audacter miserat in parapside: numquid ego sum, rabbi, et blandientis iungit affectum siue incredulitatis signum. ceteri enim qui non erant prodituri dicunt: numquid ego sum, domine, iste qui proditurus erat non dominum sed magistrum uocat quasi excusationem habeat si domino denegato saltim magistrum prodiderit. et ait illi: tu dixisti. eadem responsione confutatus est proditor qua pilato postea responsurus est». [FG2013]
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
126 iungit] fingit Ed1953
marg.| {CMT26d6.22} ORIGENES. 127* {tract.35} − Vel hoc ipsum quasi subsannans dicit, quia vocabatur magister, cum non esset hoc vocabulo dignus.
127 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d6.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 128* {hom.82} − Quamvis autem Dominus poterat dixisse argentum es pactus accipere, et adhuc audes interrogare ? Sed nihil horum dixit mitissimus Iesus, nobis terminos et regulas prefigens.
Sequitur enim:
128 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Et ait illi: Tu dixisti.
marg.| {CMT26d6.24} REMIGIUS. − Quod sic potest intelligi tu dicis, et verum dicis; sive tu dixisti, et non ego ut adhuc ei locus penitentie concederetur, dum non apertius eius perversitas manifestatur.
marg.| {CMT26d6.25} RABANUS. − Potuit hoc etiam129 sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes adverterent quod dictum erat.AS
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
129 hoc etiam] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 7 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d7.1} HIERONYMUS. − Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, ad verum pasche transgreditur sacramentum; ut quando130 omni prefiguratione eius Melchisedech summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis representaret.AT bh
Unde dicitur:
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 251.1146-1152: «Cenantibus autem eis accepit iesus panem et benedixit ac fregit, dedit que discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens, et reliqua. postquam typicum pascha fuerat impletum et agni carnes cum apostolis comederat, adsumit panem qui confortat cor hominis et ad uerum paschae transgreditur sacramentum ut, quomodo in praefiguratione eius melchisedech summi dei sacerdos panem et uinum offerens fecerat, ipse quoque in ueritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. in luca legimus duos calices quibus discipulis propinaret, unum primi mensis et alterum secundi ut qui inter sanctos primo mense agnum comedere non potuerit, secundo mense inter paenitentes haedum comedat». [FG2013]
AT ¶Codd. : As115 (144ra) Ed1953 {MM2018}
130 quando] in As115
Numérotation du verset Mt. 26,26 
Cenantibus autem illis etc.131
131 etc. As115] om. Ed1953
marg.| {CMT26d7.2} AUGUSTINUS. Ad Ianuarium. {edist.118} − In quo liquido apparet132, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandus est ritus133 universe Ecclesie, quod a ieiunis semper accipitur? Placuit enim Spiritui sancto ut in honorem tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi. Salvator namque quo vehementius commendaret mysterii huius134 altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memorie discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non precepit quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos Ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc locum.AU
AU ¶Codd. : As115 (144rb) Ed1953 {MM2018}
132 apparet] patet As115
133 ritus] om. As115
134 huius] istius As115
marg.| {CMT26d7.3} GLOSSA. − Sub alia tamen specie carnem et sanguinem suum tradidit Christus et deinceps sumendum instituit ut fides haberet meritum que de his est que non videntur.AV bi
bi ¶Fons : Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 4, d. 11, c. 3: «Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit christus, et deinceps sumendum instituit: Ut fides scilicet haberet meritum, quae est de his quae non uidentur: Quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum». <potius quam>
<cuius fons>   Petrus Lombardus , Glossa magna (1Cor. 11, 23), Cambridge, Trinity College, B.5.6 , f. 137ra = As4 , f. 104va = PL 191, 1641.57: «Sub alia vero specie ideo tradidit, et a fidelibus deinceps sumendum [d. sum.: inv. As4 Trinity] instituit, ut fides haberet meritum quae non est de his quae videntur, quia fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Et ne abhorreret oculus quod teneret manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur». <potius quam>
<cuius fons> Glossa ordinaria (1Cor. 11, 23) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 325b marg.; om. codd. antiquiores], ed. Gloss-e : «Sub alia specie tradidit et deinceps a fidelibus sumendum instituit, quia fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum».
AV ¶Codd. : As115 (144rb) Li446 (237vb ) Ed1953 {MM2018} {MM2019}
marg.| {CMT26d7.4} AMBROSIUS. De sacramentis. − Et ut nullus horror cruoris sit et pretium tamen operetur redemptionis.AW bj
bj ¶Fons : Ambrosius , De sacramentis, lib. 4, c. 4, par. 20, CSEL 73, p. 54.60: «Sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem pretiosi sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit et pretium tamen operetur redemptionis». [MM2019]
AW ¶Codd. : As115 (144rb) Li446 (237vb ) Ed1953 {MM2018} {MM2019}
marg.| {CMT26d7.5} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − [a] Commendavit autem Dominus corpus et sanguinem suum in eis rebus que ad unum aliquid rediguntur ex multis. Panis namque in unum ex multis granis conficitur, vinum vero in unum ex multis acinis135 confluit. [b] Ita Dominus Iesus Christus nos signavit, et mysterium pacis et136 unitatis nostre in sua mensa consecravit.AX bk
bk ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 17.8-11, CCSL 36, p. 268: «Dominus noster Iesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendauit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit, aliud in unum ex multis acinis confluit». [b] <revera>   Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 272, PL 38, 1248.9 sqq.: «Ita et dominus christus nos significauit. nos ad se pertinere uoluit, mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecrauit. qui accipit mysterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se». [FG2018]
AX ¶Codd. : As115 (144rb) Li446 (237vb -238ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
135 acinis Li446 Ed1953 ] acervis As115
136 et As115 Li446] ac Ed1953
marg.| {CMT26d7.6} REMIGIUS. − Apte etiam fructum terre obtulit, ut per hoc demonstraret quia ad hoc venerat ut illam maledictionem auferret, qua maledicta est terra propter peccatum primi hominis. Congruenter etiam iussit offerri que de terra nascuntur et pro quibus homines maxime laborant, ut non esset difficultas in acquirendo, et homines de labore manuum suarum sacrificium Deo offerrent.AY
AY ¶Codd. : As115 (144rb) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d7.7} AMBROSIUS. De sacramentis. − [1] Ex hoc autem accipe anteriora esse mysteria Christianorum quam Iudeorum. [2] Obtulit enim Melchisedech panem et vinum, similis per omnia filio Dei cui diciturbl: « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ».AZ bm
De quo et hic dicitur:
bl Ps. 109, 4.
bm ¶Fons : [1] Ambrosius , De sacramentis, lib. 4, c. 3, par. 10, CSEL 73, p. 49.6: «Accipe, quae dico: et anteriora esse mysteria Christianorum quam Iudaeorum et diviniora esse sacramenta Christianorum quam Iudaeorum. [...]».
[2]   Ambrosius , De sacramentis, lib. 4, c. 3, par. 12, CSEL 73, p. 50.29, 51.37-38: «12. Obtulit ergo Melchisedech panem et vinum. Quis est Melchisedech? Sine patre, inquit, sine matre, sine generationis ordine, neque initium dierum neque finem vitae habens. Hoc habet ad Hebraeos epistola. 'Sine patre', inquit, et 'sine matre': Habes: 'similis filio dei'. 'Sine matre' natus est dei filius generatione caelesti, quia ex solo deo patre natus est, et iterum 'sine patre' natus est, quando natus ex virgine est. Non enim ex virili semine generatus est, sed natus de spiritu sancto et virgine Maria, utero editus virginali. 'Similis' per omnia 'filio dei' sacerdos quoque erat Melchisedech, quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech». [MM2019]
AZ ¶Codd. : As115 (144rb) Li446 ( 238ra ) Ed1953 {MM2018} {MM2019}
Accepit Iesus panem.
marg.| {CMT26d7.8} GLOSSA<TOR>. − [1] Quod de pane frumenti intelligi debet, grano enim frumenti se Dominus comparavit137* dicensbn: « Nisi granum frumenti cadens in terram138 » etc. [2] Talis etiam panis competit sacramento quia eius usus est communior. Nam alii panes propter eius defectum fiunt . [3] Quia vero Christus usque ad ultimum diem demonstravit se non esse contrarium legi , ut supra ex verbis Chrysostomi habitum est . In vespera vero , quando pascha immolabatur , secundum legis preceptum , azyma comedendum erat et omne fermentatum abiciendum , manifestum est quod panis iste quem Dominus accepit ut discipulis traderet , azymus fuit.BA bo
bn Mt. 12, 24.
bo ¶Fons : [1] Cf. Albertus Magnus , In IV Sent., q. 12C a. 7, ed. Borgnet, t. 29, p. 302a27: «Si forte dicatur, quod hoc fecit ideo, quia se Dominus comparavit grano frumenti dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, etc., hoc nihil esse videtur: quia Dominus ibi dixit, qui de morte ipsius fructus exsurgerent in Ecclesia, et non quid deberet fieri circa celebrationem sacramenti huius».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Cf.   Thomas de Aquino, In IV Sent., d. 11 q. 2 a. 2 qa. 1 co.: «Tertia ex re contenta, quae est Christus, qui se grano frumenti comparavit dicens, Io. 12, 24: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet».
<cuius fons>
[2] Cf.   Albertus Magnus, In IV Sent., q. 12A a. 1, ed. Borgnet, t. 29, p. 291a47: «Secundum tertium vero quod est usus rei in ratione cibi et potus generalium, oportuit quod haberet formam cibi generalis, et illa est forma panis: et formam potus generalis, et illa est vini species». Cf. Qdl. 1 q. 6 a. 1 co., Leonina t. 25, p. 191.45-49 (avec la note de R.-A. Gauthier): «Secundum tertium vero quod est usus rei in ratione cibi et potus generalium, oportuit quod haberet formam cibi generalis, et illa est forma panis: et formam potus generalis, et illa est vini species".Semper in omnibus sacramentis accipitur id cuius est communior usus: sicut in sacramentali ablutione Baptismi accipitur aqua, qua homines communius utuntur ad abluendum, et in Eucharistia panis, qui est communior cibus». CF.   Bonaventura , In IV Sent., d. 11 pars 2, a. 1 q. 4, conclusio, ed. Quaracchi, p. 260a9 : «Dicendum quod materia congrua huic Sacramento de natura sua est panis de frumento et vinum de vite; propter hoc quod iste cibus inter omnes cibos, et potus ille inter omnes potus est convenientior, efficacior, sanior et communior».
[3] ¶Nota : Cette sentence et sa doctrine sont à attribuer toutes entières à Thomas. La première partie de la sentence appartient à la doxa des écoles. La référence interne à Chrysostome ut supra renvoie à la sentence CMT26d5.12   «apud te facio pascha . In quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat contrarius legi». La formule «usus communior» lui est familière pour désigner la matière des sacrements, bien qu’il la tienne de Bonaventure et que l’idée soit attestée plus étroitement encore par Albert.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro (Ed1703) [MM2019]
137 D. comparavit As115 Li446] inv. Ed1953
138 terram] terra As115
marg.| {CMT26d7.9} GREGORIUS. In Registro. − Solet autem nonnullos movere quod in Ecclesia alii offerunt panes azymos, alii fermentatos. Ecclesia namque Romana offert azymos panes, propter ea quod Dominus sine ulla commixtione suscepit carnem. Alie vero Ecclesie offerunt fermentatum pro eo quod Verbum Patris indutum est carne, et est verus Deus et verus homo. Nam et fermentum commiscetur farine. Sed tamen tam azymum quam fermentatum dum sumimus, unum corpus Domini nostri salvatoris efficimur.BB bp
bp <A> ¶Fons : [a1bc] Cf. Gregorius Magnus , Registrum epistolarum, liber 14, indictio 7, n° 35 (in calce voluminis), codificatio Mediolanensis cod. BAV, Vat. lat. 617, f. 387r (a. 1484-1488, prov. ex monasterio «S. Ba’») «[a1] Dicta beati Gregorii ex ratione sacrificii. [bc] Solet plane movere... [ut infra ed.<Non vidi> BAV, Vat. lat. 4908 (saec. 16); Vat. lat. 6305 (saec. 15); cf. MGH Epist. 2/2, 1894, p. XXIII-XXIV; Neues Archiv der Gesellschaft für Ältere Deutsche Geschichtskunde zur Beförderung einer Gesammtausgabe der Quellenschriften Deutscher Geschichten des Mittelalters, 3 (1878), p. 505; S.   Kuttner , R. Elze, A Catalogue of Canon and Roman Law Manuscripts in the Vatican Library, Vaticano, 1986 (Studi e testi 322), p. 11-12.
<ex quo>   Gregorius Magnus , Registrum epistolarum, liber 9 (in calce voluminis), Registrum Hadriani suppletum, cod. BAV, Urb. lat. 99 (saec. 15), f. 281r ; cf. MGH Epist. 2/2, 1894, p. IX: «[a1] Dicta beati Gregorii ex ratione sacrificii. [bc] Solet plane movere... [ut infra ed.]».: .
<cuius fons> [a1bc] Cf.   Albinus Mediolanensis, Florilegium, cod. BAV, Ottob. lat. 3057, f. 3v [anno redactionis operis: 1150 c., anno scriptionis codicis: 1185-1189.]: «[a1] Dictus beati Gregorii ex ratione sacrificii: [bc] Solet... [ut infra ed.
<Non hab.> Ed. D.   Norberg , CCSL 140; Carpentras, BM, 39; Dijon, BM, 180; Sankt Gallen, Stiftsbibl. 670; Paris, BnF, lat. 2278; 2287; 2288; 2283; 6638; 11674; NAL 1452; Köln, Dombibl. 92, 93, 95; BAV, Vat. lat. 619, 622.
<ex quo> [a3bc]   Sigebertus Gemblacensis , Chronographiae auctaria et continuationes, Auctarium Affligemense (597-1163), MGH SS 6, p. 399 = PL 160, 279C-281B [redactio auctuarii: 1150-1175 c.]: «[a2] 597. Hic beatus Gregorius interrogatus, cur sancta universalis ecclesia non uno modo ubique terrarum consecret eucharistiam, hanc non valde magnam, sed valde utilem composuit epistolam: [bc] Solet... [ut infra laud.] ... nostri Iesu Christi efficitur».
<ex quo> [bc]   Anonymus , in cod. München, BSB, Clm 329 (th. fol. 268), prov. Lach (O.S.B.), 1150-1200 c., [Gregorius Nazianzenus, transl. Rufini], f. 95a1 (additio in calce codicis, sine superscriptione), ed. V. Rose, Handschriften-Verzichnisse der Königlichen Bibliothek zu Berlin, t. 13/2, Berlin, 1901, p. 120: «[b] Solet plane mordere [sic pro movere] nonnullos quod in ecclesia alii offerunt panes azimos, alii fermentatos. Sunt namque ecclesie quattuor distribute: Romanorum, Ierosolimorum, Antiochenorum. Hec generaliter nuncupantur. Cum unam teneant catholicam fidem diversis tamen utuntur officiis ministrorum [...] postulaverunt. Amen».
<ex quo> [a7bcd]   Nicolaus Nectarius de Otranto , abbas de Sancto Nicolao de Casole [+1235], Tria syntagma adversus Latinos, 2 (de azymis), [anno 1205-1206 c. a graeco translat.], BAV, Pal. gr. 232, f. 10 3vb-104r (< Non vidi > Paris, BnF, Suppl. graec. 1232, f. 129v-130r; Firenze, BML, V.36, f. 79 sqq. ut ref. R.   Loenertz, L'Épître de Théorien, p. 334-335): «[a7] Sed et sanctus Gregorius Dialogus de incruenta immolatione tractans Gregorius s<anctus> videtur ambo concordare ut in quibusdam de suis sermonibus dicit. [f. 104rb] Incipit capitulum sancti Gregorii Dialogi. [bc] Solet plane movere... [ut infra ed.] [d] Et hec quidem beatus Gregorius, ego vero scilicet cardinalis et hoc dico quoniam que in una fide est radicatam (!) non nocet diversa ecclesiastica consuetudo et non est divisio nec ulla in fide Christi Ecclesiarum».
<ex quo> [a8bc]   Nicolaus de Durazzo-Crotona , Liber de fide Trinitatis et diversis auctoritatibus sanctorum graecorum confectus contra Graecos § 110.1-21, BAV, Vat. lat. 808, f. 64va ; Leonina t. 40, p. A149 [anno redactionis graeco 1254, a. translationis a graeco et praesentationis: 1263/1264]: «[a8] Beatus Gregorius papa Dialogus in fine Registri sui [om. cett.]: [b]Solet plane movere nonnullos quod in Ecclesia alii offerunt panes azimos [inv. Nectarius ], alii fermentatos [-tatum Albinus Sigebertus Urb99 V617 ]’. Esse namque [+ sanctam Nectarius] Ecclesiam [+ in Nectarius] quatuor ordinibus distributam novimus: Romanorum videlicet, Alexandrinorum, Ierosolimorum et [om. Albinus Urb99 V617 Sigebertus Nectarius] Antiochenorum, que generaliter Ecclesie nuncupantur; [+ et Albinus Sigebertus] cum unam teneant fidem catholicam [om. Nectarius], diversis tamen [om. Albinus Urb99 V617 Sigebertus] utuntur officiorum ministeriis [mysteriis Albinus Urb99 V617 Sigebertus Nectarius]. Unde sicut [fit Albinus Sigebertus Urb99 V617 Leonina] ut ‘Romana Ecclesia offerat azimos panes propter quod Dominus sine ulla [illa V808] commixtione suscepit [susceperit V808] carnem, sicut scriptum est:"Verbum caro factum est et habitavit in nobis" [Io 1, 14]; sic azimo pane efficitur corpus Christi. Nam cetere Ecclesie supradicte offerunt fermentatum [fermentum V808] pro eo quod Verbum Patris indutum est carne et est verus Deus et verus homo, ita et [ut V617 Sigebertus Nectarius] fermentum [fermentatum V617] commiscetur forme [farine Thomas, farina Albinus Urb99 V617 Sigebertus Nectarius] et efficitur corpus Domini nostri Iesu Christi verum’. Sed tamen [non V808] tam Romana Ecclesia quam et Ecclesie supra memorate [cetere supranominate Ecclesie Albinus Urb99 V617 Sigebertus Nectarius] pro inviolabili fide, 'tam azimum quam fermentatum [fermentum V808] dum sumimus, unum corpus Domini nostri salvatoris [et salvatoris nostri Nectarius, Salvatoris: Iesu Christi Sigebertus] efficimur’ [efficitur Albinus Urb99 V617 Sigebertus Nectarius]. [c] Certissimum autem, sicut diximus, divinum interest sacramentum, secundum quod legimus in evangelio: ‘Mulier illa que accepto fermento abscondit in farine [farina Urb99 V617 Nectarius] sata tria, donec fermentatum est totum’ [Io. 13, 21]. Mulier hec [M. illa Nectarius, om. Urb99 V617] videtur mihi esse [v. m. esse: esse videtur V617] apostolica predicatio vel Ecclesia que de [om. Urb99] diversis partibus vel gentibus [om. V617] congregata est. Hec tollit fermentum, id est notitiam vel intelligentiam sanctarum Scripturarum, et abscondit illud [om. Nectarius Gr1252] in farine [farina Urb99] sata tria, ut spiritus, anima [animam V617] et corpus in unum redacta inter se non discrepent [discrepant V808], sed impetrent a Patre quodcumque postulaverunt [quecumque postulaverint. Amen. Nectarius, quodcumque postulaver<un>t V808, quodcumque postulaverint. Amen. Albinus Urb99 V617]».
<B> ¶Fons : [a2b] L'Épître de Théorien le Philosophe aux prêtres d'Oreiné [ex latino in graeco translat. sub nomine Gregorii ante 1169], cod. BAV, Vat. gr. 1481, f. 151-163, ed. R.   Loenertz , dans Mémorial Louis Petit (Arch. Or. Chrét., 1), Bucarest, 1948, p. 317-335, hic p. 333 -334 = I  d ., Byzantina et Franco-Graeca: articles parus de 1935 à 1966, t. 1, Roma, 1970, p. 45-66; hic. p. 64-65 ; cf. p. 52 ; cf. H.-M.   Dondaine, Leonina t. 40, p. A62.
¶Nota : Au manuscrit révélé par Loenertz, il faut ajouter London, BL, Harley, 5578 (saec. 16 1/2), f. 34 -41v (grec seul), d’après Laurent   Pernot , «Nouveaux manuscrits grecs farnésiens», Mélanges de l'École française de Rome. Moyen-Age, Temps modernes, 93 (1981), p. 695-711, hic p. 703.
<ex quo> [a4bd]   [Bartholomeus Constantinopolitanus, O.P  . alias   Pantaleo diaconus (  Pseudo)], Anonymus , Contra Graecos [anno 1252] BAV, Pal. gr. 232, f. 104; Paris, BnF, suppl. gr. 1232, f. 129-130v; ed. Loenertz, L’épître de Théorien, p. 333 (editio mendosa: PG 140, 524B7-D4 ); cum BAV, Vat. lat. 4065, f. 23v -24r; Vat. lat. 4066, f. 22v-23r infra editis: «[a4] Responsio beati Gregorii Dialogi de azymo et fermentato. Audiant Greci super hoc beatum Gregorium Dialogum que et qualia, sacramenta [-to V4065] detrahentibus, respondit greco sermone cum in Grecia legatione fungeretur. Dicit enim: [b] Solet plane moveri... [ut infra ed.] [d] Hec sunt verba beati Gregorii que in Vita ipsius greco sermone reperiuntur».
¶Nota : Cf. A.   Dondaine ,"Contra Graecos". Premiers écrits Polémiques des Dominicains d'Orient, Archivum Fratrum Praedicatorum, 21 (1951), p. 320-446, hic p. 357 et 413, n. 62; cf. Cl.   Delacroix-Besnier , Les dominicains et la chrétienté grecques aux 14 e et 15 e siècles, Rome, 1997, p. 207-208. Sur les vies grecques de Grégoire le Grand BHG 720, 721, 721a, 721c, 721bd, 721dx, 721m: cf. Ph.   Delehaye , «Saint Grégoire le Grand dans l‘hagiographie grecque», Analecta Bollandiana, 23 (1904), p. 449-454; F.   Halkin , «Le pape saint Grégoire le Grand dans l’hagiographie byzantine», p. 109-114. Ni Delehaye ni Halkin ne connaissent notre pièce qui semble étrangère à ces sources bien qu’elle y aurait logiquement sa place, tandis que A. et H.-M. Dondaine rejettent sans véritable examen l’hypothèse selon laquelle le fragment pourrait provenir d’un fragment hagiographique byzantin.
