Capitulum 9

Numérotation du verset Mt. 9,1 

Et ascendens Iesus1 in naviculam transfretavit
1 Iesus] om. Li446@ Weber
et venit in civitatem suam.
Numérotation du verset Mt. 9,2 

Et ecce offerebant
ei paralyticum
iacentem in lecto.
Videns2 autem3 Iesus fidem illorum
2 videns] et praem. Weber | |
3 autem Li446@ Rusch ] om. Weber |
dixit paralytico: Confide fili,
remittuntur tibi peccata tua.
Numérotation du verset Mt. 9,3 

Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Numérotation du verset Mt. 9,4 

Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum
dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Numérotation du verset Mt. 9,5 

Quid est facilius
dicere: Dimittuntur tibi peccata tua4
4 tua Φ Cor3 interl. (anti.) Cor3 marg . (Greci habent dictionem que signifcat TUA vel TUI ) Cas574 Rusch Weber (P G D) Clementina ] om. Cor3 (Ieronymus Origenes Rabanus non habent TUA. ) Weber (= Lc. 5, 23)
an5 dicere: Surge et ambula?
5 an Li446@ Rusch] aut Weber
Numérotation du verset Mt. 9,6 

Ut autem sciatis quoniam6 Filius hominis
6 quoniam Cas574 Rusch Weber] quia Li446@
habet potestatem
dimittendi peccata in terra7
7 dimittendi peccata – in terra Cas574 Rusch ] inv. Weber | in terra om. Li446@
tunc ait paralytico:
Surge,
tolle
lectum tuum
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Mt. 9,7 

Et surrexit
et abiit in domum suam.
Numérotation du verset Mt. 9,8 

Videntes autem turbe timuerunt et glorificaverunt
Deum
qui dedit potestatem talem hominibus.
Numérotation du verset Mt. 9,9 

Et cum transiret inde Iesus8
8 inde Iesus Rusch Weber] inv. Cas547 Li446@
vidit hominem
sedentem
in teloneo9,
9 teloneo Weber ] theolonio Rusch Wordsworth (J), theloneo Ω Wordsworth (C H Θ R) Sarum
Mattheum nomine.
Et ait illi: Sequere
me.
Et surgens
secutus est eum.
Numérotation du verset Mt. 9,10 

Et factum est discumbente eo in domo.
Ecce multi publicani
et peccatores venientes
discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
Numérotation du verset Mt. 9,11 

Et videntes Pharisei
dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat magister vester?
Numérotation du verset Mt. 9,12 

At Iesus audiens ait:
Non est opus
valentibus medicus
sed male habentibus.
Numérotation du verset Mt. 9,13 

Euntes autem
discite
quid est: Misericordiam volo
et non sacrificium.
Non enim veni
vocare iustos
sed peccatores.
Numérotation du verset Mt. 9,14 

Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis
dicentes: Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?
Numérotation du verset Mt. 9,15 

Et ait illis Iesus:
Numquid possunt
filii
sponsi
lugere
quamdiu cum illis est sponsus?
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus10
10 sponsus] spon Li446@
et tunc ieiunabunt.
Numérotation du verset Mt. 9,16 

Nemo autem immittit commissuram
panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem eius
a vestimento
et peior scissura fit.
Numérotation du verset Mt. 9,17 

Neque mittunt vinum novum in utres veteres,
alioquin rumpuntur utres
et vinum effunditur
et utres pereunt.
Sed vinum novum in utres novos mittunt
et ambo conservantur.
Numérotation du verset Mt. 9,18 

Hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus
accessit et adorabat eum dicens: Domine, filia mea modo defuncta est. Sed veni,
impone manum
super eam et vivet.
Numérotation du verset Mt. 9,19 

Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
Numérotation du verset Mt. 9,20 

Et ecce mulier
que sanguinis fluxum patiebatur
duodecim annis
accessit
retro
et tetigit fimbriam
vestimenti eius.
Numérotation du verset Mt. 9,21 

Dicebat enim intra se:
Si tetigero tantum vestimentum eius
salva ero.
Numérotation du verset Mt. 9,22 

At Iesus conversus
et videns eam
dixit: Confide,
filia.
Fides tua te salvam fecit.
Et salva facta est mulier ex illa hora.
Numérotation du verset Mt. 9,23 

Et cum venisset Iesus in domum principis
et vidisset tibicines
et turbam tumultuantem dicebat:
Numérotation du verset Mt. 9,24 

Recedite.
Non est enim mortua puella
sed dormit.
Et deridebant eum.
Numérotation du verset Mt. 9,25 

Et cum eiecta esset turba,
intravit et tenuit manum eius
et dixit: Puella, surge11.
11 Et…surge] om. Li446@ Li446 Weber
Et surrexit puella.
Numérotation du verset Mt. 9,26 

Et exiit fama hec in universam terram illam12.
12 illam] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 9,27 

Et transeunte inde Iesu,
secuti sunt eum
duo ceci
clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 9,28 

Cum autem13 venisset
13 autem] om. Li446@
domum
accesserunt ad eum ceci.
Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis?
Dicunt ei: Utique, Domine.
Numérotation du verset Mt. 9,29 

Tunc tetigit oculos eorum
dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
Numérotation du verset Mt. 9,30 

Et aperti sunt oculi eorum
et comminatus est illis Iesus dicens: Videte ne quis sciat.
Numérotation du verset Mt. 9,31 

Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa14.
14 illa] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 9,32 

Egressis autem illis, ecce obtulerunt
ei hominem mutum
demonium habentem.
Numérotation du verset Mt. 9,33 

Et eiecto demonio15,
15 demonio] daemone Cor3 (vel) Weber
locutus est mutus
et mirate sunt turbe
dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
Numérotation du verset Mt. 9,34 

Pharisei autem
dicebant: In principe demoniorum eicit demones16.
16 demones Cor3 (vel) Rusch Weber ] demonia ΩJ
Numérotation du verset Mt. 9,35 

Et circuibat Iesus omnes civitates17 et castella
17 omnes civitates Rusch ] inv. Li446@ Weber
docens in synagogis eorum et predicans evangelium regni
et curans omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 9,36 

Videns autem
turbas,
misertus est eis
quia erant vexati
et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Numérotation du verset Mt. 9,37 

Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa,
operarii autem pauci.
Numérotation du verset Mt. 9,38 

