Catena aurea

Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,1 

Et factum est cum consummasset Iesus
precipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et predicaret
in civitatibus eorum.
Numérotation du verset Mt. 11,2 

Ioannes autem
cum audisset in vinculis
opera Christi mittens duos de discipulis suis
Numérotation du verset Mt. 11,3 

ait illi1:
1 illi] illis cacogr. Cas574
Tu es qui venturus es
an alium exspectamus?
Numérotation du verset Mt. 11,4 

Et2 respondens Iesus ait illis:
2 Et ΩF ΩS Rusch Weber] om. ΩV
Euntes renuntiate Ioanni que3 audistis et vidistis.
3 que] qui ? ΩF
Numérotation du verset Mt. 11,5 

Ceci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
Numérotation du verset Mt. 11,6 

et beatus est qui non fuerit4 scandalizatus in me5.
4 fuerit ΩS Rusch Weber ] fuit ΩF ΩV |
5 evangelizantur... in me Li446 Rusch Weber ] om. Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 11,7 

Illis autem abeuntibus,
cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne:
Quid existis in desertum videre6? Arundinem
6 in desertum videre ΩF ΩV Rusch Weber ] videre in deserto ΩS
vento agitatam?
Numérotation du verset Mt. 11,8 

Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum?
Ecce qui
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
Numérotation du verset Mt. 11,9 

Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam.
Numérotation du verset Mt. 11,10 

Hic est enim de quo scriptum est7 a:
0 Mal. 3, 1.
7 est ΩF ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
Ecce8*
8 Ecce Θ Wordsworth (B D E H K L To22 V X Z*) Weber (S M Z) Linz446 Linz446@ ΩF ΩS ΩV*] + ego Amiatinus Cava P9389 Wordsworth (F J M O Q R T Y Z4) Sarum ΩV² (marg. pr. m.) Ed1455 Rusch
mitto angelum meum
ante faciem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
Numérotation du verset Mt. 11,11 

Amen dico vobis :
Non surrexit inter natos mulierum
maior9 Ioanne Baptista.
9 inter natos mulierum – maior ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Qui autem minor est
in regno celorum
maior est illo.
Numérotation du verset Mt. 11,12 

A diebus autem Ioannis Baptiste
usque nunc
regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
Numérotation du verset Mt. 11,13 

Omnes enim prophete et lex
usque ad Ioannem
prophetaverunt.
Numérotation du verset Mt. 11,14 

Et si vultis recipere
ipse est Elias qui venturus est.
Numérotation du verset Mt. 11,15 

Qui habet aures audiendi
audiat.
Numérotation du verset Mt. 11,16 

Cui autem similem estimabo generationem
istam?
Similis est pueris
sedentibus in foro
qui clamantes
coequalibus
Numérotation du verset Mt. 11,17 

dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis,
lamentavimus10
10 lamentavimus ΩF] + vobis Wordsworth (Egerton609 P9389 Q) ΩS, lamentati sumus Cava
et non planxistis.
Numérotation du verset Mt. 11,18 

Venit enim Ioannes,
neque manducans, neque bibens et dicunt: Demonium habet.
Numérotation du verset Mt. 11,19 

Venit Filius hominis manducans et bibens
et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia
a filiis suis11.
11 ecce homo ... filiis suis ΩF ΩS Li446 ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,20 

Tunc cepit
exprobrare12 civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent penitentiam:
12 cepit exprobrare] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 11,21 

Ve tibi Corozaim,
ve tibi Bethsaida
quia si in Tyro et Sidone
facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
penitentiam egissent.
Numérotation du verset Mt. 11,22 

Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii13*.
13 quam vobis - in die iudicii ΩF ΩS ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,23 

Et tu Capharnaum,
numquid usque in14 celum exaltaberis? Usque in infernum descendes,
14 in ΩS Rusch Weber ] ad ΩF
quia si in Sodomis facte fuissent virtutes que facte sunt in te, forte
mansissent usque in hunc15 diem.
15 hunc Li446 ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] hanc Li446 @
Numérotation du verset Mt. 11,24 

Verumtamen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
Numérotation du verset Mt. 11,25 

In illo tempore16
16 In illo tempore ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. Li446@ , et ideo dicit Li446
respondens Iesus
dixit: Confiteor tibi,
Pater,
Domine17 celi et terre,
17 Domine Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩF ΩS
quia abscondisti hec
a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea
parvulis.
Numérotation du verset Mt. 11,26 

Ita Pater,
quoniam sic placitum fuit18* ante te.
18 placitum fuit ΩF ΩS] f. platum Li446@ , placet fuit Li446, inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,27 

Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo.
Et nemo novit Filium
nisi Pater,
neque Patrem quis novit19* nisi Filius
19 novit Li446@ Li446 ΩJ ΩF ΩS Weber] om. Rusch
et cui voluerit Filius20* revelare.
20voluerit Filius Li446 ΩJ ΩS Weber ] inv. ΩS Rusch ; voluit Filius Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,28 

Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis
et ego reficiam vos.
Numérotation du verset Mt. 11,29 

Tollite iugum meum super vos
et discite a me
quia mitis sum
et humilis
corde
et invenietis requiem animabus vestris.
Numérotation du verset Mt. 11,30 

Iugum enim meum
suave est21*
21 suave] uave cacogr. Rusch |est Li446@ Li446 ΩJ ΩS Weber] om. Rusch
et onus22 meum
22 onus ΩF ΩS Li446 Rusch Weber ] omnis Li446@
leve.

Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 1 
marg.| {CMT11d1.1} RABANUS. − Postquam discipulos suos Dominus ad predicandum mittens, premissis verbis eos instruxit, ipse etiam quod docuerat verbis, factis implevit, offerens primam predicationem Iudeis. Et hoc est quod dicitur:
Numérotation du verset Mt. 11,1 
Et factum est cum consummasset Iesus1. Dicit autem transiit inde.A
A ¶Codd. : Li446 (99ra ) Ed1953 {MM2019}
1 Iesus] + etc. Li446
marg.| {CMT11d1.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 2* {hom.37} − Quia enim eos misit, subtraxit seipsum dans locum eis et tempus facere que iniunxerat eo enim presente et curante, nullus ad discipulos vellet accedere.B
B ¶Codd. : Li446 (99ra ) Ed1953 {MM2020}
2 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d1.3} REMIGIUS. − Pulchre autem de spirituali3* doctrina, qua scilicet apostolos instruxerat, ad generalem transit, in civitatibus predicando; quia in hoc de celis ad terras descendit, ut omnes illuminaret in quo facto monentur etiam sancti predicatores ut omnibus prodesse studeant.C
C ¶Codd. : Li446 (99ra ) Ed1953 {MM2020}
3 spirituali] speciali Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 11, 2-10 legitur Adventus dominica 3; cf. Ordinarium OP 574 = Rom. = Cist 124]
marg.| {CMT11d2.1} GLOSSA. − Posuerat supra evangelista quomodo per miracula et doctrinam Christi tam discipuli quam turbe instruebantur; nunc ostendit quomodo hec instructio usque ad discipulos Ioannis perveniret, qui ad Christum emulationem habere videbantur.
Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 11,2 
Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos ex discipulis suis,
Numérotation du verset Mt. 11,3 
ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
marg.| {CMT11d2.2} GREGORIUS. I. In homiliario. 4* − Querendum autem nobis est Ioannes propheta, et plusquam propheta, qui venientem ad baptismum Dominum ostendit, dicensa: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi », cur in carcere positus mittens discipulos requirit: T u es qui venturus es, an alium exspectamus ? Tamquam si ignoraret quem ostenderat; et an ipse sit nesciat quem ipse prophetando, baptizando, ostendendo, ipsum esse clamaverat.b
a Io. 1, 29.
b ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 1, CCSL 141, p. 38.17-39.10: «Quaerendum nobis est, fratres carissimi, Iohannes propheta et plus quam propheta, qui uenientem ad baptisma Dominum ostendit dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, qui et humilitatem suam et diuinitatem eius potentiam considerans dicit: Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur, qui autem de caelo uenit, super omnes est, cur in carcere positus, mittens discipulos requirit: Tu es qui uenturus es, an alium exspectamus? tamquam si ignoret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, ostendendo clamauerat». [FG2013]
4 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
marg.| {CMT11d2.3} AMBROSIUS. 5* − Nonnulli autem hoc sic intelligunt. Magnum quidem ita prophetam esse Ioannem, ut Christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram; sed tamen, tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit etiam Petrus dicensc: « Propitius tibi esto, Domine, non fiat hoc ».d
c Mt. 16, 22.
d ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 98, CCSL 14, p. 167.1039-1046: «Nonnulli etiam de ipso Iohanne sic intellegunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, adnuntiaret remissionem peccatorum futuram, sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium uatem, quem uenturum crediderat non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitauit. Dubitauit et Petrus dicens: propitius esto, Domine ! Non fiet hoc. Ille fidei princeps, cui se Christus nondum Dei filium dixerat, et tamen ille crediderat, de morte Christi nec Christo credidit». [FG2013]
5 Ambrosius] + super Lucam Ed1953
marg.| {CMT11d2.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 6* {hom.37} − Sed non utique hoc habet rationem. Ioannes enim neque hoc ignorabat sed hoc primum testatus est dicens: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi ». Agnum enim vocans, crucem divulgat nec aliter quam per crucem peccatum abstulit mundi. Qualiter autem maior propheta est hic si neque que prophetarum sunt noscit etenim Isaiasedicit: « Sicut ovis ad occisionem ductus est ».
e Is. 53, 7.
6 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d2.5} GREGORIUS. In homiliario. 7* − Sed aliter hec questio solvitur, si geste rei tempus pensatur. Ad Iordanis enim fluenta positus, quia ipse redemptor mundi esset, asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat, requirit non quia ipsum esse mundi redemptorem dubitat; sed querit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad inferni claustra descendat. f
f ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 1, CCSL 141, p. 39.10-15: «Tamquam si ignoret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, ostendendo clamauerat. Sed haec citius quaestio soluitur, si gestae rei tempus et ordo pensatur. Ad Iordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset asseruit, missus uero in carcerem, an ipse ueniat requirit, non quia ipsum esse mundi Redemptorem dubitat, sed quaerit ut sciat si is qui per se in mundo uenerat, per se etiam ad inferni claustra descendat. Quem enim praecurrens mundo nuntiauerat, hunc moriendo et ad inferos praecurrebat». [FG2013]
7 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
marg.| {CMT11d2.6} HIERONYMUS. − Unde non ait tu es qui venisti sed tu es qui venturus es ? etc.8* Et est sensus manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te etiam inferis debeam nuntiare, an alium ad hec sacramenta missurus es?g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 77.22-78.27: «Tu es qui uenturus es an alium expectamus? non ait: tu es qui uenisti, sed tu es qui uenturus es; et est sensus: manda mihi quia ad inferna descensurus sum utrum te et inferis debeam nuntiare qui nuntiaui superis, an non conueniat filio dei ut gustet mortem et alium ad haec sacramenta missurus es». [FG2013]
8 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d2.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 9* {hom.37} − Sed qualiter et hoc habet rationem cuius enim gratia non dixit tu es qui venturus es in infernum sed simpliciter qui venturus es quamvis et derisibilius videatur quod propter hoc ei dixerit, ut et illuc abiens predicaret presens enim vita, gratie tempus est; post obitum autem iudicium est et pena quare in nullo opus erat precursore illic. Sed aliter. Si infideles post mortem credentes essent salvandi, nullus peribit aliquando omnes enim penitebunt tunc, et adorabunt. « Omne enim genu flectetur, celestium, terrestrium, et infernorum »h.
h Phil. 2, 10.
9 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d2.8} GLOSSA. − Sed considerandum10* est quod non ideo Hieronymus et Gregorius dixerunt quod Ioannes adventum Christi in infernum prenuntiaturus esset quia eius predicatione aliqui non credentes converterentur ad fidem; sed ut iustis in exspectatione Christi manentibus ex vicino adventu consolationem afferret.D
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
10 Sed considerandum] Considerandum autem Ed1953
marg.| {CMT11d2.9} HILARIUS. 11* {cad.11} − Certum est tamen quod qui venturum ut precursor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est, eius abundanti scientie error non obrepsit. Nec sane credi potest, spiritus sancti gratiam in carcere posito defuisse, cum apostolis virtutis sue lumen esset in carcere positis ministraturus.
11 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d2.10} HIERONYMUS. − Non ergo quasi ignorans interrogat, sed quomodo salvator interrogat ubi sit Lazarus positus; ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, ut viderent mortuum resurgentem; sic et Ioannes interficiendus ab Herode discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante sibi discerent. Quod autem haberent discipuli Ioannis aliquid mordacitatis ex invidia adversus Dominum, superior quoque interrogatio demonstravit, cum dixerunti: « Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli tui non ieiunant? ».j
i Mt. 9, 14.
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 77.3-18: «Iohannes autem cum audisset in uinculis opera christi mittens duos de discipulis suis ait illi: tu es qui uenturus es an alium expectamus? non quasi ignorans interrogat, ipse enim ceteris ignorantibus demonstrat dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi, et patris uocem intonantis audierat: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui, sed quo modo saluator interrogat ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulchri indicabant saltim sic pararentur ad fidem et uiderent mortuum resurgentem, sic et iohannes interficiendus ab Herode discipulos suos mittit ad christum ut per hanc occasionem uidentes signa atque uirtutes, crederent in eum, et magistro interrogante, sibi discerent. quod autem superbirent discipuli iohannis aduersum dominum et haberent aliquid mordacitatis ex liuore et inuidia, superior quoque interrogatio demonstrauit evangelista referente: tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant, et alibi: magister, cui tu praebuisti testimonium ad iordanem, ecce discipuli eius baptizant et plures ueniunt ad eum, quasi dixerint: nos deserimur, hic raritas est, ad illum turba concurrit. [FG2013]
marg.| {CMT11d2.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 12* {hom.37} − Donec igitur Ioannes erat cum ipsis, suadebat eis continue de Christo quia autem iam erat obiturus, amplius studium facit. Etenim formidabat, ne relinquat in discipulis suis perniciosi dogmatis conditionem, et maneant abiecti a Christo, cui et a principio omnes suos afferre studuit. Si autem dixisset eis abite ad ipsum, quia melior me est, non utique persuasisset, sed estimaretur humilia de se sentiens hoc dicere; et sic magis essent ei affixi. Quid igitur facit exspectat ab eis audire quod Christus miracula facit. Neque omnes misit; sed duos quosdam, quos noverat fortassis aliis persuasibiliores existentes, ut insuspicabilis interrogatio fieret, et ex rebus ipsis discerent distantiam inter eum et Iesum.
12 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d2.12} HILARIUS. 13* {cad.11} − Ioannes igitur non sue sed discipulorum ignorantie consulit ut enim scirent non alium a se predicatum, ad opera eius intuenda discipulos suos misit, ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent; nec Christus alius exspectaretur quam cui testimonium opera prestitissent.
13 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d2.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 14* {hom.37} − Idem15 Christus autem mentem noscens Ioannis, non dixit quoniam ego sum, quia per hoc rursus obsisteret audientibus excogitassent enim, etsi non dixissent, quod Iudei ad ipsum dixeruntk: « Tu de teipso testimonium perhibes ». Et propter hoc a miraculis fecit eos discere, insuspicabilem doctrinam faciens et manifestiorem. Testimonium enim quod est a rebus, credibilius est testimonio quod est a verbis. Unde confestim curavit cecos et claudos et alios multos, non ut doceret Ioannem scientem, sed hos qui dubitabant.
Et ideo sequitur:
k Io. 8, 13.
14 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
15 Idem] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 11,4 
Et respondens Iesus ait illis: Euntes renuntiate Ioanni que audistis et vidistis.
Numérotation du verset Mt. 11,5 
Ceci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt mortui resurgunt, pauperes evangelizantur.
marg.| {CMT11d2.14} HIERONYMUS. − Quod premissis non minus est. Pauperes autem evangelizatos intellige 16 vel pauperes spiritu vel certe opibus17 pauperes vel18* nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos in predicatione distantia sit. Hec magistri rigorem, hec preceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari19* potest equalis est.20* Quod autem ait21:
16 intellige] intelligite Md214
17 opibus] operibus cacogr. Md214
18 vel] ut Ed1657 Ed1953
19 salvari] salvare Ed1953
20 est] + Ieronymus Li446, Chrysostomus Mt366² ( pr. m. marg.), Chrysostomus in h om. Ed1657, Chrysostomus in Matthaeum Ed1953
21 ait] dicit As115
Numérotation du verset Mt. 11,6 
Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me,
marg.| inter nuntios22 percutit.E l m
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 78.36-41: «Respondens iesus ait illis: euntes renuntiate iohanni quae audistis et uidistis: caeci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. iohannes interrogauerat per discipulos: tu es qui uenturus es an alium expectamus? christus signa demonstrat non ad ea respondens quae interrogatus fuerat sed ad scandalum nuntiorum: ite, inquit, et dicite iohanni signa quae cernitis, caecos uidentes, claudos ambulantes, et reliqua, et quod his non minus est: pauperes evangelizantur; uel pauperes spiritu uel certe opibus pauperes ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter diuites et egenos in praedicatione distantia sit. haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant ueritatem, quando omnis apud eum qui saluari potest aequalis est. quod autem ait: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, internuntios percutit sicut in sequentibus demonstrabitur». [FG2013]*
m ¶Nota : Une imprécision de l’exemplar-souche ou de son antigraphe a incité à la répétition du lemme attributif avant Quod autem ait… in me qui est pourtant la continuation immédiate de la sentence hiéronymienne CMT11d2.14. Certains manuscrits comme Li446 ont répété le lemme pertinent, d’autres ont anticipé le lemme attributif de la sentence suivante (Mt366), suivis par la tradition majoritaire des éditions qui a fait une fois de plus le mauvais choix, d’autres enfin ont des lemmes attributifs corrects (As115 Md214). [MM2021]
22 nuntios] mortuos Md214
marg.| {CMT11d2.15} CHRYSOSTOMUS. 23* {hom.37} − Quia enim scandalizabantur in ipso, dubitationem eorum non divulgans, et soli eorum conscientie derelinquens, redargutionem eorum latenter induxit.F n o
n ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 36, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 164ra ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 146vb : «Quia enim scandalizabantur in ipso, passionem {dubitationem} eorum divulgans, et conscientie eorum soli hoc derelinquens, et nullum testem accusationis huius faciens quam solos eos illos qui hec sciebant plus eos et ita evulsit {attraxit} dicens ‘Beatus si quis non scandalizatus fuerit [inv. Fir.] in me’ Etenim ipse enigmatice insinuans hec dixit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 36 (37) § 2, Field p. 504C4 = PG 57, 415.26-33 : «Διὰ τοῦτο καὶ τὸν ἔλεγχον αὐτῶν λανθανόντως ἐπήγαγεν. Ἐπειδὴ γὰρ ἐσκανδαλίζοντο ἐν αὐτῷ, τὸ πάθος αὐτῶν ἀνακηρύξας, καὶ τῷ συνειδότι αὐτῶν μόνῳ τοῦτο καταλιπὼν, καὶ οὐδένα μάρτυρα τῆς κακηγορίας ταύτης ποιησάμενος, ἀλλ’ ἢ μόνους ἐκείνους τοὺς ταῦτα ἐπισταμένους, μειζόνως αὐτοὺς καὶ ταύτῃ ἐπεσπάσατο, εἰπών·Μακάριος ὃς ἐὰν μὴ σκανδαλισθῇ ἐν ἐμοί. Καὶ γὰρ αὐτοὺς αἰνιττόμενος ταῦτα ἔλεγεν».
o ¶Nota : Burgundio traduit πάθος par passionem ; Thomas retient l’alternative interlinéaire dubitationem du ms. Vat. lat. 383, absente du ms. Laur., Plut. 14.dex.4 ; il ajoute – semble-t-il de son propre chef – une négation au verbe ἀνακηρύξας (-non- dubitans) que ni Burgundio ni le grec des éditions Field et Montfaucon n’atteste. [MM2021]
23 Chrysostomus As115 Li446] om. Mt366 Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT11d2.16} HILARIUS. 24* {cad.11} − Itaque cui rei Ioannes cavisset, ostendit dicens beatos eos25* quibus aliquid in se scandali non fuisset quia metu eius, scilicet ne scandalizarentur, discipulos suos Ioannes, ut Christum audirent, misit.G
G ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
24 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
25 eos] + in Ed1953
marg.| {CMT11d2.17} GREGORIUS. 26* − Vel aliter.27 Infidelium mens grave in Christo scandalum pertulit, cum eum etiam post tot miracula morientem vidit. Unde Paulus dicit: « Nos predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum »p. Quid ergo est dicere beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis sue humilitatemque signare? Ac si patenter dicat mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus ne in me mortem despiciant qui signa venerantur.q
p 1Cor. 1, 23.
q ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 1, CCSL 141, p. 39.27-40.40: «Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Visis tot signis, tantis que uirtutibus, non scandalizari quisque potuit, sed admirari. Sed infidelium mens graue in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem uidit. Vnde et Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Stultum quippe hominibus uisum est ut pro hominibus auctor uitae moreretur, et inde contra eum homo scandalum sumpsit, unde ei amplius debitor fieri debuit. Nam tanto Deus ab hominibus dignius honorandus esset, quanto pro hominibus et indigna susciperet. Quid est ergo dicere: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta uoce abiectionem mortis suae humilitatem que signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cauendum ualde est hominibus ne in me mortem despiciant, qui signa uenerantur». [FG2013]
26 Gregorius] + In evangelia Ed1953
27 Gregorius – Vel aliter] inv. Li446