<ex quo> [a5bc]   Bonacursius Bononiensis, O. P., Thesaurus fidei (1252 c. – 1290 c.), Paris, BnF, grec. 1252, f. 109r -v
<ex quo> [a6b]   Bonacursius Bononiensis, O. P., Thesaurus fidei (1252 c. – 1290 c.), Paris, BnF, grec. 1251, f. 123r -v [greco: abc]; mss. Milan, Ambros., D.78.sup., f. 159v-161r om. textum latinum: «[a6] Gregorius Dialogus [+ sacramento altaris detrahentibus respondit greco sermone dum legatione fungeretur in Grecia Gr1252]: [b] Solet plane moveri [V4065 V4066 Gr1251 Gr1252 PG140] questio quod in Ecclesia alii fermentatum offerunt alii panes azimos [inv. V4066]. Esse namque [+ sanctam V4066] Ecclesiam [+ in V4066, + distinctam PG140] quatuor ordinibus [per ordines Gr1251 Gr1252] distributam [om. PG140, distributionis Gr1251] novimus: Romanorum videlicet [scilicet Romanorum PG140], Alexandrinorum, Ierosolimorum [Ierosolimitorum Gr1251, Hierosolymitanorum et PG140] Anthiochenorum que generaliter Ecclesie nuncupantur et [om. PG140] cum unam teneant fidem catholicam [fidem V4066, inv. PG140 Gr1251 Gr1252], diversis [+ tamen V4066 PG140] utuntur officiorum mysteriis. Unde fit ut ‘Romana Ecclesia offerat azimos panes [inv. PG140 Gr1252] propter [+ hoc Gr1251 Gr1252] quod Dominus sine ulla commixtione suscepit carnem, sicut [om. PG140] scriptum est:"Verbum caro factum est et habitavit in nobis"; sicut [sic V4065 PG140 Gr1251 Gr1252] ergo pane azymo efficitur corpus Christi. Nam cetere supradicte Ecclesie offerunt fermentatum pro eo quod Verbum Patris indutum [indutus V4065, inductum Gr1252 cum Contra errores Graecorum C 1 O 3 V 5] est carnem [ ! V4065 V4066, carne PG140 Gr1251 Gr1252] et est verus Deus et verus homo [verus... verus: verus PG140], ita quod fermentum [fermentatum PG140 Gr1251] commisceatur [commiscatur V4066] farine et efficiatur corpus Domini nostri Ihesu Christi verum’. Sed [+ et Gr1252] tam Romana Ecclesia quam supradicte Ecclesie [predicte E. PG140] pro ineffabili fide [mysterio PG140], 'tam fermentatum quam azymum dum sumimus, unum corpus salvatoris nostri conficiunt [efficitur V4065 V4066 PG140]. [c] [Gr1252 addidit: ] Manifestissimum est autem, ut diximus, divinum est mysterium, sicut legimus in evangelio: ‘Mulier illa que accepto fermento abscondit in farine sata tria, donec fermentatum est totum’ [Io. 13, 21]. Mulier videtur mihi esse apostolicum ! dogma sive ecclesia que ex diversis partibus coadunata: ipsa accipit fermentum, hoc est mentem vel intellectum divinarum scripturarum, et condit in farine sata tria, ad hoc ut spiritus, anima et corpus in unum reducta a se ipsis non differant [  Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 109.891 sqq. <ex quo> Thomas, CMT13.33.6.5].
<Paral.>   Thomas de Aquino, Contra errores Graecorum, 2, c. 39.86-93, Leonina t. 40, p. A104: «[a9bc] Dicit enim Gregorius papa in Registro: Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem, sed ceterae Ecclesiae offerunt fermentatum pro eo quod verbum patris indutum [inductum Contra errores Graecorum (C 1 O 3 V 5) cum Bonacorso (Gr1252)] est carne et est verus Deus et verus homo; ita et fermentum commiscetur farine et efficitur corpus Domini nostri Iesu Christi verum». Cf. <ex quo> =   Bonacursius Bononiensis, O. P., O. P., Thesaurus fidei (1252 c. – 1290 c.), Paris, BnF, grec. 1252, f. 115v : «Gregorius papa in Registro: [b] Romana Ecclesia offert azymos panes propter hoc quod Dominus sine ulla commixtione suscepit carnem. Set cetere Ecclesie offerunt fermentatum pro eo quod Verbum Patris indutum est carne et est verus Deus et verus homo ita et fermentum commiscetur farine et efficitur corpus Domini nostri Iesu Christi verum».
<ex quo> Summa contra Gentiles, 4, 69, Leonina t. 15, p. 218b6-12: «Nam ut Gregorius dicit in Registro: Romana Ecclesia offert azymos panes, properea quod Dominus sine ulla commixtione carnem suscepit. Sed cetere Ecclesie offerunt fermentatum pro eo quod Verbum patris indutum est carne, et est verus Deus et verus homo, sicut et fermentum commiscetur farine».
<ex quo>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, tertia pars, q. 74 a. 4 co.: «Dicit enim beatus Gregorius, in Registro, Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem. Sed ceterae Ecclesie offerunt fermentatum, pro eo quod verbum patris indutum est carne, sicut et fermentum miscetur farine». [MM2018]
BB ¶Codd. : As115 ( 144rb) Li446 ( 238ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d7.10} AMBROSIUS. De sacramentis. − [b] Iste autem panis ante verba sacramentorum, [a] panis est usitatus. [c] Ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Consecratio autem quibus verbis est, et quibus sermonibus, nisi Domini Iesu? Si enim tanta vis est in eius sermone ut inciperent esse que non erant, quanto magis operatorius est ut sint que erant et in aliud commutentur? [e] Si enim operatus est sermo celestis in aliis rebus, non operatur in celestibus sacramentis? Ergo ex pane corpus fit Christi et vinum fit sanguis consecratione verbi celestis. [d] Modum requiris ? Accipe. Consuetudo est ut non generetur homo nisi ex viro et muliere sed, quia voluit Dominus, de Spiritu sancto et virgine natus est Christus.BC bq
bq ¶Fons : Ambrosius , De sacramentis, lib. 4, c. 4, par. 14-19, CSEL 73, p. 51.6-54.56: «[a] 14. Tu forte dicis: 'Meus panis est usitatus'. [b] Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum; [c] ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Hoc igitur adstruamus, quomodo potest, qui panis est, corpus esse Christi. Consecratio igitur quibus verbis est et cuius sermonibus? Domini Iesu. Nam reliqua omnia, quae dicuntur in superioribus, a sacerdote dicuntur: laus deo, defertur oratio, petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi venitur, ut conficiatur venerabile sacramentum, iam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. 15. Quis est sermo Christi? Nempe is, quo facta sunt omnia. Iussit dominus, factum est caelum; iussit dominus, facta est terra; iussit dominus, facta sunt maria; iussit dominus, omnis creatura generata est. Vides ergo, quam operatorius sermo sit Christi. Si ergo tanta vis est in sermone domini Iesu, ut inciperent esse, quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint, quae erant, et in aliud commutentur. Caelum non erat, mare non erat, terra non erat, sed audi dicentem David: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. [...] [d] 17. Accipe ergo, quemadmodum sermo Christi creaturam omnem mutare consueverit et mutet, quando vult, instituta naturae. Quomodo, requiris? Accipe: Et primum omnium de generatione eius sumamus exemplum. Consuetudo est, ut non generetur homo nisi ex viro et muliere et consuetudine coniugali. Sed quia voluit dominus, quia hoc elegit sacramentum, de spiritu sancto et virgine natus est Christus, hoc est mediator dei et hominum, homo Iesus Christus. Vides ergo, quia contra instituta et ordinem natus est homo, natus ex virgine. [e] 19. Ex his igitur omnibus non intellegis, quantum operetur sermo caelestis? Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo caelestis in aliis rebus, non operatur in caelestibus sacramentis? Ergo didicisti, quod ex pane corpus fiat Christi. Et quid vinum, aqua? In calicem mittitur, sed fit sanguis consecratione caelesti». <ex quo> [a-c] Cf.   Berengarius Turonensis , Rescriptum contra Lanfrannum, pars 2, CCCM 84, lin 1, 18, 370, 402, 431, 450, 456, 1995, 2002, 2009, 2013, 2080, 2085, 2097, 2197, 2540 sqq. <ex quo> [a-e] Cf.   Gratianus , 3, 2, 55 (Friedberg 1334-1335); cf.   Petrus Lombardus , Sent., lib. 4, d. 8 c. 4; d. 10, c. 2, par. 5-6.
<Paral.>   Thomas de Aquino, Cf. In IV Sent., d. 10 q. 1 a. 4 qa. 5 exp. (Ambrosius § 15): «Si tanta vis est in sermone domini ut incipiant esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur?»
<Non hab.> Diff.: Florus Lugdunensis (Collectio ex distis XII patrum, excerp. 389.XXV).
¶Nota : Thomas rassemble des phrases-clés de la querelle eucharistique du 11e siècle qui circulent dans l’arsenal théologique commun depuis le Rescrit de Bérenger de Tours contre Lanfranc. La sentence thomasienne étend aux §§ 15 et 19 d’Ambroise, le contexte des § 14-15 généralement cités. Il restitue leur forme originale, dégagée de la gangue des interprétations théologiques, et les organise selon sa logique propre. Ses formulations sont ici indépendantes des florilèges carolingiens (Florus), de Pierre Lombard, du décret de Gratien qui tous citent tout ou partie de ces phrases d’Ambroise, parfois plus littéralement que Thomas, mais de façon moins diffuse. [MM2020]
BC ¶Codd. : As115 (144rb) Li446 ( 238ra ) Ed1953 {MM2018} {MM2020}
marg.| {CMT26d7.11} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Sicut ergo per Spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita et139 per eundem substantia panis et vini, idem140* corpus Christi et sanguis consecratur; et ideo quia verbo Domini fit predicta consecratio, subditur:
139 et] om. As115
140 idem As115] id est Ed1953
benedixit.BD
BD ¶Codd. : As115 (144va) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d7.12} REMIGIUS. − Per quod141 etiam monstravit quia humanam naturam, una cum patre et Spiritu sancto, gratia divine virtutis implevit, et eterne immortalitatis munere ditavit. Sed ut monstraret quia corpus eius non absque sua voluntate subiectum erat passioni142, subditur:
141 quod As115] hoc Ed1953
142 passioni] passionis As115
ac fregit.BE
BE ¶Codd. : As115 (144va) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d7.13} AUGUSTINUS. In libro sententiarum Prosperi. 143 − Cum enim frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis immolatio in cruce eiusque sanguinis effusio de latere designatur?BF br
br ¶Fons : <revera> Hugo de Sancto Victore, De sacramentis, c. 8, PL 176, 145B: «Augustinus in libro Sententiarum Prosperi. Cum igitur frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, qui aliud quam Domini corporis in cruce immolatio ejusque sanguinis de latere effusio designatur
<ex quo> Albertus Magnus , In Sent., IV, dist. 13 E, a. 15, ed. Borgnet, t. 29, p. 361a40 sqq.: «Unde Augustinus dicit in libro Sententiarum Prosperi:"Dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corporis in cruce immolatio eiusque sanguinis effusio de latere designatur? »
<cuius fons> Gratianus, 3, 2, 37 (Friedberg, p. 1327): «Idem Augustinus in libro sententiarum Prosperi. Dum hostia frangitur, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis in cruce inmolatio, eius que sanguinis de latere effusio designatur
<cuius fons> Liber Quare, appendix II, additio 32, lin. 6 sqq.;
<cuius fons> =   Ivo Carnotensis , Decretum, 2, 9, PL 161, 153C <cuius fons>   Ivo Carnotensis, Panormia, c. 139;
<cuius fons> =   Algerus Leodiensis , De sacramentis, c. 19, PL 180, 795B;
<cuius fons> =   Lanfrancus , Contra Berengarium, c. 13, PL 150, 423A: «Hoc ignorare quisquis nequit, quicunque vel tenuem sacris litteris operam impendit. Sacramenta enim illarum rerum quarum sacramenta sunt semper similitudinem gerunt, sicut in sacramento, de quo haec quaestio ventilatur, dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corporis in cruce immolatio ejusque sanguinis de latere effusio designatur?»
<Non hab.>   Prosper Aquitanus , Liber sententiarum, CCSL 68A; Glossa ordinaria (Gloss-e, Cas239, Cas574)
¶Nota : Cette sentence a été forgée dans le contexte de la querelle bérengarienne par Lanfranc avant d’être attribuée à Augustin / Prosper par Alger de Liège puis diffusée comme telle par les canonistes depuis Ives de Charte jusqu’au Liber Quare. Les théologiens ont repris à leur compte le texte et son attribution. Les variantes de la Catena ne permette pas d’en désigner la source réelle. C’est cependant d’Hugues de Saint-Victor et d’Albert le Grand qu’il semble le plus proche. [MM2020]
BF ¶Codd. : As115 (144va) Li446 ( 238rb ) Md214 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
143 In libro... Prosperi] om. Md214
marg.| {CMT26d7.14} DIONYSIUS. In ecclesiastica hierarchia. − In hoc etiam ostenditur quod unum et simplum144* Dei Verbum per humanationem compositum et visibile ad nos pervenit, et ad se nostram societatem benigne peragens, spiritualium bonorum distributorum nos participes fecit.BG bs
Unde sequitur:
bs ¶Fons : Dionysius Areopagita sec. Iohannem Sarracenum , De ecclesiastica hierarchia, c. 3, Dionysiaca, p. 1246-1249: «Etenim quod est unum et simplex et occultum Iesu, thearchissimi uerbi, inhumanatione secundum nos ad compositum et uisibile inuariabiliter bonitate et benignitate prouenit et ad ipsum nostram unificam communionem benefice operatus est, nostra humilia diuinissimis ipsius secundum summum uniens, si quidem et nos sicut membra corpori coaptemur ipsi secundum idem immaculatae et diuinae uitae, et non corruptiuis passionibus mortificati non coaptati et non cohaerentes et non conuenientes efficiamur diuinis membris et sanissimis. Oportet enim nos, si communicare ipsi desideramus, ad diuinissimam ipsius secundum carnem uitam respicere et nos ipsi assimilando in sancta immunitate peccati ad deiformem et immaculatum habitum recurrere. Ita enim conuenienter nobis ad simile communionem largietur. Haec per sancte facta hierarcha manifestat, cooperta quidem dona ad manifestum agens, unitiuum autem ipsorum in multa diuidens et diuisorum unitione ad ea in quibus fit secundum summum communicatores ipsorum faciens participantes». <potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Hilduinum , De ecclesiastica hierarchia, c. 3, Dionysiaca, p. 1246-1249: «Unum enim et simplex et occultum Iesu, thearchici uerbi, nostrae humanitati ad compositum etiam et uisibile immutabili benignitate et clementia peruenit; et ad se nostram unificans communionem benignopere pernegotiatus est, humilia nostra diuinis eius in summum coadunans, unde et nos sicut membra corpori compaginabimur ei secundum ipsum immaculatae et diuinae uitae, et non qui corruptifactis uitiis permortificati, incongrui et impulchri ac inconuiuentes ad diuina membra et sanissima [..]. Ista sacris actitantibus hierarcha manifestat, uelata quidem munera ad manifestum ducens, uniale autem eorum in multa diuidens et tributorum quibus fit secundum tempus unificabit socios eorum perficiens participantibus». <potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Robertum Grosseteste , De ecclesiastica hierarchia, c. 3, Dionysiaca, p. 1246-1249: «Unum enim et simplex et occultum Iesu, thearchici maxime uerbi, ea quae secundum nos inhumanatione ad compositum et uisibile inalterabiliter bonitate et philanthropia prouenit et eam quae ad ipsum nostri unificam communionem benefice negotiatus est, ea quae secundum nos humilia diuinissimis ipsius secundum extremum uniens, si quidem et nos ut membra corpori compaginemur ipsi secundum idem immaculatae et diuinae uitae, et non corruptiuis passionibus mortificati, non coaptati et non cohaerentes et non conuenientes efficiamur ad diuina membra et sanissima [..]. Sic enim conuenienter nobis eam quae ad simile communionem donabit. Haec sacre factis hierarcha manifestat, uelata quidem dona ad manifestum ducens, unitiuum autem ipsorum in multa diuidens et distributorum ad ea in quibus fiunt secundum extremum unione communicatores ipsorum perficiens participantes». <potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Ambrosium Traversarium , De ecclesiastica hierarchia, c. 3, Dionysiaca, p. 1246-1249: «Unum enim illud et simplex atque secretum Iesu, diuini uerbi, nostrae humanitatis assumptione ad compositum atque uisibile sine immutatione sui per summam clementiam benignitatem que processit societatem que nostram qua sibi iungeremur beneficentissime excogitauit, nostra humilia diuinis suis excellentiis iungens, si quidem et nos illi tamquam membra corpori congruamus et compaginemur per uitae sincerae ac diuinae similitudinem, ne corrumpentibus mortificati uitiis incongrui efficiamur ut qui haerere eadem que uita uiuere nequaquam ualeremus ad diuina et sanissima membra [..]. Ita his quae mystice fiunt pontifex signat, dum operta munera in apertum ducit, ipsorum que unitatem in plurima diuidit et perfecta sacramentorum sic distributorum ad ea in quibus fiunt insitione socios eorum illos qui ea perceperint efficit. Describit enim in his ferme sensibiliter in conspectum dans christum Iesum, nostram spiritualem, ut in imaginibus, uitam, ex diuinitatis occulto perfecta et inconfusa nostrae mortalitatis assumptione clementissime proprietatem ex nobis accepisse, atque ad diuisibile nostrum sine immutatione sui ex unitate naturali processisse per que hanc beneficam clementiam ad participationem sui suorum que bonorum inuitare genus humanum, si tamen ipsius sacratissimae inseramur uitae ipsam, quantum fas est, imitando sic que ueraciter consortes dei diuinorum que participes efficiemur».
<cuius fons>   Dionysius Areopagita, De ecclesiastica hierarchia, 3, 12-13, ed. G.   Heil , Corpus dionysiacum, t. 2, 2012, p. 92.21-93.14 (PG 3, 444A-444C): «Τὸ γὰρ ἓν καὶ ἁπλοῦν καὶ κρύφιον Ἰησοῦ τοῦ θεαρχικωτάτου λόγου τῇ καθ'ἡμᾶς ἐνανθρωπήσει πρὸς τὸ σύνθετόν τε καὶ ὁρατὸν ἀναλλοιώτως ἀγαθότητι καὶ φιλανθρωπίᾳ ελήλυθε καὶ τὴν πρὸς αὐτὸν ἡμῶν ἑνοποιὸν κοινωνίαν ἀγαθουργῶς διεπραγματεύσατο τὰ καθ' ἡμᾶς ταπεινὰ τοῖς θειοτάτοις αὐτοῦ κατ' ἄκρον ἑνώσας, εἴπερ καὶ ἡμεῖς ὡς μέλη σώματι συναρμολογηθῶμεν αὐτῷ κατὰ τὸ ταὐτὸν τῆς ἀλωβήτου καὶ θείας ζωῆς καὶ μὴ τοῖς φθοροποιοῖς πάθεσι κατανεκρωθέντες ἀνάρμοστοι καὶ ἀκόλλητοι καὶ ἀσύζωοι γενώ μεθα πρὸς τὰ θεῖα μέλη καὶ ὑγιέστατα. [...] <13> Ταῦτα τοῖς ἱερῶς δρωμένοις ὁ ἱεράρχης ἐμφαίνει τὰ μὲν ἐγκεκαλυμμένα δῶρα πρὸς 665 τὸ ἐμφανὲς ἄγων τὸ δὲ ἑνιαῖον αὐτῶν εἰς πολλὰ διαιρῶν καὶ τῇ τῶν διανεμομένων πρὸς τὰ ἐν 666 οἷς γίνεται κατ' ἄκρον ἑνώσει κοινωνοὺς αὐτῶν ἀποτελῶν τοὺς μετέχοντας». [MM2017] [MM2015]
¶Nota : La Catena remplace le simplex des traductions reçues par simplum qui traduit aussi ἁπλοῦν comme l’accusatif singulier de ἁπλόος accordé avec Verbum. [MM2021]
BG ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2021}
144 simplum (!) As115 Li446 ] simplex Ed1953
Deditque discipulis suis.
marg.| {CMT26d7.15} LEO PAPA. In sermone de Passione. 145 − Nec ab hoc quidem mysterio traditore submoto, ut ostenderetur Iudas nulla iniuria exasperatus, qui impietate voluntaria erat prescitus.BH bt
bt ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 58 § 3, CCSL 138A, p. 342.71-73: «Discumbentibus enim se cum discipulis ad edendam mysticam cenam, cum in Caiphae atrio tractaretur quomodo christus posset occidi, ille corporis et sanguinis sui ordinans sacramentum, docebat qualis Deo hostia deberet offerri, ne * ab hoc quidem mysterio traditore submoto, ut ostenderetur nulla iniuria exasperatus, qui in uoluntaria erat impietate praescitus. Ipse enim sibi fuit materia ruinae et causa perfidiae, sequens diabolum ducem, et nolens christum habere rectorem».* ne ] nec K L P 6 8 D F [MM2015]
BH ¶Codd. : Li446 (238rb) Ed1953 {MM2015}
145 de passione Li446 ] 7 de Passione Ed1953 .
marg.| {CMT26d7.16} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − De uno enim pane et Petrus accepit et Iudas. Sed Petrus accepit ad vitam, Iudas ad mortem.BI bu
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 10.25-27, CCSL 36, p. 437: «De uno pane et Petrus et Iudas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad uitam, Iudas ad mortem». [FG2018]
BI ¶Codd. : Li446 (238rb) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT26d7.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 146* 147 {hom.83} − Et hoc enim148 Ioannes ostendit dicensbvquoniam post hec intravit in eum Satanas. Etenim maius ei peccatum est factum149, et quoniam cum tali mente ad mysteria accessit, et quoniam cum accessisset, non factus est melior neque timore, neque beneficio, neque honore. Christus autem non prohibuit eum, quamvis omnia noverit, ut discas quoniam nihil dereliquit eorum que in correptionem conveniunt.BJ
bv Cf. Io. 13, 27.
BJ ¶Codd. : Li446 (238rb) Ed1953 {MM2017}
146 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
147 In Mattheum Ed1953 ] In omel. Li446
148 enim Li446] om. Ed1953
149 ei peccatum est factum] peccatum ei factum est inv. Li446
marg.| {CMT26d7.18} REMIGIUS. − In hoc etiam facto reliquit exemplum Ecclesie, ut neminem a societate sui, neque a communione corporis et sanguinis Domini segreget, nisi pro aliquo manifesto et publico crimine.BK
BK ¶Codd. : Li446 (238rb) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT26d7.19} HILARIUS. 150 {c.30} − Vel sine Iuda, Pascha, accepto calice et fracto pane, conficitur. Dignus enim eternorum sacramentorum communione non fuerat. Discessisse autem eum hinc intelligitur quod cum turbis reversus ostenditur.BL
Sequitur:
BL ¶Codd. : Li446 (238rb-va) Ed1953 {MM2017}
150 Hilarius Li446 ] + In Mattheum Ed1953
Et ait: Accipite et comedite.
marg.| {CMT26d7.20} AUGUSTINUS. In libro de verbis Domini. 151* − Invitat Dominus servos ut preparet eis cibum seipsum. Sed quis audeat manducare Dominum suum? Et quidem quando manducatur reficit, sed non deficit vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando manducatur, partes de illo facimus; et quidem in sacramento sic fit. Norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi unusquisque partem suam accipit. Per partes manducatur in sacramento, et integer manet totus in celo, totus in corde tuo. Ideo autem ista dicuntur sacramenta, quia in eis152 aliud videtur et aliud intelligitur. Quod videtur habet speciem corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem.BM
BM ¶Codd. : Li446 ( 238va ) Ed1953 {MM2017}
151 In libro Li446] om. Ed1953
152 eis Ed1953 ] eius Li446
marg.| {CMT26d7.21} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − Carnem autem Christi non edamus tantum in sacramento quod et multi mali faciunt sed usque ad spiritus participationem manducemus ut in Domini corpore tamquam membra maneamus ut eius spiritu vegetemur.BN bw
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 11.11-15, CCSL 36, p. 276: «Hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tamquam membra maneamus, ut eius spiritu uegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta». [FG2018]
BN ¶Codd. : Li446 ( 238va ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d7.22} AMBROSIUS. De sacramentis. − Ante enim quam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint dicentis:
Hoc est corpus meum,
marg.| corpus Christi est.BO bx
bx ¶Fons : Ambrosius , De sacramentis, lib. 4, c. 5, par. 23, CSEL 73, p. 56.19: «Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi» <ex quo> Cf.   Berengarius Turonensis , Rescriptum contra Lanfrannum, pars 2, CCCM 84, lin 2647.2650 sqq. <ex quo> Cf.   Gratianus , 3, 2, 55 (Friedberg 1335.22) [MM2020]
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 8 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d8.1} REMIGIUS. − Quia suum corpus153* sub specie panis Dominus discipulis dederat, pulchre etiam calicem sui sanguinis tradit eisdem.
