Catena aurea

Capitulum 7

Numérotation du verset Mt. 7,1 

Nolite iudicare
ut non iudicemini.
Numérotation du verset Mt. 7,2 

In quo enim iudicio
iudicaveritis iudicabimini
et in qua mensura mensi fueritis remetietur1 vobis.
1 remetietur] remitietur Li446@ , metietur Weber
Numérotation du verset Mt. 7,3 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
et trabem
in oculo tuo
non vides?
Numérotation du verset Mt. 7,4 

Aut quomodo dices2* fratri tuo: ‘Sine eiciam festucam de oculo tuo’ et ecce trabs
2 dices Li446@ Mt366 Cas574 ] dicis Rusch Weber
est in oculo tuo?
Numérotation du verset Mt. 7,5 

Hypocrita,
eiice primum trabem de oculo tuo
et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
Numérotation du verset Mt. 7,6 

Nolite sanctum
dare3 canibus, nec4 mittatis
3 sanctum dare Cas239 Cas574 Rusch ] inv. Clementina Weber |
4 nec] neque Li446@ Weber |
margaritas vestras5 ante porcos, ne forte
5 vestras Cas239 Cas574 Rusch] om. Li446@
conculcent eas pedibus suis
et conversi dirumpant
vos.
Numérotation du verset Mt. 7,7 

Petite
et dabitur vobis.
Querite
et invenietis.
Pulsate
et aperietur vobis.
Numérotation du verset Mt. 7,8 

Omnis enim
qui petit accipit
et qui querit invenit
et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset Mt. 7,9 

Aut quis est
ex vobis homo quem si petierit filius suus6* panem
6 petierit - filius suus Li446@ Weber ] inv. Rusch
numquid lapidem
porriget ei?
Numérotation du verset Mt. 7,10 

Aut si piscem petierit7
7 petierit] petet Weber
numquid serpentem
porriget ei?
Numérotation du verset Mt. 7,11 

Si ergo vos
cum sitis mali nostis
bona
data8
8 data] om. Weber
dare9 filiis vestris, quanto magis Pater vester
9 dare] da Li446@
qui in celis est,
dabit bona
petentibus se?
Numérotation du verset Mt. 7,12 

Omnia ergo
quecumque vultis
ut faciant vobis homines
et vos facite illis10.
10 illis] eis Li446@ Weber
Hec
est enim
lex
et11 prophete.
11 et] Li446@
Numérotation du verset Mt. 7,13 

Intrate
per angustam
portam,
quia lata porta
et spatiosa via est12
12 est] om. Li446@ Weber
que ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant13 per eam.
13 intrant] intrat Li446@
Numérotation du verset Mt. 7,14 

Quam
angusta
porta et arcta
via que ducit ad vitam et
pauci sunt
qui inveniunt eam.
Numérotation du verset Mt. 7,15 

Attendite
a falsis prophetis,
qui veniunt
ad vos
in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Numérotation du verset Mt. 7,16 

A fructibus eorum cognoscetis eos.
Numquid colligunt de spinis uvas
aut de tribulis ficus?
Numérotation du verset Mt. 7,17 

Sic
omnis arbor bona
fructus bonos facit. Mala autem arbor
malos fructus facit.
Numérotation du verset Mt. 7,18 

Non potest
arbor bona
fructus malos facere,
nec14 arbor mala
14 nec] neque Li446@ Weber
fructus bonos facere.
Numérotation du verset Mt. 7,19 

Omnis
arbor
que non facit fructum bonum excidetur15
15 excidetur] exciditur Weber
et in ignem mittetur.
Numérotation du verset Mt. 7,20 

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Numérotation du verset Mt. 7,21 

Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum celorum
sed qui facit voluntatem Patris mei qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 7,22 

Multi dicent mihi in illa die:
Domine, Domine, nonne in nomine tuo
prophetavimus
et in nomine tuo16 demonia eiecimus
16 nomine tuo] inv. Weber
et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Numérotation du verset Mt. 7,23 

Et tunc confitebor illis
quia numquam
novi vos.
Discedite a me17 qui operamini iniquitatem.
17 me ΩJ] + omnes Cor3 (anti. grec. non habent)
Numérotation du verset Mt. 7,24 

Omnis ergo
qui audit
verba
mea hec et18 facit ea assimilabitur
18 et] iter. Li446@
viro sapienti
qui edificavit
domum suam
supra petram.
Numérotation du verset Mt. 7,25 

Et descendit pluvia,
et venerunt flumina,
et flaverunt venti,
et
irruerunt in domum
illam
et non cecidit.
Fundata enim erat super19 firmam20 petram.
19 super] supra Li446@ |
20 firmam] om. Cor3 (anti. grec. non habent FIRMAM ) Li446@ ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 7,26 

Et omnis qui audit verba mea hec et non facit ea,
similis est21 viro stulto
21 est] erit Li446@ Weber
qui edificavit
domum suam super22 arenam.
22 super] supra Weber
Numérotation du verset Mt. 7,27 

Et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
et irruerunt in domum illam et cecidit,
fuitque23 ruina eius
23 fuitque] et fuit Li446@ Weber
magna.
Numérotation du verset Mt. 7,28 

Et factum est cum consummasset Iesus verba hec,
admirabantur turbe
super doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 7,29 

Erat enim docens24 sicut potestatem habens
24 docens] + eos Li446@ Weber
et non sicut scribe eorum et Pharisei.