marg.| {CMT11d2.18} HILARIUS. 28* {cad.11} − Prebetur etiam mystice in his que in Ioanne gesta sunt, intelligentia amplior, ut propheta ipso conditionis sue genere prophetizaret, quia in eo forma legis lata est Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum predicavit, et regnum celorum spopondit; et Ioannes totum hoc opus legis explevit. Igitur, cessante iam lege (que peccatis plebis inclusa, ne Christus posset intelligi, quasi vinculis et quasi carcere continebatur), ad evangelia contuenda lex mittit, ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis.
28 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d2.19} AMBROSIUS. Super Lucam. − Et fortasse isti discipuli quos misit sunt duo populi: unus qui ex Iudeis credidit, alter29* ex gentibus.H r
r ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 96, CCSL 14, p. 166.1009-1010: «Et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus [quor. un.: unus qui X = F O π V Ε G γ T ] ex Iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audiuit. Voluerunt ergo isti uidere propter illud: uestri autem beati oculi qui uident et aures uestrae quae audiunt». [FG2013]*
H ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
29 alter] + qui Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 3 
marg.| {CMT11d3.1} CHRYSOSTOMUS. 30* {hom.38} − Quantum ad discipulos Ioannis, satis actum erat certificati enim de Christo per signa que viderant, recesserunt. Sed oportebat etiam31 turbas sanari, que ex interrogatione discipulorum Ioannis multa inconvenientia subintellexerint, ignorantes32 mittentis consilium. Poterant utique33 dicere qui tanta testatus est de Christo, aliter persuasus est nunc et dubitat utrum sit ipse. Numquid ergo altercans ad Iesum hoc dicit ? Numquid timidior a carcere factus? Numquid vane et inaniter priora dixit?I
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
30 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
31 etiam] in Li446
32 inconvenientia subintellexerint , ignorantes] inconvenienti subintellexit ignorans Li446
33 utique] + genere Li446
marg.| {CMT11d3.2} HILARIUS. 34* {cad.11} − Ac ne illud quod immediate premiserat referri posset ad Ioannem, tamquam scandalizatus esset in35* Christo, subditur:
34 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
35 in] de Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,7 
marg.| Illis autem abeuntibus, cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne. J
J ¶Codd. : Li446 (100rb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT11d3.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 36* − Propter hoc autem abeuntibus eis, ut non videatur homini adulari. Corrigens autem37* plebem, non ducit in medium suspicionem eorum, sed solutionem cogitationum eorum inducit, que eos in dubitationem mittebat 38*, demonstrans se nosse39 occulta. Neque enim dicit40* sicut Iudeiss « Quid41* cogitatis mala ? » Etsi enim42* mala cogitaverint43 non tamen ex malitia sed ex ignorantia. Unde non loquitur eis dure 44 sed respondet pro Ioanne, ostendens quod non excidit a priori45* opinione. Hoc autem docet, non solum proprio verbo, sed eorum testimonio; non tantum per ea que dixerunt, sed per ea que egerunt. Ideoque ait:
s Mt. 9, 4.
36 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
37 autem] + et Ed1953
38 mittebat] mittebant Ed1953
39 nosse] esse Mt366
40 dicit] dixit Ed1953
41 quid] quis Li446
42 enim Mt366] om. Li446 Ed1953
43 cogitaverint] cogitaverunt Mt366
44 dure] + sed dure Li446
45 priori] priore Ed1953
Quid existis in desertum videre ?
marg.| Ac si diceret: Propter quid civitates dimittentes convenistis in desertum ? Non enim plebs tanta cum tanto desiderio in eremum venisset, nisi magnum quemdam et mirabilem et petra solidiorem videre se46* existimans.K t u
t ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., Burgundionis versio, hom. 37, BAV, Vat. lat. 383, f. 131ra-rb ; hom. 38 Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 148vb : «Euntibus enim eis cepit dicere turbis propter quid euntibus eis ? Ut non videatur adulari homini. Corrigens autem plebem, non ducit in medium eorum suspicionem sed solutionem inducit earum que secundum mentem erant cogitationum eos in tumultuationem imminentium monstrans quoniam novit omnia occulta. Neque enim dicit quemadmodum ad Iudeos:"Quid excogitatis pervitiosa ?" Etsi enim excogitaverint non aparentie hoc excogitabant sed ab ignorantia eorum que dicta erant. Ideoque neque amare eis loquens sed corrigit eorum solum mentem et respondet pro Ioanne et monstrat quoniam non excidit a priori opinione {qua dixit d<ictu>m} Neque transmutatus est. Neque enim est levis homo neque flabello facile mirabilis sed fixus et firmus. Et non talis ut tradat ea que sibi credita sunt. Hec autem instruens non ex propria {Christi} enuntiatione sed ex illorum {turbe} prius testimonio hoc instruit non per que dixerunt solum sed et per que egerunt monstrans eos testantes eius firmitati. Ideo ait: Quid existis in desertum videre ? Ac si diceret propter quid civitates dimittentes et domos {vestras} convenistis in desertum ? Universi ut miserum quidam et levem hominem videatis ? sed non utique haberet rationem [intentionem Fi]. Non enim hoc ostendit studium illud {nostrum} et quod omnes concurrunt in desertum. Non enim utique plebs tanta et civitates tante cum tanto desiderio in heremum et Iordanem flumen effuse essent nisi magnum qu<e>dam et mirabilem et petra solidiorem visurum esse estimaretis».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 37 (38) § 1, Field p. 511-512 = PG 57, 419, 32-427.8 : «Πορευομένων γὰρ αὐτῶν, ἤρξατο λέγειν τοῖς ὄχλοις. Διατί, πορευομένων αὐτῶν; Ἵνα μὴ δόξῃ κολακεύειν τὸν ἄνθρωπον. Διορθούμενος δὲ τὸν δῆμον, οὐκ ἄγει εἰς μέσον αὐτῶν τὴν ὑπόνοιαν, ἀλλὰ τὴν λύσιν μόνον ἐπάγει τῶν κατὰ διάνοιαν θορυβούντων αὐτοὺς λογισμῶν, δεικνὺς ὅτι ᾔδει τὰ ἀπόῤῥητα ἁπάντων. Οὐδὲ γὰρ λέγει καθάπερ πρὸς Ἰουδαίους· Τί ἐνθυμεῖσθε πονηρά; Εἰ γὰρ καὶ ἐνενόησαν, οὐκ ἀπὸ πονηρίας ἐλογίζοντο ταῦτα, ἀλλ’ ἀπὸ τῆς τῶν εἰρημένων ἀγνοίας [ἀκολουθίας Field.F). Διὰ τοῦτο οὐδὲ ἐπιπληκτικῶς αὐτοῖς διαλέγεται, ἀλλὰ διορθοῦται αὐτῶν μόνον τὴν διάνοιαν, καὶ ἀπολογεῖται ὑπὲρ Ἰωάννου· καὶ δείκνυσιν ὅτι οὐ μετέπεσε τῆς προτέρας δόξης, οὐδὲ μεταβέβληται. Οὐδὲ γάρ ἐστιν εὔκολος ἄνθρωπος καὶ εὐρίπιστος, ἀλλὰ πεπηγὼς καὶ βέβαιος, καὶ οὐ τοιοῦτος, ὡς καὶ προδοῦναι τὰ ἐμπεπιστευμένα. Ταῦτα δὲ κατασκευάζων, οὐκ ἐκ τῆς οἰκείας ἀποφάσεως εὐθέως, ἀλλ’ ἐκ τῆς ἐκείνων πρότερον ταῦτα κατασκευάζει μαρτυρίας· οὐ δι’ ὧν εἶπον μόνον, ἀλλὰ καὶ δι’ ὧν ἔπραξαν, δεικνὺς αὐτοὺς μαρτυροῦντας αὐτοῦ τῇ στεῤῥότητι. Διό φησι· Τί ἐξήλθετε εἰς τὴν ἔρημον ἰδεῖν; Ὡσανεὶ ἔλεγε· Διατί τὰς πόλεις ἀφέντες καὶ τὰς οἰκίας, συνήλθετε εἰς τὴν ἔρημον ἅπαντες; ἵνα οἰκτρόν τινα ἴδητε καὶ εὔκολον ἄνθρωπον; Ἀλλ’ οὐκ ἂν ἔχοι λόγον. Οὐ γὰρ τοῦτο δείκνυσιν ἡ σπουδὴ ἐκείνη, καὶ τὸ πάντας συντρέχειν εἰς τὴν ἔρημον. Οὐ γὰρ ἂν δῆμος τοσοῦτος καὶ πόλεις τοσαῦται μετὰ τοσαύτης προθυμίας εἰς τὴν ἔρημον καὶ τὸν Ἰορδάνην ποταμὸν ἐξεχύθησαν τότε, εἰ μὴ μέγαν τινὰ καὶ θαυμαστὸν καὶ πέτρας στεῤῥότερον ὄψεσθαι προσεδοκήσατε ».
u ¶Nota : Thomas remplace la traduction personnelle de Mt. 9, 4 de Burgundio par la version vulgate et adapte la suite du passage en conséquence. [MM2021]
K ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
46 videre se ] inv. Ed1953
marg.| {CMT11d3.4} GLOSSA. − Non autem tunc exierant in desertum ad hoc ut viderent Ioannem. Nec enim erat tunc in deserto sed in carcere. Sed preteritum refert quia frequenter exierat populus in desertum videre Ioannem, cum adhuc esset in deserto.L v
v ¶Fons : <revera> Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 27 (Mt. 11, 7), Mantova, Teresiana, C.4.3 (344), f. 90v  ; Madrid, Biblioteca nacional, ms. 527, f. 43ra  ; Firenze, BML Plut. 17.40, f. 14va  ; Firenze, BML, Plut. 17.38, f. 24ra  ; PG 56, 773.40-44 : «  Quid existis in desertum [-to Ma] videre? Non tunc [enim PG] exierant in desertum ad hoc ut viderent Ioannem nec enim erat tunc [inv. Fi1738] in deserto sed in carcere. Sed preteritum refert quia frequenter exibat [exiebat Fi Ma] populus in desertum [deserto Fi1740 Ma Md, + exiebat Fi1740] videre Ioannem, cum esset adhuc in deserto».
<diff.> Glossa ordinaria (Lc. 11, 25) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 166b marg.], ed. Gloss-e : « Beda: Quomodo in deserto Ioannem videre cupiebant qui erat clausus in carcere ? Totus ergo hic sermo spiritualiter est intelligendus ».
¶Nota : CMT11d3.4 (Glossa), CMT11d3.19 (Glossa), CMT11d4.4 (Chrysostomus super Mattheum) sont les trois seules sentences qui proviennent de la partie B (hom. 24-31) de l’Opus imperfectum, sur quelque 443 sentences extraites de cette collection. Les homélies de la partie B ont été extraites de manuscrits toscans ; on suppose – sans aucun ms. conservé avant le début du 14e siècle – qu’elles ont été ajoutée en appendice de manuscrits de la 2e famille dans le premier tiers du 13e siècle au plus tard (par Burgundio vers 1150 selon une hypothèse peu crédible de Van Banning 1988, p. CLXXX) puis ont circulé à Paris et en Angleterre. C’est surtout en Angleterre que l’appendice homilétique a pris forme d’une collection organisée en homélies numérotées et citées comme telles par Simon Hinton OP. Vers 1258-1254, son commentaire sur Mt. (Oxford, Bodl., e Mus. 29, f. 55r sqq.) ne concorde que partiellement avec la Catena (comparer Van Banning 1988, p. CXCIV et CCVII). Sa numérotation des homélies est cependant le plus ancien témoignage certain de l’intégration codicologique à la suite de la partie C d’homélies absentes des manuscrits de la 1re et de la 2e famille (Opus imperfectum B et D). Cependant aucun manuscrit de l’Opus imperfectum présentant cette disposition ou les ajouts des parties B et D en tout ou en partie n’a subsisté avant le 14e (!) siècle, et ce alors même que Hugues de Saint-Cher, Alexandre de Halès et Bonaventure citent assez abondamment sous le nom simple de Chrysostome entre 8 et 13 des 14 homélies additionnelles qui forment la collection qui prendra forme au 14e siècle. Ces passages n’étaient transmis au 13e siècle que par les homéliaires et des collections partielles qui omettent toutes la partie A (hom. 1 à 22) de l’Opus imperfectum. Je conclus que les contemporains de Thomas faisaient usage d’au moins deux ensembles codicologiques distincts et complémentaires pour citer l’Opus imperfectum: un manuscrit de la 2e famille contenant les parties A et D, et au moins un manuscrit du type de la 3e famille (homéliaires ou compilation d’homélies) avec potentiellement un texte dérivé des homéliaires toscans source du texte de la 4e famille. Il pourrait éventuellement s’agir de bréviaires ou d’homiliaires. Cependant Thomas s’est abstenu intentionnellement de faire usage de ce matériel additionnel non parce qu’il n’y avait pas accès, mais en raison des incertitudes qui planaient sur l’authenticité de son contenu et de son soucis de citer des auteurs « certains » (CMTpro.). Vincent de Beauvais, que Van Banning semble ignorer, assure que l’Opus imperfectum, se présentait en deux livres, ce qui correspond à la configuration de la 2e famille. Vincent fait état de doutes sur l’authenticité de cette oeuvre. On comprend que dans ces conditions, face à une documentation dispersée, d’origine douteuse, non transmise au sein d’un ensemble codicologique cohérent, il ait préféré s’abstenir. A la date de cette note, j’ignore encore par quel intermédiaire Thomas a eu accès à l’homélie 27 (Van Banning n° 26). Thomas semble suivre une version du texte de la 3e famille, plus proche du ms. Firenze, BML, plut. 17.40 (homéliaire de Lucca, partie d’hiver, Florence, 12e 3/4), f. 16ra que des autres témoins collationnés de la 3e famille [Mantova, Teresiana, C.4.3 (344), f. 92v  ; Firenze, BML, plut.17.38, f. 25  ; PG 56, 775.62-67 ] et de la 4e famille: Madrid, Biblioteca nacional, ms. 527, f. 43va-vb. Les deux premières sentences sont qualifiées de « Glossa » ; seule la 3e renvoie explicitement à Chrysostome sur Matthieu, c’est-à-dire, selon les principes explicités dans la préface de la CMT, à l’Opus imperfectum. Thomas n’a donc probablement pas eu conscience que les 3 sentences provenaient de la même homélie. Il n’a pas reconnu CMT11d3.4 et CMT11d3.19 comme chrysostomiennes puisqu’en les intitulant Glossa il les considère comme d’autorité moins certaine. Concernant CMT11d4.4 attribué à Chrysostome super Mattheum (Opus imperfectum), on ne peut faire reposer sur ce seul témoignage d’un exemplaire de l’Opus imperfectum qui aurait intégré l’homélie dans le fil du commentaire continu à la manière des manuscrits de la 2e famille. Cependant, les lemmes attributifs de la Catena sont sujets à de fréquents accidents. Nombre d’entre eux sont le fait d’attributions personnelles indépendantes de l’attribution explicite des manuscrits utilisés. Il faut plutôt supposer le recours extrêment sélectif à un document du type du matériel additionnel dans lequel avaient puisé les maîtres ci-dessus cités, peut-être un scholion lu dans la marge d’une bible glosée. [MM2021]
L ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT11d3.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 47* {hom.38} − Et vide quia, omnem aliam malitiam pretermittens, removet a Ioanne levitatem de qua turbe dubitabant, dicens: M
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
47 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Arundinem vento agitatam?
marg.| {CMT11d3.6} GREGORIUS. In homiliario. 48* − Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contingit, in partem flectit; per quam carnalis animus designatur, qui mox ut favore vel49* detractione tangitur, in partem quamlibet declinatur. Arundo ergo vento agitata Ioannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat.N w
Ac si Dominus diceret:
w ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 2, CCSL 141, p. 40.43-41.55: «Sed dimissis Iohannis [om. A] discipulis, quid de eodem Iohanne turbis dicat audiamus: Quid existis uidere in deserto? Arundinem uento agitatam? Quod uidelicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox aura contigerit, in partem inflectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur (animus carnalis exprimitur: A)? Qui mox fauore uel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura fauoris flauerit, hilarescit, extollitur, totum que se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde uentus detractionis eruperit unde laudis aura ueniebat, mox hunc quasi in partem alteram ad uim furoris inclinat. Sed arundo uento agitata Iohannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cuiuslibet ira asperum faciebat. Nec prospera hunc erigere, nec aduersa nouerant inclinare. Arundo ergo agitata uento non erat, quem ab status sui rectitudine nulla rerum uarietas inflectebat». [FG2013]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
48 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
49 vel] et Li446
marg.| {CMT11d3.7} HIERONYMUS. − Numquid ob hoc existis in desertum ut50 videretis hominem calamo similem, qui omni vento circumfertur, et levitate51 mentis de eo ambigeret quem antea predicaret ? An forsitan stimulis invidie contra me cogitur, et predicatio eius vanam sectatur gloriam ut ex ea querat lucra ? Cur divitias cupiat ? Ut52 affluat dapibus ? Locustis vescitur et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur ? Pili camelorum sunt tegmen eius.O x
Et ideo subdit:
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 79.55-62: «Numquid ob hoc ut hominem uideretis calamo similem qui omni uento circumfertur et leuitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat? an forsitan stimulis contra me inuidiae cogitur et praedicatio eius uanam sectatur gloriam ut ex ea quaerat lucra? cur diuitias cupiat? ut affluat dapibus? lucustis uescitur et melle siluestri. an ut mollibus uestiatur? pili camelorum tegumen eius sunt. istiusmodi cibus et uestis carceris hospitio recipiuntur et praedicatio ueritatis tale habet habitaculum. qui autem adulatores sunt et sectantur lucra et quaerunt diuitias et diliciis affluunt et mollibus uestiuntur, isti in domibus regnum sunt. ex quo ostenditur rigidam uitam et austeram praedicationem uitare debere aulas regum et mollium hominum palatia declinare». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
50 ut] om. Li446
51 levitate] levitates Li446
52 ut] aut Mt366
Numérotation du verset Mt. 11,8 
Sed quid existis videre ? Hominem mollibus vestitum?
marg.| {CMT11d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 53* {hom.38} − Vel aliter. Quod non sit Ioannes similis calamo mobili per vestrum studium significastis, scilicet in desertum exeuntes. Non tamen potest aliquis dicere quod Ioannes quidem constans erat, sed postea lascivie serviens factus est mobilis sicut enim aliquis est iracundus natura, alius per infirmitatem longam, ita aliqui sunt mobiles per naturam, alii vero lascivie serviendo mobiles fiunt. Ioannes autem neque natura mobilis erat; propter quod dixerat: Num54 existis videre  ?   Arundinem vento agitatam neque lascivie dans se ipsum, perdidit quam habebat excellentiam. Quod enim non servierit lascivie, monstrat stola, solitudo et carcer. Si enim vellet mollibus vestiri, non eremum inhabitasset sed regum palatiaP.
Unde sequitur:
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
53 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
54 Num] Non Li446
Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus55 regum sunt.
55 domibus] domo Li446
