Catena aurea

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 

In illo tempore
abiit Iesus
sabbato per sata 1, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
1 sabbato - per sata Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,2 

Pharisei autem videntes dixerunt ei:
Ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis
facere sabbatis.
Numérotation du verset Mt. 12,3 

At ille dixit eis:
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?a
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
Numérotation du verset Mt. 12,4 

Quomodo intravit in2 domum Dei et panes propositionis comedit
2 in Li446@ ΩJ Weber] om. Rusch
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant3 nisi solis sacerdotibus?
3 erant ΩJ Rusch Weber ] erat Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,5 

Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
in templo sabbatum violant
et
sine crimine sunt?
Numérotation du verset Mt. 12,6 

Dico autem vobis
quia templo maior
est hic.
Numérotation du verset Mt. 12,7 

Si autem sciretis
quid estb: Misericordiam volo et non sacrificium4
0 Os. 6, 6.
4 sacrificium Cas574 ΩJ Rusch Weber] + nullum cacogr. Li446@
numquam condemnassetis innocentes.
Numérotation du verset Mt. 12,8 

Dominus est5 enim Filius hominis
5 est ΩJ Rusch Weber] om. Li446@
etiam sabbati.
Numérotation du verset Mt. 12,9 

Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
Numérotation du verset Mt. 12,10 

et ecce homo manum habens aridam.
Et interrogabant eum
dicentes: Si licet sabbatis6 curare? Ut accusarent eum.
6 sabbatis Catena@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) P17233 Vls73 ΩL Clementina] sabbato Cas574 Catena (Li446 Mt366) cum Augustino
Numérotation du verset Mt. 12,11 

Ipse autem dixit illis7: Quis erit
7 illis Li446 Rusch Clementina Weber] eis Vls73 P17233 ΩJ ΩL Cas574 Li446@
ex vobis homo qui habet8 ovem unam9 et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam?
8 habet Cas574 P17233 Vls73 Rusch ] habeat Li446 ΩJ ΩL Weber, habeant Li446@ |
9 ovem unam Li446@ Li446 ΩJ ΩL Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,12 

Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis10
10 sabbatis Vls73 P17233 ΩL Cas574 Catena@ Rusch Clementina ] sabbato Li446 Mt366
benefacere.
Numérotation du verset Mt. 12,13 

Tunc ait homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
Numérotation du verset Mt. 12,14 

Exeuntes autem Pharisei
consilium11 faciebant adversus eum quomodo eum perderent12.
11 consilium Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) |
12 eum perderent Li446@ Li446 ΩJ Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,15 

Iesus autem sciens
recessit13 inde
13 recessit ΩJ Rusch ] secessit Li446@ , precessit Li446
et secuti sunt eum multi
et curavit eos omnes.
Numérotation du verset Mt. 12,16 

Et precepit eis
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset Mt. 12,17 

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentemc:
0 Cf. Is. 42, 1-4.
Numérotation du verset Mt. 12,18 

Ecce puer meus14
14 meus Li446@ Rusch Weber ] + electus Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui) ΩJ Li446
quem elegi,
dilectus meus in quo bene complacuit
anime mee.
Ponam spiritum meum
super eum
et iudicium
gentibus nuntiabit.
Numérotation du verset Mt. 12,19 

Non contendet15,
15 contendet Li446 ΩJ Rusch Weber ] contendit Li446@
neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis16 vocem eius.
16 audiet - aliquis in plateis Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,20 

Arundinem quassatam
non confringet et linum17 fumigans non extinguet,
17 linum Li446 Rusch Weber ] lignum Li446@ ΩJ
donec
eiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset Mt. 12,21 

et in nomine eius gentes sperabunt.
Numérotation du verset Mt. 12,22 

Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eumd ita ut loqueretur et videret.
0 Cf. Mt. 12, 24 (glossa interl. post Beelzebub principes demoniorum)
Numérotation du verset Mt. 12,23 

Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David?
Numérotation du verset Mt. 12,24 

Pharisei autem
audientes dixerunt: Hic non eicit demones18 nisi in Beelzebub principe demoniorum.
18 demones Cor3 (Rabanus anti.) Li446@ Rusch Clementina] demonia Cas574 (plerique testes: cf. Augustinus, Ambrosius, Beda Paschasius Radbertus in loc. cit. CCCM56A, lib. 5, lin. 2661, Breviarium O.Cist.primit.)
Numérotation du verset Mt. 12,25 

Iesus19 autem sciens cogitationes eorume dixit eis: Omne regnum
0 Cf. Mt. 12, 22 (glossa interl.)
19 Iesus Li446 ΩJ Rusch Weber ] hunc Li446@ *
in se divisum20
20 in se divisum Rusch ] contra se divisum Li446@ ΩJ, divisum contra se Li446 Weber
desolabitur et omnis civitas
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset Mt. 12,26 

Et
si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est,
quomodo ergo stabit regnum eius?
Numérotation du verset Mt. 12,27 

Et si ego in Beelzebub
eicio demones, filii vestri21 in quo eiciunt?
21 vestri ΩJ Rusch Weber ] nostri Li446@ Li446
Ideo ipsi
iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Mt. 12,28 

Si autem ego in Spiritu Dei eicio demones
igitur pervenit in vos regnum Dei22.
22 igitur ...Dei Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,29 

Aut quomodo potest quisquam intrare
in domum
fortis
et vasa
eius diripere nisi prius alligaverit fortem?
Et tunc domum eius23 diripiet.
23 eius ΩJ Rusch ] illius Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,30 

Qui non est mecum
contra me est
et qui non congregat mecum spargit24.
24 spargit Cor3 (Rabanus Ieronimus antiqui)
Numérotation du verset Mt. 12,31 

Ideo dico vobis: Omne peccatum
et blasphemia
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia25
25 blasphemia Cor3 (grec. anti) ΩJ Rusch Weber ] blasphemie Li446@ Li446 Cor3 (al. anti #)
non remittetur.
Numérotation du verset Mt. 12,32 

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei.
Qui autem dixerit
verbum contra Spiritum sanctum26 non remittetur ei, neque in hoc seculo,
26 verbum – contra Spiritum sanctum] inv. Li446 Li446@ ΩJ, contra spiritum Weber
neque in futuro.
Numérotation du verset Mt. 12,33 

Aut facite
arborem bonam
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur27.
27 cognoscitur Rusch Li446@ Li446 ΩJ] agnoscitur Weber
Numérotation du verset Mt. 12,34 

Progenies viperarum,
quomodo potestis bona loqui
cum sitis mali?
Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Mt. 12,35 

Bonus homo de bono thesauro profert bona,
et malus28 homo de malo thesauro profert mala.
28 et malus Li446@ Li446 ΩJ Weber ] malus autem Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,36 

Dico autem vobis quoniam omne29 verbum otiosum
29 omne ΩJ Cor3 (grec. Iero. Raban. anti. )
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset Mt. 12,37 

Ex verbis enim tuis iustificaberis
et ex verbis tuis
condemnaberis.
Numérotation du verset Mt. 12,38 

Tunc responderunt ei quidam de30 scribis et Phariseis
30 de Li446@ Rusch Weber] ex ΩJ Li446
dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Numérotation du verset Mt. 12,39 

Qui respondens ait illis: Generatio mala
et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei
nisi signum Ione prophete.
Numérotation du verset Mt. 12,40 

Sicut enim fuit Ionas
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
sic erit Filius hominis
in corde terre
tribus diebus et tribus noctibus.
Numérotation du verset Mt. 12,41 

Viri Ninivite
surgent in iudicio
cum generatione ista
et condemnabunt eam,
quia penitentiam egerunt
in predicatione
Ione.
Et ecce plus quam Ionas hic.
Numérotation du verset Mt. 12,42 

Regina31 Austri surget in iudicio
31 regina Li446 Rusch Weber ] + autem Li446@
cum generatione ista
et condemnabit eam
quia venit a finibus terre
audire sapientiam Salomonis.
Et ecce plus quam Salomon hic.
Numérotation du verset Mt. 12,43 

Cum autem immundus spiritus
exierit
ab homine
ambulat per loca arida
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset Mt. 12,44 

Tunc dicit: Revertar in domum meam
unde exivi.
Et veniens invenit eam vacantem,
scopis mundatam et ornatam.
Numérotation du verset Mt. 12,45 

Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
nequiores se et intrantes32 habitant ibi et fiunt33 novissima
32 intrantes ΩJ] ingressi Cor3 (vel) |
33 fiunt Rusch Weber ] fuerit Li446@ |
hominis illius peiora prioribus.
Sic erit
et generationi huic
pessime.
Numérotation du verset Mt. 12,46 

Adhuc eo loquente ad turbas,
ecce mater eius et fratres
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset Mt. 12,47 

Dixit autem ei quidam:
Ecce mater tua et fratres34 foris stant querentes te.
34 fratres Li446 Rusch ] + tui Li446@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,48 

At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea
et qui sunt fratres35 mei?
35 fratres] frares cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,49 

Et extendens manum36 in discipulos suos37 dixit38: Ecce mater mea
36 manum Li446@ Li446 ΩJ² Rusch Weber ] + suam cancel. et expunct. ΩJ² |
37 suos Li446@ Rusch Weber] om. Amiat. |
38 dixit Li446@ Li446 ΩJ Weber ] dicens Rusch |
et fratres mei.
Numérotation du verset Mt. 12,50 