Unde dicitur:
153 sum corpus] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,27 
Et, accipiens calicem, gratias egit.
marg.| In quo demonstrat quantum de nostra salute gratuletur, pro quibus etiam sanguinem suum funderet.BP
BP ¶Codd. : Bo1655 (128ra) Li446 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CMT26d8.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 154* {hom.83} − Ideo etiam gratias egit ut nos doceret qualiter oporteret nos hoc mysterium perficere; et etiam monstravit quoniam ad passionem non venit nolens. Erudivit enim nos quodcumque patimur cum gratiarum actione ferre, et etiam ex hoc bonam spem nobis dedit. Si enim figura huius sacrificii, scilicet immolatio agni paschalis, facta est liberatio populi ab egyptiaca servitute, multo magis veritas liberabit orbem terrarum.
Sequitur:
154 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
marg.| Ne autem hec audientes turbarentur, primum ipse sanguinem suum bibit, inducens eos sine turbatione ad communionem mysteriorum.
marg.| {CMT26d8.3} HIERONYMUS. Contra Helvidium. − Sic igitur Dominus Iesus fuit conviva et convivium, ipse et qui 155* comedens et qui comeditur.BQ by
Sequitur:
by ¶Fons : <revera> Hieronymus , Epistula 120 (Ad Hedybiam De quaestionibus duodecim), § 2, CSEL 55, p. 480.10-11: «nec moyses dedit nobis panem uerum, sed dominus iesus, ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens et qui comeditur». <ex quo> = Gratianus, 3, 2, 87 (Friedberg, p. 1350.13)
<Non hab.>   Hieronymus , Adversus Helvidum de Mariae virginitate perpetua.
<Paral.>   Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, d. 11 q: 3 a. 1, sed contra 1: «Sed contra, Hieronymus dicit et habetur de consec., dist. 2: dominus Jesus ipse cum apostolis conviva et convivium; ipse comedens, et qui comeditur». Summa theologiae, III, q. 81 a. 1 s. c.: «Sed contra est quod Hieronymus dicit, ad Heldibiam, dominus Iesus ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur».
¶Nota : L’erreur d’attribution, corrigée par la Somme de théologie, vient peut-être d’une confusion entre Hedybia et Helvidius remontant à l’exemplar. On notera l’évolution du rapport aux sources: le Scriptum sur les Sentences citait ce texte d’après Gratien, la Catena et la Somme de théologie d’après l’original de Jérôme. [MM2020]
BQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
155 et qui] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,28 
Hic est sanguis meus Novi Testamenti.
marg.| {CMT26d8.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 156* {hom.83} − Hoc est annuntiationis legis nove. Hoc enim promittebat vetus testamentum quod continet novum sicut enim Vetus Testamentum157 habuit sanguinem vitulorum et ovium, ita novum habet sanguinem dominicum.BR
BR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
156 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
157 quod continet novum sicut enim vetus testamentum] om. Li446 * ( al. m. compl.)
marg.| {CMT26d8.5} REMIGIUS. − Sic enim legiturbzquia accepit Moyses sanguinem agni et misit in crateram158*, et intincto fasciculo hyssopi aspersit populum dicens: Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos DeusBS.
bz Ex. 24, 6-8.
BS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
158 crateram] craterem Ed1953
marg.| {CMT26d8.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 159* {hom.83} − Sanguinem autem nominans, et passionem suam prenuntiat, dicens:
159 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Qui pro multis effundetur.
marg.| Et rursus dicit mortis causam cum subdit:
In remissionem peccatorum,
marg.| quasi dicat sanguis agni in Egypto effusus est pro salute primogenitorum populi Israelis, hic autem in remissionem peccatorum .
marg.| {CMT26d8.7} REMIGIUS. − Et notandum quia non ait ‘pro paucis’ aut ‘pro omnibus’ sed pro multis quia non venerat unam tantum gentem redimere sed multos de omnibus gentibus.BT ca
ca <Paral.>  Thomas de Aquino, CMTpro.34 [MM2020]
BT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d8.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 160* {hom.83} − Hoc autem dicens, ostendit quod passio eius mysterium est salutis humane, per quod etiam discipulos consolatur. Et sicut Moyses aitcb: “Hoc erit vobis memoriale sempiternum”, ita et ipse dixit ut Lucas refertcc: « Hoc facite in meam commemorationem ».BU
cb Ex. 12, 14.
cc Lc. 22, 19.
BU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
160 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d8.9} REMIGIUS. − Non solum autem panem sed etiam vinum offerendum docuit ut esurientes et sitientes iustitiam his mysteriis doceret esse recreandos.BV
BV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d8.10} GLOSSA. − [1] Sicut enim corporalis refectio fit per cibum et potum, ita sub specie cibi et potus nobis spiritualem refectionem Dominus preparavit. [2] Conveniens etiam fuit ad signandam dominicam passionem ut, sub duplici specie, hoc sacramentum institueretur. In passione enim sanguinem suum effudit et sic sanguis eius fuit a corpore separatus. Oportuit ergo ad dominicam passionem representandam, seorsum proponi panem et vinum que sunt corporis et sanguinis sacramentum. [3] Sciendum tamen est quod sub utraque161 specie totus Christus continetur. Sub specie quidem panis simul sanguis cum corpore et sub specie vini simul corpus cum sanguine.BW cd
cd ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf.
<Paral.>  Thomas de Aquino,
[1] Cf.   Thomas de Aquino, De rationibus fidei, c. 8, Leonina t. 40, p. B68: «Ut igitur corpus Christi et sanguis spiritualis et divina refectio haberetur, et omnino quasi cibus et potus communis, non sub propria carnis et sanguinis nobis traduntur specie sed sub specie panis et vini; ne esset etiam horribile humanam carnem comedere et sanguinem humanum potare.
[1-2]   Thomas de Aquino, In 1Cor. 11-13 reportatio Reginaldi de Piperno: «Sub duplici etiam specie proponitur propter tria: primo quidem quia spiritualis refectio tradi debet sub similitudine corporalis refectionis quae consistit in cibo et potu, secundo quia hoc sacramentum repraesentativum est dominicae passionis per quam sanguis Christi effusus separatus fuit a corpore, tertio propter effectum sacramenti: valet enim ad salutem corporis, quod significatur per corpus Christi sub specie panis propositum, et ad salutem animae, quod significatur per sanguinem Christi sub specie vini (propositi) propositum: nam anima in sanguine esse perhibetur gen. ix.
[3]   Thomas de Aquino, Summa theologiae, IIIa q. 76 a. 2 co.: «Sub speciebus vero vini est quidem sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia, sicut anima et divinitas, eo quod nunc sanguis Christi non est ab eius corpore separatus , sicut fuit tempore passionis et mortis».
[4] ibid., q. 80 a. 12 ad 3: «Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi, nec exinde aliquod sequitur detrimentum. Quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus continetur, ut supra habitum est».
[5] ibid., q. 81 a. 4 ad 2: «Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est separatus ab eius corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi est sub specie panis simul cum corpore, et corpus sub specie vini simul cum sanguine.
Cf. etiam   Thomas de Aquino, Qdl. 5, q. 6 a. 2 ; Summa theologiae, IIIa q. 76 a. 1 arg. 2 ; a. 2 arg. 1 et 3 ; a. 8 arg. 2 ; q. 80 a. 10 arg. 3 ; a. 12 arg. 3 ; q. 83 a. 4 ad 5.
<Non hab.> LLT ; Anselmus Laodunensis in Mt. ; PL ; HSC.
¶Nota : Thomas propose ici sa propre théologie en lieu et place de la Glose ordinaire qui faisait écho à la thèse augustinienne des trois instances sacramentelles (sacramentum, res et sacramentum, res tantum). Cette sentence résume trois thèses sur la sacramentalité des espèces eucharistiques, exposées par la plupart des théologiens médiévaux, et spécialement par Thomas: les espèces sont signes que l’eucharistie est une réfection spirituelle à l’image de la nourriture corporelle ; la séparation des espèces est signe de la mort subie par la Passion ; la distinction des espèces, signifiant l’une le salut de l’âme et l’autre celui du corps, ne porte pas atteinte à la présence de tout le Christ sous chacune des espèces (concomitance). Thomas présente ces arguments dans la reportation de Raynald de Piperno sur 1Cor. 11, 23 dans une forme proche de la Catena. Le réemploi de plusieurs expressions rédactionnelles par la Tertia pars indique que la sentence est intégralement thomasienne.. Le fait que la Somme ne présente pas ces expressions comme venant de la Glose peut être raisonnablement considéré comme la reconnaissance tacite par Thomas qu’il est lui-même l’auteur de ces phrases. . La formule «totus Christus continetur sub utraque specie» est défendue expressément dans la Somme de théologie alors qu’elle est absente du Scriptum super Sententiis. L’expression «totus Christus continetur» seule revient 12 fois dans l’œuvre de Thomas sur les 16 que recense la LLT. Elle est attestée une seule fois chez Albert le Grand (De corpore Domini, d. 1, c. 1, ed. Borgnet, 1899, p. 192a) et Bonaventure (In 4 Sent., d. 11, a. 1 q. 2).
BW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
161 utraque] ultraque Li446
marg.| {CMT26d8.11} AMBROSIUS. In epistola ad Corinthios. − Ideo etiam in duabus speciebus celebratur. Valet enim ad tuitionem corporis et anime quod percipimus.BX
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d8.12} CYPRIANUS. Ad Cecilium. 162 − Calix vero Domini non est aqua sola et vinum solum nisi utrumque misceatur. Quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua163 sola nisi utrumque fuerit adunatum.BY ce
ce ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , Epistulae, epist. 63, c. 13, par. 4, lin. 242 sqq.: «Sic uero calix domini non est aqua sola aut uinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius conpage solidatum».
<ex quo> Decretum Gratiani, 3, 2, 2, Friedberg, p. 1314-1315: «Cyprianus Cecilio fratri salutem. [...] Sic uero calix Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola , nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius conpage solidatum».
<Paral.>   Thomas de Aquino, In IV Sent., d. 11 q. 2 a. 4 qa. 1 arg. 1: «Cyprianus enim dicit: calix domini non potest esse aqua sola et vinum solum nisi utrumque misceatur, quoniam nec corpus domini farina esse potest, nisi utrumque, scilicet farina et aqua, adunatum fuerit». <ex quo>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, tertia pars, q. 74 art. 7 arg. 1: «Dicit enim Cyprianus, ad Caecilium, sic calix domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus domini potest esse farina sola , nisi utrumque, scilicet farina et aqua , fuerit adunatum».
¶Nota : Il est ici manifeste que Thomas cite cette source à partir de l’original des lettres de Cyprien tandis que dans la Somme il s’est contenté de suivre la formulation de son commentaire des Sentences qui semble dépendre plutôt du Décret de Gratien, sans recourir à la Catena. [MM2019]
BY ¶Codd. : As115 (145ra) Li446 (239ra) Ed1953 {MM2019}
162 Cyprianus As115 Ed1953 ] Chrysostomus cacogr . Li446
163 aqua As115 Ed1953 ] qua Li446
marg.| {CMT26d8.13} AMBROSIUS. In libro de sacramentis. 164 − Si autem Melchisedech panem et vinum obtulit, quid sibi vult aque mixtio ? Rationem accipe165*. Tetigit Moyses petram et petra undam maximam fudit. «Petra autem erat Christus»cf. Et unus de militibus lancea tetigit latus Christi, et de latere eius aqua fluxit et sanguis, aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret.BZ cg
cf 1Cor. 10, 4.
cg ¶Fons : Ambrosius , De sacramentis, lib. 5, c. 1, par. 2-3, CSEL 73, p. 59.14-60.21; par. 4, p. 60.33-34 sqq: «Sed tu mihi dicis: 'Quomodo ergo Melchisedech vinum et panem obtulit? Quid sibi vult admixtio aquae?' Rationem accipe! 3. Primum omnium figura, quae ante praecessit tempore Moysi, quid habet? Quia, cum sitiret populus Iudaeorum et murmuraret, quod aquam invenire non posset, iussit deus Moysi, ut tangeret petram de virga. Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut apostolus dicit: Bibebant autem de consequenti petra, petra autem erat Christus. Non inmobilis petra, quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium: 'Moyses', hoc est propheta, 'virga', hoc est verbo dei: Sacerdos verbo dei tangit petram, et fluit aqua et bibit populus dei. Tangit ergo sacerdos calicem, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam et bibit populus dei, qui dei gratiam consecutus est. 4. Didicisti ergo hoc? Accipe et aliud: In tempore dominicae passionis cum sabbatum magnum instaret, quia vivebat dominus noster Iesus Christus vel latrones, missi sunt, qui percuterent eos. Venientes invenerunt defunctum dominum nostrum Iesum Christum. Tunc unus de militibus lancea tetigit latus eius , et de latere eius aqua fluxit et sanguis. Quare aqua, quare sanguis? Aqua, ut mundaret, sanguis, ut redimeret». [MM2020]
BZ ¶Codd. : As115 (145ra) Li446 (239ra) Ed1953 {MM2020}
164 In libro Li446] om. Ed1953
165 Rationem accipe] inv. Ed1953
marg.| {CMT26d8.14} REMIGIUS. − Sciendum etiam, quod, ut Ioannes dicitch, “aque multe populi sunt”. Et quia nos oportet semper manere in Christo, et Christum in nobis vinum aque mixtum offertur, ut ostendatur quia caput et membra, id est Christus et Ecclesia, unum sunt corpus; vel ut demonstretur quia nec Christus passus est absque amore nostre redemptionis, nec nos salvari possumus absque illius passione.
ch Cf. Apc. 17, 15.
marg.| { CMT26d8.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 166* {hom.83} − Quia vero de passione et cruce eis locutus erat, consequenter eum qui de resurrectione est sermonem inducit, dicens:
166 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,29 
Dico autem vobis: Non bibam. Amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei.
marg.| Regnum autem resurrectionem suam nominat. Ideo autem hoc de resurrectione dixit, quod scilicet cum apostolis esset bibiturus, |pecia 52| 167 ne aliqui existimarent phantasiam esse resurrectionem. Et ideo persuadentes hominibus de Christi resurrectione dixeruntcisimul comedimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis. Per hoc ergo ostendit quod videbunt eum suscitatum, et cum ipsis rursus erit. quod autem dicit novum, clare intelligendum est nove, id est novo modo, non quasi corpus passibile habens, et indigens cibo. Non enim post resurrectionem comedit et bibit quia cibo indigeret, sed propter resurrectionis certitudinem. Quia vero sunt quidam heretici in sacris mysteriis aqua utentes, non vino, demonstrat per hec verba quoniam et cum sacra mysteria tradidit, vinum dedit, quod et resuscitatus bibit propter hoc dicit ex hoc genimine vitis; vitis enim vinum, non aquam generat.
ci Act. 10, 41.
167 pecia 52] = Gz378
marg.| {CMT26d8.16} HIERONYMUS. − Vel aliter . [a] De carnalibus Dominus transit ad spiritualia. Quod vinea de Egypto transplantata populus sit Israel, sacra Scriptura testatur. Dicit ergo Dominus se de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno Patris. Regnum patris fidem puto esse credentium. Ergo cum Iudei regnum receperint patris, [c] tunc de vino eorum Dominus bibet. [b] Attende autem quod dicat patris, et non Dei; omnis enim pater nomen est filii; ac si diceret cum crediderint in Deum patrem, et adduxerit eos pater ad filium.cj
cj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 251.1158-252.1170: «Dico autem uobis: non bibam a modo de hoc genimine uitis usque in diem illum cum illud bibam uobis cum nouum in regno patris mei. [a] de carnalibus transit ad spiritalia. quod uinea de aegypto transplantata populus israhel sit cui per hieremiam dominus loquitur: ego te plantaui uineam ueram, quomodo mutata es in amaritudinem uitis alienae, et esaias propheta in cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim scriptura testatur. dicit ergo se dominus de hac uinea nequaquam esse bibiturum nisi in regno patris sui. regnum patris fidem puto esse credentium, apostolo quoque id ipsum confirmante: regnum dei intra uos est. ergo cum iudaei receperint regnum patris, [b] adtende quid dicat patris, non dei; omnis pater nomen est filii; cum, inquam, crediderint in Deo patre et adduxerit eos pater ad filium, [c] tunc de uino eorum bibet dominus et in similitudinem Ioseph regnans in aegypto inebriabitur cum fratribus suis». [FG2013]
marg.| {CMT26d8.17} REMIGIUS. − Vel aliter . Non bibam de genimine vitis huius id est non ultra synagoge carnalibus oblationibus delectabor, in quibus illa paschalis agni immolatio precipuum locum tenere solebat. Aderit autem tempus mee resurrectionis, et dies in quo in regno patris constitutus, id est gloria eterne immortalitatis sublimatus, vobiscum illud bibam novum, hoc est de salvatione illius populi iam renovati per aquam baptismatis, quasi novo gaudio letabor.
marg.| {CMT26d8.18} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter . Cum dicit   bibam illud novum, vult intelligi hoc vetus esse. Quia ergo de propagine adam, qui vetus homo appellatur, corpus suscepit, quod in passione morti traditurus erat unde etiam per vini sacramentum commendavit sanguinem suum, quid aliud novum vinum quam immortalitatem renovandorum corporum intelligere debemus? Quod autem dicit   vobiscum bibam , etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit; vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem esse dictum accipiendum est nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo, ut spes rei future iam letitiam presentem afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat utique eadem corpora resurrectura secundum innovationem celestem, que nunc secundum terrenam vetustatem sunt moritura.ck
ck ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 43, CCSL 44B, p. 33.-34.18: «Quod dominus dicit sub tempus passionis discipulis: non bibam amodo de hac generatione uitis usque in diem illum, cum illud bibam uobis cum nouum in regno patris mei, uult intellegi hoc uetus esse, cum illud nouum dicit. quia ergo de propagine adam, qui uetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat, unde etiam per uini sacramentum commendat sanguinem suum, quid aliud nouum uinum nisi immortalitatem renouatorum corporum intellegere debemus? quod cum dicit uobis cum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit; uobis cum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innouationem dictum accipiendum est. nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum christo, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. quod autem de hoc genimine uitis etiam illud nouum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innouationem caelestem, quae nunc secundum terrenam uetustatem moritura sunt. si autem uitem, de cuius uetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos iudeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus christi per nouitatem uitae accessuram, cum ingressa plenitudine gentium omnis Israel saluus fiet». [FG2017]
marg.| {CMT26d8.19} HILARIUS. 168* − Videtur autem ex hoc quod Iudas cum eo non biberit quia non erat bibiturus in regno cum universos tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur.CA cl
cl ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 30 § 2.1-6 sqq., SChr 258, p. 222: «Post quae Iudas proditor indicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur; dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Nam discessisse statim hinc intelligitur, quod cum turbis reuersus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno, cum uniuersos tunc bibentes ex uitis istius fructu bibituros se cum postea polliceretur».
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT26d8.19 CMT26d8.20 (vide notam) CIO13d4.20 . [MM2020]
CA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
168 Hilarius] Augustinus Li446, + in Matthaeum Ed1953
marg.| { CMT26d8.20} GLOSSA<TOR>. − Sed, sustinendo aliorum sanctorum sententiam quod scilicet Iudas sacramenta receperit a Christo, dicendum est quod 169* dicit vobiscum , ad plures eorum, non ad omnes 170 referendum esse.CB cm
cm ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral.>  Thomas de Aquino, CMT26d8.19 CMT26d8.20 CLC22d6.3 CIO13d4.20 CIO13d4.25 ; In IV Sent., d. 11 q. 3 a. 2, praesertim qa. 1 ; Summa theologiae, IIIa, q. 81 a. 2.
¶Nota : Cette sentence fait écho à la thèse que Thomas soutient dans le commentaire des Sentences et la Somme de théologie où il se ralie à l’avis de Denis (Hierarchia ecclesiastica 3, 3, 1, Dyonisiaca, p. 1177), Chrysostome (cité en CLC22d6.3) et Augustin (cité en CMT26d8.20) contre Hilaire de Poitiers (cité en CMT26d8.19)
CB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
169 quod] + hic Ed1953
170 ad omnes] ad ôs ad oms Li446
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 9 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 26, 30 // Mc. 14, 26]
[Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d9.1} ORIGENES. 171*{tract.35} − Discipulos qui acceperant benedictionis panem, et biberant calicem gratiarum actionis, docebat Dominus pro his omnibus hymnum dicere Patri.
Unde dicitur:
171 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,30 
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
marg.| ut de alto transirent ad altum, quia fidelis non potest aliquid agere in convalle.
marg.| {CMT26d9.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 172* {hom.83} − Audiant quicumque, velut173* porci, simpliciter manducantes cum ebrietate surgunt, cum deceret gratias agere, et in hymnum mensam desinere. Audiant quicumque ultimam orationem in sacris mysteriis non exspectant. Ultima enim oratio misse illius hymni est signum. Gratias ergo egit antequam sacra mysteria discipulis daret ut et nos gratias agamus. Hymnum dixit postquam dedit ut et nos hoc ipsum faciamus.CC
CC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
172 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
173 velut Li449 T47 ] veluti Ed1953
marg.| {CMT26d9.3} HIERONYMUS. − Iuxta hoc exemplum salvatoris qui pane Christi et calice saturatus et inebriatus fuerit, potest laudare Deum et conscendere montem Oliveti ubi laborum refectio dolorisque solacium et veri luminis notitia est. CD cn
cn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 252.1174-1177: «Et hymno dicto exierunt in montem oliueti. hoc est quod in quodam psalmo legimus: manducauerunt et adorauerunt omnes pingues terrae. iuxta hoc exemplum qui pane saluatoris et calice saturatus et inebriatus fuerit, potest laudare dominum et conscendere montem oliueti ubi laborum refectio doloris que solacium et ueri luminis notitia est». [FG2013]
CD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT26d9.4} HILARIUS. 174* {c.30} − Per hoc etiam ostendit quod homines consummati in universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio exultationeque communi in celestem gloriam efferuntur.