marg.| {CMT11d3.9} HIERONYMUS. − Ex hoc ostenditur rigidam vitam et austeram predicationem vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.Q y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 79.66-68: «Istiusmodi cibus et uestis carceris hospitio recipiuntur et praedicatio ueritatis tale habet habitaculum. qui autem adulatores sunt et sectantur lucra et quaerunt diuitias et diliciis affluunt et mollibus uestiuntur, isti in domibus regnum sunt. ex quo ostenditur rigidam uitam et austeram praedicationem uitare debere aulas regum et mollium hominum palatia declinare». [FG2013]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d3.10} GREGORIUS. In homiliario. 56* − Nemo autem existimet57 in fluxu58* atque studio pretiosarum vestium peccatum59* deesse quia, si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Et nequaquam Petrus feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicensz: « Non in veste pretiosa ».R aa
z 1Pt. 3, 3.
aa ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 3, CCSL 141, p. 41.70-75: «Nemo ergo existimet in fluxu atque studio uestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Iohannem Dominus de uestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus Apostolus per epistolam feminas a pretiosarum uestium appetitu compesceret dicens: Non in ueste pretiosa. Pensate ergo quae culpa sit, hoc etiam uiros appetere, a quo curauit pastor Ecclesiae et feminas prohibere». [FG2013]
56 homiliario] scrips., omel’ Li446, Evangelia Ed1953
57 existimet] existent cacogr. Li446
58 fluxu] luxu Ed1953
59 peccatum] peccata Ed1953
marg.| {CMT11d3.11} AUGUSTINUS. Quarto de doctrina christiana. 60* − [b] Tamen 61* in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. [a] Quisquis enim rebus restrictius utitur quam se habent mores eorum cum quibus vivit aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis vero sic utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat aut aliquid62 significat63 aut flagitiosus est.S ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.5-9:
[a] «quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est; quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est».
[b]   Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 3, c. 12.18, CCSL 32, p. 89.9-10: «in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, I q. 169 art. 1 ad 2: «Unde Augustinus dicit, in iii de doct. christ., quisquis restrictius rebus utitur quam se habeant mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est. Praecipue autem competit vilibus vestimentis uti his qui alios verbo et exemplo ad poenitentiam hortantur, sicut fuerunt prophetae, de quibus apostolus ibi loquitur. Unde quaedam Glossa dicit, matth. iii, qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit». [MM2019]
60 .IV. As115 Li446 Mt366] om. Ed1953
61 Tamen] Cum Ed1953
62 aliquid Li446 ² (al. m. marg. stylo plumbeo)] quid* Li446 *
63 significat ! Li446 Ed1953 ] signat As115 Mt366
marg.| {CMT11d3.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 64* {hom.38} − A loco autem et65 vestimentis, et a concursu hominum, eius moribus designatis, inducit iam et prophetam eum esse, dicens:T
64 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
65 et] + a As115
Numérotation du verset Mt. 11,9 
Sed quid existis videre ? Prophetam ? Dico vobis etiam66 plus quam prophetam.
66 Dico vobis etiam] Dico vobis et Li446, etiam dico vobis As115 Mt366
marg.| {CMT11d3.13} GREGORIUS. In homiliario. 67* − Prophete enim ministerium est ventura predicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plusquam propheta est quia eum quem precurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.ac
ac ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 5, CCSL 141, p. 42.87-90: «Sed quid existis uidere in deserto? Prophetam? Etiam dico uobis, plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est uentura dicere, non etiam demonstrare. Iohannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetauerat, etiam ostendendo nuntiabat. Sed quia arundo uento agitata esse denegatur, quia non esse uestitus mollibus dicitur, quia prophetae nomen huic impar esse perhibetur, iam quid digne dici possit audiamus». [FG2013]
67 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Evangelia Ed1953
marg.| {CMT11d3.14} HIERONYMUS. − In quo etiam ceteris prophetis maior est. Et, quia ad privilegium prophetale etiam Baptiste68* accessit premium ut suum Dominum baptizaret.U ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 79.70-75: «Sed quid existis? uidere prophetam? etiam dico uobis et plus quam prophetam. in eo iohannes prophetis ceteris maior est quod quem illi praedicauerant esse uenturum, hic uenisse digito demonstrauit dicens: ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi. et quia ad priuilegium prophetale etiam baptistae accessit praemium ut suum dominum baptizaret, inde infert meritorum αὔξησιν faciens de malachia testimonium in quo etiam angelus praedicatur. angelum autem hic dici iohannem non putemus naturae societate sed officii dignitate, id est nuntium quod uenturum dominum nuntiaret». [FG2013]*
U ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
68 baptiste] baptismi Ed1953
marg.| {CMT11d3.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 69* {hom.38} − Deinde monstrat secundum quid est maior, dicensae:V
ae = Lc. 7, 27.
69 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,10 
Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam.
marg.| {CMT11d3.16} HIERONYMUS. − Ut enim meritorum Ioannis augmentum faceret, de malachia testimonium infert, in quo etiam angelus predicatur. Angelum autem hic dici Ioannem non putemus nature societate, sed officii dignitate; id est nuntium qui venturum Dominum nuntiavit.af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 79.75-79: «Sed quid existis? uidere prophetam? etiam dico uobis et plus quam prophetam. in eo iohannes prophetis ceteris maior est quod quem illi praedicauerant esse uenturum, hic uenisse digito demonstrauit dicens: ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi. et quia ad priuilegium prophetale etiam baptistae accessit praemium ut suum dominum baptizaret, inde infert meritorum αὔξησιν faciens de malachia testimonium in quo etiam angelus praedicatur. angelum autem hic dici iohannem non putemus naturae societate sed officii dignitate, id est nuntium quod uenturum dominum nuntiaret». [FG2013]
marg.| {CMT11d3.17} GREGORIUS. 70* − Quod71* enim grece angelus, hoc72* latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum nuntium venerat, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione.W ag
ag ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 5, CCSL 141, p. 42.95-99: «Sed quia arundo uento agitata esse denegatur, quia non esse uestitus mollibus dicitur, quia prophetae nomen huic impar esse perhibetur, iam quid digne dici possit audiamus. Sequitur: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparauit uiam tuam ante te. Quod enim graece angelus, hoc latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum iudicem mittitur, angelus uocatur, ut dignitatem seruet in nomine, quam explet in operatione». [FG2013]
70 Gregorius] + In evangelia Ed1953
71 Quod] Qui Ed1953
72 hoc] hic Ed1953
marg.| {CMT11d3.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 73* {hom.38} − Monstrat igitur secundum quid est maior Ioannes prophetis, secundum id scilicet quod est prope Christum. Et ideo dicit: Mitto 74   ante faciem tuam , hoc est prope te. Sicut enim qui prope currum regis incedunt, aliis sunt clariores, ita et Ioannes prope Christi presentiam.X
73 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
74 Mitto] Mittam Li446
marg.| {CMT11d3.19} GLOSSA. − [1] Deinde alii prophete missi sunt ut adventum Christi annuntiarent. Iste autem, ut prepararet viam ipsius.
[2] Unde sequitur:
Qui preparabit viam tuam ante te
marg.| id est pervia reddat75* tibi corda auditorum, penitentiam predicando et baptizando.Y ah
ah ¶Fons : Cf. supra CMT11d3.4 (nota)
[1] <revera> Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 27 (Mt. 11, 10), Madrid, Biblioteca nacional, ms. 527, f. 43va ; Mantova, Teresiana, C.4.3 (344), f. 91r  ; Firenze, BML Plut. 17.40, f. 15va  ; Firenze, BML, plut.17.38, f. 25ra-rb (PG 56, 775.8-9 ):« Deinde alii prophetae missi sunt, ut adventum ejus annuntiarent: iste autem [+ solus Md] ut praepararet viam ipsius. Aliud [+ autem PG] est adventum ejus [om. Ma Md] annuntiare, aliud est [autem Ma Fi1738, om. Md] viam praeparare. Nuntiantibus [+ autem Md] adventum ejus, praedicationis sermo commissus est: praeparanti autem vias, humanae correctionis [correptionis Fi1738] opus injunctum est: sicut angelus dicit [om. PG] de eo: Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum suum [Mal. 4, 6. ; Lc. 1, 17]».
[2] <revera> Cf.   Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 2, c. 64 (commentarius), PL 186, 207B: «Utique plusquam propheta Joannes; quia dicitur angelus non natura, sed officii dignitate, de quo Pater sic ad Filium ait in Malachia: Ante faciem (id est, manifestationem) tuam praeparabit viam [207B], hoc est pervia reddet tibi corda auditorum poenitentiam praedicando et baptizando ». [MM2021]
75 reddat] reddet Ed1953
marg.| {CMT11d3.20} HILARIUS. 76* {cad.11} − Mystice autem desertum spiritu sancto vacuum est sentiendum, in quo habitatio Dei nulla sit; in arundine homo talis ostenditur de gloria seculi vite sue inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus, exterior placens, et nullus interior, ad omnem ventorum motum, id est immundorum spirituum flatum, movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et anime medullis inanis. veste autem, corpus quo induitur anima signatur, quod luxu ac lasciviis mollescit. In regibus transgressorum angelorum nuncupatio est hi enim seculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt; id est illos quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, patet esse demonum habitationem.
76 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d3.21} GREGORIUS. 77* − Ioannes etiam mollibus vestitus non fuit quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed rigore aspere invectionis increpavit, dicensai« Genimina viperarum » etc.Z aj
ai Mt. 23, 33.
aj ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 4, CCSL 141, p. 41.78-42.81: «Quamuis hoc quod Iohannes non esse uestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi et aliter potest. Mollibus enim uestitus non fuit, quia uitam peccantium non blandimentis fouit, sed uigore asperae inuectionis increpauit dicens: Genimina uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere a uentura ira? Vnde et per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut claui in altum defixi. Clauis quippe atque stimulis sapientium uerba comparantur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere». [FG2013]
77 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 4 
marg.| {CMT11d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 78* {hom.38} − Premissa commendatione Ioannis ex prophete testimonio, non hic stetit, sed iam sententiam propriam de ipso inducit, dicens:
78 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,11 
Amen dico vobis, non surrexit maior inter natos mulierum Ioanne Baptista.
marg.| {CMT11d4.2} RABANUS. − Ac si diceret quid dicere per singula de commendatione Ioannis amen dico vobis, inter natos mulierum, etc. Inter natos, inquit, mulierum, non virginum mulieres enim proprie corrupte vocantur. Si autem Maria aliquando mulier in evangelio nuncupatur, sciendum est, interpretem, mulierem pro femina posuisse, sicut ibiak: « Mulier, ecce filius tuus ».
ak Io. 19, 26.
marg.| {CMT11d4.3} HIERONYMUS. − His ergo prefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu viri, et non ei qui natus est ex virgine et Spiritu Sancto; quamvis in eo quod dicit: « Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista», non ceteris prophetis et patriarchis cunctisque hominibus Ioannem pretulit, sed Ioanni ceteros exequavit. Non enim statim sequitur ut si alii maiores eo non sunt, ille maior aliorum sit.al am
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 80.81-80.90: «Amen dico uobis: non surrexit inter natos mulierum maior iohanne baptista. inter mulierum, inquit, natos. his ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu uiri, et non ei qui est natus ex uirgine et spiritu sancto. quamquam in eo quod dixit: non surrexit inter natos mulierum maior iohanne baptista, non ceteris prophetis et patriarchis cunctis que hominibus iohannem praetulit, sed iohanni ceteros exaequauit. non enim statim sequitur ut si alii eo maiores non sunt, ille maior aliorum sit, uerum ut aequalitatem habeat cum ceteris sanctis». [FG2013]*
am Loci paral.> Cf. In Mt. reportatio, 11, lect. 1, Marietti, n° 917: «Sed quid est quod dicit inter natos mulierum non surrexit maior ? Est ne propter hoc maior omnibus ? Dicit Hieronymus, quod non sequitur: si non surrexit maior, ergo est maior. Chrysostomus autem dicit, quod maior est omnibus.». [MM2021].
marg.| {CMT11d4.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sed cum tanta79* sit iustitie altitudo ut in illa nemo possit esse perfectus nisi solus Deus, puto quod80* omnes sancti quantum ad subtilitatem divini iudicii invicem sibi aut81* inferiores sunt aut priores. Ex quo intelligimus quoniam82 qui maiorem se non habet, omnibus maior83* est.AA an
an ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 27 (Mt. 11, 11), Madrid, Biblioteca nacional, ms. 527, f. 43va-vb ; Mantova, Teresiana, C.4.3 (344), f. 92v  ; Firenze, BML plut. 17.40, f. 16ra  ; Firenze, BML, plut.17.38, f. 25 (PG 56, 775.62-67 ):«Sed cum tanta sit iustitie altitudo ut in illa nemo possit [potest Fi1738 Ma] esse perfectus, nisi solus Deus: puto quod omnes sancti, quantum ad subtilitatem divini iudicii, invicem sibi [sunt Fi1738] aut inferiores sunt aut priores. Ex quo [qua Fi Ma Md] intelligimus quoniam qui maiorem se non [inv. PG] habet, omnibus major est. Hoc denique sequens sermo demonstrat, dicens: Qui autem minor est in regno celorum, maior est eo».
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. In Mt. reportatio, 11, lect. 1, Marietti, n° 917: «Sed quid est quod dicit inter natos mulierum non surrexit maior ? Est ne propter hoc maior omnibus ? Dicit Hieronymus, quod non sequitur: si non surrexit maior, ergo est maior. Chrysostomus autem dicit, quod maior est omnibus».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e Cas574) ; Hugo de Sancto Charo, Postille (Gloss-e) ; Simon Hinton (Van Banning 1988, p. CXIV)
¶Nota : La Reportatio in Mt laisse clairement entrevoir l’utilisation par Thomas de deux sentences contiguës de la Catena: CMT11d4.3 (Jérôme) et CMT11d4.4 (Chrysostome) ce qui indique l’antériorité de la Catena par rapport à l’In Mt. contrairement à l’avis de Van Banning qui repose sur une chronologie des œuvres aujourd’hui abandonnée (CCSL87B, p. CC ; Torrell, Initiation, p. 495). – Vide supra notam ad CMT11d3.4 [MM2021]
79 cum tanta] inv. Ed1953
80 quod] quia Ed1953
81 aut] om. Ed1953
82 quoniam] quod As115
83 omnibus maior] inv. Ed1953
marg.| {CMT11d4.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 84* {hom.38} − Ne autem rursus superabundantia laudum pariat aliquid85* inconveniens Iudeis Ioannem preferentibus Christo, convenienter hoc removet dicens:AB
84 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
85 aliquid] aliquod Ed1953
Qui autem minor est in regno celorum86* maior est illo.
86 celorum] + hic Ed1953
marg.| {CMT11d4.6} AUGUSTINUS. Contra adversarium legis et prophetarum. {2,5} − Argumentatur autem ex hoc hereticus ita, velut ratiocinando, tamquam Ioannes non pertineat ad regnum celorum, et ob hoc multo minus ceteri prophete illius populi, quibus maior est Ioannes. Hec autem verba Domini duobus modis possunt intelligi aut enim regnum celorum appellavit hoc quod nondum accepimus, de quo in fine dicturus estaovenite, benedicti patris mei, percipite regnum; et quia ibi sunt angeli, quilibet in eis minor maior est quolibet iusto portante corpus quod corrumpitur. Aut si regnum celorum intelligi voluit Ecclesiam, cuius filii sunt ab institutione generis humani usque nunc omnes iusti, Dominus seipsum signavit qui nascendi tempore minor erat Ioanne, maior autem divinitatis eternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem, ita distinguitur qui minor est in regno celorum, ac deinde subinfertur maior est illo. Secundum hanc autem posteriorem, ita qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno celorum maior est illo.
ao Mt. 24, 34.
marg.| {CMT11d4.7} CHRYSOSTOMUS. 87* {hom.38} − Dicit autem in regno celorum, id est in spiritualibus et in88* universis que sunt secundum celum. Quidam autem dicunt quoniam de apostolis hoc dixit Christus.AC
87 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
88 in] om. Li446
marg.| {CMT11d4.8} HIERONYMUS. − Nos autem simpliciter intelligamus quod89* omnis sanctus qui iam cum Domino est, maior sit90* illo qui adhuc consistit in prelio. Aliud est enim91 coronam victorie92 possidere, aliud adhuc in acie dimicare.AD ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 80.93-96: «Qui autem minor est in regno caelorum maior est illo. multi de saluatore hoc intellegi uolunt quod qui minor est tempore maior sit dignitate. nos autem simpliciter intellegamus quod omnis sanctus qui iam cum Deo est maior sit illo qui adhuc consistit in proelio. aliud est enim coronam uictoriae possidere, aliud adhuc in acie dimicare. quidam nouissimum angelum in caelis domino ministrantem meliorem uolunt accipere quolibet primo homine qui uersetur in terris». [FG2013]*
89 quod] quia Ed1953
90 maior sit] inv. Ed1953
91 est enim] inv. Li446
92 coronam victorie] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 5 
marg.| {CMT11d5.1} GLOSSA. − Quia dixerat superiusaq. Qui minor est in regno celorum, est maior Ioanne, ne videretur Ioannes a regno celorum esse alienus, hoc removet subdens:AE
aq Mt. 11, 11.
Numérotation du verset Mt. 11,12 
A diebus93* autem Ioannis Baptiste usque nunc regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