Rogate ergo Dominum messis, ut mittat18 operarios in messem suam.
18 mittat Cas574 Rusch ] eiiciat Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 9, 1-8 legitur Dominica 19 (16) post Trinitatem = 20 (18) post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 715 = Cist. 116]
marg.| {CMT9d1.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 1* {hom.30} − Monstravit superius Christus suam virtutem per doctrinam quando docuit eos ut potestatem habens, per leprosum quando dixit: volo, mundare , per centurionem qui dixit: “Dic verbo et sanabitur puer meus”, per mare quod verbo refrenavit, per demones qui eum confitebantur. Hic autem rursus alio maiori modo inimicos eius cogit confiteri equalitatem honoris ad patrem. Unde ad hoc ostendendum subditur:
1 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,1 
Et ascendens Iesus2 in naviculam, transfretavit et venit in civitatem suam.
2 Iesus] om. As115 *
marg.| Navigium autem intrans pertransit qui pede mare poterat pertransire. Non enim semper mirabilia volebat facere, ne incarnationis noceat rationi.A
A ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d1.2} IOANNES EPISCOPUS. − Creator autem rerum, orbis terre Dominus, postea quam se propter nos nostra angustavit in carne, cepit habere humanam patriam, cepit civitatis Iudaice esse civis, parentes habere cepit, parentum omnium ipse parens, ut attraheret caritas quos disperserat metus.B a
a ¶Fons : <revera> [a] Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 50, inc. «Christum in humanis», § 3, CCSL 24, p. 278.35-40= PL 52, 340C: «Creator rerum, orbis dominus, postea quam se propter nos nostra angustauit in carne, coepit habere humanam patriam, coepit ciuitatis iudaicae esse ciuis, parentes habere coepit parentum omnium ipse parens, ut inuitaret amor, adtraheret caritas, uinciret affectio, suaderet humanitas, quos fugarat dominatio, metus disperserat , fecerat uis potestatis extorres».
<ex quo> =   Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 186 (dominica 20 post Pentecosten), PL 95, 1430D; cf. R. Grégoire, Les homéliaires du Moyen Âge, p. 106, n° 89; cf. CCSL24, p. 277 (apparatus).
<diff.>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars aestiva, hom. 40, linea 5.
¶Nota : 1. L’homélie 50 de Pierre de Ravenne est citée 5 fois sous le nom de “Jean évêque” (pseudo Chrysostome). Cette attribution est imputable ici à l’usage de l’homéliaire de Paul Diacre, auquel Thomas fait plusieurs emprunts. Cette homélie a été attribuée à Maxime de Turin (PL 57, 502) et à Severianus / Chrysologue par les témoins du Mont-Cassin (Cas102; cf. CCSL 24, p. 274), ce qui implique que Thomas a lu cette homélie indépendamment de l’influence des homéliaires du Mont-Cassin. La confusion entre Chrysologue et Chrysostome, prénommé Jean et évêque de Constantinople, aurait contribué à faire de Chrysologue une des sources principales du corpus hétéroclite dit «Chrysostome latin». Cette attribution à Chrysologue est soutenue par l’éditeur moderne (A. Olivar) et Nicolaï (In Catena m auream, 1669, discussio 9, p. 52-60). Elle est controversée (R. Grégoire, cit. sup.); Combefis (Bibliotheca concionatoria, t. 5, p. 529b) constate que les anciennes chaînes [grecques] appellent Chrysostome «Jean évêque» et suppose que l’attribution à Chrysologue vient d’une extrapolation due à la présence de ce sermon au sein d’un corpus en tête duquel figuraient des sermons de Chrysologue. Il estime que Thomas a considéré ce sermon comme étant de Chrysostome. Cf. CCSL24, p. 277 (apparatus). La liturgie dominicaine unifiée d’Humbert de Romans attribue pour sa part à «Jean évêque» un sermon de l’Opus imperfectum du pseudo Chrysostome (Dominica 18 ! post Trinitatem, Protot., f. 186va). Contrairement à Thomas, la liturgie d’Humbert, distingue donc nettement cette oeuvre des écrits authentiques attribués explicitement à «Jean Chrysostome». [MM2020]
<Non hab.> ACO [MM2019]
B ¶Codd. : As115 Li446 (80rb ) Ed1612 Ed1657 (106ra) Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| {CMT9d1.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 3* {hom.30} − Civitatem autem suam hic capharnaum dicit alia enim eum susceperat nascentem, scilicet Bethleem; alia eum nutrivit, scilicet Nazareth; alia autem habuit continue habitantem, scilicet Capharnaum.
3 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d1.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel aliter. Quod Mattheus hic scribit de civitate Domini, Marcus autem de Capharnaum, difficilius solveretur, si Mattheus Nazareth nominaret; nunc vero cum potuerit ipsa Galilea dici civitas Christi, quia in Galilea erat Nazareth, sicut universum regnum romanum in tot civitatibus constitutum, dicitur modo romana civitas; quis dubitaverit ut veniens in Galileam Dominus recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque esset oppido Galilee, presertim quia et ipsa Capharnaum extollebatur in Galilea, ut tamquam metropolis haberetur.b
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 25, § 58, CSEL 43, p. 161.3-19: «Remanet igitur quaestio inter marcum et mattheum, quod mattheus ita scribit, tamquam in ciuitate domini factum sit, Marcus autem in capharnaum. quae difficilius solueretur, si mattheus etiam nazareth nominaret. nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici ciuitas christi, quia in Galilaea erat nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur romana ciuitas, cum que in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei, et cum prior ipse populus dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit, domus israhel, quis dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse iesum, cum hoc fecerit in ciuitate capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur?». [FG2013]
marg.| {CMT9d1.5} HIERONYMUS. − Vel civitatem eius non aliam intelligamus quam Nazareth unde et Nazarenus appellatus est.C c
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 54.1225-1227: «Et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. uidens autem iesus fidem illorum dixit paralytico: confide, fili, remittuntur tibi peccata tua, et reliqua. ciuitatem eius non aliam intellegamus quam nazareth; unde et nazareus appellatus est». [FG2013]
C ¶Codd. : Li446 (80va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d1.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Et secundum hoc, dicimus Mattheum pretermisisse que gesta sunt postea quam Iesus venit in civitatem suam donec veniret Capharnaum, et hic adiunxisse de sanato paralytico; sicut in multis faciunt pretermittentes media; tamquam hoc continuo sequatur, quod sine ulla pretermissionis significatione subiungunt.d
Et hoc modo hic subditur:
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 25, § 58, CSEL 43, p. 161.22-162.5: «Quod si prorsus non liceret accipere ciuitatem christi uel ipsam Galilaeam, in qua erat nazareth, uel ipsam capharnaum, quae sicut caput Galilaeae ciuitatibus eminebat, diceremus mattheum praetermisisse quae gesta sunt, posteaquam uenit iesus in ciuitatem suam, donec ueniret et capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 9,2 
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto.
marg.| {CMT9d1.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 4* {hom.30} − Paralyticus autem hic alter est preter eum qui in Ioanne patitur. Ille quidem in natatoriis iacebat, hic autem in capharnaum; ille famulis carebat, hic autem habebat eos qui sui curam habebant, qui et portantes eum attulerunt.
4 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d1.8} HIERONYMUS. − Obtulerunt autem ei iacentem in lectulo5* quia ipse ingredi non valebat.D e
e ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 54.1227-1229: «  Et venit in ciuitatem suam . et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. uidens autem iesus fidem illorum dixit paralytico: confide, fili, remittuntur tibi peccata tua, et reliqua. ciuitatem eius non aliam intellegamus quam nazareth; unde et nazareus appellatus est. Obtulerunt autem ei ut supra diximus secundum paralyticum iacentem in lectulo quia ipse ingredi non ualebat». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 (80vb) Ed1953 {MM2019}
5 lectulo] lecto Ed1953
marg.| {CMT9d1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 6* {hom.30} − Non autem ubique ab egris solum querit fidem, puta cum insaniunt, vel aliter ab egritudine in excessu fuerint mentis.
Unde subditur:
6 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Videns autem Iesus fidem illorum.
marg.| {CMT9d1.10} HIERONYMUS. − Non eius qui offerebatur sed eorum qui offerebant.E f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 54.1229-1230: «Videns autem iesus non eius fidem qui offerebatur sed eorum qui offerebant, dixit paralytico: confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua. o mira humilitas! despectum et debilem totis que membrorum compagibus dissolutum filium uocat, quem sacerdotes non dignabantur adtingere. aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. iuxta tropologiam interdum anima iacens in corpore suo totis membrorum uirtutibus dissolutis a perfecto doctore offertur curanda domino; quae si misericordia eius sanata fuerit tantum roboris accipit ut portet statim lectulum suum». [FG2013]
E ¶Codd. : Li446 (80vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d1.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 7* {hom.30} − Quia igitur tantam ostendunt8* fidem, monstrat et ipse suam virtutem, cum omni potestate solvens peccata.
Unde sequitur:
7 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
8 ostenderunt] ostendunt Ed1953
Dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata.F
F ¶Codd. : Li446 (80vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d1.12} IOANNES EPISCOPUS. − [1] Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. [2] Audit veniam et tacet paralyticus nec ullam respondet gratiam, quia plus corporis quam anime tendebat ad curam. Merito ergo Christus offerentium recipit fidem, non vecordiam sic9* iacentis.G g
g ¶Fons :
[1] <revera> Glossa ordinaria (Mt. 9, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34b marg.], ed. Gloss-e : «Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena ut intus et extra sanaret hominem».
<cuius fons> Beda Venerabilis , In Lucae evangelium expositio,lib. 2, c. 5, CCSL 120, p. 120.824-826: «Intuendum sane quantipropriacuiusquefides apud deum ualeat ubi tanti ualuit aliena uttotushomo repente, id estexterius interiusque, iamsaluatus exsurgeret aliorum que meritoaliislaxarentur errata».
[2] <revera>   Petrus Chrysologus ,Collectio sermonum, sermo 50, inc. «Christum in humanis»,§ 3#, lin. 41 sqq.: «Audit ueniam, et tacet paraliticus, nec ulla [ullam Raban] respondet ad gratiam, quia plus corporis quam animae tendebat ad curam, et temporales aerumnas resoluti corporis sic deflebat, ut aeternas poenas resolutioris animae non defleret, gratiorem sibi praesentem uitam iudicans quam futuram. Merito christus offerentium fidem respicit , et uecordiam despicit [respicit Raban] sic iacentis, ut fidei alienae suffragio paralitici anima ante curaretur quam corpus». <ex quo> =   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 257.27-33. [MM2019]
G ¶Codd. : Li446 (80vb) Ed1953 {MM2019}
9 sic] om. Ed1953
marg.| {CMT9d1.13} CHRYSOSTOMUS. 10* {hom.30} − Vel erat magna fides etiam huius infirmi. Non enim permisisset se submitti ut alius evangelista dicit, per tectum non credensH.
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
10 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d1.14} HIERONYMUS. − [a] O mira humilitas. Despectum et debilem, totis membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere; aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua [b] ubi datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata; ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.h
h ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 54.1231-1235: «O mira humilitas! despectum et debilem totis que membrorum compagibus dissolutum filium uocat, quem sacerdotes non dignabantur adtingere. aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. iuxta tropologiam interdum anima iacens in corpore suo totis membrorum uirtutibus dissolutis a perfecto doctore offertur curanda domino; quae si misericordia eius sanata fuerit tantum roboris accipit ut portet statim lectulum suum». [b]   Hieronymus, In Mt., lib. I, p. 55.1256-1259: «  Q uid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua; aut dicere: surge et ambula. inter dicere et facere multa distantia est. utrum sint paralytico peccata dimissa solus nouerat qui dimittebat. surge autem et ambula tam ille qui surgebat quam hii qui surgentem uidebant adprobare poterant. fit igitur carnale signum ut probetur spiritale, quamquam eiusdem uirtutis sit et corporis et animae uitia dimittere. et datur nobis intellegentia propter peccata plerasque euenire corporum debilitates et idcirco forsitan rius dimittuntur peccata ut causis debilitatis ablatis sanitas restituatur». [FG2013]
marg.| {CMT9d1.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 11* {hom.30} − Scribe autem diffamare volentes, etiam nolentes fecerunt clarere quod factum est. Eorum enim emulatione ad signi ostensionem usus est Christus. Hoc enim est superabundantia eius sapientie quod sua per inimicos manifestat.I
Unde sequitur:
I ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
11 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,3 
Et12* ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
12 Et] om. Ed1953
marg.| {CMT9d1.16} HIERONYMUS. − Legimus in prophetia13*i: « Ego sum qui deleo14 iniquitates tuas”. Consequenter ergo scribe, quia hominem putabant et verba Dei non intelligebant, arguunt eum15* blasphemie. Videns autem cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur eadem potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.J j
Unde sequitur:
i Cf. Is. 43, 25.
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 54.1240-1248: «Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: hic blasphemat. legimus in propheta dicente Deo: ego sum qui deleo iniquitates tuas. consequenter ergo scribae, quia hominem putabant et uerba dei intellegebant, arguunt eum blasphemiae. sed dominus uidens cogitationes eorum ostendit se Deum qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia qua cogitationes uestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere; ex uobis intellegite quid paralyticus consequatur». [FG2013]
J ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
13 Legimus in prophetia] om. Ed1953
14 deleo] + omnes Ed1953
15 eum] + vitio Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,4 
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris.
marg.| {CMT9d1.17} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 16* {hom.30} − Non quidem eorum destruxit suspicionem, qua scilicet cogitabant eum predicta dixisse ut Deum. Si enim non esset equalis Deo patri, oportebat eum dicere longe sum ab hac potestate, scilicet dimittendi peccata. Nunc autem contrarium firmavit sua voce, et miraculi ostensione; unde subdit
16 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,5 
Quid est facilius: Dicere dimittuntur tibi peccata tua, an dicere surge et ambula ?
marg.| Quanto quidem anima corpore potior est, tanto peccatum dimittere maius est quam corpus sanare. Sed quia illud quidem non manifestum, hoc autem manifestum, facit minus, quod est manifestius, ut demonstret maius, et non manifestum.
marg.| {CMT9d1.18} HIERONYMUS. − [b] Utrum enim sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat; surge autem et ambula, tam ille qui surgebat quam hi qui surgentem videbant, poterant approbare; [d]quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et anime vitia dimittere. [a] Inter dicere autem et facere, multa distantia est. [c] Sit ergo carnale signum, ut probetur spirituale.k
Unde sequitur:
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 54.1249-55.1256: «Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua; aut dicere: surge et ambula. [a] inter dicere et facere multa distantia est. [b] utrum sint paralytico peccata dimissa solus nouerat qui dimittebat. surge autem et ambula tam ille qui surgebat quam hii qui surgentem uidebant adprobare poterant. [c] fit igitur carnale signum ut probetur spiritale, [d] quamquam eiusdem uirtutis sit et corporis et animae uitia dimittere. et datur nobis intellegentia propter peccata plerasque euenire corporum debilitates et idcirco forsitan rius dimittuntur peccata ut causis debilitatis ablatis sanitas restituatur». [FG2013]
<Paral. Thomae de Aquino> [c] = CMC2,1-12 § 1.14 [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 9,6 
Ut autem sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra peccata dimittendi.
marg.| {CMT9d1.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 17* {hom.30} − Supra quidem paralytico non dixit ‘dimitto tibi peccata’, sed dimittuntur tibi peccata; quia vero scribe resistebant, altiorem suam potentiam demonstrat, dicens quia filius hominis habet potestatem dimittendi peccata. Et ut ostendat se patri equalem, non dixit filius hominis indiget aliquo ad dimittendum peccata, sed quoniam habet.
17 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d1.20} GLOSSA. − Hec18 autem verba, scilicet 19 ut sciatis etc.20*, possunt esse Christi vel evangeliste; quasi evangelista diceret: ‘Ipsi dubitabant eum peccata dimittere’. Sed ut sciatis quod21*   filius hominis habet potestatem, ait paralytico etc.22* Si autem Christus dicatur pronuntiasse hec verba, sic intelligetur 23*: Vos dubitatis me posse peccata dimittere sed   ut sciatis quod 24*  filius hominis etc  . 25*. Que quidem oratio imperfecta est sed subditur actus loco consequentis cum26* dicitur:
18 Hec] Hoc ! Li446
19 scilicet] om.Ed1571 Ed1657 Ed1662 Ed1953
20 etc.] om. Ed1571 Ed1657 Ed1662 Ed1953
21 quod] quoniam Ed1571 Ed1657 Ed1662 Ed1953
22 etc.] et praem. Li446 , om. Ed1571 Ed1657 Ed1662 Ed1953
23 intelligetur] intelligentur Ed1571 Ed1657 Ed1953
24 quod] quoniam Ed1571 Ed1657 Ed1662 Ed1953
25 etc.] habet potestatem dimittendi peccata Ed1953
26 cum] ubi Ed1657 , unde Ed1571 Ed1662 Ed1953
Ait paralytico: Surge et tolle lectum tuum.K l 27
l ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 9, PL 162, 1329B-C: «Haec verba possunt esse Christi vel Evangelistae, quasi Evangelista diceret: Ipsi dubitabant eum posse dimittere peccata, sed ut sciatis, quod Filius hominis habet potestatem, ait paralytico, etc. Si autem dicatur [1329C] Christum pronuntiasse haec verba, ita legitur. Vos dubitatis me posse dimittere peccata sed ut sciatis, quia Filius hominis, id est ego, potest. Tunc ait paralytico: Actus rei est consequens illius orationis, quae imperfecta est».