Capitulum 7

Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 1 
marg.| {CMT7d1.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 1* {2,28} − Quia cum ista temporalia procurantur in futurum, incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, et duplici, opportune hoc loco subiecit: Nolite iudicare etc.2* A
A ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
1 in monte] om. Ed1953
2 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d1.2} CHRYSOSTOMUS. 3 − Vel aliter. Hucusque exposuit consequentiam ad eleemosynam pertinentem; nunc autem incipit exponere consequentiam ad orationem respicientem. Et est doctrina hec quodammodo pars orationis, ut sit talis ordo narrationis4*: « Dimitte nobis debita » etc.5* a.
Et sequitur:
a Mt. 6, 12.
3 Chrysostomus] + in omel. Mt366, + Super Matthaeum Ed1953
4 talis – ordo narrationis] inv. Ed1953
5 etc.] nostra Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,1 
Nolite iudicare ut non iudicemini.B b
b ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 17 (Mt. 7, 1), PG 56, 725.29 ; St-Omer, BM, 90, f. 68ra : «Quid ergo est? Usque nunc exposuit consequentiam ad justitiam eleemosynae pertinentem, nunc autem incipit exponere consequentiam ad justitiam orationis respicientem. Et est doctrina haec [hec doc. est Som] quodammodo pars ipsius orationis, ut sit talis ordo narrationis: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Nolite iudicare ut non iudicemini. Qui enim non judicat proximum suum propter peccatum, quod fecit in ipsum [eum Som], illum nec Deus judicat propter peccatum, quod fecit in ipsum [Deum Som]: sed dimittet Deus debitum ejus, sicut et ipse dimittit debitoribus suis». [MM2021]
B ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d1.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [1] Sed si iudicare prohibet qua consequentia6 Paulus in Corintho7* iudicat fornicantem et Petrus Ananiam8 et Saphiram mendacii arguit. [2] Sed quidam hunc locum secundum huiusmodi sensum exponunt quia Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex benevolentia alios corripere; sed ne per iactantiam iustitie sue Christiani Christianos despiciant, ex solis plerumque suspicionibus odientes ceteros et contemnentes9, et sub specie pietatis proprium odium exequentes.C c
c ¶Fons :
[1] Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, lin. 886 sqq.: «nolite iudicare ut non iudicemini. si iudicare prohibet, qua consequentia paulus in corintho iudicat fornicantem et petrus annaniam et saphiram mendacii coarguit? ».
[1]   Chrysostomus (pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 17 (Mt. 7, 1), § 1, PG 56, 725.5-13 : «Nolite judicare, ut ne judicemini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Quidam hunc locum secundum hujusmodi sensum exponunt, dicentes, quia Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex benevolentia corripere alios Christianos dignos correptione: sed ne aut per jactantiam justitiae suae Christianos despiciant peccatores, derogantes frequenter de multis, et ex solis plerumque suspicionibus odientes caeteros et condemnantes, et sub specie pietatis proprium odium exsequentes ». [MM2021]
C ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
6 consequentia] continentia Li446
7 in Corintho] Corinthium Ed1953
8 Ananiam] Ananim Li446
9 condempnantes Li446
marg.| {CMT7d1.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 10* {hom.24} − Unde non dixit ne quiescere facias peccantem; sed ne iudicaveris; hoc est ne amarus fias Iudex corripe quippe non ut hostis expetens vindictam, sed ut medicus instituens medicinam.
10 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d1.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Sed ut non sic quidam corriperent Christiani Christianos, convenit sermo qui dicit nolite iudicare. Sed si non sic corripuerint, numquid propter hoc consequentur indulgentiam peccatorum, quia dictum est non iudicabimini. Quis enim consequitur indulgentiam mali prioris, quia non addidit alterum malum hoc autem diximus volentes ostendere, quia hic sermo non est positus de proximis non iudicandis qui peccant in Deum, sed qui in nos peccant. Qui enim non iudicat proximum propter peccatum in se commissum, illum nec Deus iudicat propter peccatum; sed dimittit ei debitum, sicut et ipse dimisit.
marg.| {CMT7d1.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 11* {hom.24} − Vel aliter. Non simpliciter universa peccata iubet non iudicare; sed his qui multis malis sunt pleni, et alios pro minimis iudicant, hanc prohibitionem facit. Sicut et Paulus non simpliciter prohibet iudicare eos qui peccant, sed discipulos iudicantes de magistris redarguit, docens ut eos qui supra nos sunt non iudicemus12.
11 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
12 iudicemus Mt366 Ed1953 ] iudicamus Li446
marg.| {CMT7d1.7} HILARIUS. 13* {cad.5} − Vel aliter. Iudicari de sponsionibus suis Deum vetat quia ut iudicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc iudicium adversus Deum ex ambiguitate suscipitur quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur quia non sicut in ceteris rebus peccatum fit perperam iudicasse; sed si in rebus tantummodo dedero iudicium, initium fit criminis.
13 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT7d1.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,28} − Vel aliter. Hoc loco nihil aliud precipi existimo, nisi ut ea facta que dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. De his autem que non possunt bono animo fieri, sicut sunt stupra, blasphemie et huiusmodi, nobis iudicare permittit; de factis autem mediis, que possunt bono et malo animo fieri, temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. duo autem sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quicquam factum sit, vel cum incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet. non ergo reprehendamus ea que nescimus quo animo fiant; neque ita reprehendamus que manifesta sunt ut desperemus sanitatem. Potest autem movere quod ait:
Numérotation du verset Mt. 7,2 
In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini.
marg.| Numquid si nos temerario iudicio iudicaverimus, temere etiam de nobis Deus iudicabit aut numquid si mensura iniqua mensi fuerimus, et apud Deum est iniqua mensura, unde nobis remetiatur nam mensure nomine ipsum iudicium significatum arbitror. Sed hoc dictum est, quoniam temeritas qua punis alium, ipsa te puniat necesse est. Iniquitas enim sepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei vero qui facit necesse est ut noceat.
marg.| {CMT7d1.9} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 14 − Dicunt aliqui quomodo verum est quod ait Christus:
14 .XXI.] om. Ed1953
Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis,
marg.| si temporale peccatum supplicio puniatur eterno? nec attendunt non propter equale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali? id est ut qui mala fecerit, mala patiatur, eandem dictam mensuram fuisse. Quamvis in ea re hoc proprie possit accipi de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit quod iniquum est, iudicio patitur quod iustum est. d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 11, CCSL 48, p. 778.42-53: «Quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 2 
marg.| {CMT7d2.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,30} − Quia de temerario et iniquo iudicio dominus admonuerat, maxime autem hi temere iudicant, qui de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere, quod vitium vel superbia est vel invidentia, consequenter subiicit et dicit:
Numérotation du verset Mt. 7,3 
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
marg.| {CMT7d2.2} HIERONYMUS. − [1] De his loquitur qui cum mortali crimine detineantur obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt, [2] ut si forte ira ille peccaverit, ut odio reprehendas. Quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter iram distat et odium odium enim ira inveterata est. Fieri autem potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; non autem si eum oderis. e
e ¶Fons : [1] Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 41.896-42.898: «Quid autem uides fistucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non uides, et cetera. de his loquitur qui cum ipsi mortali crimine teneantur obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt, culicem liquantes et camelum glutientes. recte ergo et isti simulatione iustitiae ut supra diximus appellantur hypochritae qui per trabem oculi sui fistucam in oculo fratris aspiciunt».
[2] <revera>   Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, lib. 2, § 63, CCSL 35, linea 1438: «Ut si forte uerbi gratia ira ille peccauit, tu odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. odium est enim ira inueterata, quasi quae uetustate ipsa tantum robur acceperit, ut merito appelletur trabes. fieri autem potest ut, si irascaris homini, uelis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum uelle corrigere. quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui, id est: primum abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare». [FG2013]
marg.| {CMT7d2.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 15* {hom.24} − Multi etiam hoc faciunt, qui si viderint monachum superfluum vestimentum habentem, aut copiosiori cibo potitum, amari fiunt accusatores, quotidie ipsi rapientes et crapulam patientes.
15 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d2.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel aliter. Hoc quod hic dicitur, doctoribus convenit. Omne enim peccatum diiudicatur modicum aut magnum, secundum peccantis personam. Laici enim peccatum modicum est et festuca quantum ad peccatum sacerdotis, quod trabi comparatur.
marg.| {CMT7d2.5} HILARIUS. 16* {cad.5} − Vel aliter. Peccatum in spiritum sanctum est divine virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere eternitatis; per quem, quia in hominem venit Deus, homo rursus veniet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum sanctum cetera crimina excedere ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrant, onus peccati, quod de promissis Dei ambigunt, in se ante non videant, in oculo trabe, tamquam in mentis acie, incidente.
Sequitur:
16 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,4 
Aut quomodo dices17 fratri tuo : ‘Sine eiciam festucam de oculo tuo’ et ecce in oculo tuo trabs18 est?
17 dices Li446@ Mt366 Ed1953 ] om. Li446
18 trabs Mt366 Ed1953 ] trabes Li446
marg.| {CMT7d2.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Id est cum qua facie arguis peccatum fratris tui, ipse aut in eodem peccato vel in maiori consistens19.D f
f ¶Fons : Chrysostomus (pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 17, § 1 (Mt. 7, 4), PG 56, 727.3-13 : «Aut quomodo dicis fratri tuo, Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? Id est: Cum qua facie arguis peccatum laici fratris tui, ipse in eodem, aut in majore peccato exsistens?». [MM2021]
D ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
19 consistens ] existens Mt366
marg.| {CMT7d2.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,30} − Primum ergo cogitemus cum aliquem reprehendere nos necessitas coegerit20, utrum tale sit vitium quod numquam habuimus; et tunc cogitemus, et nos homines esse, et habere potuisse; vel tale quod habuimus et iam non habemus21; et tunc tangat memoriam communis fragilitas, ut illam correctionem non odium sed misericordia precedat. Si autem invenerimus nos in eodem vitio esse, non22 obiurgemus, sed congemiscamus, et ad pariter conandum invitemus. Raro autem et ex magna necessitate obiurgationes adhibende sunt; in quibus non ut23 nobis sed ut Domino serviatur24 instemus25.E
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
20 coegerit] cogerit Li446
21 habemus] hûais Li446
22 non] om. Li446
23 ut] om. Li446
24 serviatur] praem. ut Li446
25 instemus] iustemus Li446
marg.| {CMT7d2.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel aliter. Quomodo dicis fratri tuo? Id est quo proposito putas? Ex caritate, ut salves proximum tuum? Non, quia teipsum ante salvares. Vis ergo non alios sanare, sed per bonam doctrinam malos actus celare et scientie laudem ab hominibus querere, non edificationem mercedis a Deo, et es hypocrita.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 7,5 
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo.
marg.| {CMT7d2.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,30} − Accusare enim vitia officium est bonorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt; sicut hypocrite, qui tegunt sub persona quod sunt, et ostendunt in persona quod non sunt.
marg.| {CMT7d2.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 26* {hom.24} − Et notandum quod ubicumque vult monstrare magnum aliquod peccatum, a contumelia incipit; sicut ibigserve nequam, omne debitum dimisi tibi; et ideo hic dicit hypocrita, eice primum. Etenim que sui ipsius sunt, magis aliquis novit quam que sunt aliorum; et que maiora sunt, magis videt quam que minora, et seipsum magis diligit quam proximum. Et ideo iubet eum qui obnoxius est multis peccatis, non amarum esse iudicem delictorum alterius, et maxime cum fuerunt parva non quidem ab arguendo aut a corrigendo avertens, sed prohibet propria contemnere, et alienis insistere. Oportet enim ut primo cum diligentia investiges que tua sunt, et tunc que proximi sunt discuties.
Et ideo sequitur:
g Mt. 18, 32.
26 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
marg.| {CMT7d2.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,30} − Auferentes enim de oculo nostro trabem27 invidentie vel malitie vel simulationis, videbimus eicere festucam de oculo fratris.F
F ¶Codd. : Li446 Ed1953
27 trabem] trabe Li446
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 3 
marg.| {CMT7d3.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. − Quia potest aliquos nomen simplicitatis, ad quam per superiora induxerat, decipere, ut sic putetur vitiosum esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est falsum dicere, recte subiungit:
Numérotation du verset Mt. 7,6 
Nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos.G h
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, 2, § 67, CCSL 35, lin. 151 sqq.: «sed quoniam potest nonnullos dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent uitiosum esse aliquando uerum occultare, quomodo uitiosum est aliquando falsum dicere, atque hoc modo aperiendo ea quae hi quibus aperiuntur sustinere non possunt amplius noceant, quam si ea penitus semper que occultarent, rectissime subiungit: nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrumpant uos». [MM2020]
G ¶Codd. : Li446 (65va) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d3.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel aliter. Iusserat superius Dominus diligere inimicos et benefacere his qui peccant in nos. Ne ergo cogitarent sacerdotes etiam que Dei sunt eis communicare, talem cogitationem compescuit, dicens nolite sanctum dare canibus ; ac si diceret mandavi vobis diligere inimicos, et benefacere eis de vestris corporalibus bonis, non tamen de meis spiritualibus passim, quoniam in natura vobiscum communes sunt, non in fide; et Deus carnalia beneficia dignis et indignis similiter prestat, non autem gratias spirituales.
marg.| {CMT7d3.3} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,31 } − Querendum autem est quid sit sanctum, quid canes, quid margarite, quid porci. Sanctum est quod corrumpere nefas est; cuius sceleris voluntas rea tenetur, quamvis illud incorruptibile maneat. Margarite autem sunt quecumque spiritualia magni estimanda sunt. Licet itaque una eademque res et sanctum et margarita dici possit; sed sanctum dicitur ex eo quod non debet corrumpi; margarita vero ex eo quod non debet contemni.
marg.| {CMT7d3.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel aliter. Sanctum est sicut baptismus, gratia corporis Christi et huiusmodi; mysteria autem veritatis margarite sunt quia sicut margarite incluse cochleis, posite sunt in profundo maris, sic mysteria divina verbis inclusa, posita sunt in altitudine sensus sacre Scripture.
marg.| {CMT7d3.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 28* {hom.24} − Que quidem his qui bone mentis sunt et intellectum habent, revelata, honesta apparent; his autem qui insensibiles sunt, magis videntur reverenda cum ignorantur.
28 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d3.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,31 } − Canes autem pro impugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongrue accipimus. Quapropter, quia canes exiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt, dixit nolite sanctum dare canibus quia, quantum in ipsis est, si fieri posset, conantur perimere veritatem. Porci autem quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando inquinant.
Et ideo dicit:
Neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
marg.| {CMT7d3.7} RABANUS. − Vel canes sunt ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati.H
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d3.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel aliter. Canis et porcus immunda animalia sunt; sed canis ex omni parte, quia nec ruminat, nec ungulam findit; porcus autem ex parte; nam ungulam habet fissam, sed non ruminat. Propter quod canes puto intelligendos gentiles omnino immundos, et propter actus et propter fidem; porcos autem hereticos, quia nomen domini invocare videntur. Nolite ergo sanctum dare canibus quia baptismum et alia sacramenta non sunt danda nisi fidem habentibus. Item mysteria veritatis, id est margarite non sunt dande nisi desiderantibus veritatem, et cum ratione humana viventibus. Si enim porcis eas miseris, id est cenose vite delectatione gravatis, non intelligunt pretiositatem earum; sed estimant eas similes ceteris fabulis mundialibus, et eas actibus suis carnalibus conculcant.
marg.| {CMT7d3.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,31} − Calcari enim dicitur quicquid contemnitur.I
Et ideo dicitur:
I ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Ne forte conculcent eas pedibus suis.
marg.| {CMT7d3.10} GLOSSA. − Dicit autem ne forte quia possunt resipiscere29* ab immunditia.J i
i ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 7, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29b interl.], ed. Gloss-e : « ne   forte porci quia non [Cas574 Rusch, om. Cas239] possunt resipiscere ab immunditia». [MM2020]
J ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
29 possunt resipiscere] inv. Ed1953 | resipiscere] respicere Li446
marg.| {CMT7d3.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,31 } − Quod autem sequitur:
Et conversi dirumpant vos.
marg.| Non ait ipsas margaritas. Illas enim conculcant, et cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt eum a quo missas margaritas conculcant non enim facile inveneris quod ei gratum esse possit, a quo magno labore inventa contemnantur. Qui ergo tales docent, quomodo non disrumpantur indignando et stomachando non video.
marg.| {CMT7d3.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Vel porci non solum carnalibus actibus margaritas conculcant, sed etiam post modicum conversi, per inobedientiam rumpunt prebitores earum. Frequenter autem et scandalizati calumniantur eos quasi dogmatum novorum seminatores. Canes etiam conculcantes sancta sordidis actibus, disputationibus suis rumpunt predicatorem veritatis.
marg.| {CMT7d3.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 30* {hom.24} − Et bene dixit conversi . Fingunt enim mansuetudinem ut addiscant. Deinde cum didicerint, detrahunt.K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
30 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d3.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.17} − Rationabiliter autem margaritas dari porcis prohibuit quia si porcis minus immundis mitti vetantur, quanto magis canibus plus immundis de sancto autem dando idem estimare non possumus; quia frequenter etiam benedictionem damus pecorum more viventibus christianis, non quia merentur accipere, sed ne forte plenius scandalizati dispereant.