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 1 
marg.| {CMT12d1.1} GLOSSA. − Narrata1 predicatione cum miraculis unius anni ante questionem Ioannis factis, transit ad ea que facta sunt in alio anno, scilicet post mortem Ioannis, quando iam in omnibus Christo contradicitur.A a
Unde dicitur:
a ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 12, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 43a, marg.], ed. Gloss-e : «Narrata predicatione et miraculis unius anni ante questionem Iohannis factis, transit ad illa que facta sunt alio anno, scilicet post mortem Iohannis, quando iam in omnibus Christo contradicitur». [FG2017]* .
A ¶Codd. : Li446 (106rb) Ed1953 {MM2021}
1 Narrata] (P)arrata cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,1 
In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato.
marg.| {CMT12d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 2 − [1] Hoc autem quod hic sequitur sine ulla repugnantie questione commemoratur a Marco et a Luca sed illi non dicunt In illo tempore . Unde fortassis Mattheus rei geste hic ordinem tenuit3, illi autem recordationis sue, nisi latius4 accipiatur quod dictum est5   in illo tempore , id est6 quo hec multa et diversa gerebantur. [2] Unde concipitur ista omnia post mortem Ioannis completa esse. Cum enim Ioannes discipulos suos ad Christum misisset, creditur post paululum7 decollatus fuisse. Unde cum dicat8   in illo tempore , interminatum tempus ponere videtur.B b
b ¶Fons :
[1] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 34, § 81, CSEL 43, p. 184.1-6: «Hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a marco et a luca, sed illi non dicunt in illo tempore. unde fortassis magis mattheus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est illo tempore, id est quo haec multa et diuersa gerebantur» [FG2013].
[2] <revera>   Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 12, PL 162, 1353A: «In illo tempore. Ista quae sequuntur post mortem Joannis facta esse creduntur. Videntur enim omnia sequentia intra se continuari, quibus relatis postea supponit. Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait: Hic est Johannes Baptista, et ipse surrexit a mortuis (Mt. 14). Unde concipitur, ista omnia post mortem Joannis esse completa. Cum enim Joannes discipulos suos ad Jesum misisset, creditur post paululum decollatus fuisse, unde cum dicat: In illo tempore, inde terminatum tempus poni videtur, sed ad litteram redeamus». <Non hab.> Augustinus, in op. cit., nec Glossa ordinaria. [FG2017]*
B ¶Codd. : As115 (71ra) Li446 (106va) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
2 De …evangelistarum] marg. As115 Li446
3 tenuit Ed1953 ] renuit sic As115 Li446
4 latius Li446 (post corr.) Ed1953 ] lacus vel latus pr. m. , al. corr. Li446 lacus As115
5 est As115 Ed1953 ] om. Li446
6 id est Li446 Ed953] in As115
7 paululum Ed1953 ] paulum As115 Li446
8 dicat As115 Li446 ] dicitur Ed1953
marg.| {CMT12d1.3} CHRYSOSTOMUS. 9* {hom.40} − Quare autem per sata sabbato eos ducebat qui omnia prescivit, nisi quia volebat solvere sabbatum volebat quidem, sed non simpliciter; ideoque non sine causa id solvit, sed dans occasionem rationabilem, ut et legem cessare faciat, et legem non offendat et ideo hic, ut Iudeos mitiget, nature necessitatem premittit; et hoc est quod dicitur:
9 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
marg.| Quamvis in peccatis que manifesta sunt, nulla sit excusatio neque enim occidens, ad sui excusationem potest furorem pretendere, neque qui adulterat, concupiscentiam, sed nec ullam aliam causam, hic tamen famem inducens, discipulos ab omni accusatione liberat.
marg.| {CMT12d1.4} HIERONYMUS. − Ut autem in alio evangelista legimus, propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem segetum spicas manibus confricant, et in eisdem consolantur, vite austerioris indicium est; non preparatas epulas, sed simplicem cibum querentium.c
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 87.285-290: «In illo tempore abiit iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt uellere spicas et manducare. ut in alio quoque evangelista legimus, propter nimiam importunitatem ne uescendi quidem habebant locum et ideo quasi homines esuriebant. quod autem spicas segetum manibus confricant et inediam consolantur, uitae austerioris indicium est non praeparatas epulas sed cibos simplices quaerentium». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMC2d4.2 (Beda) [MM2019]
marg.| {CMT12d1.5} CHRYSOSTOMUS. 10* {hom.40} − Tu autem admirare discipulos, qui ita erant oppressi quod nullam corporalium habebant curam, sed contemnebant carnalem mensam; et fame oppugnabantur, nec tamen desistebant a Christo nisi enim eos cogeret vehementer esuries, nequaquam hoc fecissent. Quid autem Pharisei ad hoc dicerent, subditur
10 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,2 
Pharisei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
marg.| {CMT12d1.6} AUGUSTINUS. De operibus monachorum. {c.23} − De sabbato autem potius quam de furto discipulos Domini Iudei calumniati sunt quia populo Israel per legem preceptum est ut in agris suis furem nullum tenerent, nisi qui secum11 aliquid vellet auferre. Nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent.C
C ¶Codd. : Li446 (107ra) Ed1953 {MM2019}
11 secum] + ait Li446
marg.| {CMT12d1.7} HIERONYMUS. − Nota vero quod primi apostoli salvatoris litteram sabbati destruunt adversus ebionitas, qui cum ceteros recipiant apostolos, Paulum tamquam transgressorem legis repudiant. Deinde ad excusationem eorum subditur:
Numérotation du verset Mt. 12,3 
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit?
marg.| Ad confutandam siquidem calumniam Phariseorum, veteris recordatur historie quando David fugiens saulem, venit in Nobe, et ab Abimelech sacerdote susceptus postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit eis consecratos panes, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et levitis: melius arbitratus de famis periculo homines liberare, quam Deo sacrificium offerre hostia enim Deo placabilis est hominum salus. Opponit ergo Dominus, et dicit si et David sanctus est, et abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, et legis utrique mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in ceteris quamquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant; illi panes comederunt leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant neomeniarum dies, quibus requisitus in convivio fugit ex aula regia.d
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 87.291-320: «Pharisaei autem uidentes dixerunt ei: ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis fecere sabbatis. nota quod primi apostoli saluatoris litteram sabbati destruunt aduersum hebionitas, qui, cum ceteros recipiant apostolos, paulum quasi transgressorem legis repudiant . At ille dixit eis: non legistis quid fecerit dauid quando esuriit et qui cum eo erant, quomodo intrauit in domum dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus. ad confutandam calumniam Pharisaeorum ueteris recordatur historiae, quando dauid fugiens saulem uenit in nobam et ab achimelech sacerdote susceptus, postulauit cibos; qui cum panes laicos non haberet dedit ei consecratos, quibus non licebat uesci nisi solis sacerdotibus et leuitis, et hoc tantum interrogauit si mundi essent pueri a mulieribus, et illo respondente: ab heri et nudiustertius, non dubitauerit panes dare, melius arbitratus (propheta dicente: misericordiam uolo et non sacrificium) de famis periculo homines liberare quam Deo offerre sacrificium. hostia enim placabilis Deo hominum salus est. opponit ergo dominus et dicit: si et dauid sanctus est et achimelech pontifex a uobis non reprehenditur sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt et famis in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in ceteris? quamquam et in hoc multa distantia sit; isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt leuiticos et ad sabbati sollemnitatem accedebant neomeniarum dies quibus in conuiuio requisitus fugit ex aula regia. obserua quod panes propositionis nec dauid nec pueri eius acceperint ante quam se a mulieribus mundos esse responderint». [FG2013]
marg.| {CMT12d1.8} CHRYSOSTOMUS. 12* {hom.40} − Excusans autem discipulos, David in medium adducit. Etenim multa prophete huius erat gloria apud Iudeos. Nec potest responderi, quod David propheta erat quia nec propter hoc ei licebat, sed sacerdotibus solis . Tanto autem magis discipulos ab accusatione liberat, quanto maior invenitur qui hoc fecit, sed etsi David propheta erat, non tamen   qui cum ipso erant .
12 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,4 
[...]
marg.| {CMT12d1.9} HIERONYMUS. − Observa tamen, quod panes propositionis nec David nec pueri eius acceperunt, antequam mundos se a mulieribus esse responderint.e
e ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 88.318-320: «Opponit ergo dominus et dicit: si et dauid sanctus est et achimelech pontifex a uobis non reprehenditur sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt et famis in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in ceteris? quamquam et in hoc multa distantia sit; isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt leuiticos et ad sabbati sollemnitatem accedebant neomeniarum dies quibus in conuiuio requisitus fugit ex aula regia. obserua quod panes propositionis nec dauid nec pueri eius acceperint ante quam se a mulieribus mundos esse responderint». [FG2013]
marg.| {CMT12d1.10} CHRYSOSTOMUS. 13* {hom.40} − Sed dicet14 aliquis quid est exemplum hoc ad id quod queritur non enim David sabbatum transgressus est. Sed in hoc ostenditur Christi sapientia, qui exemplum fert sabbatis maius. Neque enim est equale transgredi sabbati diem, quod multoties factum est, et sacram illam tangere mensam, quod nulli fas erat. Deinde rursus et aliter solvit, principaliorem inducens solutionem, cum dicit:
13 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
14 dicet] diceret Li446
Numérotation du verset Mt. 12,5 
Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
marg.| {CMT12d1.11} HIERONYMUS. − Ac si diceret: calumniamini discipulos meos cur sabbato spicas triverint, famis necessitate cogente, cum ipsi sabbatum violetis in templo immolantes victimas, cedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes; et iuxta alterius evangelii fidem, circumciditis parvulos in sabbato, ut dum aliam legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem leges Dei sibi contrarie sunt; et prudenter, ubi discipuli sui argui poterant transgressionis, et Abimelech et David dicit exempla sectantes; veram autem, et absque necessitatis obtentu, sabbati prevaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant.f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 89.323-333: «Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum uiolant et sine crimine sunt? calumniamini, inquit, discipulos meos cur per segetes transeuntes spicas triuerint et hoc fecerint famis necessitate cogente, cum ipse sabbatum uioletis in templo immolantes uictimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes; et iuxta alterius evangelii fidem circumcidentes paruulos in sabbato ut, dum aliam legem seruare cupitis, sabbatum destruatis. numquam autem leges dei sibi contrariae sunt. et prudenter, ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, dauid et achimelech dicit exempla sectatos; ueram autem et absque necessitatis obtentu sabbati praeuaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant». [FG2013]
marg.| {CMT12d1.12} CHRYSOSTOMUS. 15* {hom.40} − Ne autem mihi dicas quoniam afferre in medium alium peccantem, non est erui ab accusatione cum enim non accusatur qui fecit, excusatio fit circa id, quod factum est. verum hoc non sufficit, sed quod maius est dixit quod sine crimine sunt.vide autem quanta posuit. Locum, ubi dicit in templo; tempus, cum dicit sabbatis; legis remissionem, cum dicit violant, et non solum solvunt; et quod non solum liberantur a pena, sed a culpa liberati sunt unde dicit sine crimine sunt. Neque autem hoc secundum simile est priori quod dixerat de David; illud enim et semel factum est, et a David non sacerdote, et necessitatis causa fuit; hoc autem secundum singulo sabbato, et a sacerdotibus, et secundum legem. Et ideo non secundum veniam, ut in primo exemplo; sed secundum legem sunt discipuli ab accusatione liberati.sed numquid discipuli sunt sacerdotes immo sunt sacerdotibus maiores ipse enim aderat, qui templi est Dominus, qui veritas est, et non typus et ideo subditur:
15 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,6 
Dico autem vobis quia templo maior est hic.
marg.| {CMT12d1.13} HIERONYMUS. − Hic non pronomen, sed adverbium loci legendum est quod maior templo sit locus qui Dominum templi teneat.D g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 89.334-336: «Dico autem uobis quia templo maior est hic. non pronomen sed aduerbium loci legendum quod maior templo sit locus qui dominum templi teneat». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d1.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Notandum autem, unum exemplum datum esse regie potestatis de David, alterum sacerdotalis, de his qui propter ministerium templi sabbata violant; ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat, qui verus rex et verus sacerdos est16.h
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 10, CCSL 44B, p. 124.1-7: «Notandum de eo quod inlicite factum uideretur Iudeis quod discipuli sabbato spicas euulsissent, unum exemplum datum regiae potestatis de dauid, alterum sacerdotalis de his qui per ministerium templi sabbatum uiolant, ut multo minus ad ipsum euulsarum sabbato spicarum crimen pertineat qui uerus rex et uerus sacerdos est et ideo dominus sabbati». [FG2017]
16 est] om. Li446
marg.| {CMT12d1.15} CHRYSOSTOMUS. 17* {hom.40} − Deinde, quia grave audientibus videbatur esse quod dixerat, rursus convolat ad misericordiam, sermonem cum quadam vehementia inducens, cum dicit:
17 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,7 
Si autem sciretis quid est ‘Misericordiam volo et non sacrificium’ numquam condemnassetis innocentes.
marg.| {CMT12d1.16} HIERONYMUS. − Quid autem est misericordiam volo et non sacrificium , supra diximus. Quod autem dicit numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est; et est sensus si misericordiam comprobastis Achimelech18, eo quod periclitantem fame David refocillavit, quare meos discipulos condemnatis?E i
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 89.339-344: «Si autem sciretis quid est: misericordiam uolo et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. quid sit: misericordiam uolo et non sacrificium, supra diximus; quod autem sequitur: numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intellegendum, et est sensus: si misericordiam comprobatis achimelech eo quod fame periclitantem dauid refocilaret et pueros eius, quare meos discipulos condemnatis qui nihil tale fecerunt?». [FG2013]
E ¶Codd. : Li446 (107va) Ed1953 {FG2017}
18 Achimelech Li446 ] Abimelech Ed1953
marg.| {CMT12d1.17} CHRYSOSTOMUS. 19*{hom.40} − Vide autem rursus qualiter ad veniam ducens sermonem, discipulos rursus venia superiores ostendit in hoc quod dicit eos innocentes; quod quidem supra et de sacerdotibus dixerat. Deinde et aliam causam dicit quare sunt innocentes, dicens:
19 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,8 
Dominus est Filius hominis etiam sabbati.
marg.| {CMT12d1.18} REMIGIUS. − Filium autem hominis seipsum appellat; et est sensus ille quem vos purum hominem putatis, Deus est omnium creaturarum Dominus, et etiam sabbati; et ideo potest legem mutare pro sua voluntate, quia fecit eam.
marg.| {CMT12d1.19} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Discipulos autem suos vellere spicas sabbato non prohibuit, ut inde convinceret et presentes Iudeos et futuros manicheos, qui herbam non evellunt, ne homicidium perpetrent.j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 5, § 6, CSEL 25, p. 278.14-17: «Sed ne in homines potius non inplentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam uanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa praecepta manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. neque enim Christus uobis praecepit, ut herbam non euellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes uellere spicas sabbato non prohibuit, unde conuinceret et praesentes iudaeos et futuros manichaeos: illos, quia sabbato fiebat. Sed plane manichaeus praecepit, ut otiosis manibus uestris de homicidiis uiuatis alienis. Et illa quidem falsa sunt homicidia, sed uestra sunt uera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis». [FG2013]
marg.| {CMT12d1.20} HILARIUS. 20* {cad.12} − Mystice autem in principio est contuendum, sermonem hunc ita ceptum esse in illo tempore, quo scilicet Deo patri gratiam, data gentibus salute, confessus est. Ager autem mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem ergo sabbato in agrum profectus in legis otio, Domini progressus in hunc mundum est; esuries fames est salutis humane.
20 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d1.21} RABANUS. {suder Disciduli tui} − Spicas vellunt dum singulos homines a terrena intentione retrahunt; fricant dum a concupiscentia carnis mentes exuunt; grana comedunt dum emendatos in corpus Ecclesie traiciunt.
marg.| {CMT12d1.22} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Nullus enim21* transit in corpus Christi nisi carnalibus spoliatus fuerit indumentis, secundum illud Apostolik: « Exuite vos veterem hominem ».l
k Col. 3, 9.
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 2, CCSL 44B, p. 8.5-6: «Quod discipuli domini coeperunt uellere spicas et manducare, quod nisi confricantes eas facere non possent, hoc est: mortificate membra uestra quae sunt super terram, id est quia quisque non transit in corpus christi nisi carnalibus spoliatus fuerit indumentis. hinc est exuite uos ueterem hominem; hinc est et: circumcisione non manufacta in expoliationem carnis». [FG2017]
21 enim] autem Ed1953
marg.| {CMT12d1.23} GLOSSA. 22* − Sabbato hoc agunt, scilicet spe quietis eterne, ad quam alios invitant.m F
m ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 12, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 43a, marg.], ed. Gloss-e : «Sabbato quia hoc agunt spe quietis eterne, ad quam et alios invitant».
<ex quo> Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 2, c. 68, PL 186, 218.36: «[BEDA] Bene hoc fit Sabbatis, quia praedicatores pro spe quietis aeternae laborant, ad quam et alios invitant ». [MM2021]
F ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
22 Glossa] om. Li446
marg.| {CMT12d1.24} RABANUS. {suder Disciduli tui} − Item ambulant per sata cum Domino, qui in Scripturarum meditatione delectantur; esuriunt dum panem vite, id est Dei amorem, in eis invenire desiderant; vellunt spicas et terunt dum testimonia discutiunt, donec inveniant quod latebat in littera; et hoc, sabbato, dum a turbis cogitationibus vacant.
marg.| {CMT12d1.25} HILARIUS. 23* − [1] Pharisei, qui penes se clavem celorum esse existimabant, illicita agere discipulos arguunt; quos Dominus factorum, in quibus sub rerum argumento prophetie ratio continetur, admonuit [2] atque ut ostenderet omnium rerum efficaciam, speciem futuri operis continere, adiecit Si autem   sciretis quid est misericordiam volo . Opus enim salutis nostre non in sacrificio legis sed in misericordia est; et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. Cuius rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est apostolos suos, quos insimulaturi erant transgresse legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante, universis per eos misericordie novitas subveniret. n
n ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 3.1-4, SChr 254, p. 270: «Pharisaei, qui penes se clauem caelorum esse existimarent, illicita agere discipulos coarguunt; quos Dominus facti eius, in quo sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit Dauid una cum his qui se cum aderant esurientem panibus illicitis expletum fuisse». [2]   Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 5.1-10, SChr 254, p. 272: «Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam hanc speciem futuri operis continere, adiecit: Si enim sciretis quid est: Misericordiam uolo, non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. Opus salutis nostrae non in sacrificio, sed in misericordia est et lege cessante, in Dei bonitate saluamur. Cuius rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est apostolos quos insimulaturi erant transgressae legis inuidia, cum, sacrificiorum uetustate cessante, uniuersis per eos misericordiae nouitas subueniret, neque existimassent sabbati praescripto Dominum sabbati contineri». [MM2020]
23 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 2 
prol.| [Paral. bibl.: Mt. 12, 9-14 // Mc. 3, 1-6// Lc. 6, 6-11]
marg.| {CMT12d2.1} HIERONYMUS. − Quia destructionem sabbati, qua discipulos arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt.o
Unde dicitur:
o ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 89.351-90.353: «Et interrogabant eum dicentes: si licet sabbatis curare, ut accusarent eum. quia destructionem sabbati quam Pharisaei in discipulis arguebant probabili exemplo excusauerat, ipsum calumniari uolunt et interrogant utrum liceat curare in sabbatis ut, si non curauerit, crudelitatis aut inbecillitatis, si curauerit, transgressionis accusent». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 12,9 
Et, cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
marg.| {CMT12d2.2} HILARIUS. 24* − Hic 25* enim que premissa sunt in campo dicta gestaque sunt et26 post hec synagogam ingreditur.G p
p ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 5.12-6.1, SChr 254, p. 272: «Haec in campo dicta gesta que sunt. 6. Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt interrogantes an curare sabbatis liceret, occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes». [MM2021]
G ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
24 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
25 Hec] Hic Li446
26 et] eras. ? Li446  ?
marg.| {CMT12d2.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Posset autem putari eodem die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam et sabbatum hic commemoratur; nisi Lucas aperuisset, alio sabbato factum fuisse. Proinde quod dicit Mattheus et cum inde transisset venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde transisset sed post quot dies in synagogam eorum venerit posteaquam a segete illa transiit, an recte continuoque illic 27* ierit, non expressum est ac per hoc locus datur narrationi Luce, qui dicit alio sabbato huiusmodi manum fuisse sanatam.H q
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, § 82, CSEL 43, p. 184.12-20: «Posset autem putari eo die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. proinde quod ait mattheus: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum, non quidem uenit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum uenerit, posteaquam a segete illa transiit, an recta continuo que illuc ierit, non expressum est. ac per hoc locus datur narrationi lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam». [FG2013]*
H ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
27 illuc] illic Li446
marg.| {CMT12d2.4} HILARIUS. 28* − Ingresso autem synagogam, hominem aride manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis liceret, occasionem arguendi eum ex responsione querentes.I r
Unde sequitur:
r ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12, 9, § 6.1-3, SChr 254, p. 272.12: «Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt interrogantes an curare sabbatis liceret, occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes». [MM2021]
I ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
28 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,10 
Et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: Si licet sabbato29 curare
29 sabbato Cas574 Li446 Mt366 ] sabbatis codd .@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) Clementina
marg.| {CMT12d2.5} CHRYSOSTOMUS. 30* {hom.41} − Non autem interrogant ut addiscant31 sed ut accusent32*.