<Non hab.> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 9, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 35a marg.], ed. Gloss-e .
27 ¶Nota : Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 10, p. 61-63 signale a juste titre que la source textuelle de ce passage n’est pas la Glose ordinaire interlinéaire, comme l’indiquait l’édition d’Antoine de Sienne ( Ed1571 ), mais le commentaire d’Anselme. Conscient de la complexité de la tradition manuscrite de la Glose, il prend la précaution de noter qu’il n’a pas examiné de manuscrit mais qu’il constater que la sentence de la Catena s’écarte des éditions dont il dispose alors qu’elle correspond au texte d’Anselme et qu’il ne peut s’agir là d’une glose interlinéaire. Cf.   Combefis , Bibliotheca patrum, t. 5, p. 530 conteste et ne retient pas l’attribution pourtant exacte de Nicolaï. [MM2020]
marg.| {CMT9d1.21} IOANNES EPISCOPUS. − Ut quod fuit testimonium infirmitatis sit probatio28* sanitatis.
28 testimonium ... probatio] inv. Ed1953
Et vade in domum tuam
marg.| ne christiana fide curatus moreris29* in perfidia Iudeorum.L m n
m ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 50, inc. «Christum in humanis», SL 24, lin. 98: «Tolle lectum tuum, hoc est, porta portantem, oneris muta uices, ut quod est infirmitatis testimonium, sit probatio sanitatis; ut lectus doloris tui sit meae curationis indicium; ut receptae fortitudinis magnitudinem ponderis adserat magnitudo. Vade in domum tuam, ne christiana fide curatus in uiis iudaicae perfidiae iam moreris». [MM2019]
n ¶Nota : Antoine de Sienne avait cru que l’attribution désignait Jean Chrysostome, évêque de Constantinople (hom. 30 in Mt.). Nicolaï a reconnu Pierre de Ravenne. [MM2020]
L ¶Codd. : Li446 (81rb) Ed1571 Ed1657 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
29 moreris] moriaris Li446
marg.| {CMT9d1.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 30* {hom.30} − Hoc autem precepit, ut non estimetur phantasia esse quod factum est; unde ad veritatem facti ostendendam subditur:
30 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,7 
Et surrexit et abiit in domum suam.
marg.| Sed tamen astantes homines adhuc deorsum trahuntur.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 9,8 
Videntes autem turbe, timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit talem potestatem hominibus.
marg.| Si enim bene cogitassent apud se, agnovissent quia filius Dei erat. Interim autem non parum erat estimare omnibus hominibus maiorem, et a Deo venire.
marg.| {CMT9d1.23} HILARIUS. 31*{cad.8} − Mystice autem a Iudea repudiatus in civitatem suam revertitur. Dei civitas fidelium plebs est in hanc ergo introivit per navim, id est Ecclesiam, vectus32.M
M ¶Codd. : Li446 (81rb) Ed1953 {MM2019}
31 Hilarius] In Matthaeum Ed1953
32 vectus] vetus Li446
marg.| {CMT9d1.24} IOANNES EPISCOPUS. − Non autem Christus indiget navi sed navis Christo quia sine celesti gubernatione navis Ecclesie per mundanum pelagus ad celestem portum non valet pervenire. o
o ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 50, inc. «Christum in humanis», SL 24, lin. 28-30: «Non ergo christus indiget naue, sed nauis indiget christo, quia sine caelesti gubernatore nauis ecclesiae per mundanum pelagus tali et tanto discrimine ad caelestem portum non ualet peruenire». [MM2019]
marg.| {CMT9d1.25} HILARIUS. 33*{cad.8} − In paralytico autem gentium universitas offertur medenda. Hic itaque angelis ministrandus offertur; hic filius nuncupatur, quia Dei opus est; huic remittuntur anime peccata, que lex laxare non poterat fides enim sola iustificat. Deinde virtutem resurrectionis ostendit, cum sublatione lectuli, infirmitatem corporibus docuit defuturam.
33 Hilarius] In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d1.26} HIERONYMUS. − [a] Iuxta tropologiam autem, interdum anima iacens in corpore suo virtutibus dissolutis, a perfecto34 doctore Domino offertur curanda. [b] Unusquisque enim eger petende salutis precatores debet adhibere, per quos actuum nostrorum clauda vestigia verbi celestis remedio reformentur. Sunt igitur monitores mentis qui animum35 ad superiora erigant36, quamvis exterioris corporis debilitate37 torpentem.N p
p ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. I, CCSL 77, p. 54.1235-1237: «Iuxta tropologiam interdum anima iacens in corpore suo totis membrorum uirtutibus dissolutis a perfecto doctore offertur curanda domino; quae si misericordia eius sanata fuerit tantum roboris accipit ut portet statim lectulum suum». [b] <revera>   Ambrosius , Super Lucam, lib. 5, § 10, CCSL 14, p. 138.91-96: «Primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae conpago resoluta actuum que nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora erigant». [FG2013]
N ¶Codd. : As115 (56ra) Li446 (81rb) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
34 perfecto As115 Ed1953 ] peccato Li446
35 hominis As115 Li446 ] auditoris Ed1953
36 erigant As115 Li446 ] erigunt Ed1953
37 debilitate As115 Ed1953 ] debilitatem Li446
marg.| {CMT9d1.27} IOANNES EPISCOPUS. − Dominus autem in hoc seculo non querat insipientium voluntates38 sed respicit ad alterius fidem quia 39 nec medicus languentium respicit voluntatem, cum contraria requirat infirmus.O q
q ¶Fons : <revera> Petrus Chrysologus , Collectio sermonum, sermo 50, inc. «Christum in humanis», SL 24, lin. 56: «Cernite in hunc locum, fratres, deum non quaerere insipientium uoluntates, non expectare ignorantium fidem, non infirmi stulta desideria perscrutari, sed ad alterius fidem subuenire, ut per solam gratiam conferret quicquid diuinae uoluntatis est, non negaret. Et reuera, fratres, quando medicus languentium aut quaerit aut respicit uoluntates, cum semper contraria desiderat et requirit infirmus?» [MM2019]
O ¶Codd. : Li446 (81va) Ed1953 {MM2019}
38 non querat... voluntates] insipientium voluntates non querit Ed1953
39 quia] om. Ed1953
marg.| {CMT9d1.28} RABANUS. − Surgere autem est animam a carnalibus desideriis abstrahere; lectum tollere est carnem a terrenis desideriis ad voluptatem spiritus attollere; domum ire est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet.
marg.| {CMT9d1.29} GREGORIUS. Vicesimo tertio Moralium. 40* − Vel per lectum voluptas corporis designatur. Iubetur itaque ut hoc sanus portet ubi infirmus iacuerat quia omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus iacet in voluptatibus carnis; sed sanatus hoc portat, quia eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius intus prius desideriis requiescebat. r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 3, 23, lib. 23, § 24, CCSL 143B, lin. 5 sqq.: «In scriptura sacra lectus, siue grabatus, seu stratum, aliquando uoluptas carnis, aliquando repausatio in bonis operibus, aliquando requies temporalis accipitur. Quid est enim quod in euangelio sanato cuidam dominus dicit: surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam, nisi quod per grabatum uoluptas corporis designatur? Et iubetur utique ut hoc sanus portet, ubi infirmus iacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc uitiis delectatur, infirmus iacet in uoluptatibus carnis. Sed sanatus hoc portat ubi iacuerat, quia diuino adiutorio ereptus a uitiis, eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius prius desideriis requiescebat».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 8, PL 73, 1180. [MM2020
40 .XXIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT9d1.30} HILARIUS. 41*{cad.8} − Videntes autem turbe timuerunt. Magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis, in mortem resolvi quia nullus est in domum eternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Cessante autem timore, honor Deo redditur, quod potestas hominibus hac via data sit per verbum eius, et peccatorum remissionis et corporum resurrectionis et reversionis in celum.P
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
41 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 9, 9 legitur in festo Matthei iuxta LHR 128.7a]
[Paral. bibl.: Mt. 9, 9-10 // Mc 2, 14-15 // Lc. 5, 27-28]
marg.| {CMT9d2.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 42* {hom.31} − Cum Christus fecisset miraculum, non permansit in eodem loco, ne Iudeorum zelum accenderet ampliorem. Hoc et nos faciamus, non obstinate obsistentes eis qui insidiantur.Q
Unde dicitur:
Q ¶Codd. : Li446 (81va ) Ed1953 {MM2019}
42 homiliario] scrips., omeli’ As115 Li446, + Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,9 
Et cum transiret inde Iesus, scilicet a loco ubi miraculum fecerat, vidit hominem in teloneo sedentem43 Mattheum nomine.
43 in tel. – sedentem] inv. Ed1953
marg.| {CMT9d2.2} HIERONYMUS. − Ceteri evangeliste propter verecundiam et honorem Matthei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt levi duplici enim vocabulo fuit. Ipse autem Mattheus (secundum illud Salomonissiustus accusator est sui) Mattheum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus.t
s Prv. 18, 17.
t ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 55.1266-56.1256: «Et cum transiret inde iesus uidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. ceteri evangelistae propter uerecundiam et honorem Matthei noluerunt eum nomine appellare uulgato sed dixerunt leui; duplici quippe uocabulo fuit. ipse autem Mattheus secundum illud quod a Salomone praecipitur: iustus accusator sui est in principio sermonis; et in alio loco: dic tu peccata tua ut iustificeris, Mattheum se et publicanum nominat ut ostendat legentibus nullum debere salutem desperare si ad meliora conuersus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.3} GLOSSA. − Dicit autem sedentem in teloneo 44, id est in domo ubi vectigalia45 congregantur. Erat enim telonearius dictus a telon, grece, quod est vectigal.R u
u ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 9, PL 162, 1330B: «Vidit hominem sedentem, etc., id est humanis lucris inhiantem, in telonio, id est in domo, ubi scilicet vectigalia congregabantur, id est publici redditus comportabantur. Erat enim iste telonarius dictus a Graeco, quod est telon, id est vectigal».
<potius quam> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 9, 9) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 35a marg.], ed. Gloss-e : «In teloneo: telos grece, latine vectigal. Mattheus hebraice, latine: donatus, qui tantum munus gratie accepit. ‘Levi’: additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit et numero apostolorum addidit». [MM2019]
44 teloneo] scrips., theloneo Li446 , telonio Ed1953
45 vectigalia] vectigali Li446
marg.| {CMT9d2.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 46* {hom.31} − Per hoc ergo monstrat vocantis virtutem quoniam non desistentem a periculoso officio ex mediis ipsum evulsit malis, sicut et paulum adhuc47 insanientem.
Et ideo sequitur:
46 homiliario] scrips., omeli’ As115 Li446, + Matthaeum Ed1953
47 adhuc] ad hoc Li446
Et ait illi sequere me.
marg.| Sicut vidisti vocantis virtutem, ita addisce vocati48 obedientiam. Neque enim resistit, neque domum abire rogavit, et suis hoc communicare.S
48 vocati] vocanti Li446
marg.| {CMT9d2.5} REMIGIUS. − Humana etiam pericula, que ei a principibus accidere poterant, parvipendit, dum rationes officii sui49* imperfectas reliquit.
Unde sequitur:
49 rationes – officii sui] inv. Ed1953
Et surgens secutus est eum.
marg.| Et quia terrena lucra deseruit, idcirco50* iure factus est dominicorum talentorum dispensator.T
50 idcirco] ideo Ed1953
marg.| {CMT9d2.6} HIERONYMUS. − Arguit autem in hoc loco Porphyrius et Iulianus Augustus vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sunt salvatorem; quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sunt secuti, cum tante virtutes tantaque signa precesserint, que apostolos, antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse, et maiestas divinitatis occulte, que etiam in facie refulgebat humana, ad se videntes trahere poterat in primo aspectu. Si enim in magnete lapide hec esse vis dicitur ut ferrum trahat, quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat quos volebat? v
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 55.1257-56.1285: «Et cum transiret inde iesus uidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. ceteri evangelistae propter uerecundiam et honorem Matthei noluerunt eum nomine appellare uulgato sed dixerunt leui; duplici quippe uocabulo fuit. ipse autem Mattheus secundum illud quod a Salomone praecipitur: iustus accusator sui est in principio sermonis; et in alio loco: dic tu peccata tua ut iustificeris, Mattheum se et publicanum nominat ut ostendat legentibus nullum debere salutem desperare si ad meliora conuersus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus. arguit in hoc loco porphyrius et iulianus augustus uel inperitiam historici mentientis uel stultitiam eorum qui statim secuti sunt saluatorem quasi inrationabiliter quemlibet uocantem hominem sint secuti, cum tantae uirtutes tanta que signa praecesserint quae apostolos ante quam crederent uidisse non dubium est. certe fulgor ipse et maiestas diuinitatis occultae quae etiam in humana facie relucebat ex primo ad se uidentes trahere poterat aspectu. si enim in magnete lapide et sucinis haec esse uis dicitur ut anulos et stipulam et festucas sibi copulent, quanto magis dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat quos uolebat». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 51* {hom.31} − Sed cur non cum Petro et Ioanne et aliis eum vocavit quoniam durius adhuc dispositus erat; sed post multa miracula et multam Christi famam, quando aptiorem eum ad obedientiam scivit qui intima cordis novit.
51 homiliario] scrips., omeli’ As115 Li446, + Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d2.8} AUGUSTINUS. In libro de consensu evangelistarum. 52* − Vel probabilius videtur quod hec pretermissa recordando Mattheus commemorat, quia ante sermonem habitum53 in monte credendum est vocatum esse Mattheum. In eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim electos quos et54 apostolos nominat.U w
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 26, § 59, CSEL 43, p. 162.20-163.5: «Hinc autem probabilius uidetur, quod haec praetermissa recordando mattheus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum uocatum esse mattheum. in eo quippe monte tunc lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et apostolos nominauit». [FG2013]
U ¶Codd. : As115 ( 56rb) Li446 (82ra ) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
52 in libro] om. Ed1953
53 habitum Li446 Ed1953 ] om. As115
54 et As115 Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT9d2.9} GLOSSA. 55 − Mattheus enim vocationem suam refert inter miracula. Magnum enim miraculum fuit quod publicanus factus est Apostolus.V x
x ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., 9, PL 162, 1280C: «Qui ambulans juxta mare, vel ad mysterium, vidit, etc. Quamvis duodecim elegisset, tamen vocationem quatuor tantum refert. Matthaeus tamen vocationem suam refert postea inter miracula. Magnum enim miraculum fuit, quod publicanus factus est Apostolus, et quod quatuor tantum valent ad mysterium». [FG2017]
V ¶Codd. : As115 (56rb) Li446 (82ra) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
55 Glossa As115 Li446 ] om. Ed1953
marg.| {CMT9d2.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 56* {hom.31} − Quid est autem quod de aliis apostolis57 nobis58 non dicitur qualiter et quomodo59 sunt vocati, nisi de Petro et Andrea60, Iacobo et Ioanne61 Mattheo? Hi enim maxime erant in inconvenientibus et humilibus studiis. Neque enim telonei62 officio est aliquid deterius, neque piscatione vilius.W
W ¶Codd. : As115 ( 56rb) Li446 (82ra ) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
56 homiliario] scrips., omeli’ As115 Li446, + Matthaeum Ed1953
57 Quid… apostolis Li446 (ultima linea columnae) Ed1953 ] om. pr. m. As115, sec. compl. marg.
58 nobis As115 Li446 ] om. Ed1953
59 quomodo As115 Li446 ] quando Ed1953
60 Andrea] + et Ed1953
61 Ioanne] + et Ed1953
62] telonei] scrips., thelonei As115 Li446, telonii Ed1953
marg.| {CMT9d2.11} GLOSSA. − Congruam autem celestis beneficii vicem repetens63* Mattheus, Christo magnum convivium in domo sua paravity, ut illi commodaret sua temporalia a quo exspectabat perpetua bona. z
Unde sequitur:
y Cf. Lc. 5, 29.
z ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 9, PL 162, 1330C-D: «Et notandum est, quia secundum quod Lucas dicit, Matthaeus Christo magnum [1330D] convivium in domo sua parasse, congruam beneficiis coelestibus vicem repetens, ut illi commodaret sua temporalia, a quo exspectabat [H] perpetua bona. Sequitur:   Et videntes Pharisaei dixerunt discipulis ejus, quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?» [MM2019]
63 repetens] impendens Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,10 
Et factum est discumbente eo in domo.X
X ¶Codd. : Li446 (82ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d2.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hic Mattheus non expressit in cuius domo discumbebat Iesus; unde posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse; nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent, in domo levi, hoc est Matthei, discubuisse Iesum.aa
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 60, CSEL 43, p. 163.11-16: «Hic mattheus non expressit, in cuius domo discumbebat iesus cum publicanis et peccatoribus. unde posset uideri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent in domo leui, hoc est matthei, discubuisse iesum et dicta illa omnia quae sequuntur». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 64* {hom.31} − Honoratus autem Mattheus ingressu Christi in domum eius, omnes publicanos, qui erant eiusdem artis, convocavit;
Unde sequitur:
64 homiliario] scrips., omeli’ As115 Li446, + Matthaeum Ed1953
Ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
marg.| {CMT9d2.14} GLOSSA. − Publicani enim vocantur qui publicis negotiis implicantur, que sine peccato aut vix aut numquam possunt tractari. Et pulchrum fuit presagium quia qui Apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversione peccantium gregem post se trahit ad salutem; ut iam perficeret exemplo quod perficere debebat65 et verbo.66
65 debebat] debeat Ka5
66 Ka5 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT9d2.15} HIERONYMUS. − [a] Tertullianus hos dicit fuisse ethnicos, dicente Scriptura non erit vectigal pendens ex Israel; quasi Mattheus non fuerit67 Iudeus. Dominus autem non convivatur cum ethnicis, cum68 id maxime caveret, ne legem solvere videretur, qui et discipulis precepitab: « In viam gentium ne abieritis ». [b] Viderant autem publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse penitentie, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.Y ac
ab Mt. 10, 5.