marg.| {CMT7d3.15} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,32} − Cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capit; melius enim querit id quod clausum est quam id quod apertum est aut infestat per odium, ut canis, aut negligit per contemptum, ut porcus. non est autem consequens ut si verum occultatur, etiam falsum dicatur quia dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultavit, secundum illud Ioannis adhuc habeo vobis multa dicere, que non potestis portare modo. sed si aliquis non capit propter sordes, mundandus est vel verbo vel opere quantum fieri potest a nobis. Quia autem dominus quedam dixisse invenitur que multi qui aderant, vel resistendo vel contemnendo non receperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas ante porcos misisse. Dedit enim eis qui capere poterant, et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat; et quamvis temptantes eum in ipsis que eis respondebat, contabescerent, alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant. qui ergo novit quid respondeat, debet respondere, saltem propter illos quibus desperatio suboritur, si propositam questionem solvi non posse crediderint et hoc de rebus ad instructionem salutis pertinentibus. De supervacuis autem et noxiis nihil dicendum est. Sed hoc ipsum explicandum est cur inquirenti talia non oporteat respondere.
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 4 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 7, 7 // Lc. 11, 9; cf. Lc. 6, 38]
marg.| {CMT7d4.1} HIERONYMUS. − [b] Quia carnalia supra vetuerat postulari, quid querere31* debeamus ostendit dicens [a]:
31 querere] petere Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,7 
Petite et dabitur vobis.L j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 42.915-916: «[a] Petite et dabitur uobis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis. [b] qui carnalia supra uetuerat postulari quid quaerere debeamus ostendit. si petenti datur et quaerens inuenit et pulsanti aperietur, ergo cui non datur et qui non inuenit et cui non aperietur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsauerit. pulsemus itaque ianuam christi de qua dictum est: haec porta domini, iusti intrabunt per eam, ut cum intrauerimus aperiantur nobis thesauri absconditi et tenebrosi in christo iesu in quo est omnis scientia». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d4.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,33} − Vel aliter. Cum preceptum esset ne sanctum daretur canibus, et ne margarite ante porcos mitterentur, potuit auditor sue ignorantie conscius dicere quid sanctum me dare canibus vetas, cum adhuc me habere non videam et ideo opportune subiecit dicensk: « Petite et accipietis ».
k Io. 16, 24.
marg.| {CMT7d4.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.18} − Vel aliter. Quoniam ad sanctificandam orationem quedam dederat eis mandata, dicens nolite iudicare, competenter adiungit: petite et dabitur vobis . Quasi dicat: Si hanc clementiam servaveritis ad inimicos, quicquid clausum vobis videtur.
Pulsate et aperietur vobis.
marg.| Petite ergo precibus, die ac nocte orantes; querite studio et labore nec enim laborantes circa Scripturam acquirimus scientiam sine gratia Dei, nec gratiam acquirimus nisi studuerimus, ne donum Dei negligentibus detur. pulsate autem oratione et ieiuniis et eleemosynis. Sicut enim qui pulsat ostium, non tantum voce clamat, sed manu, sic et qui bona opera facit, pulsat operibus bonis. Sed dices hoc ipsum peto ut sciam et faciam; quomodo ergo possumus facere priusquam accipiam sed quod potest fac, ut amplius possis; et quod scis serva, ut amplius scias. Vel aliter. Cum dixisset supra omnibus ut indulgerent inimicis, et postea prohibuerit ne sub obtentu dilectionis sancta canibus darent, nunc dat eis bonum consilium, ut petant Deum pro illis, et dabitur eis; querant eos qui perierant in peccatis, et invenient; pulsent eos qui in erroribus sunt conclusi, et aperiet eos Deus, ut habeat sermo eorum ad animas eorum ingressum. Vel aliter. Quoniam maiora erant mandata superius posita quam virtus humana, transmittit eos ad Deum, cuius gratie nihil impossibile est, dicens petite, et dabitur vobis, ut quod ex hominibus consummari non potest, per gratiam Dei adimpleatur. Cum enim alia animalia Deus muniverit veloci pedum cursu, aut velocibus pennis, aut unguibus, aut dentibus, aut cornibus, hominem solum sic disposuit ut virtus illius sit ipse, ut infirmitatis sue necessitate coactus, semper necessarium habeat dominum suum.
marg.| {CMT7d4.4} GLOSSA. − Petimus autem fide, querimus spe, pulsamus caritate. Primum petere debes ut habeas; post querere ut invenias; inventa observare, ut introeas.M l
l ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 7, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29b marg.], ed. Gloss-e : «Petimus fide, per eam ad Christum euntes. Querimus spe, qua attingimus usque ad interiora. Pulsamus caritate, dum laboribus insudamus ut quod petimus et querimus consequamur. Primum pete ut habeas, post quere ut invenias, inventa observa ut introeas. A principio sermonis filios regni iustitiam docuit, et animos a sollicitudine removit. Regnum autem primum querere est ante omnia et super omnia Deum diligere, et deinde opus dilectionis peficere». [MM2020]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d4.5} REMIGIUS. − Vel aliter. Petimus orando, querimus recte vivendo, pulsamus perseverando.N m
m ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 7), c. 23 (in letaniae maiores): Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 100ra ; Mantova, Bibl. Teresiana, ms. 342, f. 72ra ; c. 27 (in rogationibus): BAV, Vat. lat. 648, f. 85vb ; Urb. lat. 89, f. 39vb ; c. 42: Madrid, Bibl. nac., 198, f. 70vb : «Querimus quando dona celestis patrie desideramus [...] trepidamus [...] aperimus quotiens eius precepta implemus... Non aperimus quando de corpore exire trepidamus. Aliter possunt hec verba Domini sic intelligi ut sit sensus: Petite orando, querite recte vivendo, pulsate perseverando».
<et> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 7, 7) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29b marg.], ed. Gloss-e : «Petimus fide, per eam ad Christum euntes. Querimus spe, qua attingimus usque ad interiora. Pulsamus caritate, dum laboribus insudamus ut quod petimus et querimus consequamur. Primum pete ut habeas, post quere ut invenias, inventa observa ut introeas».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 2, hom. 14, CCSL 122, lin. 9 sqq.: «Petenda est ergo ianua regni orando, quaerenda recte uiuendo, pulsanda perseuerando».
<ex quo> Cf.   Sicardus Cremonensis , Mitrale, 7, 6, CCCM 228, p. 574.111-112: «Vt autem ad intelligentiam Trinitatis peruenire possimus, instantia triplici postulamus, dum petimus orando, querimus recte uiuendo, pulsamus perseuerando».
¶Nota : La sentence extraite de Rémi fait écho à celle de la Glose à laquelle Thomas emprunte les trois formes verbales à la première personne du pluriel. Celles-ci sont absentes du texte de Rémi qui fait pourtant un usage abondant de la première personne du pluriel en général et dans le contexte proche. Thomas n’avait pas besoin du Mitrale, puisqu’il exploite directement et systématiquement le commentaire de Rémi d’Auxerre et qu’il n’utilise jamais le Mitrale de manière avérée. Le Mitrale ignore par ailleurs Rémi, tandis que les oeuvres de Bède y sont plusieurs fois citées (CCCM 228: index fontium) [MM2020]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d4.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,33} − Petitio autem pertinet ad impetrandam sanitatem anime, ut ea que precipiuntur, implere possimus; inquisitio autem ad inveniendam veritatem. Sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem; que tantum pulsanti aperietur.
marg.| {CMT7d4.7} AUGUSTINUS. In libro retractationum. − Operose quidem ista tria quid inter se differant, sic exponendum putavi; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Unde postea concludit dicensn: Dabit bona petentibus se . o
n Mt. 7, 11.
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 19, CCSL 57, lin. 138 sqq.: «item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit quando christus apparuerit uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria, propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa. item quod dominus ait: petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putaui; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. hoc quippe ostendit ubi eodem uerbo cuncta conclusit dicens: quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se, non enim dixit: petentibus et quaerentibus et pulsantibus». [MM2020]
marg.| {CMT7d4.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 32* {hom.24} − Per hoc ergo quod addidit querite et pulsate , cum instantia multa et robore peti iussit. Qui enim querit, omnia alia proicit a mente, et ad illud solum afficitur quod querit; qui autem pulsat, cum vehementia et fervida mente venit.
32 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d4.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.18} − Quia vero dixerat petite, et accipietis, ne forte peccatores audientes dicerent ad hoc dominus dignos hortatur, nos autem indigni sumus; ideo repetit, ut tam iustis quam peccatoribus misericordiam Dei commendet.
Et ideo dicit:
Numérotation du verset Mt. 7,8 
Omnis qui petit, accipit
marg.| id est sive iustus sive peccator, tamen petere non dubitet ut constet neminem sperni, nisi qui petere dubitavit a Deo. Non enim credibile est ut opus pietatis quod exhibetur benefaciendo inimicis, Deus iniungat hominibus, ipse autem non faciat, cum sit bonus.
marg.| {CMT7d4.10} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − Unde peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores non audiret, frustra publicanus dixissetp: « Domine, propitius esto mihi peccatori », et ex ista confessione meruit iustificationem.O q
p Lc. 18, 13.
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 44, § 13.5-9, CCSL 36, p. 387: «Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit iustificationem, quomodo iste caecus illuminationem». [FG2018]*
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d4.11} AUGUSTINUS. In libro sententiarum Prosperi. 33* − Fideliter autem supplicans Deo pro necessitatibus huius vite, et misericorditer auditur et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam egrotus. Si autem id postulat quod Deus et precipit et promittit34*, fiet omnino35 quod poscit36 quia accipiet caritas quod petit37* veritas.P r
r ¶Fons : Prosper Aquitanus, Liber sententiarum, 213, CCSL 68A, lin. 1 sqq.: «Fideliter supplicans deo pro necessitatibus istius uitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis nouit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit, quia accipit caritas quod parat ueritas».
<vel>   Florus Lugdunensis , Expositio in Epistolas beati Pauli ex operibus sancti Augustini (2Cor.) § 203 ('Ex libro sententiarum Prosperi', 2Cor. 12, 8-9), titulus, CCCM, 220B, p. 179.1 sqq.: «Ex libro sententiarum Prosperi. Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus istius uitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim | infirmo sit utile, magis nouit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod Deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit: quia accipiet caritas, quod parat ueritas».
<Paral. Thomae de Aquino> Sum. theol., II II q. 83 a. 15 ad 2: «Unde Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, fideliter supplicans Deo pro necessitatibus huius vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile magis novit medicus quam aegrotus. Et propter hoc etiam Paulus non est exauditus petens amoveri stimulum carnis, quia non expediebat. Si vero id quod petitur sit utile ad beatitudinem hominis, quasi pertinens ad eius salutem, meretur illud non solum orando, sed etiam alia bona opera faciendo».[MM2019] [MM2020]
P ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
33 Augustinus... Prosperi] PROSPER. In libro sententiarum Augustini Ed1953
34 precipit – et – promittit] inv. Ed1953
35 omnino] ideo Mt366
36 poscit] posuit Li446 * , postulavit Li446 ² ( al. m.)
37 petit] parat Ed1953
marg.| {CMT7d4.12 AUGUSTINUS. Ad Paulinum et Therasiam. 38 − Bonus autem Dominus qui non tribuit sepe quod volumus ut quod mallemus attribuat.Q s
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 31 (ad Paulinum episcopum Nolanum et Therasiam uxorem eius), § 1, CCSL 31, p. 108.9: « Bonus dominus qui non tribuit saepe quod uolumus, ut quod mallemus attribuat ».
<Loci parl.> = Summa contra Gentiles, 3, 95, 14. – In 2Cor. reportatio (2Cor. 13), lect. 3, ed. Marietti n° 478, p. 457.32: « Unde dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus ». - In orationem dominicam reportatio, prologus, ed. Marietti, n° 1026, p. 222b4: « Et si non exaudimur, hoc est quia non instanter petimus: oportet (enim) semper orare, et non deficere, lc. 18 1, vel quia non petimus id quod magis expedit ad salutem: Augustinus: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus ».[MM2021]
Q ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
38 et Therasiam Li446 ] om. Mt366, et Hierasiam Ed1953
marg.| {CMT7d4.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. − Perseverantia etiam opus est ut accipiamus quod petimus.R t
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, 2, § 41, CCSL 35, lin. 899 sqq.: «ergo perseuerantia opus est, ut accipiamus quod petimus, et inueniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. ». [MM2022]
R ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
marg.| {CMT7d4.14} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.5} − Cum enim Deus aliquando tardius dat, commendat dona, non negat diu desiderata dulcius obtinentur; cito autem data vilescunt. Pete ergo et quere iusta. Petendo enim et querendo, crescit appetitus39 ut capias. Servat tibi Deus quod non vult cito dare ut tu discas magna magne desiderare. Ideo oportet semper orare et non deficereS u.
u Lc. 18, 1.
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
39 crescit appetitus] crescis Li446
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 5 
marg.| {CMT7d5.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,33} − Sicut in superioribus40 egit de volatilibus celi et de liliis agri ut spes de41 minoribus ad maiora consurgeret, ita et in hoc loco, cum dicit:
40 in superioribus] superiorus Li446
41 de] a Li446
Numérotation du verset Mt. 7,9 
Aut quis ex vobis homo ? etc.42* T
T ¶Codd. : Li446 (66vb) Ed1953 {MM2020}
42 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d5.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Ne forte aliquis43, considerans quanta est differentia inter Deum et hominem et ponderans peccata sua, dum desperat impetrare nec incipiat petere, patrum et filiorum similitudinem introduxit ut, si propter peccata nostra desperamus,44 propter paternam45* bonitatem Dei speremus.U v
v ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 18 (Mt. 7, 10), PG 56, 732 .68-733.1; St-Omer, BM, 90, f. 72rb : «Quis vestrum habens filium, et si petat ab eo panem, numquid lapidem porriget ei? 10. [+ Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? PG56] Vide quomodo nos ad spem divinae bonitatis inclinat, ne forte aliquis considerans, quanta est differentia inter Deum et hominem, et ponderans peccata sua [inv. Som90], dum desperat [non sperat PG56] impetrare, nec incipiat petere: ideo patrum et filiorum similitudinem introduxit, ut etsi propter peccata nostra [inv. Som90], desperamus [desperemus PG56], propter paternam [ + veritatem PG56] bonitatem Dei [inv. Som90] speremus». [MM2020]
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
43 aliquis] enim Li446
44 desperamus] deperamus cacogr. Li446
45 paternam] om. Ed1953
marg.| {CMT7d5.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 46* {hom.24} − Duo autem oportet adesse oranti et petere vehementer, et que oportet petere. Hec autem sunt spiritualia etenim Salomon, quia petiit quod petere oportebat, velociter accepit.V
V ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
46 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d5.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Que autem petere oporteat 47*, sub similitudine panis et piscis ostendit. Panis enim est48 verbum de notitia Dei patris. Lapis est omne mendacium quod habet scandalum offensionis ad animam.W w
w ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 18 (Mt. 7, 10), PG 56, 733.1-3 ; St-Omer, BM, 90, f. 72rb : «Panis est verbum de notitia Dei Patris. Lapis est omne mendacium, et quicquid illud [aliud Som90] habet in se scandalum offensionis ad animum». [MM2020]
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
47 oporteat] oportet Ed1953
48 est] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 7,10 
[...]
marg.| {CMT7d5.5} REMIGIUS. −  Piscem autem possumus intelligere verbum de Christo,   serpentem autem, ipsum diabolum. Vel per panem intelligitur doctrina spiritualis; per lapidem ignorantia; per piscem unda baptismatis sacri, per   serpentem astutia diaboli, sive infidelitas.
marg.| {CMT7d5.6} RABANUS. − Vel panis, qui est communis cibus, caritatem significat, sine qua alie virtutes nihil valent. Piscis significat fidem, que ex aqua baptismatis orta est, et in mediis fluctibus huius vite pulsatur, et tamen vivit. Lucas autem addidit tertium, scilicet ovum, quod est spes animalis, unde spem significat. Contra caritatem ponit lapidem, id est odii duritiam; contra fidem, serpentem, id est perfidie venenum; contra spem, scorpionem, id est desperationem, que retro pungit, sicut scorpio49.
49 scorpio] scorpius Li446
marg.| {CMT7d5.7} REMIGIUS. − Est ergo sensus non est timendum quod si petamus a Deo patre panem, id est doctrinam vel caritatem, quod porrigat lapidem ; id est quod permittat cor nostrum constringi aut frigore odiorum, aut duritia mentis; vel quod si petierimus fidem, ipse nos permittat perire veneno infidelitatis.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 7,11 
Si ergo vos cum sitis mali.
marg.| {CMT7d5.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 50* {hom.24} − Hec autem dixit, non detrahens humane nature, neque malum confitens omne genus humanum, sed ad differentiam bonitatis sue, dilectionem paternam malitiam vocans tanta est superabundantia51 amoris ipsius ad homines.X
X ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
50 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
51 superhabundantia] superhabundamur Li446
marg.| {CMT7d5.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 52* − Quia quantum ad comparationem Dei, qui solus singulariter bonus est, omnes mali videntur. Sicut ad comparationem solis omne lucidum videtur obscurum.Y x
x ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 18 (Mt. 7, 11), PG 56, 733.20-23 ; St-Omer, BM, 90, f. 72rb : «Non quia apostoli erant mali, sed quantum ad comparationem Dei, qui solus singulariter est bonus, omnes mali videntur. Sicut ad comparationem nivis aut solis omne mundum sordidum videtur, et omne lucidum obscurum». [MM2020]
Y ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
52 Chrysostomus… Mattheum] om. Ed1953
marg.| {CMT7d5.10} HIERONYMUS. − Vel super apostolorum persona53*, omne hominum genus damnatur, cuius ab infantia cor ad malum appositum est, ut in Genesiylegitur. Nec mirum homines huius seculi54* dici malos, cum et Apostolus memoretz« quoniam dies mali sunt ».Z aa
y Gn. 8, 21.
z Eph. 5, 16.
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 42.924-43.929: «[a] Si ergo uos cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris. notandum quod apostolos malos dixerit, nisi forte sub apostolorum persona omne hominum damnatur genus, cuius ad comparationem diuinae clementiae ab infantia cor ad malum adpositum est. lege genesim. nec mirum homines huius saeculi dici malos cum et paulus Apostolus memoret: redimentes tempus quoniam dies mali sunt». [FG2013]*
Z ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
53 super… persona] forte apostolos malos dixit quia sub apostolorum persona Ed1953
54 homines - huius seculi] inv. Li446
marg.| {CMT7d5.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,33} − Vel malos appellavit huius seculi dilectores, unde et bona que dant, secundum eorum sensum   bona dicenda sunt, quia hec pro bonis habent; quamquam et in rerum natura, ista   bona sint, scilicet temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia.