174 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d9.5} ORIGENES. 175* {tract.35} − Apte etiam mons misericordie est electus, ubi pronuntiaturus fuit scandalum infirmitatis discipulorum, iam tunc paratus ut non repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet revertentes.
Unde sequitur:
175 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,31 
Tunc dixit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte.
marg.| {CMT26d9.6} HIERONYMUS. − Predicit quidem quod passuri sunt, ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes penitentiam, liberentur.co
co ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 252.1179-1181: «Tunc dicit illis iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. praedicit quod passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes paenitentiam liberentur. et signanter addidit: in ista nocte scandalum patiemini, quia quomodo qui inebriantur nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur in nocte et in tenebris sustinent. nos uero dicamus: nox praeteriit, dies autem adpropinquauit». [FG2013]
marg.| {CMT26d9.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 176* {hom.83} − In quo etiam docet nos, quales ante crucem fuerunt discipuli, et quales post crucem. Etenim qui neque cum Christo, dum crucifigebatur, stare poterant, post mortem Christi adamante fuerunt fortiores. Fuga enim discipulorum et timor demonstratio est mortis Christi, ut confundantur qui heresi marcionis egrotant. Si enim neque ligatus est, neque crucifixus, unde Petro et reliquis apostolis incussus est tantus timor?
176 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d9.8} HIERONYMUS. − Et signanter addit in ista nocte quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et tenebris sustinent.cp
cp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 252.1181-1184: «Tunc dicit illis iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. praedicit quod passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes paenitentiam liberentur. et signanter addidit: in ista nocte scandalum patiemini, quia quomodo qui inebriantur nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur in nocte et in tenebris sustinent. nos uero dicamus: nox praeteriit, dies autem adpropinquauit». [FG2013]
marg.| {CMT26d9.9} HILARIUS. 177* {c.30} − Huius etiam predictionis fides auctoritate prophetie veteris continebatur.
Unde sequitur:
177 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
marg.| {CMT26d9.10} HIERONYMUS. − Hoc aliis verbis in Zacharia prophetacqscriptum est, et ex persona prophete ad Deum dicitur: percute pastorem, et dispergentur oves. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errantium fiat unus grex, et unus pastor.cr
cq Za. 13, 7.
cr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 252.1187-1194: «Scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. hoc aliis uerbis in zacharia propheta scriptum est et, ni fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: percute pastorem et dispergantur oues, sexagesimo quoque octauo psalmo qui totus a domino canitur huic sensui congruente: quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt. percutitur autem pastor bonus ut ponat animam pro ouibus suis et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor. de hoc testimonio in libello quem de optimo genere interpretandi scripsimus plenius dictum est». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, Catena aurea (Mc. 14, 26-31) § 7 (Beda) [FG2017]
marg.| {CMT26d9.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 178* {hom.83} − Hanc autem prophetiam inducit, simul quidem suadens eis attendere semper que scripta sunt, simul etiam ostendens quoniam secundum Dei consilium crucifigebatur, et undique monstrans non alienum se esse a veteri testamento qui in eo prenuntiabatur. Non autem permisit eos in tristibus permanere; sed et leta prenuntiat, dicens:
178 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,32 
Postquam autem resurrexero, precedam vos in Galileam.
marg.| Non enim confestim post resurrectionem in celo eis apparuit, neque in longam quamdam regionem, ut eis appareat, vadit; sed in ipsa gente et in ipsis fere regionibus ut et hinc crederent quoniam qui crucifixus est ipse est qui resurrexit. Propter hoc etiam se in Galileam abire dicit, ut a timore Iudeorum liberati crederent ei quod dicebatur.
marg.| {CMT26d9.12} ORIGENES. 179* {tract.35} − Predicit etiam hoc eis, ut qui ad modicum disperguntur, scandalum passi, post congregentur a resurgente Christo et precedente eos in Galileam gentium.
179 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| marg.|marg.| {CMT26d9.13} HILARIUS. 180* {c.30} − Sed Petrus intantum et affectu et caritate Christi efferebatur ut et imbecillitatem carnis sue et fidem verborum Domini non contueretur, quasi dicta eius efficienda non essent.
Unde sequitur:
180 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,33 
Respondens Petrus ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
marg.| {CMT26d9.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 181* {hom.83} − Quid ais, o petre propheta dicitcs: « Dispergentur oves », et Christus confirmavit quod dictum est, et tu dicis nequaquam. Quando dixitct: « Unus ex vobis me tradet », timebas ne tu esses traditor, quamvis nihil tibi tale conscius eras; nunc autem, manifeste eo dicente quoniam omnes scandalizabimini, contradicis. Sed quia erutus erat ab anxietate quam de proditione habuerat, confidens de reliquo, dicebat: E go numquam scandalizabor.
cs Za. 13, 7.
ct Mt. 26, 21.
181 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d9.15} HIERONYMUS. − Non tamen est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum salvatorem.cu
cu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 253.1196-1200: «Respondens autem petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint, ego numquam scandalizabor. Non est temeritas nec mendacium; fides est apostoli petri et ardens affectus erga dominum saluatorem de quo supra diximus». [FG2013]*
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC14d7 (Beda). [FG2017]
marg.| {CMT26d9.16} REMIGIUS. − Quod ergo ille dicit previdendo, iste denegat amando; ubi moraliter instruimur ut quantum confidimus de arbore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate. videtur tamen accusabilis Petrus, et quoniam contradixit, et quoniam aliis seipsum preposuit, et tertio quoniam totum sibi attribuit, quasi fortiter esse perseveraturus. Ut hoc igitur in eo sanaret, permisit fieri eius casum, non impellens eum ad negandum, sed eum sibi deserens, et naturam humanam de fragilitate convincens.
marg.| {CMT26d9.17} ORIGENES. 182* {tract.35} − Unde alii discipuli scandalizati sunt in Iesu, Petrus autem non solum scandalizatur, sed abundantius relinquitur ut ter denegaret.
Unde sequitur:
182 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,34 
Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
marg.| {CMT26d9.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Potest autem movere quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias evangeliste premittunt, quibus premonitus Petrus, illam presumptionem proferret, vel cum Domino vel pro Domino moriendi; ita ut cogant intelligibiliter eum expressisse presumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus: [b] sicut etiam post resurrectionem ter illum interrogat utrum illum amet, et mandatum de pascendis ovibus ter precepit. Quid enim habent hec verba Matthei vel sententie simile illis vel quibus secundum Ioannem, vel quibus secundum Lucam Petrus protulit presumptionem suam? Marcus autem pene ipsis verbis hoc commemoratcvquibus et Mattheus, nisi quod distinctius quemadmodum futurum esset, expressit dictum esse a Domino: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus . Unde nonnullis, qui parum attendunt, Marcus videtur non congruere ceteris tota enim negatio Petri trina est. Que [c] si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres evangeliste, qui dicunt dixisse Dominum, quod antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Sed quia ante primum galli cantum cepta est illa trina negatio, attenderunt tres evangeliste non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, et quando incepta, id est ante galli cantum quamquam in anima eius et ante primum galli cantum tota possit intelligi, quoniam ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet quia trina negatio, etiam trinis negantis vocibus, ante galli cantum cepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tamquam si alicui diceretur antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis non utique si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet, et post primum galli cantum finiret; ideo dicendum erat falsum fuisse predictum183.cw
cv Mc. 14, 30.
cw ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 2, § 5, CSEL 43, p. 272.22-273.8: «Sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus petrus illam praesumtionem proferret uel cum domino uel pro domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumtionem suam diuersis locis sermonis christi et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 2, § 6, CSEL 43, p. 273.9-275.11: «Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idem que ter praecipit. […] sic prorsus et Marcus. Quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum iohannem uel quibus secundum lucam petrus rettulit praesumtionem suam? et hic ergo ita sequitur: respondens autem petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi petrus: etiamsi oportuerit me mori te cum non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus evangelium animo induuntur hostili. tota enim petri negatio trina negatio est». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 2, § 7, CSEL 43, p. 275.25-278.4: «Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse uiderentur tres, quorum mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, lucas autem: dico tibi, petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me, iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. diuersis enim uerbis et uerborum ordine eamdem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. [..] ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent pulsato interrogationibus pectore uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde adque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. tamquam si alicui diceretur hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistulam, in qua mihi ter conuiciaberis, non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum». [FG2013]
183 predictum] om. Li446* (al. m. compl.)
marg.| {CMT26d9.19} ORIGENES. 184*{tract.35} − Queres autem si possibile erat ut non scandalizaretur Petrus, semel salvatore dicentecx: « Omnes vos scandalum patiemini in me ». Ad quod aliquis respondebit, quoniam necesse erat fieri quod predictum erat a Iesu; alius autem dicet, quoniam qui exoratus a ninivitis, que predixerat per ionam non fecit, possibile fuit ut repelleret etiam scandalum a Petro deprecante. Nunc autem promissio eius audax in affectu quidem prompto, non tamen prudenti, facta est ei causa ut non solum scandalizaretur, verum etiam ter denegaret. postquam autem cum affirmatione iuramenti pronuntiavit, dicet aliquis quod non erat possibile ut non denegaret. Si enim iuramentum erat Christi amen, mentitus fuisset dicendo amen dico tibi, si verum dixisset Petrus, quia non te negabo. videntur autem mihi ceteri discipuli cogitantes quod primum fuerat dictum omnes vos scandalum patiemini. ad hoc autem quod dictum est Petro amen dico tibi, promiserunt similiter Petro, quia non erat comprehensi in illa prophetia.
Unde sequitur:
cx Mt. 26, 31.
184 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,35 
Ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
marg.| Hic etiam Petrus, nescit quid loquatur cum Iesu enim mori pro omnibus moriente hominum non erat quoniam omnes fuerant in peccatis, et omnes opus habebant ut pro eis alius moreretur, non ipsi pro aliis.
marg.| {CMT26d9.20} RABANUS. − Sed quia intellexerat Petrus Dominum, pre timore mortis eum se predixisse negaturum, ob hoc dicebat, quod licet periculum immineret mortis, nullo modo ab eius fide posset avelli; et similiter alii apostoli per ardorem mentis non timuerunt damnum mortis; sed vana fuit presumptio humana sine protectione divina.
marg.| {CMT26d9.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 185* {hom.83} − Hinc ergo magnum discimus dogma quod186* non sufficit desiderium hominis nisi divino aliquis potiatur auxilio.CE
CE ¶Codd. : Li446 Mt366 {MM2020}
185 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
186 quod] quia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 10 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d10.1} REMIGIUS. − [b] Paulo superius evangelista dixerat quia hymno iam dicto exiit cum discipulis in montem Oliveti et, ut187 ostenderet ad quem188 locum ipsius montis diverterit, [a] consequenter adiunxit:
187 et ut] et non As115
188 ad quem] aquem ! Li446
Numérotation du verset Mt. 26,36 
Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani.CF cy
cy ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 26, 36), c. 93, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 278ra ; c. 93, BAV, Vat. lat. 648, f. 248rb : «[a] Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani [+ etc. V648] [b] Paulo superius refert sanctus evangelista quia tradito Dominus mysterio corporis et sanguinis sui discipulis et ymno iam dicto exiit cum eis in montem Oliveti. Et ut ostenderet ad quem locum ipsius monti [montis V638] diverterit secutus [subiunxit V638] atque ait :   Tunc venit Ihesus cum illis in villam [+ etc. V648]». [MM2020]
CF ¶Codd. : As115 (146rb) Li446 ( 241ra ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d10.2} RABANUS. − Lucas dicit: « In montem Oliveti »cz; Ioannes: « trans torrentem Cedron », quod idem est quia189* Gethsemani et est locus in quo oravit ad radicem Montis Oliveti, ubi hortus est, ubi etiam Ecclesia est edificata.CG da
cz Luc. 22, 40.
da ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 26, PL 162, 1472D: «Lucas dicit in montem Oliveti, Joannes trans torrentem Cedron, quod idem est, quia Gethsemani locus, in quo oravit, est ad radicem montis Oliveti, ubi est hortus, et ubi etiam ecclesia aedificata est».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 26, 36) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 81a marg.], ed. Gloss-e : «  In villam que dicitur Gethsemani . Lucas: «In montem Olivarum». Iohannes: «Trans torrentem Cedron» quod idem est, quia Gethsemani locus in quo oravit est ad radicem montis Oliveti ubi est hortus. Gethsemani interpretatur ‘vallis pinguium’ et loca et tempora plena sunt figuris. Cum in monte orat, sursum nos habere cor in oratione docet. Cum in valle, et hoc in valle pinguium, docet in oratione humilitatem et interne pinguedinem dilectionis esse servandam».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 699.24-27: «In Luca ita scriptum est: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum, et in Iohanne: Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus. Quod nullo modo contrarium est Matthaeo, qui de Gethsamani narrauit. Monstratur enim usque hodie locus Gethsamani, in quo Dominus orauit, ad radices montis Oliueti, ubi intellegimus illum fuisse hortum, de quo Iohannes narrauit, nunc que desuper ecclesia aedificata constat. Interpretatur autem Gethsamani 'uallis pinguium' siue 'pinguedinum'.
¶Nota : Thomas identifie Raban et Anselme comme sources de la Glose. Il retient le texte d’Anselme mais attribue la sentence à Raban, source de l’un et de l’autre. [MM2020]
CG ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
189 quia] quod Ed1953
marg.| {CMT26d10.3} HIERONYMUS. − Gethsemani interpretatur ‘vallis pinguissima’, in qua iussit discipulos sedere paulisper190, et exspectare redeuntem, donec pro cunctis Dominus solus oraret.CH db
db ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 253.1210-1211: «Tunc uenit iesus cum illis in uillam quae dicitur gethsemani et dixit discipulis suis: sedete hic donec uadam illuc et orem. Gethsemani interpretatur uallis pinguissima in qua iussit discipulos sedere paulisper et exspectare redeuntem donec pro cunctis Dominus solus oraret». [FG2013]*
CH ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {FG2017} {MM2020}
190 paulisper] paulus que praem. Li446 * (al. m. cancel.)
marg.| {CMT26d10.4} ORIGENES. 191*{tract.35} − Non enim conveniebat ut ibi caperetur ubi cum discipulis manducaverat pascha; conveniebat autem et priusquam proderetur orare, et eligere locum mundum ad orationem.
Unde sequitur:
191 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc et orem.
marg.| {CMT26d10.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 192* {hom.84} − Hoc autem dicit, quia discipuli indivisibiliter sequebantur Christum; consuetudo enim ei erat sine discipulis orare; hoc autem faciebat erudiens nos in orationibus quietem nobis constituere, et solitudinem querere.
192 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d10.6} DAMASCENUS. In libro tertio. 193* − Sed cum oratio sit ascensus intellectus ad Deum vel petitio decentium a Deo, qualiter Dominus orabat? Neque enim ascensione que ad Deum est, indigebat intellectus eius, semel secundum personam Deo Verbo unitus, neque194* ea que a Deo est petitione. Unus enim Deus et homo Christus est. Sed formans in seipso quod nostrum est, docuit nos a Deo Patre petere et ad ipsum extendi. Sicut enim passiones sustinuit ut triumphans nobis adversus eas victoriam195* tribueret, ita orat, nobis viam faciens ad eam que ad Deum est ascensionem, et pro nobis « omnem iustitiam implens »dc, et reconcilians196 nobis patrem suum, et ut principium ipsum honorans, et monstrans quod non est Deo contrarius.CI dd
dc Io. 11, 41-42.
dd ¶Fons : Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 68.1 (3, 24) , ed. E. M.   Buytaert , p. 267.3-268.17 (PG 94, 1089D -1092A): «Oratio est ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo. Qualiter igitur Dominus in Lazaro et tempore passionis orabat? Neque enim ascensione quae ad Deum indigebat sanctus eius intellectus, semel secundum hypostasim Deo verbo unitus; neque ea quae a Deo petitione: unus enim est Christus; sed nostram propriam faciens personam, et formans in seipso quod nostrum, et subscriptio nobis fiens et docens nos a Deo Patre petere, et ad ipsum extendi, et per sanctum eius intellectum dirigens nobis eam quae ad Deum ascensionem. Quemadmodum enim passiones sustinuit, nobis eam quae adversus ipsas victoriam bravium tribuens; ita et orat nobis viam faciens, ut dixi, ad eam quae ad Deum ascensionem, et pro nobis ‘’omnem iustitiam implens’’, ut dixit ad Iohannem, et reconcilians nobis sui ipsius Patrem, et ut principium et causam sui ipsius hunc honorans, et monstrans quod non est antitheos (id est Deo contrarius)».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Super Ps., prol., § 9. [MM2015]*
CI ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
193 In libro tertio Li446 ] De fide orthodoxa Ed1953
194 neque] + etiam Ed1953
195 nobis - adversus..victoriam] inv. Ed1953
196 implens et reconcilians] in et reconcilians implens Li446 * (sec. m. corr.)
marg.| {CMT26d10.7} REMIGIUS. − [1] Cum autem Dominus in monte oravit, docuit nos in oratione pro celestibus Dominum supplicare. Cum vero in villa oravit, nos instruxit ut in oratione semper humilitatem servare studeamus. [2] Pulchre197* etiam 198* appropinquans passioni, in valle pinguedinum199* orasse dicitur, ut demonstraret200 quia201* per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis mortem pro nobis suscepit*202. Moraliter etiam nos instruxit ut non gestemus cor aridum a pinguedine caritatis.CJ de
de ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 26, 36), c. 93, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 278rb ; c. 93, BAV, Vat. lat. 648, f. 248rb -va : «[1] Cum enim in monte oravit, nos tacite docuit terrena despicere et celestia amare temporalia deserere et eterna semper appetere et in oratione tantum pro celestibus bonis Dominum supplicare. Cum vero in villa oravit, nos eque tacite instruxit ut in oratione semper humilitatis virtutem servare studeamus […] [2] Pulchre Dominus appropinquans passioni, in villa Gethsemani id est in villa pinguedinum orasse dicitur, ut per hoc demonstraret quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis mortem pro nobis suscepit. Humilitas siquidem et caritas eum de celis traxit ad terras. […] In eo etiam quod in valle pinguedinis oravit nos moraliter instruxit ut nos non gestemus [habeamus V648] aridum cor a pinguedine [ad pinguedinem V648] fraterne dilectionis». [MM2020]
197 Pulchre] Rabanus praem. Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
198 etiam] autem Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
199 pinguedinum] pinguedinis Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
200 demonstraret] demonstrare As115
201 quia] quod Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
202 suscepit] susceperit Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT26d10.8} RABANUS. 203* − Appropinquans etiam 204* morti Dominus, in valle pinguedinis oravit quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis subiit mortem205*.CK df
df ¶Fons : Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 700.50 sqq.: «Quantum uero ad ipsam Dominicae passionis dispensationem pertinet, apte appropians morti Dominus in ualle pinguedinis orauit, quia per uallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit». [MM2020]
203 Rabanus codd. Ed1657 ] Remigius Ed1470 Ed1570 Ed1953
204 etiam codd. Ed1657] om. Ed1470 Ed1570 Ed1953
205 subiit mortem] inv. Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT26d10.9} REMIGIUS. 206* − [a] Quia vero fidem discipulorum et constantiam devote sibi voluntatis acceperat sed turbandos et dispergendos illos207* presciebat. Ideo iussit eos in loco sedere. [c] Nam sedere requiescentis est. [b] Laboraturi enim erant eum negaturi. [d] Qualiter autem progressus sit, manifestat cum subiungit208*:
206 Remigius Li446 Mt366 Ed1657] om. Ed1470 Ed1570 Ed1953
207 et dispergendos – illos] inv. Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
208 subiungit] subiungitur Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,37 
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei, cepit contristari et mestus esse.
marg.| Illos videlicet assumpsit quibus in monte claritatem sue maiestatis ostenderat.CL dg
dg ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 26, 36-37), c. 93, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 278va ; c. 93, BAV, Vat. lat. 648, f. 248va : «[a] Fidem discipulorum et constantiam devote sibi voluntatis eorum accepit sed et turbandos* et dispergendos illos presciebat et ideo iussit eos in loco sedere donec ille pergeretur [progrederetur V648]. Orare enim his verbis ostenditur quia ideo voluit diem iudicii omnibus esse occultum quatenus omnes sint parati et vigilantes**. [b] Laboraturi quippe erant et eum communis negaturis [negaturi V648] et idcirco iussit eos sedere id est in loco requiescere. [c] Nam sedere aliquando etiam requiescentis est. [d] Qualiter autem progressus sit, manifestat cum subiungit: Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei, cepit contristari et mestus esse [+ etc. V648]. Illos videlicet assumpsit quibus in montem claritatem sue magestatis [maiestatis V648] ostendit».
*et turbandos] perturbandos V648
* *enim his verbis… parati et vigilantes] om. V648 [MM2020]
marg.| {CMT26d10.10} HILARIUS. 209* {c.31} − Sed quia dicit cepit contristari et moestus esse 210, hereticorum omnis hic sensus est211 ut opinentur metum mortis in Dei212 filium incidisse, quia asserunt non de eternitate prolatum, neque de infinitate paterne substantie extitisse, sed ex nihilo per eum qui omnia creavit, effectum. Et ideo in eo doloris anxietas, ideo213 metus mortis ut qui mortem timere potuit et mori possit. Qui vero mori potuit, licet in futurum erit, non tamen per eum qui se genuit ex preterito, sit eternus. Quod si per fidem capaces evangeliorum essent, scirent verbum in principio214 Deum, et hoc in principio apud Deum, et eamdem eternitatem esse 215* gignentis et geniti. Sed si virtutem illam incorrupte substantie, imbecillitatis sue sorte assumptio carnis infecerit, ut sit ad dolorem infirma, ad mortem trepida, iam et corruptioni subdita erit; ac sic eternitate demutata in metum, hoc quod in ea est poterit aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est, et qualis est, talis eternus est216*. Mori igitur nihil in Deo potuit nec217 ex se metus Deo ullus est.CM
209 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
210 Hilarius – Sed quia... esse] inv. Li446
211 est] om. Ed1470
212 in Dei] inde Ed1470
213 ideo] non Ed1470
214 Deum] Domini As115, Domini praem. Li446
215 eternitatem esse] inv. Ed1470 Ed1953
216 eternus est Mt366 ] inv. Li446, semper praem. Ed1470 Ed1953
217 nec] neque Li446
marg.| {CMT26d10.11} HIERONYMUS. − Nos autem ita dicimus hominem passibilem a Deo filio susceptum ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei filius non putative, sed vere, omnia que Scriptura testatur, secundum illud quod pati poterat; secundum scilicet substantiam assumptam.dh
dh ¶Fons : Hieronymus (  pseudo) , Epist. 16, PL 30, 181 [CPL633] <revera>   Pelagius , Libellus fidei [CPL731],   § 5, PL 45, 1717: «Nos autem dicimus susceptum ita a Deo Filio passibile nostrum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei Filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi. Secundum illud passus est, quod pati poterat, id est non secundum illam substantiam quam assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum Divinitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater». [FG2013]*
marg.| {CMT26d10.12} HILARIUS. Decimo de Trinitate. 218* {lib.10} − Puto autem non alia hic ad timendum quam passionis et mortis causa a quibusdam pretenditur. Interrogo autem eos qui hoc ita existimant, an ratione subsistat ut mori timuerit qui omnem ab apostolis timorem mortis expellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus quid enim ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est qui pro se morientibus vitam rependit deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis sue liberate moriturus si etiam passio honorificatura eum erat, quomodo tristem eum metus passionis effecerat?
