Capitulum 8

Numérotation du verset Mt. 8,1 

Cum autem descendisset
Iesus1 de monte secute sunt eum turbe multe.
1 Iesus ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ ΩP Weber
Numérotation du verset Mt. 8,2 

Et ecce leprosus veniens
adorabat eum
dicens: Domine, si vis potes
me mundare.
Numérotation du verset Mt. 8,3 

Et extendens
Iesus2 manum
2 Iesus ΩJ ΩP Rusch] om. Li446@ Weber
tetigit eum
dicens: Volo
mundare.
Et confestim mundata est lepra eius.
Numérotation du verset Mt. 8,4 

Et ait illi Iesus: Vide
nemini dixeris,
sed vade,
ostende te
sacerdotibus3
3 sacerdotibus ΩS Li446 ΩP Rusch ] sacerdoti ΩJ Li446@ Weber
et offer munus quod precepit Moyses
in testimonium illis4.
4 et offer ... illis ΩJ Li446 ΩP Rusch Weber ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,5 

Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum
centurio
rogans eum
Numérotation du verset Mt. 8,6 

et dicens:
Domine, puer meus
iacet in domo paralyticus5
5 in domo – paralyticus ΩS ΩJ Li446@ ΩP Weber ] inv. Rusch
et male torquetur.
Numérotation du verset Mt. 8,7 

Et ait illi Iesus: Ego veniam
et curabo eum.
Numérotation du verset Mt. 8,8 

Et respondens centurio ait6: Domine, non sum dignus
6 ait ΩP Rusch Weber ] + illi ΩJ Li446 Li446@
ut intres sub tectum meum,
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset Mt. 8,9 

Nam et ego homo sum
sub potestate constitutus7,
7 constitutus ΩS ΩJ Li446 Li446@ Clementina Weber (P G) ] om. Cor3 (anti. ) Ω (rubr. sublin.) ΩP Weber
habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio8: Veni et venit,
8 alio ΩJ ΩP Li446 plerique codd. Rusch Weber ] alii Li446@ Clementina
et servo meo: Fac hoc et facit.
Numérotation du verset Mt. 8,10 

Audiens autem Iesus
miratus est
et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Numérotation du verset Mt. 8,11 

Dico autem vobis
quod9 multi ab oriente et occidente
9 quod ΩP Rusch Li446 Li446@ ] quia ΩJ
venient
et recumbent cum Abraham et 10 Isaac et Iacob in regno celorum.
10 et ΩJ Rusch Weber] om. ΩP Li446 Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,12 

Filii autem regni
eicientur
in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 8,13 

Et dixit Iesus centurioni:
Vade et11 sicut credidisti fiat tibi.
11 et ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Et sanatus est puer ex12 illa hora.
12 ex ΩJ Li446@ Rusch ] in Cor3 (vel) ΩS ΩP Weber
Numérotation du verset Mt. 8,14 

Et cum venisset Iesus
in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem13.
13 febricitantem ΩP plerique codd. ] febricitatem Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,15 

Et tetigit manum eius
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
Numérotation du verset Mt. 8,16 

Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
curavit,
Numérotation du verset Mt. 8,17 

ut adimpleretur quod dictum est per Isaiama prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit
0 Cf. Is. 53, 4.
et egrotationes nostras14 portavit.
14 nostras] + ipse ΩJ* ( rubr. cancel. et exp. )
Numérotation du verset Mt. 8,18 

Videns autem Iesus
turbas multas circum15 se iussit discipulos16 ire trans fretum.
15 circum ΩJ Li446 Li446@Rusch Weber ] circa ΩP |
16 discipulos ΩS ΩJ* Rusch ] om. Cor3 (anti.) Ω ( rubr. sublin. ) ΩP Weber |
Numérotation du verset Mt. 8,19 

Et accedens17
17 accedens] ascedens Li446@
unus scriba
ait18 illi:
18 ait ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] dixit ΩP
Magister,
sequar te quocumque19 ieris.
19 quocumque] quecumque cacogr. Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,20 

Et dicit20 ei Iesus: Vulpes foveas habent
20 dicit Rusch Weber ] dixit ΩJ ΩP Li446@
et volucres celi nidos21.
21 nidos ΩJ ΩP ΩS Li446 Li446@ Rusch ] tabernacula Weber
Filius autem hominis non habet ubi
caput suum22 reclinet.
22 suum ΩP ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 8,21 

Alius autem
de discipulis23eius
23 de discipulis ΩJΩP Rusch Weber ] discipl’s Li446@
ait illi: Domine,
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
Numérotation du verset Mt. 8,22 

Iesus autem ait illi: Sequere me et dimitte
mortuos
sepelire mortuos suos.
Numérotation du verset Mt. 8,23 

Et ascendente
eo24 in naviculam25 secuti sunt eum discipuli eius.
24 eo ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] Ihesu ΩP |
25 naviculam ΩJ ΩS ΩP Li446@ Rusch ] navi Li446, navicula Weber |
Numérotation du verset Mt. 8,24 

Et ecce motus magnus
factus est
in mari
ita ut navicula operiretur
fluctibus. Ipse vero
dormiebat.
Numérotation du verset Mt. 8,25 

Et accesserunt ad eum discipuli eius26
26 ad eum discipuli eius ΩS Ω (marg. rubr. sublin #) Rusch Clementina ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber , ad eum Li446
et suscitaverunt eum
dicentes: Domine salva nos, perimus.
Numérotation du verset Mt. 8,26 

Et dicit27 eis Iesus28: Quid timidi estis, modice fidei?
27 dicit ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] dixit Li446@ |
28 Iesus ΩJ* Li446 Rusch ] om. Ω (rubr. sublin.) ΩP Li446@ Weber |
Tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset Mt. 8,27 

Porro homines mirati sunt
dicentes: Qualis est hic
quia venti et mare obediunt ei?
Numérotation du verset Mt. 8,28 

Et29 cum venisset Iesus30 trans fretum in regionem31 Gerasenorum
29 Et Cas238 Cas239 Li446 Rusch Weber ] + tunc ΩJ ΩP ΩS Li446@ |
30 Iesus ΩS Rusch ] om. Cas238 Cas239 ΩJ Li446 Li446@Weber |
31 regionem Cas238 Cas239 ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] regione Li446@ |
occurrerunt ei duo habentes demonia
exeuntes de monumentis32 sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
32 exeuntes - de monumentis ΩP Rusch ] inv. ΩJ Li446@ ΩS Weber
Numérotation du verset Mt. 8,29 

Et ecce clamaverunt
dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
Venisti33 huc ante tempus
33 Venisti ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] Venistis Li446@
torquere nos?
Numérotation du verset Mt. 8,30 

Erat autem non longe ab illis34 grex porcorum multorum
34 illis ΩJ ΩP Rusch Weber ] eis Li446@
pascens.
Numérotation du verset Mt. 8,31 

Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos hinc35
35 hinc ΩS Li446 Rusch Weber] om. Som274 ΩJ ΩP Li446@
mitte nos in gregem porcorum.
Numérotation du verset Mt. 8,32 

Et ait illis: Ite.
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu36 abiit totus grex per37 preceps
36 magno impetu Cor3 (Glosa anti #) ΩJ Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩP, impetu Ω (rubr. subl.) Weber , |
37 per ΩJ ΩP Rusch Weber] om. Li446 Li446@ |
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset Mt. 8,33 

Pastores autem
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec38 omnia et de his qui demonia habuerant.
38 hec ΩJ* ΩS Rusch ] om. Ω ( exp. ) ΩP Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 8,34 

Et ecce tota civitas exiit obviam
Iesu et, viso eo, rogabant eum39
39 eum Li446 Rusch ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber
ut transiret a finibus eorum.