93 diebus codd. codd.@] die Ed1953
marg.| {CMT11d5.2} GREGORIUS. 94* − Per regnum celorum supernum solium signatur95, quo96 cum97 peccatores quolibet facinore polluti ad penitentiam redeunt et semetipsos corrigunt, quasi predatores in locum alienum intrant et violenter regnum celorum rapiunt.AF ar
ar ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 20 § 14, CCSL 141, p. 168.370-377: «Quid est autem regnum caelorum, nisi locus iustorum? Solis enim iustis caelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites atque misericordes ad gaudia superna perueniant. Cum uero quis uel superbia tumidus, uel carnis facinore pollutus, uel iracundia accensus, uel crudelitate impius, post culpas ad paenitentiam redit, et uitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Iohannis Baptistae regnum caelorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud, quia qui paenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno caelorum fieri uiolentiam docuit?». [FG2017] [FG2014]
AF ¶Codd. : Li446 (101vb) Ed1953 {FG2017}
94 Gregorius] + In evangelia Ed1953
95 signatur Ed1953 ] designatur Li446
96 quo Ed1953 ] om. Li446
97 cum] + ergo Li446
marg.| {CMT11d5.3} HIERONYMUS. − Si autem primus Ioannes Baptista penitentiam populis nuntiavit dicensas: « Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum », convenienter a diebus illius regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Grandis est enim violentia, in terra nos esse generatos, et celorum sedem querere, et possidere per virtutem que non tenuimus per naturam.at
as Mt. 3, 2.
at ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 80.100-106: «A diebus iohannis baptistae usque nunc regnum caelorum uim patitur. si primus iohannes ut supra diximus paenitentiam populis nuntiauit dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum, consequenter a diebus illius regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. grandis est enim uiolentia in terra nos esse generatos et caelorum sedem quaerere possidere per uirtutem quod non tenuimus per naturam». [FG2013]
marg.| {CMT11d5.4} HILARIUS. 98* {cad.11} − Vel aliter. Dominus apostolos ire ad oves perditas Israel iusserat; sed omnis hec predicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Itaque vim regnum patitur, et violenti diripiunt quia gloria Israel patribus debita. Prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.
98 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d5.5} CHRYSOSTOMUS. 99* {hom.38} − Vel rapiunt regnum Dei per fidem Christi omnes qui cum festinatione veniunt. Unde dicit: A diebus autem Ioannis usque nunc . Et ita impellit et festinare facit ad fidem suam, simul autem et his que antea dicta sunt a Ioanne opitulatur. Si enim usque ad Ioannem omnia completa sunt, ipse est qui venturus est unde subdit:
99 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,13 
Omnes enim prophete et lex usque ad Ioannem prophetaverunt.
marg.| {CMT11d5.6} HIERONYMUS. − Non quod post Ioannem excludat prophetas; legimus enim in actibus apostolorum et agabum prophetizasse et quatuor virgines filias Philippi; sed quod lex et prophete quos scriptos legimus, quicquid prophetizaverunt, de Domino vaticinati sunt. Quando ergo dicitur usque ad Ioannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur; et quem illi dixerunt esse venturum, Ioannes venisse ostenderet100*.au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 80.107-81.115: «Omnes enim prophetae et lex usque ad iohannem prophetauerunt. non quod post iohannem excludat prophetas (legimus enim in actibus apostolorum et agabum prophetasse et quattuor uirgines filias philippi) sed quo lex et prophetae quos scriptos legimus, quicquid prophetauerunt, de domino uaticinati sunt. quando ergo dicitur: omnes prophetae et lex usque ad iohannem prophetauerunt, christi tempus ostenditur ut quem illi dixerint esse uenturum, iohannes uenisse ostenderit». [FG2013]
100 ostenderet As115 Li446 Mt366 ] ostendit Ed1953
marg.| {CMT11d5.7} CHRYSOSTOMUS. 101*{hom.38} − Deinde aliam coniecturam sui adventus ponit, dicens:
101 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,14 
Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
marg.| Dicit Dominus in Malachiaav: « Mittam vobis Eliam thesbitem »; et de isto dicitaw« Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam ».
av Mal. 4, 5.
aw Mt. 11, 10.
marg.| {CMT11d5.8} HIERONYMUS. − Elias ergo Ioannes dicitur, non secundum stultos philosophos, et quosdam hereticos, qui metempsychosin, id est anime ex uno in aliud corpus migrationem introducunt; sed quod, iuxta aliud testimonium evangelii, venerit in spiritu et virtute Elie, et eandem spiritus sancti vel gratiam habuerit vel mensuram. Sed et vite austeritas rigorque mentis Elie et Ioannis pares sunt uterque in eremo, uterque zona pellicea cingebatur ille, quoniam regem achab et iezabel impietatis arguit, fugere compulsus est; iste, quia Herodis et Herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur.ax
ax ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 81.122-132: «Si uultis recipere, ipse est helias qui uenturus est. qui habet aures audiendi audiat. hoc quod dictum est: si uultis recipere, ipse est helias, mysticum esse et egere intellegentia, sequens domini sermo demonstrat dicens: qui habet aures audiendi audiat. si enim planus esset sensus et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intellegentiam praeparari? helias ergo iohannes dicitur non secundum stultos philosophos et quosdam hereticos qui μετεμψύχωσιν introducunt, sed quo iuxta aliud testimonium evangelii uenerit in spiritu et uirtute heliae et eandem sancti spiritus uel gratiam habuerit uel mensuram. sed et uitae austeritas rigor que mentis heliae et iohannis pares sunt. ille in heremo, iste in heremo; ille zona pellicia cingebatur, et iste simile habuit cingulum; ille quoniam regem achab et hiezabel impietatis arguit fugere compulsus est, iste quia Herodis et Herodiadis inlicitas arguit nuptias capite truncatur. sunt qui propterea iohannem heliam uocari putant quod, quomodo in secundo saluatoris aduentu iuxta malachiam praecessurus helias est et uenturum iudicem nuntiaturus, sic iohannes in primo aduentu fecerit et uterque sit nuntius uel primi aduentus domini uel secundi». [FG2013]
marg.| {CMT11d5.9} CHRYSOSTOMUS. 102*{hom.38} − Et bene dixit si vultis recipere , libertatem ostendens, et voluntariam expetens mentem. Est enim hic ille et ille hic103* quia precursores facti sunt utrique.AG
102 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
103 hic ille et ille hic] ille hic et hic ille Ed1953
marg.| {CMT11d5.10} HIERONYMUS. − Hoc autem quod dictum est, ipse est Elias, mysticum esse, et egere intelligentia, sequens Domini sermo demonstrat, dicens:
Numérotation du verset Mt. 11,15 
Qui habet aures audiendi audiat.AH ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 81.116-120: «Si uultis recipere, ipse est helias qui uenturus est. qui habet aures audiendi audiat. hoc quod dictum est: si uultis recipere, ipse est helias, mysticum esse et egere intellegentia, sequens domini sermo demonstrat dicens: qui habet aures audiendi audiat. si enim planus esset sensus et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intellegentiam praeparari? helias ergo iohannes dicitur non secundum stultos philosophos et quosdam hereticos qui μετεμψύχωσιν introducunt, sed quo iuxta aliud testimonium evangelii uenerit in spiritu et uirtute heliae et eandem sancti spiritus uel gratiam habuerit uel mensuram. sed et uitae austeritas rigor que mentis heliae et iohannis pares sunt. ille in heremo, iste in heremo; ille zona pellicia cingebatur, et iste simile habuit cingulum; ille quoniam regem achab et hiezabel impietatis arguit fugere compulsus est, iste quia Herodis et Herodiadis inlicitas arguit nuptias capite truncatur. sunt qui propterea iohannem heliam uocari putant quod, quomodo in secundo saluatoris aduentu iuxta malachiam praecessurus helias est et uenturum iudicem nuntiaturus, sic iohannes in primo aduentu fecerit et uterque sit nuntius uel primi aduentus domini uel secundi». [FG2013]
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d5.11} REMIGIUS. − Ac si diceret qui habet aures cordis   audiendi , id est intelligendi,   audiat, id est104* intelligat, quia non dixit Ioannem esse Eliam105* in persona sed in spiritu.AI
104 audiat… est] om. Ed1953
105 esse Eliam] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 6 
marg.| {CMT11d6.1} HILARIUS. 106* {cad.11} − Totus hic107 sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimonie descendit quia insolens plebs per diversa sermonum genera docta non fuerit.
106 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
107 hic] igitur Li446
marg.| {CMT11d6.2} CHRYSOSTOMUS. 108*{hom.38} − Unde et interrogatione utitur, monstrans quoniam nihil quod deberet fieri ad salutem eorum, derelictum est, dicens:
108 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,16 
Cui autem similem estimabo generationem istam? AJ
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d6.3} GLOSSA. {ordin} − Quasi dicat tantus est Ioannes; sed vos nec sibi nec mihi voluistis credere et ideo cui vos similes estimabo per generationem accipit communiter et Iudeos, et se cum Ioanne.
marg.| {CMT11d6.4} REMIGIUS. − Mox autem sibi ipsi respondet, subiungens:
Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coequalibus
Numérotation du verset Mt. 11,17 
dicunt cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus et non planxistis.
marg.| {CMT11d6.5} HILARIUS. 109* {cad.11} − In pueris prophete signantur, qui in simplicitate sensus, ut pueri, predicaverunt, et in medio synagoge tamquam in publico fori conventu coarguunt, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, et quod dictis suis non paruerint ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. Prophete enim ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Isaie, ut David.
109 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d6.6} HIERONYMUS. − Dicunt ergo cecinimus vobis et non saltastis id est provocavimus vos ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et noluistis. Lamentati sumus, et vos ad penitentiam provocavimus; et nec hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque predicationem, tam exhortationis ad virtutes, quam penitentie post peccata.az
az ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 82.159-83.167: «Et quia populus iudaeorum audire nolebat non ei tantum locuti sunt sed plenis faucibus inclamarunt: cecinimus uobis, et non saltastis, prouocauimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis et saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltauit et dauid ante arcam domini, et noluistis; lamentati sumus et uos ad paenitentiam prouocauimus, et ne hoc quidem facere uoluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad uirtutes quam paenitentiae post peccata». [FG2013]
marg.| {CMT11d6.7} REMIGIUS. − Quid est autem quod dicit coequalibus numquid infideles Iudei coequales erant sanctis prophetis sed hoc dicit, quoniam de una stirpe orti fuerunt.
marg.| {CMT11d6.8} HIERONYMUS. − Pueri etiam hi110* sunt de quibus Isaiasbaloquitur: « Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus ». Isti ergo pueri sederunt111* in foro, ubi multa venalia sunt, bb
Et dicunt: AK
ba Is. 8, 18.
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 82.154-159: «Non ergo nobis libera tribuitur intellegentia et allegoriae interpretatione passiua, sed quicquid dicturi sumus de pueris, ad generationis referendum est similitudinem. pueri isti qui sedent in foro hii sunt de quibus esaias loquitur: ecce ego et pueri mei quos mihi dedit deus; et in octauo decimo psalmo: testimonium dei fidele sapientiam praestans paruulis; et alibi: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. isti ergo pueri sederunt in foro siue ἐν ἀγορᾷ quod significantius graece dicitur ubi multa uenalia sunt». [FG2013]*
110 hi] om. Ed1953
111 sederunt] sedent Ed1953
marg.| {CMT11d6.9} CHRYSOSTOMUS. 112* {hom.38} −  Cecinimus vobis, et non saltastis .113 Hoc est, remissam vitam ostendi, et non persuasi estis;   lamentavimus et non planxistis hoc est, Ioannes duram sustinuit vitam, et non attendistis. Non autem dicit ille illud et ego hoc, sed communiter quia una intentio utriusque erat.
Unde sequitur:
112 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
113 Chrysostomus – Cecinimus… saltastis Li446 Ed1953 ] inv. As115 Mt366
Numérotation du verset Mt. 11,18 
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens et dicunt: Demonium habet.
Numérotation du verset Mt. 11,19 
Venit Filius hominis manducans et bibens114* etc.
114 manducans et bibens As115 Li446 Mt366 ] om. Ed1953
marg.| {CMT11d6.10} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Vellem autem ut mihi manichei dicerent quid manducabat et quid bibebat Christus, qui in comparatione Ioannis non manducantis neque bibentis, hic se dixit manducantem ac bibentem. Non enim dictum est quod Ioannes omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet bibebat ergo aquam. Cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locuste, et mel silvestre. Unde ergo dictus est: non manducans neque bibens , nisi quia illo victu quo Iudei utebantur, non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in eius comparatione   manducans bibensque diceretur. Mirum autem si non manducans dicitur qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur qui pane et olere contentus est.bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 31, CSEL 25, p. 478.11-479.5: «Vellem autem mihi isti dicerent: quid manducabat et bibebat Christus, qui in conparatione Iohannis non manducantis neque bibentis se dixit manducantem et bibentem? cum enim argueret peruersitatem hominum utrobique calumnias inquirentium, uenit, inquit, Iohannes non manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet; uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo uorax et uinaria. amicus publicanorum et peccatorum. et Iohannis quidem escam ac potum nouimus; non enim dictum est, quod omnino non biberet, sed quod uinum et siceram non biberet: bibebat ergo a quam. cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel siluestre. unde ergo dictus est, non manducans neque bibens, nisi quia illo uictu, quo iudaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in eius conparatione, manducans bibens que diceretur. an forte ideo, quia pane et oleribus dominus uescebatur, quibus iohannes non uescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur. qui pane atque olere contentus est». [FG2013]
marg.| {CMT11d6.11} CHRYSOSTOMUS. 115* {hom.38} − Dicit ergo venit Iesus; ac si dicat per contrariam viam venimus ego et Ioannes et idem fecimus sicut si venatores per duas contrarias vias aliquod animal insequantur, ut in alterum incidat. Universum autem hominum genus ieiunium et duram viam admiratur; et propter hoc dispensatum est a prima etate ita nutriri Ioannem, ut per hoc digna fide essent que dicerentur ab ipso. Incessit siquidem Dominus per hanc viam quando quadraginta diebus ieiunavit; sed tamen et aliter docuit quod sibi esset credendum; multo enim maius erat quod testaretur pro eo Ioannes qui per hanc viam incesserat, quam quod ipse per hanc viam incederet. Aliter Ioannes nihil plus ostendit preter vitam et iustitiam; Christus autem et a miraculis testimonium habebat. Dimittens ergo Ioannem ieiunio fulgere, ipse contrariam incessit viam, ad mensam intrans publicanorum, et manducans et bibens.
115 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d6.12} HIERONYMUS. − Si ergo ieiunium vobis placet, cur Ioannes displicuit si saturitas, cur filius hominis quorum alterum demonium habentem, alterum voracem et ebrium nuncupastis.bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 83.161-167: «Et quia populus iudaeorum audire nolebat non ei tantum locuti sunt sed plenis faucibus inclamarunt: cecinimus uobis, et non saltastis, prouocauimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis et saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltauit et dauid ante arcam domini, et noluistis; lamentati sumus et uos ad paenitentiam prouocauimus, et ne hoc quidem facere uoluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad uirtutes quam paenitentiae post peccata. nec mirum si duplicem uiam contempseritis salutis cum et ieiunium et saturitatem pariter spreueritis». [FG2013]
marg.| {CMT11d6.13} CHRYSOSTOMUS. 116* {hom.38} − Qualem igitur iam excusationem accipient propter hoc subdit
116 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Et iustificata est sapientia a filiis suis.
marg.| Hoc est, etsi vos persuasi non estis, sed me iam incusare non habetis quod et de patre ait prophetabeut iustificeris in sermonibus tuis etsi enim nihil in vobis expleatur a procuratione Dei, que est circa vos; omnia que sunt ex parte sua, complet, ut inverecundis neque umbram relinquat ingrate dubitationis.
be Ps. 50, 6.
marg.| {CMT11d6.14} HIERONYMUS. − Iustificata est ergo sapientia a filiis suis; id est Dei dispensatio atque doctrina, vel ipse Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia, iuste fecisse, ab apostolis suis filiis comprobatus est.bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 83.173-176: «Ergo quia uos noluistis utramque recipere disciplinam, iustificata est sapientia a filiis suis, id est dei dispensatio atque doctrina, et ego qui sum dei uirtus et dei sapientia, iuste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum quibus reuelauit pater quae ab sapientibus absconderat et prudentibus apud semet ipsos. in quibusdam evangeliis legitur: iustificata est sapientia ab operibus suis. sapientia quippe non quaerit uocis testimonium sed operum». [FG2013]