218 Decimo] om. Ed1953
marg.| {CMT26d10.13} HILARIUS. Super Mattheum. 219*{c.31} − Quia ergo mestum Dominum fuisse legimus, causas moestitie reperiamus. Admonuerat superius omnes scandalizandos; petrum etiam Dominus ter negaturum esse respondit assumptisque eo et Iacobo et Ioanne, cepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit sed omnis metus illis esse cepit assumptis atque ita non de se orta est, sed de eis quos assumpserat, mestitudo.
219 Super] In Ed1953
marg.| {CMT26d10.14} HIERONYMUS. − Contristabatur ergo Dominus non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et Petrum temeritatis arguerat, sed propter infelicissimum Iudam, et scandalum omnium apostolorum, et reiectionem vel reprobationem populi Iudeorum, et eversionem misere Hierusalem.di
di ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 253.1219-254.1224: «Et adsumpto petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. illud quod supra diximus de passione et propassione etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod dominus, ut ueritatem adsumpti probaret hominis, uere quidem contristatus sit sed, ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari. aliud est enim contristari et aliud incipere contristari. contristabatur autem non timore patiendi qui ad hoc uenerat ut pateretur et petrum timiditatis arguerat, sed propter infelicissimum iudam et scandalum omnium apostolorum et reiectionem populi Iudaeorum et euersionem miserae HHierusalem. Unde et Ionas super ariditate cucurbitae uel hederae contristatur nolens perire quondam tabernaculum suum. si autem tristitiam animi non affectum saluatoris erga perituros sed passionem heretici interpretantur, respondeant quomodo exponunt illud quod ex persona dei per hiezechielem dicitur: et in omnibus istis contristabas me». [FG2013]
marg.| {CMT26d10.15} DAMASCENUS. In libro tertio. 220* − Vel aliter . [b] Omnia que a non ente221* ad esse deducta sunt a conditore, existendi naturaliter desiderium habent et non existere naturaliter 222 fugiunt. Et223* Deus igitur Verbum homo factus habuit hoc desiderium quod demonstravit 224* escam et potum et somnum, quibus scilicet conservatur vita, desiderans225* et naturaliter in226* experientia horum factus227*. Et e contrario desideravit corruptivorum amonitionem228*. Unde et tempore passionis, quam voluntarie sustinuit, habuit mortis timorem naturalem et tristitiam. [a] Est enim timor naturalis, nolente anima229* dividi a corpore, propter ea que ex principio a conditore imposita est naturalem familiaritatem230*.CN dj dk
dj ¶Fons : Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 67.1 (3, 23, PG 94, 1088C1 -1089A), ed. E. M. Buytaert, p. 265.3-6, 9-266.21: «[a] Est enim timor naturalis, nolente anima dividi a corpore, propter eam quae ex principio a conditore imposita est ei naturalem compassionem et familiaritatem, propter quam naturaliter timet et agoniam patitur et renuit mortem. Cuius terminus:"Secundum naturam timor est virtus secundum systolin (id est contractionem) essentiae desiderativa". [b] Si enim ex non ente ad esse deducta sunt a conditore omnia, existendi et non non existendi desiderium habent naturaliter. Horum autem secundum naturam proprium, quae ad systatica (id est ad constitutiva) promotio. Et Deus Verbum igitur, homo factum , habuit hoc desiderium, in sistaticis quidem (id est in constitutivis) naturae promotionem monstrans, escam et potum et somnum desiderans, et naturaliter in experientia horum factus; in corruptivis autem admonitionem, ut tempore passionis voluntarie eam quae ad mortem systolin (id est contractionem) fecerit. Etsi enim lege naturae fiebant quae fiebant, sed non secundum nos coacte. Voluntarie enim naturalis volens suscipere dignatus est. Quare ipse timor et pavor et agonia naturalium est, et indetractibilium passionum, et non subiectarum peccato».
<cuius fons>   Iohannes Damascenus , Expositio fidei, 3.23 (67.3-14), ed. P. B. Kotter, Die Schriften des Johannes von Damaskos, t. 2, Patristische Texte und Studien 12. Berlin, 1973, p. 165-166 [= PG 94, 1088C1 -1089A]: «Τὸ τῆς δειλίας ὄνομα διπλῆν ἔχει τὴν ἔννοιαν. [a] Ἔστι γὰρ δειλία φυσικὴ μὴ θελούσης τῆς ψυχῆς διαιρεθῆναι τοῦ σώματος διὰ τὴν ἐξ ἀρχῆς ὑπὸ τοῦ δημιουργοῦ ἐντεθεῖσαν αὐτῇ φυσικὴν συμπάθειάν τε καὶ οἰκειότητα, δι' ἣν φυσικῶς φοβεῖται καὶ ἀγωνιᾷ καὶ παραιτεῖται τὸν θάνατον. Ἧς ὅρος· «Κατὰ φύσιν δειλία ἐστὶ δύναμις κατὰ συστολὴν τοῦ ὄντος ἀνθεκτική». [b] Εἰ γὰρ τοῦ μὴ ὄντος εἰς τὸ εἶναι παρήχθη ὑπὸ τοῦ δημιουργοῦ τὰ πάντα, τοῦ εἶναι καὶ οὐ τοῦ μὴ εἶναι τὴν ἔφεσιν ἔχει φυσικῶς. Τούτων δὲ κατὰ φύσιν ἴδιον ἡ πρὸς τὰ συστατικὰ ὁρμή. Καὶ ὁ θεὸς λόγος τοίνυν ἄνθρωπος γενόμενος ἔσχε ταύτην τὴν ἔφεσιν ἐν μὲν τοῖς συστατικοῖς τῆς φύσεως τὴν ὁρμὴν ἐνδειξάμενος βρώσεώς τε καὶ πόσεως, ὕπνου τε ἐφιέ μενος καὶ φυσικῶς ἐν πείρᾳ τούτων γενόμενος, ἐν δὲ τοῖς φθαρτικοῖς τὴν ὁρμὴν ὡς τῷ καιρῷ τοῦ πάθους ἑκουσίως τὴν πρὸς τὸν θάνατον συστολὴν ποιήσασθαι».
dk ¶Nota : La Catena réécrit et glose la traduction de Burgundio sans fondement dans le texte grec original de Damascène. [MM2015] [MM2020]
CN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
220 in libro tertio] De fide orthodoxa Ed1953
221 a non ente] a non nente Li446 * , non ante Ed1953
222 desiderium… naturaliter] om. h om. Li446 * ( al. compl. marg. sup .)
223 Et] om. Ed1953
224 quod demonstravit] quo desideravit Ed1953
225 desiderans Li446] om. Ed1953
226 in Li446] om. Ed1953
227 factus Li446 ] usus est Ed1953
228 desideravit corruptivorum amonitionem] corruptiva reformidavit Ed1953
229 nolente anima] quo anima non vult Ed1953
230 ea que ex principio a conditore imposita est naturalem familiaritatem] naturalem familiaritatem quam ei a principio conditor rerum imposuit Ed1953
marg.| {CMT26d10.16} HIERONYMUS. − Dominus ergo noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est; sed ne passio in animo illius dominaretur, per passionem cepit contristari aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari.dl
dl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 253.1216-1219: «Et adsumpto petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. illud quod supra diximus de passione et propassione etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod dominus, ut ueritatem adsumpti probaret hominis, uere quidem contristatus sit sed, ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari. aliud est enim contristari et aliud incipere contristari. Contristabatur autem non timore patiendi qui ad hoc uenerat ut pateretur et petrum timiditatis arguerat, sed propter infelicissimum iudam et scandalum omnium apostolorum et reiectionem populi iudaeorum et euersionem miserae HHierusalem. unde et Ionas super ariditate cucurbitae uel hederae contristatur nolens perire quondam tabernaculum suum. si autem tristitiam animi non affectum saluatoris erga perituros sed passionem heretici interpretantur, respondeant quomodo exponunt illud quod ex persona dei per hiezechielem dicitur: et in omnibus istis contristabas me». [FG2013]*
marg.| {CMT26d10.17} REMIGIUS. − Destruuntur autem in hoc loco Manichei, qui dixerunt illum phantasticum corpus assumpsisse; nihilo minus et illi qui dixerunt eum veram animam non habuisse, sed loco anime divinitatem.
marg.| {CMT26d10.18} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. − Habemus enim evangelistarum narrationes, per quas Christum et natum de beata virgine Maria cognovimus, et comprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento que omnia intelligere sine corpore nemo potest facta esse; nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas ut meminerant narraverunt. Sic ergo isti corpus eum habuisse testantur, sicut et eum habuisse indicant animam affectiones ille que non possunt esse nisi in anima; quas nihilominus eisdem evangelistis narrantibus legimus et miratus est Iesus et iratus et contristatus.dm
dm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 80, § 3, CCSL 44A, p. 235.77-236.88: «Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de uirgine maria cognouimus, et conprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento, quae omnia sine corpore intellegere facta nemo potest. Nec figurate accipienda quisquam uel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas ut meminerant narrauerunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilo minus eisdem evangelistis narrantibus legimus: et miratus est iesus et iratus et contristatus et exhilaratus et multa alia innumerabilia, sicut etiam illa quae coniuncta officia simul et animae et corporis ostendunt: sicuti sunt quod esuriuit, quod dormiuit, quod fatigatus ab itinere sedit, et alia huiuscemodi. Non enim possunt dicere etiam in ueteribus libris dictam esse iram dei et laetitiam et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse consequens, ut Deum habuisse animam credendum sit». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT1d1.36
marg.| {CMT26d10.19} AUGUSTINUS. Quarto decimo de civitate Dei. 231* − Cum ergo in evangelio ista referuntur, non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certissime dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit232 factus est homo. Habemus quidem et nos huiusmodi 233 affectus ex humane conditionis infirmitate. Non autem234 ita Dominus Iesus, cuius infirmitas fuit ex potestate.CO dn
dn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 14, c. 9, CCSL 48, p. 427.68-428.83: «Cum ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritia cordis iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. uerum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo. proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum deum habemus has affectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita dominus iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate». [FG2017]*
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e). [MM2020]
CO ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
231 Decimo quarto] om. Ed1953
232 suscepit animo humano ut cum voluit] om. hom. Li446
233 huiusmodi] huius om. Li446
234 autem] om. Li446
marg.| {CMT26d10.20} DAMASCENUS. In tertio libro. 235* − Quapropter naturales nostre passiones secundum naturam et super236* naturam fuerunt in Christo. Secundum naturam enim, quoniam237* permittebat carni pati que propria. Super naturam autem, quoniam 238* non precedebant in eo voluntatem naturalia. Nihil enim coactum in Christo consideratur sed omnia voluntaria. Volens enim esurivit, volens timuit et tristatus est 239*. Et ideo de manifestatione tristitie subditur:
235 Damascenus in tertio libro] Ambrosius In tertio libro Li446, Damascenus De fide orthodoxa Ed1953,
236 super] supra Ed1953
237 quoniam] quia Ed1953
238 quoniam] quia Ed1953
239 tristatus est] iter. Li446, contristatus est Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,38 
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.CP do
do ¶Fons : Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 64.4 (3, 20 PG 94, 1084A), ed. E. M. Buytaert, p. 260.25-30: «Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam, et super naturam, fuerunt in Christo. Secundum naturam enim movebantur apud ipsum, quando permittebat carni pati quae propria; super naturam autem, non praecedebant in Domino voluntatem naturalia; nihil enim coactum in ipso consideratur, sed omnia voluntaria. Volens enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est». [MM2015]
CP ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
marg.| {CMT26d10.21} AMBROSIUS. Super Lucam. − Tristis autem est non ipse sed anima . Non enim tristis sapientia, non divina substantia sed anima. Suscepit enim animam meam, suscepit corpus meum.CQ dp
dp ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 10, § 61, CCSL 14, p. 363.601-604: «Deinde uerborum ipsorum proprietatem consideremus: tristis est anima mea et alibi: nunc anima mea turbata est ualde non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, diuinitas libera denique: spiritus promtus, caro autem infirma. Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non diuina substantia, sed anima suscepit corpus meum. non me fefellit, ut aliud esset et aliud uideretur: tristis uidebatur et tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Tristis erat, quia nos paruulos relinquebat. Ceterum quam constanter se morti obtulerit scriptura declarat, quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmauit, trepidos prouocauit, proditorem osculi dignatione suscepit». [FG2013]*
CQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d10.22} HIERONYMUS. 240 − Non autem propter mortem, sed usque ad mortem dicitur contristatus, donec apostolos sua liberet passione. Dicant qui irrationabilem Iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur, et noverit tempus tristitie quamvis enim et bruta mereant animalia, tamen non noverunt nec causas, neque tempus usque ad quod debeant contristari.dq
dq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 254.1232-1240: «Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate me cum. quae contristatur, anima est; et non propter mortem sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet passione. quod autem praecipit: sustinete hic et uigilate me cum, non a somno prohibet cuius tempus non erat inminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. dicant qui inrationabilem iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et nouerit tempus tristitiae. quamquam enim et bruta maereant animalia, tamen non norunt nec causas nec tempus usque ad quod debeant contristari». [FG2013]
240 Hieronymus] Origenes Li446
marg.| {CMT26d10.23} ORIGENES. 241*{tract.35} − Vel aliter . Tristis est anima mea usque ad mortem; quasi dicat tristitia cepta est in me, non semper, sed usque ad tempus mortis; ut cum mortuus fuero peccato, moriar et universe tristitie, cuius principium tantum fuit in me.
Sequitur:
241 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Sustinete hic et vigilate mecum.
marg.| Ac si dicat: ceteros quidem iussi sedere ibi, quasi infirmiores, ab agone isto servans eos securos; vos autem quasi firmiores adduxi, ut collaboretis mecum in vigiliis et orationibus tamen et vos manete hic, ut unusquisque in gradu sue vocationis consistat quoniam omnis gratia, quamvis fuerit magna, habet superiorem.
marg.| {CMT26d10.24} HIERONYMUS. − Vel non242* a243 somno prohibet cuius tempus non erat imminente discrimine sed a somno infidelitatis et torpore244 mentis.CR dr
dr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 254.1235-1236: «Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate me cum. quae contristatur, anima est; et non propter mortem sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet passione. quod autem praecipit: sustinete hic et uigilate me cum, non a somno prohibet cuius tempus non erat inminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. dicant qui inrationabilem iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et nouerit tempus tristitiae. quamquam enim et bruta maereant animalia, tamen non norunt nec causas nec tempus usque ad quod debeant contristari». [FG2013]*
<ex quo> =   Rabanus Maurus , In Mt., loc. cit., CCCM 174A, p. 707.9 [MM2020]
242 non] ideo Ed1953
243 a] om. Mt366
244 torpore] corpore Li446
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 11 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d11.1} ORIGENES. 245* {tract.35} − Petrum magis de se confidentem et alios adduxit, ut videant cadentem in faciem et orantem, et discant non magna sed humilia de se sapere, nec veloces esse ad promittendum, sed solliciti ad orandum.
Et ideo dicitur:
245 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,39 
Et progressus pusillum.
marg.| Nolebat enim longe fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare: et qui dixeratds: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde », laudabiliter se humilians cadit in faciem.
Unde sequitur:
ds Mt. 11, 29.
Procidit in faciem suam orans, et dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste.
marg.| Manifestans autem in oratione sua devotionem, quasi dilectus et complacens dispositioni patris, addidit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu docens, ut non oremus fieri nostram voluntatem, sed Dei. Secundum autem quod cepit pavere et tristari, secundum hoc orat calicem passionis transire; et non sicut ipse vult, sed sicut pater; hoc est, non secundum substantiam eius divinam et impassibilem, sed secundum naturam humanam et infirmam: suscipiens enim naturam carnis humane, omnes proprietates implevit, ut non in phantasia habuisse carnem estimaretur sed in veritate. Proprium est autem hominis fidelis primum quidem nolle pati aliquid doloris, maxime quod ducit usque ad mortem, quia homo carnalis est; si autem sic voluerit Deus, acquiescere, quia fidelis est nam sicut multum confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic diffidere non debemus, ne Dei adiutoris nostri impotentiam videamur pronuntiare. notandum et autem, quoniam Marcus quidem et Lucas hoc ipsum scripserunt; Ioannes autem orantem Iesum, ut transiret ab eo calix, non introducit quoniam hi quidem magis secundum humanam naturam eius exponunt de eo quam secundum divinam; Ioannes autem magis secundum divinam. aliter autem Iesus videns qualia erant Iudei passuri petentes eum ad mortem, dicebat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste .
marg.| {CMT26d11.2} HIERONYMUS. − Unde246 signanter dicit calix iste , hoc est populi Iudeorum qui excusationem ignorantie habere non potest247* si me occiderint, habens248* legem et prophetas qui me vaticinantur.CS dt
dt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 255.1250-1254: «Postulat autem non timore patiendi sed misericordia prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. unde et signanter non dixit: transeat a me calix, sed calix iste, hoc est populi iudaeorum qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens legem et prophetas qui me cotidie uaticinantur. attamen reuertens in semet ipsum quod ex hominis persona trepidanter rennuerat, ex dei filii que confirmat, uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. non, inquit, hoc fiat quod humano affectu loquor sed propter quod ad terras tua uoluntate descendi». [FG2013]* ut laud. :
<Paral.>
   Thomas de Aquino, CMT26d11.2 ex quo : Summa theologiae, tertia pars, q. 21 a. 4 ad 1 : « Ad primum ergo dicendum quod illa petitio de translatione calicis diversimode a sanctis exponitur. [...] Vel, secundum Hieronymum, signanter dicit, calix iste, hoc est, populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens legem et prophetas, qui me vaticinantur [...] ».
<ex quo>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 6, c. 22, CCSL 120, lin. 909 sqq. ut laud.
<Paral.>
   Thomas de Aquino, CLC22d11.12
<ex quibus> (differt) Glossa ordinaria (Lc. 22, 41 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 214b] ed. Gloss-e . [MM2022]
CS ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
246 Unde] Vel Mt366
247 potest] possunt Ed1953
248 habens] habentes Ed1953
marg.| {CMT26d11.3} ORIGENES. 249* {tract.35} − Rursus videns quanta utilitas totius mundi esset futura per passionem ipsius, dicebat sed non sicut ego volo, sed sicut tu; id est si possibile est ut sine passione mea omnia ista bona proveniant, que per passionem meam sunt proventura, transeat passio hec a me, ut et mundus salvetur, et Iudei in passione mea non pereant. Si autem sine perditione quorundam, multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat. Calicem autem hunc qui bibitur, passionis in multis locis nominat Scriptura. Bibit autem calicem totum qui patitur pro testimonio quicquid fuerit ei illatum. Effundit autem accipiens qui denegat, ne aliquid patiatur.du
du <Paral.>  Thomas de Aquino, Cf. Summa theologiae, Tertia pars, q. 21 a. 4 ad 1 : « Ad primum ergo dicendum quod illa petitio de translatione calicis diversimode a sanctis exponitur. [...] Ambrosius autem et Origenes et Chrysostomus dicunt quod petiit quasi homo naturali voluntate mortem recusans. Sic igitur, si intelligatur quod petierit per hoc alios martyres suae passionis imitatores fieri, secundum Hilarium; vel si petiit quod timor bibendi calicis eum non perturbaret; vel quod mors eum non detineret, omnino impletum est quod petivit. Si vero intelligitur petiisse quod non biberet calicem passionis et mortis; vel quod non biberet ipsum a Iudaeis, non quidem est factum quod petiit, quia ratio, quae petitionem proposuit, non volebat ut hoc impleretur; sed, ad instructionem nostram, volebat declarare nobis suam voluntatem naturalem, et sensualitatis motum, quam, sicut homo, habebat. [...] ». [MM2022]
249 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d11.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 250 − [a] Et ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, non dixit ‘si facere potes’ sed si fieri potest , velsi possibile est [c] ac si diceretur ‘si vis’. [b] Fieri enim potest quod ille voluerit. Unde et Lucas hoc ipsum planius intimavit. Non enim ait ‘si fieri potest’ sed: « si vis »dv.CT dw
dv Lc. 22, 42.
dw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 4, § 13, CSEL 43, p. 284.8-24: «Quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, [a] ne quis eum putaret patris minuisse potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit si facere potes, sed: si fieri potest; [b] fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, [c] ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu - quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat - satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia [d] lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fieri potest, sed: si uis». [FG2013]
CT ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
250 De consensu evangelistarum] om. Mt366
marg.| {CMT26d11.5} HILARIUS. 251* {c.31} − Vel aliter . Non ait : Transeat a me calix iste. Hec enim252 esset pro se timentis oratio. Quod autem ut a se transeat rogat, non ut253 ipse pretereatur orat, sed ut in alterum illud254 quod a255 se transit, accedat256. Totus igitur supra eos qui passuri erant metus est; atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, dicens transeat calix a me; id est quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia257*, sine sensu doloris, sine metu mortis. Ideo autem ait :  Si possibile est, quia carni et sanguini horum terror est; et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci258*. Quod autem ait :   Non sicut ego volo, sed sicut tu, vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, si cohereditatis sue gloriam sine passionis sue259 difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens :   Non ut ego volo sed ut tu, ait eo quod pater vult ut bibendi calicis in eos ex ipso transeat fortitudo260 quia ex voluntate patris non tam per Christum vinci diabolum quam etiam per eius discipulos oportebat.CU dx
dx <Paral.>  Thomas de Aquino, Summa theologiae, Tertia pars, q. 21 a. 4 ad 1 : « Ad primum ergo dicendum quod illa petitio de translatione calicis diversimode a sanctis exponitur. Hilarius enim, super Mattheum, dicit quod autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, ut sit sensus, quomodo a me bibitur calix passionis, ita ab aliis bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. [...] Ambrosius autem et Origenes et Chrysostomus dicunt quod petiit quasi homo naturali voluntate mortem recusans. Sic igitur, si intelligatur quod petierit per hoc alios martyres suae passionis imitatores fieri, secundum Hilarium; vel si petiit quod timor bibendi calicis eum non perturbaret; vel quod mors eum non detineret, omnino impletum est quod petivit. Si vero intelligitur petiisse quod non biberet calicem passionis et mortis; vel quod non biberet ipsum a Iudaeis, non quidem est factum quod petiit, quia ratio, quae petitionem proposuit, non volebat ut hoc impleretur; sed, ad instructionem nostram, volebat declarare nobis suam voluntatem naturalem, et sensualitatis motum, quam, sicut homo, habebat ».