Unde sequitur:
30 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
31 discant] addiscant Ed1953
32 accusent] + eum Ed1953
ut accusarent eum
marg.| quamvis et ipsum opus sufficeret si accusare volebant sed et per verba volebant captionem invenire, maiorem copiam arguitionum sibi preparantes.J
J ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d2.6} HIERONYMUS. − Et interrogant utrum liceat curare sabbatis ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si33 curaverit, transgressionis34* eum accusent.K s
s ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 90.353-355: «Et interrogabant eum dicentes: si licet sabbatis curare, ut accusarent eum. quia destructionem sabbati quam Pharisaei in discipulis arguebant probabili exemplo excusauerat, ipsum calumniari uolunt et interrogant utrum liceat curare in sabbatis ut, si non curauerit, crudelitatis aut inbecillitatis, si curauerit, transgressionis accusent». [FG2013]*
K ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
33 si] non cacogr. Li446
34 transgressionis] + vitio Ed1953
marg.| {CMT12d2.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 35 − Sed potest movere quomodo Mattheus dixerit, quod ipsi interrogaverunt Dominum si licet sabbato curare. Cum Marcus et Lucas illos potius a Domino interrogatos esse perhibeantt: « Licet sabbato bene facere, an male? ». Itaque intelligendum, quod illi prius interrogaverunt Dominum si licet sabbato curare deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi querentium, constituit in medio illum quem erat sanaturus, et interrogavit que Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant et tunc illis tacentibus, proposuit similitudinem de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere.u
Unde sequitur:
t Lc. 6, 9.
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, § 82, CSEL 43, p. 184.12-20: «Sed potest mouere, quomodo mattheus dixerit, quod ipsi interrogauerant dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? quanto melior est homo oue? itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam». [FG2013]
35 consensu] concordia Li446 Mt366
Numérotation du verset Mt. 12,11 
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo qui habens ovem unam etc.
Numérotation du verset Mt. 12,12 
marg.| {CMT12d2.8} HIERONYMUS. − Ubi sic solvit propositam questionem, ut interrogantes avaritie condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens eripere festinatis, non animali sed vestre avaritie consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove , debeo liberare?v
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 90.360-364: «Ipse autem dixit illis: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? quanto magis melior est homo oue. itaque licet sabbatis bene facere. sic soluit propositam quaestionem ut interrogantes auaritiae condemnaret. si uos, inquit, in sabbato ouem et aliud quodlibet animal in foueam decidens eripere festinatis, non animali sed uestrae auaritiae consulentes, quanto magis ego hominem qui multo melior est oue debeo liberare». [FG2013]
marg.| {CMT12d2.9} RABANUS. − Competenti ergo exemplo solvit questionem eorum, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere caritatis; legem male interpretantes, qui dicunt in sabbato a bonis feriandum in quo a malis tantum feriandum est. Unde Leviticowopus servile non facietis in eis, hoc est peccatum. Sic in eterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.
w Lv. 23, 7.
marg.| {CMT12d2.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 36 − Proposita autem similitudine de ove, concludit quod liceat sabbato benefacere, dicens:
36 consensu] concordia Li446 Mt366
Itaque licet sabbato37* benefacere.L x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, § 82, CSEL 43, p. 185.14-15: «Itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
37 sabbato Li446 Mt366] sabbatis codd.@ Ed1953 Clementina
marg.| {CMT12d2.11} CHRYSOSTOMUS. 38* {hom.12} − Intende autem qualiter varias excusationes de solutione sabbati inducit. Sed quia iam insanabiliter egrotabat, ad opus processit.M
Unde sequitur:
M ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
38 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,13 
Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
marg.| {CMT12d2.12} HIERONYMUS. − In evangelio quo utuntur Nazarei et Ebionite quod nuper in grecum de hebraico sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthei authenticum homo iste qui aridam habet manum, cementarius scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans coementarius eram manibus victum queritans; precor te, Iesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 90.366-373: «Tunc ait homini: extende manum tuam. et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. in evangelio quo utuntur nazareni et hebionitae quod nuper in graecum de hebraeo sermone transtulimus et quod uocatur a plerisque Matthei authenticum, homo iste qui aridam habet manum caementarius scribitur, istiusmodi uocibus auxilium precans: caementarius eram manibus uictum quaeritans, precor te iesu ut mihi restituas sanitatem ne turpiter mendicem cibos. usque ad aduentum saluatoris arida manus in synagoga iudaeorum fuit et dei opera non fiebant in ea, postquam ille uenit in terras reddita est in apostolis credentibus dextera et operi pristino restituta». [FG2013]
marg.| {CMT12d2.13} RABANUS. {suder Si licet sabbatis curare} − Sabbatis autem precipue docet et operatur Iesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum, querens salutem omnium.
marg.| {CMT12d2.14} HILARIUS. 39* {cad.12} − Mystice autem post reditum de segete, ex qua iam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit, iam illic messis sue opus paraturus quia plures postmodum una cum apostolis extiterunt qui curabantur.
39 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d2.15} HIERONYMUS. − Usque autem ad40 adventum Domini salvatoris arida manus in synagoga Iudeorum fuit, et Dei opera non fiebant in ea. Postquam autem ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera et operi pristino restituta.N z
z ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 90.373-376: «Tunc ait homini: extende manum tuam. et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. in evangelio quo utuntur nazareni et hebionitae quod nuper in graecum de hebraeo sermone transtulimus et quod uocatur a plerisque Matthei authenticum, homo iste qui aridam habet manum caementarius scribitur, istiusmodi uocibus auxilium precans: caementarius eram manibus uictum quaeritans, precor te iesu ut mihi restituas sanitatem ne turpiter mendicem cibos. usque ad aduentum saluatoris arida manus in synagoga iudaeorum fuit et dei opera non fiebant in ea, postquam ille uenit in terras reddita est in apostolis credentibus dextera et operi pristino restituta». [FG2013]*
N ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
40 ad] om. Li446
marg.| {CMT12d2.16} HILARIUS. 41* {cad.12} − Curatio autem omnis in verbo est et manus sicut altera redditur id est similis ministerio apostolorum in officium dande salutis efficitur; docetque Phariseos egre ferre non oportere operationem humane salutis in apostolis, cum ipsis ad officii eiusdem ministerium manus sit reformanda, si credant.
41 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d2.17} RABANUS. − Vel aliter. [1] Homo qui habebat manum aridam, humanum genus indicat, [2] sterilitate boni operis arefactum per manum ad pomum extensamaa quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in synagoga erat arida; quia ubi maius donum scientie, [3] ibi gravius est inexcusabilis noxe periculum. [4] Sananda autem 42 manus arida iubetur extendi quia infructuose debilitas anime nullo melius ordine quam eleemosynarum largitate curatur. [5] Habebat autem homo dexteram manum languidam quia ab eleemosynis torpebat; sinistram sanam quia sue utilitati intendebat. Sed veniente Domino, dextera sanatur ut sinistra quia quod congregaverat avide, modo distribuit caritate43*.O ab ac
aa Cf. Gn. 3, 6.
ab ¶Fons :
[1] Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 346.27 sqq.: «[1] Homo sane, qui manum habebat aridam, humanum genus indicat [2] infecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione curatum. Cuius dextera, quae in primo parente, dum uetitae arboris poma decerperet, aruerat, per Redemptoris gratiam, dum insontes manus in crucis arbore tenderet, bonorum operum sucis est restituta saluti. […]».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 12, 10) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 43b ; As29 Cas574 P17233 P17234 Vls73 Rusch marg.], ed. Gloss-e : «ECCE HOMO MANUM HABENS. [1] Significat [-tur Cas574 P17234] humanum genus [2] in fecunditate boni operis arefactum, pro manu ad pomum extensa [per manum ad pomum extensam As29 Cas584 P17234] quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in synagoga erat arida, quia ubi maius donum scientie, [3] ibi transgressor maiori subiacet culpe».
[3]   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 346.32 sqq.: «Et bene in synagoga manus erat arida, quia, ubi scientiae donum maius, [3] ibi grauius est inexcusabilis noxae periculum. ET INTERROGABANT EUM DICENTES: SI LICET SABBATIS CURARE?, UT ACCUSARENT EUM. […]».
[4]   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4 (Mt. 12, 13), CCCM 174, p. 348.70 sqq.: «Sananda manus arida iubetur extendi, quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam elimosinarum largitate curatur».
[5] Glossa ordinaria (Mt. 12, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 43b, Cas574 (81) marg.], ed. Gloss-e : «SICUT ALTERA. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat, sinistram sanam, quia sue utilitati intendebat, sed veniente Christo, dextera sanatur ut sinistra, quia quod congregaverat avide, modo distribuit caritate».
<Non hab.> R.   Grégoire , Les homéliaires liturgiques, 1980 (index nominum).
ac ¶Nota : La Catena alterne les citations littérales du commentaire de Raban avec les sentences parallèles de la Glose qui en sont extraites. Le passage de Raban n’a pas été identifié dans les homéliaires liturgiques analysés par R. Grégoire. La Glose adopte ici une leçon identifiée dans les manuscrits de la version universitaire du 13e s.[MM2021]
O ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
42 Sananda autem] Sanandamque Li446
43 caritate codd. cum Glossa ordinaria] caritative Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 3 
marg.| {CMT12d3.1} HILARIUS. 44 − Invidia autem facti Phariseos commovet quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant.P ad
Unde dicitur:
ad ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 8.1-2 sqq., SChr 254, p. 274: «Sed inuidia facti Pharisaeos commouet et aduersus eum ineunt consilium, quia contuentes hominem in corpore Deum in operibus non intelligebant». [MM2020]
P ¶Codd. : Li446 (108vb) Ed1953 {MM2019}
44 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,14 
Exeuntes autem Pharisei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
marg.| {CMT12d3.2} RABANUS. − Exeuntes dicit quia eorum mens a Domino aversa fuit. Consilium fecerunt quomodo vitam perderent, non quomodo ipsi vitam invenirent.Q
Q ¶Codd. : Li446 (108vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT12d3.3} HILARIUS. − Sciensque eorum consilia secessit ut a consiliis malignantium procul abesset.R ae
Unde sequitur:
ae ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 8.1 sqq., SChr 254, p. 274: «Sciens que eorum consilia secessit, ut a consiliis malignantium procul afuturus cognosceretur.». [MM2020]
R ¶Codd. : Li446 (108vb) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Mt. 12,15 
Iesus autem sciens precessit45* inde.
45 precessit] secessit Ed1953
marg.| {CMT12d3.4} HIERONYMUS. − Sciens, inquam, eorum insidias recessit, ut Phariseis contra se occasionem impietatis auferret46.S af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 91.388-390: «Iesus autem sciens recessit inde. sciens insidias eorum quod uellent perdere saluatorem suum recessit inde ut Pharisaeis contra se occasionem impietatis auferret». [FG2013]*