marg.| {CMT11d6.15} HILARIUS. 117* {cad.11} − Est autem ipsa sapientia non ex effectu, sed ex natura. Plures enim dictum apostolicum, quod aitbg: « Christum Dei sapientiam et Dei virtutem », his modis solent eludere, quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus extiterit. Sed ne tale posset intelligi, ipsum se sapientiam nuncupavit, eam in se, non que sunt eius ostendens. Non enim idem opus virtutis et virtus; et efficiens discernitur ab effectu118.
bg 2Cor. 1, 24.
117 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
118 effectu] effecto ! Li446
marg.| {CMT11d6.16} AUGUSTINUS. De questionibus 119* − Vel [a] iustificata est sapientia a filiis suis bh, quia sancti apostoli intellexerunt [d] regnum Dei non esse in esca et potu, [b] sed in equanimitate tolerandi; quos nec copia sublevat , nec deprimit egestas; [c] unde et Paulus dicebatbi: « Scio abundare et penuriam pati ».bj
bh Mt. 11, 19=Lc. 7, 35.
bi Phil. 4, 12.
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 3, CCSL 44B, p. 54.11-14: «Quod autem subiungit: et [a] iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intellegere nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, [b] sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantia per abundantiam non se corrumpendi atque opportune sumendi uel non sumendi ea quorum non usus sed concupiscentia reprehendenda est. non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi uiuendum est. neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi paruo quo satiantur ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare, alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et uel ante ora positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. magis ergo interest non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae ualitudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet uel etiam necesse est carere, ut illud in animo christiani conpleatur quod [c] Apostolus dicit: scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnibus imbutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati. omnia possum in eo qui me confortat; et illud: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus egebimus; et illud: [d] non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium, et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit: in spiritu sancto. iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intellegunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem uero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non uariari oportere per tempora sed perpetuo retineri». [FG2017]
119 Evangeliorum] om. Ed1953
marg.| {CMT11d6.17} HIERONYMUS. − In quibusdam libris legitur iustificata est sapientia ab operibus suis sapientia namque non querit vocis testimonium, sed operum. bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 83.177-179: «Ergo quia uos noluistis utramque recipere disciplinam, iustificata est sapientia a filiis suis, id est dei dispensatio atque doctrina, et ego qui sum dei uirtus et dei sapientia, iuste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum quibus reuelauit pater quae ab sapientibus absconderat et prudentibus apud semet ipsos. in quibusdam evangeliis legitur: iustificata est sapientia ab operibus suis. sapientia quippe non quaerit uocis testimonium sed operum». [FG2013].
marg.| {CMT11d6.18} CHRYSOSTOMUS. 120* {hom.38} − Si autem exempla vilia sunt de pueris, non mireris ad imbecillitatem enim audientium loquebatur sicut ezechiel multa dicit exempla Iudeis convenientia, Dei magnitudine indigna.
120 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d6.19} HILARIUS. 121* {cad.11} − Mystice autem Iudeos nec Ioannis predicatio inflexit, quibus et lex gravis visa est, potibus cibisque prescriptis, et difficilis et molesta peccatum in se, quod demonium nuncupat, habens quia per observantie difficultatem necesse eis esset in lege peccare rursusque in Christo evangelii predicatio vite libertate non placuit, per quam difficultates legis et onera laxata sunt, et ad eam publicani peccatoresque crediderunt. Atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam iustificantur, et a lege sunt abdicati et iustificata est sapientia a filiis suis, ab his scilicet qui regnum celorum fidei iustificatione diripiunt, confitentes iustum sapientie opus, quod munus suum ad fideles a contumacibus transtulerit.
121 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 7 
marg.| {CMT11d7.1} GLOSSA. {ordin} − Hucusque Iudeos communiter increpaverat; nunc autem quasi nominatim quasdam civitates increpat, quibus specialiter predicaverat, nec tamen converti volebant.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 11,20 
Tunc cepit exprobrare civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent penitentiam.AL
AL ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT11d7.2} HIERONYMUS. − Exprobratio enim civitatum Corozaim et Bethsaide et Capharnaum, capituli huius titulo panditur, quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerint penitentiam.bl
Unde subdit:
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 83.182-185: «Tunc coepit exprobrare ciuitatibus in quibus factae sunt plurimae uirtutes eius quia non egissent paenitentiam. exprobratio ciuitatum chorazain et bethsaidae et capharnaum capituli huius titulo panditur. quod ideo exprobrauerit eis quia post factas uirtutes et signa quam plurima non egerint paenitentiam». [FG2013]*
Numérotation du verset Mt. 11,21 
Ve tibi Corozaim, ve tibi Bethsaida.
marg.| {CMT11d7.3} CHRYSOSTOMUS. 122* {hom.38} − Ut autem non dicas a natura ipsos esse malos, ponit nomen civitatis, scilicet Bethsaida, a qua quandoque processerunt apostoli; etenim Philippus et duo binarii principalium apostolorum hinc fuerunt scilicet Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes.
122 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d7.4} HIERONYMUS. 123 − Sed per hoc quod dicit ve , he urbes Galilee a salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non egerint penitentiam.AM bm
bm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.191-193: «Chorazain et bethsaida urbes Galileae a saluatore planguntur quod post tanta signa atque uirtutes non egerint paenitentiam et praeferuntur eis tyrus et sidon urbes idolatriae et uitiis deditae». [FG2013]*
AM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
123 Hieronymus] Rabanus Li446
marg.| {CMT11d7.5} RABANUS. − Corozaim autem, que interpretatur mysterium meum, et Bethsaida, que domus fructuum, vel domus venatorum dicitur, civitates sunt Galilee site in littore maris Galilee. Plangit ergo Dominus civitates que quondam mysterium Dei tenuerunt, et virtutum iam fructum gignere debuerunt, et in quas spirituales venatores sunt missi.
marg.| {CMT11d7.6} HIERONYMUS. − Et preferuntur eis Tyrus et Sidon urbes idololatrie et vitiis dedite.AN bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.193-194: «Chorazain et bethsaida urbes Galileae a saluatore planguntur quod post tanta signa atque uirtutes non egerint paenitentiam et praeferuntur eis tyrus et sidon urbes idolatriae et uitiis deditae». [FG2013]
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Et ideo sequitur:
Quia si in Tyro et Sidone facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere penitentiam egissent.
marg.| {CMT11d7.7} GREGORIUS. Trigesimo quinto Moralium. 124* − In cilicio quidem asperitas, que punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad penitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per iudicium facti sumus. bo
bo ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 35, § 6, CCSL 143B, lin. 6 sqq.: «In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem puluis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad paenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus; et in fauilla cineris perpendamus quid per iudicium facti sumus».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 55, PL 73, 1158.50 sqq. [MM2020]
124 .XXXV.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d7.8} RABANUS. − Tyrus autem et Sidon sunt urbes Phenicis. Interpretatur autem Tyrus angustia, et Sidon venatio et significant125* gentes quas venator diabolus in angustia peccatorum comprehendit sed salvator Iesus per evangelium absolvit.AO
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
125 significant] significat Ed1953
marg.| {CMT11d7.9} HIERONYMUS. − Querimus autem ubi scriptum sit quod in Corozaim et Bethsaida Dominus signa fecerit. Suprabplegimus et circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua; inter ceteras ergo urbes et viculos existimandum est in corozaim et in Bethsaida Dominum signa fecisse.bq
bp Mt. 9, 35.
bq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.197-202: «Praeferuntur autem ideo quod tyrus et sidon naturalem tantum legem calcauerint, istae uero, post transgressionem naturalis legis et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt parui duxerint. quaerimus ubi scriptum sit quod in chorazain et bethsaida dominus signa fecerit. supra legimus: et circuibat ciuitates omnes et uicos curans omnem infirmitatem, et reliqua. inter ceteras ergo urbes et uiculos aestimandum est in chorazain quoque et bethsaida dominum signa fecisse». [FG2013]
marg.| {CMT11d7.10} AUGUSTINUS. De perseverantia. 126* − [a] Non ergo verum est quod his temporibus et his locis evangelium eius predicatum non est127, in quibus tales omnes futuros esse presciebat, quales multi in eius corporali presentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt. [b] Ecce enim Dominus attestatur quod Tyrii et Sidonii acturi essent magne humilitatis penitentiam, si in eis facta essent divinarum signa virtutum. [d] Porro si etiam secundum facta que facturi essent si viverent, mortui iudicantur; profecto quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset evangelium128* predicatum, non sunt utique puniendi, et tamen in die iudicii punientur. [c] Sequtus enim: Dominus ait129*:
126 perseverantia] bono perseverentie Ed1953
127 est] om. Ed1953
128 fuisset evangelium] inv. Ed1953
129 Secutus... ait] Sequitur enim Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,22 
Verumtamen dico vobis, etc.
marg.| Severius ergo punientur illi, isti remissius.AP br
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, cap. 9.23, PL 45, 1005.42-1006.8 sqq.: «[a] hoc quippe, ut scitis, cum christus quare post tam longa tempora uenerit, quaereretur, dixi, quod his temporibus et his locis quibus euangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere uoluerunt. item paulo post in eodem libro, atque in eadem quaestione: quid mirum, inquam, si tam infidelibus plenum orbem terrarum christus prioribus saeculis nouerat, ut eis praedicari merito nollet, quos nec uerbis nec miraculis suis credituros esse praesciebat? haec certe de tyro et sidone non possumus dicere, et in eis cognoscimus ad eas causas praedestinationis haec diuina iudicia pertinere, sine quarum causarum latentium praeiudicio tunc ista respondere me dixi. [b] facile est quippe ut infidelitatem accusemus iudaeorum de libera uoluntate uenientem, qui factis apud se tam magnis uirtutibus credere noluerunt. quod et dominus increpans arguit, et dicit: uae tibi, chorozain et bethsaida: quia si in tyro et sidone factae fuissent uirtutes, quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. sed numquid possumus dicere, etiam tyrios et sidonios talibus apud se uirtutibus factis credere noluisse, aut credituros non fuisse, si fierent? cum eis ipse dominus attestetur, quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent diuinarum illa signa uirtutum. et tamen in die iudicii punientur, quamuis minori supplicio quam illae ciuitates, quae apud se uirtutibus factis credere noluerunt. [c] secutus enim dominus ait: uerumtamen dico uobis, tyro et sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. seuerius ergo punientur isti, illi remissius; sed tamen punientur. [d] porro si etiam secundum facta quae facturi essent si uiuerent, mortui iudicantur; profecto, quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset euangelium praedicatum, non sunt utique puniendi: punientur autem; falsum est igitur et secundum ea mortuos iudicari, quae facturi essent si ad uiuentes euangelium perueniret. et si hoc falsum est, non est cur dicatur de infantibus qui pereunt sine baptismate morientes, hoc in eis eo merito fieri, quia praesciuit eos deus, si uiuerent, praedicatum que illis fuisset euangelium, infideliter audituros».
<Paral. Thomae de Aquino> Summae theologiae tertia pars, q. 1 a. 5 ad 2: «Sed hanc responsionem reprobans idem Augustinus dicit, in libro de perseverantia, nunquid possumus dicere Tyrios aut Sidonios, talibus apud se virtutibus factis, credere noluisse, aut credituros non fuisse si fierent, cum ipse dominus eis attestetur quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent divinarum illa signa virtutum ?» [MM2020]
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT11d7.11} HIERONYMUS. − Quod ideo est quia Tyrus et Sidon naturalem tantum legem calcaverant. Iste vero civitates post transgressionem naturalis legis et scripte, etiam signa que apud eos facta sunt, parvi duxerunt130.AQ bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.194-197: «Praeferuntur autem ideo quod tyrus et sidon naturalem tantum legem calcauerint, istae uero, post transgressionem naturalis legis et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt parui duxerint. quaerimus ubi scriptum sit quod in chorazain et bethsaida dominus signa fecerit». [FG2013]*
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
130 duxerunt] duxerant Li446
marg.| {CMT11d7.12} RABANUS. − Impletum autem hodie videmus dictum salvatoris quia scilicet Corozaim et Bethsaida presente Domino credere noluerunt. Tyrus autem et Sidon, postea evangelizantibus discipulis crediderunt.AR
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT11d7.13} REMIGIUS. − Capharnaum autem metropolis erat Galilee, et insignis civitas illius provincie. Et ideo Dominus specialiter mentionem illius facit, dicens: AS
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 11,23 
Et tu, Capharnaum, numquid usque ad131* celum exaltaberis ? Usque in132* infernum descendes.
131 ad] in Ed1953
132 in] ad Ed1953
marg.| {CMT11d7.14} HIERONYMUS. − In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, que usque ad celum exaltata es, usque ad inferna descendes . Et est duplex intelligentia. Vel ideo ad inferna descendes quia contra predicationem meam superbissime restitisti. Vel ideo quia exaltata usque ad133* celum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus tantum habens134 privilegium, maioribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.AT bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.204-211: «Et tu capharnaum numquid usque in caelum exaltaueris? usque in infernum descendes. in altero exemplari repperimus: et tu capharnaum quae usque in caelum exaltata es, usque ad inferna descendes, et est duplex intellegentia: uel ideo ad inferna descendes quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, uel ideo quia exaltata usque ad caelum meo hospitio et meis signis atque uirtutibus, tantum habens priuilegium, maioribus plecteris suppliciis quod his quoque credere noluisti». [FG2013]
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
133 ad] in Ed1953
134 habens] hunc Ed1953
marg.| {CMT11d7.15} REMIGIUS. − Non solum autem Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrheorum fuerunt levia peccata per comparationem.AU
Et ideo sequitur:
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Quia135 si in Sodomis facte fuissent136* virtutes que facte sunt in te137, forte mansissent usque in hunc diem.
135 Quia] Qui Li446
136 fuissent] essent Ed1953
137 te] tenebris Li446
marg.| {CMT11d7.16} CHRYSOSTOMUS. 138* {hom.38} − In quo augetur eorum accusatio etenim maxima malitie demonstratio est, cum non solum his qui tunc erant, sed his qui umquam fuerant mali, apparent deteriores.AV
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
138 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d7.17} HIERONYMUS. − In Capharnaum autem, que interpretatur villa pulcherrima, condemnatur Ierusalem, cui139* dicitur per Ezechielembuiustificata est sodoma ex te.AW bv
bu Ez. 16, 48.
bv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 85.227-230: «Chorazain igitur et bethsaida damnantur quod praesenti domino credere noluerunt, tyrus et sidon iustificantur quod apostolis illius crediderunt. non quaeras tempora cum credentium intuearis salutem. in capharnaum autem, quae interpretatur uilla pulcherrima, condemnatur incredula Hierusalem cui dicitur per hiezechielem: iustificata est sodoma ex te». [FG2013]*
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
139 cui] cum Ed1953
marg.| {CMT11d7.18} REMIGIUS. − Ideo autem Dominus, qui omnia novit, in hoc loco verbum dubitativum posuit, scilicet forte, ut demonstraret quia liberum arbitrium concessum est hominibus.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 11,24 
Verumtamen dico vobis, quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi140*.
140 tibi] vobis Ed1953
marg.| Et sciendum est quod nomine civitatis vel terre, non edificia vel domorum parietes Dominus increpat, sed homines in eis commorantes; secundum speciem tropi, que est metonymia, in qua per hoc quod continet id quod continetur ostenditur. Per hoc autem quod dicit: remissius erit in die iudicii , aperte demonstrat quia diversa sunt supplicia in inferno, sicut et diverse sunt mansiones in regno celorum.