CU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
251 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
252 enim] autem Li446
253 non ut] ut non Li446
254 illud] id Li446
255 a] ad Li446
256 accedat] excedat Li446
257 diffidentia Li446 ] differentia Ed1953
258 humana – non vici] inv. Ed1953
259 sue] om. Li446
260 fortitudo] firmitudo Li446
marg.| {CMT26d11.6} AUGUSTINUS. In Enchiridion. − Sic igitur Christus hominem gerens ostendit privatam quamdam hominis voluntatem in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, cum dicit: transeat a me etc.261* Hec enim erat humana voluntas proprium aliquid et262* tamquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum263 dirigi, subdit:
261 etc.] om. Ed1953
262 et] om. Ed1953
263 Deum] eum Li446
Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut264 tu
264 sicut] seîe Li446 (cacogr . )
marg.| ac si dicat265*: ‘vide te in me, quia potes266 aliquid proprium velle’; et si Deus aliud267 velit, conceditur hoc humane fragilitati.CV dy
dy ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 3, d. 17, c. 2, § 6, ed. I.   Brady , p. 108.16-19: «Unde hominem gerens, christus ostendit priuatam quandam hominis uoluntatem, in qua et suam et nostram figurauit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana uoluntas erat, proprium aliquid et tamquam priuatum uolens. Sed quia rectum uult esse hominem et ad deum dirigi, subdit: Non quod ego uolo , sed quod tu uis; ac si diceret: Vide te in me, quia potes aliquid proprium uelle, ut deus aliud uelit; conceditur hoc humanae fragilitati ».
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Ps., Ps. 32, sermo 1, § 2, lin. 18 sqq.: «unde gerens hominem christus, et regulam nobis proponens, docens nos uiuere, et praestans nobis uiuere, ostendit hominis quamdam priuatam uoluntatem, in qua suam figurauit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tamquam membra utique pertinemus: pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. haec humana uoluntas erat, proprium aliquid et tamquam priuatum uolens. sed quia rectum corde uoluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curuum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus: uerum non quod ego uolo, ait, sed quod tu, pater. sed quid posset mali uelle christus? quid postremo aliud posset uelle, quam pater? quorum una est diuinitas, non potest esse dispar uoluntas. sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfigurauit, cum ait: esuriui, et dedistis mihi manducare; quos in se transfigurauit, cum furenti et sanctos persequenti saulo clamauit desuper, quem nemo tangebat; saule, saule, quid me persequeris?, ostendit quamdam hominis propriam uoluntatem; ostendit te, et correxit te. ecce uide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium uelle, ut aliud deus uelit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium uelle, difficile est ut non tibi contingat; sed statim cogita qui sit supra te».
<Non hab.>   Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, CSSL 46.
¶Nota : Je n’ai pas identifié la médiation textuelle qui pourrait justifier l’attribution à l’Enchiridion par la Catena. [MM2020]
CV ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
265 dicat] diceret Ed1953
266 potes] + in me quia potes Li446
267 aliud] aid [id est aliquid] Li446 Mt366
marg.| {CMT26d11.7} LEO PAPA. In sermone de Passione. 268 − Hec vox capitis salus est totius corporis269. Hec vox omnes fideles instruit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit. Nam quis mundi odia, quis temptationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores270, nisi Christus in omnibus et pro omnibus Patri diceret: fiat voluntas tua dz. Discant igitur hanc vocem omnes Ecclesie filii ut cum adversitas violente271 alicuius temptationis incumbit, superato timore272 formidinis, accipiant273 tolerantiam passionis.CW ea
dz Mt. 26, 42.
ea ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 58 § 5, versio α, CCSL 138A, p. 347.161-348.173 [= sermo 58 (56) de passione Domini 7, PL 54, 336B-337A]: «Haec uox capitis salus est totius corporis, haec uox omnes fideles instruxit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronauit. Nam quis mundi odia, quis temptationum turbines, quis posset persecutorum (persecutionum β) superare terrores, nisi christus in omnibus et pro omnibus patri diceret (diceret Patri β): Fiat voluntas tua? (+ Discant igitur hanc uocem omnes Ecclesiae filii, magno pretio redempti, gratis iustificati, et cum aduersitas uiolentae alicuius temptationis incumbet, praesidio potentissimae rationis utantur, ut superato tremore formidinis, accipiant tolerantiam passionis α PG54). Hinc iam, dilectissimi, ad perstringendum ordinem dominicae passionis sermo est dirigendus, quem ne uos cumulo prolixitatis oneremus, in quartam feriam diuiso labore, differimus. Aderit precantibus uobis gratia dei, quae mihi soluendi debiti tribuat facultatem».
¶Nota : Contrairement aux autres sentences de ce traité, empruntées en majorité à la version β, celle-ci semble suivre la version α. [MM2015]
CW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
268 sermone] + 7 Ed1953
269 Leo papa In sermone de Passione -- Hec vox capitis salus est totius corporis] inv. Li446 Mt366
270 superare terrores] superparare errores Li446
271 violente] violenter? Li446
272 superato timore] separato tremore Li446
273 accipiant] accipiat Li446
marg.| {CMT26d11.8} ORIGENES. 274* {tract.35} − Pusillum autem progrediente Iesu ab eis, nec una hora potuerunt vigilare, eo absente, propter quod oremus ut nec modicum aliquando Iesus progrediatur.CX
CX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
274 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,40 
Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes.
marg.| {CMT26d11.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 275* {hom.84} − Quia tempus276 intempeste noctis erat, et oculi eorum a tristitia erant gravati.CY
CY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
275 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
276 tempus] om. Li446
marg.| {CMT26d11.10} HILARIUS. 277* {c.31} − Postquam ergo ad discipulos redit, et dormientes deprehendit, Petrum arguit.
Unde sequitur:
277 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et dicit Petro: Sic non potuisti una hora vigilare mecum ?
marg.| Petrum ideo pre omnibus278 ex tribus arguit, quia pre ceteris non se scandalizandum fuerat gloriatus.CZ
CZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
278 pre omnibus] om. Li446
marg.| {CMT26d11.11} CHRYSOSTOMUS. 279* {hom.84} − Sed quia et alii idem dixerunt, omnium etiam infirmitatem arguit. Qui enim mori simul cum Christo elegerant, neque simul cum eo potuerunt vigilare.DA
DA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
279 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d11.12} ORIGENES. 280* {tract.35} − Inveniens autem eos dormientes, suscitat verbo ad audiendum, et precipit vigilare, dicens:
280 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,41 
Vigilate et orate ne intretis in temptationem
marg.| ut primum vigilemus, et sic vigilantes oremus. Vigilat qui facit opera bona et qui sollicite agit ne in aliquid tenebrosum dogma incurrat. Sic enim vigilantis exauditur oratio.DB
DB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT26d11.13} HIERONYMUS. − Impossibile est humanam animam non temptari. Ergo non ait vigilate et orate ne temptemini, sed ne intretis in temptationem; hoc est ne vos temptatio superet.DC eb
eb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 255.1265-1271: «Vigilate et orate ut non intretis in temptationem. inpossibile est humanam animam non temptari. unde et in oratione dominica dicimus: ne nos inducas in temptationem, quam ferre non possumus, non temptationem penitus refutantes sed uires sustinendi in temptationibus deprecantes. ergo et inpraesentiarum non ait: uigilate et orate ne temptemini, sed ne intretis in temptationem, hoc est ne temptatio uos superet et uincat et intra suos casses teneat, uerbi gratia martyr qui pro confessione domini sanguinem fudit, temptatus quidem est sed temptationum retibus non ligatus. qui autem negat, in plagas temptationis incurrit». [FG2013]
DC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d11.14} HILARIUS. 281* {c.31} − Cur autem ne in temptationem venirent admonere eos voluisset orare,282 ostendit dicens:
281 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
282 admonere eos voluisset orare] orare eos admonuisset Li446
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
marg.| Non enim283 de se hoc dicit ad eos enim hic sermo conversus est.DD
DD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
283 enim] utique Li446
marg.| {CMT26d11.15} HIERONYMUS. − Hoc autem est adversus temerarios qui quod crediderint putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de fragilitate carnis timeamus.DE ec
ec ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 255.1275-256.1279: «Hoc aduersum temerarios qui quicquid crediderint putant se posse consequi. itaque quantum de ardore mentis confidimus tantum de carnis fragilitate timeamus. sed tamen iuxta apostolum spiritu carnis opera mortificantur». [FG2013]*
DE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT26d11.16} ORIGENES. 284*{tract.35} − Hic considerandum est utrum sicut omnium caro infirma est, sic omnium spiritus promptus est285; an omnium quidem caro infirma est, non autem et omnium hominum spiritus promptus est, sed tantum sanctorum; infidelium autem et286* spiritus segnis est, et caro infirma. Est autem et alio modo caro infirma eorum solum287 quorum spiritus promptus est, qui cum spiritu prompto opera carnis mortificant. Hos ergo vult vigilare et orare, ut non intrent in temptationem; quoniam qui spiritualior est, sollicitior debet esse, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum.DF
DF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
284 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
285 est] sit Li446
286 et] om. Ed1953
287 solum] solorum Li446
marg.| {CMT26d11.17} REMIGIUS. − Vel aliter . His verbis ostendit se veram carnem ex virgine sumpsisse et veram animam habuisse. Unde et nunc dicit spiritum suum promptum esse ad patiendum, carnem vero infirmam timere dolorem passionis.DG
DG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,42 
Iterum secundo abiit et oravit dicens : Pater mi, si non potest calix iste transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
marg.| {CMT26d11.18} ORIGENES. 288*{tract.35} − Estimo quod calix ille passionis omnino a Iesu fuerat transiturus, sed cum differentia ut si quidem biberet eum, et ab ipso transiret, postmodum et ab universo genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret, ab hominibus autem non transiret. Hunc ergo calicem passionis volebat quidem a se transire, sic ut omnino neque gustaret amaritudinem eius si tamen possibile esset, quantum ad iustitiam Dei. Si autem non poterat fieri, magis volebat ut sumeret eum, et sic transiret ab eo et ab universo hominum genere, quam ut contra voluntatem paternam, bibitionem eius effugeret.DH
DH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
288 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d11.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 289* {hom.84} − Quod quidem secundo vel tertio orat, ex affectu scilicet humane infirmitatis, quo mortem timebat, certificat quod vere factus est homo. Secundo enim vel tertio aliquid fieri, veritatis est maxime demonstrativum in scripturis unde Ioseph dixit Pharaonied: « Quod vidisti secundo ad eam rem pertinens, somnii firmitatis indicium est ».DI
ed Gn. 41, 32.
DI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
289 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d11.20} HIERONYMUS. − Vel aliter . Secundo orat, ut si Ninive, id est gentilitas, aliter salvari non potest nisi aruerit cucurbita, id est Iudea, fiat voluntas patris, que non est contraria filii voluntati, dicente ipso per Prophetamee: « ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui ».ef DJ
ee Ps. 39, 9.
ef ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 256.1282-1285: «Iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest calix iste transire nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. secundo orat ut, si niniue aliter saluari non potest nisi aruerit cucurbita, fiat uoluntas patris, quae non est contraria filii uoluntati dicente ipso per prophetam: ut facerem uoluntatem tuam deus meus uolui». [FG2013]
DJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT26d11.21} HILARIUS. 290* {c.31} − Vel aliter . Passuris discipulis omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit; crucique secum universa quibus infirmamur affixit et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat, quia pati, nisi ex eius passione, non possumus.
290 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d11.22} HIERONYMUS. − Christus autem solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 26,43 
Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati.
marg.| Languescebant enim et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.eg
eg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 256.1287-1289: «Et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. solus erat pro omnibus sicut et solus patitur pro uniuersis. languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione uicina». [FG2013]
marg.| {CMT26d11.23} ORIGENES. 291* {tract.35} − Puto enim quod non tantum corporum oculi quantum animarum gravati erant nondum enim erat eis Spiritus datus; unde non eos reprehendit, sed vadens iterum oravit, docens ut non deficiamus, sed permaneamus in oratione, donec impetremus ea que postulare iam cepimus.
Unde sequitur:
291 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,44 
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem dicens.
marg.| {CMT26d11.24} HIERONYMUS. − Tertio autem oravit, “ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum”292.eh
eh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 256.1292-1293: «Tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora. postquam tertio orauerat ut in ore duorum et trium testium staret omne uerbum et apostolorum timorem sequenti paenitentia inpetrauerat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores et ultro se interficiendum praebet dicit que discipulis suis». [FG2013]
292 Cf. Dt. 19 , 15 ; Mt. 18 , 16 ; 2Cor. 13 , 1.
marg.| {CMT26d11.25} RABANUS. − Vel ideo tribus vicibus Dominus oravit, ut nos a peccatis preteritis veniam, et presentibus malis tutelam, et futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad patrem et ad filium et ad Spiritum sanctum dirigamus et ut integer spiritus noster et anima et corpus servetur.
marg.| {CMT26d11.26} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Non absurde etiam intelligitur propter trinam temptationem passionis ter Dominum orasse. [a] Sicut enim temptatio cupiditatis trina est, ita temptatio timoris trina est. Cupiditati que in curiositate est, opponitur timor mortis sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita et in ista metus amittende talis notitie. Cupiditati vero honoris vel laudis opponitur timor ignominie, et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris.ei
ei ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 47, CCSL 44B, p. 36.2-7: «[a] Sicut temptatio cupiditatis trina est, ita et temtatio timoris trina est. cupiditati quae in curiositate est opponitur timor mortis; sicut enim in illa cognoscendarum rerum est auiditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. cupiditati uero honorum uel laudis opponitur timor ignominiae et contumeliarum. cupiditati autem uoluptatis opponitur timor doloris. [b] non absurde ergo intellegitur propter trinam temptationem passionis ter dominum orasse ut transiret calix, sed ita ut potius impleretur uoluntas patris». [FG2017]
marg.| {CMT26d11.27} REMIGIUS. − Vel ter orat pro apostolis, et maxime pro Petro, qui ter erat eum293 negaturus.DK
DK ¶Codd. : Li446 ( 243vb ) Ed1953 {MM2018}
293 erat eum] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 12 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d12.1} HILARIUS. 294 {c.31} − Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices295, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur.
Unde dicitur:
294 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
295 multiplices] multiplex Li446
Numérotation du verset Mt. 26,45 
Tunc venit ad discipulos suos et ait illis: Dormite iam et requiescite.DL
DL ¶Codd. : Li446 ( 243vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d12.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 296*{hom.84} − Et quidem tunc vigilare oportebat sed hoc dixit ut ostenderet quoniam neque visum possent ferre futurorum malorum, et quoniam eorum non indiget auxilio et quoniam omnino tradi eum297 oportebat.DM
DM ¶Codd. : Li446 ( 243vb ) Ed1953 {MM2018}
296 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
297 eum tradi Ed1953 ] eorum tradi Li446 (eum tradi m. post. corr.)
marg.| {CMT26d12.3} HILARIUS. 298 {c.31} − Vel hoc dicit quia voluntatem patris299 de discipulis iam securus exspectabat, de qua dixeratej: « Fiat voluntas tua » quia300 scilicet transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorbuit.DN
ej Mt. 26, 42.
DN ¶Codd. : Li446 ( 243vb ) Ed1953 {MM2018}
298 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
299 Patris Ed1953 ] om. Li446
300 quia Li446 ] qua Ed1953
marg.| {CMT26d12.4} ORIGENES. 301 {tract.35} − Vel non est ille ipse somnus quem iubet nunc discipulos suos dormire, et ille qui eis superius scribitur302 contigisse. Illic enim dormientes invenit, non requiescentes, sed gravatos oculos habentes. Nunc autem precepit eis non simpliciter dormire, sed cum requie; ut ordo servetur, ut primum quidem vigilemus orantes, ut non intremus in temptationem; ut postea dormiamus et requiescamus; ut cum aliquis “invenerit locum Domino, tabernaculum Deo Iacob, ascendat supra lectum stratus sui, et det somnum oculis suis”ek. Forsitan autem et anima non potens semper sufferre labores, quasi incarnata, remissiones aliquas sine reprehensione consequetur que moraliter dormitiones dicuntur, ut usque ad aliquantum temporis habens remissionem renovata resuscitetur.DO
ek Ps. 131, 3-4.
301 Origenes Li446 ] + In Mattheum Ed1953
302 scribitur] legitur Li446
marg.| {CMT26d12.5} HILARIUS. 303 {c.31} − Quod autem ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum reversus obiurgat, secundo silet, tertio quiescere iubet ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendit; secundo, misso Spiritu paraclito, gravatis ad contuendam evangelii libertatem oculis, visitavit nam aliquamdiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt; tertio vero, id est claritatis sue reditu, securitati eos quietique restituet.
303 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d12.6} ORIGENES. 304 {tract.35} − Postquam autem resuscitavit eos a somno, videns in spiritu appropinquantem Iudam traditioni, qui nondum videbatur a discipulis eius, dicit:
304 Origenes Li446 ] + In Mattheum Ed1953
Ecce appropinquavit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum.DP
DP ¶Codd. : Li446 ( 244ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT26d12.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 305* {hom.84} − Per hoc autem quod dicit: appropinquavit hora , ostendit quoniam divine dispositionis erat quod gerebatur. Per hoc autem quod dicit:   In manus peccatorum , demonstrat quoniam illorum nequitie hoc opus erat, non quod ipse delicto esset obnoxius.DQ
DQ ¶Codd. : Li446 ( 244ra ) Ed1953 {MM2018}
305 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d12.8} ORIGENES. 306 {tract.35} − Sed et nunc in manus peccatorum traditur Iesus; quando hi qui videntur Iesum credere, habent eum in manibus suis, cum sint peccatores. Sed et quotiescumque iustus habens in se Iesum, in potestate factus fuerit peccatorum, Iesus est traditus in manus peccatorum.DR
DR ¶Codd. : Li446 ( 244ra ) Ed1953 {MM2018}
306 Origenes Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d12.9} HIERONYMUS. − Postquam ergo tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente penitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro307 se ad interficiendum prebet.
Unde sequitur:
307 ultro Ed1953 ] + que Li446
Numérotation du verset Mt. 26,46 
Surgite eamus.
marg.| Quasi dicat: Non vos inveniant quasi timentes ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.el Sequitur enim:
el ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 256.1290-1300: «Tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora. postquam tertio orauerat ut in ore duorum et trium testium staret omne uerbum et apostolorum timorem sequenti paenitentia inpetrauerat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores et ultro se interficiendum praebet dicit que discipulis suis. Surgite eamus; ecce adpropinquauit qui me traditurus est. non nos inueniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem ut confidentiam et gaudium passuri uideant». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC14d (Beda) [FG2017]
Ecce appropinquavit qui me tradet.DS
marg.| {CMT26d12.10} ORIGENES. 308 {tract.35} − Non dicit appropinquavit mihi nec enim ipsi appropinquabat traditor eius, qui se elongaverat peccatis suis ab eo.DT
DT ¶Codd. : Li446 ( 244rb ) Ed1953 {MM2018}
308 Origenes Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d12.11} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Videtur autem hic sermo secundum Mattheum sibi ipsi esse contrarius. Quomodo enim dixit: Dormite iam et requiescite , cum connectat   surgite ,   eamus ? Qua velut repugnantia quidam commoti conantur ita pronuntiare quod dictum est.   Dormite iam, et requiescite , tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum; quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit309*, ut cum dixissetem« Dormite iam et requiescite », adiungeret sufficit, et deinde inferret venit hora; ecce tradetur filius hominis, utique intelligitur post illud quod eis dictum est dormite et requiescite, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod promiserat et tunc310* intulisse.   Ecce appropinquavit hora . Propter quod secundum Marcum positum est sufficit, id est quod iam requievistis311*.DU en
em Mc. 11, 41.
en ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 4, § 11, CSEL 43, p. 282.15-283.10: «Nam uidetur hic sermo secundum mattheum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem uenit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet. quomodo enim supra dormite iam et requiescite, cum conectat: ecce adpropinquauit hora, et ideo dicat: surgite, eamus? qua uelut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: dormite iam et requiescite, tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. quod recte fieret, si esset necesse. cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut, cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intellegitur post illud quod eis dictum est: dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: ecce adpropinquauit hora. ideo post illa uerba secundum marcum positum est sufficit, id est quod requieuistis iam sufficit». [FG2013]
DU ¶Codd. : Li446 ( 244rb ) Ed1953 {MM2018}
309 hoc commemoraverit Li446 ] commemoravit Ed1953
310 tunc Li446 ] nunc Ed1953
311 requievistis Li446 ] requiescitis Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 13 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| { CMT26d13.1} GLOSSA<TOR>. − Quia superius dictum est quod Dominus ultro se persecutoribus exhibebat, consequenter evangelista ostendit quomodo sit a persecutoribus detentus.DV eo
Unde dicit:
eo ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Mt. 26, 27) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 81b marg.], ed. Gloss-e : «QUEMCUMQUE OSCULATUS. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi». [MM2020]
DV ¶Codd. : Li446 ( 244rb ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Mt. 26,47 
Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit.
marg.| {CMT26d13.2} REMIGIUS. − Unus, videlicet numero, non merito. Hoc autem dixit ad ostendendum immane facinus illius qui de apostolica dignitate factus fuerat proditor.
Sequitur:
Et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus.
marg.| Ut autem ostenderet evangelista invidentie causa illum deprehensum, subiungit:
Missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
marg.| {CMT26d13.3} ORIGENES. − Potest dicere aliquis, quoniam propter multitudinem eorum qui iam crediderant, multi venerunt adversus eum, timentes ne multitudo credentium de manibus eorum tollerent eum; ego autem estimo etiam alteram causam, quoniam qui putabant in beelzebub eicere solere demonia, arbitrabantur eum ex quibusdam maleficiis posse effugere de medio volentium eum tenere. multi etiam nunc spiritualibus gladiis militant contra Iesum, variis scilicet et diversis de Deo dogmatibus. Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,48 
Qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
marg.| Dignum est autem querere, cum secundum faciem notus esset omnibus habitantibus in Iudea, quare quasi non cognoscentibus effigiem eius dedit eis signum. venit autem traditio talis de eo ad nos quoniam non solum due forme in eo fuerunt una secundum quam eum omnes videbant, altera secundum quam transfiguratus est coram discipulis in monte; sed etiam unicuique apparebat secundum quod fuerat dignus sicut et de manna scriptum est, quod habebat saporem ad omnem usum convenientem, et verbum Dei non similiter cunctis apparet. Propter huiusmodi ergo transfigurationem eius, signo indigebant.
marg.| {CMT26d13.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 312* {hom.84} − Vel ideo signum eis dedit, quia multoties detentus ab ipsis, pertransiit nescientibus eis, quod et tunc factum esset, si ipse voluisset.
Sequitur:
312 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,49 
Et confestim accedens ad Iesum, dixit ave, rabbi; et osculatus est eum.
marg.| {CMT26d13.5} RABANUS. − Suscipit Dominus osculum traditoris313, non quod simulare nos doceat sed ne proditionem fugere videatur.DW
DW ¶Codd. : Li446 ( 244vb ) Ed1953 {MM2019}
313 traditoris] traditores cacogr. Li446
marg.| {CMT26d13.6} ORIGENES. 314* {tract.35} − Si autem aliquis querat cur osculo Iudas tradidit Iesum, secundum quosdam quidem voluit reverentiam ad magistrum servare, non audens manifeste in eum irruere; secundum alios hoc fecit, timens ne si forte se manifestum adversarium prebuisset, ipse ei fieret causa evasionis, cum posset secundum opinionem eius effugere, et facere se impervium. Ego autem puto quod omnes proditores veritatis amare veritatem fingentes, osculi signo utuntur. Omnes etiam heretici, sicut et Iudas, Iesu dicunt rabbi. Iesus autem placabilia respondet.