marg.| {CMT7d5.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.5} − Bonum enim quod facit bonos, Deus est. Aurum autem et argentum bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Mali ergo cum simus, et bonum patrem habeamus, non semper mali remaneamus.
marg.| {CMT7d5.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,33} − Si ergo cum simus mali, novimus id dare quod petimus, quanto magis sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus .
marg.| {CMT7d5.14} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quoniam autem non omnia petentibus prestat sed bona tantummodo, ideo convenienter addidit: Bona .AA ab
ab ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 18 (Mt. 7, 11), PG 56, 733.41 ; St-Omer, BM, 90, f. 72rb : «Audi eum per prophetam dicentem:"Si dereliquerint filii ejus legem meam, visitabo in virga injustitias [iniquitates Som90] eorum, misericordiam autem [vero Som90] meam non dispergam ab eis" (Ps. 88. 31. 33. 34), etc. Quoniam vero [autem Som90] non omnia petentibus praestat, sed bona tantummodo, ideo non dixit, Quanto magis Pater vester dabit petentibus se: sed addidit, Bona petentibus se». [MM2020]
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d5.15} GLOSSA. − A Deo enim non nisi bona percipimus, qualiacumque nobis videantur. “Omnia55 enim electis56* in bonum57 cooperantur”ac.AB ad
ac Cf. Rm. 8, 28: « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti ».
ad ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 7, 11b) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29b marg.], ed. Gloss-e : «  Nostis bona. Constat quod a Deo non nisi bona percipimus qualiacumque nobis videantur. Omnia enim electis in bonum cooperantur et omnium bonorum spiritualium distributor est ut opera caritatis impleantur ».
<cuius fons> P  aschasius Radbertus , Expositio in Mt., lib. 4, CCCM 56, lin. 2437 sqq.: « Quibus duabus sententiis confirmamur quod numquam a Deo Patre nisi bona percipimus qualiacumque nobis uideantur. Quia his qui secundum propositum uocati sunt sancti omnia illis cooperantur in bonum ».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT7d6.3 [MM2021]
AB ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
55 omnia] omnis cacogr. Li446 *
56 electis] dilectis Ed1953
57 bonum] om. Li446
marg.| {CMT7d5.16} REMIGIUS. − Et sciendum, quod Mattheus hic58* dicit dabit bona , Lucas dicitae: « Dabit spiritum bonum ». Sed non debet videri contrarium quia cuncta bona que homo a Deo accipit, per gratiam Spiritus sancti dantur.AC
ae Lc. 11, 13.
AC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
58 Mattheus hic] ubi Mattheus sic Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 6 
marg.| {CMT7d6.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,34} − Firmitas quedam et valentia ambulandi per sapientie viam in bonis moribus constituta est, quibus perducuntur homines usque ad mundationem et simplicitatem cordis; de qua iam diu loquens, ita concludit omnia quecumque vultis, etc. Nemo enim est qui velit quemquam duplici corde secum agere.
marg.| {CMT7d6.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.18} − Vel aliter. Supra propter sanctificandam orationem mandavit ut non iudicent homines eos qui peccant in ipsos. Et quia ab ordine narrationis sue recedens, introduxit alia quedam, nunc ad mandatum quod ceperat rediens, ait:
Numérotation du verset Mt. 7,12 
Omnia quecumque vultis
marg.| id est non solum mando nolite iudicare, sed et
omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines et facite eis
marg.| et tunc impetrabiliter poteritis orare.
marg.| {CMT7d6.3} GLOSSA. − Vel aliter. Omnium bonorum spiritualium distributor est Spiritus sanctus ut opera caritatis impleantur. Unde subdit: Omnia ergo , etc.AD af
af ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 7, 11b) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29a marg.], ed. Gloss-e : « Dabit bona petentibus se omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera caritatis impleantur. Unde subdit: omnia ergo etc.»
<Paral. Thomae de Aquino> CMT7d5.15 [MM2021]
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d6.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 59* {hom.24} − Vel aliter. Vult Dominus demonstrare quoniam oportet homines et superius inquirere auxilium, et que a seipsis sunt simul inferre; unde cum dixisset petite, querite, et pulsate docet aperte ipsos homines studiosos esse; et ideo subdit omnia quecumque vultis, etc.
59 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d6.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.5} − Vel aliter. Promiserat se Dominus petentibus bona largiturum. Ut autem ille agnoscat mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Excepta enim substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales a quibus petunt. Quam frontem habes petendi ad Deum tuum, qui non agnoscis parem tuum hinc est quod in proverbiis dicitur qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Quid autem petenti proximo debeamus impendere ut et ipsi audiamur a Deo, ex hoc considerare possumus quod ab aliis volumus nobis impendi.
Et ideo dixit:
Omnia ergo quecumque vultis etc.60
60 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d6.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 61* {hom.24} − Non simpliciter dicit omnia , sed addidit   ergo , quasi dicat si vultis audiri, cum illis que dixi et hec facite. Non autem dixit quecumque vis effici tibi a Deo, hec fac ad proximum; ut non dicas qualiter hoc est possibile sed ait quecumque volueris effici tibi a conservo, hec et circa proximum ostende.
61 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d6.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,34} − Quidam latini codices habent additum bona; quod additum puto ad manifestationem sententie. Occurrebat enim quod si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat istam sententiam, ut hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit; ridiculum est hunc putare istam implesse sententiam. Intelligendum est autem perfectam esse sententiam, etiamsi hoc non addatur. Quod enim dictum est omnia quecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie dictum accipi oportet. voluntas namque non est nisi in bonis nam in malis cupiditas proprie dicitur, non voluntas non quia sic semper loquantur Scripture, sed ubi oportet, ibi omnino proprium verbum tenent, ut non aliud intelligatur.
marg.| {CMT7d6.8} CYPRIANUS. De oratione Dominica. 62* − Cum autem Dei verbum Dominus Iesus Christus omnibus venerit, preceptorum suorum fecit grande compendium, cum dixit: Quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis .AE ag
Unde subdit:
ag ¶Fons : Cyprianus Carthaginensis , De dominica oratione, c. 28, CCSL 3A, lin. 519 sqq.: «Nam cum dei sermo dominus noster iesus christus omnibus uenerit et colligens doctos pariter et indoctos omni sexu atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium uelociter disceret». [MM2021]
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
62 Dominica] Domini Li446
Hec est enim63* lex et prophete.
63 enim] om. Ed1953
marg.| {CMT7d6.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.18} − Nam quecumque lex et prophete sparsim in omnibus preceperunt scripturis, in hoc compendioso continentur mandato, quasi innumerabiles arborum rami in una radice.
marg.| {CMT7d6.10} GREGORIUS. Decimo Moralium. 64* − Qui enim cogitat ut ea alteri faciat que ipsi65* sibi ab altero fieri exspectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora respondeat66*.AF ah
ah ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 11, 6, lib. 10, § 6, CCSL 143, lin. 79 sqq.: «Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, ut bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, ut concordes ad concupiscentiam uerae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus uiam rectitudinis ostendat; ut afflictos uerbo et compassione mulceat; ut accensos in huius mundi desideriis increpatione restinguat; ut minas potentum ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praeualet ope leuet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non eneruet; sic ad ultionem zelus ferueat ne tamen pietatis limitem feruendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem prouocet; ut gratos quosque ministeriis in amorem seruet; ut proximorum mala cum corrigere non ualet, taceat, ut que cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima uirus doloris occultet; ut sic maleuolis munus benignitatis exhibeat ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praeualet impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paueat ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret».
<Non hab.> Liber gregorialis. [MM2020]
AF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
64 .X.] om. Ed1953
65 ipsi] ipse Ed1953
66 respondeat Li446 ] reddat Ed1953
marg.| {CMT7d6.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 67* {hom.24} − Unde manifestum est quoniam ex nobis que deceant omnes scimus et non est possibile ad ignorantiam refugere.AG
AG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
67 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d6.12} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,34} − Videtur autem hoc preceptum ad dilectionem proximi pertinere, non autem ad Dei; cum in alio loco duo esse precepta dicat, in quibus lex pendet et prophete. Cum autem hic non addit tota lex, quod ibi addidit, servavit locum alteri precepto, quod est de dilectione Dei.
marg.| {CMT7d6.13} AUGUSTINUS. Octavo de Trinitate. 68* {8,34} − Vel aliter. Ideo Scriptura tantum dilectionem proximi commemorat, cum dicit omnia quecumque vultis; quia qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam precipue dilectionem diligat; Deus autem dilectio est; consequens est ergo ut precipue diligat Deum.
68 .VIII.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 7 
marg.| {CMT7d7.1} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,35} − Admonuerat superius dominus ad habendum cor simplex et mundum, in quo queritur Deus; sed quia hoc paucorum est, iam incipit de investiganda sapientia loqui, cui investigande et contemplande talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri iam possit arcta via et angusta porta.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mt. 7,13 
Intrate per angustam portam.
marg.| {CMT7d7.2} GLOSSA. − Vel aliter. Etsi difficile sit ut alii facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus per angustam portam .AH ai
ai ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 7, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29a marg.], ed. Gloss-e : «INTRATE. Etsi difficile sit ut alii facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus per   angustam   portam ». [MM2020]
AH ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d7.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.18} − Vel aliter. Tertia hec convenientia ad iustitiam ieiunii pertinet, ut sit ordo narrationis talisaj: « Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum »; et postea sequitur: intrate per angustam portam. Precipue enim tres sunt naturales passiones et intime carnis primo esca et potus, deinde amor viri ad mulierem, tertio loco somnus; et ideo gravius est eas a natura carnali precidere quam ceteras passiones. Et ideo nullius passionis abstinentia sic sanctificat corpus, sicut quod homo sit castus, ieiunus, et in vigiliis perseverans. Ergo propter omnes has iustitias, et precipue propter laboriosissimum ieiunium, dicit:   Intrate per angustam portam etc.69* Porta perditionis est diabolus, per quem introitur in gehennam; porta vite est Christus, per quem introitur in regna celestia. Lata autem porta dicitur esse diabolus, non magnitudine potestatis extensus, sed effrenate superbie licentia dilatatus. Porta autem angusta dicitur Christus, non parvitate potestatis exiguus, sed humilitatis ratione collectus quia quem totus non capit mundus, seipsum intra angustias uteri virginalis inclusit. Via autem perditionis est omnis iniquitas. Dicitur autem spatiosa, quia non est intra regulam discipline inclusa; et ambulantes in ea, quicquid eos delectaverit, hoc sequuntur. Via autem vite dicitur esse omnis iustitia, et propter contrarias causas esse arcta. Considerandum autem quia nisi quis ambulaverit per viam, non potest pervenire ad portam. Qui enim non ambulant per viam iustitie, impossibile est ut vere Christum cognoscant. Similiter nec incurrit in manus diaboli nisi qui in via ambulat peccatorum.
aj Mt. 6, 17.
69 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d7.4} GREGORIUS. Super Ezechielem. 70 − [a] Quamvis autem caritas sit lata, tamen per angusta et ardua homines ducit a terra. [b] Satis angustum est omnia pretermittere, unum solum diligere, prospera non ambire, adversa non timere.AI ak
ak ¶Fons : <revera> [a] Glossa ordinaria (Mt. 7, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29a marg.], ed. Gloss-e : « Quamvis caritas sit lata, tamen per angusta et ardua abducit hominem a terra ». [b] Ibid., ibid., [p. 30a-b], ed. Gloss-e : « Quam angusta . Satis angustum est omnia pretermittere, unum solum diligere , unum querere, ad unum quotidie pulsare , prospera non ambire , adversa non timere». [FG2013]* <cuius fons> Cf.   Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 4, lin. 2518 et sqq.: «[a] Vnde quamuis caritas lata dicatur angusta tamen est quam pauci inueniunt et si inuenerint pauciores contendunt intrare per eam. Verum tamen ubi porta auditur ciuitas consideranda est quae et qualis sit que tam angustum habeat ingressum quem pauci inueniunt et si inuenerint pauciores qui contendant intrare per eam. Vbi nemo nisi absque peccati honere ingreditur nemo absque labore et absque animi puritate. [b] Quod satis angustum est omnia pretermittere et unum solum diligere unum intendere unum querere et ad unum cottidie pulsare neque ad dexteram neque ad sinistram deflectere id est neque prospera ambire neque aduersa formidare». [FG2017] [MM2017]*
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2017}
70 Gregorius] Augustinus Ed1953
marg.| {CMT7d7.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 71* − Sed cum postea dicat72 al« Iugum meum suave est et onus meum leve », qualiter hic angustam viam esse73* ait ‘’et arctam 74’’? Sed et hic monstrat eam levem esse 75 et suavem quoniam via est76 et porta77* sicut et altera, que lata et spatiosa dicitur, ipsa via et porta est78. Horum autem nihil mansurum est sed omnia pertranseunt. Transire autem labores et sudores, et in79 bonum finem devenire80, scilicet in81 vitam, sufficiens est mitigare eos qui agones patiuntur. Si enim82 tempestates nautis et vulnera militibus levia sunt propter spem premiorum pereuntium, multo magis cum celum preiacens fuerit, et immortalia premia, nullum83 aliquis sentiet84 imminentium periculorum. Sed et85 hoc - id est angustam vocare -maxime 86 ad faciendum eam levem conferebat. Vigilare enim eos 87 preparabat 88*. Hoc89 enim Dominus dicit erigens90 nostrum desiderium. Qui enim in agone91 certat, cum viderit principem admirantem labores agonum92, animosior fit93. Ne igitur mesti94 simus cum multa nobis hic contigerint95 tristia, quia arcta est96 via sed non civitas. Ideo neque hic quietem97 oportet exspectare, neque98 ibi triste aliquid prestolari. Dicens autem quam99
al Mt. 11, 30.
71 homiliario] scrips., (h)omel’ Arag2 As115 Li446 Md214 Mt366 Ed1470 Ed1474 Ed1475C Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1745 , Matthaeum Ed1953
72 dicat] + infra .XI. Ed1745
73 viam esse] inv. Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1475C Ed1570 Ed1745 Ed1953, viam Ed1569
74 arctam] artam Li446
75 eam – levem esse] inv. Arag2
76 est] om. Li446
77 porta] + est Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1745 Ed1953
78 est] dicitur Mt366
79 in] om. Li446
80 finem devenire] finendo venire cacogr. Clv195
81 in] om. Ed1569
82 enim] + in Ka5
83 nullum] nullus Li446
84 sentiet] sentit Ed1474, sentet Ed1475C
85 et] om. Md214
86 maxime] maximum Clv195
87 eos] om. Ka5
88 id est angustam vocare -maxime ad faciendum eam levem conferebat. Vigilare enim eos preparabat Arag2 As115 Li446 Md214 Mt366 Ed1470 Ed1474 Ed1475C Ed1569 Ed1657 cum grec.] ipsum quod illam arctam vocavit , maxime ad faciendam illam facilem conferebat per hoc siquidem ut semper vigilarent admonuit Ed1570 Ed1745 Ed1953 (cum Aniano ex Ed1503)
89 hec ? Li446
90 erigens] dirigens Ed1569 Ed1657
91 in agone] inčtat Md214
92 labores agonum] agones laborum Ka5 Li446
93 fit] sit Li446
94 mesti] uesti cacogr. As115
95 hic contingerit] inv. Ka5
96 est] om. Md214
97 hic quietem] inv. Ka5
98 neque] om. Ka5
99 quam] quoniam Ed1470 Ed1474 Ed1657 , quam caeteri
Numérotation du verset Mt. 7,14 
pauci100 sunt qui inveniunt101 eam,
100 pauci] paucifici Md214
101 inveniunt] invenerunt Arag2 Ed1570
marg.| rursus hic102 multorum desidiam significavit, et audientes erudivit non multorum prosperitatibus attendere sed paucorum laboribus.AJ am an
am ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 23 (Mt. 7, 13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 89va-b : «Et nimirum postea dixit ‘’iugum meum benignum et onus meum leve’’ est, sed et in his que heri dicta sunt idem enigmatice insinuavit. Qualiter igitur hic angustam eam esse ait et compressam {vel tribulatam} maxime quidem si attendas et hic monstrat multum levem existentem et suavem et facilem. Et qualiter ait angusta et compressa {vel tribulatam} est facilis ? Quoniam via est et porta. Quemadmodum igitur et altera et si lata et si spatiosa et ipsa via et porta est. Harum autem nichil mansurum sed omnia pertranseunt et que tristia et que benigna sunt vite {huius} et non {ita} solum facilia sunt que sunt virtutis sed et secundum omnia in fine rursus faciliora efficiuntur. Non enim pertansire labores et sudores sed in benignum finem devenire in vitam enim desinunt, sufficiens est mitigare eos qui agones patiuntur. Quare et temporaneum laborum et continuitas coronarum et existere hec quidem prima illa autem postea maxima laborum fiet utique consolatio. Ideoque et Paulus levem tribulationem vocavit non propter naturam eorum que fiunt sed propter electionem {consilium} eorum qui agones patiuntur et futurorum spem."Levitas enim tribulationis ait eternam gravedinem glorie operatur. Non intendentibus nobis his que videntur sed his que non videntur" (2Cor.4, 17-18). Si enim tempestates et pelagi nautis et occisiones et vulnera militibus et frigora et glacies agricultoribus et pugillatoribus acute plage, levia et portabilia sunt universa propter spem premiorum temporaneorum et pereuntium multo magis cum celum preiacens fuerit et ineffabilia bona et immortalia premia, nullum aliquis sentiet imminentium periculorum. [§ 6] Si autem quidam eam {viam} et ita laboriosam esse estimant sue desidie solum est hec suspitio. Vide itaque qualiter et aliunde eam facilem facit, iubens non colluctari procellis {tempestatibus} neque tradere nosipsos porcis et custodiri ab pseudo prophetis et undique eos sollicitos constituens. Sed et hoc id est angustam vocare , maximum ad faciendum eam levem conferebat. Vigilare {ad vigilandum} enim eos preparabat. Quemadmodum igitur et Paulus cum dicat"non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem" (Eph. 6, 12). Non ut destruat sed ut erigat sensus militum hoc facit ita utique et ipse excitans itineratores {viatores}, asperam vocavit viam. Et non ex hoc solum vigilare preparavit sed et in apponendo quoniam et multos habet {via hec} qui claudicare faciunt et hoc nempe est difficilius quoniam neque manifeste se imittunt sed occultantes seipsos. Tale enim est pseudo prophetarum genus. Sed ne hoc inspicias ait quoniam aspera est et angusta sed ubi desinit. Neque quam lata et spatiosa est que contraria est sed ubi {quo} divertit {vel voluit}. Hec autem omnia dicit erigens nostrum desiderium quemadmodum et alio dixit"quoniam violent rapiunt illud" (Mt. 11, 12). Qui enim in agone certat cum viderit manifeste agonothetam {principem} ammirantem laboriositatem agonum animosior fit. Ne igitur mesti simus cum multa nobis hinc contingerint tristia. Compressa enim est via et angusta porta sed non civitas, propter hoc utique neque hic remissionem {vel quietem} oportet expectare neque illic triste aliquid iam prestolari. Dicens autem quam pauci sunt qui inveniunt eam, rursus hic et multorum desidiam significavit. Et audientes erudivit non multorum prosperitatibus attendere sed paucorum laboribus».