S ¶Codd. : Li446 (108vb) Ed1953 {MM2019}
46 auferret] aufert Li446 *
marg.| {CMT12d3.5} REMIGIUS. − Sive47 secessit inde quasi homo fugiens insidias suorum persequentium; sive quia non erat tempus neque locus patiendi. Non enim capit perire prophetam48 extra Ierusalem, sicut ipse dicitag. Declinavit etiam Dominus odio se persequentes et pervenit illuc ubi invenit plurimos se per amorem diligentes.
Unde sequitur:
ag Lc. 13, 33.
47 Sive] Si ñ Li446 *(al. post. corr.)
48 p. perire] inv. Li446
Et49 secuti sunt eum multi.
49 Et] + euntes Li446 * (rubr. cancel.)
marg.| Quem Pharisei unanimi consilio perdere querunt, turba indocta unanimi dilectione sequitur. Unde mox sui desiderii consequuntur effectum. Nam sequitur:
Et curavit eos omnes.T
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT12d3.6} HILARIUS. 50* − His autem 51 quos curavit, silentium imperavit.
Unde sequitur:
50 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
51 autem] enim Li446 *
Numérotation du verset Mt. 12,16 
Et precepit eis ne manifestum eum facerent.
marg.| Nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsa52* testis. Sed iubendo silentium teneri, et gloriandi de se iactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui prestat in eo ipso, dum53* admonet de se taceri; quia observantia54* silentii ex re que sit silenda proficiscitur.U ah
ah ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 9.1 sqq., SChr 254, p. 274: «His uero quos curat silentium imperauit. Sed numquid curationis taciturnitas iubebatur? Non utique; nam salus unicuique reddita erat sibi ipsa testis. Sed iubendo secretum et gloriandi de se iactantiam declinat et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, dum admonet de se taceri, quia obseruantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur». [MM2020]
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
52 ipsa] ipsi Ed1953
53 dum] cum Ed1953
54 observantia] observatio Ed1953
marg.| {CMT12d3.7} RABANUS. − In hoc etiam nos instruit, ne cum aliquid magni fecerimus, laudem foris queramus.V
V ¶Codd. : Li446   Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT12d3.8} REMIGIUS. − Ideo etiam precipit ut non manifestarent eum, ne persequentes ipsum deteriores fierent.W
W ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT12d3.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 55* {hom.41} − Deinde ut non turberis in his que fiunt insania inopinabili Phariseorum, inducit prophetam hoc predicentem; tanta erat enim prophetarum diligentia, ut neque hoc derelinquerent; sed et vias eius et transitus prophetizarent, et intentionem cum qua hoc faciebat; ut discas quoniam omnia a spiritu sancto loquebantur si enim cogitationes hominum impossibile est scire, multo magis Christi intentionem, nisi spiritus sanctus revelaret.
Sequitur ergo:
55 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,17 
Ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset Mt. 12,18 
Ecce puer meus quem elegi.
marg.| {CMT12d3.10} REMIGIUS. − Dominus quidem Iesus Christus puer omnipotentis Dei dictus est, non secundum divinitatem, sed secundum assumpte carnis dispensationem quia cooperante Spiritu sancto carnem suscepit ex virgine absque macula peccati. Quidam libri habent electus quem elegi. E lectus enim fuit a Deo patre, id est predestinatus, ut esset filius Dei proprius, non adoptivus.X
X ¶Codd. : Li446 Ed19953 {MM2019}
marg.| {CMT12d3.11} RABANUS. − Quem elegi, dicit, ad opus quod nemo alius fecit, ut redimeret genus humanum, et pacificaret mundum cum Deo.
Sequitur:
Dilectus meus, in quo bene complacuit anime mee.
marg.| Quia ipse solus est agnus sine macula peccati, de quo pater dicitaihic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
ai Mt. 17, 5.
marg.| {CMT12d3.12} REMIGIUS. − Quod autem dicit anime mee, non ita intelligendum est quod Deus pater animam habeat; sed translative anima in Deum ascribitur, ut per eam demonstretur Dei affectus. Nec mirum si anima translative in Deo dicitur, cum etiam cetera corporis membra ei ascribantur.
marg.| {CMT12d3.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 56* {hom.41} − Hoc autem in principio propheta ponit, ut discas quia hoc quod hic dicitur, fuit secundum consilium patris dilectus enim secundum consilium eius qui diligit facit. Sed iterum electus, non ut adversarius solvit legem, neque ut inimicus existens legislatori, sed ei concordans. Quia ergo dilectus est,
56 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
ponam spiritum meum super eum.
marg.| {CMT12d3.14} REMIGIUS. − Tunc etiam Deus pater posuit spiritum suum super eum, cum operante spiritu sancto suscepit carnem ex virgine, et mox ut homo factus est, plenitudinem spiritus sancti suscepit.
marg.| {CMT12d3.15} HIERONYMUS. − Ponitur autem spiritus sanctus non super Dei verbum, sed super unigenitum, qui de sinu patris processit, scilicet super eum de quo dictum est ecce puer meus.aj
Quid autem per ipsum facturus sit, subditur:
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 91.388-390: «Ecce puer meus quem elegi dilectus meus, et reliqua. per esaiam prophetam ex persona patris hoc dicitur: ponam spiritum meum super eum. spiritus ponitur non super dei uerbum et super unigenitum qui de sinu processit patris, sed super eum de quo dictum est: ecce puer meus». [FG2013]
Et iudicium gentibus nuntiabit.
marg.| {CMT12d3.16} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 57* − Quia scilicet iudicium prenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum.Y ak
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 30, CCSL 48, p. 757.131-132: «Datus est in eum spiritus sanctus, quod et columbae specie evangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsos que suos persecutores iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate, lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contriuit, non extinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis». [FG2017]*
Y ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
57 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT12d3.17} CHRYSOSTOMUS. 58* {hom.41} − Deinde humilitatem eius manifestans, dicit:
58 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,19 
Non contendet
marg.| quia sicut illi placuit oblatus est et manibus persequentium se59 ultro obtulit;
59 persequentium se] inv. Li446
neque clamabit
marg.| quia sicut agnus coram tondente se obmutuit;
Neque audiet aliquis in plateis vocem eius.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.18} HIERONYMUS. − “Lata enim est et spatiosa via que ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam”.alQui multi non audiunt vocem salvatoris, quia non sunt in “arcta via” sed in spatiosa.AA am
al Cf. Mt. 7, 13.
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 91.397-400: «Neque audiet quis in plateis uocem eius. lata enim est et spatiosa uia quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam. qui multi? qui non audiunt uocem saluatoris quia non sunt in arta uia sed in spatiosa». [FG2013]
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.19} REMIGIUS. − Platea namque grece, latine latitudo dicitur. In plateis ergo vocem eius nemo audivit quia suis dilectoribus non delectabilia in hoc mundo promisit sed aspera.AB
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.20} CHRYSOSTOMUS. 60* {hom.41} − Volebat autem Dominus per huiusmodi mansuetudinem curare Iudeos. Sed licet isti renuerent, non tamen eis restitit, eos destruendo. Unde et eius virtutem et illorum imbecillitatem prophetaanostendens dicit:
an Is. 42, 3.
60 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,20 
Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet.AC
AC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.21} HIERONYMUS. − Qui peccatori non porrigit manum nec portat onus fratris sui, iste quassatum calamum confringit; et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, hic linum extinguit fumigans.AD ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 91.401-407: «Harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet. qui peccatori non porrigit manum nec portat onus fratris sui, iste quassatum calamum confringit. et qui modicam scintillam fidei contemnit in paruulis hic linum extinguit fumigans. quorum christus utrumque non fecit; ad hoc enim uenerat ut saluum faceret quod perierat». [FG2013]*
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.22} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 61 − Unde persecutores Iudeos, qui calamo quassato, perdita integritate, et lino fumanti, amisso lumine, comparati sunt, non contrivit, non extinxit quia pepercit eis, quia 62* nondum venerat eos63 iudicare sed iudicari ab eis.AE ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 30, CCSL 48, p. 757.136-139: «Datus est in eum spiritus sanctus, quod et columbae specie evangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsos que suos persecutores iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate, lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contriuit, non extinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis». [FG2017]*
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
61 .XX.] om. Ed1953
62 quia] quod Ed1953
63 venerat eos] inv. Ed1953
marg.| {CMT12d3.23} AUGUSTINUS. In De questionibus Evangeliorum. 64 − In lino etiam fumigante notandum est quia deserto65 lumine facit putorem.AF aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 3, CCSL 44B, p. 8.8-9: «In lino fumigante notandum quia desertum lumine facit putorem». [FG2017]*
AF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
64 In] om. Ed1953
65 deserto] desertum Ed1953
marg.| {CMT12d3.24} CHRYSOSTOMUS. 66* − Vel in hoc quod dicit arundinem quassatam non confringet, ostendit quod ita facile erat ei omnes eos frangere, sicut arundinem; et non simpliciter arundinem sed iam contritam. In hoc autem quod dicit:  Linum fumigans non extinguet , demonstrat et illorum furorem accensum, et virtutem Christi potentem ad extinguendum huiusmodi furorem cum omni facultate unde in hoc multa mansuetudo Christi ostenditur.AG ar
ar <Non hab.> LLT
AG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
66 Chrysostomus] Hilarius Ed1953
marg.| {CMT12d3.25} HILARIUS. 67 − [a] Vel per hoc quod dicit , arundinem que quassata est, non esse confractam, [c] ostendit caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata. [b] Per hoc autem quod dixit 68*:   linum fumigans non extinguet , [d] ostendit exiguitatem ignis iam tantum fumigantis in lino non extinctam, id est Israel ex reliquiis veteris gratie spiritum non ablatum, quia resumendi totius luminis in tempore penitentie sit facultas.AH as
as ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 10.1 sqq., SChr 258, p. 276: «Quin etiam per hanc tacendi de se uoluntatem dictorum per Esaiam effectus impletur, de cuius prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo et in eo paternae beneplacitum uoluntati et Spiritum Dei super eum esse et ab eo iudicium gentibus nuntiari et [a] arundinem quae quassata sit non esse confractam [b] et linum fumigans non exstinctum, [c] id est caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reseruata [d] neque exiguitatem ignis tantum iam in lino fumigantis exstinctam (exiguum Israel ex reliquiis ueteris gratiae spiritum non ablatum), quia resumendi totius luminis in tempore paenitentiae sit facultas». [MM2020]
AH ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
67 Hilarius] Rabanus Ed1953
68 dixit] dicit Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT12d3.26} RABANUS. − Vel e converso, arundinem quassatam vocat Iudeos, quos69* a vento agitatos, et quasi ab invicem dissipatos, non statim Dominus condemnavit sed patienter supportavit. Linum autem fumigans vocat populum de gentibus congregatum, qui, extincto naturalis legis ardore, fumi amarissimi et oculis noxii, tenebroseque caliginis involvebantur70 erroribus; quem non solum non71* extinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla et pene moriente maxima suscitavit incendia.AI at au
at ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 12, PL 162, 1359B: «Arundinem quassatam   non conteret . Arundinem [1359B] vocat Judaeos, quos et a vento agitatos, et quasi ab invicem dissipatos, non statim condemnabit , sed patienter supportabit. Et linum fumigans non exstinguet, id est, populum de gentibus congregatum, qui, exstincto naturalis legis ardore, fumi amarissimi et oculis noxii tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus, quem non solum non exstinxit, et redegit in cinerem sed econtrario de parva scintilla, et pene moriente, maxima exsuscitavit incendia, ita ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram; et qui modicam fidei scintillam contemnit in parvulis, hic linum fumigans exstinguit, quod Christus non fecit».
<Non hab.> PL, LLT.
au ¶Nota : La rédaction de la sentence est établie à partir du commentaire d’Anselme. L’attribution à Raban est soit une erreur de copiste, soit, plus probablement, l’indication de la source intellectuelle de ce passage du commentaire d’Anselme, déduite par Thomas à partir d’éléments que nous n’avons pas encore identifiés et qui sont sans doute à chercher dans les homéliaires italiens. [MM2020]
AI ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
69 quos] quod Ed1953
70 involvebantur] involebatur Ed1657 Ed1953
71 non] om. Ed1953
marg.| {CMT12d3.27} CHRYSOSTOMUS. 72* {hom.41} − Sed posset aliquis dicere: Quid igitur ? Semper hec erunt; et feret usque in finem eos qui sic insidiantur et insaniunt absit sed cum sua omnia facta erunt tunc et illa operabitur. Et hoc signavit dicens donec eiciat ad victoriam iudicium , ac si dicat: Cum ea que ex se sunt, omnia compleverit. Tunc perfectam ultionem inducet73. Tunc enim punientur cum claram fecerit suam victoriam ut non relinquatur eis inverecunda contradictionis occasio.AJ
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
72 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
73 inducet] indicet Li446
marg.| {CMT12d3.28} HILARIUS. 74 − Vel donec eiciat ad victoriam iudicium sublata scilicet mortis potestate, iudicium et claritatis sue reditum introducat.AK av
av ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 10.13 sqq., SChr 254, p. 276: «Quin etiam per hanc tacendi de se uoluntatem dictorum per Esaiam effectus impletur, de cuius prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo et in eo paternae beneplacitum uoluntati et Spiritum Dei super eum esse et ab eo iudicium gentibus nuntiari et arundinem quae quassata sit non esse confractam et linum fumigans non exstinctum, id est caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reseruata neque exiguitatem ignis tantum iam in lino fumigantis exstinctam (exiguum Israel ex reliquiis ueteris gratiae spiritum non ablatum), quia resumendi totius luminis in tempore paenitentiae sit facultas. Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum eiciat uictoriam ad iudicium, sublata scilicet mortis potestate iudicium claritatis suae reditu introducat, in nomine eius per fidem gentibus credituris.». [MM2020]
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
74 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d3.29} RABANUS. − Vel donec illud iudicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret quia postquam mortem resurgendo superavit, expulso principe huius mundi, victor ad regnum rediit in Patris dextera sedens, donec ponat sub pedibus omnes inimicos suos.AL aw
aw ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 353.27 sqq.: «Aliter autem patientiam et mansuetudinem suam Redemptor noster usque ad mortem seruauit, donec illud iudicium, quod in eo agebatur, ad uictoriam perueniret, quia, postquam mortem carnis suae, quam pro nobis clementer suscepit, potenter resurgendo superauit, expulso principe huius mundi uictor ad regnum rediit, ibi que in Patris dextera sedens regnabit, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus eius». [MM2020]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d3.30} CHRYSOSTOMUS. 75* {hom.41} − Sed non in hoc stabunt ea que sunt dispensationis, ut solum puniantur qui non crediderunt; sed et orbem terrarum ad se trahet.AM
Unde sequitur:
AM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
75 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,21 
Et in nomine eius gentes sperabunt.
marg.| {CMT12d3.31} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 76* − [b] Hoc autem ultimum iam videmus impletum et sic per hoc quod negari non potest, creditur et illud quod impudenter77* a quibusdam negatur, [a] novissimum iudicium quod ponet in terra, cum venerit ipse de celo. [c] Quis enim speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, cedebatur, illudebatur et crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam ceperant? Quod tunc vix unus latro speravit in cruceax, nunc sperant gentes longe lateque diffuse. Et ne in eternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. Nullus igitur vel neget vel78* dubitet per Iesum Christum novissimum futurum esse iudicium.AN ay
ax Cf. Lc. 18, 13.
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 30, CCSL 48, p. 757.147-163: «[a] Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam [b] uidemus impletum, quod hic ultimum positum est: et in nomine eius gentes sperabunt. per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in christum, iam nobis cum uident et, quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? [c] quis, inquam, speraret gentes in christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, qua in illo habere iam coeperant? quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc sperant gentes longe late que diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. nullus igitur uel negat uel dubitat per christum iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem suam orbi demonstrauere terrarum». [FG2017]*
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
76 .XX.] om. Ed1953
77 impudenter] imprudenter Ed1953
78 vel neget vel] om. Ed1953
marg.| {CMT12d3.32} REMIGIUS. − Sciendum est autem, quia non solum istius loci sensus, sed et multorum aliorum hoc testimonio confirmatur. Nam quod dicitaz ecce puer meus etc.79* ad illum locum refertur ubi dixerat Paterba:  Hic est filius meus etc.80*. Quod vero aitbb:   Ponam spiritum meum super eum , ad hoc refertur quod Spiritus sanctus descendit super Dominum baptizatumbc. Quod autem subiungitbd   iudicium gentibus nuntiabit , refertur ad id quod infra dicitur. Cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue etc.81*. Quod autem subdit:   Non contendet neque clamabit etc.82* , ad hoc refertur quod Dominus pauca respondit principi sacerdotum et Pilato, pecia   83 Herodi vero nulla. Quod vero diciturbe:   Arundinem quassatam non confringet etc.84*. Ad hoc pertinet quod Dominus suos persecutores declinavit, ne fierent deteriores. Quod vero dicitbf:   In nomine eius gentes sperabunt , ad hoc refertur quod ipse dixitbg:   Euntes docete omnes gentes .AO
az Mt. 12, 18.
ba Mt. 3, 17.
bb Mt. 12, 18.
bc Mt. 3, 13.
bd Mt. 12, 18.
be Mt. 12, 20.
bf Mt. 12, 21.
bg Mt. 28, 19.
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
79 etc.] om. Ed1953
80 etc.] om. Ed1953
81 etc.] om. Ed1953
82 etc.] om. Ed1953
83 Herodi vero] <... >o pecia praem. marg. Cbg132
84 etc.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT12d4.1} GLOSSA. − Confutaverat superius Dominus Phariseos, Christi miracula calumniantes, ex hoc quod sabbatum solvere videbatur85. Sed quia maiori nequitia ipsa Christi miracula divina virtute facta pervertebant, attribuentes ea immundo spiritui, ideo evangelista premittit86 miraculum ex quo blasphemandi occasionem sumpserunt, dicens:AP
85 solvere videbatur] solvebatur Li446
86 evangelista premittit] inv. Cbg132
Numérotation du verset Mt. 12,22 
Tunc oblatus est ei demonium habens, cecus et mutus87.
87 cecus et mutus] om. Ed1657
marg.| {CMT12d4.2} REMIGIUS. − Quod autem dicit tunc , ad superiora refertur quando, sanato homine qui habebat manum aridam, exivit de synagoga. Sive quod88 dicit   tunc , potest referri ad latius et89* prolixius tempus ut sit sensus:   Tunc quando hec vel illa dicebantur vel gerebantur.AQ
AQ ¶Codd. : Cbg132 Li446 Ed1953 {MM2020}
88 Sive quod] Siveque ? Li446
89 et] atque Ed1953
marg.| {CMT12d4.3} CHRYSOSTOMUS. 90* {hom.41} − Miranda est autem nequitia demonis. Utrumque ingressum oppilavit per quem ille erat crediturus, scilicet et91 auditum et visum sed Christus utrumque aperuit92.AR
Unde sequitur:
AR ¶Codd. : Cbg132 Li446 Ed1953 {MM2020}
90 Chrysostomus] Gregorius Cbg132, + in Matthaeum Ed1953
91 et] om. Cbg132
92 aperuit] aparuit ! cacogr. Li446
Et curavit eum ita ut loqueretur et videret.
marg.| {CMT12d4.4} HIERONYMUS. − Tria ergo93* signa simul in uno homine perpetrata sunt. Cecus videt, mutus loquitur, possessus a demone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est; sed quotidie completur in conversione credentium ut expulso demone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.AS bh
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 91.410-92.415: «Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, et curauit eum ita ut loqueretur et uideret. tria signa simul in uno homine perpetrata sunt, caecus uidet, mutus loquitur, possessus daemone liberatur. quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et cotidie completur in conuersatione credentium ut expulso daemone primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes dei tacentia prius ora laxentur». [FG2013]*
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
93 ergo] autem Ed1953
marg.| {CMT12d4.5} HILARIUS. 94* {cad.12} − Non autem sine ratione cum turbas omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum demonium habens, cecus et mutus offertur. Oportebat enim ut postquam manus aride homo oblatus est, qui in synagoga curabatur, in unius huiusmodi hominis forma gentium salus fieret; ut qui erat habitatio demonii, et cecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contineret in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret.
94 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d4.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Demonium enim habens, cecus et mutus est qui non credit, et subditus est diabolo qui non intelligit et non confitetur ipsam fidem, vel non dat laudem Deo.bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 4, CCSL 44B, p. 9.1-5: «Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, id est qui non credit et subditus est diabolo, qui non intellegit et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est: ore confessio fit in salutem; uel qui non dat laudem Deo». [FG2017]
marg.| {CMT12d4.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem non isto ordine sed post multa alia Lucas commemorat; et mutum dicit tantum et non cecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio dicere putandus est ea enim sequentia et ipse contexit que Mattheus.bj
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 37, § 84, CSEL 43, p. 186.19-23: «Hoc non isto ordine, sed post alia multa lucas commemorat et mutum dicit tantum, non etiam caecum. sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae mattheus». [FG2013]
marg.| {CMT12d4.8} HILARIUS. 95* − Stupuerunt96 facti istius omnes turbe; sed Phariseorum ingravescit invidia.AT bk
Unde sequitur:
bk ¶Fons : = Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 11.16, SChr 258, p. 278. [MM2021]
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
95 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
96 Stupuerunt] stuperunt Li446
Numérotation du verset Mt. 12,23 
Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid iste est filius David?
marg.| {CMT12d4.9} GLOSSA. − Ob misericordiam et beneficia filium David predicant.AU bl
bl ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 12, 23) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 44a Cas574 interl.], ed. Gloss-e : « Et stupebant omnes turbe : mirantur minus eruditi et ob misericordiam et beneficia * Filium David predicant   et dicebant: Numquid hic est filius David ? » | *beneficium Rusch