marg.| {CMT11d7.19} HIERONYMUS. − Querat autem prudens lector, et dicat si Tyrus et Sidon et Sodoma potuerunt agere penitentiam ad predicationem salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpa, quia non crediderunt; sed vitii silentium in eo est qui acturis penitentiam noluit predicare. Ad quod facilis et aperta est responsio ignorare nos iudicia Dei, et singularium eius dispensationum sacramenta nescire. Propositum fuerat Domino Iudee fines non excedere, ne iustam Phariseis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. Unde et apostolis precepitbw: « In viam gentium ne abieritis ». Corozaim et Bethsaida damnantur, quod presente Domino credere noluerunt; Tyrus et Sidon iustificantur, quod apostolis illius crediderunt. Non queras tempora, cum credentium intuearis salutem.bx
bw Mt. 10, 5.
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 84.212-85.227: «Quia si in sodomis factae fuissent uirtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. quaerat prudens lector et dicat: si tyrus et sidon et sodoma potuerunt agere paenitentiam ad praedicationem saluatoris signorum que miracula, non sunt in culpa quod non crediderunt, sed uitium silentii in eo est qui acturis paenitentiam noluit praedicare. ad quod facilis et aperta responsio est ignorare nos iudicia dei et singularum dispensationum eius sacramenta nescire. propositum fuerat domino iudeae fines non excedere ne iustam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. unde et apostolis ante passionem praecepit: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis. chorazain igitur et bethsaida damnantur quod praesenti domino credere noluerunt, tyrus et sidon iustificantur quod apostolis illius crediderunt. non quaeras tempora cum credentium intuearis salutem. in capharnaum autem, quae interpretatur uilla pulcherrima, condemnatur incredula Hierusalem cui dicitur per hiezechielem: iustificata est sodoma ex te». [FG2013]
marg.| {CMT11d7.20} REMIGIUS. − Solvitur autem et aliter. Fortassis erant plurimi in Corozaim et in141* Bethsaida qui142 credituri erant; et erant multi in Tyro et Sidone qui non erant credituri; et ideo non erant digni evangelio. Dominus ergo ideo habitatoribus Corozaim et Bethsaide predicavit, ut illi qui credituri erant, crederent; et habitatoribus Tyri et Sidonis predicare noluit, ne forte illi qui non erant credituri, contemptu evangelii deteriores facti atrocius punirentur.AX
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
141 in] om. Li446
142 qui] que Li446
marg.| {CMT11d7.21} AUGUSTINUS. De perseverantia. 143* − [1] Quidam autem disputator catholicus non ignobilis hunc evangelii locum sic exposuit ut diceret, prescisse Dominum Tyrios144 et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis145 credidissent; et misericordia potius non eum illic ista fecisse, quoniam graviori pene146 obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent. [2] Vel aliter. Prescivit profecto Deus beneficia sua, quibus nos liberare dignatur. Hec autem est predestinatio sanctorum, prescientia scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Ceteri autem non nisi in massa perditionis iusto divino iudicio relinquuntur? Ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii, qui etiam credere poterant, si multa Christi signa vidissent. Sed quoniam ut crederent non eis erat datum, et unde crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentie, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus vel audiant verba vel signa conspiciant et tamen si Dei altiore iudicio a perditionis massa non sunt gratie predestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per que possent credere, si audirent utique talia vel viderent. In eadem etiam 147* perditionis massa relicti sunt etiam Iudei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque virtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit evangelium dicens: Cum148* autem tanta signa fecisset coram eis, non poterant credere quia dixit149 Isaiasby: Excecavi oculos eorum150* et induravi cor illorum etc.151* Non erant ergo sic excecati oculi nec sic induratum cor Tyriorum et Sidoniorum quoniam152* credidissent, si qualia viderunt isti, signa vidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere quia predestinati non erant, nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita predestinati essent ut eos cecos Dominus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre.AY bz
by Io. 12, 40; Mt. 13, 15; Mc. 4, 12; cf. Is. 6, 10.
bz ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, cap. 10.24, PL 45, 1006.44-50 sqq.: «quidam disputator catholicus non ignobilis hunc euangelii locum sic exposuit, ut diceret praescisse dominum tyrios et sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent, et misericordia potius non eum illic ista fecisse: quoniam grauiori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent». [2]   Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, cap. 14.35, PL 45, 1014.6-41: «quae utique si praesciuit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praesciuit. haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia scilicet, et praeparatio beneficiorum dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. caeteri autem ubi nisi in massa perditionis iusto diuino iudicio relinquuntur? ubi tyrii relicti sunt et sidonii, qui etiam credere potuerunt, si mira illa christi signa uidissent. sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederent est negatum. ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio diuinum naturaliter munus intelligentiae, quo moueantur ad fidem, si congrua suis mentibus, uel audiant uerba, uel signa conspiciant: et tamen si dei altiore iudicio, a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur uel dicta diuina uel facta, per quae possent credere, si audirent utique talia uel uiderent. in eadem perditionis massa relicti sunt etiam iudaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis claris que uirtutibus. cur enim non poterant credere, non tacuit euangelium, dicens: cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum, ut sermo isaiae prophetae impleretur, quem dixit: domine, quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est? et ideo non poterant credere, quia iterum dixit isaias: excaecauit oculos eorum, et indurauit cor illorum; ut non uideant oculis, nec intelligant corde, et conuertantur, et sanem illos. non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic induratum cor tyriorum et sidoniorum: quoniam credidissent, si qualia uiderunt isti signa uidissent. sed nec illis profuit quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et inuestigabiles uiae; nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita praedestinati essent, ut eos caecos deus illuminaret, et induratis cor lapideum uellet auferre». [MM2020]
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
143 perseverantia] bono perseverantie Ed1953
144 Tyrios] Tyros Li446
145 miraculis] miraculos Li446
146 pene] pena Li446
147 etiam] om. Ed1953
148 cum] dum Ed1953
149 dixit] dixisset praem. Li446
150 eorum] illorum Ed1953
151 illorum etc.] eorum Ed1953
152 quoniam] quia Ed1953
marg.| {CMT11d7.22} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem quod hic dicitur, etiam Lucas commemorat, continuatim cuidam sermoni Domini etiam hoc ex ipsius ore coniungens; unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare quo a Domino dicta sunt; Mattheus autem sue recordationis ordinem tenuisse. Aut illud quod Mattheus ait tunc cepit exprobrare civitatibus, sic accipiendum putant ut punctum ipsum temporis voluisse credatur exprimere, in hoc quod est tunc; non autem ipsum tempus aliquanto latius quo hic multa gerebantur et dicebantur. Quisque ergo hoc credit, credat hoc esse bis dictum. Cum enim apud unum evangelistam inveniantur quedam que bis dixerat Dominus, sicut apud Lucam de non tollenda pera in via; quid mirum si aliquid aliud bis dictum sigillatim a singulis dicitur eodem ordine quo dictum est et ideo diversus ordo apparet in singulis quia et tunc quando ille, et tunc quando iste commemorat, dictum est.ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 32, § 79, CSEL 43, p. 182.8-183.4: «Etiam hoc commemorat lucas continuato cuidam sermoni domini etiam haec ex ipsius ore coniungens. unde magis uidetur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a domino dicta sunt, mattheus autem suae recordationis ordinem tenuisse. aut si illud quod idem mattheus ait: tunc coepit exprobrare ciuitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis uoluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. cum enim et aput unum evangelistam inueniantur quaedam quae bis dixerit dominus, sicut aput eundem lucam de non tollenda pera in uia et similiter ceteris duobus locis dictum a domino inuenitur, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine, quo dictum est, et ideo diuersus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat dictum est?». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 8 
marg.| {CMT11d8.1} CHRYSOSTOMUS. 153* − [1] Quia sciebat Dominus multos de superiori questione dubitaturos, scilicet quod Iudei Christum non receperunt, [2] quem gentilitas tam prona recepit154*, respondet hic 155* cogitationibus eorum.
Et ideo dicit:
153 Chrysostomus] Glossa Ed1657, + perperam Super Matthaeum (Op. imperf. , h om. 28) Ed1953
154 recepit] suscepit Ed1571 Ed1657 Ed1745 Ed1953 6
155 hic] his Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,25 
Respondens Iesus dixit: Confiteor tibi Pater, Domine celi et terre.156 AZ cb
cb ¶Fons : <revera> Thomas Glossator ex
[1] Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 11, PL 162, 1354C-D: «In illo tempore, etc. Quia sciebat multos de hac quaestione dubitaturos, respondit cogitationibus eorum dicens: Confiteor [1354D] tibi, Pater, id est gratias ago tibi, et in te exsulto, Domine coeli et terrae, quasi dicat: Qui potes facere coelos quosque vis, id est qui potes revelare cuivis occulta consilia tua, et eadem potes aliis occultare, ut jam coelum non dicantur, sed terra».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 11, 25) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 42a marg.], ed. Gloss-e : «RESPONDENS IESUS. Respondens tacite obiectioni quasi quereretur, que ratio quod iudaicus populus Dei cultor, Dei filium in carne venientem tam obstinatus reiecit, quem gentilitas tam prona recepit».
<Non hab.> Opus imperfectum ; Chrysostomus, Opera omnia.
¶Nota : Comme l’a observé Nicolaï, la sentence est une glose thomasienne artificiellement composée à partir du commentaire d’Anselme et de la Glose ordinaire. Ni le commentaire de Chrysostome sur Matthieu, ni l’Opus imperfectum ne justifient l’attribution de la sentence à Chrysostome, encore moins à l’homélie 28 de l’édition érasmienne de l’Opus imperfectum à laquelle renvoie l’apparat de l’édition de la Catena par Antoine de Sienne (Ed1571 etc.). Il faut donc conclure qu’une erreur de l’apographiste l’a conduit à confondre «Glo.» avec «Cris.» (sans titre associé). [MM2021}
156 Domine… terre] etc. Ed1571 Ed1657
marg.| {CMT11d8.2} GLOSSA. − Id est qui facis celos et relinquis in terrenitate quos vis. Vel ad litteram.BA cc
cc ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 11, 25) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 42a marg.], ed. Gloss-e : «DOMINE CELI. Qui facis celos et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram».
marg.| {CMT11d8.3} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.8} − Si Christus dixit confiteor , a quo longe est omne peccatum, confessio non est solius peccatoris, sed aliquando etiam laudatoris. Confitemur ergo sive laudantes Deum, sive accusantes nosmetipsos. Dixit ergo   confiteor tibi ; id est laudo te, non accuso me.
marg.| {CMT11d8.4} HIERONYMUS. − Audiant autem 157* qui salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod patrem suum vocet celi et terre Dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui, et celi, et terre Dominum, vel patrem similiter appellare. Gratias autem agit, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, que ignoraverunt scribe et Pharisei, qui sibi sapientes videntur et in conspectu suo prudentes.cd
Et ideo sequitur:
cd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 85.231-86.244: «In illo tempore respondens iesus dixit: confiteor tibi pater domine caeli et terrae. confessio non semper paenitentiam sed et gratiarum actionem significat ut in psalmis saepissime legimus. audiant qui saluatorem non natum sed creatum calumniantur quod patrem suum uocet, caeli autem et terrae dominum. si enim et ipse creatura est et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui et caeli ac terrae dominum uel patrem similiter appellare. quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. gratias agit et exultat in patre quod apostolis aduentus sui aperuerit sacramenta, quae ignorauerint scribae et Pharisaei qui sibi sapientes uidentur et in conspectu suo prudentes. iustificata est sapientia a filiis suis». [FG2013]
157 autem] ergo Ed1953
Quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
marg.| {CMT11d8.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.8} − Nomine sapientum et prudentum superbos intelligi posse ipse exposuit, cum ait revelasti ea parvulis quid enim est parvulis, nisi humilibus?
marg.| {CMT11d8.6} GREGORIUS. Vicesimo septimo Moralium. 158* − Quod enim non subiungit revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innuit, non acumen. ce
ce ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 36, 32, lib. 27, § 13, CCSL 143B, lin. 10 sqq.: «Qui enim non subiunxit: reuelasti ea stultis, sed paruulis, tumorem se damnasse innotuit, non acumen».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 56, PL 73, 1159.15 sqq. [MM2020]
158 .XXVII.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d8.7} CHRYSOSTOMUS. 159* {hom.39} − Vel dicens sapientes, non veram sapientiam dicit, sed eam quam videbantur scribe et Pharisei ab eloquentia habere. Propter hoc neque dixit revelasti ea stultis, sed parvulis, id est informibus aut rusticis; in quo erudit nos per omnia ab elatione erui, humilitatem autem zelare.
159 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d8.8} HILARIUS. 160* − Celestium ergo verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur et parvulis revelantur; parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitie sue presumptione, non prudentie causis161*.BB cf
cf ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 11 § 11.6-10 , SChr 254, p. 266: «Caelestium enim uerborum arcana atque uirtutes sapientibus absconduntur et paruulis reuelantur, paruulis malitia, non sensu, sapientibus uero stultitiae suae praesumptione, non prudentiae causis». [MM2021]
BB ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
160 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
161 prudentie causis] sapientie causa Ed1953
marg.| {CMT11d8.9} CHRYSOSTOMUS. 162* {hom.39} − Revelatum autem esse his, dignum est letitia; occultari autem his, non letitia, sed lacrimis dignum est. Non ergo propter hoc letatur, sed quoniam que sapientes non cognoverunt, cognoverunt hi.
162 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d8.10} HILARIUS. 163* − Facti autem huius equitatem Dominus paterne voluntatis iudicio confirmat; ut qui indignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant.cg
Et ideo subditur:
cg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 11 § 11.10-13, SChr 254, p. 266: «Facti que huius aequitatem Dominus paternae uoluntatis iudicio confirmat, ut qui dedignantur paruuli in Deum [Deo T M Cou.] fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant». [MM2021]
163 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,26 
Ita, Pater, quoniam sic placitum164 fuit ante te.
164 placitum As115 ] placet Li446
marg.| {CMT11d8.11} GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium. 165* − Quibus verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione presumamus ostendens quod iniustum esse non potest quod placuit iusto. ch
ch ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 34, 29, lib. 25 § 14, CCSL 143B, lin. 17 sqq.: «Quibus nimirum uerbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum uocatione, aliorum uero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic deo placitum dixit, hoc uidelicet ostendens, quia iniustum esse non potest quod placuit iusto». [MM2020]
165 .XXV.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d8.12} HIERONYMUS. − In his etiam verbis blandientis affectu loquitur ad patrem, ut ceptum in apostolis compleatur beneficium.ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 86.245-247: «Ita pater quoniam sic placitum fuit ante te. blandientis affectu loquitur ad patrem ut coeptum in apostolos beneficium compleatur». [FG2013]
marg.| {CMT11d8.13} CHRYSOSTOMUS. 166* {hom.39} − Hec autem que Dominus discipulis dixit, studiosiores eos fecerunt quia enim consequens erat eos de se magna sapere, quia demones abigebant, ideo hic eos reprimit revelatio enim erat quod eis factum est, non illorum studium; ideoque scribe, sapientes et prudentes existimantes se esse, exciderunt propter proprium tumorem; unde si propter hoc ab eis abscondita sunt Dei mysteria timete, dicit, et vos, et manete parvuli hoc enim fecit vos revelatione potiri. Sicut autem cum Paulus dicit tradidit illos Deus in reprobum sensum, non hoc dicit inducens Deum hoc agentem, sed illos qui causam tribuerunt, ita et hic abscondisti hec a sapientibus et prudentibus. Et propter quid abscondita sunt ab illis audi paulum dicentem quoniam querentes propriam iustitiam statuere, iustitie Dei non sunt subiecti.
166 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 9 