<potius quam>   Chrysostomus , In Mt., homilia 23, Aniani versio, Venetiis, t. 4, 1503, f. 67r; cf. P1776, f. 156ra-b : «Et certe post ista clamat et dicit. Ingum meum suave est et onus meum leve. In his quoque que paulo ante dixit id ipsum omnino significavit. Quomodo hic igitur artam illam | angustamque pronuntiat quamquam si diligenter inspicias, hic quoque valde illam levem dicit et facilem. Et quemadmodum inquies que arta et angusta facilius iudicatur ? Quia et via est videlicet et porta ? Sicut etiam illa ipsa lata et spatiosa via est tamen similiter et porta. In utroque vero nichil est omnino permanens. Nam cuncta pertranseunt et aspera vite huius et prospera neque tamen hoc solum est facile etiam uirtutis quam certe etiam facilem ipse prestat finis viandi. Non enim pertransire solum cum labore ac sudore sed ad bonum quoque prosperare finem ad vitam quippe contendit facilem potest consolationem afferre certantibus ita et temporale sudorum et perpetuum coronarum et quia prius sunt laboriosa que transeunt, postea gloriosa que permanent, maximum potest laborum esse solatium. [...] Quod si nautis minaces illi pelagi fluctus, si tempestates atque hyemes agricolis, si vulnera cedesque militibus, si gravissimi illi [om. P1776] ictus plageque pugilibus, leves videntur atque tolerabiles, propter spem temporalium ac pereuntium [parentium Ed1503] commodorum multo magis cum celum proponatur in premio et ineffabilia bona illa atque perpetua, nichil ex presentibus his asperitatibus sentietur. [§ 6] [...] Sed hoc quoque ipsum quod illam artam vocavit, maxime ad faciendam illam facilem profuit. Per hoc siquidem ut semper vigilarent [inv. P1776] ammonuit. [...] | Hec vero cuncta commemorat ut alacritatem in nobis voluntatis exsuscitet [excitet P1776], sicut et alibi dicit: Regnum celorum Dei vim patitur et violenti diripiunt illud. Qui enim certamen ingreditur, si videat spectatorem suum ardua ipsius congressionis horridaque mirantem, maiore profecto animi alacritate succenditur. Non igitur angamur cum nobis multa in hoc itinere mesta contigerint. Arta est enim via et porta prorsus angusta sed non talis etiam illa est ad quam tendimus civitas. Et idcirco neque hic oportet sperari requiem neque in triste aliquid iam timeri. Dicendo vero pauci sunt qui inveniunt eam segnitiem plurimorum evidenter expressit ac docuit auditores ut non ad multorum prorspera hec ac leta respicerent sed potius ad laboriosa paucorum». <cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 23 (24) § 5, PG 57, 314.27 - 315.32 : «Καὶ μὴν μετὰ ταῦτα ἔλεγεν· Ὁ ζυγός μου χρηστὸς, καὶ τὸ φορτίον μου ἐλαφρόν ἐστι· καὶ ἐν τοῖς ἔναγχος δὲ εἰρημένοις τὸ αὐτὸ ᾐνίξατο· πῶς οὖν ἐνταῦθα στενὴν αὐτὴν εἶναί φησι, καὶ τεθλιμμένην; Μάλιστα μὲν ἐὰν προσέχῃς, καὶ ἐνταῦθα δείκνυσι πολὺ κούφην οὖσαν, καὶ ῥᾳδίαν, καὶ εὔκολον. Καὶ πῶς, φησὶν, ἡ στενὴ καὶ τεθλιμμένη, ῥᾳδία; Ὅτι ὁδός ἐστι καὶ πύλη· ὥσπερ οὖν καὶ ἡ ἑτέρα, κἂν πλατεῖα, κἂν εὐρύχωρος, καὶ αὐτὴ ὁδὸς καὶ πύλη. Τούτων δὲ οὐδὲν μόνιμον, ἀλλὰ πάντα παροδεύεται, καὶ τὰ λυπηρὰ καὶ τὰ χρηστὰ τοῦ βίου. Καὶ οὐ ταύτῃ μόνον ῥᾴδια τὰ τῆς ἀρετῆς, ἀλλὰ καὶ τῷ τέλει πάλιν εὐκολώτερα γίνεται. Οὐ γὰρ τὸ παροδεύεσθαι τοὺς πόνους καὶ τοὺς ἱδρῶτας, ἀλλὰ καὶ τὸ εἰς χρηστὸν τέλος ἀπαντᾷν (εἰς ζωὴν γὰρ τελευτᾷ) ἱκανὸν παραμυθήσασθαι τοὺς ἀγωνιζομένους. Ὥστε καὶ τὸ πρόσκαιρον τῶν πόνων, καὶ τὸ διηνεκὲς τῶν στεφάνων, καὶ τὸ ταῦτα μὲν εἶναι πρῶτα, ἐκεῖνα δὲ μετὰ ταῦτα, μεγίστη τῶν πόνων γένοιτ' ἂν παραμυθία. Διὸ καὶ ὁ Παῦλος ἐλαφρὰν τὴν θλῖψιν ἐκάλεσεν, οὐ διὰ τὴν φύσιν τῶν γινομένων, ἀλλὰ διὰ τὴν προαίρεσιν τῶν ἀγωνιζομένων, καὶ τὴν τῶν μελλόντων ἐλπίδα. Τὸ γὰρ ἐλαφρὸν τῆς θλίψεως, φησὶν, αἰώνιον βάρος δόξης κατεργάζεται, μὴ σκοπούντων ἡμῶν τὰ βλεπόμενα, ἀλλὰ τὰ μὴ βλεπόμενα. Εἰ γὰρ τὰ κύματα καὶ τὰ πελάγη τοῖς ναύταις, καὶ αἱ σφαγαὶ καὶ τὰ τραύματα τοῖς στρατιώταις, καὶ οἱ χειμῶνες καὶ οἱ κρυμοὶ τοῖς γεωργοῖς, καὶ τοῖς πυκτεύουσιν αἱ δριμεῖαι πληγαὶ, κοῦφα καὶ φορητὰ πάντα διὰ τὴν ἐλπίδα τῶν ἐπάθλων τῶν ἐπικήρων καὶ ἀπολλυμένων· πολλῷ μᾶλλον ὅταν ὁ οὐρανὸς προκείμενος ᾖ, καὶ τὰ ἀπόῤῥητα ἀγαθὰ, καὶ τὰ ἀθάνατα ἔπαθλα, οὐδενός τις αἰσθήσεται τῶν παρόντων δεινῶν. ʹ. Εἰ δέ τινες αὐτὴν καὶ οὕτως ἐπίπονον εἶναι νομί 57.315 ζουσι, τῆς αὐτῶν ῥᾳθυμίας ἡ ὑπόνοια μόνον. Ὅρα γοῦν πῶς καὶ ἑτέρωθεν αὐτὴν εὔκολον ποιεῖ, κελεύων μὴ συμπλέκεσθαι τοῖς κυσὶ, μηδὲ ἐκδιδόναι ἑαυτοὺς τοῖς χοίροις, καὶ φυλάττεσθαι ἀπὸ τῶν ψευδοπροφητῶν, καὶ πανταχόθεν αὐτοὺς ἐναγωνίους ἐργαζόμενος. Καὶ αὐτὸ δὲ τὸ στενὴν καλέσαι μέγιστον εἰς τὸ ποιῆσαι αὐτὴν εὔκολον συνεβάλετο· νήφειν γὰρ αὐτοὺς παρεσκεύαζεν. Ὥσπερ οὖν ὁ Παῦλος, ὅταν λέγῃ, Οὐκ ἔστιν ἡμῖν ἡ πάλη πρὸς αἷμα καὶ σάρκα, οὐχ ἵνα καταβάλῃ, ἀλλ' ἵνα διεγείρῃ τὰ φρονήματα τῶν στρατιωτῶν, τοῦτο ποιεῖ· οὕτω δὴ καὶ αὐτὸς ἀφυπνίζων τοὺς ὁδοιπόρους, τραχεῖαν ἐκάλεσε τὴν ὁδόν. Καὶ οὐ ταύτῃ μόνον νήφειν παρεσκεύασεν, ἀλλὰ καὶ τῷ προσθεῖναι, ὅτι καὶ πολλοὺς ἔχει τοὺς ὑποσκελίζοντας καὶ τὸ δὴ χαλεπώτερον, ὅτι οὐδὲ φανερῶς προσβάλλουσιν, ἀλλὰ κρύπτοντες ἑαυτούς· τοιοῦτον γὰρ τῶν ψευδοπροφητῶν τὸ γένος. Ἀλλὰ μὴ τοῦτο ἴδῃς, φησὶν, ὅτι τραχεῖα καὶ στενὴ, ἀλλὰ ποῦ τελευτᾷ· μηδ' ὅτι πλατεῖα καὶ εὐρύχωρος ἡ ἐναντία, ἀλλὰ ποῦ καταστρέφει. Ταῦτα δὲ πάντα λέγει, διεγείρων ἡμῶν τὴν προθυμίαν· ὥσπερ οὖν καὶ ἀλλαχοῦ ἔλεγεν, ὅτι Βιασταὶ ἁρπάζουσιν αὐτήν. Ὁ γὰρ ἀγωνιζόμενος, ἐπειδὰν ἴδῃ σαφῶς τὸν ἀγωνοθέτην θαυμάζοντα τὸ ἐπίπονον τῶν ἀγωνισμάτων, προθυμότερος γίνεται. Μὴ τοίνυν ἀλύωμεν, ὅταν πολλὰ ἡμῖν ἐντεῦθεν συμβαίνῃ λυπηρά. Τεθλιμμένη γὰρ ἡ ὁδὸς, καὶ στενὴ ἡ πύλη, ἀλλ' οὐχ ἡ πόλις. Διὰ δὴ τοῦτο οὐδὲ ἐνταῦθα ἄνεσιν χρὴ προσδοκᾷν, οὐδὲ ἐκεῖ λυπηρόν τι λοιπὸν ἐκδέχεσθαι. Εἰπὼν δὲ, ὅτι Ὀλίγοι εἰσὶν οἱ εὑρίσκοντες αὐτὴν, πάλιν ἐνταῦθα καὶ τὴν τῶν πολλῶν ῥᾳθυμίαν ἐδήλωσε, καὶ τοὺς ἀκούοντας ἐπαίδευσε μὴ ταῖς τῶν πολλῶν εὐημερίαις προσέχειν, ἀλλὰ τοῖς τῶν ὀλίγων πόνοις».
<ex quo>   Hugo de Sancto Caro , Postillae maiores, t. 6, p. 28rb /z: «"Que ducit ad vitam: eternam. Chrysostomus: Si qui viam laboriosam estimant, sue desidie est accusatio. Si enim tempestas pelagi nautis, vulnera militibus, frigora et glacies agricultoribus levia et portabilia sunt propter spem premii temporalis, multo magis cum celum placet, nullum debet sentire periculum. Maxime labores mitigat in benignum finem venire". Ne aspicias inquit quo aspera est via, sed quo ducit, nec aliam, que lata est, sed ubi desinit».
an ¶Nota : L’intérêt du commentaire chrysostomien avait déjà été relevé par Hugues de Saint-Cher. Tout comme Thomas, il dépend de la traduction de Burgundio. Celle d’Anianus diffère fortement. [MM2020]
102 hic] igitur Li446
marg.| {CMT7d7.6} HIERONYMUS. − Signanter103* igitur de utraque via locutus dixit, quod per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt latam enim non querimus, nec inventione opus est, quia sponte se offert, et errantium via est; angustam vero nec omnes inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi, inventa veritatis via, capti voluptatibus seculi, de medio itinere revertuntur.ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 43.937-943: «Intrate per angustam portam; quam lata porta et spatiosa uia quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam; quam angusta porta et arta uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. lata uia est saeculi uoluptates quas appetunt homines; angusta quae per labores et ieiunia panditur, quam et Apostolus ingressus est et ut timotheus per eam ingrediatur, hortatur. simul que considera quam signanter de utraque uia locutus sit. per latam multi ambulant, angustam pauci inueniunt. latam non quaerimus nec inuentione opus est, sponte se offert et errantium uia est; angustam uero nec omnes inueniunt nec qui inuenerint statim ingrediuntur per eam. siquidem multi inuenta ueritatis uia, capti saeculi uoluptatibus, de medio itinere reuertuntur». [FG2013]*
103 Signanter] Significanter Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 8 
prol.| [Mt. 7, 15-21 legitur Dominica 8 post Trinitatem = 9 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 701 = Cist. 102]
marg.| {CMT7d8.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Supra mandaverat apostolis Dominus, ne eleemosynas, orationes et ieiunia coram hominibus, sicut hypocrite, facerent104*. Et ideo ad cognoscendum quia hec omnia in hypocrisi fieri possunt, loquitur dicens:
104 facerent] faciant Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,15 
Attendite a falsis prophetis.AK
AK ¶Codd. : Li446 (68rb) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d8.2} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,36} − Vel aliter. Cum dixisset Dominus, paucos esse qui inveniunt angustam portam et arctam viam, ne heretici, qui plerumque se sub nomine paucitatis commendant, se nobis supponant, statim subicit dicens: Attendite a falsis prophetis .
marg.| {CMT7d8.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 105* {hom.24} − Vel aliter. Quia dictum est angusta est   porta sed et multi sunt qui pervertunt eam que illuc fert viam. Ideoque induxit:   Attendite a falsis prophetis ; in quo ut maiorem sollicitudinem habeant, meminit eorum que in patribus eorum facta sunt, falsos prophetas vocans, etenim tunc talia contigerunt.
105 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d8.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Quod autem scriptum est infra106*ap: « Quia lex et prophete usque ad Ioannem », dicitur quia prophetia de Christo non erat futura post eum. Prophete autem et fuerunt et sunt sed non qui prophetarent de Christo, sed interpretarentur ea que de Christo ab antiquis fuerant prophetata, id est doctores Ecclesiarum nec enim potest quis propheticos interpretari sensus nisi per spiritum prophetie. Sciens ergo dominus futuros esse falsos doctores heresum diversarum, admonet dicens attendite a falsis prophetis. quia enim non erant futuri manifesti gentiles, sed absconditi sub nomine christiano, non dixit aspicite, sed attendite ubi enim res certa est, aspicitur, id est simpliciter videtur; ubi autem incerta, attenditur, id est caute consideratur. idem dicit attendite, quia firma tutela salutis est scire quem fugias. non autem sic admonet attendite, quasi invito Deo diabolus hereses introducat, sed eo permittente quia enim non sine iudicio vult servos habere, ideo misit temptationem; quia vero non vult eos per ignorantiam perire, ideo premonet. ne autem aliquis hereticus doctor dicat quia non dixit eos falsos prophetas, sed gentilium et Iudeorum doctores, ideo addidit dicens qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. oves enim christiani dicuntur; vestimentum autem ovile est species christianitatis et simulate religionis. Nulla autem res sic exterminat bonum, sicut simulatio nam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cavetur. Et ne adhuc dicat hereticus quia de viris doctoribus loquitur, qui tamen peccatores sunt.
Ideo addit:
ap Mt. 11, 13.
106 infra] om. Ed1953
Intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
marg.| Catholici autem doctores, etsi fuerint peccatores, servi quidem carnis dicuntur, non tamen lupi rapaces, quia non habent propositum perdere christianos. Manifeste ergo de hereticis doctoribus dicit quia eo proposito speciem christianorum suscipiunt, ut christianos iniquo seductionis morsu dilanient; de quibus dixit Apostolusaq: « Scio quia post discessum meum intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi ».
aq Act. 20, 29.
marg.| {CMT7d8.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 107* {hom.24} − Sed tamen videtur falsos prophetas hic non hereticos insinuare, sed eos quidem qui vite sunt corrupte, sed facie tamen virtutis induuntur.
Unde dixit:
107 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,16 
A fructibus eorum cognoscetis eos.
marg.| Apud hereticos enim est multoties et vitam invenire; apud hos autem quos dixi, nequaquam.
marg.| {CMT7d8.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,38} − Unde rectissime queritur, quos fructus nos attendere voluerit. Multi enim quedam in fructibus deputant que ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo de lupis decipiuntur secuti enim sunt vel ieiunia vel eleemosynas vel orationes, que pretendunt hominibus, placere cupientes eis quibus ista difficilia videntur. Hi ergo non sunt fructus, de quibus cognosci istos monet. Ista enim que cum bono animo fiunt, sunt proprie ovibus vestes; cum autem malo, in errore, non aliud quam lupos tegunt; sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi. Qui sunt ergo fructus quibus cognoscamus arborem malam dicit Apostolusar: « Manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immunditia » etc. Qui vero sunt fructus quibus cognoscamus arborem bonam idem Apostolus ostendit, dicensas« Fructus autem spiritus sunt caritas, gaudium, pax ».
ar Gal. 5, 19-21: «Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur».
as Gal. 5, 22.
marg.| {CMT7d8.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 108 {Opus imperfectum,hom.19} − Fructus etiam eius ovis109 est confessio fidei eius110. Qui enim secundum Deum vocem humilitatis et vere confessionis emittit, ovis est. Qui autem contra veritatem blasphemiis ululat contra Deum, lupus est.AL
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
108 Super Mattheum] om. Li446
109 eius ovis] hominis Li446
110 fidei eius] inv. Ed1953
marg.| {CMT7d8.8} HIERONYMUS. 111 − Etsi ergo potest de omnibus intelligi quod hic de falsis prophetis dicitur, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant, specialiter de hereticis intelligendum videtur, qui videntur continentia ac ieiunio quasi quadam pietatis veste se circumdare; intrinsecus autem habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum corda decipiunt.at
at ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 43.946-951: «Adtendite a falsis prophetis qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. et de omnibus quidem intellegi potest qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant. sed specialiter de hereticis intellegendum qui uidentur continentia, castitate, ieiunio, quasi quadam pietatis se ueste circumdare, intrinsecus uero habentes animum uenenatum, simpliciorum fratrum corda decipiunt. ex fructibus ergo animae quibus innocentiam ad ruinam trahunt lupis rapacibus comparantur». [FG2013]
111 Hieronymus] Augustinus Li446 * (correctiones marginales erasae)
marg.| {CMT7d8.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini. 112 − Sed ex operibus conici potest utrum exteriorem cultum ambitione aliqua faciant. Cum enim ceperint aliquibus temptationibus ea ipsa vel subtrahi vel negari, que isto velamine vel consecuti sunt vel consequi cupierunt, tunc necesse est ut appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua.au
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De sermone Domini in monte, 2, § 41, CCSL 35, lin. 899 sqq.: «Qui ergo inmoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis; qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemptu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecepit. sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Cum enim coeperint aliquibus temptationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua». [MM2020]
112 Augustinus... Domini] Hylarius Li446 * (cancel. , correctio marginalis sec. m. erasa)
marg.| {CMT7d8.10} GREGORIUS. Moralium. 113 − Hypocrita etiam sancte Ecclesie pace premitur; et114* idcirco ante oculos nostros religione vestitur. Si qua vero fidei temptatio erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovine pellis expoliat, quantumque contra bonos seviat, persequens demonstrat.AM av
av ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 39, 17, lib. 31, § 14.26, CCSL 143B, p. 1569.8-14: «Sed nunc hypocrita, quod sanctum se simulat, quod sub imagine boni operis occultat, sanctae Ecclesiae pace premitur, et idcirco ante nostros oculos religionis uisione uestitur. Si qua uero temptatio fidei erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ouinae pellis exspoliat, quantumque contra bonos saeuiat, persequens demonstrat».
<Non hab.> Liber gregorialis. [MM2020]
AM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
113 Gregorius... Moralium] Remigius Li446 * (cancel. , correctio marginalis sec. m. erasa)
114 et] om. Ed1953
marg.| {CMT7d8.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 115* {hom.24} − Facile etiam hypocrite capiuntur via enim quam iussi sunt ambulare, laboriosa est hypocrita autem laborare non utique eliget. Deinde ut non dicas quoniam impossibile est cognoscere tales, rursum rationem ab humano exemplo ponit, dicens:
115 Chrysostomus in homiliario] Augustinus Li446 * (cancel., corr. marginalis pr. m. eras.), Chrysostomus in Matthaeum Ed1953
Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
marg.| {CMT7d8.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Uva in se mysterium Christi habet. Sicut enim botrus multa in se grana ligno mediante suspendit, sic et Christus multos sibi fideles per lignum crucis tenet adiunctos. Ficus autem est Ecclesia, que multos fideles tenet dulci quodam caritatis amplexu, sicut ficus multa grana uno tegmine tenet inclusa. Sunt ergo ficus signa hec, caritatis quidem in dulcedine, unitatis autem in coniunctione granorum. In uva autem patientie quidem signum est, quia in torcular mittitur. Gaudii autem, quia vinum letificat cor hominis; sinceritatis, quia non est aqua permixtum; suavitatis autem in delectatione. Spine autem et tribuli sunt heretici. sicut ergo spina vel tribulus ex quacumque parte habet aculeos, sic servos diaboli ex quacumque parte consideraveris, iniquitatis pleni sunt. non possunt ergo huiusmodi spine et tribuli ecclesiasticos fructus proferre. quod autem particulariter sub similitudine ficus et vitis, spine et tribuli dixerat, ostendit consequenter universaliter esse verum cum dicit:
Numérotation du verset Mt. 7,17 
Sicut116* omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit.
116 Sicut] Sic Ed1953
marg.| {CMT7d8.13} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,36} − In hoc autem loco illorum error cavendus est, qui de duabus arboribus duas naturas opinantur esse; quarum una sit Dei, altera vero non. Non autem eos adiuvare duas istas arbores dicendum est quia de hominibus eum dicere planum est, si quis precedentia et consequentia legerit.
marg.| {CMT7d8.14} AUGUSTINUS. Duo decimo de civitate Dei. 117* − Hominibus autem predictis ipse nature displicent, non eas considerantibus secundum utilitatem suam; non autem ex commodo vel incommodo nostro, sed per seipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Nature igitur omnes quoniam sunt, et ideo habent modum suum, speciem suam et quamdam secum pacem suam, profecto bone sunt. aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 12, c. 4-5, CCSL 48, p. 358.30-359.32: «Quamquam et uitia rerum terrenarum non uoluntaria neque poenaha naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione commendant, quia et in eis hoc nobis per uitium tolli disphcet, quod in natura placet; nisi quia hominibus etiam ipsae naturae plerumque displicent, cum eis fiunt noxiae, non eas considerantibus, sed utilitatem suam, sicut illa animalia, quorum abundantia Aegyptiorum superbia uapulauit. Sed isto modo possunt et solem uituperare, quoniam quidam peccantes uel debita non reddentes poni a iudicibus iubentur ad solem. non itaque ex commodo uel incommodo nostro, sed per se ipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Sic est et natura ignis aeterni sine ulla dubitatione laudabilis, quamuis damnatis impiis futura poenalis. Quid enim est igne flammante uigente lucente pulchrius? quid calfaciente curante coquente utilius? quamuis eo nihil sit urente molestius. Idem igitur ipse aliter adpositus perniciosus, qui conuenienter adhibitus commodissimus inuenitur. Nam eius in uniuerso mundo utilitates uerbis explicare quis sufficit? Nec audiendi sunt, qui laudant in igne lucem, ardorem autem uituperant, uidelicet non ex ui naturae, sed ex suo commodo uel incommodo. Videre enim uolunt, ardere nolunt. Sed parum adtendunt eam ipsam lucem, quae certe et illis placet, oculis infirmis per inconuenientiam nocere, et in illo ardore, qui eis displicet, nonnulla animalia per conuenientiam salubriter uiuere. Naturae igitur omnes, quoniam sunt et ideo habent modum suum, speciem suam et quandam secum pacem suam, profecto bonae sunt; et cum ibi sunt, ubi esse per naturae ordinem debent, quantum acceperunt, suum esse custodiunt». [FG2017]