ac <revera> [a] Hieronymus , Epistula 21, § 3, CSEL 54, p. 115, linea: 17: «Unde uehementer admiror tertullianum in eo libro, quem de pudicitia aduersum paenitentiam scripsit et sententiam uerterem noua opinione dissoluit, hoc uoluisse sentire, quod publicani et peccatores, qui cum domino uescebantur, ethnici fuerint dicente scriptura: non erit uectigal pendens ex israhel; quasi uero et mattheus non ex circumcisione fuerit publicanus et ille, qui cum Pharisaeo in templo orans oculos ad caelum non audebat erigere, non ex israhel fuerit publicanus ac non lucas memoret: et omnis populus audiens et publicani iustificauerunt dominum baptizati baptismo iohannis, aut cuiquam credibile possit uideri ethnicum templum ingressum aut dominum cum ethnicis habuisse conuiuium, cum id maxime cauerit, ne legem soluere uideretur, et primum uenerit ad oues perditas domus israhel, chananaeae quoque deprecanti pro filiae salute responderit: non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus et alibi discipulis praeceperit: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne introieritis ex quibus omnibus edocemur in publicanis non tam gentilium quam generaliter omnium peccatorum, id est qui erant et de gentibus et de iudaeis, accipi posse personas». [b]   Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 56.1286-1293: «Et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores uenientes discumbebant cum iesu, et reliqua. uiderant publicanum a peccatis ad meliora conuersum locum inuenisse paenitentiae et ob id etiam ipsi non desperant salutem neque uero in pristinis uitiis permanentes ueniunt ad iesum, ut Pharisaei et scribae murmurant, sed paenitentiam agentes ut sequens domini sermo significat dicens: misericordiam uolo et non sacrificium». [FG2013]
Y ¶Codd. : Li446 (82rb ) Ed1953 {MM2019}
67 fuerit] fuerat Li446
68 cum] + hic Li446
marg.| {CMT9d2.16} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 69* {hom.31} − Unde accesserunt ad redemptorem nostrum, et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt non enim solum disputans aut curans aut arguens inimicos, sed etiam convescens emendabat multoties eos qui male dispositi erant, per hoc docens nos quoniam omne tempus et omne opus potest nobis tribuere utilitatem. Hoc autem videntes Pharisei indignati sunt de quibus subditur:
69 homiliario] scrips., omeli’ Li446, + Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,11 
Et videntes Pharisei dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?
marg.| Notandum quod cum discipuli visi sunt peccare, Christum alloquuntur dicentes ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere in sabbato; hic apud discipulos Christo detrahunt; que omnia malignantium erant, et volentium separare a doctore corda discipulorum.
marg.| {CMT9d2.17} RABANUS. − Duplici autem errore tenebantur quia et se iustos arbitrabantur, qui superbie fastu a70 iustitia longe discesserant, et eos criminabantur iniustos qui resipiscendo a peccatis, iustitie appropinquabant.
70 a] om. Li446
marg.| {CMT9d2.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Lucas autem aliquando differentius hoc videtur commemorasse, secundum quem Pharisei dicunt discipulis: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? »adChristo et discipulis eius hoc obiectum insinuantes. Sed cum discipulis dicebatur, magis magistro obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una est ergo sententia et tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis, manente veritate, mutata.ae
ad Lc. 5, 30.
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 61, CSEL 43, p. 164.13-165.3: «Lucas autem aliquanto differentius hoc uidetur commemorasse. et murmurabant, inquit, Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: quare cum publicanis et peccatorius manducatis et bibitis? non utique magistrum eorum nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. nam utique et ipse lucas ita dicit dominum respondisse: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. quod non eis respondisset, nisi quod dixerant manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. propterea etiam mattheus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia, cum et de disciulis dicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam uerbis manente ueritate uariata». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.19} HIERONYMUS. − Neque vero in pristinis permanentes veniunt ad Iesum, ut Pharisei et scribe murmurant, sed penitentiam agentes; quod et presens sermo Domini significat.af
Unde sequitur:
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 56.1290-1293: «Et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores uenientes discumbebant cum iesu, et reliqua. uiderant publicanum a peccatis ad meliora conuersum locum inuenisse paenitentiae et ob id etiam ipsi non desperant salutem neque uero in pristinis uitiis permanentes ueniunt ad iesum, ut Pharisaei et scribae murmurant, sed paenitentiam agentes ut sequens domini sermo significat dicens: misericordiam uolo et non sacrificium». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 9,12 
At Iesus audiens ait non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
marg.| {CMT9d2.20} RABANUS. − Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere propter iniquitates nostras vulneratus est, ut vulnus peccatorum nostrorum sanaret. Sanos quidem eos appellat, qui suam volentes statuere iustitiam, vere Dei iustitie subiecti non sunt. Male habentes eos vocat, qui sue fragilitatis conscientia devicti, nec per legem videntes se iustificari, penitendo se submittunt gratie Dei.
marg.| {CMT9d2.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 71* {hom.31} − Postquam autem72 a communibus opinionibus eos allocutus est, alloquitur eos ex Scripturis, cum dicit:
71 homiliario] scrips., omeli’ Li446, + Matthaeum Ed1953
72 autem] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,13 
Euntes autem discite: Quid est misericordiam volo et non sacrificium.Z
Z ¶Codd. : Li446 (82va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d2.22} HIERONYMUS. − De propheta, scilicet Oseeag, sumens testimonium, sugillat scribas et Phariseos, qui se iustos estimantes, peccatorum et publicanorum consortia declinabant.ah
ag Os. 6, 6.
ah ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 56.1303 -1305: «Non ueni iustos uocare sed peccatores. ibat autem dominus ad conuiuia peccatorum ut occasionem haberet docendi et spiritales inuitatoribus suis praeberet cibos. denique cum frequenter pergere ad conuiuia describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas domini eundo ad peccatores et potentia doctrinae eius in conuersione paenitentium demonstretur. quod autem sequitur: misericordiam uolo et non sacrificium; et: non ueni uocare iustos sed peccatores, de propheta proferens testimonium suggillat scribas et Pharisaeos, qui iustos se aestimantes peccatorum et publicanorum consortia declinabant». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 73* {hom.31} − Ac si dicat: Cur accusatis me, quoniam peccatores corrigo ergo et Deum patrem ex hoc incusate. Sicut enim ille vult peccatorum emendationem, ita et ego. Et sic ostendit non solum non esse prohibitum quod incusabant, sed et secundum legem maius esse sacrificio non enim dixit misericordiam volo et sacrificium; sed hoc iniunxit, illud autem eiecit.
73 homiliario] scrips., omeli’ Li446, + Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d2.24} GLOSSA. − Non tamen despicit Deus sacrificium, sed sacrificium sine misericordia. Faciebant autem Pharisei sepe sacrificia in templo ut iusti apparerent coram populo sed non exercebant misericordie opera, in quibus probatur vera iustitia.AA
AA ¶Codd. : Li446 (82vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d2.25} RABANUS. − Admonet itaque eos ut per opera misericordie sibimetipsis superne misericordie premia requirant; et non, contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem sacrificiorum se Deo placere confidant. Unde dicit euntes , scilicet a temeritate stulte vituperationis ad diligentiorem scripture sancte meditationem, que misericordiam maxime commendat; unde et suum de misericordia exemplum eis proponit, dicens:
Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
marg.| {CMT9d2.26} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Lucas addidit: « In penitentiam »ai; quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a Christo cum et illa similitudo de egrotis bene intimet quid velit Deus vocando peccatores. Tamquam medicus egros, utique ut ab iniquitate, tamquam ab egritudine, salvi fiant; quod fit per penitentiam.aj
ai Lc. 5, 32.
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 61, CSEL 43, p. 164.13-165.3: «Lucas autem cum dixisset: non ueni uocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam ualet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid uelit deus uocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salui fiant, quod fit per paenitentiam». [FG2013]
marg.| {CMT9d2.27} HILARIUS. 74*{cad.9} − Omnibus autem Christus venerat quomodo ergo non se iustis venisse dicit erant ergo quibus necesse non erat ut veniret sed nemo iustus ex lege est. Ostendit ergo inanem iustitie iactantiam, quia sacrificia infirmis ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria.
74 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT9d2.28} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 75* {hom.31} − Unde ironice videtur ad eos loquens, sicut cum diciturak: « Ecce iam Adam factus est quasi unus ex nobis ». Quoniam enim nullus iustus erat in terra, Paulus significat dicensal: « Omnes peccaverunt et egent gloria Dei ». In hoc autem et illos mitigavit qui vocati erant; quasi dicat: tantum renuo abominari peccatores, quin propter eos solos adveni.
ak Gn. 3, 22.
al Rm. 3, 23.
75 homiliario] scrips., omeli’ Li446, + Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d2.29} RABANUS. − [2a] Vel quia qui iusti erant, sicut Nathanel et Ioannes Baptista, non erant ad penitentiam invitandi. Vel non veni vocare 76*   iustos falsos, qui de iustitia sua gloriantur ut Phariseos,   sed illos qui se   peccatores cognoscunt. [1] Per Mattheum77* autem et Publicanorum vocationem fides gentium exprimitur, que78* prius lucris mundi79* inhiabant et nunc spiritualiter cum Domino reficiuntur, per superbiam Phariseorum: invidia Iudeorum de salute gentium. [2b] Vel Mattheus significat hominem terrenis lucris inhiantem, quem videt Iesus, dum oculo misericordie respicit. [2d] Mattheus enim interpretatur donatus, Levi autem assumptus, penitens80* a massa perditorum assumitur et gratia Dei Ecclesie donatur. [2c]   Et ait illi Iesus   sequere me vel per predicationem vel per Scripture admonitionem vel per internam inspirationem.AB am an
am ¶Fons : [1] Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 265.31-34: «Mystice autem per Matthaei electionem et uocationem publicanorum fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, at nunc cum Domino epulis caritatis et bonorum operum sedula deuotione reficiuntur. Profecto supercilium scribarum et Pharisaeorum Iudaeorum inuidiam, qua de gentium salute torquentur, insinuat».
<Paral. Thomae de Aquino> CMC2, 13-17§ 2.11 (Beda)
[2] <revera>   Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 9, PL 162, 1331C: «  [ 2a]   Non enim veni in mundum vocare iustos , subaudi ad poenitentiam, quod dicit Lucas, sed peccatores. Qui enim iustus est, ut Nathanael, cui testimonium perhibuit Christus, vel Ioannes Baptista, non erat ad poenitentiam invitandus. Vel aliter: Non enim veni vocare falsos iustos, qui erant de justitia sua gloriantes, sicut Pharisaeos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Sed illos, qui se peccatores recognoscunt, et gratiae Dei colla submittunt [...]».   [ 1331D]: «Mystice.   [ 2b] Matthaeus significat hominem terrenis lucris inhiantem, et sedentem in telonio, id est sedulum in saecularibus negotiis. Quem videt Jesus, dum eum oculo misericordiae respicit, et bonae conversationis voluntatem imprimit [2c] et ait illi, vel per praedicationem, vel per Scripturae admonitionem, vel per internam inspirationem: Sequere me, id est postpositis saeculi cupiditatibus, imitare me. At ille surgens a vitiis, sequitur eum, viam veritatis, qui merito dicitur Levi vel Matthaeus. [2d] Levi enim assumptus, Matthaeus donatus interpretatur. Tunc enim poenitens a massa perditorum assumitur et gratia Dei Ecclesiae donatur».
an ¶Nota : La sentence semble corrompue. En effet, 1° Le citation de Raban annoncée est précédée dans le texte universitaire d’un fragment d’Anselme de Laon [2a] non déclaré qui se lirait mieux après [2d] comme explication des raisons pour lesquelles Jésus appelle à le suivre. 2° L’ordre du texte biblique demanderait de lire Mattheus, sequere me, non enim veni vocare iustos . 3° «per superbiam» est probablement une mauvaise lecture de «Profecto supercilium». La méthode de Thomas, la syntaxe de la première phrase, l’ordre du lemme biblique invitent donc à restituer l’ordre des segments comme suit: [1] + [2bdc] + [2a]. [MM2019]
AB ¶Codd. : Li446 (82vb ) Ed1953 {MM2019}
76 vocare] vocari Ed1953
77 Mattheum] Matthei Ed1953
78 que] qui Ed1953
79 lucris mundi] inv. Ed1953
80 autem - assumptus penitens] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 3 
marg.| {CMT9d3.1} GLOSSA. − Cum de convivio peccatorum et de participatione respondisset eis81, de comestione eum aggrediuntur
Unde dicitur:
81 respondisset eis] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 9,14 
Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? AC
AC ¶Codd. : Li446 { Ed1953 } [MM2021]
marg.| {CMT9d3.2} HIERONYMUS. − [a] Superba interrogatio, et ieiunii reprehendenda iactantia. Nec poterant discipuli Ioannis non esse sub vitio, qui [c] iungebantur Phariseis, quos a Ioanne noverant condemnatos; [b] et calumniabantur eum quem sciebant magistri vocibus predicatum.ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 56.1308-57.1314: «Tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? [a] superba interrogatio et plena de supercilio Pharisaeorum. certe (ut aliud non dicamus) reprehendenda ieiunii iactantia. nec poterant discipuli iohannis non esse sub uitio qui [b] calumniabantur eum quem sciebant magistri uocibus praedicatum et [c] iungebantur Pharisaeis quos a iohanne nouerant condemnatos: generatio uiperarum quis ostendit uobis fugere ab ira uentura?». [FG2013]
marg.| {CMT9d3.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 82* {hom.31} − Quod autem dicunt, tale est esto tu ut medicus hec facis; sed cur discipuli tui dimittentes ieiunium, talibus mensis accedunt deinde incusationem ex comparatione augere volentes, primo seipsos ponunt, et deinde Phariseos. Ieiunabant illi quidem a lege discentes, sicut et Phariseus dixitapieiuno bis in sabbato; ipsi83 autem a Ioanne.
ap Lc. 18, 12.
82 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
83 ipsi] ipse Li446
marg.| {CMT9d3.4} RABANUS. − Ioannes enim vinum et siceram non bibit quod abstinentie meritum in eo auget, cui nulla est potentia nature. Dominus autem qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret, quos abstinentibus poterat facere iustiores ieiunat autem Christus, ne preceptum declinet; manducat autem cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.
marg.| {CMT9d3.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed cum Mattheus tantum discipulos Ioannis hoc dixisse perhibeat, verba que apud Marcum leguntur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est convivas de discipulis Ioannis et Phariseis quod Lucas evidentius expressit, qui alios de aliis dixisse narravit. Unde ergo Mattheus dicit: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis , nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt.aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 62, CSEL 43, p. 165.24-166.22: «Nisi quod iste putari potest addidisse Pharisaeos, quod simul cum discipulis iohannis hoc dixerint, cum mattheus tantum discipulos iohannis hoc dixisse perhibeat. sed uerba ipsa, quae illos dixisse aput marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est conuiuas qui aderant uenisse ad iesum, quia ieiunabant discipuli iohannis et Pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait ueniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: et erant discipuli iohannis et Pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, ueniunt illi quos hoc mouit et dicunt illi: cur discipuli iohannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? quod lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum: at illi, inquit, dixerunt ad eum: quare discipuli iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. unde ergo mattheus: tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus evangelistis insinuata est». [FG2013]
marg.| {CMT9d3.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 84* {hom.31} − Vel Lucas dicit, quod Pharisei hoc dixerunt; hic autem dicit, quod discipuli Ioannis quia Pharisei illos secum acceperunt ad dicendum quod postea in Herodianis fecerunt. Sed considerandum, quod quando pro extraneis, sicut pro publicanis, sermo erat, ut eorum turbatam mitiget animam, vehementius exprobrantes incursavit; ubi autem discipulos convitiabantur, cum mansuetudine respondet.
Unde sequitur:
84 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,15 
Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ?
marg.| Primo quidem seipsum medicum vocaverat, hic autem sponsum, in memoriam reducens verba Ioannis qui dixitar: « Qui habet sponsam sponsus est ».
ar Io. 3, 29.
marg.| {CMT9d3.7} HIERONYMUS. − Sponsus Christus est, sponsa autem Ecclesia. De hoc spirituali connubio apostoli sunt creati, qui lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptie, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt.as at
Et hoc est quod subditur:
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 57.1316-1324: «Ait illis iesus: numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. sponsus christus, sponsa Ecclesia est. de hoc sancto spiritali que conubio apostoli sunt creati qui lugere non possunt quamdiu sponsam in thalamo uident et sciunt sponsum esse cum sponsa. quando uero transierint nuptiae et passionis ac resurrectionis tempus aduenerit tunc sponsi filii ieiunabunt». [FG2013]
at ¶Nota : Cf. Nicolai , In Catena m auream, 1669, discussio 5, p. 32-35.
Venient autem dies quando auferetur ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt.
marg.| {CMT9d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 85* {hom.31} − Quod autem dicit, tale est gaudii est presens tempus et letitie; non ergo introducenda sunt tristia etenim ieiunium triste est non naturaliter, sed istis qui imbecillius adhuc dispositi sunt his enim qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; unde secundum opinionem illorum hoc dixit. Per hoc autem monstrat quod non gule erat quod fiebat, sed dispensationis cuiusdam.