Unde sequitur:
314 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,50 
Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti ?
marg.| Dicit autem amice , improperans simulationem hoc enim nomine neminem bonorum in scripturis cognoscimus appellatum ad malum enim diciturep: « Amice, quomodo huc intrasti? » eteq: « Amice, non facio tibi iniuriam ».
ep Mt. 22, 11.
eq Mt. 20, 13.
marg.| {CMT26d13.7} AUGUSTINUS. In sermone de Passione. − Dicit autem ad quid venisti tamquam315* diceret: oscularis et insidiaris. Novi quare veneris. Amicum fingis cum proditor sis.DX er
er ¶Fons : Augustinus (pseudo), Sermo ‘Divinarum lectionum serie’ de Cena Domini [PLS 2, 1315], Cassino, cod. 12, p. 126, ed. Florilegium Casinense 1, p. 164b : «Sic enim iudas ille hodie osculatus est dominum et fingens quasi amicum occultum se exhibuit inimicum qui cum putabat quia fallere posset deum ille qui eius conscientiam videbat. quod simulabat non ignorabat. Ad quem ideo dominus ait. Ad quid venisti amice tamquam diceret. oscularis et insidiaris Novi quare veneris amicum fingis cum proditor sis. Accepisti iam pretium proditionis unde penam recipias aeternae damnationis Sed nec tu possidebis quod inique accepisti. nec ille me habe bunt quibus me tradidisti. oportuit quidem generi humano morte mea subveniri. quia nisi sanguinem fudero. peccatum mundi non possit deleri. fru tamen qui avaritia ductus me tradidisti. idco sempiterno laqueo suspensus interitum acquisisti».
<Non hab.> Homéliaires carolingiens d’Auxerre (Barré 1962), Grégoire 1966; CLCLT PL; non inv. Combefils, Bibliotheca Patrum, t. 4; Bologne (Ed2007) [MM2018] [MM2019]
DX ¶Codd. : Li446 ( 244vb ) Ed1953 {MM2019}
315 tamquam] + si Ed1953
marg.| {CMT26d13.8} REMIGIUS. − Sive amice, ad quid venisti? hoc fac, subauditur316*.
Sequitur:
316 subauditur] subintelligitur Ed1953
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
marg.| Tunc, scilicet quando ipse permisit frequenter enim voluerunt sed non potuerunt.DY
DY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d13.9} RABANUS. − Exulta, Christiane, in commercio inimicorum tuorum vicisti. Quod Iudas vendidit et317* Iudeus emit, tu acquisivisti.DZ
DZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
317 et] + quod Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 14 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d14.1} CHRYSOSTOMUS. 318* {hom.85} − Sicut Lucas refertes, Dominus in cena discipulis dixerat qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium; et discipuli responderunt ecce gladii duo hic. Conveniens autem erat illic gladios esse, propter agnum scilicet paschalem, quem comederent. Audientes quoque quoniam venirent persecutores ad Christum capiendum, a cena exeuntes gladios sumpserunt in auxilium adversus persecutores, quasi pro magistro preliaturi.
Unde et 319* hic dicitur:
es Lc. 22, 36.
318 Chrysostomus Li446 ] + in Matthaeum Ed1953
319 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,51 
Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum.
marg.| {CMT26d14.2} HIERONYMUS. − In alio evangelioetscriptum est quod Petrus hoc fecerit eodem ardore quo et cetera fecit.
Unde sequitur:
et Io. 18, 10.
Et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam eius.
marg.| Servus principis sacerdotum malchus appellatur; auricula quoque que amputatur, dextera est. Transitorie dicendum est quod malchus, id est rex quondam populi Iudeorum, servus factus est impietatis, et devorationis sacerdotum; dexteramque perdidit auriculam, ut littere veritatem audiat in sinistra.eu
eu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 257.1324-1330: «Et ecce unus ex his qui erant cum iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens seruum principis sacerdotum amputauit auriculam eius. in alio evangelio scriptum est quod petrus hoc fecerit eodem mentis ardore quo cetera. seruus quoque principis sacerdotum malchus appellatur; auricula quae amputatur dextra est. transitorie dicendum quod malchus, id est rex, quondam populus iudaeorum seruus factus sit impietatis et deuorationis sacerdotum, dextram que perdiderit auriculam ut totam litterae utilitatem audiat in sinistra, sed dominus in his qui ex iudaeis credere uoluerunt, reddidit aurem dextram et fecit seruum genus regale et sacerdotale». [FG2013]
marg.| {CMT26d14.3} ORIGENES. 320* {tract.35} − Nam si videntur legem audire modo, cum sinistro auditu audiunt umbram traditionis de lege, non veritatem. Populus autem ex gentibus significatus per petrum, per hoc ipsum quod crediderunt in Christum, facti sunt causa ut precideretur Iudeorum auditio dextera.
320 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d14.4} RABANUS. − Vel Petrus non tollit audientibus intelligendi sensum, sed de divino ablatum iudicio negligentibus pandit verum eadem dextera auris in his qui ex eodem populo crediderunt, divina pietate pristino restituta est officio.
marg.| {CMT26d14.5} HILARIUS. 321* − Vel aliter . Servo principis sacerdotum auricula ab apostolo desecatur322*; populo videlicet323* sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur et ad capacitatem veritatis hoc quod erat non audiens, amputatur.EA ev
ev ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 32 § 2, SChr 258, p. 242.9-13: «Igitur ab apostolo serui [servo β edd.] principis sacerdotum auricula desecatur, populo uidelicet sacerdotio seruienti per Christi discipulum inoboediens auditus exciditur et ad capacitatem ueritatis hoc quod erat inaudiens amputatur». [MM2020]
EA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
321 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
322 desecatur] resecatur Ed1953
323 videlicet] scilicet Ed1953
marg.| {CMT26d14.6} LEO PAPA. In sermone de Passione. 324* − [a] Dominus autem zelantis apostoli pium motum progredi ultra non patitur.
Unde sequitur:
324 sermone] + 1 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,52 
Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
marg.| Contra sacramentum enim erat redemptionis nostre, ut qui mori pro omnibus venerat, capi nollet. [c] Dat ergo in se furentibus licentiam seviendi, [b] ne dilato gloriose crucis triumpho, et dominatio diabolica fieret longior, et captivitas humana diuturnior.ew
ew ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 52 § 4, CCSL 138A, p. 310.76-84 [= sermo 52 (50) de passione Domini 1, PL 54, 316A]: «[a] Sed hunc zelantis apostoli pium motum progredi dominus ultra non patitur, recondi gladium iubet, nec sinit se aduersum impios manu ferro que defendi. Contra sacramentum enim erat redemptionis nostrae, ut qui mori pro omnibus uenerat, capi nollet, [b] ne dilato gloriosae crucis triumpho et dominatio diabolica fieret longior et captiuitas humana diuturnior. [c] Dat ergo in se furentibus licentiam saeuiendi, nec tamen etiam talibus dedignatur se indicare diuinitas». [MM2015]
marg.| {CMT26d14.7} RABANUS. − Oportuit etiam ut auctor gratie fideles patientiam suo exemplo doceret, et potius ad sustinendum fortiter adversa instrueret quam ad vindicandum325 provocaret.EB ex
ex ¶Fons : Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, CCCM 174A, lib. 8, p. 712.61 sqq.: «Oportuit enim, ut auctor gratiae populum Euangelicum suo exemplo patientiam doceret et potius ad sustinendum fortiter aduersa instrueret, quam ad uindicandum prouocaret». [MM2020]
EB ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
325 vindicandum] iudicandum cacogr. Li446
marg.| {CMT26d14.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 326* {hom.85} − Ad hoc autem ut discipulo persuaderetur, comminationem addit, dicens:
326 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.
marg.| {CMT26d14.9} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Id est: Omnis qui usus fuerit gladio . Ille autem utitur gladio, qui nulla superioritate aut legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Nam utique Dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent; sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo indignum si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesie, sicut Moyses post percussum Egyptium factus est rector et princeps synagoge? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate regulam excessit; uterque odio improbitatis aliene; sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. ey
ey ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 22, § 70, p. 667.22-668.5: «Hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere Dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit dicens: RECONDE GLADIUM; QUI ENIM GLADIO USUS FUERIT, GLADIO CADET. Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. Nam utique Dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae? Uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccauit. Resecandum hoc uitium uel eradicandum, sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus, ita ferendis uirtutibus excolendum». [FG2013]
marg.| {CMT26d14.10} HILARIUS. − Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accidens casus absumit, qui gladio, aut iudicii officio, aut resistendi latronibus necessitate sunt usi. Et si secundum sententiam eius, omnis gladio utens, gladio perimeretur, recte ad necem eorum gladius eximebatur, qui eodem utebantur ad facinus.
marg.| {CMT26d14.11} HIERONYMUS. − Quo ergo gladio peribit quicumque gladium sumpserit ? Illo nempe qui igneus vertitur ante paradisum, et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura.ez
ez ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 258.1337-1339: «Tunc ait illi iesus: conuerte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. etsi non frustra portat gladium qui ultor dominicae irae positus est in eum qui malum operatur, attamen quicumque gladium sumpserit   gladio peribit. Quo gladio? Illo nempe qui igneus uertitur ante paradisum et gladio spiritus qui in dei describitur armatura». [FG2013]*
marg.| {CMT26d14.12} HILARIUS. 327* {c.23} − Recondi ergo gladium precipit Dominus quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus.EC
EC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
327 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT26d14.13} REMIGIUS. − Vel aliter . Qui gladio utitur ad occidendum hominem, ipse sue prius malitie moritur gladio.ED
ED ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d14.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 328* {hom.85} − Non solum autem mitigavit discipulos per comminationem pene sed etiam ostendendo quod voluntarie hoc sustinebat.
Unde sequitur:
328 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,53 
An putas quia non possum rogare patrem meum; et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum ?
marg.| Quia multa humane infirmitatis ostenderat, non videretur credibilia dicere, si dixisset quod eos perdere possetEt ideo dicit: An putas quia non possum etc.
marg.| {CMT26d14.15} HIERONYMUS. − Quasi diceret: [a] non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex millibus hominum complebatur [c] de duodecim ergo legionibus, [b] septuaginta duo millia angelorum fiunt, in quot gentes hominum lingua divisa est.fa
fa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 258.1343-1350: «An putas quia non possum rogare patrem meum, ut exhibeat mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? quomodo ergo inplebuntur scripturae quia sic oportet fieri? [a] non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. una legio apud ueteres sex milibus complebatur hominum. pro breuitate temporis numerum non occurrimus explicare; typum tantum dixisse sufficiat [b] septuaginta duo milia angelorum (in quot gentes hominum lingua diuisa est) [c] de duodecim legionibus fieri. sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat animum quod frustra prophetae cecinerint nisi dominus eos uera dixisse passione sua adseruerit». [FG2013]*
marg.| {CMT26d14.16} ORIGENES. 329*{tract.35} − Ex hoc autem demonstratur quoniam secundum similitudinem legionum militie mundialis sunt et angelorum legiones militie celestis militantium contra legiones demonum militia enim omnis propter adversarios intelligitur constituta. Non autem quasi indigens auxilio angelorum hoc dicebat, sed secundum estimationem Petri volentis ei auxilium ferre. Magis enim angeli opus habent auxilio unigeniti filii Dei quam ipse illorum.
329 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d14.17} REMIGIUS. − Possumus etiam intelligere per angelos romanorum exercitum cum tito enim et Vespasiano omnes lingue adversus Iudeam surrexerunt, et impletum est quia pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatosfb.
fb Sap. 5, 21.
marg.| {CMT26d14.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 330* {hom.85} − Non solum autem per hoc timorem discipulorum evacuat, sed etiam per hoc quod Scripturas in medium introducit, dicens:
330 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,54 
Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
marg.| {CMT26d14.19} HIERONYMUS. − Hec sententia promptum ad patiendum demonstrat animum quod frustra prophete cecinerunt331*, nisi Dominus eos vera dixisse sua passione asserueret332*.EE fc
fc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 258.1350-1352: «An putas quia non possum rogare patrem meum, ut exhibeat mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? quomodo ergo inplebuntur scripturae quia sic oportet fieri? non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. una legio apud ueteres sex milibus complebatur hominum. pro breuitate temporis numerum non occurrimus explicare; typum tantum dixisse sufficiat septuaginta duo milia angelorum (in quot gentes hominum lingua diuisa est) de duodecim legionibus fieri. sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat animum quod frustra prophetae cecinerint nisi dominus eos uera dixisse passione sua adseruerit». [FG2013]*
EE ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
331 cecinerunt] cecinerint Ed1953
332 asserueret] asseveret Mt366 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 15 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d15.1} ORIGENES. 333* {tract.35} − Postquam dixit Petrofd: « Reconde gladium tuum », quod est patientie; postquam etiam auriculam restituit amputatam, sicut alter dicit evangelista, quod summe benignitatis indicium fuerat, et divine virtutis, subditur:
fd Mt. 26, 52.
333 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,55 
In illa hora dixit Iesus turbis
marg.| ut si preterita beneficia non recordantur vel presentia recognoscant,
tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
marg.| {CMT26d15.2} REMIGIUS. − Ac si diceret latronis officium est nocere et latitare; ego vero nemini nocui, sed plures sanavi, et in synagogis semper docui; et hoc est quod subditur:
Quotidie apud vos sedebam in templo docens et non me tenuistis.
marg.| {CMT26d15.3} HIERONYMUS. − Quasi diceret334 stultum est eum cum gladiis et fustibus querere qui ultro se vestris tradit manibus; et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare qui quotidie in templo doceat.fe
fe ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 258.1356-1359: «In illa hora dixit iesus: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? cotidie apud uos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se uestris tradat manibus, et in nocte quasi latitantem et uestros oculos declinantem per proditorem inuestigare qui cotidie in templo doceat. sed ideo aduersum me in tenebris congregamini quia potestas uestra in tenebris est». [FG2013]
334 Q. d. Li446
marg.| {CMT26d15.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 335* {hom.85} − Ideo autem eum in templo non tenuerunt, quia non ausi erant propter turbam propter quod et Dominus foras exivit, ut ex loco et tempore daret eis aptitudinem se capiendi. Ex hoc ergo docet quoniam nisi voluntarius permisisset, nequaquam eum capere valuissent. Deinde evangelista questionem solvit propter quid Dominus capi voluit, cum subdit:
335 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,56 
Hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripture prophetarum.
marg.| {CMT26d15.5} HIERONYMUS. − “Foderunt manus meas et pedes meos ff, et: “sicut ovis ad victimam ductus est”fg, et in alio locofh: “ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem”.fi
ff Ps. 21, 17.
fg Is. 53, 7.
fh Is. 53, 5-8.
fi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 259.1364-1366: «Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum. quae sunt scripturae prophetarum? foderunt manus meas et pedes; et alibi: sicut ouis ad uictimam ductus est; et in alio loco: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem». [FG2013]
marg.| {CMT26d15.6} REMIGIUS. − Quia enim omnes prophete predixerunt Christi passionem, ideo non posuit fixum testimonium, sed generaliter dicit impleri vaticinia omnium prophetarum.
marg.| {CMT26d15.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 336* {hom.85} − Discipuli autem, qui quando detentus est Dominus permanserunt, quando locutus est hec ad turbas, fugerunt.
Unde sequitur:
336 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
marg.| Sciebant enim quoniam iam non erat possibile effugere, eo se voluntarie illis tradente.
marg.| {CMT26d15.8} REMIGIUS. − In hoc tamen facto demonstratur fragilitas apostolorum qui enim de ardore fidei promiserant se mori cum eo, nunc timore fugiunt immemores sue promissionis. Quod etiam videmus impleri in his qui pro amore Dei magna se promittunt facturos, et postmodum non implent non tamen desperare debent, sed cum apostolis resurgere et per penitentiam resipiscere.
marg.| {CMT26d15.9} RABANUS. − Mystice autem sicut Petrus, qui culpam negationis penitentie lacrimis abluit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur; ita ceteri discipuli fugientes cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt.fj
Sequitur:
fj ¶Fons : Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, CCCM 174A, lib. 8, p. 715.30 sqq.: «Mystice autem sicut Petrus, qui culpam negationis paenitentiae lacrimis abluit et confessione Dominici amoris funditus exstirpauit, recuperationem eorum ostendit, qui in martyrio labuntur, ita ceteri discipuli, qui articulum conprehensionis fugiendo praeuenerant, cautelam fugiendi docent eos, qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, lin. 976 sqq.: «Sicut autem petrus qui culpam negationis paenitentiae lacrimis abluit et confessione dominici amoris funditus extirpauit recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur ita ceteri discipuli qui articulum comprehensionis fugiendo praeuenerant cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt». [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 26,57 
At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum.
marg.| {CMT26d15.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed tamen primo ad Annam ductus est socerum Caiphe, sicut Ioannes dicit. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors, ut Ioannes commemorat.fk
fk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 19, CSEL 43, p. 290.5-9: «Sed primo ad annam ductus est, socerum caifae, sicut iohannes dicit. Marcus autem et lucas nomen non dicunt pontificis. ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri iudaeorum, sicut iohannes commemorat». [FG2013]
marg.| {CMT26d15.11} HIERONYMUS. − [b] Refert autem Iosephus istum Caipham unius tantum anni pontificatum pretio redemisse; cum tamen [a] Moyses Deo iubente preceperit ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur. Non ergo mirum est si iniquus pontifex iniqua iudicet.fl
fl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 259.1369-1372: «At illi tenentes iesum duxerunt ad caiphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores conuenerant. [a] Moyses Deo iubente praeceperat ut pontifices patribus succederent et generationes in sacerdotibus series texeretur. [b] refert Iosephus istum caiphan unius tantum anni pontificatum ab Herode pretio redemisse. non ergo mirum est si iniquus pontifex inique iudicet». [FG2013]
marg.| {CMT26d15.12} RABANUS. − Convenit etiam nomen actioni caipha, id est investigator, vel sagax ad implendam suam nequitiam, vel vomens ore, quia impudens fuit ad proferendum mendacium, et ad perpetrandum homicidium. Ideo autem illuc eum adduxerunt ut cum consilio omnia facerent.
Unde sequitur:
Ubi scribe et seniores convenerant.
marg.| {CMT26d15.13} ORIGENES. 337* {tract.35} − Ubi Caiphas est princeps sacerdotum, illic congregantur scribe, id est litterati, qui presunt littere occidenti; et seniores non in veritate, sed in vetustate littere.
Sequitur:
337 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,58 
Petrus autem sequebatur eum a longe;
marg.| non enim poterat de proximo eum sequi, sed de longinquo; nec tamen omnino recedens ab eo.
marg.| {CMT26d15.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 338* {hom.85} − Multus enim erat fervor Petri, qui cum alios fugientes vidisset, non fugit, sed stetit, et intravit. Si autem et Ioannes intravit, tamen notus erat principi sacerdotum. Longe autem sequebatur, quia erat Dominum negaturus.
338 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d15.15} REMIGIUS. − Neque enim negare potuisset, si Domino proximus adhesisset. Per hoc etiam significatur quod Petrus Dominum ad passionem euntem erat secuturus, id est imitaturus.
marg.| {CMT26d15.16} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Significatur etiam Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam, passionem Domini, sed longe differenter Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.fm
Sequitur:
fm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 46, CCSL 44B, p. 35.3-5: «Quod ad passionem euntem dominum a longe sequitur petrus, significat ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam passionem domini, sed longe differenter; ecclesia enim pro se patitur, at ille pro ecclesia». [FG2017]
Et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem.
marg.| {CMT26d15.17} HIERONYMUS. − Vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat quid iudicaret de Domino pontifex utrum eum neci addiceret, an flagellis cesum dimitteret.fn
fn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 259.1377-1379: «Et ingressus intro sedebat cum ministris ut uideret finem. uel amore discipuli uel humana curiositate scire cupiebat quid iudicaret de domino pontifex, utrum eum neci addiceret an flagellis caesum dimitteret. et in hoc diuersitas decem apostolorum et petri; illi fugiunt, iste quamquam procul tamen sequitur saluatorem». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 16 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d16.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 339* {hom.85} − Congregatis principibus sacerdotum, tota pestilentie conventicula volebant suis insidiis iudicii formam imponere
Unde dicitur:
339 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,59 
Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
marg.| Sed quod fictum erat iudicium, et omnia tumultus et turbationis plena, manifestatur per hoc quod subditur:
Numérotation du verset Mt. 26,60 
Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.
marg.| {CMT26d16.2} ORIGENES. 340*{tract.35} − Falsa enim testimonia tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur. Sed nec color inveniebatur qui posset contra Iesum adiuvare mendacia; quamvis essent multi gratiam tribuere volentes principibus sacerdotum quod maximam laudem exhibet Iesu, qui sic omnia irreprehensibiliter dixit et fecit ut nullam verisimilitudinem invenirent in eo reprehensionis et mali et multi astuti.
Sequitur:
340 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Numérotation du verset Mt. 26,61 
et dixerunt: Hic dixit possum destruere templum Dei, et post triduum reedificare illud.
marg.| {CMT26d16.3} HIERONYMUS. − Quomodo autem falsi testes sunt, si ea dicunt que Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur Dominus enim dixerat de templo corporis sui; sed in ipsis verbis calumniantur, ut paucis additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciant. Salvator dixeratfo: « solvite templum hoc »; isti commutant, et aiunt: Possum destruere templum Dei . Vos, inquit, solvite, non ego quia illicitum est ut nobisipsis inferamus manus. Deinde illi vertunt et post triduum reedificare illud, ut proprie de templo iudaico dixisse videretur; Dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixeratfp: « Et ego in triduo resuscitabo illud ». Aliud est edificare, aliud suscitare.fq
fo Io. 2, 19.
fp Io. 2, 19.
fq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 259.1384-260.1396: «Nouissime autem uenerunt duo falsi testes et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum supra dixisse legimus? sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intellegit quo dicuntur. dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis uerbis calumniantur et paucis additis uel mutatis quasi iustam calumniam faciunt. Saluator dixerat: soluite templum hoc; isti commutant et aiunt: possum destruere templum dei. uos, inquit, soluite, non ego quia inlicitum est ut ipsi nobis inferamus manus. deinde illi uertunt: et post triduum aedificare illud, ut proprie de templo iudaico dixisse uideatur. dominus autem ut ostenderet animale et spirans templum dixerat: et ego in triduo suscitabo illud. aliud est aedificare aliud suscitare». [FG2013]
marg.| {CMT26d16.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 341* {hom.85} − Sed quare non attulerunt in medium accusationem de solutione sabbati quia multoties eos super hoc confutaverat.
341 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d16.5} HIERONYMUS. − Ira autem preceps et impatiens non inveniens calumnie locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret.fr
Unde sequitur:
fr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 260.1399-1401: «Exsurgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondens ad ea quae isti aduersum te testificantur? iesus autem tacebat. ira praeceps et impatientia non inueniens calumniae locum excutit de solio pontificem ut uesaniam mentis motu corporis demonstraret. quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum prouocat ut ex qualibet occasione sermonis locum inueniat accusandi». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 26,62 
Et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
marg.| {CMT26d16.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 342* {hom.85} − Hoc autem dixit, volens ab eo inexcusabilem responsionem elicere, ut ex ipsa eum caperet. Inutilis autem erat excusationis responsio, nullo eam exaudiente.