117 .XII.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d8.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 118* {hom.24} − Ut autem nullus dicat quoniam mala arbor fert quidem fructus malos. Fert autem et bonos, et sic difficilis sit cognitio, duplici prolatione existente.AN
Ideo subiungit:
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
118 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,18 
Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
marg.| {CMT7d8.16} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,36 et 37} − Ex hoc verbo119 putant Manichei, neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur, neque bona in deterius; quasi dictum sit non potest arbor bona mala fieri, neque mala fieri bona; sed ita dictum est non potest arbor bona fructus malos facere, nec e converso. Arbor quippe est ipsa anima, id est ipse homo; fructus vero opera hominis. Non ergo potest malus homo bona operari, neque bonus mala. Ergo si vult malus bona operari, prius bonus fiat. Quamdiu autem quisque malus est, non potest facere fructus bonos. Sicut enim potest fieri ut quod fuit nix, non sit, non autem ut nix sit calida, sic potest fieri ut qui malus fuit, non sit malus; non tamen fieri potest ut malus bene faciat quia etsi aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de illo divina providentia procurante.
119 verbo] v° (vero) Li446 * (al. corr. marg.)
marg.| {CMT7d8.17} RABANUS. − Homo autem ipse arbor bona vel mala dicitur, propter voluntatem bonam vel malam. Fructus autem sunt opera, que nec bona male voluntatis esse possunt, nec mala bone voluntatis.120
120 Md214 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT7d8.18} AUGUSTINUS. Contra Iulianum. {1,3} − Sicut autem manifestum est ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala fructus eius, fieri omnia opera mala, sic ipsam voluntatem malam unde dices esse exortam, nisi quia voluntas mala angeli ex angelo, ex homine hominis orta est quid autem erant hec duo antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura ecce ergo ex bono oritur malum; nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quoniam nullum malum precessit, non opera mala, que non sunt nisi ex voluntate mala tamquam ex arbore mala nec ideo tamquam ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a bono Deo sed quia de nihilo factum est, non de Deo.
marg.| {CMT7d8.19} HIERONYMUS. − Queramus autem ab hereticis, qui duas in se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intelligentiam eorum, arbor bona malos fructus facere non potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis, Petrus quoque in passione Dominum negaverit, dicensax: « Nescio hominem ». Aut qua consequentia socer Moysi arbor mala, qui in Deum Israel non credebat, dedit consilium bonum.ay
ax Mt. 26, 72.
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 44.954-962: «Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere. quaeramus ab hereticis qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intellegentiam eorum arbor bona malos fructus facere numquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccauerit ad aquam contradictionis, et dauid uria interfecto cum bethsabee concubuerit, petrus quoque in passione domini negauerit dicens: nescio hominem; aut qua consequentia iethro socer Moysi arbor mala qui utique in Deum israhel non credebat dederit consilium Moysi bonum». [FG2013]
marg.| {CMT7d8.20} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 121* {hom.24} − Quia vero punire non iusserat falsos prophetas, ideo terret eos secundum penam que est122 a Deo, dicens:
121 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
122 est] om. Md214
Numérotation du verset Mt. 7,19 
Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in123 ignem mittetur.
123 in] om. Md214
marg.| Quibus verbis et Iudeos insinuare124 videtur. Ideoque verborum125* Ioannis Baptiste meminit, per eadem verba penam eis subscribens. Etenim et ille hec126* dixit ad Iudeos, securim et arborem incisam127* et ignem inextinguibilem commemorans. Si quis autem diligenter investigabit, due pene sunt et excidi et comburi. Qui enim comburitur, et a regno exciditur omnino128; que pena difficilior est. Multi autem129 gehennam solum abhorrent; ego autem casum130 illius glorie multo amariorem131 penam gehenam132 esse dico. Quid133* enim134 parvum vel magnum malum non susciperet pater, ut videat, et potiatur dulcissimo filio? Hoc itaque in gloria illa putemus. Non enim aliquis filius ita suavis est patri ut illorum bonorum requies, et135 « dissolvi et esse cum Christo »az. Intolerabilis quidem pena est et136* gehenna sed, si quis decem mille ponat gehennas, nihil tale dicet137* quale est a beata gloria illa excidere et odio haberi a Christo138*.AO ba bb
az Cf. «Cupio dissolvi et esse cum Christo»: sententia ex Phil. 1, 23: «Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos», ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
ba ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 23, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 90va-b : «Deinde quia punire quidem eos non iussit observare autem solum simul autem et vexatos ab eis mitigans terrens et illos et tranmutans fundavit eis penam que est ab ipso dicens quoniam omnis arbor non faciens frunctum bonum exciditur et in ignem mittitur. Deinde minus difficile faciens hunc sermonem, induxit: Itauqe a fructibus eorum cognoscetis eos ut non principales {principaliter} has minas videatur inducere sed in ordine ammonitionis et consimili eorum contutere mentem. Hic michi et Iudeos enigmatice insinuare videtur tales fructus ostendentes. Ideoque verborum Iohannis meminit per eadem nomina penam eis subscribens. Etenim ille {hec} benedixit securem et arborem incisam et ignem inextinguibilem ad ipsos memorans. Et videtur quidem una quedam esse pena id est comburi. Si autem aliquis diligenter investigabit due hee pene sunt. Qui enim comburitur et a regno excidit omnino. Hec autem pena difficilior est illa et novimus quoniam multi gehennam solum abhorrent. Ego autem casum glorie multum amariorem gehenna penam esse aio. Sed autem non possibile est representare sermone mirabile nichil est. Neque enim noscimus illorum bonorum beatitudinem ut et miseriam a privatione manifeste noscamus. [...] Quid autem vel parvum vel magnum malum non utique suscipere ut videat et potiatur eo ? Hoc itaque et in gloria illa putemus. Non enim ita patri puer et si decem milies virtuosus fuerit suavis est et concupiscibilis ut bonorum illorum requies et dissolvi et cum Christo esse. Intolerabile est et gehenna et pena illa. Verum decem mille aliquis ponat gehennas, nichil tale dicet quale est a beata gloria illa excidere, odio haberi a Christo».
<cuius fons>   Chrysostomus ,InMt.,hom.23(24)§ 7-8 (Mt. 7, 15), PG 57, 317.6-56 Εἶταἐπειδὴκολάζεινμὲναὐτοὺςοὐκἐκέλευσε, φυλάττεσθαι δὲ μόνον, ὁμοῦ καὶ τοὺς ἐπηρεαζομένους παρ' αὐτῶν παραμυθούμενος,κἀκείνουςφοβῶνκαὶ μεταβάλλων, ἐπετείχισεν αὐτοῖς τὴνπαρ'αὐτοῦκόλασιν,εἰπὼνὅτιΠᾶνδένδρονμὴποιοῦνκαρπὸνκαλὸν,ἐκκόπτεται,καὶεἰςπῦρβάλλεται.Εἶτα ἀνεπαχθέστερον ποιῶν τὸν λόγον, ἐπήγαγεν· Ἄρα οὖν ἀπὸ τῶν καρπῶν αὐτῶν ἐπιγνώσεσθε αὐτούς· ἵνα μὴ προηγουμένην τὴν ἀπειλὴν δόξῃ εἰσάγειν, ἀλλ' ἐν τάξει παραινέσεως καὶ συμβουλῆς κατασείειν αὐτῶν τὴν διάνοιαν.ἘνταῦθάμοικαὶἸουδαίουςαἰνίττεσθαιδοκεῖ, τοιούτους καρποὺς ἐπιδεικνυμένους.ΔιὸκαὶτῶνἸωάννουῥημάτωνὑπέμνησε,διὰτῶναὐτῶνὀνομάτωντὴντιμωρίαναὐτοῖςὑπογράψας.Καὶγὰρκαὶἐκεῖνοςταῦταἔλεγεν,ἀξίνηςκαὶδένδρουκοπτομένουκαὶπυρὸςἀσβέστουπρὸς αὐτοὺς μεμνημένος.Καὶδοκεῖμὲνμίατιςεἶναιτιμωρία,τὸκατακαίεσθαι·εἰδέτιςἀκριβῶςἐξετάσειε,δύοαὗταικολάσειςεἰσίν.Ὁγὰρκαιόμενοςκαὶτῆςβασιλείαςἐκπίπτειπάντως·αὕτηδὲἐκείνηςχαλεπωτέραἡτιμωρία.Καὶοἶδαμὲνὅτιπολλοὶτὴνγέεννανμόνονπεφρίκασιν·ἐγὼδὲτὴνἔκπτωσιντῆςδόξηςἐκείνηςπολὺτῆςγεέννηςκόλασινπικροτέρανεἶναίφημι.Εἰ δὲ μὴ δυνατὸν παραστῆσαι τῷ λόγῳ, θαυμαστὸν οὐδέν. Οὐδὲ γὰρ ἴσμεν ἐκείνων τῶν ἀγαθῶν τὴν μακαριότητα, ἵνα καὶ τὴν ἀθλιότητα τὴν ἀπὸ τῆς στερήσεως αὐτῶν σαφῶς ἴδωμεν· ἐπεὶ Παῦλος ὁ ταῦτα σαφῶς εἰδὼς, οἶδεν ὅτι τὸ ἐκπεσεῖν τῆς τοῦ Χριστοῦ δόξης πάντων ἐστὶ χαλεπώτερον. Καὶ τοῦτο εἰσόμεθα τότε, ὅταν εἰς αὐτὴν τὴν πεῖραν ἐμπέσωμεν.[§8]ηʹ. Ἀλλὰ μήποτε τοῦτο πάθοιμεν, ὦ μονογενὲς τοῦ Θεοῦ παῖ, μηδὲ λάβοιμέν ποτέ τινα πεῖραν τῆς ἀνηκέστου ταύτης κολάσεως. Ὅσον γάρ ἐστι κακὸν ἐκπεσεῖν τῶν ἀγαθῶν ἐκείνων, σαφῶς μὲν εἰπεῖν οὐκ ἔνι· πλὴν, ὡς ἂν οἷός τε ὦ, βιάσομαι καὶ φιλονεικήσω δι' ὑποδείγματος ὑμῖν αὐτὸ κἂν κατὰ μικρὸν ποιῆσαι φανερόν. Ὑποθώμεθα γὰρ παιδίον εἶναι θαυμαστὸν, καὶ μετὰ τῆς ἀρετῆς καὶ τὴν βασιλείαν τῆς οἰκουμένης ἔχειν, καὶ οὕτως εἶναι ἐνάρετον πανταχοῦ, ὡς δύνασθαι ἅπαντας ἐν φιλοστοργίᾳ πατρικῆς καταστῆσαι διαθέσεως. Τί τοίνυν οὐκ ἂν οἴεσθε τὸν πατέρα τὸν τούτου παθεῖν ἂν ἡδέως, ὥστε μὴ ἐκπεσεῖν αὐτοῦ τῆς ὁμιλίας;τίδὲἢμικρὸνἢμέγακακὸνοὐκἂνδέξασθαι,ὥστεὁρᾷνκαὶἀπολαύειν αὐτοῦ;Τοῦτοτοίνυνκαὶἐπὶτῆςδόξηςἐκείνηςλογιζώμεθα.Οὐγὰροὕτωπατρὶπαιδίον, κἂν μυριάκις ἐνάρετον ᾖ,ποθεινόνἐστικαὶ ἐπέραστον,ὡςτῶνἀγαθῶνἡλῆξιςἐκείνων,καὶτὸἀναλῦσαικαὶσὺνΧριστῷεἶναι.Ἀφόρητονκαὶἡγέεννα,καὶἡκόλασιςἐκείνη.Πλὴνκἂνμυρίαςτιςθῇγεέννας,οὐδὲντοιοῦτονἐρεῖ,οἷοντὸτῆςμακαρίαςδόξηςἐκπεσεῖνἐκείνης,τὸμισηθῆναιπαρὰτοῦΧριστοῦ,τὸ ἀκοῦσαι ὅτι Οὐκ οἶδα ὑμᾶς, τὸ ἐγκληθῆναιὅτι πεινῶντα αὐτὸν ἰδόντες οὐκ ἐθρέψαμεν».
bb ¶Nota : Thomas tente d’améliorer la lisibilité de la traduction de Burgundio mais il enlève à Chrysostome un partie des images et comparaisons qui font le charme et l’efficacité de sa rhétorique. On s’étonnera du chiffre «10'000’» issu de Burgundio alors que le texte grec édité ne propose pas cette lecture. [MM2020]
124 insinuare] insûmare cacogr. Li446
125 verborum] + quis Li446 , verbum Ed1953
126 hec] hoc Md214 Mt366 Ed1657 Ed1953
127 securim et arborem incisam] instantem securim et arborem excidendam Ed1953
128 omnino] animo Md214
129 autem] enim Ed1657
130 abhorrent ego autem casum] om. Li446
131 amariorem] ad maiorem cacogr. Md214
132 gehenam] quam ipsius gehenne supplicium Ed1953
133 Quid] Quod Mt366 Ed1657 Ed1953
134 enim] + dico Md214 * (expunct.)
135 et] om. Ed1657
136 et] om. Ed1953
137 dicet] dicit Ed1953
138 et odio haberi a Christo] om. Li446
marg.| { CMT7d8.21} GLOSSA<TOR>. − Ex premissa 139 autem similitudine concludit quod supra iam dixerat 140 bc quasi manifestum 141 dicens:
bc Cf. Lc. 7, 16
139 Glossa: Ex premissa] om. Li446
140 dixerat] om. Ed1657
141 manifestum] + fuerat Ed1657
Numérotation du verset Mt. 7,20 
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.AP bd
bd ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator: Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Mt. 7, 16) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 29a marg.], ed. Gloss-e : «A FRUCTIBUS EORUM. HIERONYMUS: Non a veste sed ab operibus, quod de manifestis accipitur. Quomodo ab eis ? Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum fructum mala malum, et non e converso».
<Non hab.> Anselmus Laodunensis, in Mt. ; PL ; LLT ; Glossa ordinaria (Gloss-e ; Cas574). ; Chrysostomus in loc. cit. , Origenes (def.) ; Theophylactus in loc. cit.
¶Nota : Aucun rapprochement certain avec la version universitaire de la Glose ordinaire utilisée par Thomas ne peut être établi. [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 9 
marg.| {CMT7d9.1} HIERONYMUS. − Sicut supra dixerat, eos qui habent vestem bone vite, non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario asserit nec his quidem accommodandam fidem qui, cum polleant integritate doctrine, malis operibus destruunt utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur.be
Et ideo dicit:
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 44.977-45.983: «Non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. sicut supra dixerat eos qui haberent uestem uitae bonae non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario adserit ne his quidem adcommodandam fidem qui, cum polleant integritate fidei, turpiter uiuant et doctrinae integritatem malis operibus destruant. utrumque enim dei seruis necessarium est ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. huic sententiae potest illud uideri contrarium: nemo potest dicere: domine iesu, nisi in spiritu sancto. sed moris est scripturarum dicta pro factis accipere ut statim in consequentibus adprobatur refutari eos qui iactant sine operibus scientiam domini et audiunt a saluatore: discedite a me, operarii iniquitatis, nescio uos; et Apostolus in hunc sensum loquitur: confitentur se Deum scire, factis autem negant». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 7,21 
Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum celorum.
marg.| {CMT7d9.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 142* {hom.25} − Ubi Iudeos maxime tangere videtur, in dogmatibus omnia ponentes unde et Paulusbfeos incusat dicens: « Si autem tu Iudeus cognominaris, et requiescis in lege » etc.143
bf Rm. 2, 17.
142 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
143 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d9.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Vel aliter. Quoniam falsos prophetas et veros ex fructibus eorum docuit discernendos, hic iam manifestius docet qui sunt fructus quibus discernuntur probi doctores et reprobi.
marg.| {CMT7d9.4} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,39} − Cavendum enim est in ipso Christi nomine ab hereticis vel quibuslibet male intelligentibus et seculi huius amatoribus ne decipiamur. Et ideo dicit: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine. Sed merito potest movere quomodo huic sententie conveniat illud Apostolibg: « Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in spiritu sancto ». Non enim possumus dicere, illos qui non intrant in regnum celorum, habere spiritum sanctum. Sed Apostolus proprie posuit hoc verbum dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis. Ille enim proprie dicit qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat. Dominus autem generaliter hic posuit verbum dicendi videtur enim etiam ille dicere qui nec vult nec intelligit quod dicit.
bg 1Cor. 12, 3.
marg.| {CMT7d9.5} HIERONYMUS. − Moris est enim Scripturarum dicta pro factis accipere, secundum quem sensum dicit Apostolusbh: « Confitentur scire Deum, factis autem negant ».AQ bi
bh Tit. 1, 16.
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 45.985-990: «Sed moris est scripturarum dicta pro factis accipere ut statim in consequentibus adprobatur refutari eos qui iactant sine operibus scientiam domini et audiunt a saluatore: discedite a me, operarii iniquitatis, nescio uos; et Apostolus in hunc sensum loquitur: confitentur se Deum scire, factis autem negant». [FG2013]
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT7d9.6} AMBROSIUS. − Omne etiam verum, a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est.AR bj
bj ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus, Glossa magna (1Cor. 12, 3), Cambridge, Trinity College, B.5.6 (140ra ) = As14 (107rb ) = Cas366 (189rb) = PL 191, 1650.52: «[Ambrosius] Per haec Apostolus illos vehementer redarguit qui hominibus divina beneficia tribuebant, ostendens nullum beneficium esse humanum, sed donum Dei, dum dicit,   nemo, in spiritu loquens, dicit anathema Jesu , quae vox ex humano errore est, ut omne falsum, et   nemo dicit Jesus est Dominus, nisi a Spiritu sancto , a quo est omne verum. Omne enim verum a quocunque dicatur, a Spiritu sancto est».
<potius quam>   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 1, d. 46, c. 7, § 4: «Omne namque uerum a deo est, ut ait augustinus cui consonat ambrosius, qui tractans illud uerbum apostoli: Nemo potest dicere: Dominus iesus, nisi in spiritu sancto, dicit quod omne uerum, a quocumque dicitur, a spiritu sancto est».
<cuius fons> Glossa ordinaria (1Cor. 12, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 327b marg.], ed. Sacra Pagina : «[  nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto ] et ego servus eius nisi per Spiritum sanctum a quo omne verum, quod est bene operari est per Spiritum».
<cuius fons>   Ambrosiaster , In 1 Cor. 12, 3, PL 17, 245B; CSEL 81/2, p. 132: «Quidquid enim falsum est, ab homine est. Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Dictum enim ipsum, quo significatur Dominus Jesus, non ab adulatione hominum, sicut et idola dii vocantur, sed Spiritus sancti veritate profusum est; quidquid enim verum a quocumque dicitur, a sancto dicitur Spiritu».
<Attest.>   Alexander Halensis , Summa Fratris Alexandri, lib. 1, pars. 2, inquisitio 2, tractatus 2, sect. 2, q. 3, membrum 2, c. 7, a. 2 § 458, Quarrachi, p. 653a3: «Ad quod sic: 1. Ambrosius, super illud I Cor. 12, 3: Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto:"Omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est"». <ex quo>   Albertus Magnus , In I Sent., d. 2A, a. 5, ed. Borgnet, t. 25, p. 59a31: «1. Videtur enim, quod omne verum sit a Spiritu sancto scitum et dictum: super illud enim quod dicit Apostolus, I ad Corinth. 12, 3: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, dicit Glossa Ambrosii: Omne verum a quocumque dicatur, est a Spiritu sancto». <ex quo>   Bonaventura , In I Sent., d. 46 a. 1 q. 4, p. 828a7: «Si tu dicas, quod illud est verum de veritate rei, non signi; hoc nihil est, quia, sicut a Deo sunt res, ita et signa; et Ambrosius dicit, quod "omne verum est a Spiritu sancto, a quocumque dicatur"; loquitur ergo de veritate in sermone, et ita de veritate complexionis sive signi».
<Paral. Thomae de Aquino> In I Sent., d. 19, q. 5, a. 2, ad 5: «Dicit Ambrosius quod omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est»;   id., Summa theologiae, I II, q. 109 a. 1 arg. 1 = Quia super illud i cor. xii, nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu sancto, dicit Glossa Ambrosii, omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est»;   Id., Quaestiones de potentia, q. 1. a. 3 arg. 6: «Sicut autem promissum Dei est a Deo, ita omne verum est a Deo: quia, ut dicit Glossa Ambrosii 1Cor. 12.3 super illud: nemo potest dicere, dominus Iesus, omne verum a quocumque dicatur a spiritu sancto est».   Id., In 1Cor. 11-16 (1Cor. 12), lect. 1, Marietti § 718, p. 369: «Unde et in Glossa Ambrosius, hoc in loco dicit: omne verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est» etc.
¶Nota : La Catena ne cite pas directement l’Ambrosiaster, mais la sentence qu’en a extrait la Glossa magna in Paul., transmise par le Livre des Sentences Pierre Lombard, et reprise à maintes reprises par tous les prédécesseurs de Thomas et par lui-même dans ses propres écrits.
AR ¶Codd. : Li446 (70ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT7d9.7} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,39} − Non ergo putemus ad illos fructus de quibus supra dixerat, pertinere si quis Domino nostro dicat Domine, Domine, et ex eo nobis arbor bona videatur; sed illi sunt fructus facere voluntatem Dei.
Unde sequitur:
Sed qui facit voluntatem patris mei qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.
marg.| {CMT7d9.8} HILARIUS. 144* {cad.5} − Celestis enim regni iter, obedientia voluntatis Dei, non nuncupatio repertura est.
144 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT7d9.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Que autem est voluntas Dei, ipse Dominus docet: « Hec est, inquitbk, voluntas eius qui misit me, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam eternam ». Credulitatis autem verbum et ad confessionem respicit et ad actum. Qui ergo non confitetur, aut non conversatur secundum verbum Christi, non intrabit in regnum celorum.
bk Io. 6, 40.
marg.| {CMT7d9.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 145* {hom.25} − Non autem dixit qui facit voluntatem meam, sed patris quoniam interim conveniens erat prius hoc suscipi ad imbecillitatem eorum; sed et per hoc illud occulte insinuavit; non est enim alia voluntas filii quam que est patris.
145 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d9.11} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,40} − Illud autem ad rem pertinet, ne decipiamur non solum nomine Christi per eos qui nomen habent, et facta non agunt, sed etiam quibusdam factis atque miraculis, qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi miraculum visibile videmus.
Unde adiungit:
Numérotation du verset Mt. 7,22 
Et dicit: Multi dicent mihi in illa die etc.146*
146 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d9.12} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 147* {hom.25} − Vides qualiter latenter iam seipsum introducit. Quia enim omnem complevit sermonem, monstrat seipsum iudicem esse. Que enim pena exspectat eos qui peccant, iam ante monstravit. Quia autem est qui punit, hoc iam revelat, dicens multi dicent mihi in illa die.
147 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d9.13} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Quando scilicet venerit in maiestate patris sui, quando iam nemo ausurus est garrula contentione sermonum aut mendacium defendere aut contradicere veritati; quando opera singulorum loquentur, et ora tacebunt; nec alter pro altero interveniet, sed singuli sibi timebunt. In illo enim iudicio non erunt testes adulatores homines, sed angeli veraces; Iudex autem Dominus iustus unde proprie timentium hominum et angustias patientium vocem expressit, dicens:
Domine, Domine.
marg.| Non enim semel sufficit illi dicere Domine, quem necessitas timoris astringit.
marg.| {CMT7d9.14} HILARIUS. 148* − Gloriam autem sibi ex verbi virtute149* presumunt in doctrine prophetia et demoniorum fuga et operum virtutibus atque hinc sibi regnum celorum pollicentur, dicentes:
148 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
149 virtute ] intentione Ed1953
Nonne in nomine tuo prophetavimus etc.150* ? AS bl
bl ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 6.5.2-8, SChr 254, p. 174: «Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam et hypocritarum simulamenta condemnat, qui gloriam sibi ex uerbi uirtute praesumunt in doctrinae prophetia et daemoniorum fuga et istiusmodi operum uirtutibus atque hinc sibi regnum caelorum pollicentur, quasi uero eorum aliquid proprium sit quae loquuntur aut faciunt et non omnia uirtus Dei inuocata perficiat, cum doctrinae scientiam lectio adferat, daemoniorum fugam Christi nomen exagitet; de nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda praestandum que est aliquid ex proprio, ut bonum uelimus, malum omne uitemus toto que adfectu praeceptis caelestibus obtemperemus ac talibus officiis cogniti Deo simus agamus que potius quod uult quam quod potest gloriemur, repudians eos ac repellens quos a cognitione sua opera iniquitatis auerterint ». [MM2021]
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
150 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d9.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 151* {hom.25} − Sed sunt quidam qui dicunt quoniam mentientes hi hoc dixerunt, et ideo salvati non sunt; sed non auderent iudice presente ad ipsum hoc dicere. Sed et ipsa responsio et interrogatio ostendit eos talia fecisse. Qui enim hic mirabiles erant apud omnes, miracula facientes, illic autem vident seipsos punitos, admirantes dicunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus  ? Quidam autem dicunt, quoniam non in tempore in quo hec miracula faciebant, iniqua agebant, sed postea. Sed si hoc erit, rursus quod Dominus volebat monstrare, non constat quod scilicet neque fides neque miracula valent, bona vita non existente; quod et Paulus dicitbm: « Si habuero fidem ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum ».
bm 1Cor. 13, 2.
151 in homiliario] scrips., in omel’ Li446 ² , super Matheum Li446 * ( cancel.), + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d9.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Sed considera, quia in nomine dicunt, non in spiritu. Prophetant enim in nomine Christi, sed in spiritu diaboli; quales sunt divinatores. Sed sic discernuntur quoniam diabolus interdum falsa dicit, spiritus sanctus numquam. Concessum est autem et diabolo interdum vera dicere, ut mendacium suum rara veritate commendet. Demonia autem eiiciunt in nomine Christi habentes spiritum inimici; magi autem non eiciunt, sed eicere videntur, colludentibus sibi demonibus. Faciunt et virtutes, id est miracula, non utilia et necessaria, sed inutilia et vacua.
marg.| {CMT7d9.17} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,40} − Legant enim quanta fecerint resistentes Moysi magi Egyptiorum.AT
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT7d9.18} HIERONYMUS. − Vel aliter. Prophetare, virtutes facere et demonia eicere, etiam divina virtute, interdum non est eius meriti qui operatur; sed vel invocatio nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui invocant, aut utilitatem eorum qui vident et audiunt conceditur ut licet homines despiciant facientes, tamen Deum honorent, ad cuius invocationem fiunt tanta miracula. Nam et saul et Balaam et caiphas prophetaverunt, et in Actibus apostolorum filii sceve videbantur eicere demonia, et Iudas Apostolus cum animo proditoris multa signa inter ceteros apostolos fecisse narratur.bn
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 45.996-46.1006: «Multi dicent mihi in illa die: domine, domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis: quia numquam noui uos; discedite a me qui operamini iniquitatem. prophetare et uirtutes facere et daemonia eicere interdum non eius est meriti qui operatur, sed uel inuocatio nominis christi hoc agit, uel ob condemnationem eorum qui inuocant uel utilitatem eorum qui uident et audiunt conceditur, ut licet homines dispiciant signa facientes, tamen Deum honorent ad cuius inuocationem fiant tanta miracula. nam et saul et balaam et caiphas prophetauerunt nescientes quid dicerent, et pharao et nabocodonosor somniis futura cognoscunt, et in actibus apostolorum filii sceuae uidebantur eicere daemonia et iudas Apostolus cum animo proditoris multa signa inter ceteros apostolos fecisse narratur». [FG2013]*
marg.| {CMT7d9.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 152* {hom.25} − Quia enim non omnes ad omnia apte se habebant, sed hi quidem erant vite pure, fidem autem non tantam habebant, hi autem contrarium, ideo Deus illos per hos convertebat, ut multam ostenderent fidem; hos autem per hoc ineffabile signorum donum, ut fierent meliores evocabat unde et cum multa copia hanc gratiam eis dabat. Dicent enim virtutes multas fecimus . Sed quia circa eum qui eos ita honoravit, ingrati facti sunt, recte sequitur:
152 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,23 
Tunc confitebor illis quia numquam novi vos.
marg.| {CMT7d9.20} HIERONYMUS. − Signanter dicit tunc confitebor quia multo ante tempore153* dicere dissimulaverat.AU bo
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 46.1007-1008: «Tunc confitebor illis. signanter dixit: confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulauerat: non noui uos. non nouit dominus eos qui pereunt. obserua autem quare addiderit: numquam noui uos, si iuxta quosdam omnes homines inter rationabiles semper uersati sunt creaturas». [FG2013]*
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
153 ante tempore] inv. Ed1953
marg.| {CMT7d9.21} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.19} − Grandem enim iram grandis dilatio precedere debet, que iustius facit Dei esse iudicium, et digniorem interitum peccatorum. Sciendum autem quod peccatores nescit Deus, quia non digni sunt ut cognoscantur a Deo non quia omnino ipsos non cognoscat, sed quia suos esse illos non cognoscit. Deus enim naturaliter omnes cognoscit; sed videtur eos non cognoscere, quia non eos diligit; sicut etiam non videntur Deum cognoscere qui non colunt eum digne.
marg.| {CMT7d9.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 154* {hom.25} − Dicit autem eis numquam novi vos; quasi, non solum in tempore iudicii, sed neque tunc cum miracula faciebatis multos enim et hic iam odio habet, et ante punitionem avertit.
154 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT7d9.23} HIERONYMUS. − Observa etiam hoc quod dicit numquam novi vos, esse contra quosdam dicentes, quod omnes homines semper conversati sunt inter rationabiles creaturas.bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 46.1009-1012: «Tunc confitebor illis. signanter dixit: confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulauerat: non noui uos. non nouit dominus eos qui pereunt. obserua autem quare addiderit: numquam noui uos, si iuxta quosdam omnes homines inter rationabiles semper uersati sunt creaturas». [FG2013]
marg.| {CMT7d9.24} GREGORIUS. Vicesimo Moralium. 155* − Hac autem sententia datur intelligi quod in hominibus caritas, humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari; unde nunc sancta Ecclesia etiam si qua sunt hereticorum miracula, despicit, quia hec sanctitatis speciem non esse cognoscit. Probatio quidem sanctitatis non est signa facere, sed proximum ut se diligere, de Deo vera, de proximo meliora quam de seipso sentire. bq
bq ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 39, 17, lib. 20, § 7, CCSL 143A, lin. 19 sqq.: «Qua nimirum sententia quid datur intellegi, nisi ut in hominibus caritatis humilitas, non autem debeant uirtutum signa uenerari? Vnde nunc sancta ecclesia, etiam si qua fiant haereticorum miracula, despicit quia haec sanctitatis specimen non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de deo autem uera, de proximo uero meliora quam de semetipso sentire».
<Non hab.> Liber gregorialis. [MM2020]
155 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d9.25} AUGUSTINUS. Contra adversarium legis et prophetarum. − Absit autem ut secundum Manicheos ista de prophetis sanctis Deus 156* Dominus dixerit157; sed dictum est de his qui post eius158 evangelium predicatum in eius nomine sibi loqui videntur, nescientes quid loquantur.AV br
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, lib. 2, CCSL 49, lin. 488 sqq.: «absit, ut ista de prophetis sanctis, in quibus erat moyses et ceteri, dominus dixerit; sed dictum est de iis, qui post eius euangelium praedicatum in eius nomine sibi loqui uidentur nescientes quid loquantur; in quibus et iste sibi locum periturus inuenit».
<Non hab.> Florus Lugdunensis - Collectio ex dictis XII patrum. Glossa Magna. [MM2021]
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
156 Deus] om. Ed1953
157 dixerat
158 post eius] posterius Li446
marg.| {CMT7d9.26} HILARIUS. 159* {cad.6} − Sic autem hypocrite gloriati sunt, quasi aliquid proprium sit quod loquuntur aut faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat; cuius doctrine scientiam lectio afferat, demoniorum fugam Christi nomen exagitet. De nostro igitur est beata illa eternitas promerenda; prestandumque est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus, agamusque potius quod vult quam quod potest gloriemur. Repudians igitur eos ac expellens propter opera iniquitatis, dicit:
159 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Discedite a me qui operamini iniquitatem.
marg.| {CMT7d9.27} HIERONYMUS. − Non dixit qui operati estis iniquitatem, ne videretur tollere penitentiam; sed qui operamini; id est qui usque in presentem horam cum iudicii tempus advenerit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis affectum.bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 46.1013-1017: «Recedite a me qui operamini iniquitatem. non dixit: qui operati estis iniquitatem, ne uideretur tollere paenitentiam, sed qui operamini, hoc est qui usque in praesentem horam, cum iudicii tempus aduenerit, licet non habeatis facultatem peccandi tamen adhuc habetis adfectum». [FG2013]
marg.| {CMT7d9.28} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Nam mors animam quidem 160* a carne separat; anime autem propositum non immutat.AW bt
bt ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 19 (Mt. 7, 23), PG 56, 743.30 ; St-Omer, BM, 90, f. 77vb : «Nam mors animam quidem [inv. PG] a carne separat; anime autem propositum non immutat ». [MM2021]
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
160 animam quidem ] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 10 
marg.| {CMT7d10.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 161* {hom.25} − Quoniam quidam futuri erant que dicta sunt a Domino admirantes; ostensionem autem que est per opera non tribuentes, preveniens eos terret dicens:
161 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,24 
Omnis ergo qui audit verba mea hec et facit ea, assimilabitur viro sapienti.AX
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 7,25 
[...]
Numérotation du verset Mt. 7,26 
[...]
Numérotation du verset Mt. 7,27 
[...]
marg.| {CMT7d10.2} CHRYSOSTOMUS. − Non autem dixit ‘Estimabo eum qui audit et facit virum sapientem’ sed162 assimilabitur viro sapienti ; ergo qui similatur homo est cui autem assimilatur Christus163*. Christus autem est sapiens vir  qui edificavit domum suam , id est Ecclesiam,   supra petram , id est supra fortitudinem fidei. Vir autem stultus est diabolus, qui   edificavit domum suam , id est omnes impios,   super arenam , id est inconstantiam infidelitatis aut super carnales homines qui dicuntur arena propter sterilitatem et quia non coherent sibi, sed sunt per diversas opiniones dispersi, et quia sunt innumerabiles.   Pluvia autem est doctrina que irrigat hominem; nubes autem 164* a quibus   pluvia fluit. Quidam a Spiritu sancto excitantur, sicut apostoli et prophete, et quidam 165 a spiritu diaboli , sicut sunt 166* heretici. [c] Venti autem boni sunt spiritus diversarum virtutum vel angeli qui invisibiliter in sensibus hominum operantur et adducunt ad bona. [b] Venti autem mali sunt spiritus immundi. [e] Flumina autem bona sunt evangeliste et doctores populi, [d] flumina mala167* homines immundo spiritu pleni et verbositate instructi, sicut philosophi et ceteri secularis scientie professores, de quorum ventre exeunt flumina aque mortuebu. [f] Ecclesiam168 ergo quam Christus edificavit neque169* pluvia mendacis doctrine corrumpit, neque diabolicus flatus impellit neque violentorum fluminum impetus movet. Nec est contrarium quod quidam de Ecclesia cadunt. Non enim omnes qui Christiani dicuntur, Christi sunt sed « novit Dominus qui sunt eius »bv. Sed contra domum quam edificavit diabolus ,   descendit pluvia vere doctrine ;   venti , id est spirituales gratie, aut angeli; flumina, quatuor evangeliste, et ceteri sapientes. Et sic cecidit domus, id est gentilitas, ut surgeret Christus;   et facta est eius ruina magna , solutis erroribus, convictis mendaciis, et idolis in toto mundo destructis. Christo ergo similis est qui audit verba Christi et facit ea. Ipse enim   edificat supra petram , id est Christum, qui est omne bonum ut in quacumque specie boni aliquis edificaverit, supra Christum edificasse videatur. Sicut autem Ecclesia edificata a Christo dirui non potest, sic talem Christianum, qui se edificavit super Christum, nulla adversitas deicere potest secundum illud 170* bw: « Quis nos separabit a caritate Christi? » Diabolo autem est similis qui audit verba Christi et non facit. Verba enim que audiuntur et non fiunt , separata sunt et dispersa. Et ideo171 assimilantur arene. Arena etiam est omnis172 malitia, vel etiam mundialia bona . Sicut autem domus diaboli destructa est, ita et173* tales   supra arenam fundati174* cadunt. Et est   ruina magna , si de fundamento fidei aliquid ruine fuerit passus. Non autem si fornicatus fuerit aut175 homicidium fecerit quia habet unde per penitentiam surgat, sicut et David.AY bx
bu Cf. Io. 7, 38: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive ».
bv 2Tim. 2, 19.
bw Rm. 8, 35.
bx ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 20 (Mt. 7, 24-27), PG 56, 744.10-746.50 ; BAV, Vat. lat. 6254, f. 59va  ; Saint-Omer, BM, 91, f. 78rb  ;: « Similabo eum   viro sapienti . Non dixit Estimabo eum virum sapientem: sed Similabo eum viro sapienti. Ergo alter est, qui similatur, alter est vir, cui similatur. Ergo qui similatur homo est [inv. PG] cui autem assimilatur, Christus. Christus enim est sapiens [inv. PG, sapiens V6254] vir, qui edificavit domum suam, id est Ecclesiam, supra petram id est supra fortitudinem fidei. Nam et fortitudo fidei dicitur petra [inv. PG], propter quam et [om. PG] Simon Petrus est dictus [inv. PG], ad quem dicit Deus: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt ei [adversus eam (Mt. 16, 18) PG]. Quis est vir stultus? Diabolus, de quo dicit Ieremias: Clamavit perdix: congregavit filios quos non genuit: fecit divitias suas non cum iudicio; in dimidio [medio PG] dierum ⸢derelinquet eas [derelinquent eum Som90, derelinquentium V6254] et in finem erit stultus (Ier. 17, 11). Iste ergo [igitur V6254] diabolus insipiens vir edificavit domum suam super arenam. Domus enim eius ante Christum fuerunt omnes gentes. Sicut enim sancti domus [+ facti PG] sunt Christi, ita et impii domus sunt inimici. Edificati autem fuerunt super arenam, id est, super inconstantiam infidelitatis. Si enim constantia fidei dicitur petra, recte et inconstantia infidelitatis arena vocatur: id est idololatria, que per varias idolorum culturas semper dispersa est. Aut certe super arenam: id est, super carnales homines et [ac PG] infideles. Ideo autem [om. PG] tales homines arena dicuntur, non terra: quoniam terra quidem fructum facit, arena autem sterilis manet. Deinde quia terra quidem unita est, et in seipsam constricta, arene autem grana non conveniunt sibi, nec adherent ad invicem: sic sunt et omnes infideles, qui sub diabolo sunt: non sunt uniti, nec unum sapiunt, sed sunt per diversas opiniones dispersi; et alius quidem dicit sic [inv. PG], alius autem sic. Sic et dogmata philosophorum nos docent, que sunt contraria sibi semper. Et [Eo PG] modo perfidia hereticorum, qui numquam sapiunt unum, sed quot sunt, tot sententias habent. Propter quod arene [arena V6254] assimilatur [assimilantur V6254] diaboli omnis [inc. PG omnis diabolo V6254] populus. Populus [populi V6254²] autem Dei non solum unitus est [uniti sunt ! V6254], quasi terra, que quamvis compacta sit, tamen solubilis est: sed est sicut lapis constrictus et indissolubilis. Tertio, quia diaboli [+ omnis Som90] populus innumerabilis [non numerabilis PG] est, sicut arena: Dei autem, ex multis vocatis pauci electi. Pluvia autem est [inv. Som90] doctrina quia sicut pluvia irrigat terram, ut proferat fructum, sic doctrina hominem irrigat, ut iustitiam operetur. Sicut dicit Deus per Isaiam de tollenda a Iudeis doctrina: Et mandabo, inquit, nubibus, ne pluant super eam pluviam (Is. 5. 6). Nubes enim dicuntur prophete [+ et PG] apostoli quia sicut nubes baiulant pluviam, et effundunt [+ eam PG] super terram, sic [+ et PG] prophete et apostoli accipiunt verbum [verba PG] ⸢a Deo [om. Som90], et effundunt [+ illud Som, + eum V6254] super rationabilem terram. Sunt autem nubes que a Spiritu sancto excitantur, et sunt nubes que a spiritu potestatis eris, sicut dicit propheta: Tenebrosa aqua in nubibus eris (Ps. 17. 12). Nubes enim, que a Spiritu sancto [inv. V6254] excitantur, candidam baiulant aquam, id est, veram et sanctam doctrinam. Que autem a [om. V6254] spiritu [+ et V6254] potestatis eris, tenebrosam baiulant aquam, id est falsam et impiam doctrinam, que non illuminat, sed tenebrescere facit mentes eorum, qui suscipiunt eam. [b] Venti [+ sunt V6254] autem [+ sunt Som], ex parte quidem mala, [+ sunt PG] immundi spiritus, qui intra precordia hominum flant: [c] ex parte autem [enim Som] bona, spiritus diversarum virtutum vel angeli qui invisibiliter in sensibus hominum operantur et adducunt ad bona. Et vide proprietatem rerum. Pluvie proprium est mollire et solvere ventorum autem cum virtute urgere [urgu<er>e V6254]. Sic ergo impiorum nubes falsa sua doctrina [inv. Som] et promissionibus molliunt homines, [745 ] et blandimentis et percussionibus [persuasionibus PG] solvunt: diabolus autem intrat in corda [+ eorum PG], quasi ventus, et invisibiliter urget [urguet V6254] consentire mendaciis eorum, vel in cetera peccata compellit. Sic et in parte bona sancte [om. V6254] nubes doctrinam [doctrina Som] iustitie persuadent hominibus, et rationabiliter placant [placat V6254] Spiritus autem sanctus vel angeli, quasi prosperi venti, prosperantes in cordibus, faciunt homines acquiescere veritati. Sicut enim non est possibile, ut ex sola pluvia fructificet terra, nisi flaverit super eam ventus: sic non est possibile, ut sola doctrina corrigat hominem, nisi cooperatus fuerit Spiritus sanctus in corde ipsius. [d] Flumina autem sunt, ex parte quidem mala homines [hominis PG] immundo spiritu pleni, et in verbositate structi: quales sunt philosophi dogmatum diversorum [diversarum V6254], oratores, grammatici, ceteriquesecularis sapientie professores [non secundum Deum sapientes PG] de quorum ventre exeunt flumina aque mortue. [e] Ex parte autem bona, evangeliste, doctores populi, ceterique sapientes secundum Deum: de quorum ventre exeunt flumina aque vive. [f] Ecclesiam [Ecclesia Plut.18.24 V6254] ergo, quam Christus vir sapiens super petram edificavit, neque pluvia mendacis doctrine corrumpit, neque diabolicus ventus [diabolus P14469 Md527 Som, diabolicus V6254] impellit neque violentorum fluminum impetus movet. Nam etsi humiliatur Ecclesia propter tentationem, tamen perire non potest propter fidem Christi. Nec est contrarium, quod quidam de Ecclesia cadunt: illi enim numquam Christiani fuerunt. Sicut enim [om. PG] non omnes qui sunt ex [in V6254] Israel, hi sunt Israelite: sic non omnes qui Christiani dicuntur, sunt et Christi [etiam Christiani sunt Som, et Christi sunt V6254]. Christianorum enim opera sunt aspicienda, non nomina. Dicit enim Apostolus: Cognovit Dominus qui sunt ipsius; et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini (2Tim. 2. 