85 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d3.9} HIERONYMUS. − Nonnulli autem putant idcirco post86* dies quadraginta passionis ieiunia debere committi, licet statim dies pentecostes et Spiritus sanctus veniens inducat nobis festivitatem. Ex huiusmodi occasione testimonii Montanus, Prisca et Maximilla, etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, quia ablato sponso, filii sponsi debeant ieiunare. Ecclesie autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali sagine ieiunio corporis preparemus.au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 57.1324-1331: «Ait illis iesus: numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. sponsus christus, sponsa Ecclesia est. de hoc sancto spiritali que conubio apostoli sunt creati qui lugere non possunt quamdiu sponsam in thalamo uident et sciunt sponsum esse cum sponsa. quando uero transierint nuptiae et passionis ac resurrectionis tempus aduenerit tunc sponsi filii ieiunabunt. nonnulli putant idcirco post dies quadraginta passionis ieiunia debere committi licet statim dies pentecostes et spiritus sanctus adueniens indicet nobis festiuitatem, et ex huius occasione testimonii montanus, prisca et maximilla etiam post pentecosten faciunt quadragesimam, quod ablato sponso filii sponsi debeant ieiunare. Ecclesiae autem consuetudo ad passionem domini et resurrectionem per humilitatem carnis uenit ut spiritali saginae ieiunio corporis praeparemur». [FG2013]
86 post] om. Ed1953
marg.| {CMT9d3.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 87* {hom.31} − Rursus autem a communibus exemplis confirmat hunc sermonem, cum subdit:
87 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,16 
Nemo autem mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit.
Quasi diceret nondum effecti sunt fortes mei discipuli, sed adhuc multa indigent condescensione nondum sunt per spiritum renovati. Sic autem dispositis non oportet gravedinem imponere preceptorum. Hoc autem dixit regulam dans suis discipulis, ut discipulos ex universo orbe terrarum cum mansuetudine suscipiant.
marg.| {CMT9d3.11} REMIGIUS. − Vestimentum igitur88* vetus discipulos suos89* vult intelligi quia nondum erant90 per omnia innovati. Pannum rudem, id est novum, appellat novam gratiam, id est evangelicam doctrinam, cuius quedam particula est ieiunium; et ideo non conveniebat ut seviora precepta ieiunii illis committerentur, ne forte austeritate ieiunii frangerentur, et fidem perderent quam habebant. Ideo subdit: Tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit .AD
AD ¶Codd. : Li446 { Ed1953 } [MM2021]
88 igitur] om. Ed1953
89 suos] om. Ed1953
90 erant] erat Li446
marg.| {CMT9d3.12} GLOSSA. − Quasi dicat ideo rudis pannus, id est novus, non debet poni in vestimento veteri, qui tollit sepe a vestimento plenitudinem eius, id est perfectionem; et tunc fit peior scissura. Grave enim onus rudi iniunctum, illud boni quod prius inerat, sepe destruit.
marg.| {CMT9d3.13} REMIGIUS. − Duabus autem similitudinibus positis, scilicet nuptiarum, et de panno rudi et de vestimento veteri, nunc tertiam addit similitudinem de utribus et de vino:
Numérotation du verset Mt. 9,17 
Neque mittunt vinum novum in utres veteres.
marg.| Utres veteres appellat suos discipulos, qui nondum perfecte erant innovati. vinum novum appellat plenitudinem spiritus sancti, et profunda celestium mysteriorum, que tunc discipuli ferre non poterant; sed post resurrectionem utres novi facti fuerunt, et vinum novum receperunt quando spiritus sanctus replevit corda eorum. Unde quidam dixeruntav: « Omnes isti musto pleni sunt ».
av Act. 2, 13.
marg.| {CMT9d3.14} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 91* {hom.31} − Hinc et nos causam docuit humilium verborum que continuo ad eos dicebat propter imbecillitatem ipsorum.AE
AE ¶Codd. : Li446 { Ed1953 } [MM2021]
91 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d3.15} HIERONYMUS. − Vel aliter. Per vestimentum vetus et utres veteres debemus intelligere scribas et Phariseos; particula vestimenti novi et vinum novum precepta evangelica sentienda que non possunt sustinere Iudei, ne maior scissura fiat. Tale quid et Galate facere cupiebant, ut cum evangelio legis precepta miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum. Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et Phariseis est infundendus, qui maiorum traditionibus depravati, sinceritatem preceptorum Christi non poterant custodire.aw
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 58.1349-1358: «Veteres debemus intellegere scribas et Pharisaeos. plagula uestimenti noui et uinum nouum praecepta evangelica sentienda quae non possunt sustinere iudaei ne maior scissura fiat. tale quid et galatae facere cupiebant ut cum evangelio legis praecepta miscerent et in utribus ueteribus mitterent uinum nouum. sed Apostolus ad eos loquitur: o insipientes galatae, quis uos fascinauit ueritati non oboedire? sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et Pharisaeis est infundendus, qui maiorum traditionibus deprauati sinceritatem praeceptorum christi non poterant custodire. alia est enim puritas uirginalis animae et nulla prioris uitii contagione pollutae et aliae sordes eius quae multorum libidini subiacuerit». [FG2013]
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. Summa theologiae, IIa IIae, q. 147 a. 4 ad 5 infra laud. CMT9d3.16 [MM2021]
marg.| {CMT9d3.16} GLOSSA. − Per hoc igitur 92* significat quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi quos oportebat gratie novitate perfundi.AF ax ay
ax ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<ex quo> <Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae, q. 147 a. 4 ad 5: « Ad quintum dicendum quod illud verbum domini [Lc. 5, 34] tripliciter potest exponi. […] Alio modo potest dici, secundum Hieronymum, quod dominus ibi loquitur de ieiunio veterum observantiarum. Unde per hoc significat dominus quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiae novitate perfundi ».
<Non hab.> Glossa ordinaria; LLT PL.
ay ¶Nota : Le réemploi de cette glose par la Secunda Secundae suggère qu’elle explicite un propos de Jérôme. Le verbe perfundendi et la succession des sentences de la Catena indiquent plutôt que la Somme fait référence à la sentence jéronimienne qui précède cette glose dans la Catena et commente Mt. 9, 16-17 ; cf. CMT9d3.15. La référence au commentaire de Bède sur Lc. 5, 34 (PL 92, 391) par l’édition léonine de la Somme n’est pas convaincante car elle ne s’appuie sur aucun parallèle littéral faute d’avoir relevé le parallèle avec la Catena. [MM2020]
AF ¶Codd. : Li446 Ed1953 [MM2021]
92 igitur] ergo Ed1953
marg.| {CMT9d3.17} AUGUSTINUS. In sermone de Quadragesima. − Vel aliter. Omnis qui recte ieiunat, aut animam suam in gemitu orationis et castigatione corporis humiliat, aut illecebras carnales spiritualis sapientie delectatione suspendit. De utroque autem ieiunii genere Dominus hic respondet nam de primo, quod habet anime humiliationem, dicit non possunt filii sponsi lugere; de illo quod epulum mentis, consequenter locutus est, dicens nemo mittit commissuram panni rudis. Deinde quia sponsus ablatus utique nobis est, lugendum est.et recte lugemus, si flagramus desiderio eius. Beati quibus licuit eum ante passionem tunc habere presentem, interrogare sicut vellent, audire sicut deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum eius, neque viderunt, quia in alia dispensatione sunt ordinati, per quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur; in nobis autem illud impletum est quod ipse dicitazvenient dies quando desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis. Quis ergo hic non lugebit quis non dicat facte sunt mihi lacrime mee panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie ubi est Deus tuusba? Merito ergo Apostolus cupiebat « dissolvi et esse cum Christo »bb.
az Lc. 17, 22.
ba Ps. 41, 4.
bb Cf. «Cupio dissolvi et esse cum Christo»: sententia ex Phil. 1, 23: «Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos», ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
marg.| {CMT9d3.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 93 − Quod ergo dixit Mattheus lugere, ubi Marcus et Lucas dicunt ieiunare, significat de tali ieiunio Dominum locutum quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum quod pertinet ad gaudium mentis in spiritualia suspense, et ob hoc alienate a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus significasse intelligatur; ostendens, quod circa corpus occupatis et ob hoc veterem sensum habentibus, hoc genus ieiunii non congruat.bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 63, CSEL 43, p. 167.11-21: «Quod autem dixit mattheus lugere, hoc Marcus et lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non tunc lugebunt. uerum illo uerbo significauit de tali ieiunio dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae adque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus dominus significasse intellegitur de panno nouo et uino nouo id ostendens, quod animalibus adque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc ueterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat». [FG2013]
93 consensu] concordia Li446
marg.| {CMT9d3.19} HILARIUS. 94* {cad.9} − Mystice vero quod95 presente sponso ieiunandi necessitatem discipulis non esse respondet, presentie sue gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se presente (id est in conspectu mentis Christum continens) indigebat; ablato autem se, ieiunaturos esse dicit; quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vite. In fide enim resurrectionis sacramentum panis celestis accipitur.
94 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
95 vero quod] inv. Li446
marg.| {CMT9d3.20} HIERONYMUS. − Vel cum propter peccata a nobis recesserit96, tunc indicendum est ieiunium, tunc luctus est recipiendus.AG bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 57.1332-1336: «Iuxta leges autem tropologiae sciendum quod quamdiu sponsus nobis cum est et in laetitia sumus nec ieiunare possumus nec lugere; cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et auolarit, tunc indicendum ieiunium est, tunc luctus recipiendus». [FG2013]*
AG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
96 recesserit] recessit Li446
marg.| {CMT9d3.21} HILARIUS. 97* {cad.9} − Ponit etiam exempla quibus ostendit, infirmatas vetustate peccatorum et animas et corpora nove gratie sacramenta non capere.AH
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
97 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT9d3.22} RABANUS. − Cum autem date sint diverse similitudines ad idem, differunt tamen veste98* enim qua foris tegimur, opera bona significat que foris agimus; vinum quo intus reficimur, fervor est fidei et caritatis quo intus reformamur.AI be
be ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 9, 17) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 36a marg.], ed. Gloss-e : «Distat inter novum vinum et vestimentum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera que foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. ‘Vinum’ fervor fidei , spei et caritatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur ». = Glossa ordinaria (Lc. 5, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 160a marg. « vinum novum »], ed. Gloss-e .
<cuius fons> Rabanus Maurus , In Mt., lib. 3, CCCM 174, p. 271.3 sqq.: «Cum uero utrumque ad significantiam uitae pertinet spiritalis, uestimentum profecto opera nostra bona quae foris agimus et quibus coram hominibus lucemus, insinuat; uino autem nouo feruor fidei spei et caritatis quo in conspectu nostri Conditoris in nouitate sensus nostri intus ipsi reformamur, exprimitur».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT9d3.22 (Rabanus), CLC5d7.17 (Beda) [MM2021]
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
98 veste] vestis Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 4 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 9, 18-19.23-26 // Lc. 8, 40-42 // Mc. 5, 21-24]
marg.| {CMT9d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 99* {hom.32} − Post sermones opus adiunxit, in quo amplius Pharisei obstruerentur eo quod qui advenit ad miraculum petendum, archisynagogus erat, et luctus magnus, quia puella unigenita erat, et duodecim annorum, quando incipit esse flos etatis.
Et ideo dicitur:
99 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,18 
Hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit.
marg.| {CMT9d4.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Dicunt autem hoc et Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. Eo enim loco hoc inserunt ubi [c] post expulsa demonia, et in porcos missa, [b] transfretando redit a regione Gerasenorum. [d] Et per hoc quod Marcus dicit, intelligendum est hoc factum esse postquam venit rursus trans fretum; sed quantum post, non apparet. Nisi autem fuisset aliquod intervallum, non esset quando fieret quod narrat Mattheus in convivio domus sue. Post hoc factum continuo sequitur de archisynagogi filia. Si enim loquente eo de panno novo , accessit princeps, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est; in narratione autem Marci patet locus ubi alia interponi potuerunt. Similiter autem et Lucas non renititur Mattheo quod enim adiunxit: Et ecce vir cui nomen erat Iairus , non continuo accipiendum est factum, sed post illud de convivio publicanorum, ut narrat Mattheus dicens hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus, scilicet Iairus archisynagogus, accessit et adorabat eum dicens Domine, filia mea modo defuncta est. [f] Considerandum est autem, ne repugnare videatur, [e] quod alii duo evangeliste morti iam proximam, non tamen mortuam eam dicant, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam enuntiarent et ob hoc non debere vexari magistrum. [g] Intelligendum est enim brevitatis causa Mattheum hoc potius dicere voluisse, rogatum Dominum esse ut faceret, quod ipsum fecisse manifestum est, ut scilicet et mortuam suscitare. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod potissimum est, voluntatem. Ita enim desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit Iairus; Mattheus autem quid voluerit atque cogitaverit. Sane si quisquam illorum duorum patrem ipsum commemorasset dixisse, ut non vexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba que posuit Mattheus. Nunc vero non legitur quod suis nuntiantibus ille consenserit. Hinc autem rem pernecessariam discimus nihil in cuiusque verbis debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quod ille voluerit cuius verba non dicit.bf
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 28, § 64, CSEL 43, p. 168.10-169.3: «[a] Dicunt hoc et alii duo, Marcus et lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. alibi enim hoc recordantur adque inserunt, id est eo loco, ubi [b] redit transfretando a regione gerasenorum [c] post expulsa adque in porcos dimissa demonia. nam hoc Marcus ita coniungit post illud aput gerasenos factum: et cum transcendisset, inquit, iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum, et erat circa mare. et uenit quidam de archisynagogis, nomine iahirus, et uidens eum procidit ad pedes eius, et cetera. [d] ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset iesus in naui rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. nisi enim fuisset interuallum, non esset quando fieret quod modo narrauit mattheus in conuiuio domus suae; tamquam de alio quippe narrauit more evangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno nouo et de uino nouo iesus dixerit, continuo subiecit: haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit. Ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum, dictorum que eius interpositum est. in narratione autem marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. similiter et lucas, cum post narratum aput gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur mattheo, qui post illas de panno et uino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo haec illo loquente. iste quippe, cum terminasset quod aput gerasenos factum narrauerat, hoc modo transit in aliud: factum est autem, inquit, cum redisset iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. et ecce uir, cui nomen iahirus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes iesu, et cetera».   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 28, § 66, CSEL 43, p. 170.15-172.7: «at uero cum mattheus archisynagogum non morituram uel morientem uel in extremo uitae positam filiam suam narrat domino nuntiasse, sed omnino defunctam, [e] illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo, ut dicant uenisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere uexari magistrum, tamquam sic ueniret, ut manum inponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, [f] considerandum est, ne repugnare uideatur, et [g] intellegendum breuitatis causa mattheum hoc potius dicere uoluisse rogatum esse dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; adtendit enim non uerba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, uoluntatem, et talia uerba posuit, qualis uoluntas erat. ita enim desperauerat, ut potius eam uellet reuiuescere, non credens uiuam posse inueniri quam morientem reliquerat. duo itaque posuerunt, quid dixerit iahirus, mattheus autem, quid uoluerit adque cogitauerit. utrumque ergo petitum est a domino, ut uel morientem saluam faceret uel mortuam suscitaret; sed cum instituisset mattheus totum breuiter dicere, hoc insinuauit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est uoluisse et christum fecisse. sane si illi duo uel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo uenientes dixerant, ut iam non conuexaretur iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi uerba, quae posuit mattheus. nunc uero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus, ne iam magister ueniret, non legitur, quod ille consenserit. ac per hoc et illud quod ei dominus ait: noli timere, crede tantum et salua erit, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmauit. talis quippe in illo fides erat, qualis et in illo qui ait: credo, domine: adiuua incredulitatem meam . Quae cum ita sint, per huiusmodi evangelistarum locutiones uarias, sed non contrarias rem plane utilissimam discimus et pernecessariam, nihil in cuiusque uerbis nos debere inspicere nisi uoluntatem, cui debent uerba seruire, nec mentiri quemquam, si aliis uerbis dixerit quid ille uoluerit cuius uerba non dicit, ne miseri aucupes uocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse ueritatem, cum utique non in uerbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus». [FG2013]