marg.| {CMT11d9.1} CHRYSOSTOMUS. 167* {hom.39} − Quia dixeratcj confiteor tibi, pater, quoniam abscondisti hec a sapientibus , ut non existimes quoniam ita gratias agit patri, sicut si ipse sit hac virtute privatus, consequenter adiungit:
cj Mt. 11, 25.
167 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,27 
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
marg.| Cum autem audieris quoniam tradita sunt, nihil humanum suspiceris ut enim non duos Deos ingenitos esse estimes, hanc ponit dictionem. Simul enim cum genitus est, omnium dominator fuit.
marg.| {CMT11d9.2} HIERONYMUS. − Alioquin si iuxta nostram fragilitatem sentire volumus, cum ceperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit. vel tradita sibi omnia, non celum et terra et elementa intelligenda sunt, et cetera que ipse fecit et condidit; sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem.ck
ck ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 86.249-254: «Omnia mihi tradita sunt a patre meo. et tradentem patrem et accipientem filium mystice intellege. alioquin si iuxta nostram fragilitatem sentire uolumus: cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dederit. tradita autem sibi omnia non caelum et terra et elementa intellegenda sunt et cetera quae ipse fecit et condidit, sed hii qui per filium accessum habent ad patrem et ante rebelles Deum postea sentire coeperunt». [FG2013].
marg.| {CMT11d9.3} HILARIUS. − Vel hoc dixit ne quid in illo minus quam quod in Deo est esse 168* estimaretur169.BC cl
cl ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 11 § 12.1-2, SChr 254, p. 266: «12. Ac ne quid in illo minus quam quod in Deo est existimaretur omnia sibi a Patre ait tradita esse soli que se Patri cognitum Patrem que soli sibi notum uel cui ipse reuelare uoluisset, reuelaturus ei a quo ut reuelare uelit oretur». [MM2021]
BC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
168 esse] om. Ed1953
169 estimaretur] extimaretur codd.
marg.| {CMT11d9.4} AUGUSTINUS. Contra Maximum. {3,12} − Nam si minus habet in potestate aliquid quam pater, non sunt eius omnia que habet pater gignendo enim dedit pater potentiam filio, sicut omnia, que habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua.
marg.| {CMT11d9.5} HILARIUS. 170* − Deinde in mutua cognitione Patris et Filii dat intelligere non aliud in Filio quam quod in Patre extitisse.BD cm
Sequitur enim:
cm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 11 § 12.5-12, SChr 254, p. 266: «Qua reuelatione eamdem utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet, cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio, quia omnia ei a Patre sunt tradita, tradita autem non alia sunt quam quae in Filio soli nota sunt Patri, nota uero Filio soli esse quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur non aliud in Filio quam quod in Patre ignorabile sit exstitisse». [MM2021]
BD ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
170 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et nemo novit filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius.
marg.| {CMT11d9.6} CHRYSOSTOMUS. 171* {hom.39} − Ex eo enim quod solus patrem novit, latenter ostendit eiusdem se esse substantie; ac si diceret quid mirum est, si omnium sum dominator, cum aliquid aliud maius habeam, scilicet scire patrem, et eiusdem esse substantie?
171 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT11d9.7} HILARIUS. 172* {c.11} − Eandem enim utriusque in mutua cognitione docet esse substantiam; cum qui filium cognosceret, patrem quoque cogniturus esset in filio, quia omnia ei a patre sunt tradita.
172 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d9.8} CHRYSOSTOMUS. 173* − Cum autem dicat174 neque Patrem aliquis cognoscit nisi Filius , non hoc ait175* quoniam eum omnes omnino ignorent, sed quoniam cognitione qua ipse eum novit, nullus eum scit. Quod et de Filio dicendum176 est. Neque etiam de ignoto quodam Deo hoc dixit, sicut Marcion ait.BE cn
cn ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 38, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 135rb ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 154va : «Cum autem dicat neque Patrem aliquis recognoscit nisi Filius, non hoc ait quoniam omnes eum ignoraverunt, sed quoniam cognitione qua ipse eum novit, nullus eum scit. Quod et de Filio est dicere . Neque enim de ignoto quodam Deo et nulli noto facto hec dixit, sicut ait Marchion, sed certam cognitionem hic enigmatice insinuans quia neque Filium noscimus sicut oportet scire».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 38 (al. 39) § 2 (Mt. 11, 27), PG 57, 430.54-60 : «Ὅταν δὲ λέγῃ· Οὐδὲ τὸν Πατέρα τις ἐπιγινώσκει, εἰ μὴ ὁ Υἱὸς, οὐ τοῦτό φησιν, ὅτι πάντες αὐτὸν ἠγνόησαν, ἀλλ’ ὅτι τὴν γνῶσιν, ἣν αὐτὸς αὐτὸν οἶδεν, οὐδεὶς αὐτὸν ἐπίσταται· ὃ καὶ περὶ τοῦ Υἱοῦ ἔστιν εἰπεῖν. Οὐδὲ γὰρ περὶ ἀγνώστου τινὸς Θεοῦ καὶ μηδενὶ γενομένου γνωρίμου ταῦτα ἔφασκεν, ὥς φησιν ὁ Μαρκίων, ἀλλὰ τὴν ἀκριβῆ γνῶσιν ἐνταῦθα αἰνιττόμενος· ἐπεὶ οὐδὲ τὸν Υἱὸν ἴσμεν ὡς χρὴ εἰδέναι».
¶Nota : Nicolaï a repris le renvoi erroné d’Antoine de Sienne à l’homélie 28 de l’Opus imperfectum qui ne permet aucun rapprochement rédactionnel avec cette sentence. [MM2021]
173 Chrysostomus] + (in opere imperf. h om. 28) Ed1657, + Super Matthaeum (Op. imperf. , h om. 28) Ed1953
174 dicat] dicit Ed1657
175 non hoc ait] non cognitione hoc ait Li446*, hoc ait non Ed1953
176 dicendum] dd’ Li446, dauid cacogr. As115
marg.| {CMT11d9.9} AUGUSTINUS. In primo de Trinitate. 177* {1,8} − Denique propter substantie inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel solus pater vel solus filius nec inde separatur utriusque spiritus, qui proprie dicitur spiritus veritatis.
177 In .I.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d9.10} HIERONYMUS. − Erubescat ergo Eunomius hereticus tantam sibi notitiam patris et filii quantam ad alterutrum inter se habent, vindicans. Quod si inde contendit, et suam consolatur insaniam quia sequitur:
Et cui voluerit filius revelare.
marg.| Aliud est nature equalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione.co
co ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 86.258-262: «Et nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. erubescat eunomius tantam sibi notitiam patris et filii quantam alterutrum inter se habent iactitans. quod si inde contendit et suam consolatur insaniam quia sequitur: et cui uoluerit filius reuelare. aliud est naturae aequalitate nosse quod nouerit, aliud reuelantis dignatione». [FG2013]
marg.| {CMT11d9.11} AUGUSTINUS. Septimo de Trinitate. 178* {7,3} − Revelatur autem Pater per Filium, id est per verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater, quia et ipsum ita est et hoc est quod Pater?
178 .VII.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d9.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Cum autem diceret: N emo novit filium nisi pater , non dixit et cui voluerit pater filium revelare; sed cum diceret: N  emo novit patrem nisi filius , addidit: E  t cui voluerit filius revelare quod non ita intelligendum est quasi Filius a nullo possit agnosci nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus Patrem et ipsum Filium per Filium revelari, quia ipse est mentis nostre lumen; et quod postea intulit et   cui voluerit filius revelare , non tantum patrem, sed etiam filium accipiamus ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo se pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.cp
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 1, CCSL 44B, p. 7.1-14: «Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: et cui uoluerit pater reuelare, quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum a filio, sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias; ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat». [FG2017]
marg.| {CMT11d9.13} CHRYSOSTOMUS. 179* − Si ergo Patrem revelat et seipsum revelat. Sed hoc quidem ut manifestum dimisit; illud autem posuit, quia scilicet poterat esse dubium. Per hoc etiam instruit quod adeo concordat Patri quod non est possibile venire aliquem180* ad Patrem nisi per Filium. Hoc enim maxime scandalizabat quod videbatur Deo contrarius. Et ideo per omnia hoc destruere studuit.BF
BF ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
179 Chrysostomus] + in h om. (39. ut sup.) Ed1657, + Super Mattheum. {Opus imperfectum , hom.29} Ed1953
180 venire aliquem] inv. Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,
distinctio 10 
marg.| {CMT11d10.1} CHRYSOSTOMUS. 181* {hom.39} − Per ea que dicta sunt, in desiderium sui discipulos constituerat, ostendens ineffabilem suam virtutem. Nunc autem eos ad se vocat dicens:
181 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 11,28 
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis.
marg.| {CMT11d10.2} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.10} − Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, lutea vasa portantes, que faciunt invicem angustias sed si angustiantur vasa carnis, dilatentur spatia caritatis. Ad quid ergo dicit: Venite ad me omnes qui laboratis , nisi ut non laboretis?
marg.| {CMT11d10.3} HILARIUS. 182* {cad.11} − Legis etiam difficultatibus laborantes et peccatis seculi oneratos ad se advocat.
182 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d10.4} HIERONYMUS. − Gravia enim esse onera peccati, et Zacharias propheta testaturcqiniquitatem dicens sedere super talentum plumbi. Et psalmista complevitcr: « Iniquitates mee aggravate sunt super me ».cs
cq Za. 5, 7 (Vetus latina) <ut laud.> Origenes ; Hieronymus et, ex quibus, permulti auctores.
cr Ps. 37, 5.
cs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 86.264-267: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. grauia onera esse peccati et zacharias propheta testatur, iniquitatem dicens sedere super talentum plumbi, et psalmista complorat: iniquitates meae adgrauatae sunt super me. uel certe eos qui iugo legis grauissimo premebantur ad evangelii inuitat gratiam». [FG2013]
marg.| {CMT11d10.5} GREGORIUS. Tricesimo Moralium. 183* − Asperum etiam iugum et durum servitutis pondus est subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, que prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore amissionis premunt. ct
ct ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 39, 5, lib. 30, § 15, CCSL 143B, lin. 18 sqq.: «Asperum quippe iugum, et durae, sicut diximus, seruitutis pondus est, subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, uelle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra uotum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pauore amissionis premunt».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 58, PL 73, 1159.50 sqq. [MM2020]
183 .XXX.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d10.6} CHRYSOSTOMUS. 184* {hom.29} − Non autem dicit venite ille et ille;   sed omnes qui in sollicitudinibus, qui in tristitiis, qui in peccatis estis; non ut expetam noxas, sed ut solvam peccata.   Venite , non quoniam indigeo vestra gloria, sed quia volo vestram salutem.
Unde dicit:
184 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Et ego reficiam vos.
marg.| Non dixit salvabo solum; sed, quod multo amplius erat, reficiam vos; id est in omni quiete constituam.
marg.| {CMT11d10.7} RABANUS. − Non solum exonerabo, sed interna refectione saturabo.BG
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d10.8} REMIGIUS. − Venite, dicit, non pedibus, sed moribus; non corpore, sed fide. Iste namque est spiritualis accessus, quo quisque Deo appropinquat.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 11,29 
Tollite iugum meum super vos.
marg.| {CMT11d10.9} RABANUS. − Iugum Christi est evangelium Christi, quod Iudeos et gentes in unitate fidei coniungit et sociat. Hoc autem super nos iubemur sumere, id est in honore habere, ne forte subtus ponentes, id est illud prave contemnentes, lutulentis pedibus vitiorum conculcemus unde subditur:
Discite a me.
marg.| {CMT11d10.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.10} − Non mundum fabricare, non in ipso mundo miracula facere sed
quia mitis sum et humilis corde.
marg.| Magnus esse vis a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam constituere celsitudinis de fundamento prius cogita humilitatis. Et quanto quisque vult superponere maius edificium, tanto altius fodiat fundamentum. Quo autem perventurum est cacumen nostri edificii usque ad conspectum Dei.
marg.| {CMT11d10.11} RABANUS. − Discendum185 ergo nobis est a salvatore nostro ut simus mites moribus et humiles mentibus neminem ledamus, neminem contemnamus, et virtutes quas foris ostendimus in opere, intus teneamus in corde.
185 Discendum] Dicendum Li446
marg.| {CMT11d10.12} CHRYSOSTOMUS. 186* {hom.39} − Et ideo incipiens divinas leges, ab humilitate incipit; et maximum premium ponit, dicens
186 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Et invenietis requiem animabus vestris.
marg.| Hoc maximum est premium non enim alteri efficeris utilis solum, sed teipsum requiescere facis; et ante futura hanc tibi dat promissionem; in futuro autem perpetua gaudebis requie.
marg.| {CMT11d10.13} CHRYSOSTOMUS. − Et ne formidarent quia dixerat onus et iugum, subdit:
Numérotation du verset Mt. 11,30 
Iugum enim meum suave est et onus meum leve.BH
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d10.14} HILARIUS. − Iugi autem suavis et levis oneris blandimenta proponit, ut credentibus eius boni scientiam prestet quod ipse solus novit in Patre.BI
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT11d10.15} GREGORIUS. Quarto Moralium. 187* − Quid grave mentis nostre cervicibus imponit qui vitare omne desiderium quod perturbat precipit, qui declinare laboriosa mundi huius itinera monet? cu
cu ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob 3, 17, lib. 4, § 33, CCSL 143, lin. 17 sqq.: «Quid enim graue mentis nostrae ceruicibus imponit qui uitari omne desiderium quod perturbat praecipit? Quid graue subiectis iubet qui declinari laboriosa huius mundi itinera admonet ?»
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 47, PL 73, 1156.10 sqq. [MM2020] <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 5, PL 73, 1179.
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, II IIae, q. 189 a. 10 ad 3: «Quia arma Saulis, sicut Glossa dicit, sunt legis sacramenta, tanquam onerantia, religio autem est suave iugum Christi, quia, ut Gregorius dicit, in iv moral., quid grave mentis nostrae cervicibus imponit qui vitare omne desiderium quod perturbat praecipit, qui declinari laboriosa mundi huius itinera monet ?» [MM2020]
187 .IV.] om. Ed1953
marg.| {CMT11d10.16} HILARIUS. 188* {cad.11} − Et quid iugo ipso suavius, quid onere levius probatiorem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, eterna consequi, presentibus non capi, nolle inferre alteri quod sibi perpeti sit molestum.
188 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT11d10.17} RABANUS. − Sed quomodo iugum Christi suave189, cum supra dicaturcv: « Arcta est via que ducit ad vitam? » sed quod angusto initio incipitur, processu temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.
cv Mt. 7, 14.
189 suave] om. Li446* (al. m. post. compl. marg.)
marg.| {CMT11d10.18} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.9} − Item qui iugum Domini intrepida cervice subierunt, tam difficilia pericula patiuntur, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Sed profecto aderat spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione interiorem renovaret de die in diem; et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei in spe future beatitudinis, omnia presentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non eterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. Quibus tempestatibus vel penis importuni sunt mercatores, ut divitias perituras acquirant sed qui has non amant, eadem gravia patiuntur; qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia patiuntur. Omnia enim seva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor; quanto ergo facilius ad veram beatitudinem caritas facit quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit?
marg.| {CMT11d10.19} HIERONYMUS. − Quomodo etiam levius est lege evangelium, cum in lege homicidium et adulterium, in evangelio ira concupiscentiaque puniantur; in lege enim multa precepta sunt, que Apostolus non posse compleri plenissime docet in lege opera requiruntur; in evangelio voluntas queritur, que etsi effectum non habuerit, tamen premium non amittit. Evangelium ea precipit que possumus, ne scilicet concupiscamus hoc in nostro arbitrio est; lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam hec apud evangelium, quia voluntate non peccat, virgo suscipitur; in lege quasi corrupta repudiatur.cw
cw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 87.269-282: «Iugum enim meum suaue est et onus meum leue. quomodo leuius lege evangelium cum in lege homicidium, in evangelio ira damnetur? qua ratione evangelii gratia facilior cum in lege adulterium, in evangelio concupiscentia puniatur? in lege multa praecepta sunt quae Apostolus non posse compleri plenissime docet. in lege opera requiruntur quae qui fecerit uiuet in eis; in evangelio uoluntas quaeritur quae si etiam effectum non habuerit tamen praemium non amittit. evangelium ea praecipit quae possumus ne scilicet concupiscamus, hoc in arbitrio nostro est; lex cum uoluntatem non puniat, punit effectum ne adulterium facias. finge in persecutione aliquam uirginem prostitutam. haec apud evangelium quia uoluntate non peccat uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiator». [FG2013]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_11)

Notes :