19). Ergo qui discedit ab iniquitate, ille est Christi, non qui vacue nominat nomen Christi. Illi enim tales nec super petram fidei erant edificati, sicut inferius ostendemus. Adversus domum autem, quam edificaverat stultus sibi super arenam, id est adversus gentiles et omnes impios, qui sunt diaboli domus, descendit pluvia, id est veritatis doctrina per propheticas et apostolicas nubes: descenderunt [flaverunt PG] venti, id est gratie spirituales aut angeli, qui invisibiliter operantes, homines ad fidem veritatis inclinant: venerunt flumina, id est quatuor evangeliste, aut ceteri sapientes, et impegerunt in domum illam, et sic cecidit domus diaboli [+ et PG] spiritualibus instrumentis et [om. PG] erecta est domus Christi. Et ne mireris quia gentes venientes ad fidem [pedes Som] cecidisse dicuntur. Ceciderunt enim diabolo, ut surgerent Christo. Ecce enim omnis homo quamdiu ambulat in peccatis, diabolo stat, Christo autem iacet: cum autem conversus fuerit ad iustitiam, diabolo [+ quidem PG] cadit, Christo autem surgit. Dicit enim propheta de hominibus liberatis a Christo: Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Ps. 67. 19). Item Dominus: Quamdiu fortis armatus custodit ⸢domum suam [atrium suum Som], in tuto sunt omnia eius: cum autem venerit fortior, diripiet vasa eius (Lc. 11. 21. 22): videlicet homines impios, ex [de Som] quibus edificata fuerat diaboli [-lo PG] domus. Si ergo secundum prophetiam captivi dicuntur, quantum ad diabolum, ⸢quantum ad Christum [antequam Som, qui V6254] ad libertatem fidei sunt conversi. Si direpti dicuntur secundum Christum, consequenter et cecidisse dicuntur, quantum ad statum suum priorem, qui surrexerunt in fide. 27. Et facta est ruina eius magna: videlicet idolis in toto mundo destructis, mendaciis in tota terra convictis, erroribus solutis: quia totus mundus diabolo cecidit, Christo autem surrexit. Sic [si Som* V6254] ergo domum, quam stultus edificaverat super arenam, sapiens Rex spiritualibus armis sanctorum suorum destruxit; domum autem, quam sapiens Christus edificavit super petram, ⸢ stultus diabolus fallacibus argumentis ministrorum suorum numquam poterit dissipare. Huic ergo viro sapienti Christo similis est Christianus omnis [inv. V6254] , qui edificat se super petram [= fam. 2 (sous groupe 1 = No Na V6254 Kr) Md527: om. hom. fam. 2 (sous groupes 3 et 3)], id est super [om. Md527 PG] Christum. Qui enim audit verba Christi, et facit ea, ipse est, qui se edificat [inv. Md527 PG] super petram [om. Md527 V6254] Christum. ⸢Christus enim caritas est, et qui se edificat in caritate, super petram Christum se edificat. [om. Som90 Md527 V6254] Qui edificat se in mansuetudine, edificat se super petram [+ id est PG] Christum: Christus ⸢est - enim ⸢⸢mansuetudo [inv. Som]. Qui edificat se in castitate, edificat se super petram Christum: Christus est [om. Som] enim caritas [+ est Som, castitas PG] [mansuetudo… castitas: castitas Md527]. Qui edificat se in misericordia, edificat se super [+ firmam PG] petram Christum: Christus enim misericordia est, et in quacumque specie boni edificaverit se [inv. Md527, + homo PG] super petram Christum se edificasse videtur [om. V6254] quia omne bonum est Christus. Similis autem est [inv. Som] Christo, quoniam sicut Christi Ecclesiam edificatam super petram nulla [+ eam PG] adversitas diruere [dirumpere Som] potest: ⸢ sic talem Christianum qui se edificaverit [ edificavit Plut18.24 ] super Christum nulla eum [ om. Plut.18.24 V6254 ] adversitas diruere potest [= fam. 2 (sous groupe 1 = No Na V6254 Kr): om. hom. fam. 2 (sous groupes 3 et 3) Md527 ] ut dicat cum Paulo: Quis nos separabit [separavit Plut.18.24] a caritate Christi? tribulatio, an angustia, etc. Stulto autem diabolo similis est omnis Christianus, qui se edificat super arenam. Super arenam autem se edificat [inv. PG] qui audit verba Christi et non facit ea. Verba enim, que non convertuntur ad opus, arena sunt spargilis [spargibilis PG]. Sicut enim grana arene non conveniunt in unum, neque adherent ad invicem, sed semper sunt separata: sic verba, que audiuntur, et non convertuntur in unam iustitie massam per opus, [+ semper Plut.18.24] separata sunt et dispersa. Et ideo assimilantur arene, que numquam in semetipsa coniungitur. Ergo super arenam se edificat omnis Christianus, qui ex auditu solo verborum credit in Christum, et non per opera bona se confirmat in Christo. Sed et qui facit opera mala, super arenam edificat. Arena [enim PG] est omnis malitia, sicut diximus supra: et qui in bonis mundialibus instruit [instruet V6254] se [+ et Som²] super arenam edificat. Similis ⸢autem stulto diabolo est [est stulto diabolo Som], quia sicut diaboli domus, id est, idololatria, a Christo destructa est per opera ministrorum eius et gratiarum: sic et ille hodie aut cras destruendus est ⸢a diabolo [om. Som] per opera ministrorum eius , vel demonum, vel hominum [om. V6254] impiorum, et hi tales [inv. PG] sunt , quos cadere de Ecclesia significavimus supra, eo quod non se edificaverint [-runt Som] ⸢super petram [om. V6254], sed magis super arenam. Et erit ruina eius magna. Quomodo magna? Sicut enim domus, que habet validum fundamentum, si pars aliqua parietis vel tecti ceciderit, ruina eius magna non erit, quia potest fieri ut iterum reparetur; si autem fundamentum eius [+ casum PG] fuerit passum, tunc est ruina eius magna, quia ⸢tota venit [advenit Som] deorsum: sic et Christianus, si aut [om. Som] fornicatus fuerit, aut adulteratus, aut homicidium fecerit, cecidit quidem, tamen ruina eius magna non est, quia potest [om. PG] iterum penitentia [ad penitentiam Som] surgere [+ potest PG] sicut David. Si autem de fundamento fidei aliquid fuerit passus [passus fuerit aliquid Som], id est, si prevaricatus fuerit, et ad gentiles, aut hereticos transierit, tunc est ruina eius magna, quia totus funditus ruit ».
<ex quo> Cf.   Hugo de Sancto-Caro , Postillae maiores (Mt. 7, 27), Ed1754, p. 30vb/n = T45 ( 30ra ): « Chrysostomus: “Pluvie proprium est emollire, ecce blandire, ventorum proprium urgere, ecce mine. Item flumina sunt ex mala parte verbosi, ut philosophi et oratores et huiusmodi ceteri scientie professores de quorum ventre exeunt flumina aque mortue. Ex parte bona sunt Evangeliste et Doctores, de quorum ventre flumina fluunt aque (Io. 7.f) ».
Nota : Cette sentence atteste l’usage d’au moins un manuscrit du sous-groupe italien de la 2e famille de l’Opus imperfectum, car le contenu de la sentence latine oblige à conclure que Thomas a disposé d’un manuscrit qui n’était pas affecté par les omissions caractéristiques des sous-groupes 2 et 3, soit, dans le cas de cette sentence, les omissions 26 et 27 (cf.   Van Banning , CCSL 87B, p. XXXI-XLVIII, hic. XXXIX). Mais ces omissions n’affectent pas non plus les manuscrits de la 3e famille (v.g. Firenze, BML, Plut.18.4, f. 263v ) ; la 4e famille doit être exclue car elle présente et des leçons du 1er sous-groupe de la 2e famille et des leçons (homeotéleutes) des 2e et 3e sous-groupes de la même 2e famille: Madrid, BN, ms. 527, f. 35vb) Cependant, la Catena lit “ceteri secularis scientie professores” avec la sentence parallèle de la postille d’Hugues de Saint-Cher [] alors que tous les manuscrits de l’Opus imperfectum que nous avons pu consulter lisent “ceterique secularis sapientie professores”. Hugues omet secularis mais la leçon scientie reprise par la Catena pourrait être le marqueur de l’usage indépendant par Hugues et Thomas d’une même version de l’Opus imperfectum dont les témoins restent à identifier. Enfin, on ne peut pas exclure que Thomas ait également consulté Hugues et qu’il lui ait emprunté cette seule leçon. [MM2021]
162 sed] om. As115
163 Christus]
164 autem] + sunt Ed1953
165 quidam] quedam As115
166 sunt] om. Ed1953
167 mala] + sunt Ed1953
168 Ecclesiam As115 Ed1953 ] Ecclesia Li446 Mt366 (cf. Opus imperfectum: Plut.18.24 V6254)
169 edificavit neque] fundavit non Ed1953
170 illud] + ad Romanos Ed1953
171 Et ideo] non cacogr. Mt366
172 omnis Mt366 Ed1953 ] eis As115 Li446
173 et] om. Ed1953
174 fundati] + destruuntur et Ed1953
175 aut] om. Li446
marg.| {CMT7d10.3} RABANUS. {suder Et fuit ruina eius magna} − Vel ruina magna intelligenda est, qua dicturus est Dominus audientibus et non facientibusby: « Ite in ignem eternum ».
by Mt. 25, 41.
marg.| {CMT7d10.4} HIERONYMUS. − Vel aliter. Super arenam , que fluida est, et in unam copulam non potest redigi, omnis hereticorum sermo edificatur ut corruat.bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 47.1037-1039: «Qui aedificauit domum suam super harenam. fundamentum quod Apostolus architectus posuit unus est dominus noster iesus christus. super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum aedificatur christi Ecclesia; super harenam uero quae fluida est et coagmentari non potest nec in unam copulam redigi, omnis hereticorum sermo ad hoc aedificatur ut corruat». [FG2013]
marg.| {CMT7d10.5} HILARIUS. 176* {cad.6} − Vel aliter. In pluviis blandarum et sensim illabentium voluptatum illecebras significat, quibus primum fides rivis patentibus immadescit; post quas fluviorum procursus, id est graviorum cupiditatum motus, incurrit, ut exinde tota ventorum vis circumstantium deseviat, id est universus diabolice potestatis spiritus inferatur.
176 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT7d10.6} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,40} − Vel aliter. Pluvia cum in mali alicuius significatione ponitur, caliginosa superstitio intelligitur; rumores autem hominum ventis comparantur; fluvius autem carnalibus concupiscentiis, tamquam fluentibus super terram; et qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus frangitur quorum nihil metuit qui fundatam habet domum supra petram , id est qui non solum audit preceptum Domini, sed etiam facit. Et in his omnibus periculo se subicit qui audit et non facit; non enim quisque firmat in se que Dominus precipit vel ipse audit, nisi faciendo. Considerandum autem est, quia cum dixit   qui audit verba mea hec , satis significat istum sermonem omnibus preceptis, quibus christiana vita formatur, esse perfectum; ut merito qui secundum ea vivere voluerint, comparentur edificanti supra petram.
Numérotation du verset Mt. 7,
distinctio 11 
marg.| {CMT7d11.1} GLOSSA<TOR>. − Posita doctrina Christi, effectum doctrine ipsius in turbis ostendit, dicens: ca
ca ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT. [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 7,28 
Et factum est, cum consummasset Iesus verba hec, admirabantur turbe super doctrina eius.AZ
AZ ¶Codd. : Li446 (71va) Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT7d11.2} RABANUS. 177*{l.2} − Consummatio hec ad perfectionem verborum et integritatem dogmatis pertinet. Quod autem dicitur turbas admirari, aut infideles in turba significat (qui ob hoc stupebant, quia non credebant verbis salvatoris); aut omnes generaliter demonstrat, qui excellentiam tante sapientie in eo venerabantur.
177 Rabanus] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT7d11.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.20} − Placatus rationabiliter hominis intellectus laudem generat, victus autem admirationem. Quicquid enim digne laudare non possumus, admiramur. Admiratio tamen eorum magis ad gloriam Christi pertinebat quam ad fidem ipsorum si enim crederent in Christum, non mirarentur. Illud enim movet admirationem quod superat facientis aut dicentis personam; et ideo quod a Deo factum aut dictum est, non admiramur, quia omnia minora sunt quam Dei potentia. Turbe autem erant que mirabantur, id est populus vulgaris, non principes populi, qui non discendi studio audire solebant; populus autem simplex simpliciter audiebat; sed eorum silentium, si illi interfuissent, suis contradictionibus conturbassent ubi enim est maior scientia, illic fortior malitia qui enim festinat esse prior, non est contentus esse secundus.
marg.| {CMT7d11.4} AUGUSTINUS. In libro de consensu evangelistarum. 178* − Ex eo autem quod hic dicitur [b] potest videri discipulorum turbam deseruisse, ex quibus illos duodecim elegerat. [a] In monte ex pluribus quos apostolos nominavit, quod Mattheus hic pretermisit. [b] Solis enim discipulis in monte videtur Iesus hunc habuisse sermonem, quem Mattheus interposuit et Lucas tacet. Et deinde, cum descendisset in loco campestri, habuisse alterum similem, de quo Mattheus tacet, Lucas non tacet. [d] Quamquam etiam illud possit occurrere quod, sicut supra dictum est, apostolis ceterisque turbis presentibus unum habuisse sermonem quem Mattheus Lucasque narrarunt diverso narrandi modo, sed eadem veritate sententiarum.cb Et sic planum est quod hic dicitur de admiratione turbe.
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 45, CSEL 43, p. 146.20-147.3: «[a] Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos apostolos nominauit, quod mattheus praetermisit, tunc illum [b] habuisse sermonem, quem mattheus interposuit et lucas tacuit, hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo mattheus tacet et lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 46, CSEL 43, p. 147.8-9: «Quod autem mattheus isto sermone terminato sequitur et dicit: et factum est, cum consummasset iesus uerba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest uideri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat». [d]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 47, CSEL 43, p. 147.21-148.9: «Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, adque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius adque ita illis ceteris que turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem mattheus lucas que narrarunt diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt». [FG2013]
178 In libro] om. Ed1953
marg.| {CMT7d11.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 179* {hom.26} − Causam autem admirationis subdit, dicens:
179 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 7,29 
Erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribe eorum et Pharisei.
marg.| Si autem hanc potestatem videntes per opera,   scribe eum a se abigebant, ubi sola verba erant   potestatem manifestantia, qualiter scandalizati non fuissent sed turbe hoc non passe sunt cum enim anima benevola fuerit, facile persuadetur a sermonibus veritatis. Erat autem potestas docentis, ut multos eorum caperet, et in admirationem mitteret; ita quod propter delectationem eorum que dicta erant, neque tacentem dimittebant unde et secute sunt eum descendentem de monte. Stupebant autem eius maxime potestatem, quia non ad alium referens, ut prophete et Moyses dixerunt, que dixit, sed ubique ostendit se eum esse qui habet Dominium etenim legem ferens, continue apponebatcc: « Ego autem dico vobis ».
cc Mt. 5, 25.
marg.| {CMT7d11.6} HIERONYMUS. − [b] Quia quasi Deus et Dominus ipsius Moysi pro libertate voluntatis sue, vel ea que minus videbantur addebat in lege, vel commutans predicabat in populo, ut supra legimus dictum est antiquis; ego autem dico vobis. [a] Scribe autem ea tantum docebant que scripta sunt in Moyse et prophetis.cd
cd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 47.1040-1046: «Erat autem docens eos ut potestatem habens, non ut [a] scribae. Illi enim ea docebant populos quae scripta sunt in Moysi et prophetis, Iesus uero, [b] quasi Deus et Dominus ipsius Moysi, pro libertate uoluntatis suae uel ea quae minus uidebantur addebat in lege uel commutans praedicabat in populos, ut supra quoque legimus: dictum est antiquis; ego autem dico uobis». [FG2013]*
marg.| {CMT7d11.7} GREGORIUS. Vicesimo tertio Moralium. 180* − Vel singulariter Christus ex bona potestate locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit; nos autem quia infirmi sumus, ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. ce
ce ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 33, 2, lib. 23, § 13, CCSL 143B, lin. 39 sqq.: «Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex diuinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministrauit. Nos enim, quia infirmi homines sumus, cum de deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 5, PL 73, 1179. [MM2020]
180 .XXIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT7d11.8} HILARIUS. 181* {cad.6} − Vel in verborum virtutibus effectum potestatis metiebantur.BA
BA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
181 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT7d11.9} AUGUSTINUS. De sermone Domini. {2,40} − Hoc est enim quod in Psalmo undecimocfsignificatur « fiducialiter agam in eo ». Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, terre probatum, purgatum septuplum, propter quem numerum admonitus sum omnia ista precepta ad septem illas referre sententias quas in principio sermonis huius posuit, scilicet de beatitudinibuscg. Quod enim aliquis fratri irascatur sine causa, vel racha dicat, vel fatuum eum appellet, superbissime admittitur; contra quod est unum remedium, ut supplici animo veniam deprecetur, qui non iactantie spiritu infletur. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorumch. consentit autem adversario, id est verbo Dei reverentiam exhibendo, quisquis ad testamentum patris aperiendum non litibus acerbus, sed pietate mitis accesserit beati ergo mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terramci. quisquis etiam carnalem delectationem contra rectam voluntatem quam rebellare sentit, exclamet infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius et ita lugendo imploret consolatoris auxilium unde « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur »cj. quid autem laboriosius cogitari potest quam ut in vitiosa consuetudine superanda precidat intra se membra impedientia regnum celorum, nec dolore frangatur, toleret in coniugali fide omnia que, quamvis sint molestissima, crimen tamen fornicationis non habent; verum loquatur, quod non iurationibus crebris, sed morum probitate commendet sed quis tantos labores inire audeat, nisi flagret amore iustitie, quasi fame ac siti vehementi accensus beati ergo qui esuriunt et sitiunt, quoniam ipsi saturabunturck. quis autem potest paratus esse ab infirmis iniurias sustinere, petentia se tribuere, diligere inimicos, benefacere his qui se oderunt, orare pro persequentibus, nisi perfecte misericors beati ergo misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequenturcl. mundum autem cordis oculum habet qui finem bonorum operum suorum non in eo constituit ut hominibus placeat, neque ut comparet ea que huic vite sunt necessaria, neque temere animum hominis contemnat; et quicquid exhibet homini, hac intentione exhibet qua sibi vult exhiberi. Beati ergo mundo corde quoniam Deum videbuntcm. oportet etiam ut per mundum cor inveniatur arcta via sapientie, cui perversorum hominum deceptiones obstrepunt; quas evadere est venire ad pacem sapientie. Beati ergo pacifici, quoniam filii Dei vocabunturcn. sed sive iste ordo considerandus sit, sive alius, facienda sunt que audivimus a Domino, si volumus edificare supra petram.
cf Ps. 11, 6-7
cg Mt. 5, 20.
ch Mt. 5, 22.
ci Mt. 5 , 23.
cj Mt. 5, 4.
ck Mt. 5 , 6.
cl Mt. 5, 7.
cm Mt. 5 , 8.
cn Mt. 5, 9.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_7)

Notes :