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4 (Mt. 12), CCCM 174, p. 354.54: «urbis quippe, quae minus eruditae uidebantur, Domini semper facta mirantibus et filium Dauid ob misericordiam et beneficia , quae indigentibus praebebat, praedicantibus, Pharisaei et scribae e contra uel negare haec uel, quae negare nequieuerant, sinistra interpretatione peruertere laborabant, quasi non haec Diuinitatis, sed inmundi spiritus opera fuissent, id est Belzebub, qui deus erat Accaron; nam 'Bel' quidem ipse est 'Baal', 'zebub' autem 'musca' uocatur; nec iuxta quaedam mendosa exemplaria l littera uel d in fine est nominis legenda, sed b: Belzebub; ergo 'Bahal muscarum', id est 'uir muscarum' siue 'habens muscas' interpretatur, ob sordes uidelicet immolaticii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu uel nomine principem daemoniorum cognominabant ». [MM2021]
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d4.10} RABANUS. − Turbis autem que minus erudite videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare hoc vel que negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi hec non divinitatis sed immundi spiritus opera fuissent, id est beelzebub, qui Deus erat Accaron.bm
Unde sequitur:
bm ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 354: «Turbis quippe, quae minus eruditae uidebantur, Domini semper facta mirantibus et filium Dauid ob misericordiam et beneficia, quae indigentibus praebebat, praedicantibus, Pharisaei et scribae e contra uel negare haec uel, quae negare nequieuerant, sinistra interpretatione peruertere laborabant, quasi non haec Diuinitatis, sed inmundi spiritus opera fuissent, id est Belzebub, qui deus erat Accaron».
<Paral. Thomae de Aquino> CMC3.20-22 § 4.5 (Beda) [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 12,24 
Pharisei autem audientes dixerunt: Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum.
marg.| {CMT12d4.11} REMIGIUS. −  Beelzebub autem, ipse est beel et baal et beelphegor. Beel fuit pater nini regis assyriorum; baal dictus est, quia in excelso colebatur; beelphegor a loco, id est a monte phega; zebub servus fuit abimelech filii gedeonis, qui occisis septuaginta fratribus edificavit templum baal, et constituit eum sacerdotem in ipso ad abigendas muscas que ibi congregabantur propter nimium cruorem victimarum. zebub namque musca dicitur, beelzebub ergo vir muscarum interpretatur unde propter spurcissimum ritum colendi, dicebant eum esse principem demoniorum. Nihil ergo sordidius invenientes quod Domino obicerent, dicebant eum in beelzebub eicere demonia. Et sciendum quod non est legendum per d vel t in fine, ut quedam mendosa exemplaria habent, sed per b.
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT12d5.1} HIERONYMUS. − Pharisei opera Dei principi demonum97* deputabant, quibus Dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit ut vel sic compellerentur98 credere potentie eius qui cordis videbat occulta.bn AV
Unde dicitur:
bn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 92.419-422: «Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: omne regnum diuisum intra se desolabitur. turbae stupebant et confitebantur eum qui tanta signa faciebat esse filium dauid; Pharisaei uero opera dei principi daemonum deputabant, quibus dominus non ad dicta sed ad cogitata respondit ut uel sic compellerentur credere potentiae eius qui cordis uidebat occulta». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CLC11d5.2 [MM2019]
AV ¶Codd. : Li446 (110vb) Ed1953 {MM2021}
97 demonum] demoniorum Ed1953
98 compellerentur] complerentur cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,25 
Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis:
marg.| {CMT12d5.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 99* {hom.42} − Superius quidem et de hoc Christum accusaverant, quia in beelzebub eiceret demonia; sed tunc quidem eos non increpavit, concedens eis et a pluribus signis cognoscere eius virtutem, et a doctrina discere eius magnitudinem. Sed quia permanebant eadem dicentes, iam increpat eos, quamvis eorum accusatio valde irrationabilis esset. Invidia autem non querit quid dicat, sed solum ut dicat. Neque tamen Christus eos contempsit, sed respondet cum decenti mansuetudine, docens nos mites esse inimicis, et non turbari, etiam si talia dicant que nos in nobis non recognoscimus, neque habent aliquam rationem. In quo etiam ostendit mendacia esse que ab ipsis sunt dicta neque enim est demonium habentis, tantam ostendere mansuetudinem, et cogitationes scire. Et quia valde irrationabilis erat eorum suspicio, et multitudinem timebant, non audebant publicare Christi accusationem, sed in mente volvebant propter quod dicit sciens cogitationes eorum. Ipse autem accusationem quidem in respondendo non ponit, neque divulgat eorum nequitiam; solutionem autem inducit studium enim eius erat prodesse peccantibus, non publicare. non autem respondet eis a scripturis, quia non attenderent aliter exponentes; sed a communibus opinionibus non enim ita exteriora prelia corrumpunt, sicut ea que interiora hoc enim fit in corporibus, et in omnibus rebus; sed interim a magis cognitis exempla ducit, dicens: Omne regnum contra se divisum desolabitur . Nihil enim est in terra regno potentius; sed tamen per altercationem perit. Quid autem dicendum est de civitate, vel de domo sive magnum sive parvum fuerit, contra seipsum pugnans perit.
99 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d5.3} HILARIUS. 100* {cad.12} − Unde domus et civitatis eadem est hic ratio que est regni.AW
Propter quod sequitur:
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
100 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
marg.| {CMT12d5.4} HIERONYMUS. − Quomodo enim concordia parve res crescunt, sic discordia maxime dilabuntur.AX bo
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 92.425-426: «Si Satanas Satanan eicit, aduersus se diuisus est, quomodo ergo stabit regnum eius? non potest regnum et ciuitas contra se diuisa perstare, sed quomodo concordia paruae res crescunt sic discordia maximae dilabuntur. si ergo Satanas pugnat contra se et daemon inimicus est daemonis, deberet iam mundi uenisse consummatio nec haberent in eo locum aduersariae potestates, quarum inter se bellum pax hominum est. si autem putatis, o scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum oboedientia sit in principem suum ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus perpetrauit? aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritalium uirtutum insignia daemonibus adsignatis». [FG2013]
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d5.5} HILARIUS. 101* {cad.12} − Sermo autem Dei dives est; et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Relictis ergo his que ad communem intelligentiam patent, causis interioribus immoremur. Responsurus enim Dominus ad id quod de beelzebub dictum erat, in ipsos quibus respondebat, responsionis conditionem retorsit lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est; et sic Israel amisit legem, quando impletionem legis in Christo plebs legis impugnat. Sed civitas hic Ierusalem indicatur, que postquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos eius cum credentium turbis fugavit, post divisionem non stabit; atque ita (quod per hanc divisionem mox consecutum est) civitatis illius denuntiatur excidium. Deinde assumit:
101 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,26 
Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est, quomodo ergo stabit regnum eius?
marg.| {CMT12d5.6} HIERONYMUS. − Ac si dicat 102*: Si Satanas pugnat contra se et demon inimicus est demoni, deberet iam mundi venire consummatio nec habent in eo locum adversarie potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est.bp AY
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 92.426-430: «Si Satanas Satanan eicit, aduersus se diuisus est, quomodo ergo stabit regnum eius? non potest regnum et ciuitas contra se diuisa perstare, sed quomodo concordia paruae res crescunt sic discordia maximae dilabuntur. si ergo Satanas pugnat contra se et daemon inimicus est daemonis , deberet iam mundi uenisse consummatio nec haberent in eo locum aduersariae potestates, quarum inter se bellum pax hominum est. si autem putatis, o scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum oboedientia sit in principem suum ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus perpetrauit? aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritalium uirtutum insignia daemonibus adsignatis». [FG2013]*
AY ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
102 dicat] diceret Ed1953
marg.| {CMT12d5.7} GLOSSA. {ordin. Suder Regnum in se divisum} − Necessaria ergo complexione eos arguit vel enim Christus in virtute Dei demones eicit, vel in principe demoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur; si in principe demoniorum, regnum eius divisum est nec stabit et ideo a regno eius recedant; quod innuit sibi eos elegisse, dum in se non credunt.
marg.| {CMT12d5.8} CHRYSOSTOMUS. 103* {hom.42} − Vel sic104: Si divisus est105, imbecillior factus est et perit. Si autem perit, qualiter potest alium proicere?AZ
AZ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
103 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
104 Chrysostomus - Vel sic] inv. Li446
105 est] om. Mt366
marg.| {CMT12d5.9} HILARIUS. 106* − Vel aliter.107 Si ad divisionem suam coactus est demon ut demones perturbaret, hinc quoque estimandum 108 est plus in eo qui diviserit quam in his qui divisi sunt inesse virtutis109. Ergo regnum diaboli, divisione facta, a Christo est dissolutum.BA bq
bq ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 15.5-10, SChr 254, p. 280: «Si enim Satanas Satanam eicit, aduersus se diuisus est. Dicti superioris maleuolentiam, quo eum in Beelzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnant non intelligentes confessos se fuisse Beelzebub esse diuisum et, si ad diuisionem suam coactus est, ut daemon daemones proturbaret et aduersus se diuisio ipsa consisteret, hinc quoque existimandum esse plus in eo qui diuiserit quam in his qui diuisi sint inesse uirtutis. Ergo iam diuisus est et aduersum se coactus est regnum que eius diuisione tali est dissolutum ». [MM2021]
106 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
107 Hilarius – Vel sic] inv. Li446
108 estimandum Ka5 ] extimand’ As115 Cbg132 Li446
109 inesse virtutis] + esse Li446, esse virtutis Ed1953
marg.| {CMT12d5.10} HIERONYMUS. − Si autem putatis, o scribe et Pharisei, quod recessio demonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludantur, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas Dominus perpetravit aliud est, si membrorum quoque debilitates, et spiritualium virtutum insignia demonibus assignetis.br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 92.430-435: «si Satanas Satanan eicit, aduersus se diuisus est, quomodo ergo stabit regnum eius? non potest regnum et ciuitas contra se diuisa perstare, sed quomodo concordia paruae res crescunt sic discordia maximae dilabuntur. si ergo Satanas pugnat contra se et daemon inimicus est daemonis, deberet iam mundi uenisse consummatio nec haberent in eo locum aduersariae potestates, quarum inter se bellum pax hominum est. si autem putatis, o scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum oboedientia sit in principem suum ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus perpetrauit? aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritalium uirtutum insignia daemonibus adsignatis». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT12d6.1} CHRYSOSTOMUS. 110* − Post primam solutionem, venit ad secundam, prima111 manifestiorem, dicens:
110 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
111 prima As115 Cbg132 Mt366 T46 Ed1953 ‎] primam Ka5 Li446 Md214
Numérotation du verset Mt. 12,27 
Et si ego in Beelzebub eicio demones, filii vestri in quo eiciunt112 ? Ideo ipsi iudices vestri erunt.BB
112 eiciunt As115 Cbg132² Li446 Mt366 T46 Ed1953 ‎] eiciuntur Cbg132* (cancel.) ‎ Ka5 Md214