marg.| {CMT9d4.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 100* {hom.32} − Vel hoc quod princeps dixit de morte puelle est augere calamitatem. Etenim consuetudo est rogantibus extollere sermone propria mala, et amplius aliquid eo quod est dicere, ut magis attrahant eos quibus supplicant; unde subiungit sed veni, impone manum super eam, et vivet. vide autem eius crassitiem. Duo enim expetit a Christo et accedere ipsum, et manum imponere. Hoc etiam Syrus ille naaman a propheta expetebat. Etenim et visu indigent et sensibilibus rebus qui crassius dispositi erant.
100 in homiliario] scrips., om. Li446 , in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d4.4} REMIGIUS. − Miranda est autem pariter atque imitanda Domini humilitas et mansuetudo nam mox ut rogatus est, rogantem cepit sequi.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mt. 9,19 
Et surgens Iesus sequebatur eum.
marg.| Hic subditos et prelatos pariter instruxit subditus exemplum obedientie reliquit, prelatis vero instantiam et sollicitudinem docendi demonstravit ut quotiescumque audierint aliquem mortuum in anima statim adesse studeant.
Et cum eo ibant discipuli eius.
marg.| {CMT9d4.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 101* {hom.32} − Et Marcus quidem et Lucas dicunt, quoniam tres accepit discipulos, scilicet petrum, Iacobum et Ioannem Mattheum autem non assumpsit, ampliorem ei concupiscentiam immittens, et quia imperfectius adhuc dispositus erat; propter hoc enim illos honorat, ut alii similes illis efficiantur. Sufficiebat enim interim Mattheo videre ea que facta sunt circa sanguinis fluxum patientem, de qua subditur:
101 homiliario] scrips., om. Li446 , Matthaeum Ed1953
[Parall. bibl.: Mt. 9, 20-22 // Lc. 8, 40-42 // // Mc. 5, 21-24]
Numérotation du verset Mt. 9,20 
Et ecce mulier que sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
marg.| {CMT9d4.6} HIERONYMUS. − Hec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad Dominum quia iuxta legem urbibus excludebatur; sed in itinere ambulante Domino; ut dum pergit ad aliam, alia curaretur.bg
bg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 59.1377-1380: «Ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam uestimenti eius. in evangelio secundum lucam scribitur quod principis filia duodecim annos haberet aetatis. nota ergo quod eo tempore haec mulier, id est gentium populus, coeperit aegrotare quo gens crediderit iudaeorum. nisi enim ex comparatione uirtutum uitium non ostenditur. haec autem mulier sanguine fluens non in domo, non in urbe accedit ad dominum, quia iuxta legem urbibus excludebatur, sed in itinere ambulante domino ut dum pergit ad aliam alia curaretur. unde dicunt et apostoli: uobis quidem oportebat praedicari uerbum, sed quoniam uos indignos iudicastis salute, transgredimur ad gentes». [FG2013]
marg.| {CMT9d4.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 102* {hom.32} − Ideo autem non libera propalatione ad Christum venit, quia verecundabatur propter passionem, immundam se existimans etenim apud legem multa immunditia estimabatur esse hec passio; propter hoc latet et occultatur.
102 homiliario] scrips., om. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d4.8} REMIGIUS. − In quo laudanda est eius humilitas; quia non ad faciem accessit, sed retro, et indignam se iudicavit pedes Domini tangere; et non plenitudinem vestimenti tetigit, sed tantummodo fimbriam habuit enim Dominus fimbriam iuxta legis preceptum. Pharisei etiam fimbrias habebant, quas magnificabant, in quibus etiam spinas appendebant. Sed fimbrie Domini non habebant vulnerare, sed potius sanare.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 9,21 
Dicebat enim intra se quia si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.
marg.| In quo fides eius admiranda est, quia desperans de salute medicorum in quos sua erogaverat, ut Marcus dicit, intellexit celestem adesse medicum, et in eo totam suam intentionem collocavit, et ideo salvari promeruit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 9,22 
At Iesus conversus et videns eam, dixit confide, filia fides tua te salvam fecit.
marg.| {CMT9d4.9} RABANUS. − Quid est quod eam confidere iussit, que si fidem non haberet, salutem ab eo non quereret sed robur et perseverantiam fidei ab ea expostulavit, ut ad certam et veram perveniat salutem.
marg.| {CMT9d4.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 103* {hom.32} − Vel quia formidolosa erat hec mulier, propter hoc ait confide . Et filiam eam vocat, quia fides eam filiam fecerat.AJ
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
103 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d4.11} HIERONYMUS. − Non autem dixit quia fides tua te salvam factura est; sed salvam fecit. In eo enim quod credidisti, iam salva facta es.AK bh
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1390-1392: «Confide, filia, fides tua te saluam fecit. ideo filia quia fides tua te saluam fecit. nec dixit: fides tua te saluam factura est, sed saluam fecit; in eo enim quod credidisti iam salua facta es». [FG2013] ut laud.:
<Paral. Thomae de Aquino> CMC5d2.10 ( Beda) [MM2019]
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT9d4.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 104* {hom.32} − Nondum tamen perfectam de Christo opinionem habebat, quia nequaquam estimasset eum latere; sed Christus non dimisit eam latere, non quasi gloriam concupiscens, sed multorum causa. Primo enim solvit timorem mulieris, ne a conscientia pungatur, quasi donum furatura; secundo eam emendat de hoc quod estimat se latere; tertio omnibus fidem eius ostendit, ut eam emulentur; quarto dedit in hoc signum, quod monstravit se nosse omnia, non minus eo quod fontem sanguinis siccavit.
De quo sequitur:
104 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et salva facta est mulier ex illa hora.
marg.| {CMT9d4.13} GLOSSA. − Intelligendum est ex illa hora ex qua tetigit fimbriam; non ex illa hora ex qua Iesus conversus est ad eam. Iam enim salva facta erat ut alii evangeliste manifeste ostendunt et ex verbis Domini perpendi potest.AL bi
bi ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 9, PL 162, 1334B: «At Jesus conversus, etc. Quod autem ait, et salva [1334B] facta est ex illa hora, ex qua Jesus conversus est ad eam, intelligendum est ex ea hora, ex qua vestimentum tetigit, non ex illa hora ex qua Jesus conversus est. Cum enim Jesus convertit se ad illam, jam salva facta erat, quod et alii evangelistae manifeste ostendunt, et ex verbis Jesu potest perpendi, ubi ait: Fides tua te salvam fecit, non dicit, te salvam faciat, sed te salvam fecit».
<Non hab.> Augustinus, in op. cit., nec Glossa ordinaria. [FG2017]* Languorem vocat diuturnam infirmitatem, et omnem infirmitatem, leves morbos. [MM2020]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT9d4.14} HILARIUS. 105* {cad.3} − In quo magna virtutis dominice admiratio est; cum potestas intra corpus manens, rebus caducis efficientiam adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet non enim comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Assumptio namque corporis non naturam virtutis inclusit, sed ad redemptionem nostram fragilitatem corporis virtus assumpsit. Mystice autem princeps hic lex esse intelligitur, que Dominum orat ut plebi, quam ipsa Christo, eius adventus exspectatione predicata, nutrierat, vitam mortue reddat.
105 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT9d4.15} RABANUS. {suder Ecce drinceds unus accessit} − Vel archisynagogus signat Moysen, et dicitur iairus, id est illuminans, sive illuminaturus, quia accepit verba vite dare nobis, et per hoc cunctos illuminat ipse a spiritu sancto illuminatus. Filia igitur archisynagogi, id est ipsa synagoga, velut duo decimo etatis anno, id est tempore pubertatis, postquam spiritualem sobolem Deo generare debebat, errorum languore consternata est. ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia ex gentibus congregata, que interiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide percepit sanitatem. Notandum autem, quod dum archisynagogi filia sit duodennis, et mulier hec ab annis duodecim sanguine fluxit, eo tempore quo hec nata est, illa cepit infirmari una enim pene seculi etate et synagoga ex patriarchis cepit nasci, et gentium exterarum natio idololatrie sanie fedari. Nam fluxus sanguinis bifariam potest intelligi hoc est super idololatrie pollutione, et super his que carnis et sanguinis delectatione geruntur et sic quamdiu synagoga viguit, laboravit Ecclesia; sed illorum delicto salus gentibus facta est.accedit autem et tangit Dominum Ecclesia, cum ei per fidem appropinquat.
marg.| {CMT9d4.16} GLOSSA. − Credidit, dixit, tetigit, quia his tribus fide, verbo et opere omnis salus acquiritur.AM
AM ¶Codd. : Li446 ( 85va ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d4.17} RABANUS. {suder Et ecce mulier} − Accedit autem retro, sive iuxta hoc quod ipse aitbjsi quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia presentem Dominum in carne non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad agnitionis eius gratiam pervenit. Unde et fimbriam vestimenti tangit; quia cum Christum in carne gentilis populus non vidisset, verba incarnationis recepit. vestimentum enim Christi dicitur mysterium incarnationis eius, quo divinitas induta est; fimbrie vestimenti, verba de incarnatione eius dependentia. Non autem vestem, sed fimbriam tangit; quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui extremam partem verbi fide tangit. Non autem in urbe, sed in itinere pergente Domino sanatur; unde apostolibkquia indignos vos iudicatis vita eterna, ecce convertimur ad gentes. Gentilitas autem ex hora dominici adventus cepit habere salutem.
bj Io. 12, 26.
bk Act. 13, 46.
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 5 
marg.| {CMT9d5.1} GLOSSA<TOR>. − Post mulieris hemorrhoisse curationem, sequitur de mortue suscitatione 106 cum dicitur:AN bl
bl ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> LLT, PL [MM2019]
106 suscitatione] curatione Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476
Numérotation du verset Mt. 9,23 
Et cum venisset Iesus in domum principis107
107 Et cum... principis] om. Md214 , + etc. Ed1493 Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1775 Ed1953
marg.| {CMT9d5.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 108* − [b] Considerandum est autem 109 quod propter hoc tardius vadit et plura loquitur mulieri [a] curate110 ut permittat mori puellam, et sic manifesta111 fiat resurrectionis demonstratio. [c] Et similiter in Lazaro usque ad tertiam112 diem mansit.
[d] Sequitur:
108 homiliario] scrips., omel’ Li446 , omelia. Ed1475, Matthaeum Ed1953
109 est autem] inv. T46
110 curate] civitate cacogr. Md214
111 manifesta] manifeste Arag2
112 in Lazaro... tertiam] de Lazaro usque ad tertium Ed1611, de Lazaro qui usque ad tertium Ed1657 | usque ad] usque in Md214
Et cum113 vidisset tibicines et turbam tumultuantem
113 cum] om. Clementina
marg.| quod est mortis demonstratio.AO bm
bm ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 31 (Mt. 9), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 112rb -112vb: «[a] Etenim mortem ex studio expectavit advenire {puelle} et tunc accedere ut manifesta fiat resurrectionis demonstratio. [b] Propter hoc et tardius vadit et loquitur mulieri plura ut concedat deficere illam et advenire eos qui hec annuntiarent et dicerent ne vexes doctorem. Hoc igitur et Lucas enigmatice insinuans significabat [...] Volebat enim credi mortem ut non suspecta fieret resurrectio. [c] Et hoc ubique facit. Ita et in Lazaro et unam et secundam et terciam diem mansit. [...] [d] Ut et ipsa et tibie et cymbala et alia universa demonstratio fiant mortis».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom.31 (32) § 2, PG 57, 372.10-23; 373.31-33 : «[a] Καὶ γὰρ τὸν θάνατον ἐπίτηδες ἔμενεν ἐπελθεῖν, καὶ τότε παραγενέσθαι, ὥστε σαφῆ γενέσθαι τῆς ἀναστάσεως τὴν ἀπόδειξιν. [b] ∆ιὰ τοῦτο καὶ σχολαιότερον βαδίζει, καὶ διαλέγεται τῇ γυναικὶ πλείονα, ἵνα συγχωρήσῃ τελευτῆσαι ἐκείνην, καὶ παραγενέσθαι τοὺς ταῦτα ἀπαγγέλλοντας καὶ λέγοντας· Μὴ σκύλλε τὸν ∆ιδάσκαλον. Τοῦτο γοῦν καὶ ὁ εὐαγγελιστὴς αἰνιττόμενος ἐπισημαίνεται λέγων, ὅτι Ἔτι λαλοῦντος αὐτοῦ, ἦλθον οἱ ἀπὸ τῆς οἰκίας λέγοντες· Τέθνηκεν ἡ θυγάτηρ σου, μὴ σκύλλε τὸν ∆ιδάσκαλον. Ἐβούλετο γὰρ πιστευθῆναι τὸν θάνατον, ἵνα μὴ ὑποπτευθῇ ἡ ἀνάστασις. [c] Καὶ τοῦτο πανταχοῦ ποιεῖ. Οὕτω καὶ ἐπὶ τοῦ Λαζάρου, καὶ μίαν καὶ δευτέραν καὶ τρίτην ἡμέραν ἔμεινε. [d] Ἀλλ' ὅμως κατεγέλων αὐτοῦ· αὐτὸς δὲ οὐκ ἠγανάκτησεν ἀπιστούμενος ἐφ' οἷς μικρὸν ὕστερον ἔμελλε θαυματουργεῖν· οὐδὲ ἐπετίμησε τῷ γέλωτι, ἵνα καὶ αὐτὸς, καὶ οἱ αὐλοὶ, καὶ τὰ κύμβαλα, καὶ τὰ ἄλλα πάντα ἀπόδειξις γένηται τοῦ θανάτου». [MM2019]
marg.| {CMT9d5.3} AMBROSIUS. Super Lucam. 114 − More115 enim veteri tibicines ad excitandos116 luctus in mortuis117 ferebantur adhiberi118.AP bn
bn ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 6, § 62, CCSL 14, p. 195.625-196.627: «Denique dicente Domino:   non est mortua puella sed dormit, deridebant inquit   eum . Quicumque enim non credit inridet. Fleant igitur mortuos suos qui putant mortuos, ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est. Nec illud abhorret Matthaei, quod ait tubicines fuisse in domo principis et turbam tumultuantem, uel quia more ueteri tubicines ad incendendos excitandos que luctus ferebantur adhiberi uel quia per legis et litterae cantilenam exsultationem synagoga non poterat capere spiritalem». [FG2013]
114 Ambrosius super Lucam] amor. cacogr. As115
115 More] Mori Ed1475
116 excitandos] –tando cacogr. Li446
117 mortuis] mortuos Arag2
118 ferebantur adhiberi] ferebantur T46, solebant adhiberi Ed1657
marg.| {CMT9d5.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 119* − Sed Christus tibias universas proiecit. Parentes autem puelle introduxit ne posset dici quod aliter curavit sed et120 ante resuscitationem121* puelle sermone spem 122 erigit.AQ bo
Unde sequitur:
bo ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 31 (Mt. 9), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 112va = Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 124va : «Quid igitur Christus tibias quidem universas proiecit. Eos autem qui genuerunt introduxit ut non fieret [+ {possibile} Vgr383] dicere quoniam aliter [alter Vgr383] curavit sed et ante resurrectionem [+ {puelle} Vgr383] erigit sermone dicens non mortua est puella sed dormit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom.31 (32) § 2, PG 57, 373.13-17 : «Τί οὖν ὁ Χριστός; Τοὺς μὲν ἄλλους ἅπαντας ἐξέβαλε, τοὺς δὲ γεγεννηκότας εἰσήγαγεν, ὥστε μὴ ἐγγενέσθαι εἰπεῖν, ὅτι ἄλλως ἐθεράπευσε· καὶ πρὸ τῆς ἀναστάσεως δὲ ἐγείρει τῷ λόγῳ, λέγων· Οὐ τέθνηκε τὸ κοράσιον, ἀλλὰ καθεύδει». [MM2019]
119 in homiliario] scrips., in omel’ Li446 , om. Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1745 , Matthaeum Ed1953
120 et] etiam T46
121 resuscitationem] resurectionem Md214 , suscitationem Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1570 Ed1745 Ed1953
122 sermone spem] sermonem spe Md214, sermone spiritus Ed1470 Ed1474
Numérotation du verset Mt. 9,24 
Dicebat: Recedite, non est123* mortua puella sed dormit.
123 est] + enim Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1745 Ed1953
marg.| {CMT9d5.5} RABANUS. − Quasi dicat124: vobis mortua est; Deo autem125 qui suscitare126 potest dormit127 tam in anima quam in corpore.AR bp
bp ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 9, 24) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 36b marg.], ed. Gloss-e : «Non est enim mortua. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest dormit, tam in anima quam in corpore».
<cuius fons> Cf. Hieronymus (  pseudo Chrysostomus) , Tractatus in Marci evangelium, sermo 3, lin. 47 sqq., CCSL 78: «puella, quae uobis mortua est, mihi uiuit: uobis mortua, mihi dormit. et quod dormit, suscitari potest. et inridebant eum. non enim credebant ab iesu posse suscitari filiam archisynagogi. ipse uero abiectis omnibus adsumpsit patrem et matrem puellae».
<Paral. Thomae de Aquino> CMC 5 § 3 : Hieronymus
<Non hab.> Rabanus Maurus; LLT; PL; Gloss-e. [MM2019]
124 dicat] d. As115 Li446 Ed1493 Ed1611, diceret Ed1470 Ed1475 Ed1476 Ed1657
125 Deo autem] sed Deo T46
126 suscitare] + eam T46
127 dormit] vivit Arag2 Ed1470 Ed1475 Ed1474 Ed1476 Ed1570
marg.| {CMT9d5.6} CHRYSOSTOMUS. 128* − Per hoc autem et tumultum mentis removit eorum qui aderant et ostendit quoniam facile est ei129 mortuos suscitare. Quod utique et130* in Lazaro fecit dicensbq: « Lazarus amicus noster dormit ». Et simul docuit non formidari mortem131* quia enim et ipse erat moriturus132, in133 aliorum corporibus instruxit discipulos confidere et viriliter ferre mortem. Etenim eo accedente, iam134 mors somnus135 erat. Hoc autem Domino dicente, deridebatur136*.AS br
Unde sequitur:
bq Io. 11, 11.
br ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 31 (Mt. 9), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 112va = Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 124va : «Ita utique et hic tumultum proicit mentis eorum qui aderant simul et ostendens quoniam facile est ei mortuos erigere. Quod utique et in Lazaro fecit dicens: “Lazarus amicus noster dormit [dormivit F ]”. Et simul erudiens docuit [om. F] non formidare mortem. Non enim esse mortem eam sed somnium iam factum esse. Quia enim et ipse erat moriturus in aliorum corporibus instruit discipulos confidere et humiliter ferre obitum. Etenim eo accedente iam somnus mors erat sed tamen deridebant eum».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom.31 (32) § 2, PG 57, 373.13-17 : «Καὶ πολλαχοῦ δὲ τοῦτο ποιεῖ. Ὥσπερ οὖν καὶ ἐπὶ τῆς θαλάττης ἐπιτιμᾷ τοῖς μαθηταῖς πρῶτον· οὕτω δὴ καὶ ἐνταῦθα τὸν θόρυβον ἐκβάλλει τῆς διανοίας τῶν παρόντων, ὁμοῦ καὶ δεικνὺς ὅτι εὔκολον αὐτῷ τοὺς τεθνηκότας ἐγεῖραι (ὃ δὴ καὶ ἐπὶ τοῦ Λαζάρου πεποίηκε, λέγων· Λάζαρος ὁ φίλος ἡμῶν κεκοίμηται), καὶ ἅμα παιδεύων μὴ δεδιέναι τὸν θάνατον· οὐ γὰρ εἶναι θάνατον αὐτὸν, ἀλλ' ὕπνον λοιπὸν γεγενῆσθαι. Ἐπειδὴ γὰρ καὶ αὐτὸς ἔμελλεν ἀποθνήσκειν, ἐν τοῖς ἑτέρων σώμασι προπαρασκευάζει τοὺς μαθητὰς θαῤῥεῖν, καὶ πράως φέρειν τὴν τελευτήν. Καὶ γὰρ αὐτοῦ παραγενομένου λοιπὸν ὕπνος ὁ θάνατος ἦν. Ἀλλ' ὅμως κατεγέλων αὐτοῦ». [MM2019]
128 Chrysostomus] + in omel’ Li446, lac. Md214, + in Matthaeum Ed1953
129 ei] enim T46
130 et] om. Arag2 Md214 Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1686 Ed1745 Ed1953
131 non formidari mortem] om. Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476 , formidari mortem Md214 , n. formidare mortem Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1686 Ed1745 Ed1953
132 moriturus] mortuus Arag2, moriturum cacogr. Md214