Capitulum 8

Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 8, 1-13 legitur Dominica 2 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 589); 3 post Epiphaniam]
marg.| {CMT8d1.1} HIERONYMUS. − Post predicationem atque doctrinam, signorum offertur occasio ut per virtutum miracula preteritus apud audientes sermo firmetur.A a
a ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 48.1057-1060: «Et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens recte post praedicationem atque doctrinam signi offertur occasio, ut per uirtutum miracula praeteritus apud audientes sermo firmetur». [FG2013]*
A ¶Codd. : As115 (49vb) Li446 ( 72ra ) V794 Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT8d1.2} CHRYSOSTOMUS. 1 {Opus imperfectum,hom.21} − Quia enim, quasi potestatem habens docebat2, ut non estimaretur ostentatio esse, hic doctrine modus operibus hoc idem facit, quasi potestatem habens curare. Et ideo dicit:
1 Crisostomus As115 Li446 V794 ] + Super Mattheum Ed1953
2 docebat As115 V794 Ed1953 ] docebit Li446
Numérotation du verset Mt. 8,1 
Cum autem descendisset3 de monte, secute sunt eum turbe multe.
3 descendisset As115 Li446 V794 ] + Iesus Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,2 
Et ecce leprosus veniens etc.4 B
B ¶Codd. : As115 Li446 V794 Ed1953 {MM2016}
4 et ecce ... etc. Li446] om. As115 V794 Ed1953
marg.| {CMT8d1.3} ORIGENES. − Docente enim Domino in monte, discipuli erant 5 cum ipso , quibus erat datum celestis doctrine nosse secreta. Nunc autem descendente6 eo de monte, turbe secute sunt eum, que7 in montem8 ascendere nequaquam poterant quia quos delictorum sarcina deprimit, ad mysteriorum sublimia scandere non valent. Descendente autem Domino, hoc est inclinante se ad infirmitatem et impotentiam ceterorum9, misertus10 imperfectioni eorum vel infirmitati, secute sunt eum turbe multe. Quidam propter caritatem11, plerique propter doctrinam, nonnulli propter administrationem et curationem12.C b c
b ¶Fons : Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 54 ex Origene (dominica 3 post Epiphaniam), PL 95, 1189B-1190A: «Docente in monte Domino, discipuli venerunt ad eum sicut alacres, sicut domestici, sicut proximi, sicut amici vel fratres. Ideo ait et Dominus ad eos: Vos estis sal terrae, et, vos estis lux mundi (Mt. 5). Nunc vero descendente eo de monte, turbae secutae sunt eum, quae in montem ascendere non potuerunt, ut pigri populi, ut negligentes, ut imperfecti. Ita et filii Israel primitus in montem ascendere non valuerunt, ad obviandum Deo pergere non potuerunt propter suam irreligiositatem et impietatem, sed solus Moyses ascendit, et pauci cum eo seniorum [1189C] Israel: ita et cum Domino discipuli soli in montem ascenderunt, et tardiores deorsum steterunt. Sic et modo vigilantes et alacres et fideles animae, Deum timentes et Dominum diligentes, regna coelestia desiderantes, Dominum semper sequentes, post Dominum in illum coelestem montem ascendunt audientes Apostolum dicentem: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Descendente nunc Domino, hoc est, inclinante se ad infirmitatem et impotentiam caeterorum, misertus imperfectioni eorum vel infirmitati, secutae sunt eum turbae multae, aliquanti propter charitatem, aliquanti propter doctrinam, aliquanti propter admirationem et curationem».
<ex quo> Liturgia O. P., dominica 2 post octavam epiphaniae, ad 3 nocturnum: Breviarium, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 95vb-96ra; Lectionnarium, f. 150ra-b: «[Lect. Brev. 7] Omelia Origenis. Docente in monte Domino discipuli venerunt ad eum, sicut alacres, sicut domestici, sicut proximi, sicut amici vel fratres. Ideo et Dominus ait ad illos. Vos estis sal terre, vos estis lux mundi. Nunc vero descendente eo de monte turbe sunt secute eum, que in montem ascendere non potuerunt, ut pigri populi ut negligentes [Brev. 8] ut imperfecti. Ita et filii Israel primitus in montem ascendere non valuerunt, ad obviandum Deo pergere non potuerunt propter suam irreligionem [irreligiositatem Brev.] et impietatem sed solus Moyses ascendit et pauci cum eo seniorum Israel. Ita et cum Domino discipuli soli in montem ascenderunt et tardiores deorsum steterunt. [Lect. 8, Brev. 9] Descendente autem [nunc Brev.] Domino, hoc est inclinante se ad infirmitatem et impotentiam ceterorum, misertoque imperfectioni eorum vel infirmitati, secute sunt eum turbe multe aliquanti [propter caritatem, aliquanti om. brev.] propter doctrinam, aliquanti propter admirationem et curationem...» [MM2017]
c ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5. [MM2020]
C ¶Codd. : As115 Li446 V794 Ed1953 {MM2017}
5 erant As115 Ed1953 ] erat cacogr. Li446
6 descendente As115 V794 Ed1953 ] descendentem corr. al. m. post. Li446
7 que As115 Li446 V794] quia Ed1953
8 montem post. corr. Li446 ] monte As115 Li446 V794 Ed1953
9 ceterorum As115 Li446 V794 ] + quando Ed1953
10 misertus As115 Li446 V794 ] + est Ed1953
11 propter caritatem As115 V794 ] caritatem Li446 , propter claritatem Ed1953
12 administrationem et curationem As115 V794 ] admrâtionem et curationum Li446 , curationem et administrationem Ed1953
marg.| {CMT8d1.4} HAIMO. − Vel aliter. Per montem in quo Dominus sedet, celum intelligitur, de quo scriptum estd: « celum mihi sedes est ». Sed, cum Dominus in monte sedet13, soli discipuli ad eum accedunt quia antequam fragilitatis nostre humanitatem assumeret. « Notus » erat tantum « in Iudea Deus »e; at vero postquam de monte sue divinitatis descendit, et humanitatis nostre fragilitatem assumpsit, magna turba nationum secuta est eum. Demonstratur autem doctoribus ut in predicatione sua sermonem habeant temperatum14, et sicut viderint unumquemque15 capere posse, ita et verbum Dei annuntient16. Ascendunt enim in montem doctores, cum perfectioribus excellentia precepta ostendunt; descendunt vero, cum infirmioribus leviora demonstrant.D f
d Act. 7, 49; cf. Is. 66, 1-2.
e Ps. 75, 2.
f <Non hab. > PL LLT Gloss-e [MM2019]
D ¶Codd. : As115 (50ra) Li446 Ed1953 {MM2016}
13 sedet] sedit As 115 Ed1876
14 habeant temperatum As115 ] habeant //// temptum Li446 , al. m. corr. : temp atum
15 unumquemque As ] numquam unumque Li446 , al. m. corr.
16 annuntient As115] annuntiant pr. m. Li446, al. corr.
marg.| {CMT8d1.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.21} − Inter ceteros autem qui montem non ascenderant, et leprosus sursum ascendere non valebat, quasi peccatorum baiulans pondus lepra enim est peccatum animarum nostrarum. Ideo ergo Dominus de altitudine celi, quasi de excelso monte, descendit, ut lepram peccatorum nostrorum mundaret et ideo quasi iam preparatus descendenti occurrit propter quod dicitur et ecce leprosus veniens.
marg.| {CMT8d1.6} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Deorsum curat17, et in monte nihil facit quia tempus est omni rei sub celo tempus doctrine, et tempus curationis. In monte docuit, animas curavit, corda sanavit; quibus completis, sicut de celestibus montibus ad salvandos carnales descendente, venit ad eum leprosus, et adorabat eum. Antequam peteret, adorare cepit, cultum ostendens. g
g ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
17 curat] currit Li446
marg.| {CMT8d1.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.21} − Non enim illum petebat quasi hominem artificem, sed adorabat eum quasi Deum. Oratio autem perfecta est fides et confessio unde leprosus fidei opus adorans implevit; sed opus confessionis implevit in verbis unde adorabat eum dicens.
marg.| {CMT8d1.8} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Domine, per te omnia facta sunt. Tu ergo, si vis, potes me mundare. Voluntas tua opus est, et opera tue18* voluntati obediunt. Tu prius Naaman Syrum per Eliseum a lepra mundasti et modo, si vis, potes me mundare.E h
h ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
E ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
18 tue] tua Ed1953
marg.| {CMT8d1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 19* {hom.26} − Non dixit : ‘Si rogaveris Deum’, neque ‘Si adoraveris’20 sed ‘Si volueris, potes me mundare’. Neque dixit ‘Domine, munda’ sed ei totum concedit et Dominum eum facit et potestatem universorum ei attribuit.F
F ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
19 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
20 adoraveris] oraveris Li446
marg.| {CMT8d1.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.21} − Et ita spirituali medico spiritualem offerebat mercedem nam sicut medici pecuniis, iste oratione placatur. Nihil enim dignius offerimus Deo quam orationem fidelem. In hoc autem quod dicit si vis, non dubitat Christi voluntatem ad omne opus bonum paratam. Sed quia non omnibus expedit corporalis integritas, nesciebat utrum ei expediret curatio illa. Dicit ergo si vis; ac si diceret credo quia quod bonum est vis; ignoro autem si est mihi, quod desidero, bonum.
marg.| {CMT8d1.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 21* {hom.26} − Cum autem voluntate ac sermone purgare posset, manus apposuit tactum, unde sequitur
21 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,3 
Et extendens manum, tetigit eum
marg.| ut ostendat quoniam non subiacet legi, et quoniam mundo iam nihil est immundum. Eliseus autem observans legis diligentiam, non exivit, et tetigit Naaman; sed mittit eum ad Iordanem lavandum. Dominus autem monstrat quoniam non ut servus, sed ut Dominus, curat et tangit non enim manus a lepra facta est immunda, sed corpus leprosum a manu sancta constitutum est mundum. Non enim corpora solum curaturus advenit, sed et animam in veram sapientiam ducturus. Sicut igitur manibus non lotis iam manducare non prohibebat, ita et hic erudit quoniam oportet anime lepram formidare solam, quod est peccatum lepram autem corporis nullum impedimentum esse ad virtutem.
marg.| {CMT8d1.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quamvis autem litteram legis solverit, propositum tamen eius non solvit. Ideo enim22 lex iussit non tangere lepram, quia non potuit23* facere ut lepra non sordidaret tangentem. Ergo vetuit tangere lepram, non ut leprosi non sanarentur sed ut tangentes non inquinarentur. Iste autem tangens non inquinatus24 est a lepra, sed ipsam lepram mundavit tangendo25.G i
i ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 21 (Mt. 8, 2-4), PG 56, 749 .11; St-Omer, BM, 90, f. 80vb-81ra : «Et extendens manum suam, tetigit eum. Quia in lege dictum erat, ut qui tangeret lepram, immundus esset usque ad vesperam: tetigit lepram, non quasi servus legis, sed quasi dominus. Nam lex legislatori subjecta est, non legislator legi. Quid [Qui Som90] ergo, solvit legem ? Non [om. Som90]: litteram quidem legis solvit, propositum autem ejus non solvit, sed magis illi addidit dignitatem. Si enim lex facere potuisset, ut lepra non sordidaret tangentem, numquam jussisset homines, ut non tangerent lepram. Ideo ergo jussit non tangere lepram, quia non potuit facere, ut lepra non sordidaret tangentem. Iste ergo, qui tangens lepram, sordidatus non est [+ a lepra PG] , non egit contra legem, sed amplius fecit quam lex jubebat: quia non solum sordidatus non est a lepra, sed adhuc ipse lepram mundavit. Nec est credibile, ut dicatur sordidatus esse a lepra, qui ipsam lepram mundavit. Lex enim non ideo vetuit tangere lepram, ut [om. Som90] ne leprosi sanarentur: sed ut ne [nec Som90] tangentes lepram, coinquinarentur [...] Tetigit ergo lepram et legis litteram solvit ut iam non lepra corporis sed lepra anime fugiatur».
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. CMC1d13.6 [ADL2019] [MM2019]
22 enim Clv195*] autem Clv195² , tamen Ed1637
23 potuit] poterat Ed1637 Ed1953
24 inquinatus] coinquinatus As115
25 tangendo] + Per hoc etiam quod lepram tangit , ostendit solam lepram anime fugiendam Ed1657
marg.| {CMT8d1.13} DAMASCENUS. 26* − [1] Non enim Deus solum erat sed homo. Unde per tactum et per sermonem divina signa operabatur. [2] Ut enim per organum, ita per corpus divine perficiebantur actiones.H j
j ¶Fons : [1] Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 59.22, ed. E. M. Buytaert, p. 240.224-225: «Non humane enim agebat humana; non enim homo erat solum, sed et Deus. Unde et huius passiones vivificativae et salutares. Neque divine agebat divina: non enim Deus solum erat sed et homo. Unde per tactum et sermonem, et per talia, divina signa operabatur».
<cuius fons>   Iohannes Damascenus , Expositio fidei, 3.15 (59.195-196), ed. P. B. Kotter, Die Schriften des Johannes von Damaskos, t. 2, Patristische Texte und Studien 12. Berlin, 1973, p. 151 [PG 94, 1060C]: «Οὐκ ἀνθρωπίνως γὰρ ἒπραττε τὰ ἀνθρώπινα (οὐ γὰρ ἂνθρωπος μόνον, ἀλλὰ καὶ θεός· ὃθεν καὶ τὰ τούτου πάθη ζωοποιὰ καὶ σωτήρια) οὐδὲ θεϊκῶς ἐνήργει τὰ θεῖα (οὐ γὰρ θεὸς μόνον, ἀλλὰ καὶ ἂνθρωπος˙ ὃθεν διʾ ἁφῆς καἰ λόγου καὶ τῶν τοιούτων τὰς θεοσημίας εἰργάζετο)».
[2]   Ioannes Damascenus , De fide orthodoxa, Burgundionis versio, c. 63.2, ed. E. M. Buytaert, p. 258.32-34: «Caro autem deitati Verbi agenti, et propterea quia, ut per organum, per corpus divinae perficiebantur actiones, et propterea quia unus erat qui agebat divine simul et humanae».
<cuius fons>   Iohannes Damascenus , Expositio fidei, 3.19 (63.30-32), ed. P. B. Kotter, Die Schriften des Johannes von Damaskos, t. 2, Patristische Texte und Studien 12. Berlin, 1973, p. 161 [PG 94, 1080B]: «Ἡ δὲ σὰρξ τῇ θεότητι τοῦ λόγου ἐνεργούσῃ διά τε τὸ ὡς δι' ὀργάνου τοῦ σώματος τὰς θείας ἐκτελεῖσθαι ἐνεργείας καὶ διὰ τὸ ἕνα εἶναι τὸν ἐνεργοῦντα θεϊκῶς τε ἅμα καὶ ἀνθρωπίνως».
<Paral. Thomae de Aquino> Responsio ad lectorem Venetum de articulis 30, ad 23 et 24, Leonina t. 42, p. 324.271 et 273; Responsio de articulis 36, ad 17, ibid., p. 342.297-299: «Divinitas Christi operabatur per humanitatem sicut per organum, ut Damascenus dicit». [MM2015] [MM2020]
H ¶Codd. : As115 (50rb) Li446 Ed1953 {MM2015}
26 Damascenus] + De fide orthodoxa Li446
marg.| {CMT8d1.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 27* {hom.26} − Cum autem leprosum tangit, nullus eum incusat, quia nondum invidia detenti erant auditores.I
I ¶Codd. : As115 (50rb) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
27 homiliario] scrips., omel’ As115 Li446 , + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d1.15} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Si autem tacite eum curasset, quis28 scire poterat cuius29 virtute sanatus est30* [a] ergo31* voluntas mundandi facta est propter leprosum, verbum autem propter spectantes32.J k
Ideo dixit:
k ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 21 (Mt. 8, 3), PG 56, 749 .57-61: «Alioqui quantum ad lepram sufficiebat sermo tantummodo sed neque sermo necessarius erat, ‎sed sola voluntas [a] ergo voluntas facta est propter leprosum, verbum autem propter spectantes.‎ [b] Nam si tacite eum curasset tot adstantibus circa Christum: quis scire poterat, cujus virtute sanatusest?‎» [MM2021]
J ¶Codd. : As115 (50rb) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2021}
28 quis] quid Li446
29 cuius] om. Li446
30 est] esset Ed1953
31 ergo] igitur Ed1953
32 spectantes] sectantes Li446* (cancel . non corr. )
Volo, mundare.
marg.| {CMT8d1.16} HIERONYMUS. − [b] Non autem ut plerique latinorum putant, iunctim legendum est: volo mundare ; sed separatim, ut prius dicatur:   volo, deinde ut imperans dicat:   mundare . [a] Ille enim dixerat: S  i vis ; Dominus respondit: V  olo ; ille premiserat: P  otes me mundare ; Dominus dixit:   Mundare .l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 48.1068-1070: «Et extendens manum iesus tetigit eum dicens: uolo, mundare. extendente manum domino statim lepra fugit. simul que considera quam humilis et sine iactantia responsio. [a] ille dixerat: si uis; dominus respondit: uolo; ille praemiserat: potes me mundare; dominus iungit et dicit: mundare. [b] non ergo ut plerique latinorum putant iungendum est et legendum: uolo mundare, sed separatim ut primum dicat: uolo, deinde imperet: mundare». [FG2013]
marg.| {CMT8d1.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 33* {hom.26} − Nusquam autem videtur dicere hoc verbum, quamvis magna signa faciens; sed hic propterea apposuit volo, ut opinionem plebis et leprosi de eius potestate confirmaret.
33 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d1.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 34* {hom.26} − Cessit autem mandanti natura cum decenti velocitate.
Et ideo sequitur:
34 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et confestim mundata est lepra eius.
marg.| Sed hoc quod dicit confestim, multum est tardius velocitate que secundum opus est facta.
marg.| {CMT8d1.19} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Quia enim non dubitavit credere, non tardatur sanatio; quia non distulit confessionem, non differtur mundatio. m
m ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
marg.| {CMT8d1.20} AUGUSTINUS. In libro De consensu evangelistarum. 35* − Huius autem leprosi mundati etiam Lucas meminit, non sane hoc ordine, sed ut solent pretermissa recordari, posterius facta preoccupari, sicut divinitus suggerebantur, ut antea cognita, postea recordando rescriberent.n
n ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 47, CSEL 43, p. 147.21-148.9: «Huius leprosi etiam lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent». [FG2013]
35 In libro] om. Ed1953
marg.| {CMT8d1.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 36* {hom.26} − Curans autem Iesus corpus, iubet nulli dicere.
Unde sequitur:
36 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,4 
Et ait illi Iesus: Vide. Nemini dixeris.
marg.| Quidam igitur aiunt quoniam ideo iussit hoc, ut non malignentur circa eius purgationem; quod insipienter dicitur non enim ita mundavit ut dubitabilis esset mundatio; sed nulli dicere iubet, docens non diligere ostentationem et honorem. Qualiter igitur alii sanatooiubet dicere sed in hoc erudivit nos bone mentis esse; non enim illic divulgari se iussit, sed dari gloriam Deo. Per leprosum ergo hunc instruit nos non esse vane gloriosos per illum autem non esse ingratos, sed omnia ad laudem Dei referre.
o Mc. 5, 20.
marg.| {CMT8d1.22} HIERONYMUS. − Et revera quid erat necesse quod sermone iactaret quod corpore preferebat.p
p ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 48.1071-1073: «Et ait illi iesus: uide nemini dixeris. Et re uera quid erat necesse ut sermone iactaret quod corpore praeferebat?». [FG2013]*
marg.| {CMT8d1.23} HILARIUS. 37* {cad.7} − Vel ut salus hec non offerretur potius quam quereretur, silentium imperatur.K
Sequitur:
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
37 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Sed vade, ostende te sacerdotibus38*.
38 sacerdotibus] sacerdoti Ed1953
marg.| {CMT8d1.24} HIERONYMUS. − Mittit autem eum ad sacerdotes, primum propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre videatur; deinde ut videntes leprosum mundatum, si crederent salvatori, salvarentur; si vero non crederent, inexcusabiles fierent; et simul ne quod in eo sepissime criminabantur, legem infringere videretur.q
q ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 48.1076-49.1082: «Sed uade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecipit Moyses in testimonium illis. uarias ob causas mittit eum ad sacerdotem. primum propter humilitatem ut sacerdotibus deferre uideatur. erat enim in lege praeceptum ut qui mundati fuerant lepra offerrent munera sacerdotibus. deinde ut mundatum uidentes leprosum aut crederent saluatori aut non crederent; si crederent saluarentur, si non crederent inexcusabiles fierent; et simul ne - quod in eo saepissime criminabantur -legem uideretur infringere». [FG2013]*
marg.| {CMT8d1.25} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 39* {hom.26} − Neque enim ubique eam dissolvebat, neque ubique custodiebat; sed quandoque quidem hoc, quandoque illud faciebat in uno quidem future sapientie preparans vitam, in altero autem inverecundam Iudeorum cohibens linguam, et condescendens imbecillitati eorum. Unde apostoli apparent quandoque quidem observantes legem, quandoque autem eam pretermittentes.
39 homiliario] scrips., om. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d1.26} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Vel mittit ad sacerdotes, ut cognoscant quia non per legis consuetudinem mundatus est, sed per gratie operationem. r
r ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
marg.| {CMT8d1.27} HIERONYMUS. − Erat autem40 in lege preceptum ut qui mundati fuerant a lepra, offerrent munera sacerdotibus.s
Unde sequitur:
s ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 48.1077-49.1079: «Sed uade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecipit Moyses in testimonium illis. uarias ob causas mittit eum ad sacerdotem. primum propter humilitatem ut sacerdotibus deferre uideatur. Erat enim in lege praeceptum ut qui mundati fuerant lepra offerrent munera sacerdotibus. deinde ut mundatum uidentes leprosum aut crederent saluatori aut non crederent; si crederent saluarentur, si non crederent inexcusabiles fierent; et simul ne - quod in eo saepissime criminabantur -legem uideretur infringere». [FG2013]*
40 Erat autem] Era que cacogr. Li446
Et offer munus tuum quod precepit Moyses in testimonium illis.
marg.| {CMT8d1.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.21} − Non sic intellige, quia hoc Moyses precepit in testimonium illis sed vade tu, offer in testimonium illis.
marg.| {CMT8d1.29} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 41* {hom.26} − Previdens enim Christus eos ex hoc nihil profecturos, non dixit in emendationem eorum, sed in testimonium, id est in accusationem, et attestationem quoniam que a me erant fienda, omnia facta sunt. Et licet eos previderit non emendari, non tamen dimisit que facere oportebat illi autem in propria manserunt malitia. Non autem dixit munus quod ego iubeo, sed quod Moyses iussit, ut interim transmittat ad legem, et iniquorum obstruat ora ut enim non dicant quoniam sacerdotum gloriam rapuit, opus quidem ipse implevit, probationem autem illis concessit.
41 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d1.30} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Vel offer munus tuum ut omnes qui vident te portare, miraculo credant.L t
t ¶Nota : Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
L ¶Codd. : Ed1470 [p. 160]) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT8d1.31} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.21} − Vel ideo iubet offerri munera, ut si postmodum eum expellere vellent, dicere eis munera quasi a mundato accepistis; et quomodo me quasi leprosum expellitis.
marg.| {CMT8d1.32} HILARIUS. 42* {cad.7} − Vel legendum est quod Moyses precepit in testimonium illis quia quod Moyses in lege precepit, testimonium est, non effectus.
42 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d1.33} BEDA. In homiliario. 43* − Si quem autem moveat quomodo Dominus, cum videatur Moysi sacrificium approbare44*, id Ecclesia non recipiat, meminerit quod nondum Christus corpus suum obtulerat per passionem in holocaustum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia prius quam illud quod significabatur confirmatum esset testimonio apostolorum predicantium et fide credentium populorum. Vir autem iste genus humanum designat qui non solum leprosus, verum etiam , iuxta evangelium Luce u, plenus lepra fuisse describitur. « Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei »v, illa scilicet ut extenta manu salvatoris, hoc est incarnato Dei Verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci vanitate mundentur. Et qui diutius abominabiles et a45* castris populi Dei eiecti, iam aliquando templo reddi46* et sacerdoti, queant offerre « corpora sua hostiam viventemwilli scilicet cui diciturx: «Tu es sacerdos47 in eternum».M y
u Lc. 5, 12.
v Rm. 3, 23.
w Rm. 12, 1.
x Ps. 109, 4.
y ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 3, hom. 33 (in dominica 3 post Epiphaniam), PL 94, 342D-343A: «Quod si quem movet, quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum esse coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum. Quia vero typice vir iste peccatis languidum designat genus humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, illam, scilicet, ut extenta manu Salvatoris, hoc est, incarnato Dei verbo, humanamque contingente naturam ab erroris prisci varietate [343A] mundentur, possintque cum apostolis audire: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis; et qui diutius abominabiles a populi Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi, et sacerdoti queant offerri , illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum». =   Beda Venerabilis , In Lucae euangelium expositio, lib. 2, c. 5, CCSL 120, lin. 697-706 sqq. =   Beda Venerabilis , In Marci euangelium expositio, lib. 1, c. 1, CCSL120, lin. 568-578 =   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, CM 174, lib.3, CCSL 120, p. 231.3-12 =   Sedulius Scotus , In Mt., vol. 1, lib. 1, c. 8, versus: 4, VL 14, p. 239.29-240 sqq.
<Paral. Thomae de Aquino> CMC1d13.20 <Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
¶Nota : Par le biais de l’homéliaire, Thomas cite, non sans remaniements, la plus ancienne attestation d’une sentence réemployée par les commentaires synoptiques de Bède (7e s.), Raban (8e s.) et Sedulius Scot (9e s.). [MM2020]*
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
43 homiliario] scrips., omel’ Li446 , homelia Dominice tertie post Epiphaniam Ed1953
44 approbare] + quare Ed1953
45 a] om. Ed1953
46 reddi] redditi Ed1953
47 sacerdos] sacerdotes praem. cacogr. Li446 *
marg.| {CMT8d1.34} REMIGIUS. − Moraliter autem per leprosum designatur peccator nam peccatum immundam et variam animam facit; qui ante Christum procidit, quando de pristinis peccatis confunditur et tamen debet confiteri, et remedium penitentie postulare nam leprosus vulnus ostendit, et remedium postulavit. Extendit autem Dominus manum, quando auxilium divine miserationis impendit et statim consequitur remissionem delictorum; nec debet Ecclesia eidem reconciliari, nisi iudicio sacerdotis.
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 8, 1-13 legitur Dominica 2 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 589); 3 post Epiphaniam]
prol.| [Mt. 8, 5-13 legitur in feria 5 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 603; Rom.]
prol.| [Paral. bibl.: Mt. 8, 5-13 // Lc. 7, 1-10]
marg.| {CMT8d2.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Postquam Dominus discipulos docuit in monte, leprosum autem sanavit sub monte, venit Capharnaum in mysterio quia post Iudeorum mundationem venit ad gentes.N z
z ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 22 (Mt. 8, 6), PG 56, 751.5-8  ; Arras, BM, 561 (622), f. 97rb  ; St-Omer, BM, 90, f. 82ra  ; V6254 f. 62ra-b : «Postquam Dominus populum docuit super montem, [+ et PG] leprosum autem sanavit [mundavit PG] sub monte: post haec venit Capharnaum in mysterio: post Judaeorum mundationem venit ad gentes. Et ecce centurio quidam accessit ad eum rogans ». [MM2021]
N ¶Codd. : As115 (50vb) Li446 (73va) Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d2.2} HAIMO. − Capharnaum enim, que villa pinguedinis interpretatur, sive ager consolationis, Ecclesiam que ex gentibus est collecta, significat, que spirituali pinguedine est repleta, secundum illudaa: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ». Et inter pressuras seculi de celestibus consolatur, secundum illudab: « Consolationes tue letificaverunt animam meam ». O ac
Unde dicit 48*:
aa Ps. 62, 6
ab Ps. 93, 18.
ac <Non hab.> PL LLT [MM2019]
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
48 dicit] dicitur Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,5 
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum49 centurio.
49 eum] om. cacogr. Li446
marg.| {CMT8d2.3} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 50 − Iste centurio de gentibus erat. Iam enim Iudea gens habebat militem Romani imperii.P ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 62 (De verbis Domini 6) 2.4, CCSL 41A, p. 298.68 sqq. ; PL 38, 416: «Erat autem iste de Gentibus: erat quippe centurio. Jam Judaea gens habebat militem Romani imperii [PL, romanum imperium CCSL]». [MM2019]*
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
50 verbis] verbo Li446
marg.| {CMT8d2.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [a] Centurio autem iste primus fructus ex gentibus est 51* ad cuius fidei comparationem omnium Iudeorum fides infidelitas est inventa. Qui neque Christum audivit docentem, neque leprosum, cum mundaretur, aspexit, sed audita tantummodo sanitate leprosi, plus credidit quam audivit. Erat enim in mysterio gentium futurarum, que neque legem aut prophetas legerant de Christo, neque ipsum Christum mirabilia facientem viderant52. Accessit ergo 53,
51 est] om. Li446
52 viderant] viderunt Li446
53 A. ergo] inv. Li446
rogans eum54*
54 eum] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,6 
et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male55 torquetur.
55 male] mala Li446 * (al. m. corr. ?)
marg.| Vide autem56 bonitatem centurionis qui pro salute servi sic sollicite festinabat, quasi non damnum pecunie sed salutis passurus in morte illius. Nullam enim differentiam estimabat inter servum et Dominum quia etsi57 dignitas in hoc seculo diversa est inter illos, una tamen est illis natura. [c] Fidem autem centurionis vide quia non dixit ‘veni et salva eum’ sciens58* quia et illic59* constitutus in omni loco erat presens. Sapientiam autem quia non dixit ‘hic constitutus sana60* eum’. Sciebat enim quia potens est ad faciendum, sapiens ad intelligendum, misericors ad exaudiendum. Ideo infirmitatem tantum exposuit, remedium autem sanitatis in potestate misericordie eius61 dimisit, dicens: [b] Et male torquetur . In quo apparet quia diligebat eum. Nam unusquisque quem diligit, etsi modice fuerit tediatus, gravius eum putat habere quam habet.Q ae
ae ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 22 (Mt. 8, 6), PG 56, 751.9 -752.25; St-Omer, BM, 90, f. 82ra  ; V6254 f. 62rb : [a] Centurio, primus fructus ex gentibus, ad cujus fidei comparationem omnium Judaeorum fides [fides V6254, Iudeorum Som90] infidelitas est inventa. Hic neque Christum audivit docentem, neque leprosum, cum mundaretur, aspexit, sed audita [audiens Som90] tantummodo sanitate leprosi, plus credidit quam audivit. Ille enim seipsum obtulit, dicens: Si vis, potes me mundare. Fidei quidem sunt haec verba, non tamen magnae [magnum V6254, magna Som90] quoniam talia verba dici poterant etiam hominibus sanctis: qualis fuit Heliseus, qui leprosum mundavit, non manibus, sed precepto (4Rg. 5). Iste autem centurio non solum potestatis ejus virtutem confessus est, sed ipsam divinitatis ejus naturam cognovit. Non enim quasi corporalem sanctum rogavit, sed quasi Deum ubique presentem, dicens: Dic verbo, et sanabitur puer meus. Quasi qui poterat etiam absentium [absentibus Som90 V6254] infirmitatibus imperare. Erat enim iste centurio in mysterio gentium futurarum, quae [qui V6254] neque legem aut prophetas legerant de Christo, neque ipsum Christum mirabilia facientem viderant [videřt Som90 V6254] sed ⸢justitiam legis quam [iustitias legis quas Som90] in libris non legerant, in corde senserunt: et Christum, quem oculis non viderant, mente viderunt, ostendentes in se, quoniam Scripturae ad praejudicium peccatorum factae sunt, non ad necessitatem sanctorum [om. V6254] quia rectis et fidelibus Scripturae necessariae non sunt, dicente Apostolo: Lex non est posita justo, sed injustis (1Tim. 1. 9). Magistra enim omnis justitiae ipsa natura est hominum, et scriptura infalsabilis de Deo creaturae sunt [creatura est Som90 V6254] omnium rerum quia nihil ⸢est creatum [inv. Som90] in mundo, per quod non manifestissime Deus ostendatur [ostêd’r V6254, ostenditur Som90]. Ideo elementa omnium rerum in hoc quidem tempore admonent homines de potentia Dei, in illa autem die judicio suo condemnabuntur [-bunt Som90 V6254]. Sciendum est autem [inv. Som90] quoniam Lucas per sacerdotes ponit Christum a centurione rogatum (Lc. 7), Matthaeus autem ab ipso centurione. Diversae [-sa Som90 V6254] quidem species expositionum, unus autem expositionis est sensus. Ille enim per sacerdotes exponens, mysterium demonstravit: quoniam omnis petitio populi per sacerdotes debet transmitti ad Christum [Deum Som90]. Iste autem rem ipsam exposuit, quoniam et qui per sacerdotes rogat Christum, recte ipse rogare videtur. Ex eo autem, quod et illic sacerdotibus intercedentibus acquievit, et hic ipso rogante [ipsi roganti Som90] promisit, manifestum est, quoniam et illic non propter personam sacerdotum acquievit, sed propter fidem ipsius centurionis: ut sciamus quoniam in omni causa non intercedentium merita, sed ⸢humiliter petentium [interponentium Som90 aspicitur fides. Puer meus in domo jacet paralyticus, et male torquetur. Quid primum miremur in centurione? Humilitatem, aut fidem, aut sapientiam, aut bonitatem? Humilitatem, quia nec in domo sua [om. Som90] Christum suscipere dignum se esse existimavit. Fidem autem, quia credidit eum posse quod petiit. Sapientiam, quia ⸢divinum thesaurum [aurum divinum habens Som90] absconditum in agro terreno, non acumine oculorum, sed mentis puritate, nullo demonstrante prospexit. Bonitatem autem quia [quod Som90 V6254] pro salute servi sic sollicite festinabat, quasi non [inv. Som90] damnum pecuniae, sed salutis passurus in morte illius. Puto quod iste centurio inter servum et dominum nullam differentiam aestimabat: sciens quoniam [que V6254, quia Som90] etsi dignitas in hoc saeculo diversa est inter illos, ⸢ una est tamen natura illis [est tamen natura equalis illis Som90]. Ideo magis Dei imaginem honorabat in homine, quam opus captivitatis [ Col. 752 ] contemnebat in servo: quod Deus non [inv. Som90 V6254] secundum suam justitiam creando disposuit, sed propter peccata hominum permittendo suscepit. Si tu enim dominus pretium dedisti pro servo, Deus Spiritum suum plantavit in eo. Quanto ergo major est Spiritus Dei, quam pretium hominis: tanto majus est quod ametur, quam quod contemnatur in servo. Vide ergo ne forte si tu propter pretium tuum abusus fueris illo [inv. V6254] sine timore Dei, Deus propter Spiritum suum rationem a te exigat sine misericordia. Audiant etiam et intelligant servi. Sicut enim habent domini quod imitentur in centurione, propter misericordiam: sic habent et servi quod imitentur in puero, propter sinceritatem. Putas autem qualis erat ille puer, ut sic amaretur a domino? Secundum dilectionem domini mensurate fidem servi. Nec enim possibile erat [est Som90 V6254] ut sine pretio bonorum morum [inv. Som90 V6254] tantam [talem V6254] sibi dilectionem domini [dominus Som90] comparasset. Domini ergo servis [om. Som90 V6254] debent amorem, propter communem naturam; servi autem debent dominis suis timorem, propter ordinationem divinam. Et in servis Christus amatur a dominis, et in dominis Christus timetur a servis. [b] Et male torquetur. Etsi non satis male torquebatur, tamen aestimabat dominus illum [Som90 V6254 Ar, inv. PG ] male torqueri quia sic diligebat eum. Nam unusquisque quem diligit, etsi modice fuerit taediatus, gravius eum [om. Som90] putat habere quam habet. [c] Vide autem sapientiam centurionis et fidem. Fidem quidem, quia [quod Ar V6254] non dixit, Veni et salva eum: sciens quia et illic constitutus, in omni loco fuerat praesens. Nam quamvis Christus videbatur esse in mundo, propter dispensationem carnis, tamen mundus erat in Christo, secundum substantiam deitatis. Sapientiam autem, quia [quod Som90 V6254] non [neque V6254] dixit, Vel hic constitutus sana eum: sciebat enim quia potens est ad faciendum, sapiens ad intelligendum, misericors ad exaudiendum: ideo infirmitatem tantummodo exposuit, remedium autem sanitatis in potestate misericordiae ejus dimisit. Nam et medico corporali necessarium est tantummodo passionem exponere, quid autem, aut quomodo faciat, ipse cognoscit». [MM2021]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
56 autem] que ? cacogr. Li446
57 etsi] si Li446
58 sciens] om. Ed1953
59 et illic] ille Ed1953
60 sana Li446 ] salva Ed1953
61 eius] ê Li446 * (al. m. corr.)
marg.| {CMT8d2.5} RABANUS. − Omnia ista cum dolore cognominavit et iacentem, et paralyticum, et male detentum ideo ut anime sue angustias demonstraret, et Dominum commoveret; sic debent omnes condolere servis, et eorum curam habere.
marg.| {CMT8d2.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 62* {hom.27} − Quidam autem dicunt, quoniam excusans se, hanc causam dixit propter quam non ipsum adduxit. Neque enim possibile erat dissolutum, cum torqueretur, et ad ultimas esset exspirationes, portari. Ego autem signum hoc esse magne fidei dico quia enim sciebat quod sola iniunctio sufficeret ad restaurationem iacentis, superfluum estimabat eum ducere.
62 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d2.7} HILARIUS. 63* {c.7} − Iacentes autem in seculo et peccatorum morbis dissolute spiritualiter gentes estimande sunt, omnibus undique membris fluidis, et ad consistendi officium gradiendique corruptis; quarum salutis sacramentum in puero centurionis expletur, quem satis dictum sit principem esse gentium crediturarum. Quis autem sit hic princeps, canticum Moysiafdocet, ubi scilicet dicitur constituit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei64*.
af Dt. 32, 8.
63 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
64 Dei] om. Ed1953
marg.| {CMT8d2.8} REMIGIUS. − Vel per centurionem designantur qui primi ex gentibus crediderunt, et perfecti in virtutibus65* fuerunt. Centurio enim dicitur qui centum militibus preest. Centenarius autem numerus perfectus est. Recte ergo centurio pro puero suo rogat, quia primitie gentium pro salute totius gentilitatis Deo supplicaverunt66*.R
R ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
65 virtutibus] virtute Ed1953
66 Deo supplicaverunt] Deum rogaverunt Ed1953
marg.| {CMT8d2.9} HIERONYMUS. − [b] Videns autem Dominus centurionis fidem, humilitatem et providentiam, [a] statim se iturum et sanaturum67* promittit. ag S
Unde sequitur:
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 49.1087-1088: «Accessit ad eum centurio rogans et dicens: domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. et ait illi iesus: ego ueniam et sanabo eum et cetera. non debemus iactantiae arguere dominum quia [a] statim se iturum et sanaturum esse promittit [b] uidens centurionis fidem, humilitatem et prudentiam; fidem in eo quod ex gentibus credidit leprosum a saluatore posse sanari, humilitatem quod se iudicauit indignum cuius tectum dominus intraret, prudentiam quod ultra corporis tegumen diuinitatem latentem uiderit, sciens non id sibi profuturum quod etiam ab incredulis uidebatur, sed id quod latebat intrinsecus». [FG2013]*
S ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {FG2015} {MM2021}
67 sanaturum] + esse Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,7 
Et ait illi Iesus ego veniam et68 curabo eum.
68 et] om. Li446
marg.| {CMT8d2.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 69* {hom.27} − Quod numquam fecit, facit hic70* Iesus. Ubique enim sequitur voluntatem supplicantium. Hic autem presilit et non solum curare promittit sed ire ad domum. Facit autem71* hoc ut discamus virtutem centurionis72*.T
T ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
69 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
70 facit hic] inv. As115 Ed1953
71 autem] om. Ed1953
72 virtutem centurionis] centurionis virtutes Ed1953
marg.| {CMT8d2.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Nisi enim ille dixisset veniam et sanabo 73*   eum , numquam iste responderet   non sum dignus etc.74* Deinde quoniam pro servo petebat, ideo75 ire promisit ut nos doceat non colere magnos et contemnere modicos sed pauperes et divites similiter honorare.U ah
ah ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 22 (Mt. 8, 7), PG 56, 752.44-56 : « Nisi enim ille dixisset, Veniam, et sanabo eum: numquam iste responderet, ‎Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed dic verbo, et sanabitur puer meus. ‎ Hoc enim consilio et Chananea clamante, Filia mea male a demonio torquetur (Mt. 15. 22), ‎respondit quod non erat facturus. Non est bonum tollere panem filiorum, et dare canibus (Ibid. v. ‎‎26): ut illa provocata responderet, Etiam, Domine; nam et catelli de micis filiorum manducant ‎‎(Ibid. v. 27). Sic et huic respondit, quod nolebat, ut quod volebat audiret. Deinde quoniampetitio centurionis erat pro servo, ideo ire proposuit ut nos doceret, non magnos colere, et ‎modicos contemnere, sed pauperes et divites similiter honorare ». ‎[MM2021]
U ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
73 sanabo] curabo Ed1953
74 etc.] om. Ed1953
75 ideo] non cacogr. As115
marg.| {CMT8d2.12} HIERONYMUS. − Sicut autem in centurione 76 commendamus fidem, eo quod credidit paralyticum a salvatore posse sanari77, ita patet humilitas78* in hoc quod se iudicavit indignum cuius tectum Dominus intraret.V ai
Unde sequitur:
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 49.1088-1091: «Accessit ad eum centurio rogans et dicens: domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. et ait illi iesus: ego ueniam et sanabo eum et cetera. non debemus iactantiae arguere dominum quia statim se iturum et sanaturum esse promittit uidens centurionis fidem, humilitatem et prudentiam; fidem in eo quod ex gentibus credidit leprosum a saluatore posse sanari, humilitatem quod se iudicauit indignum cuius tectum dominus intraret, prudentiam quod ultra corporis tegumen diuinitatem latentem uiderit, sciens non id sibi profuturum quod etiam ab incredulis uidebatur, sed id quod latebat intrinsecus». [FG2013]*
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2015}
76 centurione] int’ione Li446
77 sanari] salvari Li446
78 humilitas] humilitatis Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,8 
Et respondens centurio ait illi: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum.
marg.| {CMT8d2.13} RABANUS. − Propter conscientiam enim vite gentilis, gravari se magis dignatione putavit Domini79* quam iuvari, cuius etsi fide preditus, nondum tamen erat80* sacramentis imbutus81*.W aj
aj ¶Fons : Rabanus Maurus, In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 234.96-87: «Propter uitae gentilis conscientiam grauari se magis dignatione putauit Domini quam iuuari, nec posse habere hospitem Christum, cuius etsi fide praeditus nondum tamen erat sacramentis imbutus, sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, Diuina gratia dare nouit». [MM2022]
W ¶Codd. : Bar483 Gz378 Md214 Mt366 Li44 6 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
79 Domini] om. Ed1953
80 tamen erat] inv. Ed1953
81 imbutus] inunctus Ed1953
marg.| {CMT8d2.14} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Dicendo autem se indignum, prestitit dignum,82 non in cuius parietes sed in cuius cor83* Christus intraret. Neque hoc diceret cum tanta fide et humilitate nisi illum quem timebat intrare in84* domum suam, corde gestaret85. Nam non erat magna felicitas si Iesus86 intraret87 in parietes eius et non esset in pectore eius.X ak al
ak Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 62 (De verbis Domini 6) 1.1, CCSL 41Aa, p. 296.12 sqq. : « Dicendo se indignum, praestitit dignum: non in cuius parietes, sed in cuius cor intraret.
al Neque hoc diceret cum tanta fide et humilitate, nisi iam illum, quem timebat intrare in domum suam, corde gestaret. Nam non erat magna felicitas, si Dominus Iesus intraret in parietes eius et non esset in pectore eius ». [MM2022]
X ¶Codd. : As115 Bar483 Gz378 Li44 6 Md214 Mt366 Ed1953 {MM2022}
82 prestitit dignum] om. hom. Gz378
83 cor] + Verbum Dei Ed1953
84 in] om. Ed1953
85 gestaret] gustaret Li446
86 Iesus] eius praem. Gz378
87 intraret] intrare As115
marg.| {CMT8d2.15} SEVERIANUS. − Mystice 88 autem hoc tectum corpus est quod tegit animam quod89 libertatem mentis celesti visione90* se concludit. Sed Deus nec habitare carnem nec91*   tectum nostri corporis dedignatur92 intrare.Y am
am ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 102 de puero centurionis, inc. «Christus in corpore», in nonnullis codd. «Severiano – vel Severino – episcopo» tributus, § 6, SL 24A, p. 634.75-77: «fratres, hoc tectum corpus est, quod tegit animam, quod operit sedem spiritus, quod cordis domicilium uelat, quod libertatem mentis a caelesti uisione secludit. Sub hoc ergo tecto centurio indignum ducit intrare christum, hoc est, in corpus humanum diuinam succedere maiestatem. Non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Sed deus, qui quod humanum est cum uult facit esse diuinum, et quod nostrae carnis est cum dignatur suum commutat in spiritum, nec habitare carnem, nec tectum nostri corporis dedignatur intrare». [MM2019]
Y ¶Codd. : As115 Bar483 Gz378 Li446 Md214 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
88 Mystice] Mystica Md214
89 quod] quam Gz378
90 visione] + in Ed1953
91 nec ... nec] neque bis Ed1953
92 dedignatur] designatur cacogr . Li446
marg.| {CMT8d2.16} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Nunc etiam quando sancti a Deo acceptabiles93 Ecclesiarum antistites sub tectum tuum intrant, tunc ibidem per eos Dominus ingreditur, et tu sic estimes tamquam94* Dominum suscipiens. Et quando corpus et sanguinem Domini manducas et bibis, tunc Dominus   sub tectum tuum ingreditur95, et tu ergo humilians teipsum dicas:   Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum 96*. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad iudicium ingreditur accipienti.Z an
an ¶Nota : Hom. in Mt. 8, 1-13 = hom. 5 inter collectas ex variis locis, ed. Basilea, 1522, t. 3. Cf. G. Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11, hic p. 5.
Z ¶Codd. : Li446 (74rb , Ed1953 {MM2019}
93 acceptabiles] attemptabiles cacogr . Li446
94 tanquam] quasi Ed1953
95 ingreditur] om. Li446
96 ut intres ... meum] om. Ed1953
marg.| {CMT8d2.17} HIERONYMUS. − Prudentia autem centurionis apparet in hoc quod ultra corporis tegumen latentem vidit divinitatem.ao
Unde subiungit:
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 49.1091-1092: «Accessit ad eum centurio rogans et dicens: domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. et ait illi iesus: ego ueniam et sanabo eum et cetera. non debemus iactantiae arguere dominum quia statim se iturum et sanaturum esse promittit uidens centurionis fidem, humilitatem et prudentiam; fidem in eo quod ex gentibus credidit leprosum a saluatore posse sanari, humilitatem quod se iudicauit indignum cuius tectum dominus intraret, prudentiam quod ultra corporis tegumen diuinitatem latentem uiderit, sciens non id sibi profuturum quod etiam ab incredulis uidebatur, sed id quod latebat intrinsecus». [FG2013]*
Sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.AA
AA ¶Codd. : Li446 , Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d2.18} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sciebat enim quoniam astabant illi invisibiliter angeli ministrantes, qui omne verbum eius vertunt in opus quod etsi angeli cessent97*, tamen infirmitates preceptis eius vivacibus expelluntur.AB ap
ap ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 22 (Mt. 8, 8), PG 56, 753 .1-5 ; V6254 f. 63ra : « Sciebat quoniam adstant illi angeli invisibiliter ministrantes, qui omne verbum ejus faciunt. Quod etsi angeli cessent, tamen ipse infirmitates et spiritus passionum praeceptis ejus vivacibus expelluntur: quoniam omnis sermo ejus virtus est viva ». [MM2021]
AB ¶Codd. : Li446 , Ed1953 {MM2019}
97 quod et si angeli cessent] et quod si angeli cessant Ed1953
marg.| {CMT8d2.19} HILARIUS. 98* {c.7} − Dicit etiam centurio puerum verbo posse sanari quia salus gentium omnis ex fide est, et in preceptis Domini vita est universorum et ideo subiungit dicens:
98 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,9 
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade. Et vadit. Et alio99: Veni. Et venit. Et servo meo: Fac hoc. Et facit.
99 alio] alii Ed1953
marg.| {CMT8d2.20} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Patris et Filii mysterium Spiritu sancto suggerente depinxit, ac si diceret etsi ego sum sub potestate alterius, tamen habeo potestatem iubendi eis qui sub me sunt. Sic et tu, quamvis sis   sub potestate Patris, scilicet inquantum homo, habes tamen potestatem iubendi angelis. Sed forte dicet Sabellius volens ostendere eundem esse Patrem qui et Filius est, sic hoc esse intelligendum si ego   sub potestate constitutus possum iubere, quanto magis tu, qui sub nullius es potestate sed hanc expositionem non recipit textus. Non enim dixit si ergo homo   sub potestate sed dixit:   nam et ego homo sum sub potestate in quo patet quod inter se et Christum non comparationis differentiam fecit; sed rationem similitudinis introduxit.aq
aq ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 22 (Mt. 8, 8), PG 56, 753 .7-34 ; V6254 f. 63ra : «Vide quomodo mysterium Patris et Filii in seipso, Spiritu suggerente , depinxit ? Numquid non sufficiebat ad confessionem potestatis Christi hoc solum dicere, Et ego homo sum, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, et venit? Quoniam et Christus habet sub se angelos, quibus eundi et redeundi ponit praeceptum. Quid ergo necessarium fuit addere, Et ego homo sum sub potestate: nisi ut plenissime Christi dignitatem ostenderet in seipso? Id est, Ego sum homo sub potestate alterius, tamen habeo potestatem jubendi eis, qui sub me sunt . ⸢ Nec enim impedior jubere minores, propter quod ipse sum sub majoribus; sed ab illis quidem jubeor, sub quibus sum: illis autem jubeo, qui sub me sunt [= fam. 2 (sous groupe 1 = No Na V6254 Kr) ] om. hom. fam. 2 (sous groupes 3 et 3) ] sic et tu quamvis sub potestate Patris sis , secundum quod homo es, habes tamen potestatem jubendi angelis tuis, nec impediris jubere inferioribus, propter quod ipse habes superiorem. Nam ut homo et juberis a Patre quasi minor, tamen angelis jubes quasi major. [ Sed forte dicit haereticus , volens ostendere Patrem et Filium unum vel aequalem : Non est ita intelligendus hic locus, sed sic :] Si ego , sub potestate constitutus , possum jubere eis, qui sub mea sunt potestate: quanto magis tu, qui in nullius es potestate , potes jubere eis, quos habes in potestate? Sed hanc interpretationem perversam non recipit textus . [ Non enim dixit, Si ego homo in potestate : sed ita, Nam et ego homo sum sub potestate . Non comparationis inter se et Christum differentiam fecit sed rationem similitudinis ‎introduxit .]».
¶Nota : Ici la Catena omet le passage caractéristique de la famille italienne du 2e groupe. Mais cette omission ne suffit pas à prouver le recours à un témoin d’une autre sous-famille ; il peut s’agir d’une omission volontaire. [MM2021]
marg.| {CMT8d2.21} AUGUSTINUS. De verbis Domini. Vel aliter. 100* Si ego, homo101* sub potestate , iubendi habeo potestatem, quid tu potes cui102 omnium serviunt potestates ?AC ar
ar Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 62 (De verbis Domini 6) 2.4, CCSL 41Aa, p. 298.64- sqq. ; Monte Cassino, Cas. 17, p. 11b: « Vnde autem [+ hoc Cas17] praesumit?   Et ego, inquit  , homo svm svb potestate constitvtvs, habens svb me milites. Et dico hvic:"vade", et vadit; et alii [ alio Cas17   ]:"veni", et venit; et servo meo:"fac hoc", et facit. "Potestas sum quibusdam sub me, positus sub potestate quadam super me. Si ergo ego", inquit, "homo sub potestate, iubendi habeo potestatem, quid tu possis, cui omnes seruiunt potestates? » [MM2022]
AC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
100 Vel aliter] om. Ed1953
101 homo] qui sum Ed1953
102 cui] tibi Li446
marg.| {CMT8d2.22} GLOSSA. −  Potes, per angelorum ministeria sine corporis presentia, dicere infirmitati ut recedat et recedet, et sanitati ut veniat et veniet.AD as
as ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 8, 8), Strasbourg, 1481, Rusch, t. 4, facsim., p. 32b marg., ed. Gloss-e : «NAM ET EGO etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu qui super omnia, habens famulantes angelos potes per eorum ministeria, sine corporis presentia dicere infirmitati ut recedat et recedet et sanitati ut veniat et veniet. Mira fides in gentili.». [MM2019]*
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d2.23} HAIMO. − [1] Possunt autem per subiectos centurionis103, virtutes naturales intelligi, in quibus plurimi gentilium pollebant.
[2] Vel etiam cogitationes bone aut male. Malis autem dicamus ut recedant et recedent sed bonas vocemus et venient; servo quoque nostro, hoc est corpori, ut subiciatur voluntati divine. AE at
at ¶Fons : [1] Cf. Glossa ordinaria (Mt. 8, 9), Rusch, facsim., t. 4, p. 32b marg., ed. Sacra-Pagina : «Vel milites et servi centurionis virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad Deum [Dominum Cas239 Cas574] venientes secum deferunt, ut Cornelius dicitur: ‘Vir iustus et timens Deum’».
[2] Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> PL LLT Sacra-Pagina. [MM2019]
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
103 centurionis] centuriones Li446
marg.| {CMT8d2.24} AUGUSTINUS. In libro de consensu evangelistarum. 104* − Huic autem quod hic dicitur, videtur repugnare quod ait Lucas: « Cum audisset centurio de Iesu, misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum eius»au. Et iterum: « Quod, cum non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens : Domine, noli vexari, non enim sum dignus ut sub tectum meum intres»av.aw
au Lc. 7, 3.
av Lc. 7, 6.
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 20, § 49, CSEL 43, p. 149.19-150.5: «Cui uidetur repugnare quod ait lucas: et cum audisset de iesu, misit ad eum seniores iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenissent ad iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli uexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo et sanabitur puer meus». [FG2013]*
104 in libro] om. Ed1953 | consensu] concordia Li446
marg.| {CMT8d2.25} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 105* − Quidam autem dicunt quoniam non est idem ille et hic, quod multas coniecturas habet. De illo enim ait106 ax: « Quoniam synagogam nostram construxit107 et gentem diligit ». De isto autem ipse Iesus aitay :"Neque in Israel tantam fidem inveni". Unde videtur Iudeum illum esse. Mihi autem videtur idem hic et ille esse108*. Sed quando Lucas dicit quod misit ut veniat, blanditias Iudeorum insinuavit. Conveniens 109 enim110* credere centurionem volentem111 abire, prohibitum esse a Iudeis blandientibus et dicentibus quoniam nos abimus et educimus 112 eum. Sed quando ab eorum imminentia erutus est, tunc misit dicens : Ne estimes quod propter desidiam non veni, sed113 quia me indignum estimavi ut te in domum meam susciperem114. Quod autem Mattheus ait non per amicos sed per seipsum hoc eum dixisse, nihil contrarium est. Uterque enim desiderium viri representavit et quoniam de Christo decentem opinionem habebat. Conveniens autem est opinari et ipsum, postquam misit amicos advenientem per se hec dicere. Si autem non hoc115 dixit Lucas neque116 illud Mattheus, non sibi contradicunt sed complent que ab invicem derelinquebantur.AF az ba
ax Lc. 7, 5 : «Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse edificavit nobis».
ay Cf. (Clementina) Mt. 8, 10 : « Non inveni tantam fidem in Israel » ; Lc. 7, 9 : « Nec in Israel tantam fidem inveni ».
az ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 26 (Mt. 8, 5-13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 97va-98ra  ;
baFirenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 105va-b : «Quoniam autem et Lucas hoc miraculum annuntians, interponit alia plura que videntur dissonantiam [f. 97vb] ostendere, solvere et hec necessarium est vobis. Quid igitur ait Lucas ? Misit presbyteros Iudeorum ad ipsum, deprecans eum venire. Mattheus autem ait : Quoniam ipse adveniens dixit quoniam non sum dignus. Et quidam quidem aiunt quoniam non est ille [om. F] hic et multas coniecturas habet. De illo enim ait quoniam et synagogam nostram construxit et genus diligit. De illo autem ipse [cum graec., ipso F] ait Iesus : Neque in Israel tantam fidem inveni. Et in illo quidem non dixit quoniam multi venient ab oriente. Unde decens est Iudeum ipsum esse. Quid igitur dicemus ? Quoniam hec quidem facilis est solutio. Quid autem queritur est si verum est hoc [om. F]. Mihi videtur hic ille esse. Qualiter igitur ait Mattheus quidem dicit quoniam ipse dixit : Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Lucas autem quoniam misit ut veniat. Mihi videtur blanditias iudaicas enigmatice [om. graec.] insinuare nobis Lucas. Et quoniam qui in calamitate inconstanter {inconstantia} faciunt multa reconciliantur [reconsili- V383]. Decens enim est centurionem volentem abire et prohiberi a Iudeis blandientibus ei et [om. F] dicentibus quoniam nos abeuntes ducemus eum. Vide itaque et eorum deprecationem, blanditiarum existentem plenam. Diligit enim gentem nostram ait et synagogam ipse fabricavit neque sciunt unde laudant virum. Cum deceret enim dicere quoniam voluit quidem ipse venire et rogare, nos autem prohibuimus calamitatem videntes et ruinam in domo iacentem et ita representare fidei eius magnitudinem hoc quidem non dicunt. Neque enim volebant propter {vel quia} emulationem {emulabant} revelare viri fidem. Sed volebant magis obumbrare virtutem pro quo supplicationem venerunt facturi ut non videatur magnus quidam esse qui rogabatur vel fidem divulgantes illius explerent id propter quod venerant. Sufficiens enim est emulatio orbare {excecare} mentem sed qui ineffabilia nobis et nolentibus eis illum [eum F] divulgavit. Et quoniam hoc est verum [f. 98ra] audi ipsum Lucam rursus id interpretantem. Ipse enim hic {ita} ait quoniam non longe distante {absente} eo misit dicens : O Domine non vexeris. Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. Quando [Quoniam F] enim erutus est ab inimicitia {gravationem} eorum {Iudeorum}, tunc mittit dicens ne estimes quoniam per desidiam non adveni sed me ipsum indignum esse estimavi a [et F] suscipiendo te in domo. Et Mattheus ait : non per amicos sed per seipsum hoc eum dixisse. Nihil hoc facit. Quod enim queritur est si desiderium alterutrum representavit viri. Et quoniam decentem de Christo opinionem habebat, decens autem est [om. F] et ipsum postquam misit amicos advenientem {per se} hec dicere. Si autem non dixit hoc Lucas sed neque illud Mattheus. Quod non obviantium sibi ipsis erat sed que ab invicem derelinquebantur complentium magis».
<cuius fons> = Chrysostomus , In Mt., hom. 26 (27) § 2-3, PG 57, 335.44-336.35 : « Ἐπειδῆ δὲ καὶ ὁ Λουκᾶς τοῦτο τὸ θαῦμα ἀπαγγέλλων παρεντίθησιν ἕτερα πλείονα, ἃ δοκεῖ διαφωνίαν ἐμφαίνειν, ἐπιλῦσαι καὶ ταῦτα ἀναγκαῖον ὑμῖν. Τί οὖν φησιν ὁ Λουκᾶς; Ἔπεμψε πρεσβυτέρους τῶν Ἰουδαίων πρὸς αὐτὸν, παρακαλῶν αὐτὸν ἐλθεῖν. Ὁ δὲ Ματθαῖός φησιν, ὅτι αὐτὸς προσελθὼν ἔλεγεν, ὅτι Οὐκ εἰμὶ ἄξιος. Καί τινες μέν φασιν, ὅτι οὐκ ἔστιν οὗτος ἐκεῖνος, εἰ καὶ πολλὰ ἐοικότα ἔχει. Περὶ μὲν γὰρ ἐκείνου φησὶν, ὅτι Καὶ τὴν συναγωγὴν ἡμῶν ἔκτισε, καὶ τὸ ἔθνος ἀγαπᾷ· περὶ δὲ τούτου αὐτός φησιν ὁ Ἰησοῦς· Οὐδὲ ἐν τῷ Ἰσραὴλ τοσαύτην πίστιν εὗρον. Καὶ ἐπ’ ἐκείνου μὲν οὐκ εἶπεν, ὅτι Πολλοὶ ἥξουσιν ἀπὸ ἀνατολῶν, ὅθεν εἰκὸς Ἰουδαῖον αὐτὸν εἶναι. Τί οὖν ἐροῦμεν; Ὅτι αὕτη μὲν εὔκολος ἡ λύσις· τὸ δὲ ζητούμενον, εἰ ἀληθής. Ἐμοὶ δοκεῖ οὗτος ἐκεῖνος εἶναι. Πῶς οὖν, φησὶν, ὁ μὲν Ματθαῖος λέγει, ὅτι αὐτὸς εἶπεν, Οὐκ εἰμὶ ἄξιος, ἵνα μουὑπὸ τὴν στέγην εἰσέλθῃς· ὁ δὲ Λουκᾶς, ὅτι ἔπεμψεν ἵνα ἔλθῃ; Ἐμοὶ δοκεῖ τὴν κολακείαν τὴν Ἰουδαϊκὴν αἰνίττεσθαι ἡμῖν ὁ Λουκᾶς, καὶ ὅτι οἱ ἐν συμφορᾷ ἀκατάστατοι ὄντες πολλὰ μεταβουλεύονται. Εἰκὸς γὰρ τὸν ἑκατόνταρχον βουλόμενον ἀπελθεῖν κωλυθῆναι ὑπὸ τῶν Ἰουδαίων, κολακευόντων αὐτὸν καὶ λεγόντων, ὅτι Ἡμεῖς ἀπελθόντες ἄξομεν αὐτόν. Ὅρα γοῦν αὐτῶν καὶ τὴν παράκλησιν κολακείας οὖσαν μεστήν. Ἀγαπᾷ γὰρ τὸ ἔθνος ἡμῶν, φησὶ, καὶ τὴν συναγωγὴν αὐτὸς ᾠκοδόμησεν· οὐδὲ ἴσασιν ὅθεν ἐπαινοῦσι τὸν ἄνδρα. Δέον γὰρ εἰπεῖν, ὅτι Ἐβουλήθη μὲν αὐτὸς ἐλθεῖν καὶ παρακαλέσαι, ἡμεῖς δὲ ἐκωλύσαμεν, τὴν συμφορὰν ἰδόντες, καὶ τὸ πτῶμα τὸ ἐπὶ τῆς οἰκίας κείμενον, καὶ οὕτω παραστῆσαι τῆς πίστεως αὐτοῦ τὸ μέγεθος· τοῦτο μὲν οὐ λέγουσιν· οὐδὲ γὰρ ἤθελον διὰ τὸ βασκαίνειν ἐκκαλύψαι τοῦ ἀνδρὸς τὴν πίστιν· ἀλλ’ ᾑροῦντο μᾶλλον συσκιάσαι τὴν ἀρετὴν, ὑπὲρ οὗ τὴν ἱκεσίαν ἦλθον ποιησόμενοι, ἵνα μὴ δόξῃ μέγας τις εἶναι ὁ παρακαλούμενος, ἢ τὴν πίστιν ἀνακηρύξαντες τὴν ἐκείνου, ἀνύσαι τοῦτο, δι’ ὅπερ ἦσαν ἀφιγμένοι. Ἱκανὸν γὰρ ἡ βασκανία πηρῶσαι διάνοιαν. Ἀλλ’ ὁ τὰ ἀπόῤῥητα εἰδὼς, καὶ ἀκόντων αὐτῶν ἐκεῖνον ἀνεκήρυξε. Καὶ ὅτι τοῦτό ἐστιν ἀληθὲς, ἄκουσον αὐτοῦ τοῦ Λουκᾶ πάλιν αὐτὸ ἑρμηνεύοντος. Αὐτὸς γὰρ οὕτω φησὶν, ὅτι Οὐ μακρὰν ἀπέχοντος αὐτοῦ ἔπεμψε λέγων· Ὦ Κύριε, μὴ σκύλλου· οὐ γάρ εἰμι ἄξιος, ἵνα μου ὑπὸ τὴν στέγην εἰσέλθῃς. Ὅτε γὰρ ἀπηλλάγη τῆς ἐπαχθείας αὐτῶν, τότε πέμπει λέγων· Μὴ νομίσῃς ὅτι δι’ὄκνον οὐ παρεγενόμην, ἀλλ’ ἐμαυτὸν ἀνάξιον εἶναι ἐνόμισα τοῦ δέξασθαί σε ἐν τῇ οἰκίᾳ. γʹ. Εἰ δὲ ὁ μὲν Ματθαῖός φησι μὴ διὰ τῶν φίλων, ἀλλὰ δι’ ἑαυτοῦ τοῦτο αὐτὸν εἰρηκέναι, οὐδὲν τοῦτο ποιεῖ· τὸ γὰρ ζητούμενον, εἰ τὴν προθυμίαν ἑκάτερος παρέστησε τοῦ ἀνδρὸς, καὶ ὅτι τὴν προσήκουσαν περὶ τοῦ Χριστοῦ δόξαν εἶχεν. Εἰκὸς δὲ καὶ αὐτὸν μετὰ τὸ πέμψαι τοὺς φίλους παραγενόμενον ταῦτα εἰπεῖν. Εἰ δὲ μὴ εἶπε τοῦτο ὁ Λουκᾶς, ἀλλ’ οὐδὲ ἐκεῖνο ὁ Ματθαῖος·ὅπερ οὐ μαχομένων ἑαυτοῖς ἦν, ἀλλὰ τὰ ὑπ’ ἀλλήλων παραλιμπανόμενα ἀναπληρούντων μᾶλλον».
<Paral. Thomae de Aquino> CLC7d1.6 : idem fons alia translatio ex Catena Graecorum Patrum (C135). [MM2022]
AF ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
105 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
106 ait] + Lucas Ed1953
107 construxit] coniunxit praem. Li446
108 esse] om. Ed1953
109 Conveniens] Convenies Li446
110 enim] + est Ed1953
111 volentem] om. As115
112 educimus] conducimus Ed1953
113 sed] om. Li446
114 susciperem] superem Li446
115 non hoc] inv. Li446
116 nec] neque Ed1953
marg.| {CMT8d2.26} AUGUSTINUS. In libro de consensu evangelistarum. 117* − [a] Mattheus ergo accessum centurionis ad Dominum per alios factum compendio dicere voluit, [b] quia fidem eius qua vere ad Deum acceditur laudavit, ut diceret non inveni tantam fidem in Israel. Lucas autem ideo totum ut gestum est aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur qualiter eum accepisse dixerit Mattheus, qui mentiri non potuit.bb
bb ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 20, § 49, CSEL 43, p. 151.5-7: «Non ergo absurde mattheus etiam quod uulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad dominum conpendio dicere uoluit accessit ad eum centurio». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 20, § 49, CSEL 43, p. 151.8-17: «Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua uere acceditur ad iesum, ipse ita laudauit, ut diceret non inueni tantam fidem in israhel, ipsum potius accessisse ad christum dicere uoluit prudens evangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit». [FG2013]
117 in libro] om. Ed1953
marg.| {CMT8d2.27} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 118* {hom.27} − Neque enim est contrarium quod fabricavit synagogam, secundum Lucam, et quod hic ostenditur non esse Israelita. Possibile enim est Iudeum non existentem, et synagogam fabricasse, et gentem diligere.
118 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 8, 1-13 legitur Dominica 2 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 589); 3 post Epiphaniam]
prol.| [Mt. 8, 5-13 legitur in feria 5 in capite ieiunii; cf. Ordinarium OP 603; Rom.]
prol.| [Paral. bibl.: Mt. 8, 10-13 // Lc. 7, 9-10]
marg.| {CMT8d3.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 119* {hom.27} − Sicut quod leprosus dixerat de Christi potestate - si vis, potes me mundare - Christi voce confirmatur, dicentis   volo mundare, ita et hic centurionem de Christi potestate testantem non solum non accusavit, sed etiam commendavit. Sed et amplius aliquid fecit. Intensionem enim laudis evangelista significans, dicit:
119 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,10 
Audiens autem hoc120 Iesus miratus est.AG
AG ¶Codd. : Li446 ( 74rb ) Ed1953 {MM2019}
120 hoc] om. Ed1953
marg.| {CMT8d3.2} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Attende quantum sit aut quale quod Deus unigenitus miratur. Aurum, divitie, regna, principatus in conspectu eius sunt tamquam umbra vel flos decidens nihil ergo horum in conspectu Dei mirabile est, quasi magnum vel pretiosum, sed tantum fides hanc miratur honorificans, hanc acceptabilem sibi estimat.
marg.| {CMT8d3.3} AUGUSTINUS. Super Genesim contra Manicheos. {1,8} − Quis autem in illo fecerat illam fidem, nisi ipse qui admirabatur? Quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui prescius erat? Quod ergo miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est hec sic121*. Omnes enim tales motus eius non perturbati animi signa sunt sed docentis magisterium.AH
AH ¶Codd. : Li446 (74rb , Ed1953 {MM2019}
121 hec sic Li446 ] sic moveri Ed1953
marg.| {CMT8d3.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 122* {hom.27} − Unde plebe omni presente admiratus esse dicitur, et aliis exemplum dedit ut eum mirentur.AI
AI ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
122 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| Sequitur enim:
Et123 sequentibus se dixit: Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel.
123 Et] om. Li446
marg.| {CMT8d3.5} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Fidem laudat illius . Non autem militie desertionem124* imperavit.AJ bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 22, § 74, CSEL 25, p. 673.7-8: «Merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem lauda ui t, non illius militiae desertionem imperauit. Et de iustis quidem iniustis que bellis nunc disputare longum est et non necessarium». [FG2013]*
AJ ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
124 mil. – desert.] inv. Ed1953
marg.| {CMT8d3.6} HIERONYMUS. 125 − Hoc autem de presentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis.AK bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 49.1105-50.1006: «Amen dico uobis: non inueni tantam fidem in israhel. de praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis, nisi forte in centurione fides gentium praeponitur israheli». [FG2013]
AK ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
125 Hieronymus] Chrysostomus Li446
marg.| {CMT8d3.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.22} − Credidit enim Andreas sed, Ioanne dicentebe« Ecce agnus Dei », credidit Petrus sed, evangelizante sibi Andrea, credidit Philippus sed, legendo Scripturas, Nathanel etiam126* prius signum divinitatis accepit et sic fidei confessionem obtulit.AL
be Io. 1, 36.
AL ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
126 Nathanael etiam] et Nathanael Ed1953
marg.| {CMT8d3.8} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Iairus Israelis princeps pro filia sua petens, non dixit dic verbo, sed veni velociterbf. Nicodemus de fidei sacramento audiens aitbg: « Quomodo potest hoc fieri? » Maria et Martha dicuntbh: « Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus », quasi dubitantes quod ubique posset adesse Dei potentia.
bf Mc. 5, 23.
bg Io. 3, 9.
bh Io. 11, 32.
marg.| {CMT8d3.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.22} − Aut si volumus fideliorem putare istum quam apostolos, ita testimonium Christi intelligendum est quod unumquodque bonum hominis secundum quantitatem persone illius laudatur rusticum enim dicere aliquid sapienter, magnum est; quod de philosopho non est mirum sic de centurione dictum est in nullo tantam fidem inveni in Israel.
marg.| {CMT8d3.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 127* {hom.27} − Non enim erit128 equale Iudeum credere et gentilem.AM
AM ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
127 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
128 erit] erat Li446
marg.| {CMT8d3.11} HIERONYMUS. − Vel forte in centurione fides gentium preponitur Israeli.bi
Unde subdit:
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1006-1007: «Amen dico uobis: non inueni tantam fidem in israhel. de praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis, nisi forte in centurione fides gentium praeponitur israheli». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 8,11 
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient.AN
AN ¶Codd. : Li446 (75ra , Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d3.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Non ‘omnes’ ait sed multi . Tamen ipsi ab oriente et occidente. Istis duabus partibus totus orbis designatur.AO bj
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 62 (De verbis Domini 6) 3.6, CCSL 41Aa, p. 300.112 sqq. : « Non omnes, sed multi; tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur  ». [MM2022]
AO ¶Codd. : Li446 , Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d3.13} HAIMO. − Vel ab oriente veniunt qui statim illuminati transeunt; ab occidente hi qui persecutionem usque ad mortem toleraverunt pro fide; vel ab oriente quis venit, cum ab infantia Deo servire incipit; ab occidente, dum in ipsa decrepita etate ad Deum convertitur.
marg.| {CMT8d3.14} ORIGENES. {hom.5 inter collectas ex variis locis} − Sed quomodo alibi dicit, quod pauci sunt electi per diversas enim generationes pauci electi sunt, simul vero congregati in tempore visitationis multi invenientur.
Sequitur:
Et recumbent,
marg.| non carnaliter iacentes, sed spiritualiter requiescentes; non temporaliter potantes, sed eternaliter epulantes cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum, ubi lux, exultatio, gloria, et longevitas vite eterne.
marg.| {CMT8d3.15} HIERONYMUS. − Quia autem Deus Abraham celi conditor, pater Christi est, idcirco in regno celorum est et Abraham, cum quo accubiture sunt nationes que crediderunt in Christum filium creatoris.bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1110-1112: «Multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et isaac et iacob in regno caelorum. quia deus Abraham caeli conditor pater christi est, idcirco in regno caelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes quae crediderint in christum filium creatoris. et ille pariter sensus impletur de quo supra diximus in centurionis fide gentium fieri praerogatiuam, dum ad illius credulitatem de oriente et occidente credituri populi commemorantur». [FG2013]
marg.| {CMT8d3.16} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.5} − Sicut autem videmus Christianos vocatos ad celeste convivium, ubi est panis iustitie, potus sapientie, ita videmus et Iudeos reprobatos.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,12 
Filii autem regni eicientur in tenebras exteriores.
marg.| Iudei scilicet, qui legem acceperunt, qui celebrant figuras omnium futurorum, qui tamen presentia non agnoverunt.
marg.| {CMT8d3.17} HIERONYMUS. − Vel filios regni dicit Iudeos quia in eis Deus ante regnavit.AP bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1116-1117: «Filii autem regni. filios regni iudaeos significat in quos ante regnauit deus». [FG2013]*
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d3.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 129* {hom.27} − Vel filios regni eos dicit quibus regnum erat preparatum quod et magis eos mordebat.AQ
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