Et ideo sequitur:
342 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,63 
Iesus autem tacebat.
marg.| Etenim solum figura iudicii ibi erat in veritate autem latronum erat incursus, sicut in spelunca; et ideo silet.
marg.| {CMT26d16.7} ORIGENES. 343*{tract.35} − Ex hoc autem loco discimus contemnere calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione dignos eos habeamus qui non convenientia dicunt adversus nos, maxime ubi maius est libere et fortiter silere quam defendere sine ullo profectu.
343 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d16.8} HIERONYMUS. − [b] Sciebat enim quasi Deus, quicquid dixisset, torquendum ad calumniam. [a] Quanto ergo Iesus magis tacebat ad indignos responsione sua falsos testes, et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi.
[c] Unde sequitur:
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei.fs
fs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 260.1401-1406: «[a] quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum prouocat ut ex qualibet occasione sermonis locum inueniat accusandi. nihilominus iesus tacet. [b] sciebat enim quasi deus quicquid respondisset torquendum ad calumniam. [c] et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per deum uiuum ut dicas nobis si tu es christus filius dei. quid adiuras impiissime sacerdotum ut accuses an ut credas? si ut accuses, arguunt alii, condemna reticentem; si ut credas, quare confitenti credere noluisti?». [FG2013]*
marg.| {CMT26d16.9} ORIGENES. 344*{tract.35} − In lege quidem adiurandi usum aliquoties invenimus; estimo autem quoniam non oportet ut vir qui vult secundum evangelium vivere, adiuret alterum si enim iurare non licet, nec adiurare. sed et qui respicit Iesum imperantem demonibus, et potestatem dantem discipulis super demonia, dicet quod secundum potestatem datam a salvatore, non est adiurare demonia. princeps autem sacerdotum peccatum faciebat insidians Iesu; et ideo imitabatur proprium patrem, qui bis dubie interrogavit salvatorem si tu es Christus filius Dei unde quis recte dicere potest, quoniam dubitare de filio Dei utrum ipse sit Christus, opus diaboli est. non decebat autem Dominum ad adiurationem principis respondere sacerdotum, quasi vim passum propter quod nec denegavit se filium Dei esse, nec manifeste confessus est.
Unde sequitur:
344 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,64 
Dicit illi Iesus: Tu dixisti.
marg.| Non enim erat dignus Christi doctrina propterea non eum docet, sed verbum oris eius accipiens, in redargutionem ipsius convertit.
Sequitur:
Verumtamen dico vobis amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei.
marg.| Videtur mihi quoniam firmitatem quamdam regalem significat sessio filii hominis iuxta virtutem ergo Dei, qui solus est virtus, fundatus est qui accepit omnem potestatem a patre, sicut in celo et in terra. Erit autem quando hanc fundationem videbunt etiam adversarii, quod a tempore dispensationis incepit impleri. viderunt enim eius discipuli eum resurgentem a mortuis, et per hoc viderunt eum fundatum ad dexteram virtutis. vel quia secundum longitudinem sempiternam, que est apud Deum, a constitutione mundi usque ad finem est unus dies nihil ergo mirum quod hic dicit salvator amodo, spatium esse brevissimum usque ad finem ostendens; et non solum sedentem eum ad dexteram virtutis visuros prophetabat, sed etiam venientem in nubibus celi.
Unde sequitur:
Et venientem in nubibus celi.
marg.| He nubes sunt prophete et apostoli Christi, quibus mandat pluere cum oportet; et sunt nubes celi non transeuntes, quasi portantes imaginem celestis; et digne sunt ut sint sedes Dei, quasi heredes Dei et coheredes Christi.
marg.| {CMT26d16.10} HIERONYMUS. − Pontificem autem quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendum vestes provocat.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,65 
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens blasphemavit.
marg.| Consuetudinis enim iudaice est quod cum aliquid blasphemum et quasi contra Deum audierint, scindant vestimenta sua.ft
ft ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1417-1422: «Tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit; quid adhuc egemus testibus? quem de solio sacerdotali furor excusserat eadem rabies ad scindendas uestes prouocat. scindit autem uestimenta sua ut ostendat iudaeos sacerdotii gloriam perdidisse et uacuam sedem habere pontifices. sed et consuetudinis iudaicae est cum aliquid blasphemium et quasi contra Deum audierint scindere uestimenta sua, quod paulum quoque et barnaban quando in lycaonia Deorum cultu honorabantur fecisse legimus. Herodes autem quia non dedit honorem Deo sed adquieuit inmoderato fauori populi statim ab angelo percussus est». [FG2013]
marg.| {CMT26d16.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 345* {hom.85} − Hoc igitur fecit ut accusationem redderet graviorem et, quod verbis dicebat, factis extolleret.EF
EF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
345 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d16.12} HIERONYMUS. − Per hoc autem quod scidit vestimenta sua, ostendit Iudeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis.fu Dum enim vestem sibi discidit , ipsum quo tegebatur vestimentum legis abrupit .
fu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1418-1420: «Tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit; quid adhuc egemus testibus? quem de solio sacerdotali furor excusserat eadem rabies ad scindendas uestes prouocat. scindit autem uestimenta sua ut ostendat iudaeos sacerdotii gloriam perdidisse et uacuam sedem habere pontifices. sed et consuetudinis iudaicae est cum aliquid blasphemium et quasi contra Deum audierint scindere uestimenta sua, quod paulum quoque et barnaban quando in lycaonia Deorum cultu honorabantur fecisse legimus. Herodes autem quia non dedit honorem Deo sed adquieuit inmoderato fauori populi statim ab angelo percussus est». [FG2013]
marg.| {CMT26d16.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 346* {hom.85} − Cum ergo scidisset vestimenta sua, non fert sententiam a seipso, sed ab aliis eam exquirit, dicens:
346 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,66 
Quid vobis videtur ?
marg.| Sicut in confessis peccatis et blasphemia manifesta fieri solet, et quasi cogens et violentiam inferens ad sententiam proferendam, prevenit auditorem, dicens Quid adhuc egemus testibus ? Ecce nunc audistis blasphemiam . Que autem fuit illa blasphemia etenim antefveis congregatis dixerat dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis et interpretatus est eis, et siluerunt, nec de cetero contradixerunt; qualiter ergo nunc quod dictum est, blasphemiam vocant?
Sequitur:
fv Mt. 22, 44.
At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis,
marg.| ipsi accusantes, ipsi discutientes, ipsi sententiam proferentes.
marg.| {CMT26d16.14} ORIGENES. 347* {tract.35} − Quantum putas fuit erroris, ipsam principalem omnium vitam ream mortis pronuntiare, et per tantorum resurgentium testimonia non respicere fontem vite, de quo in omnes resurgentes vita fluebat?
347 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d16.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 348* {hom.86} − Ut autem venatores fera inventa, ita suam demonstrabant ebrietatem, et insania ferebantur.
Sequitur:
348 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,67 
Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt.
marg.| {CMT26d16.16} HIERONYMUS. − Ut compleretur quod dictum estfw: « Dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum ».fx
Sequitur:
fw Is. 50, 6.
fx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1427-1430: «Tunc expuerunt in faciem eis et colaphis eum ceciderunt. ut compleretur quod scriptum est: dedi maxillas meas alapis et faciem meam non auerti a confusione sputorum». [FG2013]
Alii autem palmas in faciem eius dederunt,
Numérotation du verset Mt. 26,68 
dicentes prophetiza nobis, christe, quis est qui te percussit?
marg.| {CMT26d16.17} GLOSSA. − In contumeliam ei hoc dicitur qui se prophetam haberi voluit a populis.EG fy
fy ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 27, PL 162, 1478D: «  Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? etc. In contumeliam hoc ei dicitur, qui se prophetam haberi voluit a populo».
<potius quam> <ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 26, 68) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 83a marg.], ed. Gloss-e : «PROPHETIZA etc. Dicunt contumeliam ei, qui se prophetam haberi voluit a populis ». [MM2020]
EG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d16.18} HIERONYMUS. − Stultum autem erat verberantibus respondere et prophetare cedentem349, cum palam350 percutientis insania videretur.EH fz
fz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1433-1434: «Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis christe, quis est qui te percussit? stultum erat uerberantibus respondere et prophetizare caedentem cum palam percutientis uideretur insania. sed sicut hoc uobis non prophetauit, sic illud manifestissime uaticinatus est quod circumdaretur HHierusalem ab exercitu et non relinqueretur lapis super lapidem in templo». [FG2013]
349 cedentem]dñtentê cacogr. Li446
350 palam] palmam cacogr. Li446
marg.| {CMT26d16.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 351* {hom.86} − Attende autem, quod evangelista cum summa diligentia ea que videntur esse exprobratissima exponit, nihil occultans aut verecundans; sed gloriam existimans maximam, dominatorem orbis terrarum pro nobis talia sustinere. Hoc autem legamus continue, hoc nostre menti inscribamus, et in his gloriemur.
351 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d16.20} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Quod autem   dictum est :   expuerunt in faciem eius , significavit eos qui presentiam gratie eius respuunt. Item tamquam   colaphis eum cedunt , qui ei honores suos preferunt.   Palmas in faciem eius dant qui perfidia cecati eum non venisse affirmant, tamquam presentiam eius exterminantes et repellentes.EI ga
ga ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 10, CCSL 44B, p. 13.1-7: «Quod dictum est: expuerunt in faciem eius, significauit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt. item tamquam colaphis eum caedunt qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non uenisse adfirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes». [FG2017]*
EI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 26,
distinctio 17 
prol.| [Mt. 26-27 legitur Dominica in Ramis; cf. Ordinarium OP 643 = Cist. = Rom.]
marg.| {CMT26d17.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Inter predictas Domini contumelias trina negatio Petri facta est, quam non omnes evangeliste eodem ordine narrant. [c] Lucas enim explicat prius temptationem Petri, tunc demum contumelias Domini; [b] sed Mattheus et Marcus eas primo commemorant, et deinde Petri temptationem.
Sic enim hic sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,69 
Petrus vero sedebat foris in atrio.gb
gb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 21, CSEL 43, p. 292.17-293.3: «Sed de petri temtatione, quae [a] inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas [b] primo commemorat mattheus et Marcus, deinde petri temtationem; [c] lucas uero explicat prius temtationem petri, tum demum has domini contumelias; iohannes autem incipit petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad caifan pontificem, et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad caifan». [FG2013]
marg.| {CMT26d17.2} HIERONYMUS. − Foris sedebat, ut videret exitum rei; et non appropinquabat Iesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.EJ gc
gc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 261.1438-1440: «Petrus uero sedebat foris in atrio. foris sedebat ut uideret exitum rei et non adpropinquabat iesu ne ministris aliqua suspicio nasceretur». [FG2013]
EJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d17.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 352* {hom.86} − Et qui quando detentum magistrum vidit solum, ita efferbuit ut gladium evaginaverit, et auriculam absciderit; quando contumelias Christi audivit, negator efficitur, et vilis puelle minas non sustinet.EK ²
Sequitur enim:
352 Chrysostomus in homiliario] om. Li446 , Chrysostomus in Matthaeum Ed1953
Et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Iesu Galileo353 eras.
353 Galileo] Naza. Md214
marg.| {CMT26d17.4} RABANUS. − Quid sibi vult quia prima eum prodit ancilla, cum viri magis eum potuerint recognoscere; nisi quod iste sexus peccare in nece Domini videretur, ut eius passione redimeretur?
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 26,70 
At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis.
marg.| Palam coram omnibus negavit, quia se manifestare expavit quod dicebatur se nescire respondit, quia pro salvatore adhuc mori noluit.
marg.| {CMT26d17.5} LEO PAPA. 354* − Ob hoc autem, sicut apparet, hesitare permissus est, ut in Ecclesie principe remedium penitentie conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset evadere.gd
gd ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 60 § 4, CCSL 138A, p. 367.89-93 [= sermo 60 (58) de passione Domini 9, PL 54, 345B]: «Cum autem se ad excipiendum iniquitatis iudicium dei filius praebuisset, beatus Apostolus Petrus, cuius fides ea deuotione feruebat ut domino et conpati paratus esset et commori, ancilla sacerdotis calumniante perterritus, infirmitatem negationis incurrit, ob hoc, sicut apparet, haesitare permissus, ut in Ecclesiae principe remedium paenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua uirtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset euadere». <=>   Rabanus Maurus , In Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 726.24 sqq. [MM2015]
354 Papa] + In sermone 9 de Passione Ed1953
marg.| {CMT26d17.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 355* {hom.86} − Non solum autem semel, sed et secundo et tertio negat in brevi tempore.
Unde sequitur:
355 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 26,71 
Exeunte autem eo ianuam, vidit eum alia ancilla et ait illis356* qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
356 illis] his Mt366 Ed1953
marg.| {CMT26d17.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Intelligitur autem quod postquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit primum, quod Marcus dicit.ge
ge ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 22, CSEL 43, p. 293.15-17: «Intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod mattheus tacet et Marcus dicit». [FG2013]*
marg.| {CMT26d17.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 357* {hom.86} − Ut ostendat quod neque vox galli eum a negatione detinuit, neque in memoriam sue promissionis reduxit.
357 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d17.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Non autem foris ante ianuam iterum negavit, sed cum redisset ad focum; [b] neque enim exierat, et foris eum vidit altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; id est cum surgeret et exiret, animadvertit et dixit his qui erant ibi, id est qui simul aderant ad ignem in atrio et hic erat cum Iesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito regressus est, ut se quasi purgaret negando. Vel, quod est credibilius, non audivit quod de eo dictum fuerat cum foras exiret, et posteaquam rediit, dictum est ei quod Lucas commemorat.gf
Sequitur:
gf ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 22, CSEL 43, p. 293.18-294.1: «Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 24, CSEL 43, p. 296.4-297.4: «Neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum iesu nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus, quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat lucas, cum petro id egisse, unde iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui se cum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es?». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 26,72 
Et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem.
marg.| {CMT26d17.10} HIERONYMUS. − Scio quosdam pio affectu erga apostolum Petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent, Petrum hominem negasse, non Deum; et esse sensum nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixeratgg: « Ter me negabis ».gh
gg Mt. 26, 34.75; Mc 14, 72; Lc. 22, 61.
gh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1441-262.1450: «Et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. scio quosdam pii affectus erga apostolum petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent petrum non Deum negasse sed hominem et esse sensum: nescio hominem quia scio Deum. hoc quam friuolum sit prudens lector intellegit, sic defendentium apostolum ut dominum mendacii reum faciant. si enim iste non negauit, ergo mentitus est dominus qui dixerat: amen dico tibi quia hac nocte ante quam gallus cantet ter me negabis. cerne quid dicat: me negabis, non hominem». [FG2013]
marg.| {CMT26d17.11} RABANUS. − In hac autem negatione Petri dicimus, non solum abnegare Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui cum sit, negat se esse christianum.
marg.| {CMT26d17.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Nunc iam de tertia negatione inspiciamus.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 26,73 
Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es.
marg.| Lucas autem dixitgi: « Intervallo facto quasi hore unius ». gj
Et, ut eum convincant, consequenter adiungunt:
gi Lc. 22, 59.
gj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 6, § 25, p. 297.12-21: «Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: et post pusillum, qui adstabant, dicebant petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. et statim iterum gallus cantauit. lucas utem ita secutus hoc idem narrat: et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est». [FG2013]
Nam et loquela tua manifestum te facit.
marg.| {CMT26d17.13} HIERONYMUS. − Non quod358 alterius sermonis esset Petrus, aut gentis externe omnes quippe hebrei erant, et qui arguebant et qui arguebantur sed quia unaqueque provincia et regio habeat proprietates suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit.gk
gk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1452-1456: «Vere et tu ex illis es, nam et loquella tua manifestum te facit. Non quod alterius sermonis esset petrus aut gentis externae, omnes quippe hebraei erant et qui arguebant et qui arguebatur, sed quo unaquaeque prouincia et regio habebat proprietates suas et uernaculum loquendi sonum uitare non possit. unde et Ephrathei in iudicum libro non possunt σύνθημα dicere». [FG2013]
358 quod] quo Li446
marg.| {CMT26d17.14} REMIGIUS. − Vide autem quam sint noxia pravorum hominum colloquia ipsa quippe coegerunt Petrum negare Dominum, quem prius confessus fuerat esse Dei filium.
Sequitur enim:
Numérotation du verset Mt. 26,74 
Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem.
marg.| {CMT26d17.15} RABANUS. − Nota quia primum aitglnescio quid dicis; secundo, cum iuramento negat; tertio, quia cepit detestari et iurare, quia non novit hominem. Perseverare quippe in peccato dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.
gl Mt. 26, 70.
marg.| {CMT26d17.16} REMIGIUS. − Spiritualiter autem per hoc quod Petrus ante primum galli cantum negavit, illi designantur qui ante Christi resurrectionem non credebant eum esse Deum, eius morte turbati. Per hoc autem quod post galli cantum negavit, illi designantur qui in utramque Domini naturam, et secundum Deum et secundum hominem errant. Per primam autem ancillam designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio. Per illos qui astabant, demones intelliguntur. His enim trahuntur homines ad Christi negationem.EL gm gn
gm ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 26, 74), c. 97, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 283rb ; c. 93, BAV, Vat. lat. 648, f. 252vb (def. Madrid, Bibl. nac., 198): «Spiritualiter per hoc quod Petrus ante primum galli cantum negavit, illi significantur qui ante celebratam eius resurrectionem non credebant eum esse Deum, eius morte turbati. Quod autem post galli cantum negavit illi [illos V638] designantur [designat V638] qui in utramque Domini substantiam et secundum Deum et [Deum et: Dei V648] hominem errant. Moral<iter>. Per primam ancillam designatur cupiditas ; et per secundam , carnalis delectatio . Per illos qui stabant [astabant V648], diabolus et satellites eius demones. His omnibus adversarius trahuntur homines ad negationem Christi».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 724.80 sqq.: «Solet Scriptura sacra saepe meritum causarum per statum designare temporum. Vnde Petrus, qui media nocte negauit, ad galli cantum paenituit. Qui etiam post ressurrectionem diurna sub luce Dominum, quem ter negauerat, tertio se amare professus est, quia nimirum, quod in tenebris obliuionis errauit, et speratae iam lucis rememoratione correxit et eiusdem uerae lucis adepta praesentia plene totum quicquid nutauerat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intellegendum, qui nos iacentes excitans et somnolentos increpans dicat: Euigilate, iusti, et nolite peccare. Quod enim Petrus ante primum galli cantum negauit, illos significat, qui Christum ante resurrectionem Deum esse non putauerunt, eius morte turbati. Quod uero bis ante secundum galli cantum negauit, illos significasse credendum est, qui nunc in illo uel secundum hominem uel secundum Deum in utraque substantia errant et ideo ueritatem negant. Primus enim galli cantus intellegitur capitis resurrectio, hoc est ipsius Domini; secundus autem item ipsius Domini, sed in corpore uniuersae ecclesiae». <ex quo> Cf.   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 65, CCCM 116B, lin. 318 sqq. (dif.)
<Paral.>   Thomas de Aquino, CIO18d8.7 (Beda)
gn ¶Nota : On notera l’intervention théologique qui consiste à remplacer utramque substantiam par utramque naturam pour éviter tout équivoque à propos de l’unité de la personne du Christ, consubstantialis Patri. [MM2020]
EL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT26d17.17} ORIGENES. 359* {tract.35} − Vel per primam ancillam intelligitur synagoga Iudeorum, qui frequenter compulerunt denegare fideles; per secundam congregatio gentium, qui etiam persecuti sunt christianos; per tertios stantes in atrio, ministri heresum diversarum.
359 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT26d17.18} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Ter autem360* Petrus negavit nam et error hereticorum de Christo, tribus generibus terminatur aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.go
go ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 45, CCSL 44B, p. 35.2-6: «Quod petrus necdum solidatus in fide dominum ter negauit, uidetur ipsa trina eius negatio prauum errorem hereticorum designasse. nam error hereticorum de christo tribus generibus terminatur: aut enim de diuinitate eius aut de humanitate aut de utroque falluntur». [FG2017]
360 autem] etiam Ed1953
marg.| {CMT26d17.19} RABANUS. − Post tertiam autem negationem sequitur galli cantus.
Et hoc est quod subdit:
Et continuo gallus cantavit,
marg.| per quem doctor Ecclesie intelligitur, qui somnolentos increpans ait evigilate, iusti, et nolite peccaregp. Solet autem sacra Scriptura sepe meritum causarum per statum designare temporum unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum penituit.
Unde sequitur:
gp 1Cor. 15, 34.
Numérotation du verset Mt. 26,75 
Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet, ter me negabis.
marg.| {CMT26d17.20} HIERONYMUS. − In alio361* evangelio legimus, quod post negationem Petri et galli cantum respexit salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrimas provocavit non enim fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat mundi.
Unde et hic sequitur:
361 alio] om. Ed1953
Et egressus foras, flevit amare.
marg.| In atrio enim Caiphe sedens non poterat agere penitentiam. Unde foras egreditur de impiorum concilio, ut pavide negationis sordes amaris fletibus lavet.gq
gq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 261.1451-1463: «Tunc coepit detestari et iurare quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. in alio evangelio legimus quia post negationem petri et cantum galli respexit saluator petrum et intuitu suo eum ad amaras lacrimas prouocarit; nec fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat mundi. Et egressus foras plorauit amare. in atrio caiphae sedens non poterat agere paenitentiam. egreditur foras de impiorum concilio ut pauidae negationis sordes amaris fletibus lauet». [FG2013]
marg.| {CMT26d17.21} LEO PAPA. 362 − Felices, o apostole sancte, lacrime tue, que ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis. Affuit enim dextera Domini Iesu Christi, que labentem te priusquam deicereris exciperet et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Cito itaque ad soliditatem rediit petra363*, tamquam recipiens fortitudinem, ut qui tunc in Christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret364*.EM gr
gr ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 60, CCSL 138A, p. 368.97-101.105 [= sermo 60 (58) de passione Domini 9, PL 54, 345C-345D]: «Felices, sancte apostole, lacrimae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, uirtutem sacri habuere baptismatis. Adfuit enim dextera domini Iesu christi, quae labentem te, priusquam deicereris, exciperet, et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Vidit in te dominus non fidem uictam, non dilectionem auersam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundauit fletus, ubi non defecit affectus, et Fonscaritatis lauit uerba formidinis, nec tardatum est remedium abolitionis, ubi non fuit iudicium uoluntatis. Cito itaque in soliditatem suam rediit petra, tantam recipiens fortitudinem, ut quod tunc in christi expauerat passione, in suo post supplicio non timeret». [MM2015]
EM ¶Codd. : Li446 (249ra ) Ed1953 {MM2019}
362 Papa] + In sermone 9 de Passione Ed1953
363 petra Li446 ] Petrus Ed1953
364 timeret] + sed constans permaneret Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 26 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_26)

Notes :