133 in] et praem. Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1686
134 iam] om. Md214
135 somnus] somno Md214
136 deridebatur] om. Ed1657 Ed1686 , deridebant Ed1745 Ed1953
Et137 deridebant eum.
137 Unde sequitur Et] om. Ed1657 Ed1686
marg.| {CMT9d5.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 138* − Nonautem increpavit derisionem ut et ipsa derisio et tibie et alia universa demonstratio fiant mortis. Quia enim multoties, postquam facta sunt miracula, non credunt homines, antea eos convincit propriis responsionibus139. Quod et140 in Lazaro fecit cum dixit: « Ubi posuistis eum ? » Ut qui141 dixeruntbs« Veni et vide » et quoniam “fetet142, quatriduanus143 enim est », non amplius possint 144 non credere quoniam mortuum suscitavit.AT bt
bs Io. 11, 34.39
bt ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 31 (Mt. 9), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 112vb = Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 124vb : «Ipse autem non molestatus est, non creditus in his in quibus parum postea erat miracula facturus neque increpavit derisionem, ut et ipsa et tibie et cymbala et alia universa demonstratio fiant mortis. Quia enim multotiens postquam facta sunt miracula non creduntur omnes antea eos assumit propriis responsionibus. Quod utique et in Lazaro factum est et in Moyse. [...] Et in Lazaro ait: Ubi posuistis eum? ut qui dixerunt veni et vide et quoniam fetet quatriduanus enim est non amplius non credere habeant quoniam mortuum ressuscitavit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom.31 (32) § 2-3, PG 57, 373.31-43 : «Ἀλλ' ὅμως κατεγέλων αὐτοῦ· αὐτὸς δὲ οὐκ ἠγανάκτησεν ἀπιστούμενος ἐφ' οἷς μικρὸν ὕστερον ἔμελλε θαυματουργεῖν· οὐδὲ ἐπετίμησε τῷ γέλωτι, ἵνα καὶ αὐτὸς, καὶ οἱ αὐλοὶ, καὶ τὰ κύμβαλα, καὶ τὰ ἄλλα πάντα ἀπόδειξις γένηται τοῦ θανάτου. γʹ. Ἐπειδὴ γὰρ ὡς τὰ πολλὰ μετὰ τὸ γενέσθαι τὰ θαύματα ἀπιστοῦσιν ἄνθρωποι, προκαταλαμβάνει ταῖς οἰκείαις ἀποκρίσεσιν αὐτούς· ὃ δὴ καὶ ἐπὶ τοῦ Λαζάρου γέγονε, καὶ ἐπὶ τοῦ Μωϋσέως. Καὶ γὰρ Μωϋσῇ φησι· Τί τοῦτο τὸ ἐν τῇ χειρί σου; ἵν' ὅταν ἴδῃ ὄφιν γεγενημένον, μὴ ἐπιλάθηται ὅτι ῥάβδος ἦν πρὸ τούτου, ἀλλὰ τῆς οἰκείας ἀναμνησθεὶς φωνῆς ἐκπλαγῇ τὸ γινόμενον. Καὶ ἐπὶ τοῦ Λαζάρου φησί· Ποῦ τεθείκατε αὐτόν; ἵνα οἱ εἰπόντες, Ἔρχου καὶ ἴδε, καὶ ὅτι Ὄζει, τεταρταῖος γάρ ἐστι, μηκέτι ἀπιστεῖν ἔχωσιν, ὅτι νεκρὸν ἀνέστησεν.». [MM2019]
138 Chrysostomus in homiliario] om. Ed1657 Ed1686 Ed1953
139 responsionibus] sermonibus T46, rationibus Arag2 Ed1470 Ed1474
140 et] etiam T46, om. Ed1493
141 qui] quoniam cacogr. Md214
142 fetet] + et Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1476
143 quatriduanus] quadriduanus Li446
144 possint] possunt Md214 Arag2, possit Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1686
marg.| {CMT9d5.8} HIERONYMUS. 145 − Non autem erant digni ut viderent mysterium resurgentis qui146 resuscitantem indignis contumeliis irridebant.AU bu
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1402-1406: «Et cum eiecta esset turba intrauit et tenuit manum eius. non enim erant digni ut uiderent mysterium resurgentis qui resuscitantem indignis contumeliis deridebant». [FG2013]
AU ¶Codd. : Arag2 As115 Li446 ( 85vb ) T46 (61va) Md214 (66va) Ed1470 Ed1474 Ed1476 Ed1493 Ed1611 Ed1637 Ed1657 (112b) Ed1686 Ed1745 Ed1953 {MM2019}
145 Hieronymus] om. Md214, Ylarius T46*, Chrysostomus Arag2 Ed1476
146 qui] que Arag2
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 9,25 
Et, cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius et surrexit147 puella.
147 surrexit] resurrexit Md214
marg.| {CMT9d5.9} CHRYSOSTOMUS. 148* − Non quidem aliam superinducens animam, eam suscitavit 149, sed eam que exierat reinducens150 et velut ex somno erigens, ut antea151* viam faciat152 per visum fidei resurrectionis. Et non solum puellam resuscitat153, sed et154 ei cibum155* iubet dari, ut alii evangeliste dicunt, ut non videatur phantasma esse quod factum est.AV bv
Sequitur:
bv ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 31 (Mt. 9), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 112vb = Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 124vb : «Non aliam superinducens animam sed eam que exivit reinducens [om. F] et velut ex somno erigens ut antea viam faciat per visum fidei resurrectionis. [...] Et non resuscitat solum, sed et [om. F] cibum iubet dari, ut non videatur fantasma esse quod factum est».*
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom.31 (32) § 3, PG 57, 373.45-54 : «Ἰδὼν τοίνυν τὰ κύμβαλα καὶ τοὺς ὄχλους, ἐξήγαγεν ἅπαντας, καὶ παρόντων τῶν γονέων θαυματουργεῖ, οὐχ ἑτέραν ἐπεισάγων ψυχὴν, ἀλλ' αὐτὴν τὴν ἐξελθοῦσαν ἐπανάγων, καὶ ὥσπερ ἐξ ὕπνου διεγείρων. Κατέχει δὲ τῆς χειρὸς, πληροφορῶν τοὺς ὁρῶντας, ὥστε προοδοποιῆσαι διὰ τῆς ὄψεως τῇ πίστει τῆς ἀναστάσεως. Ὁ μὲν γὰρ πατὴρ ἔλεγεν, Ἐπίθες τὴν χεῖρα· αὐτὸς δέ τι πλέον ποιεῖ· οὐ γὰρ ἐπιτίθησιν, ἀλλὰ καὶ κατασχὼν ἀνίστησι, δεικνὺς ὅτι πάντα αὐτῷ ἕτοιμα. Καὶ οὐκ ἀνίστησι μόνον, ἀλλὰ καὶ τροφὴν κελεύει δοῦναι, ἵνα μὴ δόξῃ φάντασμα εἶναι τὸ γεγενημένον.». [MM2019]
148 Chrysostomus Arag2 As115 Md214 T46 Ed1470 Ed1474 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1745 ] Ieronymus Li446, + in Matthaeum Ed1953
149 eam suscitavit] eam suscitanti Ed1611 Ed1637 , om. Ed1657* (Nicolai , In Catenam auream , 1669 , discussio 11 , p. 64 errorem typographi agnoscit) Ed1686 Ed1854 (t. 2 , p. 33)
150 reinducens] reducens Md214
151 antea Li446 Ed1657 ] ante eam T46 , ante Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1953
152 faciat] faciant Li446
153 resuscitat] resuscitavit Ed1570
154 et] om. T46
155 ei cibum] inv. Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1570 Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1686 Ed1745 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,26 
Et exiit fama hec in universam terram156*
156 terram] + illam Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1570 Ed1611 Ed1637 Ed1657 Ed1687 Ed1745 Ed1953
marg.| {CMT9d5.10} GLOSSA<TOR>. − Quod ad magnitudinem et novitatem 157 miraculi pertinet et 158 ad manifestam veritatem ipsius ne confictum putetur.AW bw bx
bw ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Augustinus Hipponensis, De ciuitate Dei, lib. 18, c. 47, CCSL 48, lin. 36 sqq. 36: «Sed quaecumque aliorum prophetiae de dei per iesum christum gratia proferuntur, possunt putari a christianis esse confictae».   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, par. 21, p. 463.14 sqq.: «Quae credunt, nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis libris inueniunt christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant christum» et passim.
bx ¶Nota : L’expression confictum putetur intervient plusieurs fois dans les textes d’Augustin concernant la crédibilité des prophéties.
<Non hab.> Gloss-e, LLT. [MM2019]
157 nov. – et – magn.] inv. Md214
158 et] om. Md214
marg.| {CMT9d5.11} HILARIUS. − Mystice autem Dominus domum principis, scilicet159 synagogam, ingreditur160, cui in canticis legis hymnus luctuum161* personabat.AX by
by ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 9 § 8, SChr 254, p. 212. 1sqq.: «Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam uidelicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat, et irridetur a plurimis». [MM2019]
159 scilicet] id est Md214
160 scilicet syn. – ingreditur] inv. Ed1657
161 luctuum] luctum Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT9d5.12} HIERONYMUS. − [1] Usque enim hodie iacet in domo principis162 mortua, et qui videntur magistri tibicines sunt, carmen lugubre canentes. Turba quoque Iudeorum non est turba credentium sed tumultuantium. [2] Sed « cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel163 salvus fiet ».AY bz
bz ¶Fons : [1] Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1394-1398: «Et cum uenisset iesus in domum principis et uidisset tibicines et turbam tumultuantem. usque hodie puella iacet in domo principis mortua et qui uidentur magistri tibicines sunt carmen lugubre cantantes. turba quoque iudaeorum non est turba credentium, sed turba tumultuantium. non est mortua puella sed dormit, quia Deo uiuunt omnia». [FG2013]* [2] Rm. 11, 25 (Vetus latina), ut laud.   Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 70.1369-1370 =   Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 30.23-30, etc. Cf. Rm. 11, 25 (Clementina): «Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret»
<Paral. Thomae de Aquino> CMC5,21-34 § 2.14 .
<Non hab.> Gloss-e. [MM2019]
162 principis] + et Md214, + puella Ed1611 Ed1657 Ed1686
163 Israel] om. Li446
marg.| {CMT9d5.13} HILARIUS. 164* − Ut autem rarus ex lege credentium electionis numerus possit165* intelligi, turba omnis expulsa est quam utique salvari166 Dominus optasset sed irridendo dicta, gestaque eius, resurrectionis non fuit digna consortio.AZ ca
ca ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 9 § 8, SChr 254, p. 212.7 sqq.: «Atque ut rarus hic esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset , turba omnis expulsa est; quam utique saluari Dominus optasset, sed irridendo dicta gesta que eius resurrectionis non fuit digna consortio». [MM2019]
164 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
165 possit As115 Li446 Md214 T46] posset Arag2 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1745 Ed1953
166 salvari] salutari T46
marg.| {CMT9d5.14} HIERONYMUS. − Tenuit autem manum eius et surrexit167 puella quia nisi prius mundate fuerint manus Iudeorum, que sanguine plene sunt, synagoga eorum mortua non consurget168.BA cb
cb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1404-1406: «Et tenuit manum eius, et surrexit puella. nisi prius mundatae fuerint manus iudaeorum quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurgit». [FG2013]
167 surrexit] resurrexit Md214 Ed1570
168 mortua non consurget] mortui non surget cacogr. Md214
marg.| {CMT9d5.15} HILARIUS. 169* − Exeunte autem fama in universam terram illam , electionis salus, donum Christi170 atque opera predicantur.BB cc
cc ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 9 § 8, SChr 254, p. 212.11 sqq.: «Et exeunte fama in uniuersam terram, illam post electionis salutem donum Christi atque opera praedicantur». [MM2019]
169 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
170 salus - donum Christi] inv. Arag2
marg.| {CMT9d5.16} RABANUS. {suder Exiit fama eius in universam terram illam} − Moraliter autem puella in171 domo mortua, est anima mortua in cogitatione. Dicit autem quod puella dormit quia qui peccant172 in presenti, adhuc per penitentiam resuscitari possunt. Tibicines sunt173 adulatores qui fovent mortuam.BC cd
cd <Non hab.> Rabanus in Mt., PL; LLT [MM2019]
171 puella in] puellam Md214
172 peccant] peccatum Md214
173 sunt] autem T46
marg.| {CMT9d5.17} GREGORIUS. Octavo decimo Moralium. 174* − Foras autem turba eicitur, ut puella suscitetur, quia nisi prius a secretioribus cordis expellatur secularium multitudo curarum, anima que intrinsecus iacet mortua, non resurgit175.BD ce cf
ce ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 18, § 43, CCSL 143, lin. 42 sqq.: «Foras ergo turba eicitur ut puella suscitetur; quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua non resurgit». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 21, PL 73, 1185.
<Paral. Thomae de Aquino> CMC5,35-43 § 3.14 : Beda [a]
cf ¶Nota : Cette sentence grégorienne se retrouve à l’identique dans les commentaires parallèles de Sedulius Scotus, Bède, Raban et chez Pierre Damien ( Epp. Kaiserzeit 4,2, Epist. 49, p. 73, lin. 15 ) [MM2019]
174 Octavo decimo Moralium] om. Arag2 Ed1470, XVIII° Mor. Li446 , XVIII ° T46, XVII Moral. Ed1569 Ed1611 Ed1657 , X Mor. Md214, Moralium Ed1953
175 resurgit Ed1569 etc.] resurget Ed1611 Ed1657
marg.| {CMT9d5.18} RABANUS. 176 − In domo autem puella177 paucis arbitris surgit, iuvenis extra portam, et Lazarus coram multis quia “publica noxa publico eget178 remedio”, levis leviori, et secreta potest179 deleri penitentia.BE cg
cg ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 9, 25) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 37a marg.], ed. Gloss-e : «Pro quo sunt devote sorores, id est sollicite cogitationes, puella iam in domo paucis arbitris surgit, et eis ut nemini manifestent precipitur. Iuvenis extra portam multa turba comitante Lazarus quoque coram multis, quia publica noxa publico eget, remedio, levis leviori et secreta potest deleri penitentia». Cf. Decretum Gratiani, 2, 33, 3, de paenitentia, dist. 1, canon 87, dictum post, Friedberg, p. 1186: «Et publica noxa (ut Augustinus testatur) publico eget remedio».
<Paral. Thomae de Aquino> [g]: CMC5,35-43 § 3.14 (Beda).
<Non hab.> Rabanus; LLT. [MM2019]
176 Rabanus] om. Ed1611
177 puella] puelle Md214
178 eget] indiget Md214
179 potest] post cacogr. T46
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 6 
marg.| {CMT9d6.1} HIERONYMUS. − [d] Priori signo de principis filia et morbosa muliere, consequenter signum de duobus cecis adiungitur, ut quod ibi mors et debilitas, hic cecitas demonstraret.
[a] Et ideo dicitur:
Numérotation du verset Mt. 9,27 
Et transeunte inde Iesu,
marg.| [c] scilicet a domo principis, [b]
secuti sunt eum duo ceci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David.BF ch
ch ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1407-61.1419: «[a] Et transeunte inde iesu [b] secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: miserere nostri fili dauid. cum autem uenisset domum accesserunt ad eum caeci. transeunte [c] per domum principis domino iesu et pergente ad domum suam sicut supra legimus: ascendens nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam, clamabant duo caeci dicentes: miserere nostri fili dauid, et tamen non curantur in itinere, non transitorie ut putabant, sed postquam uenit in domum suam, accedunt ad eum et introeunt et primum eorum discutitur fides ut sic uerae fidei lumen accipiant. [d] priori signo quod exposuimus de principis filia et de emorrousa muliere consequenter hoc iungitur ut quod ibi mors et debilitas, hic caecitas demonstraret». [FG2013]
BF ¶Codd. : As115 (59ra) Li446 (86rb) Ed1569 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| {CMT9d6.2} CHRYSOSTOMUS. 180* {hom.33} − Non autem parva hic Iudeorum accusatio est cum hi quidem oculis carentes, ex auditu solo fidem suscipiant; illi autem habentes visum non attestantur miraculis que fiebant. vide autem et eorum desiderium neque enim simpliciter recesserunt, sed cum clamore, et nihil aliud quam misericordiam postulantes. Filium autem David vocabant quia nomen honoris esse videbatur.
180 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d6.3} REMIGIUS. − Recte ergo filium David vocant, quia virgo Maria de stirpe David originem duxit.BG
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d6.4} HIERONYMUS. − Audiant Marcion et Manicheus et ceteri heretici, qui vetus laniant testamentum et discant salvatorem appellari filium David. Si enim non est natus in carne, quomodo vocatur filius David?BH ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 61.1429-1432: «In alio evangelista unus caecus scribitur scissis uestibus et in hiericho sedens qui ab apostolis prohibetur clamare sed per inpudentiam recipit sanitatem. qui locus proprie ad gentium populum pertinet et in suo exponendus est uolumine. fili dauid miserere nostri. audiat marcion et manicheus et ceteri heretici qui uetus laniant testamentum et discant saluatorem appellari filium dauid. si enim non est natus in carne, quomodo uocatur filius dauid?». [FG2013]
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d6.5} CHRYSOSTOMUS. 181* {hom.33} − Considerandum autem quod multoties Dominus noluit rogatus sanare, ut non aliquis estimet eum propter captandam honoris magnificentiam ad miracula insilire.BI
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
181 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d6.6} HIERONYMUS. − Et tamen rogantes non curantur in itinere; non transitorie, ut putabant; sed postquam venit in domum illam, accedunt ad eum, ut introeant; et primum eorum discutitur fides; ut sic vere fidei lumen accipiant.cj
Unde sequitur:
cj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 60.1414-61.1417: «Et transeunte inde iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: miserere nostri fili dauid. cum autem uenisset domum accesserunt ad eum caeci. transeunte per domum principis domino iesu et pergente ad domum suam sicut supra legimus: ascendens nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam, clamabant duo caeci dicentes: miserere nostri fili dauid, et tamen non curantur in itinere, non transitorie ut putabant, sed postquam uenit in domum suam, accedunt ad eum et introeunt et primum eorum discutitur fides ut sic uerae fidei lumen accipiant». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 9,28 
Cum autem venisset Dominus, accesserunt ad eum ceci; et dixit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis?
marg.| {CMT9d6.7} CHRYSOSTOMUS. 182*{hom.33} − Rursum autem hic erudit nos gloriam multitudinis expellere quia enim prope erat domus, ducit eos illuc singulariter curaturus.
182 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d6.8} REMIGIUS. − Qui autem cecis reddere poterat visum, non ignorabat si crederent; sed ideo interrogavit, ut fides eorum, que gestabatur corde, dum confiterentur ore, digna fieret ampliori mercede, secundum illud apostolick: « Ore confessio fit ad salutem ».
ck Rm. 10, 10.
marg.| {CMT9d6.9} CHRYSOSTOMUS. 183*{hom.33} − Et non propter hoc solum sed ut ostenderet quoniam digni erant curatione; et ut non aliquis dicat, quoniam si misericordia solum salvabat, omnes salvari oportebat. Ideo etiam fidem ab eis expetit, ut ex hoc ad excelsius eos reducat quia enim dixerant eum filium David, erudit quod oportet de eo maiora sentire unde non dixit creditis quoniam possum rogare patrem sed creditis quoniam possum hoc facere de quorum responsione sequitur dicunt ei utique, Domine. Non ultra filium David eum vocant, sed altius elevantur, et dominationem confitentur. Ex tunc iam ipse imponit eis manum.
Unde sequitur:
183 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,29 
Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
marg.| Dicit autem hoc fidem eorum affirmans, et contestans quoniam non adulationis erant verba que dixerant. Postea curationem subiungit dicens:
Numérotation du verset Mt. 9,30 
Et aperti sunt oculi eorum.
marg.| Deinde post sanationem iubet nulli dicere; et non simpliciter iubet, sed cum multa vehementia.
Unde sequitur:
Et comminatus est eis dicens: Videte ne quis sciat.
Numérotation du verset Mt. 9,31 
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra.
marg.| {CMT9d6.10} HIERONYMUS. − Dominus quidem propter humilitatem fugiens iactantie gloriam, hoc preceperat; et illi propter memoriam gratie non possunt tacere beneficium.BJ cl