129 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d3.19} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [a] Si ergo non commendavit Moyses populo Israel Deum, nisi Deum Abraham, Isaac et Iacob, eumque ipsum Christus commendatbm; non est conatus illum populum avertere a Deo suo; sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret eos a Deo suo, in cuius regno gentes vocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham, Isaac et Iacob non ob aliud quam quod fidem tenuissent Dei Abraham, Isaac et Iacob [b] quibus non quasi in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis testimonium Dominus perhibeat.bn
bm Cf. Mt. 8, 11.
bn ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 24, CSEL 25, p. 468.16-24: «Si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit Moyses populo Israhel Deum, nisi Deum Abraham et Isaac et Iacob eum que ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione conmendat, non est conatus illum populum auertere a Deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod auersos uideret a Deo suo, in cuius regno gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem tenuissent Dei Abraham et Isaac et Iacob». [b]   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 33, § 5, CSEL 25, p. 790.8-10: «De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium Dominus perhibebat, cum iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisus que fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditum que secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum». [FG2013]
marg.| {CMT8d3.20} HIERONYMUS. − Tenebre autem exteriores dicuntur quoniam qui a Domino expellitur foras, relinquit lumen.AR bo
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1118-1120: «Eicientur in tenebras exteriores. tenebrae semper interiores sunt non exteriores. sed quoniam qui a domino foras expellitur lumen relinquit, idcirco exteriores tenebrae nominatae sunt». [FG2013]*
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d3.21} HAIMO. − Quid autem ibi passuri sint, manifestat cum subdit : ibi erit fletus et stridor dentium. Per metaphoram enim membrorum penas describit tormentorum. Solent enim oculi fumo tacti lacrimas producere, dentes vero a nimio frigore stridere. Ostenditur ergo quod130 reprobi in inferno et calorem intolerabilem et frigus sustinebunt, secundum illud Iobbp: « Transient131 ab aquis nivium ad calorem nimium ».AS
bp Iob. 24, 19.
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
130 quod] quia Li446
131 Transient] Transeant Li446
marg.| {CMT8d3.22} HIERONYMUS. − Si autem fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat, vera est corporum et eorumdem membrorum que ceciderant resurrectio.AT bq
bq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1122-1124: «Ibi erit fletus et stridor dentium. si fletus oculorum est et stridor dentium ossa demonstrat, uera est ergo corporum et eorundem membrorum quae ceciderant resurrectio». [FG2013].
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d3.24} RABANUS. − Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque peniteat, sero sibi irascatur, quod tam pervicaci132* improbitate deliquit.AU br
br ¶Fons : Rabanus Maurus, In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 238.93 sqq.: «Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod tam peruicaci improbitate deliquerit ». [MM2021]
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
132 pervicaci] pertinaci Ed1953
marg.| {CMT8d3.25} REMIGIUS. − Vel aliter. Tenebras exteriores appellat exteras nationes quantum enim ad historiam attinet, predicit Dominus his verbis interitum Iudeorum, quoniam propter infidelitatem ducendi erant captivi, et dispergendi per diversa regna terrarum fletus enim ab igne solet fieri, stridor dentium a frigore. Illis ergo adscribitur fletus qui in calidioribus locis habitant, sicut in India et Ethiopia; stridor vero dentium illis adscribitur qui in frigidioribus locis commorantur, sicut est Hircania et Scythia.
marg.| {CMT8d3.26} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 133* {hom.27} − Ne quis autem existimet blanditiarum esse hec verba que dicta erant, credere facit signo.
Unde sequitur:
133 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,13 
Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi.
marg.| {CMT8d3.27} RABANUS. − Quasi dicat secundum mensuram fidei metietur134* tibi et ista gratia. Potest autem meritum Domini etiam famulis suffragari, non solum merito fidei, sed etiam studio discipline.AV bs
Unde sequitur:
bs ¶Fons : Rabanus Maurus, In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 238.96 sqq.: «Sic enim fiet uere unicuique homini, sicut crediderit; secundum mensuram fidei metietur ei, et ista a Domino gratia. Ideo que dixit ad illum Dominus:"Sicut credidisti, fiat tibi"; credidisti, quia ego omnia possum; credidisti, quia ego Dominus sum omnium:"Sicut credidisti, ita fiet tibi". ET SANATVS EST PVER IN ILLA HORA. Probatur fides Domini, et serui sanitas roboratur. Potest ergo meritum Domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae ». [MM2021]
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
134 metietur] fiat Ed1953
Et sanatus est.
marg.| {CMT8d3.28} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 135* {hom.27} − Ubi velocitatem admirare neque enim solum curare, sed inopinate et in momento temporis hoc facere, virtutem Christi ostendebat.
135 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d3.29} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.6} − Sicut autem136* Dominus domum centurionis corpore non intravit, sed absens corpore, presens maiestate, puerum ipsius137* sanavit, sic et in solo iudaico populo corpore fuit; apud alias autem138 gentes, nec de virgine natus est, nec passus est, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit; et tamen impletum est quod dictum erat “populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi”. Iudea enim gens cognovit, et crucifixit; orbis terrarum audivit et credidit.AW
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
136 autem] enim Ed1953
137 ipsius] om. Ed1953
138 autem] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 4 
marg.| {CMT8d4.1} RABANUS. − Postquam ostendit Mattheus per leprosum totum genus humanum sanatum, et in servo centurionis gentilis populi sanationem, consequenter per socrum Petri designat curationem synagoge, cum dicit
Numérotation du verset Mt. 8,14 
Et cum venisset Iesus in domum Petri.
marg.| Prius autem narrat de servo, quia maius miraculum fuit, et maior gratia in gentili converso; vel quia in fine seculi synagoga est plenarie convertenda, cum plenitudo gentium subintraverit. Domus autem Petri in Bethsaida erat.
marg.| {CMT8d4.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 139* {hom.28} − Sed cur intravit in domum Petri ? Mihi videtur cibum assumpturus. Unde sequitur: Et surrexit et ministrabat eis. Apud discipulos enim divertebat honorans eos, et avidiores ex hoc faciens. Attende autem Petri ad Christum reverentiam. Habens enim   socrum domi   febricitantem , non traxit eum in domum, sed exspectavit doctrinam compleri et alios curari. Ab exordio enim erudiebatur que aliorum erant sibi ipsi preponere. Quocirca neque ipse eum inducit, sed Christus sponte adivit, postquam dixit centurio   non sum dignus ut intres sub tectum meum , monstrans quantum largiebatur discipulo. Non est autem dedignatus sub vilia tuguria piscatorum intrare, erudiens per omnia humanum conculcare tumorem. Et quandoque solum verbis curat, quandoque autem etiam manum extendit. Unde et hic dicitur:
139 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,15 
Et tetigit manum eius et dimisit eam febris.
marg.| Non enim volebat semper cum superabundantia miracula facere. Oportebat enim interim latere. Tangens autem corpus, non febrem extinxit solum sed et puram tribuit sanitatem. Quia enim egritudo curabilis erat, modo curationis suam virtutem ostendebat, faciendo quod ars medicinalis non operatur, ut scilicet simul perfectam restituat sanitatem. Unde evangelista hoc innuens dicit quod:
Surrexit et ministrabat eis.
marg.| {CMT8d4.3} HIERONYMUS. − Natura enim hominum istiusmodi est ut post febrem magis lassescant140 corpora. Et incipiente sanitate, egrotationis mala sentiant. Verum sanitas141 que confertur a Domino, tota simul redit142.AX bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 50.1129-51.1134: «Cum uenisset iesus in domum petri uidit socrum eius iacentem et febrientem, et tetigit manum eius et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. tangitur manus mulieris, et sanatis operibus eius peccatorum infirmitas fugit. natura hominum istiusmodi est ut post febrem magis lassescant corpora et incipiente sanitate aegrotationis mala sentiant. Verum sanitas quae confertur a domino totum simul reddit nec sufficit esse sanatam sed ut ἐπίτασις fortitudinis indicetur additum est: et surrexit, ministrabat eis. illa manus ministrabat quae et tacta fuerat et sanata». [FG2013]
AX ¶Codd. : As115 (52va) Li446 Ed1953 {FG2017} {MM2017}*
140 lassescant Ed1953 ] lacescant As115 Li446
141 sanitas Li446 Ed1953 ] sanitatis As115
142 redit As115 Li446 ] + Nec sufficit esse sanatum , sed ut epitasis fortitudinis indicetur , additum est surrexit , et ministrabat eis Ed1953
marg.| {CMT8d4.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 143* {hom.28} − In hoc ergo quod dicitur quod surrexit et ministrabat eis , et Christi virtutis signum est, et dispositionis mulieris quam144* erga Christum ostendebat.AY
AY ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
143 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
144 dispositionis mulieris] affectus quem mulier Ed1953
marg.| {CMT8d4.5} BEDA. − Mystice autem domus Petri, lex vel circumcisio est. Socrus est synagoga que quodammodo est mater Ecclesie Petro commisse145. Hec febricitat quia invidie estibus laborabat, persequens Ecclesiam cuius manum Dominus tangit, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit.AZ bu
bu ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 8, 15) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 33A marg.], ed. Sacra Pagina : «‘Domus Petri’ circumcisio est eius apostolatui commissa. ‘Socrus’ synagoga, que quodammodo mater est Ecclesie Petro commisse. Hec febricitabat, quia invidie estibus laborabat, persequens Ecclesiam. Cuius manum tangit Dominus, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit, et ita erecta ministrat in spiritu».
<ex quo> Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 2, c. 48, PL 174, 55: «[RABANUS.] Allegorice domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa; socrus est synagoga, quae quodammodo mater est Ecclesiae Petro commissae: haec febricitat, quia invidiae aestibus laborat persequens Ecclesiam. Cujus manum Dominus tangit, quando carnalia ejus opera in spiritualem usum convertit; et ita erecta, ministrat in spiritu».
<cuius fons>   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 240.45 et sqq.: «Allegorice uero domus Petri circumcisio est, quia ipsi apostolatus traditus est circumcisionis. Socrus enim Petri sinagoga est, quia illa quodammodo mater est ecclesiae, quae a uero sponso Petro fuit commendata ad custodiendum; cui ipse ita ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et alibi Pasce, inquit, agnos meos et Pasce oues meas. Febricitabat ergo socrus Petri, quia sinagoga inuidentiae aestibus laborabat, persequens ecclesiam; unde et sponsa in Cantico canticorum dicit: Filii matris meae pugnauerunt contra me. Cuius manum tetigit Dominus, quando carnalia eius opera in spiritalem usum conuertit». <et> Liturgia O. P., Lectionnarium, in octava Pentecostes sabbato, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 169ra : « [Lc. 4, 38-43] Omelia venerabilis Bede presbyteri. Domus Petri quod dicitur vetus lex intelligitur. Socrus autem Petri synagoga quia stimulis invidie agitabatur ad versus Ecclesiam gentium ne locum eius preciperet credendo in Christum et voluntati eius famulando. ... », <cuius fons> Homéliaire bavarois, pars hiemalis, hom. 47 feria V Hebdomadae 3 Quadragesimae (anon.), Barré, Les homéliaires carolingiens, p. 336.
¶Nota: L’attribution à Bède et l’association domus Petri / lex omise par la Glose, vient peut-être de l’homélie 1.47 de l’homéliaire bavarois sous la forme retenue par les Ecclesiastica d’Humbert de Romans. Toutes les homélies de la version primitive (BAV, Pal. 431 ; Reims, BM, 1407, f. 146r) sont anonymes. Ailleurs, l’homélie a parfois été attribuée à Ambroise (Oxford, Bodleian, Laud. Misc. 465, f. 108rb-109rb ). L’association domus – lex est un poncif plusieurs fois attestés dans l’exégèse médiévale, en d’autres lieux ; cf. Glossa ordinaria (Ez. 43, 12, Lc. 7, 36) [MM2022]
AZ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2022}
145 commisse] emisse cacogr. Li446
marg.| {CMT8d4.6} REMIGIUS. − Vel per socrum Petri potest intelligi lex, que secundum apostolum infirmabatur per carnem, id est carnalem intelligentiam. Sed cum Dominus per mysterium incarnationis visibilis in synagoga apparuit, et opere legem implevit, et spiritualiter intelligendam docuit, mox ipsa sociata gratie evangelii, tantum robur accepit, ut que fuerat ministra mortis et pene, postmodum fieret vite et glorie.
marg.| {CMT8d4.7} RABANUS. − Vel unaqueque anima, que carnis concupiscentiis militat, quasi febribus estuat; sed manu misericordie divine tacta convalescit, et per continentie frena carnis lasciviam constringit, et membris quibus servierat immunditie, servit iustitie.
marg.| {CMT8d4.8} HILARIUS. 146* − Vel in socru Petri vitiosa infidelitatis estimatur affectio, cui adiacet libertas voluntatis, que nos sibi quadam coniugii societate coniungit. Ergo ingressu Domini in Petri domum, id est in corpore147*, curatur infidelitas peccatorum calore estuans et, salvata148 officii famulatu, ministrat.BA bv
bv ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 7.6.2-8, SChr 254, p. 184: «In socru Petri uitiosa infidelitatis aestimatur adfectio, cui adiacet libertas uoluntatis, quae nos quadam sibi coniugii societate coniungit. Ergo ingressu Domini in Petri domum, id est in corpore, curatur infidelitas peccatorum calore exaestuans et uitiorum aegra dominatu. Mox deinde sanata [salvata T M] officii famulatu ministrat» [MM2020]
BA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
146 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
147 Corpore] corpus Ed1953
148 Salvata] saluta cacogr. Li446
marg.| {CMT8d4.9} AUGUSTINUS. In libro de consensu evangelistarum. 149* − Hoc autem quando factum sit, id est post quid vel ante quid, non expressit Mattheus. Non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur nimirum tamen iste hic recoluisse intelligitur quod prius omiserat. Nam id Marcus hicbwnarrat antequam illud de mundato leproso commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucasbxhoc post factum narrat, de socru Petri, post quod et Marcus ante sermonem etiam quem prolixum interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte Mattheus. Quid autem interest, quis quo loco ponat, sive quod ex ordine inerit, sive quod omissum recolit, sive quod postea factum ante preoccupat, dum tamen non adversetur eadem alia narranti, nec sibi nec alteri? Quia enim nullius in potestate est res opportune cognitas quo quisquam ordine recordetur, satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea que narrabat, eius recordationi suggerere. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit.by
bw Mc 1, 29-31.
bx Lc. 4, 38-39.
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 21, § 51-52, CSEL 43, p. 152.6-153.17: «Hoc quando factum sit, id est post quid uel ante quid, non expressit mattheus. non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, uidetur interposuisse. itaque et lucas post hoc factum narrat de socru petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem uideri quem dicit habitum in monte mattheus. quid autem interest, quis quo loco ponat siue quod ex ordine inserit siue quod omissum recolit siue quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non aduersentur eadem uel alia narranti nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est, quamuis optime fideliter que res cognitas quo quisque ordine recordetur -quid enim prius posterius ue homini ueniat in mentem, non est ut uolumus, sed ut datur -, satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo uoluisset deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis dumtaxat rebus, quarum ordo, siue ille siue ille sit, nihil minuit auctoritati ueritati que evangelicae. cur autem spiritus sanctus diuidens propria unicuique prout uult et ideo mentes quoque sanctorum propter libros in tanto auctoritatis culmine conlocandos in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium uero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesierit, diuinitus adiutus poterit inuenire. hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus evangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine uel easdem res uel alias factorum dictorum que christi unusquisque eorum potuerit uoluerit ue narrare. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid mouerit, quod sibi aut alteri repugnare uideatur, utique considerandum et enodandum est». [FG2013]
149 In libro] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 5 
marg.| {CMT8d5.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 150* {hom.28} − Quia multitudo credentium erat iam aucta, neque tempore impellente a Christo abscedere151 patiebantur, vespere ei infirmos adducunt.BB
Unde dicitur:
BB ¶Codd. : Li446 (76ra) Ed1953 {MM2020}
150 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
151 a Christo – abscedere] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 8,16 
Vespere autem facto obtulerunt ei demonia habentes.
marg.| {CMT8d5.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Per hoc autem quod dicit: Vespere autem facto , ad eiusdem diei tempus hoc pertinere satis indicatur, quamvis necesse non sit, ubi dicitur vespere facto, eiusdem diei vesperum accipere.bz
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 22, § 53, CSEL 43, p. 154.1-19: «Sequitur ergo mattheus dicens: uespere autem facto optulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus uerbo et omnes male habentes curauit, ut adimpleretur quod dictum est per esaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portauit. hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit uespere autem facto. sic et Marcus, cum de ipsa socru petri sanata dixisset et ministrabat eis, hoc idem subiecit: uespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum. uidetur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est uespere autem facto deinde diceret et diluculo ualde surgens. quamuis nec illud necesse sit, ubi dicitur uespere facto, eiusdem diei uesperum accipere, nec ubi dicitur diluculo, eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque uideri potest hic rerum gestarum ordo seruatus propter digestum ordinem temporum». [FG2013]
marg.| {CMT8d5.3} REMIGIUS. − Christus autem Dei filius auctor humane salutis, fons et origo totius pietatis, celestem medicinam tribuebat.
Unde sequitur:
Et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit.
marg.| Demones enim et morbos solo verbo repellebat, ut his signis et virtutibus ostenderet se ad salutem generis humani venisse.
marg.| {CMT8d5.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 152* {hom.28} − Intende autem quantam multitudinem curatam transcurrunt evangeliste; non unumquemque curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculorum inducentes. Ne autem magnitudo miraculi incredulitatem immittat, si tantam plebem et varias egritudines uno temporis momento curavit, inducit prophetam attestantem his que fiebant.
Unde subdit:153*
152 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
153 subdit] sequitur Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,17 
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit.
marg.| {CMT8d5.5} RABANUS. − Non ut sibi haberet sed ut nobis auferret.
Et egrotationes nostras portavit
marg.| ut quod pro imbecillitate virium ferre non poteramus, ille pro nobis154 portaret.BC
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
154 ille – pro nobis] inv. Li446
marg.| {CMT8d5.6} REMIGIUS. − Quia humane nature infirmitatem ad hoc suscepit ut nos infirmos faceret fortes atque robustos.BD
BD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d5.7} HILARIUS. 155* {cad.7} − Et passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humane imbecillitatis absorbuit.BE
BE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
155 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d5.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 156* {hom.28} − Hoc autem de peccatis magis a propheta dictum esse videtur. Qualiter igitur157 evangelista de egritudinibus hoc exponit sed sciendum quod vel historie hic testimonium adaptavit, vel ostendit quoniam plures egritudines158 ex peccatis sunt animarum159*. Nam et ipsa mors a peccatis habet radicem.BF
BF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
156 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
157 igitur] dicitur Li446
158 egritudines] egritudinum Li446
159 animarum] animalibus Li446
marg.| {CMT8d5.9} HIERONYMUS. − Attendendum autem quod omnes non mane, non meridie sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est et quando granum tritici in terra160* moritur ut multos afferat fructus.BG ca
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 51.1138-1140: «Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes, et eiciebat spiritus uerbo et omnes male habentes curabat. omnes non mane, non meridie, sed ad uesperam curantur, quando sol occubiturus est, quando granum tritici in terra moritur ut multos fructus adferat». [FG2013]*
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
160 terra] terram Ed1953
marg.| {CMT8d5.10} RABANUS. − Solis enim occubitus passionem et mortem designat illius qui dixitcb: « Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi »; qui temporaliter vivens in carne, paucos Iudeorum docuit; calcato autem regno mortis, omnibus per orbem gentilibus fidei dona promisit.BH
cb Io. 9, 5.
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 6 
marg.| {CMT8d6.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 161* {hom.28} − Quia Christus non solum corpora curabat sed animam emendabat et veram sapientiam monstrare voluit, non solum egritudines solvendo, sed etiam nihil ad ostentationem faciendo.
Et ideo dicitur:
161 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,18 
Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum.
marg.| Faciebat autem hoc et simul moderata nos cupere docens, et invidiam iudaicam mitigans, et docens nos nihil ad ostentationem facere.
marg.| {CMT8d6.2} REMIGIUS. − Vel hoc facit162 quasi homo volens turbarum importunitatem declinare. Erant autem ei affixi admirantes eum, et videre ipsum volentes. Quis enim discederet a talia miracula operante quis non in faciem eius simplicem vellet videre, et os talia loquens si enim Moyses glorificatam faciem habebat, et stephanus sicut angeli, intellige communem dominatorem qualem decens est tunc apparuisse; unde propheta dicitcc: « Speciosus forma pre filiis hominum ».
cc Ps. 44, 3.
162 facit] fecit Li446
marg.| {CMT8d6.3} HILARIUS. 163* {cad.7} − Discipulorum autem nomen non duodecim tantum apostolis convenire estimandum est nam preter apostolos plures fuisse discipulos legimus.
163 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d6.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 164 − Manifestum est autem alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non eum165 qui sequitur illum in quo socrus Petri sanata est, quo die Marcus Lucasque eum in desertum exisse affirmant.BI cd
cd ¶Fons : <revera> Rabanus Maurus, In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 241.90 et sqq.: «Hic manifestum est alium diem recoluisse, quo ire iussit trans fretum, non eum qui sequitur diem, quo socrus Petri sanata est, quo Marcus die Lucas que eum in desertum exisse affirmant». [FG2013]*
BI ¶Codd. : Li446 (76vb) Ed1953 {FG2017}*
164 De… evangelistarum] marg. Li446
165 eum Ed1953 ] quando Li446
marg.| {CMT8d6.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 166* {hom.28} − Vide autem qualiter turbas non simpliciter abicit ut non offendat. Non enim dixit ‘recedite’ sed ultro discipulos iussit abire, spem dans turbe eundi etiam illuc.
166 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d6.6} REMIGIUS. − Sed quid inter iussionem Dei et transfretationem gestum sit, evangelista studuit manifestare, cum ait:
Numérotation du verset Mt. 8,19 
Et accedens unus scriba ait illi : Magister, sequar te quocumque ieris.
marg.| {CMT8d6.7} HIERONYMUS. − Iste scriba, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset Domine, sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a Domino; sed quia magistrum unum de pluribus estimat, et litterator erat (quod significantius grece dicitur grammateus}, et non spiritualis auditor, ideo non habet locum in quo possit Iesus reclinare caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem sequi voluerit salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quereret; hoc idem desiderans quod et Simon magus a Petro emere voluerat.ce
ce ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 51.1144-1154: «Et accedens unus scriba ait illi: magister sequar te quocumque ieris. et dicit ei iesus: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. scriba iste legis qui tantum litteram nouerat occidentem si dixisset: domine sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a domino, sed quia magistrum unum de pluribus aestimabat et litterator erat (quod significantius graece dicitur γραμματεύς et non spiritalis auditor) ideo non habet locum in quo possit reclinare iesus caput suum. ostenditur autem nobis et ob hoc scribam repudiatum, quod signorum uidens magnitudinem sequi uoluerit saluatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans quod et simon magus a petro emere uoluerat. talis ergo fides iuste sententia domini condemnatur et dicitur ei: quid me propter diuitias et saeculi lucra cupis sequi cum tantae sim paupertatis ut ne hospitiolum quidem habeam et non meo utar tecto». [FG2013]
marg.| {CMT8d6.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 167* {hom.28} − Vide etiam quantus est tumor ita enim advenit et locutus est sicut dedignans cum turba annumerari, sed ostendens quoniam super multos est ipse.
167 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d6.9} HILARIUS. 168* {cad.7} − Vel aliter. Iste scriba qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat, quasi lege non contineretur hunc esse quem utiliter sequatur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda.
168 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d6.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 169* {hom.28} − Respondet autem ei Christus, non ad interrogationem verborum, sed ad consilium obvians mentis.
Unde sequitur:
169 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,20 
Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
marg.| Ac si dicat .:
marg.| {CMT8d6.11} HIERONYMUS. − Quid me propter divitias et seculi lucra cupis sequi, cum tante sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo.cf
cf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 51.1155-1157: «Et accedens unus scriba ait illi: magister sequar te quocumque ieris. et dicit ei iesus: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. scriba iste legis qui tantum litteram nouerat occidentem si dixisset: domine sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a domino, sed quia magistrum unum de pluribus aestimabat et litterator erat (quod significantius graece dicitur γραμματεύς et non spiritalis auditor) ideo non habet locum in quo possit reclinare iesus caput suum. ostenditur autem nobis et ob hoc scribam repudiatum, quod signorum uidens magnitudinem sequi uoluerit saluatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans quod et simon magus a petro emere uoluerat. talis ergo fides iuste sententia domini condemnatur et dicitur ei: quid me propter diuitias et saeculi lucra cupis sequi cum tantae sim paupertatis ut ne hospitiolum quidem habeam et non meo utar tecto». [FG2013]
marg.| {CMT8d6.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 170* {hom.28} − Hoc autem non erat avertentis, sed arguentis quidem malum consilium, concedentis autem si vellet cum paupertatis exspectatione sequi Christum. Et ut discas eius malitiam, audiens hoc et correctus non dixit paratus sum sequi.
170 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d6.13} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.7} − Vel aliter. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, scilicet in fide tua. vulpes enim habent foveas, in corde tuo, quia dolosus es; volatilia celi habent nidos, in corde tuo, quia elatus es. Dolosus et elatus non me sequeris quomodo enim dolosus sequitur simplicitatem.
marg.| {CMT8d6.14} GREGORIUS. Nono decimo Moralium. 171* − Vel aliter. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, que in fossis vel specubus absconduntur; cumque apparuerint, numquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero alto volatu se sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum hec eadem superba demonia designantur; ac si dicat fraudulenta et elata demonia in corde tuo inveniunt habitationem suam; humilitas autem mea requiem in superba mente non invenit. cg
cg ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 19, § 1, CCSL 143A, lin. 11 sqq.: «Vulpes ualde fraudulenta sunt animalia quae in fossis uel specubus absconduntur, cum que apparuerint, numquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currunt. Volucres uero ut nouimus, alto uolatu se in aera subleuant. Nomine ergo uulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem uolucrum, haec eadem superba daemonia designantur. Ac si dicat: fraudulenta et elata daemonia in corde uestro, id est in cogitatione superbiae inueniunt habitationem suam. Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est, humilitas mea requiem in superba mente uestra non inuenit».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Lc.), 29, PL 73, 1208. [MM2020]
171 .XIX.] om. Ed1953
marg.| {CMT8d6.15} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Intelligitur enim miraculis motus, propter inanem iactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, que fictio vulpium nomine significata est.ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 5, CCSL 44B, p. 121.4-7: «Quod dominus dixit scribae qui eum sequi uoluit: uulpes foueas habent et uolucres caeli tabernacula, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, intellegitur miraculis domini commotus propter inanem iactantiam eum sequi uoluisse, quam significant aues; finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio uulpium nomine significata est». [FG2017]
marg.| {CMT8d6.16} RABANUS. − Heretici autem172 in sua versutia confidentes significantur per vulpes, et maligni spiritus per volucres celi, qui in corde iudaici populi foveas et nidos, id est domicilia habebant.
172 autem] etiam Ed1953
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,21 
Alius autem de discipulis illius ait illi: Domine, permitte me ire primum et sepelire patrem meum.
marg.| {CMT8d6.17} HIERONYMUS. − Quid simile est inter scribam et discipulum? Ille magistrum vocat, hic Dominum confitetur.BJ ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 51.1160-1164: «Alius autem de discipulis eius ait illi: domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum. quid simile inter scribam et discipulum? ille magistrum uocat, hic dominum confitetur, ille propter pietatis occasionem ad sepeliendum patrem ire desiderat, iste secuturum se quolibet esse promittit, non magistrum quaerens sed ex magistro lucrum». [FG2013]
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d6.18} HILARIUS. 173* {cad.7} − Iste pietatis occasione ad sepeliendum patrem ire desiderat, ille secuturum se quolibet ierit, promittit, non magistrum querens, sed ex magistro lucrum. Ille etiam discipulus non interrogat an sequatur; iam enim sequi se oportere credidit; sed permitti sibi orat sepelire patrem.
173 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d6.19} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.7} − Dominus autem quando parat homines evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis huius temporalisque pietatis.BK
Et ideo sequitur:
BK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 8,22 
Iesus autem ait illi174*: Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
174 ait illi] dixit ei Ed1953
marg.| {CMT8d6.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 175* {hom.28} − Hoc autem dixit non iubens contemnere amorem qui est ad parentes, sed monstrans quoniam nihil celestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; quoniam cum toto studio his iungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde invitabilia et incitantia fuerint que attrahunt. Quid enim magis necessarium erat quam sepelire patrem quid etiam facilius neque enim tempus multum consumendum erat. per hoc etiam eum Dominus a multis malis eripuit puta luctibus et meroribus, et ab his que hic exspectantur. Post sepulturam enim necesse iam erat et testamenta scrutari, et hereditatis divisionem, et alia huiusmodi et ita fluctuationes ex fluctuationibus ei succedentes, longe eum a veritatis abducere portu potuerunt. Si autem adhuc tumultuaris, excogita quoniam multi infirmos non permittunt scire, nec ad momentum sequi; etiamsi pater aut mater aut filius sit qui defunctus est; nec ex hoc incusantur crudelitatis; sed contrarium crudelitatis esse. et multo maius malum est abducere hominem a spiritualibus sermonibus, et maxime cum fuerint qui hoc compleant erant enim qui completuri erant huius funeris sepulturam. Unde dicit:  Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
175 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d6.21} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.7} − Quasi dicat pater tuus mortuus est. Sunt autem176 alii mortui, qui sepeliant mortuos suos, quia infideles sunt.BL
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
176 autem] om. Li446
marg.| {CMT8d6.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 177* {hom.28} − In quo monstrat quoniam hic mortuus non erat eius etenim qui defunctus erat, sicut estimo, de numero infidelium erat. Si autem admiraris iuvenem, quoniam pro negotio ita necessario interrogavit Iesum, et non spontanee abiit, multo magis admirare quoniam et prohibitus permansit quod non erat ingratitudinis, cum non propter desidiam fecerit, sed ut non intercideret negotium magis necessarium.
177 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d6.23} HILARIUS. 178* {cad.7} − Item quia accepimus in dominice orationis exordio ita primum precandumcjpater noster, qui es in celis, et in discipulo credentis populi persona est, admonetur quod pater sibi vivus in celis est; deinde inter fidelem filium patremque infidelem ius paterni nominis non relinqui. Admonuit etiam non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles, et etiam eos esse mortuos qui extra Deum vivunt ut idcirco mortui sepeliantur a mortuis quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adherere. Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur.
cj Mt. 6, 9.
178 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d6.24} GREGORIUS. Quarto Moralium. 179* − Mortui etiam mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatoribus favent. Qui enim peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. ck
ck ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 3, 12, lib. 4, § 27, CCSL 143, lin. 126 sqq.: «Mortui enim mortuos sepeliunt cum peccatores peccatorem fauoribus premunt. Quid enim est aliud peccare quam occumbere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub uerborum suorum aggere abscondunt.».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Lc.), 30, PL 73, 1209. [MM2020]
179 .IV.] om. Ed1953
marg.| {CMT8d6.25} RABANUS. − Notandum est etiam in hac sententia, quia aliquando minora bona pretermittenda sunt pro utilitate maiorum.BM
BM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT8d6.26} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem Mattheus dicit, tunc istud gestum esse quando iussit ut irent trans fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium; quia viam utique ambulabant, ut venirent ad fretum.cl
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 23, § 54, CSEL 43, p. 156.7-10: «Quod autem mattheus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit, ut irent trans fretum, lucas uero ambulantibus illis in uia, non est contrarium, quia in uia utique ambulabant, ut uenirent ad fretum». [FG2013].
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 7 
prol.| [Mt. 8, 23-27 legitur Dominica 3 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 591); 4 post Epiphaniam]
marg.| {CMT8d7.1} ORIGENES. − [b] Cum multa magna et miranda ostendisset Christus in terra, transit ad mare, ut ibidem excellentia opera demonstraret, quatenus terre marisque Dominum se esse cunctis ostenderet.
[a] Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 8,23 
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt discipuli eius,
marg.| non imbecilles sed firmi et stabiles in fide. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus eius sequentes sed magis sanctitatem comitantes.cm
cm ¶Fons : <revera> Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 55 ex Origene (in dominica quarta post epiphaniam), PL 95, 1196C-D: «[a] In illo tempore, ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, etc. (Mt. 8). Ingrediente Domino in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum, non duplici corde, sed simplici. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem comitantes, et justitiam ejus consectantes. [b] [1196D]   Et ecce tempestas magna facta est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit ad mare, ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se esse cunctis ostenderet. Ingressus ergo naviculam, fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus». [MM2019]
<ex quo> Cf. Liturgia O. P., dominica 3 post octavam epiphaniae, ad 3 nocturnum: Breviarium, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 96va-b; Lectionnarium, f. 151ra-b: «[lect. brev. 7] Omelia Origenis. [a] Ingrediente Domino in naviculam secuti sunt eum discipuli eius, non imbecilles sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum, non duplici corde sed simplici. Hii ergo secuti sunt eum non tantum gressus eius sequentes sed magis sanctitatem comitantes et iustitiam eius consectantes. [brev. 8]   Et ecce tempestas magna facta est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus . [b] Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit ad mare ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret. [lect. 8, om. brev.] Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus». [MM2017]
¶Nota : Cf. G.   Morin , «Les homélies latines sur saint Matthieu attribuées à Origène», Rev. Bén. 1942, p. 3-11. [MM2020]
marg.| {CMT8d7.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 180* {hom.29} − Accepit autem discipulos secum et in navi, ut ad utraque eos erigeret et ad hoc quod in periculis non stupescerent, et ad hoc quod in honoribus moderata de se autumarent. Ut enim non magna de se saperent, propter hoc quod aliis dimissis eos retinuerat, permittit eos fluctuari. Ubi enim miraculorum ostensio erat, plebem permittit adesse; ubi autem temptationum et timorum arreptio, athletas orbis terrarum, quos exercitaturus erat, hos solos assumit.
180 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d7.3} ORIGENES. {hom.6 inter collectas ex variis locis} − Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,24 
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.
marg.| Hec tempestas non ex se orta est, sed potestati paruit imperantis, qui educit ventos de thesauris suis. Facta est autem tempestas magna ut magnum opus ostenderetur quia quanto magis fluctus navicule irruebant, tanto magis discipulos timor conturbabat, ut plus desiderarent se liberari per mirabilia salvatoris.
marg.| {CMT8d7.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 181* {hom.29} − Quia enim viderant alios Christi beneficia accepisse; non autem similiter aliquis estimat que in alienis corporibus fiunt et que in seipso; oportuit per familiarem sensum eos potiri beneficiis Christi. Et ideo voluit hanc fieri tempestatem, ut per liberationem manifestiorem accipiant beneficii sensum. Erat autem hec turbatio typus futurarum temptationum, de quibus Paulus dicitcn: « Nolo vos ignorare, fratres, quoniam gravati sumus supra virtutem ». Ut ergo daret tempus formidini, sequitur :
cn 2Cor. 1, 8.
181 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
ipse vero dormiebat.
marg.| Si enim vigilante eo facta fuisset tempestas, vel non rogassent, vel neque posse ipsum tale aliquid facere crederent.
marg.| {CMT8d7.5} ORIGENES. {hom.6 inter collectas ex variis locis} − Est autem res mirabilis et stupenda is qui numquam dormit neque dormitat, dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; demonstrans quia verum humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. Corpore itaque dormiebat, ut apostolos faceret vigilare, et ne omnes nos umquam animo dormiamus. Tanto autem metu discipuli fuerant conterriti, et pene animo alienati, ut irruerent in eum; et non modeste ac leviter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,25 
Et accesserunt ad eum discipuli eius et suscitaverunt eum dicentes: Domine salva nos perimus.
marg.| {CMT8d7.6} HIERONYMUS. − Huius signi typum in Iona legimus, quando ceteris periclitantibus ipse securus est, et dormit et suscitatur.BN co
co ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 52.1178-1180: «Ipse uero dormiebat. et accesserunt et suscitauerunt eum dicentes: domine salua nos. huius signi typum in iona legimus quando ceteris periclitantibus ipse securus est et dormit et suscitatur et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes». [FG2013]
BN ¶Codd. : Li446 ( 78ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d7.7} ORIGENES. {hom.6 inter collectas ex variis locis} − O veraces discipuli, salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis vita vobiscum est, et de morte solliciti estis sed respondeant parvuli sumus, et adhuc infirmi, ideoque timemus.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,26 
Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modice fidei?
marg.| Quasi diceret: si potentem me super terram cognovistis, quare non creditis quia et in mari potens sim et si mors irrueret, nonne debuistis eam constantissime sustinere qui modicum credit, arguetur; qui nihil credit, contemnetur.
marg.| {CMT8d7.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 182* {hom.29} − Si autem aliquis dixerit, quoniam non fuit modice fidei, accedentes excitare Iesum; hoc signum fuit quod non decentem de ipso opinionem habebant. Noverant enim quod excitatus poterat mare increpare; nondum autem quod dormiens. Propter hoc etiam neque presentibus turbis hoc signum fecit, ut non accusentur modice fidei; sed discipulos solum accipiens corrigit; et prius solvit turbationem aquarum.
Unde sequitur:
182 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna.
marg.| {CMT8d7.9} HIERONYMUS. − Ex hoc autem loco intelligimus quod omnes creature sentiant creatorem. Quibus enim imperatur, sentiunt imperantem non errore hereticorum, qui omnia putant animantia sensibilia esse sed maiestate conditoris, que apud nos insensibilia sunt, illi sensibilia sunt183.BO cp
cp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 52.1182-1187: «Tunc surgens increpauit uentis et mari. et ex hoc loco intellegimus quod omnes creaturae sentiant creatorem. quibus enim increpatur et imperatur sentiunt imperantem, non errore hereticorum qui omnia putant animantia sed maiestate conditoris quae apud nos insensibilia illi sensibilia sunt». [FG2013]
BO ¶Codd. : Li446 ( 78ra ) T46 (56ra) Ed1953 {MM2019}
183 illi sensibilia sunt] om. Li446
marg.| {CMT8d7.10} ORIGENES. −  Imperavit ergo   ventis et mari et de magno vento   facta est tranquillitas magna . Decet enim magnum   magna facere. Et ideo qui prius magnifice conturbavit profundum maris, nunc iterum tranquillitatem magnam fieri iussit, ut discipuli nimium conturbati magnifice letarentur.BP cq
cq ¶Fons : <revera> Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 55 ex Origene (in dominica quarta post epiphaniam), PL 95, 1198B-C: «Imperavit ergo ventis et mari, et facta est tranquillitas magna de magno vento et tempestate magna, mari conturbato [1198C] et tumenti, facta est tranquillitas magna. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere. Ideoque paulo ante magna accinctus potentia, magnifice conturbavit profundum maris, et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fieri jussit. Haec ideo, ut nimium conturbati apostoli, magnifice exhilarati laetarentur». [MM2019]
BP ¶Codd. : As115 (54ra) Li446 ( 78ra ) T46 (56ra) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d7.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 184* − [g] In hoc etiam ostenditur quod185* omnis confestim soluta est tempestas et neque semita turbationis remansit, quod quidem extraneum erat. Cum enim naturaliter fluctuatio terminatur usque186 ad multum temporis187* aque concutiuntur188 sed hic189* simul omnia solvebantur. [h] Unde190* quod de Patre dictum estcr: [k] « Dixit et stetit191 spiritus procelle », [i] hoc Christus opere implevit. [f] Solo enim verbo et precepto mare192 sedavit et refrenavit. [c] A visu autem et a193 somno et ex utendo navigio194, [b] qui aderant eum hominem estimabant. [d] Propter hoc in195 admirationem ceciderunt.
Unde sequitur:
cr Ps. 106, 25.
184 homiliario] scrips., omel’ Arag2 As115 Li446 Md214 T46 Ed1657 , home. Ed1470, hom. Ed1570, Matthaeum Ed1953
185 quod] quia Ed1953
186 usque] neque cacogr. T46
187 temporis] tempus Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953 , om. Md214 [“multum temporis” classicum est sed “usque ad multum temporis vel tempus” non est alibi attestatum]
188 concutiuntur] conveniuntur Li446
189 hic] igitur Li446
190 unde] ut Ed1953
191 stetit] dedit Li446
192 mare] om. Arag2 Ed1470 Ed1570
193 a] om. Md214 T46
194 utendo navigio] usu navigii Ed1657
195 in] ad Li446
Numérotation du verset Mt. 8,27 
Porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia venti et mare obediunt ei.196
196 quia venti... ei] etc. Ed1657
marg.| [a] Chrysostomus 197* ponit hanc litteram: Qualis est hic homo ? [e] Somnus enim et quod apparebat, hominem demonstrabat sed mare et198 tranquillitas Deum ostendebat.BQ cs
cs ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 28 (Mt. 8, 27), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 104ra-b : «Ammirabantur enim dicentes. [a] Qualis est hic homo   quoniam et mare et venti obediunt ei ? Christus autem non increpavit quoniam hominem eum vocabant sed sustinuit per signa eos docens quoniam erronea erat eorum suspitio. [b] Unde autem hominem eum estimabant ? [c] {A visu} et a somno et ex utendo navigio. [d] Propter hoc in ammirationem ceciderunt dicentes. Qualis est hic ? [e] Somnus enim et quod apparebat hominem demonstrabat. Mare autem et tranquillitas Deum ostendebat [...] [f] Ita id {mare} sedavit et refrenavit verbo et precepit solum. [g] Et omnis confestim soluta est tempestas et neque semita remansit turbationis. Hoc enim montravit evangelista dicens: Et facta est tranquillitas magna. [h] Et quod de Patre ut magnum dictum est hoc [i] ipse per opera demonstravit rursus. Quid autem dictum est de ipse ? [k] Dixit ait et stetit spiritus tempestatis. Ita et hic dixit et facta est tranquillitas magna».