cl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 61.1435-1437: «Et comminatus est illis iesus dicens: uidete ne quis sciat. illi autem exeuntes diffamauerunt eum in tota terra illa. et dominus propter humilitatem fugiens iactantiae gloriam hoc praeceperat, et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. nota ergo aliquid inter se iustum esse contrarium. caeci isti in decimo curantur loco». [FG2013]*
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d6.11} CHRYSOSTOMUS. 184*{hom.33} − Quod autem alteri dixitcm: « Vade et annuntia gloriam Dei », non est contrarium erudit enim nos prohibere eos qui volunt nos propter nos laudare. Si autem ad Domini gloriam refertur, non debemus prohibere, sed magis iniungere ut hoc fiat.
cm Lc. 8, 39.
184 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d6.12} HILARIUS. 185*{cad.9} − Vel silentium cecis Dominus imperat, quia apostolorum erat proprium186* predicare.BK
BK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
185 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
186 erat proprium] inv. Li446
marg.| {CMT9d6.13} GREGORIUS. Nono decimo Moralium. 187* − Querendum autem nobis est quid sit hoc quod ipse omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab eis qui illuminati sunt quasi invitus indicatur nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent; et tamen ut aliis eorum exemplo proficiant, prodantur inviti. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorum publicatio sit utilitas aliena. cn
cn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 19, § 23, CCSL 143A, lin. 10 sqq.: «Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse omnipotens, cui hoc est uelle quod posse, et taceri uirtutes suas uoluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi inuitus indicatur, nisi quod seruis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem uirtutes suas occultari desiderent; et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inuiti et facta quidem sua occultando seipsos custodiant; sed dum produntur inuiti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorum publicatio sit utilitas aliena».
<Paral. Thomae de Aquino> Summae theologiae, II IIae, q. 104 a. 4, ad 1: Ad primum ergo dicendum quod dominus caecis dixit ut miraculum occultarent, non quasi intendens eos per virtutem divini praecepti obligare, sed, sicut Gregorius dicit, xix moral., servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultare desiderent; et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti». Summae theologiae, III, q. 13, a. 4, ad 2: «Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Gregorius, xix moral., per hoc quod dominus praecepit taceri virtutes suas, servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti».
<Non hab.> Liber Gregorialis diff. [MM2020]
187 .XIX.] om. Ed1953
marg.| {CMT9d6.14} REMIGIUS. − Allegorice autem per hos duos cecos duo populi designantur, id est iudaicus et gentilis vel duo populi iudaice gentis nam tempore roboam, regnum eius divisum est in duas partes. De utroque autem populo in se credentes Christus illuminavit in domo, per quam intelligitur Ecclesia, quia absque unitate Ecclesie nullus salvari potest. Illi autem qui ex Iudeis crediderunt adventum Domini, per universum orbem diffamaverunt.
marg.| {CMT9d6.15} RABANUS. − Domus autem principis synagoga est subdita Moysi; domus Iesus celestis est Ierusalem. Domino ergo per hoc seculum transeunte, et domum suam revertente, duo ceci secuti sunt eum quia predicato evangelio per apostolos, multi ex Iudeis et gentibus ceperunt eum sequi. Sed postquam in celum conscenderat, intravit in domum, id est in Ecclesiam, et ibi illuminati sunt.
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 7 
marg.| {CMT9d7.1} REMIGIUS. − Pulchre, illuminatis cecis, muto loquelam reddidit, et obsessum a demone curavit in quo facto ostendit se Dominum virtutis, et celestis medicine auctorem nam per Isaiam dictum est tunc aperientur oculi cecorum, et aures surdorum patebunt, et aperta erit lingua mutorum.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 9,32 
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, demonium habentem.
marg.| {CMT9d7.2} HIERONYMUS. − Quod autem dicitur grece cophos, magis tritum est sermone communi, ut tam surdus quam mutus intelligatur; sed moris est Scripturarum cophon, indifferenter vel surdum vel mutum dicere.co
co ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 61.1443-62.1446: «Egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem, et eiecto daemone locutus est mutus. undecimus mutus linguam recipit ad loquendum. quod autem graece dicitur κωφός magis tritum est sermone communi ut surdus magis quam mutus intellegatur. sed moris est scripturarum κωφόν indifferenter uel mutum uel surdum dicere. spiritaliter autem sicut caeci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur ut confiteatur eum quem antea denegabat». [FG2013]
marg.| {CMT9d7.3} CHRYSOSTOMUS. 188*{hom.33} − Non autem nature erat hec passio, sed ex demonis insidiis ideoque et aliis indiguit qui eum adducerent; neque enim per seipsum rogare poterat sine voce existens, neque aliis supplicare, demone animam cum lingua colligente propter hoc neque expetit fidem ab eo; sed confestim egritudinem sanat.
Unde sequitur:
188 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,33 
Et eiecto demonio, locutus est mutus.
marg.| {CMT9d7.4} HILARIUS. 189* {cad.9} − In quo rerum ordo servatus est nam demon prius eicitur, et tunc reliqua corporis officia succedunt.
Sequitur:
189 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Et mirate sunt turbe dicentes numquam apparuit sic in Israel.
marg.| {CMT9d7.5} CHRYSOSTOMUS. 190*{hom.33} − Preponebant quidem ceteris eum, non quia curabat solum, sed quoniam facile et velociter infinitas egritudines et insanabiles sanabat. Hoc autem maxime Phariseos contristabat quoniam omnibus eum preponebant, non solum his qui tunc erant, sed et his qui antea geniti fuerunt in Israel unde Pharisei concitati e contrario detrahebant propter quod sequitur:
190 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,34 
Pharisei autem dicebant: In principe demoniorum eicit demones.
marg.| {CMT9d7.6} REMIGIUS. − Scribe namque et Pharisei facta Domini negabant que poterant; et que non poterant negare, in sinistram partem interpretabantur, secundum illud Psalmicp: « In multitudine virtutis tue mentientur tibi inimici tui ».
cp Ps. 65, 3
marg.| {CMT9d7.7} CHRYSOSTOMUS. 191* {hom.33} − Eorum autem dicto quid est dementius non enim confingi potest, proicere demonem alterum demonem suis enim applaudere consuevit, non dissolvere sua. Christus autem non solum demones eiciebat, sed et leprosos mundabat, et mortuos suscitabat, et peccata solvebat, et regnum Dei predicabat, et ad patrem homines adducebat, que demon neque posset facere neque vellet.
191 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d7.8} RABANUS. − Mystice autem, sicut in duobus cecis signatus est uterque populus, Iudeorum et gentium, ita in homine muto et demoniaco generaliter signatum est omne genus humanum.
marg.| {CMT9d7.9} HILARIUS. 192*{cad.9} − Vel in muto surdo et demoniaco gentium plebs indigna totius salutis infertur omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur.
192 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d7.10} REMIGIUS. − Gentilis enim populus mutus erat quia in confessione vere fidei et in laude sui creatoris os aperire non poterat; sive quia mutis idolis cultum impendebat, similis illis factus. Demoniacus erat quia per mortem infidelitatis diaboli imperiis subditus erat.
marg.| {CMT9d7.11} HILARIUS. 193*{cad.9} − Dei autem cognitione, superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur.
193 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d7.12} HIERONYMUS. − Sicut enim ceci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut confiteatur eum quem antea denegabat. In turba autem admirante confessio nationum est. Pharisei autem per suam calumniam usque hodie Iudeorum infidelitatem demonstrant.cq
cq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 62.1446-1456: «Sed moris est scripturarum κωφόν indifferenter uel mutum uel surdum dicere. spiritaliter autem sicut caeci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur ut confiteatur eum quem antea denegabat . Et miratae sunt turbae dicentes: numquam sic apparuit in israhel. Pharisaei autem dicebant: in principe daemoniorum eicit daemonia. turba dei opera confitetur et dicit: numquam apparuit sic in israhel. in turba confessio nationum est. Pharisaei autem quia uirtutem negare non poterant, opera calumniantur et dicunt: in principe daemoniorum eicit daemones, per suam calumniam usque hodie iudaeorum infidelitatem demonstrantes». [FG2013]
marg.| {CMT9d7.13} HILARIUS. 194* {cad.9} − Admirationem autem turbe talis confessio subsecuta est numquam apparuit sic in Israel quia is cui per legem nihil opis afferri potuit, verbi virtute salvatur.
194 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d7.14} REMIGIUS. − Illi vero qui mutum sanandum Domino obtulerunt, intelliguntur apostoli et predicatores, qui aspectibus divine pietatis gentilem populum salvandum obtulerunt.
marg.| {CMT9d7.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem hic dicitur de duobus cecis et demonio muto, solus Mattheus posuit. Illi duo ceci de quibus alii narrant, non sunt isti; sed tamen simile factum est; ita ut si ipse Mattheus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memorie diligenter debemus, esse quedam facta similia, quod probatur non esse idem, cum ipse evangelista utrumque commemorat; ut, si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium quod solvi non possit, occurrat nobis, non esse factum idem, sed aliud simile, vel similiter factum.cr
cr ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 29, § 69, CSEL 43, p. 173.1-11: «Hoc de duobus caecis et muto demonio solus mattheus ponit. illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse mattheus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula aput singulos inuenerimus adque in eis contrarium quod solui non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile uel similiter factum». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 9,
distinctio 8 
marg.| {CMT9d8.1} CHRYSOSTOMUS. 195* {hom.33} − Voluit Dominus ipso facto redarguere accusationem Phariseorum dicentium in principe demoniorum eicit demonia demon enim convicium passus non benefacit, sed nocet eis qui eum inhonorant. Dominus autem contrarium facit, qui post convicia et contumelias non solum non punit, sed etiam nec increpavit, quinimmo beneficia prestitit.
Unde sequitur:
195Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,35 
Et circuibat Iesus omnes civitates et castella.
marg.| In quo erudit nos accusatoribus nostris retribuere non accusationes, sed beneficia. Qui enim post accusationem desistit a beneficio, monstrat quoniam propter hominum laudem benefacit. Si vero propter Deum benefacis conservis, quicquid illi fecerint, non desistis benefaciens, ut maior sit merces.
marg.| {CMT9d8.2} HIERONYMUS. − Vides autem quod equaliter et vicis et urbibus et castellis, id est et magnis et parvis, evangelium predicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium.
Sequitur:
Docens in synagogis eorum.
marg.| Hoc scilicet habens operis quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina salvos faceret infideles. Docebat autem in synagogis evangelium regni.
Unde sequitur:
Et predicans evangelium regni.cs
cs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 62.1461-1467: «Et circuibat iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. cernis quod aequaliter et uillis et urbibus et castellis, id est et magnis et paruis, evangelium praedicauerit, ut non consideraret nobilium potentiam sed salutem credentium. circuibat ciuitates: hoc habens operis quod mandauerat pater et hanc esuriem ut doctrina sua saluos faceret infideles. docebat autem in synagogis et uillis evangelium regni et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut quibus sermo non suaserat opera persuaderent. de domino proprie dicitur: curans omnem languorem et omnem infirmitatem; nihil quippe ei inpossibile est». [FG2013]
marg.| {CMT9d8.3} REMIGIUS. − Intelligendum est Dei. Quamvis enim annuntientur bona temporalia, tamen non dicitur evangelium. Hinc est quod lex non nominatur evangelium quia suis observatoribus non promittebat bona celestia, sed terrena.
marg.| {CMT9d8.4} HIERONYMUS. − Post predicationem autem et doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut. Quibus sermo non suaserat, opera persuaderent.
Unde sequitur:
Curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
marg.| Quod de ipso proprie dicitur, nihil quippe ei impossibile est.ct
ct ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 62.1467-1471: «Et circuibat iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. cernis quod aequaliter et uillis et urbibus et castellis, id est et magnis et paruis, evangelium praedicauerit, ut non consideraret nobilium potentiam sed salutem credentium. circuibat ciuitates: hoc habens operis quod mandauerat pater et hanc esuriem ut doctrina sua saluos faceret infideles. docebat autem in synagogis et uillis evangelium regni et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut quibus sermo non suaserat opera persuaderent. de domino proprie dicitur: curans omnem languorem et omnem infirmitatem; nihil quippe ei inpossibile est». [FG2013]
marg.| {CMT9d8.5} GLOSSA. − Languorem vocat diuturnam infirmitatem, infirmitatem autem leves morbos.BL cu
cu ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 9 (Mt. 10, 2), PL 162, 1337D: «Languorem vocat diuturnam infirmitatem, et omnem infirmitatem, leves morbos.». <potius quam> Cf.   Hugo de Sancto Caro , In Mt. 10, 1, t. 6, f. 37vb/yz : «[languorem] maiorem [et omnem infirmitatem] minorem».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e Cas239 Cas575) [MM2020]
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d8.6} REMIGIUS. − Sciendum est autem quia illos quos corpore sanabat forinsecus, mente sanabat intrinsecus. Alii vero hoc facere non possunt sua potestate, sed per Dei gratiam.
marg.| {CMT9d8.7} CHRYSOSTOMUS. 196* {hom.33} − Non autem in hoc stat Christi bonitas, sed et aliam providentiam circa eos ostendit, viscera misericordie circa eos expandens.
Unde sequitur:
196Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 9,36 
Videns autem turbas, misertus est eis.
marg.| {CMT9d8.8} REMIGIUS. − Per quod officium boni pastoris magis quam mercenarii in se Christus ostendit. Quare autem misertus sit subiungit quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Vexati quidem a demonibus sive quia a diversis infirmitatibus et languoribus erant attriti.BM
BM ¶Codd. : Li446 (87vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT9d8.9} RABANUS. − Vel vexati per diversos errores, et iacentes, id est torpentes, non valentes surgere et cum haberent pastores, erant quasi non haberent pastorem.
marg.| {CMT9d8.10} CHRYSOSTOMUS. 197* {hom.33} − Hec198 principum Iudeorum excusatio, quoniam pastores existentes, ea que luporum erant ostendebant non solum enim non emendabant multitudinem, sed et nocebant eorum profectui. Illis enim admirantibus et dicentibus numquam apparuit sic in Israel, e contrario dicebant, quoniam in principe demoniorum eicit demonia.
197Chrysostomus] + Matthaeum Ed1953
198 Hec] Hoc Li446
marg.| {CMT9d8.11} REMIGIUS. − Postquam autem Dei filius de celo prospexit in terram ut audiret gemitus compeditorum, mox multa messis cepit augeri turbe namque humani generis fidei non appropinquassent, nisi quia auctor humane salutis de celis prospexit in terram.
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 9,37 
Tunc dixit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
marg.| {CMT9d8.12} GLOSSA. − Messis ergo dicuntur homines qui possunt meti a predicatoribus, et de collectione perditorum separari ut grana excussa a paleis, postea in horreis reponantur.BN
BN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d8.13} HIERONYMUS. − Messis multa, populorum signat multitudinem; operarii pauci, penuriam magistrorum.BO cv
cv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 63.1476-1478: «Unde sequitur: messis quidem multa, operarii autem pauci. messis multa populorum significat multitudinem, operarii pauci penuriam magistrorum. et imperat ut rogent dominum messis ut eiciat operarios in messem suam». [FG2013]*
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT9d8.14} REMIGIUS. − Parvus enim erat numerus apostolorum ad comparationem tantarum segetum. Hortatur autem Dominus suos predicatores, id est apostolos, et eorum sequaces, ut quotidie sui numeri augmentationem exposcant.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mt. 9,38 
Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
marg.| {CMT9d8.15} CHRYSOSTOMUS. 199*{hom.33} − Latenter seipsum Dominum ostendit ipse enim est qui messis est Dominus. Si enim metere misit que apostoli non seminaverunt, manifestum est quoniam non aliena metere misit, sed ea que ipse per prophetas seminavit. Sed cum duodecim apostoli sint operarii, dixit deprecamini Dominum messis ut mittat operarios in messem suam et tamen nullum eis adiecit, quia scilicet eos iam duodecim existentes multiplicavit, non numero adiciens, sed virtutem largiens.
199Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d8.16} REMIGIUS. − Vel tunc augmentatus est quando designavit et alios septuaginta duos, et quando sunt facti multi predicatores, spiritu sancto descendente super credentes.
marg.| {CMT9d8.17} CHRYSOSTOMUS. 200* {hom.33} − Ostendit autem quia magnum donum sit hoc, scilicet ut aliquis habeat virtutem decenter predicandi, per hoc quod dicit hoc esse orandum. Commemorat autem in hoc loco verborum Ioannis de area et ventilabro et palea et frumento.
200 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT9d8.18} HILARIUS. 201*{cad.10} − Mystice autem, salute gentibus data, civitates omnes et castella omnia, virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterem languoris evadunt. Immundi autem spiritus dominante violentia vexatam et sub legis onere egrotam plebem Dominus miseretur quia nullus adhuc eis pastor erat custodiam sancti spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, cuius copia haurientium multitudinem vincit; nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum tamen semper exuberat et quia plures esse utile est per quos ministratur, rogari Dominum messis iubet, ut ad capessendum quod preparabatur donum spiritus sancti messorum copiam Deus prestet per orationem enim hoc munus a Deo nobis effunditur.
201 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_9)

Notes :