<cuius fons> =   Chrysostomus , In Mt., hom. 28 (29) § 2, PG 57, 352.3, 7-12, 19-25 : «[a] Ἐθαύμαζον γὰρ λέγοντες· “Ποταπός ἐστιν οὗτος ὁ ἄνθρωπος”, ὅτι καὶ ἡ θάλασσα καὶ οἱ ἄνεμοι ὑπακούουσιν αὐτῷ; Ὁ δὲ Χριστὸς οὐκ ἐπετίμησεν, ὅτι ἄνθρωπον αὐτὸν ἐκάλουν, ἀλλ' ἀνέμενε, διὰ τῶν σημείων αὐτοὺς διδάσκων, ὅτι πεπλανημένη ἦν αὐτῶν ἡ ὑπόληψις. [b] Πόθεν δὲ ἄνθρωπον αὐτὸν ἐνόμιζον; [c] Ἀπό τε τῆς ὄψεως, ἀπό τε τοῦ ὕπνου, καὶ τοῦ πλοίῳ κεχρῆσθαι. [d] ∆ιὰ δὴ τοῦτο εἰς ἀμηχανίαν ἐξέπιπτον λέγοντες· Ποταπός ἐστιν οὗτος; [e] Ὁ μὲν γὰρ ὕπνος καὶ τὸ φαινόμενον ἄνθρωπον ἐδείκνυ: ἡ δὲ θάλαττα καὶ ἡ γαλήνη Θεὸν ἐνέφαινεν. βʹ. Ἐπειδὴ γὰρ καὶ Μωϋσῆς ἐποίησέ τι τοιοῦτόν ποτε, καὶ ἐντεῦθεν δείκνυσι τὴν ὑπεροχήν· καὶ ὅτι ὁ μὲν ὡς δοῦλος, ὁ δὲ ὡς ∆εσπότης θαυματουργεῖ. Οὐ γὰρ ῥάβδον ἔτεινεν ὥσπερ ἐκεῖνος, οὐδὲ χεῖρας ἐξέτεινεν εἰς τὸν οὐρανὸν, οὐδὲ εὐχῆς ἐδεήθη· ἀλλ' ὥσπερ εἰκὸς δεσπότην ἐπιτάττοντα θεραπαινίδι, καὶ ∆ημιουργὸν κτίσματι, [f] οὕτως αὐτὴν κατέστειλέ τε καὶ ἐχαλίνωσε λόγῳ καὶ ἐπιτάγματι μόνον· [g] καὶ πᾶσα εὐθέως ἐλύετο ἡ ζάλη, καὶ οὐδὲ ἴχνος ἀπέμενε τῆς ταραχῆς. Τοῦτο γὰρ ἐδήλωσεν ὁ εὐαγγελιστὴς εἰπών· Καὶ ἐγένετο γαλήνη μεγάλη. [h] Καὶ ὅπερ περὶ τοῦ Πατρὸς ὡς μέγα εἴρητο, [i] τοῦτο αὐτὸς διὰ τῶν ἔργων ἐπεδείξατο πάλιν. [k] Τί δὲ εἴρητο περὶ αὐτοῦ; Εἶπε, φησὶ, καὶ ἔστη πνεῦμα καταιγίδος. Οὕτω καὶ ἐνταῦθα· Εἶπε, καὶ ἐγένετο γαλήνη μεγάλη».
<ex quo> =   Nicetas ; Catena Graecorum Patrum in Mt., ed. Cordier, 1647, p. 314-315.
¶Nota 1 : La sous-sentence [d] comporte un long excursus sans équivalent dans les sources examinées que nous pensons pouvoir attribuer au caténiste.
¶Nota 2 : La remarque [a] “Chrysostomus ponit hanc litteram” est une “glose” de Thomas, signalée à l’origine par une simple manchette reportée sur le premier exemplar mais absente de l’apographe. Le ms. Li446 omet à bon droit le mot “glose” source de confusion, attestant une fois de plus par sa cohérence avec les sources de la Catena et sa proximité avec l’apographe. La tradition manuscrite majoritaire a au contraire transformé cette manchette en rubrique signalant le début d’une nouvelle sentence faussement qualifiée de “Glose”, alors que son texte n’est ni extrait de la Glose ordinaire ni propre à Thomas: il s’agit de la suite de la citation littérale de l’homélie chrysostomienne destructurée et réorganisée selon les principes logiques et herméneutiques spécifiques de la Catena: respect de l’ordre du lemme biblique et de la logique discursive des Analytiques d’Aristote.
¶Nota 3 : Thomas s’écarte en [i] à la fois de la traduction de Burgundio et du grec en traduisant ἐπεδείξατο par implere.
<Non hab.> in loc. cit.: Cyrillus [CPG5206] ;Theophylactus ; CGP (Cramer), Origenes ; Glossa ordinaria ; Albertus magnus [MM2019]
BQ ¶Codd. : Arag2 (83ra) As115 (54ra) Li446 ( 78ra ) Md214 (60va) T46 (56ra) Ed1470 (170) Ed1570 (35ra) Ed1657 Ed1953 {MM2019}
197 Chrysostomus] GLOSA praem. Arag2 As115 Md214 T46 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953
198 et] om. T46
marg.| {CMT8d7.12} ORIGENES. 199 − Sed qui homines mirati sunt ? Non putes hic apostolos significatos. Nusquam enim invenimus200 preter honorem cognominari201 Domini discipulos sed semper aut apostoli aut discipuli nominantur202. Mirabantur ergo hi homines qui203 cum eo navigabant quorum erat navicula.BR ct
ct ¶Fons : <revera> Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 55 ex Origene (in dominica quarta post epiphaniam), PL 95, 1199B: «  Homines autem illi in navicula mirati sunt. Qui homines? Scilicet hanc habentes naviculam, aut ei intendentes naviculae. Non putes hic per homines apostolos significatos. Nusquam enim invenimus praeter honorem cognominari Domini discipulos sed semper aut apostoli, aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo illi homines, hi qui cum eo navigabant, hi quorum erat navicula, illi qui in eadem navicula sese transigebant, hi mirabantur». [MM2019]
BR ¶Codd. : Arag2 (83ra) As115 (54ra) Li446 ( 78rb ) Md214 (60va) Mt366 T46 (56ra) Ed1953 {MM2019} {MM2020}
199 Origenes] Ieronimus Li446
200 invenimus] inveniamus As115
201 honorem cognominari] enim cognominari honorem Li446 , + et Arag3
202 nominantur] + Ieronimus praem. T46
203 qui Li446 ] quia Mt366
marg.| {CMT8d7.13} HIERONYMUS. − Sin204* autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos quia necdum noverant potentiam salvatoris.BS cu
cu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 52.1190-1193: «Porro homines mirati sunt dicentes: qualis est hic quia uenti et mare oboediunt ei. non discipuli sed nautae et ceteri qui in naui erant mirabantur. sin autem quis contentiose uoluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus recte homines appellatos, quia necdum potentiam nouerant saluatoris». [FG2013]
BS ¶Codd. : As115 (54ra) Li446 ( 78rb ) Md214 (60va) T46 (56ra) Ed1953 {MM2019}
204 Sin] Sui ! As115, Si Ed1953
marg.| {CMT8d7.14} ORIGENES. {hom.6 inter collectas ex variis locis} − Non autem interrogantes dicunt qualis est iste ? Sed asserentes quia iste talis est cui venti et mare obediunt. Qualis ergo est205 iste ? Id est quantus, quam fortis, quam magnus ? Iubet omni creature et non supergreditur iussionem206 eius. Soli homines resistunt et ideo in iudicio damnabuntur. Mystice autem omnes in sancte Ecclesie navicula cum Domino per hunc undosum supernatamus mundum. Ipse autem Dominus pio obdormivit207* somno, patientiam nostram et impiorum penitentiam exspectans.BT
BT ¶Codd. : Li446 ( 78rb ) Md214 (60va) T46 (56rb) Ed1953 {MM2019}
205 est] om. T46
206 iussionem] visionem Md214
207 pio obdormivit] pro obdormivit Md214, pio obdormit Ed1953
marg.| {CMT8d7.15} HILARIUS. 208* {cad.7} − Vel dormit eo quod somno nostro consopiatur in nobis. Maxime autem id accidit ut a Deo auxilium in209 periculi metu speremus atque utinam vel spes sera confidat se periculum posse evadere, Christi intra se vigilante210* virtute.BU
BU ¶Codd. : Li446 Md214 (60va) Ed1953 {MM2019}
208 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
209 in] om. Md214
210 intra se vigilante] intrasse v. Md214, intra se vigilantis Ed1953
marg.| {CMT8d7.16} ORIGENES. {hom.6 inter collectas ex variis locis} − Alacriter ergo211 accedamus ad eum, cum propheta dicentescv: « Exurge, quare obdormis Domine? » Et ipse imperabit212 ventis, id est demonibus qui concitant fluctus, id est principes huius mundi, ad persecutiones sanctis immittendas, facietque213 tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum214, pacem Ecclesie et serenitatem mundoBV.
cv Ps.43, 23.
BV ¶Codd. : Li446 ( 78rb ) Md214 (60va) Ed1953 {MM2019}
211 ergo] autem Md214
212 imperabit] imperat Md214, imperant cacogr. Li446
213 facietque] fac’que Li446 Md214
214 spiritum] ipsum Li446
marg.| { CMT8d7.17} RABANUS. − Vel aliter. [a] Mare est estus seculi. [d] Navicula quam Christus ascendit intelligitur arbor crucis cuius auxilio fideles, transactis mundi fluctibus, perveniunt ad celestem patriam, quasi ad littus securum, [b] in qua una Christus215* cum suis ascendit. Unde post aitcw: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ». [e] Cum ergo Christus in cruce positus fuisset, motus magnus factus est quia commote sunt mentes discipulorum de eius passione et navicula operta est fluctibus quia tota vis persecutionis circa crucem Christi fuit, ubi scilicet morte occubuit. Unde dictum est: Ipse vero dormiebat. Suum dormire mori est. Excitant autem discipuli Dominum, dum turbati morte, maximis votis216 resurrectionem querunt dicentes   salva resurgendo quia   perimus , turbatione217 tue mortis. Ipse vero resurgens increpat duritiam cordis eorum ut alibi legitur. Imperavit autem ventis quia [c] diaboli superbiam stravit. [f] Imperavit mari quia vesaniam Iudeorum disiecit.   Et facta est tranquillitas magna quia sedate sunt mentes discipulorum visa218 resurrectione.BW cx cy
cw Mt. 16, 24.
cx ¶Fons : <revera> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 8, 26) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 33b-34a marg.], ed. Gloss-e : «Alle<gorice>. Mystice. [a] Mare: estus seculi ; navicula: crux Christi cuius beneficio ad litus patrie celestis venimus, [b] in qua una Christus cum suis passus est. Unde post ait: ‘Qui vult post me venire abneget semetipum et tollat crucem suam et sequatur me’ . Dormit dum illi navigant, quia illis seculum calcantibus et ad celum tendentibus, tempus subito dominice passionis advenit, quam Marcus etiam per horam solis ad occasum euntis significat, dum dicit hec imminente nocte gesta fuisse. Suscitant eum, dum vita morte resurrectionem querunt, ne eo diutius sopito, mens eorum pereat. Suscitatus increpat de parva fide dicens: ‘O stulti et tardi corde ad credendum, nonne sic oportuit pati Christum?’ [c] Ventum, id est diaboli superbiam stravit. Aquam sedat, id est rabiem iudaici populi labefecit ».
<ex quo> ? Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 9, PL 162, 1324D-1325B: « Qualis est hic, quia mare et venti obediunt ei? Typice quidem mare, quod Dominus cum discipulis transire desiderat, amarus praesentis saeculi status accipitur. [d] Navicula vero quam ascendit, intelligitur arbor beatae passionis, cujus auxilio fideles adjuti, transcensis mundi fluctibus, quasi ad stabilitatem, ad habitationem patriae coelestis [1325A] perveniunt securi littoris. [e] Cum ergo Christus positus fuisset in cruce, motus magnus factus est, quia commotae sunt mentes discipulorum de ejus passione, et navicula operta est fluctibus, quia tota vis persecutionis circa Christi crucem fuit, ubi scilicet in morte occubuit. Unde dictum est: Ipse vero dormiebat. Suum dormire, mori est: Excitant discipuli Dominum, dum turbati morte maximis votis resurrectionem quaerunt dicentes: Domine, salva nos resurgendo, quia perimus turbatione tuae mortis. Ipse vero exsurgens in die resurrectionis increpat illos, et duritiam cordis eorum, quae increpatio legitur post resurrectionem multis modis fuisse, sicut illud:"Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non credebant" [Mc. 16 ] et cum iterum dicit: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit Christum pati , et ita intrare in gloriam suam? (Lc. 24) Nonne in his verbis dicit: Quid timidi estis modicae fidei? Exsurgens imperavit ventis, [c] quia diaboli superbiam stravit. [f] Imperavit mari, quia vesaniam Judaeorum dejecit, et facta est magna pax , quia sedatae sunt mentes apostolorum visa resurrectione».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3 (Mt. 8), CCCM 174, p. 247-248 : «  Tvnc svrgens imperavit ventis et mari, et facta est tranqvillitas magna . De magno quoque uento et tempestate magna mare conturbato et tumenti"facta est magna tranquillitas". Decet enim hunc magnum magna et miranda facere. Ideo que paulo ante magna accinctus potentia magnifice conturbauit profundum maris. Et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis tranquillitatem magnam fecit. Ventum quippe surgens increpauit, quia resurrectione celebrata [c] diaboli superbiam strauit, dum per mortem destruxit eum, qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia [f] uesanam Iudaeorum rabiem, quae caput quatiens clamauerat Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, de sepulchro surgendo labefecit ». <cuius fons> Cf.   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 3, c. 8, CCSL 46, lin. 585-588 : sqq.
cy <Paral. Thomae de Aquino> CMC4d5.10 (Beda)
¶Nota :
L’attribution à Raban semble ne reposer sur les segments c et f, ce qui n’empêche pas Thomas, d’entrelacer sous son nom des fragments de la Glose et d’ Anselme qui reprennent tous deux les mêmes expressions. La CMC sera l’occasion de comprendre que en Bède la source commune. [MM2022]
BW ¶Codd. : Li446 ( 78va ) Md214 (60va) Ed1953 {MM2019}
215 una Christus] inv. Ed1953
216 maximis votis] maximi vocis Li446
217 turbatione] perturbatione Md214
218 visa] via Li446
marg.| {CMT8d7.18} GLOSSA. − Vel navicula est Ecclesia presens, in qua Christus cum suis mare seculi transit, aquas persecutorum compescit. Unde miremur et gratias agamus.BX cz
cz ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 8, 26) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 33b-34a marg.], ed. Gloss-e : «Vel navicula est presens Ecclesia, in qua Christus cum suis mare seculi transit, ventos demonum, aquas persecutorum compescit. Unde miremur et gratias agamus». [MM2019]
BX ¶Codd. : Li446 Md214 (60vb) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 8,
distinctio 8 
marg.| {CMT8d8.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 219* {hom.29} − Quidam homines Christum hominem esse dicebant. Venerunt homines220* divinitatem eius divulgantes ut qui mare procellosum et rursus quietum non audierunt, demones audirent221 clamantes.
Unde dicitur:
219 homiliario] scrips., omel’ Li446 * ( al. m. cancel .) Md214, Matthaeum Ed1953
220 homines] demones Md214 Ed1953
221 audirent] audierant Md214
Numérotation du verset Mt. 8,28 
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes demonia, etc.222 BY
BY ¶Codd. : Li446 ( 78va ) Md214 (60vb) Ed1953 {MM2019}
222 etc.] om. Li446
marg.| {CMT8d8.2} RABANUS. − Gerasa urbs est Arabie trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci precipitati sunt.BZ da
da ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3 (Mt. 8), CCCM 174A, p. 249.5 : «Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Iordanen iuncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt».
<cuius fons> cf.   Eusenbius Caesariensis , Onomasticon – Ios. (transl. Hieronymi), GCS, p. 64(65).1-4: «Gergasi ciuitas trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. sed et Evangelium meminit Gergessenorum».
< Paral. Thomae de Aquino> CMT8d8.2 (Rabanus) CMC5d1.2 (Beda) CLC8d6.3 (Beda) [MM2019] [MM2022]
BZ ¶Codd. : Li446 ( 78va ) Md214 (60vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d8.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem Mattheus duos dicit fuisse qui demonia patiebantur, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse persone alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat, de quo facti huius fama preclarius fragravit.CA db
db ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 24, § 56, CSEL 43, p. 158.11-18: «Quod uero mattheus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et lucas unum commemorant, intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. hoc uolentes significare duo evangelistae solum commemorandum iudicauerunt, de quo facti huius fama latius praeclarius que fraglauerat». [FG2013]
CA ¶Codd. : Li446 ( 78va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d8.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 223* {hom.29} − Vel Lucas et Marcus unum eorum seviorem elegerunt unde et eius calamitatem exprimunt. Lucas enim dicit, quod ruptis vinculis agebatur in deserto; Marcus autem quia et lapidibus seipsum intercidebat; nec tamen dicunt quoniam unus solus erat, ne Mattheo contraria dicere viderentur. Per hoc autem quod subditur:
223 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
de monumentis exeuntes,
marg.| perniciosum dogma imponere volebant, scilicet quod anime morientium demones fiant; unde multi aruspicum occidunt pueros, ut animam eorum cooperantem habeant; propter quod et demoniaci clamant, quoniam anima illius ego sum. Non est autem anima defuncti que clamat; sed demon hoc fingit, ut decipiat audientes. Si enim in alterius corpus animam mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum. Sed neque habet rationem, iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti, vel hominem posse virtutem incorpoream in aliam transmutare substantiam, scilicet animam in substantiam demonis. Neque enim in corporibus hoc machinari quis potest, ut in hominis corpus transmutet asini corpus? neque enim rationabile est animam a corpore separatam hic iam oberrare. Iustorum enim anime in manu Dei suntdc; unde et que puerorum; neque enim male sunt. Sed et que peccatorum sunt, confestim hinc abducuntur et hoc manifestum est ex Lazaro et divite. Quia vero nullus eos afferre audebat ad Christum propter sevitiam horum demoniacorum, Christus ad eos vadit. Que quidem eorum sevitia designatur, cum subditur sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Sed quia alios prohibebant pertransire, obstruentem sibi viam invenerunt. etenim flagellabantur invisibiliter, intolerabilia patientes ex Christi presentia.
Unde sequitur:
dc Sap. 31, 1.
Numérotation du verset Mt. 8,29 
Et ecce clamaverunt dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
marg.| {CMT8d8.5} HIERONYMUS. − Non est autem voluntatis ista confessio, quam premium sequitur confitentium sed necessitatis extorsio, que cogit invitos. velut si servi fugitivi post multum temporis Dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et demones cernentes Dominum in terris repente versari, ad eos iudicandos se venisse credebant. Ridiculum autem putant quidam demonia scire filium Dei, et diabolum ignorare, eo quod minoris malitie sint isti quam ille cuius satellites sunt, cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit.dd
dd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 52.1195-53.1204: «quid nobis et tibi fili dei? uenisti huc ante tempus torquere nos? non uoluntatis ista confessio est quam praemium sequitur confitendi sed necessitatis extortio quae cogit inuitos, uelut si serui fugitiui post multum temporis dominum suum uideant, nihil aliud nisi de uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris repente uersari ad iudicandos se uenisse credebant. praesentia saluatoris tormenta sunt daemonum. ridicule que putant quidam daemones scire filium dei et diabolum ignorare eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cuius satellites sunt. cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intellegendi sint. nemo enim patrem nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare». [FG2013]
marg.| {CMT8d8.6} AUGUSTINUS. De civitate Dei. − Tantum autem innotuit eis Deus, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum oportuit. Innotuit ergo eis non per id quod vita eterna est et lumen quod illuminat pios; sed per quedam temporalia sue virtutis effecta, et occultissime presentie signa, que angelicis spiritibus etiam malignis potius quam infirmitati hominum possunt esse perspicua. de
de ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 9, c. 21, CCSL 47, p. 268.6-18: «Tantum uero eis innotuit, quantum uoluit; tantum autem uoluit, quantum oportuit. sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui eius, secundum id quod dei uerbum est, participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper ueracem et ueraciter sempiternam. innotuit ergo daemonibus non per id, quod est uita aeterna et lumen incommutabile, quod inluminat pios, cui uidendo per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae uirtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possent esse conspicua». [FG2017]
marg.| {CMT8d8.7} HIERONYMUS. − Sed tamen tam demones quam diabolus suspicari magis filium Dei quam nosse intelligendi sunt.df
df ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 1205-1206: «Quid nobis et tibi fili dei? uenisti huc ante tempus torquere nos? non uoluntatis ista confessio est quam praemium sequitur confitendi sed necessitatis extortio quae cogit inuitos, uelut si serui fugitiui post multum temporis dominum suum uideant, nihil aliud nisi de uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris repente uersari ad iudicandos se uenisse credebant. praesentia saluatoris tormenta sunt daemonum. ridicule que putant quidam daemones scire filium dei et diabolum ignorare eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cuius satellites sunt. cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intellegendi sint. nemo enim patrem nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare». [FG2013]
marg.| {CMT8d8.8} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 224 − Quod ergo225* demones clamant quid nobis et tibi Iesu fili Dei? Magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. « Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie » crucifigi permisissentdg.CB dh
dg 1Cor. 2, 8.
dh ¶Fons : Petrus Lombardus, Glossa magna (1Cor. 7, 11), Cambridge, Trinity College, B 5 6 , f. 101ra = As14 , f. 74va-b = PL 191, 1549AB: «Non enim hoc facerent, si Deum esse scirent. Ambrosius: ‘Si enim daemones Deum hominem factum non intellexerunt, [1549B] quanto magis homines?’ Augustinus in libro questionum Veteris et Novi Testamenti:"Non igitur [ergo As PL] illum aliter scierunt demones, quam scierunt principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium ejus quod Filius Dei erat, et ab aeterno; sciebant neque sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis". Quod ergo in Evangelio clamant demones: Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei? [Mt. 8, 29] magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Vel si cognovissent ita quod menti eorum bene sederet, numquam Dominum glorie crucifixissent».
<cuius fons> Glossa ordinaria (1Cor. 2, 8) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 309b marg.], ed. Gloss-e cum fontibus allegatis: «Quod legitur quod diabolus Christum recognoscebat et timebat cum dicebat Christo: «Quid venisti nos torquere ante tempus? (Mt. 9, 29). Sciendum est quod non ideo dicebat, ut esse Deum intelligeret, sed dubius erat taliter extorquere veritatem utrum vere esset Deus volebat. Vel hoc magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Non enim aliter scierunt demones quam scierunt principes. Scierunt enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat et ab eterno. Neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis».
<Paral. Thomae de Aquino> Glossa ordinaria (Mt. 8, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34a ], ed. Gloss-e : «Magis suspicati quam nosse credendi sunt» cum fontibus allegatis.
<cuius fons> Cf.   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, p. 449.490-450.500: «Daemonia filium dei confitebantur et attestante evangelista sciebant ipsum esse christum quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognouerat nec temptando ualebat an et dei filius esset experiri iam nunc per signorum potentiam uel intellexit uel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit quia christum siue dei filium non esse putauit sed quia se morte illius non praeuidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognouit, si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 53.1004-1206: «Cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intellegendi sint».
<cuius fons> Cf.   Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti 150, qu. ex Novo Testamento, pars 2, qu. 48, PL 35 2403 = ibid., pars 1, qu. 66 § 2 [recensio altera ex mss. secundi generis], PL 35, 2261-2262; (1902) 2263-2264: «Apostolus dicit de principibus et potestatibus hujus saeculi, quod"si cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent": e contra Marcus evangelista de daemonibus ait, ‘Sciebant enim ipsum esse’. Si daemones sciebant, quomodo potestates ignorabant? Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi Judaeorum majores et principes dixisse, qui juxta Petri apostoli dicta ignoraverunt quid mali fecerunt. Ait enim,"Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri". Judaeorum principes hi fuerunt, non tamen hujus saeculi principes dici potuerunt: quippe cum in potestate redacti fuerant Romanorum, profitentes se non habere regem nisi Caesarem. Hi autem sunt principes isti, quos alio loco significat Apostolus, dicens,"Non est nobis colluctatio adversus carnem, sed adversus hujus mundi principes, et tenebrarum harum rectores". Si ergo hi sunt principes qui nescientes Dominum majestatis Christum esse, crucifixerunt, quomodo a daemonibus potuit sciri? Non illum aliter scierunt daemones, quam sciebant principes hujus saeculi. Sciebant enim ipsum [2262] esse qui promissus erat in Lege per signa prophetiae: non tamen mysterium ejus, quo Filius Dei erat ex aeterno, sciebant, neque sacramentum incarnationis». Differt ab recensione quaestionum 127, § 2, CSEL 50, p. 115.22-116.24: «Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent   . Si daemonia sciebant, quomodo principes ignorabant? [...] [2] Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo. quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel; mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit, quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens. quid uerum esset, torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros».
¶Nota : Thomas attribue ici à tort à Augustin une sentence scolastique forgée par les maîtres des écoles du 12e siècle (Glosse ordinaire > Gilbert de la Porrée > Pierre Lombard), à partir de commentaires d’Hilaire de Poitiers, Jérôme, Bède et Raban sur Mt. 8, 29 et 1Cor. 2, 8. Thomas cite cette sentence à partir de la Glosse de Pierre Lombard sur 1Cor. 2, 8. Il attribue par erreur la sentence à Augustin, De questionibus, car la version mise au point par Herbert de Bosham, élève et disciple de Pierre Lombard (mss. cit. supra), atteste avec précision qu’Augustin n’est pas la source de la phrase citée par Thomas, mais du passage de la Grande Glosse qui la précède immédiatement. Il faut donc conclure que la Catena dépend soit d’une version dégradée de la Grande Glosse dans laquelle la fin de la citation du De questionibus de V. et N. T. n’était pas indiquée ou a été déplacée, soit que la Catena n’a pas tenu compte des indications de Pierre Lombard. Malgré les remarques de I. Brady, dans son introduction à l’édition critique du Liber sententiarum, sur l’imprécision des rubriques des manuscrits de la Grande Glosse, dans le cas précis de cette sentence de la Catena, les manuscrits consultés sont exacts. [MM2017].
<Non hab.> Augustinus, Ambrosiaster, Rabanus Maurus, Florus Lugdunensis, Expositio in epistolas beati Pauli, ms. Troyes, BM, 96, f. 109vb-110ra [FG2017] [MM2017]
CB ¶Codd. : Li446 V794 (83va) Ed1470 Ed1953 {FG2017} {MM2020}
224 In libro questionum Li446 V794 Ed1470] De questionibus Ed1953  | Veteris - et - Novi] inv. Ed1470 Ed1953
225 ergo Li446 V794 ] autem Ed1953
marg.| {CMT8d8.9} REMIGIUS. − [b] Sed quotiescumque eius virtute torquebantur226 et signa227 et miracula facientem videbant, estimabant 228* esse Filium Dei. Postquam videbant eum esurire, sitire229 et his similia pati, dubitabant230 et credebant hominem purum. Considerandum est etiam quod 231* [f] Iudei increduli [c] dicentes Christum in232 Beelzebub233 eiecisse234 demonia, [g] et Ariani [e] dicentes eum esse235 creaturam236, [h] non solum iudicio Dei sed etiam demonum confessione damnari merentur237, [d] qui Christum Filium Dei dicunt. [a] Recte autem dicunt : Quid nobis et tibi  ?238*, hoc est : Nihil commune est nostre malitie et tue gratie quia, secundum Apostolumdi,nulla societas est239 lucis ad tenebras.CC dj
di Cf. 2Co. 6, 14 : «Que enim participatio justitie cum iniquitate ? aut que societas luci ad tenebras ?»
dj ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 8, 29), c. 28 : Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 120vb-121rb ; c. 32 (dominica 3 post epiphaniam) : BAV, Vat. lat. 648, f. 105va-106ra1 : «Vera [+ est V648] hec demonum confessio sed non spontanea neque voluntas [voluntaria V648 in ras.] quam sequitur premium sed est necessitatis extortio que cogit invitos. Confitentur demones Ihesum Dei filium sed inviti et coacti more fugitivorum servorum qui post longa tempora videntes Dominos suos non aliunde nisi de verberibus rogant. Similiter et demones post multa tempora sue ruine et deceptionis primi hominis repente videntes Ihesum commorari inter homines crediderunt eum ad se iudicandos venisse et idcirco rogaverunt eum suppliciter ne in abyssum mergerentur. [a] Unde pulchre clamaverunt dicentes : Quid   n   obis   e   t   t   ibi Ihesu filii Dei [D. F. Ihesu V648] ? hoc est : Nihil commune nostre malitie tue glorie quia sicut Apostolus dicit : Nulla societas luci ad tenebras, nulla participatio iustitie cum iniquitate. [...] Item oritur in hoc loco questio quomodo dicat beatus Mattheus quia demones agnoverunt Christum Dei filium cum superius dicat quia princeps demonum accessit ut exploraret utrum ipse esset Dei filius [...] [b] Sed quotiescumque eius virtute torquebantur et signa et miracula facientem videbant, credebant eum esse Dei Filium. Postquam vero videbant eum esurire, sitire, latescere [lassesscere V648] et cetera his similia pati, dubitabant et credebant purum hominem. Sed animadvertendum quanta fuerit invidia et duritia [c] in cordibus Iudeorum qui dixerunt Christum Dei Filium in Belsebub [Belzebub V648] principe demoniorum eicisse [eiecisse V648] demonia [d] quem ipsi demones [f. 121rb] confitentur esse Dei Filium. [e] Item notandum quanta fuerit vesania et dementia Arrianorum qui dicebant eum non esse creatorem sed creaturam quam [quem V648] ipsi demones altissimum Dei Filium et credunt et contremescunt. [f] Ac per hoc Iudei increduli [g] et Arriani miseriores sunt demonibus [h] et non tam Dei iudicio quam potius demonum confessione dampnari merentur. [...] [i] Hoc diaboli calliditate factum est ut magis timerentur ab hominibus. Demones autem clamaverunt dicentes : Si eicis nos mitte nos in porcos. Sed queri potest quare demones qui expellendi erant non petierunt ut in homines mitterentur. Idcirco quia illum cuius virtute torquebantur humanam speciem gestare videbant». [MM2022]
226 torquebantur] torquebatur Gz378
227 et signa] om. Ed1470
228 estimebant] + eum Ed1953
229 sitire] om. Ed1470
230 estimabant eum ... dubitabant] om. hom. (-abant...-... -abant) Li446
231 etiam quod] inv. Ed1953
232 in Bar483 Ka5 Ed1470 Ed1953 ] et As115 Cbg132 Gz378 Md214, etiam Li446
233 Beelzebub Bar483 Ka5 (Belz-) Ed1470 Ed1953 ] Beelzebuc As115, Beelzebuch Cbg132, Beelcebus Md214, Beelzebus Li446, Beelzebut Gz378
234 eiecisse] eicisse As115
235 esse Bar483 Gz378 Ed1953 ] om. Md214 Li446
236 creaturam] craturam cacogr. Ed1470
237 merentur] mentitur Md214
238 et tibi] etc. Ed1470, + Iesu fili Dei Ed1953
239 est] om. Md214
marg.| {CMT8d8.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 240* {hom.29} − Ut autem non videretur adulationis hoc esse, ab experientia clamabant, dicentes:CD
240 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Venisti ante tempus torquere nos.CE
CE ¶Codd. : Cbg132 Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
marg.| {CMT8d8.11} AUGUSTINUS. Octavo de civitate Dei. 241 − Sive quia subitum illis fuit quod futurum quidem sed tardius opinabantur, sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant quia fiebat ut eorum cognitio sperneretur242. Et hoc erat ante tempus iudicii quo eterna damnatione puniendi sunt. CF dk
dk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 8, c. 23, CCSL 47, p. 242.91-95: «Siue quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat, ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc atque inde perflatus et falsis uera permiscens dolet quasi perituram religionem, quem postea confitetur errorem». [FG2017]*
CF ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2022}
241 Octavo] om. Ed1953
242 spereneretur] spernetur Li446
marg.| {CMT8d8.12} HIERONYMUS. − Presentia etiam salvatoris tormenta sunt demonum.CG dl
dl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 53.1200-1201: «Quid nobis et tibi fili dei? uenisti huc ante tempus torquere nos? non uoluntatis ista confessio est quam praemium sequitur confitendi sed necessitatis extortio quae cogit inuitos, uelut si serui fugitiui post multum temporis dominum suum uideant, nihil aliud nisi de uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris repente uersari ad iudicandos se uenisse credebant. praesentia saluatoris tormenta sunt daemonum». [FG2013]
CG ¶Codd. : Li446 ( 79rb ) Ed1470 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d8.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 243* {hom.29} − Non autem poterant dicere se non peccasse, quia eos Christus invenerat mala operantes, et facturam Dei punientes; unde estimabant propter superabundantiam malorum que fecerant, quod non exspectaretur in eis tempus extreme punitionis, que erit in die iudicii.
243 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT8d8.14} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem verba demonum diversimode ab evangelistis sunt dicta, non habet aliquid scrupuli cum vel in unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi. Nec quia pluraliter apud Mattheum, apud alios autem singulariter loquitur; cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionem se esse respondit, eo quod multa essent demonia.dm
Sequitur:
dm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 24, § 56, CSEL 43, p. 158.18-159.1: «Nec quod uerba demonum diuerse ab evangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum uel ad unam redigi sententiam uel omnia dicta possint intellegi. nec quia pluraliter aput mattheum, aput illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid uocaretur legionem se esse respondit eo quod multa essent demonia, nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, lucas autem in monte, quicquam repugnat». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 8,30 
Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens.
Numérotation du verset Mt. 8,31 
Demones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos hinc, mitte nos in porcos.
marg.| {CMT8d8.15} GREGORIUS. Secundo Moralium. 244 − Scit enim diabolus quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit.CH dn
dn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 1, 11, lib. 2, § 10, CCSL 143, lin. 6 sqq.: «Scit namque quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus exsistit».
<Non hab.> Liber gregorialis. [MM2020]
CH ¶Codd. : Li446 ( 79va ) Ed1953 {MM2019}
244 Secundo] om. Ed1953
marg.| {CMT8d8.16} REMIGIUS. − Sed ideo non petierunt ut in homines mitterentur, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant. Nec etiam petierunt ut in pecora mitterentur, quia pecora, Dei precepto, munda sunt animalia, et tunc in templo Dei offerebantur. Pre aliis autem immundis in porcos mitti petierunt, quia nullum animal est immundius porco unde et porcus dicitur quasi spurcus, eo quod in spurcitiis delectetur sic et demones spurcitiis peccatorum delectantur. Non autem petierunt ut in erem mitterentur propter nimiam cupiditatem nocendi hominibus.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 8,32 
Et ait illis: Ite.
marg.| {CMT8d8.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 245* − Non autem hoc fecit Christus246* quasi a demonibus persuasus sed multa hinc dispensans. Unum quidem, ut247 instruat magnitudinem nocumenti demonum, qui illis hominibus insidiabantur. Aliud ut discant omnes quoniam neque adversus porcos audent nisi ipse concesserit. Tertium ut ostenderet 248* quod graviora in illos homines operati essent quam in porcos, nisi essent homines illi inter calamitates divina providentia adiuti. Magis enim odio habent homines quam irrationalia. Per hoc autem manifestum fit249* quoniam nullus est qui non potiatur divina providentia. Si autem non omnes similiter neque secundum unum modum, et hoc250* etiam providentie maxima species est. Ad id enim quod unicuique expedit, providentia ostenditur. Cum predictis autem et aliud ex hoc discimus251 quoniam non communiter omni providet solum sed et singulariter unicuique et252* in demoniacis his aliquis inspiciet253* manifeste. Qui olim suffocati essent nisi divina procuratione potiti essent. Propterea etiam concessit abire in gregem porcorum ut qui regiones habitabant illas discant eius virtutem. Ubi enim nullus eum cognoverat, fulgere faciebat miracula ut eos in sue divinitatis cognitionem trahat.CI do dp
do ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 28 (Mt. 8, 28-32), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 105ra-rb : «Si autem dixerit aliquis et cur quod rogaverunt demones fecit Christus, in gregem porcorum concedens eis reverti ? Illud utique dicemus quoniam non ab illis persuasus hoc fecit sed multa hinc dispensans. Unum quidem doceri erutos a pernitiosis tyrannis illis magnitudinem iactare eorum qui insidiabantur eis. Aliud ut discant omnes quoniam neque adversus porcos audent nisi ipse concesserit. Tertium quoniam difficiliora porcis illis utique operati essent nisi et in calamitatibus multa potiti essent Dei providentia. Quam [velquoniam?] enim nos irrationabilibus magis odio habent omni ubique homini manifestum est quare qui porcis non ignoscebant sed in uno temporis momento omnes eos preci<pi>tarunt multo magis utique hominibus hec operati essent quos habebant in solitudinibus ducentes et abducentes nisi et in ipsa tyrannide multa essent Dei procuratio refrenans et detinens eorum (!) ulteriorem agressum. Unde manifestum est quoniam nullus est qui non potiatur Dei providentia. Si autem non omnes similiter neque secundum unum modum et hoc providentie maxima species est. Ad id enim quod unicuique expedit et providentia ostenditur. Cum predictis autem et aliud ex hoc discimus quoniam non communiter omnium {vel omnibus} providet solum sed et singulariter unicuique. Quod et in discipulis ostendit dicens: Vestri autem et pili capitis numerati sunt. Sed et a demoniacis his utique aliquis inspiciet hoc manifeste qui olim utique suffocati essent nisi multa desuper procuratione potiti essent. Propterea utique concessit abire in gregem porcorum ut qui regiones habitabant illas discant eius virtutem».
<cuius fons> Cf.   Chrysostomus , In Mt., hom. 29, § 3, PG 57, 354.8-39 . «Εἰ δὲ λέγοι τις, Καὶ τίνος ἕνεκεν ὅπερ ἠξίωσαν οἱ δαίμονες ἐποίησεν ὁ Χριστὸς, εἰς τὴν ἀγέλην τῶν χοίρων ἐπιτρέψας αὐτοῖς ἀπελθεῖν; ἐκεῖνο ἂν εἴποιμεν, ὅτι οὐκ ἐκείνοις πειθόμενος τοῦτο ἐποίησεν, ἀλλὰ πολλὰ ἐντεῦθεν οἰκονομῶν· ἓν μὲν, τὸ διδάξαι τοὺς ἀπαλλαγέντας τῶν πονηρῶν τυράννων ἐκείνων τὸ μέγεθος τῆς λύμης τῶν ἐπιβουλευόντων αὐτοῖς· ἕτερον δὲ, ἵνα μάθωσι πάντες, ὅτι οὐδὲ χοίρων κατατολμῶσιν, εἰ μὴ αὐτὸς συγχωρήσειε· τρίτον, ὅτι χαλεπώτερα τῶν χοίρων ἐκείνους ἂν εἰργάσαντο, εἰ μὴ καὶ ἐν τῇ συμφορᾷ πολλῆς ἀπέλαυον τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας. Ὅτι γὰρ ἡμᾶς τῶν ἀλόγων μᾶλλον μισοῦσι, παντί που δῆλόν ἐστιν. Ὥστε οἱ τῶν χοίρων μὴ φειδόμενοι, ἀλλ' ἐν μιᾷ καιροῦ ῥοπῇ πάντας αὐτοὺς κατακρημνίσαντες, πολλῷ μᾶλλον ἂν τοὺς ἀνθρώπους ταῦτα εἰργάσαντο, οὓς εἶχον, ἐπ' ἐρημίας ἄγοντες καὶ ἀπάγοντες, εἰ μὴ καὶ ἐν αὐτῇ τῇ τυραννίδι πολλὴ ἦν ἡ τοῦ Θεοῦ κηδεμονία, χαλινοῦσα καὶ ἐπέχουσα τὴν περαιτέρω ῥύμην αὐτῶν. Ὅθεν δῆλον, ὅτι οὐκ ἔστιν οὐδεὶς, ὃς οὐκ ἀπολαύει τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας. Εἰ δὲ μὴ πάντες ὁμοίως, μηδὲ καθ' ἕνα τρόπον, καὶ τοῦτο προνοίας μέγιστον εἶδός ἐστι. Πρὸς γὰρ τὸ ἑκάστῳ λυσιτελοῦν καὶ τὸ τῆς προνοίας ἐπιδείκνυται. Πρὸς δὲ τοῖς εἰρημένοις καὶ ἕτερον ἐκ τούτου μανθάνομεν, ὅτιπερ οὐ κοινῇ πάντων προνοεῖ μόνον, ἀλλὰ καὶ ἰδίᾳ ἑκάστου· ὁ καὶ ἐπὶ τῶν μαθητῶν ἐδήλωσεν εἰπών· Ὑμῶν δὲ καὶ αἱ τρίχες τῆς κεφαλῆς ἠριθμημέναι εἰσί. Καὶ ἀπὸ τῶν δαιμονώντων δὲ τούτων ἄν τις τοῦτο κατίδοι σαφῶς, οἳ πάλαι ἂν ἀπεπνίγησαν, εἰ μὴ πολλῆςτῆς ἄνωθεν κηδεμονίας ἀπέλαυον.Διὰ δὴ ταῦτα ἐπέτρεψεν ἀπελθεῖν εἰς τὴν ἀγέλην τῶν χοίρων, καὶ ἵνα καὶ οἱ τὰ χωρία οἰκοῦντες ἐκεῖνα μάθωσιν αὐτοῦ τὴν δύναμιν».
<ex quo> =   Nicetas , Catena Graecorum Patrum in Mt., ed. Cordier, 1647, p. 319-320.
dp ¶Nota : Nicetas , Catena Graecorum Patrum in Mt., ed. Cordier. cite le même passage de Chrysostome de façon encore plus complète, sans que rien ne permette d’établir une utilisation directe par Thomas. [MM2019]
CI ¶Codd. : Li446 ( 79va ) Ed1953 {MM2019}
245 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
246 Christus] Iesus Ed1953
247 ut] non Li446
248 ostenderet] ostendat Ed1953
249 fit] est Ed1953
250 hoc] hec Ed1953
251 discimus] dicimus Li446
252 unicuique et] restit., uniuscuisque et Li446, unicuisque Ed1953
253 et singulariter... inspiciet Li446 ] singulariter unicuique quod in demoniacis his aliquis aspiciet Ed1953
marg.| {CMT8d8.18} HIERONYMUS. − Non ergo ut concederet salvator demonibus quod petebant, dixit: ite . Sed, ut per254 interfectionem porcorum hominibus salutis occasio preberetur, sequitur:
254 per] om. Li446
At illi exeuntes,
marg.| scilicet ab hominibus,
abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex preceps in mare et mortui sunt in aquis.
marg.| Erubescat255 Manicheus: si de eadem substantia et ex eadem origine hominum bestiarumque sunt anime, quomodo ob unius hominis vel duorum salutem, duo millia porcorum suffocantur.CJ dq
dq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 53.1208-1215: «Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. et ait illis: ite. non quod concederet saluator daemonibus quod petebant dixit: ite, sed ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur. pastores enim ista cernentes statim nuntiant ciuitati. erubescat manicheus. si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarum que sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem duo milia porcorum suffocantur?» [FG2013]
CJ ¶Codd. : Li446 ( 79va ) Ed1953 {MM2019}
255 Erubescat] Erubescant cacogr. Li446
marg.| {CMT8d8.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 256* {hom.29} − Ideo autem porcos demones occiderunt, quia ubique homines in moestitiam mittere student, et de perditione letantur. Damni etiam magnitudo augebat eius quod factum erat famam a multis enim divulgabatur scilicet ab his qui curati erant, a porcorum Dominis, et a pastoribus.
Unde sequitur:
256 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 8,33 
Pastores autem fugerunt, et venientes in civitate nuntiaverunt omnia, et de his qui demonia habuerant.
Numérotation du verset Mt. 8,34 
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesus.
marg.| Sed cum deceret eos adorare et admirari virtutem, mittebant eum a se.
Unde sequitur:
Et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum.
marg.| Intuere autem et Christi mansuetudinem post virtutem quia enim beneficia adepti abigebant eum, non restitit, sed recessit; et eos qui indignos se nuntiaverunt eius doctrina, dereliquit, dans eis doctores liberatos a demonibus, et porcorum pastores.
marg.| {CMT8d8.20} HIERONYMUS. − Vel quod rogant ut transeat fines eorum , non de superbia hoc faciunt, sed de humilitate, qua se indignos Domini presentia iudicabant; sicut et Petrus aitdr: « Exi a me, Domine, quia vir peccator sum ».ds
dr Lc. 5, 8.
ds ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 53.1218-1221: «Et ecce omnis ciuitas exiit obuiam iesu, et uiso eo rogabant ut transiret a finibus eorum. qui rogant ut transeat fines eorum non de superbia hoc faciunt (ut nonnulli arbitrantur) sed de humilitate qua se praesentia domini indignos iudicabant, sicut et petrus in captura piscium cadens ad genua saluatoris ait: exi a me, domine, quia uir peccator sum». [FG2013]
marg.| {CMT8d8.21} RABANUS. − Interpretatur autem Gerasa ‘colonum eiciens’ vel ‘advena propinquans’, hoc est gentilitas que diabolum a se eiecit et que prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem visitata a Christo per predicatores.CK dt
dt ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 8, 28) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34a marg.], ed. Gloss-e : «Gerasa urbs est Arabie iuxta montem Galaad, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci precipitati sunt. Gerasa interpretatur ‘colonum eiiciens’, vel ‘advena propinquans’. Hec est gentilitas que diabolum a se eiecit, et que prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem a Christo visitata per predicatores».
<cuius fons> Otfridus Wizanburgensis, Glossae in Matthaeum   , c. 8, par. 28  , CCCM 200, lin.   218-221 [ * ]: «Significat gentes, quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est uisitare, unde bene Genesa interpretatur 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans'«.
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 249.9-13* <cuius fons> =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 3, c. 8, CCSL 120, linea 668 =   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, p. 491.98-102: «Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi».
<Paral. Thomae de Aquino> In Mt. 8, lect. 4, Marietti, n° 730, p. 114A: «Sed Gerasa interpretatur colonum eiiciens vel advena appropinquans quia prope gentiles». CMC5,1-20 § 1 (Beda) etc. [MM2019]
CK ¶Codd. : Li446 ( 79vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT8d8.22} AMBROSIUS. Super Lucam. − Duo quoque demoniaci figuram populi gentilis accipiunt quoniam cum tres filios Noe generavit, Cham, Sem et Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem accita est Dei, ex duobus autem aliis nationum populi pullularunt.du
du ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 6, § 44, CCSL 14, p. 189.446-190.452: «Et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; uir enim iste qui habebat daemon ium populi figura gentilis est, opertus uitiis, nudus errori, patens crimini. Duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt, quoniam, cum tres filios Noe generauerit, Sem Cham Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem adscita est Dei. Ex duobus illis diuersarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat, benedictus alter, quod auersus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset et fraterni maledictum seminis eluisset». [FG2013]
marg.| {CMT8d8.23} HILARIUS. 257* {cad.8} − Unde extra urbem, id est extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis demones detinebant; duarum scilicet gentium origines, intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes pretereuntibus viam vite presentis infestam.
257 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT8d8.24} RABANUS. − Vel non immerito in monumentis illos habitasse significavit quid enim aliud sunt corpora perfidorum nisi quedam defunctorum sepulcra, quibus non Dei sermo, sed anima peccantis morte recluditur dicit autem ita ut nemo posset transire per viam illam, quia ante adventum salvatoris in via gentilitas fuit. vel per duos, Iudeos et gentes accipe, qui non habitabant in domo; id est conscientia sua non requiescebant. In monumentis manebant, id est in operibus mortuis delectabantur; nec sinunt per viam fidei, quam viam Iudei impugnabant, aliquem transire.
marg.| {CMT8d8.25} HILARIUS. 258* 259 {c.8} − Occursu260 autem eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicatur. videntes autem demones non sibi iam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in hereticis deprecantur; quibus occupati, in mare, id est in cupiditatem secularem, demonum precipitantur instinctu; et cum reliquarum gentium infidelitate moriuntur. vel porci sunt qui lutulentis delectantur actibus nam nisi quis porci more vixerit, non in eum diaboli accipiunt potestatem aut ad probandum tantum, non ad perdendum accipiunt. Quod autem in stagnum precipitati sunt porci, significat quod, etiam liberato populo gentium a damnatione demonum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, ceca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, qui quamquam christianam legem fugiant, potentiam tamen Christi stupendo predicare non cessant. Quod autem magno timore percussi, rogant ut ab eis discedat, significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem se nolle christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt.
258 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
259 Hilarius In Mattheum] om. V794
260 Occursu] Occursus V794
marg.| {CMT8d8.26} HILARIUS. 261*{c.8} − Vel urbs illa Iudaici populi habuit speciem, que, Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret neque enim evangelia recepit.CL
CL ¶Codd. : Li446 (80ra) Ed1470 (p. 174) Ed1953 {MM2017} {MM2019}
261 Hilarius] om. Ed1470 , + In Mattheum Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 8 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_8)

Notes :