marg.| {CMT12d6.2} HIERONYMUS. − Filios Iudeorum vel exorcistas gentis illius, ex more significat113*, vel apostolos ex eorum stirpe generatos. Si exorcistas, quia 114* ad invocationem Dei eiciebant demones, coarctat115 Phariseos interrogatione prudenti ut confiteantur Spiritus sancti esse opus eorum. Si116* expulsio, inquit, demonum in filiis vestris, Deo, non demonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? Ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate sed comparatione, dum illi expulsionem demonum Deo assignant, vos principi demoniorum. Sin autem et de apostolis dictum est quod et magis intelligere debemus, ipsi erunt iudices eorum117 quia sedebunt in duodecim soliis, iudicantes duodecim tribus Israel.BC bs
bs ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 92.436-93.449: «Si ego in beelzebub eicio daemones, filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices erunt uestri. filios iudaeorum uel exorcistas gentis illius ex more significat uel apostolos ex eorum stirpe generatos. si exorcistas qui ad inuocationem dei eiciebant daemones, coartat interrogatione prudenti ut confiteantur spiritus sancti esse opus. quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis uestris Deo non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? ergo ipsi uestri iudices erunt non potestate sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo adsignant, uos beelzebub principi daemoniorum. sin autem de apostolis dictum est, quod et magis intellegere debemus, ipsi erunt iudices eorum quia sedebunt in duodecim soliis iudicantes duodecim tribus israhel». [FG2013]
<Paral.> CMT12d6.2 CLC11d5.9 [MM2024]
BC ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2024}
113 significat] signat Ed1953
114 qui] quia As115
115 coarctat] coartat As115 Li446
116 Si] Quod praem. Ed1953
117 eorum] erum cacogr. As115
marg.| {CMT12d6.3} HILARIUS. 118* − Idcirco autem digne sunt in eos iudices119* constituti, quibus id120 dedisse Christus adversus demones potestates121* reperitur quod ipse est negatus habuisse.BD bt
bt ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 15.13-15, SChr 258, p. 280: « Atque idcirco digne sunt in eos iudices constituti, quibus id dedisse Christus aduersus daemonas [demones R P A T M] potestatis reperietur, quod ipse sit negatus habuisse ». [MM2021]
118 Hilarius] Ieronimus T46 + In Mattheum Ed1953
119 sunt in eos – iudices] inv. Ed1953 | iudices] om. Md214
120 id] hiis Md214
121 potestates As115 Ka5 Li446 ] potestatis Cbg132 Md214 Mt366 T46 Ed1953
marg.| {CMT12d6.4} RABANUS. − Vel quia apostoli bene122 sibi conscii erant, nihil male artis se ab eo didicisse.BE
122 bene ] unde cacogr . Mt366
marg.| {CMT12d6.5} CHRYSOSTOMUS. 123* {hom.42} − Non autem dixit discipuli mei, neque apostoli, sed filii vestri ut si quidem voluerint reverti ad illorum dignitatem, multam hinc accipiant occasionem; si autem ingrati fuerint, neque inverecundam habeant excusationem. Eiciebant autem apostoli demones, quia acceperant potestatem ab ipso, et tamen nihil eos incusabant non enim rebus, sed persone Christi adversabantur. volens igitur monstrare quoniam invidie erant que dicebantur de ipso, apostolos in medium ducit. rursus autem ad sui cognitionem inducit eos, demonstrans quoniam propriis adversantur bonis, et contrariantur sue saluti; cum deceret eos letari, quod magna bona illis advenerat donaturus.
Unde sequitur:
123 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,28 
Si autem ego in spiritu Dei eicio demones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
marg.| Per hoc autem demonstrat quod magne virtutis opus est demones eicere, et non cuiuslibet gratia. Et ob hoc quidem syllogizat dicens ergo pervenit in vos regnum Dei; ac si dicat si hoc est, profecto filius Dei advenit. Hoc autem obumbrate dicit, ut non illis sit grave. Deinde ut illos alliciat, non dixit simpliciter pervenit regnum, sed in vos; quasi dicat vobis veniunt bona propter quid vestram impugnatis salutem hoc enim est signum a prophetis traditum presentie filii Dei, tanta fieri potestate divina.
marg.| {CMT12d6.6} HIERONYMUS. − Regnum enim Dei seipsum signat124, de quo in alio loco scriptum estbu: « Regnum Dei intra vos est »; etbv: « Medius stat intra vos quem nescitis ». vel certe illud regnum quod et Ioannes et ipse Dominus predicaverantbw: « Penitentiam agite appropinquabit enim regnum celorum ». Est et tertium regnum Scripture sancte, quod auferetur a Iudeis, et tradetur genti facienti fructus eius.bx
bu Lc. 17, 21.
bv Io. 1, 26.
bw Mt. 4, 17.
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 93.459-465: «Si autem ego in spiritu dei eicio daemones, igitur peruenit in uos regnum dei. in luca istum locum ita scriptum legimus: si autem ego in digito dei eicio daemones. iste est digitus quem confitentur et magi qui contra Moysen et aaron signa faciebant dicentes: digitus dei est iste, quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte sina. si igitur manus et brachium dei filius est et digitus eius spiritus sanctus, patris et filii et spiritus sancti una substantia est; non te scandalizet membrorum inaequalitas cum aedificet unitas corporis. peruenit in uos regnum dei: uel se ipsum significat de quo in alio loco scriptum est: regnum dei intra uos est, et: medius stat inter uos quem nescitis, uel certe illud regnum quod et iohannes et ipse dominus praedicauerant: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. est et tertium regnum scripturae sanctae quod aufertur a iudaeis et traditur genti facienti fructus eius». [FG2013]
124 signat] sig<n>at Li446
marg.| {CMT12d6.7} HILARIUS. 125* {cad.12} − Si ergo discipuli operantur per Christum, et ex spiritu Dei Christus operatur, adest regnum Dei iam in apostolos mediatoris officio transfusum. Diminutio etiam regni diaboli, est augmentatio regni Dei.
125 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d6.8} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Unde potest etiam hic esse sensus: Si ego in Beelzebub eicio demones , etiam secundum vestram sententiam   pervenit in vos regnum Dei quia regnum diaboli stare non potest, quem adversum se divisum fatemini . Regnum enim Dei nunc dixit quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis penitentiam nunc agentibus126 decernuntur.by
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib.1, qu. 5, CCSL 44B, p. 9.1-7: «Quod dixit: et si ego in beelzebub eicio daemones, etiam secundum uestram sententiam; igitur peruenit in uos regnum dei, quia regnum diaboli stare non potest, quod aduersum se diuisum esse fatemini. - regnum dei nunc dicit, quo damnantur impii et a fidelibus de peccatis suis penitentiam nunc agentibus secernuntur». [FG2017]
126 nunc agentibus] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT12d7.1} CHRYSOSTOMUS. 127* − Posita secunda solutione, inducit et tertiam, dicens:
127 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,29 
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis etc.128 ?
128 etc.] om. Ed1953
marg.| Quod enim non potest Satanas Satanam eicere, manifestum ex dictis est. Sed quoniam neque alius potest eum eicere nisi prius eum superaverit, omnibus est manifestum. Constituitur ergo quod et antea ex manifestiori abundantia dicit enim tantum absisto ab hoc quod utar diabolo coadiutore, quod prelier cum eo et ligem eum et huiusmodi coniectura est quod vasa eius diripio. Et sic contrarium eius quod illi temptabant dicere, demonstrat. Illi enim volebant ostendere quod non propria virtute eicit demones, ipse autem ostendit quod non solum demones, sed et eorum principem ligavit quod manifestum est ab his que facta sunt. Qualiter enim principe non victo, hi qui subiacent demones direpti sunt hoc autem mihi prophetia videtur esse, quod dicitur non enim solum demones eicit, sed et errorem universi orbis terrarum abiget et machinationem diaboli dissolvet. Et non dixit rapiet, sed   diripiet , ostendens quod hoc cum potestate fiat.
marg.| {CMT12d7.2} HIERONYMUS. − [b] Domus illius mundus est qui129* in maligno positus, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et Domini pede contritus. [a] Non autem debemus esse securi adversarius noster fortis victoris quoque vocibus comprobatur.BF bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 94.468-473: «Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et uasa eius diripere, nisi prius alligauerit fortem et tunc domum illius diripiet? [a] non debemus esse securi; aduersarius noster fortis uictoris quoque uocibus comprobatur, [b] domus illius mundus qui in maligno positus est non creatoris dignitate sed magnitudine delinquentis, uasa eius non quondam fuimus. alligatus est fortis et religatus in tartarum et domini contritus pede et direptis sedibus tyranni captiua ducta captiuitas». [FG2013]
BF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
129 qui] om. Li446
marg.| {CMT12d7.3} CHRYSOSTOMUS. 130* −  Fortem autem eum vocat, antiquam eius ostendens tyrannidem, que ex nostra desidia131 nata132* est.BG
130 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
131 desidia] desideria Md214
132 nata] orta Ed1953
marg.| {CMT12d7.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quos scilicet ipse tenebat, ne possent viribus suis ab illo se homines eruere, sed per gratiam Dei. vasa eius dicit omnes infideles. Alligavit autem fortem , quia potestatem illi ademit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo et obtinendo regno Dei.ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 5, CCSL 44B, p. 9.7-11: «Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent ab illo uiribus suis se homines eruere, sed per gratiam dei. uasa eius dicit omnes infideles. nisi prius alligauerit fortem. - alligauerit dixit potestatem illi ademerit inpediendi uoluntatem fidelium a sequendo christo et obtinendo regno dei». [FG2017]
marg.| {CMT12d7.5} RABANUS. − Domum ergo eius diripuit; quia ereptos a diaboli laqueis eos quos suos esse previdit, Ecclesie adunavit; vel quia omnes mundi partes apostolis et eorum successoribus convertendas distribuit. Ostendit igitur per manifestam parabolam, dicens, quia non concordat in fallaci operatione cum demonibus ut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a demonibus liberavit.
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 8 
marg.| marg. | {CMT12d8.1} CHRYSOSTOMUS. 133* − Posita tertia solutione, hic ponit quartam, dicens:
133 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,30 
Qui non est mecum, contra me est etc.134* BH
BH ¶Codd. : As115 (74rb) Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
134 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT12d8.2} HILARIUS. 135* {cad.11} − In quo ostendit longe a se esse ut aliquid a diabolo mutuatus sit potestatis; et ex hoc ingentis periculi res intelligitur male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse.
135 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d8.3} HIERONYMUS. − Non tamen putet hoc quisquam de hereticis dictum et schismaticis; quamquam et ita ex superfluo posset intelligi; sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, eo quod non possint opera salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille predicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic revocat ad virtutes. Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam quorum opera sunt diversa?cb
cb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 94.475-484: «Qui non est me cum contra me est et qui non congregat me cum spargit. non putet quisquam hoc de hereticis dictum et scismaticis quamquam et ita ex superfluo possit intellegi, sed ex consequentibus textu que sermonis ad diabolum refertur eo quod non possint opera saluatoris beelzebub operibus comparari; ille cupit animas hominum tenere captiuas, dominus liberari, ille praedicat idola, hic unius dei notitiam, ille trahit ad uitia, hic ad uirtutes reuocat. quomodo ergo possunt inter se habere concordiam quorum opera diuersa sunt?». [FG2013]
marg.| {CMT12d8.4} CHRYSOSTOMUS. 136* − Qui igitur137* non mecum congregat , neque   mecum est, non erit mihi comparandus, ut mecum demones eiciat sed magis desiderat que mea sunt spargere. Sed dic mihi si oportuerit cum aliquo preliari, qui non vult tibi auxiliari, hoc ipso non est adversum te ipse etiam Dominus alio loco dixit qui non est adversum vos, pro vobis est. Sed non est contrarium hoc quod hic dicitur. Hic enim loquitur de diabolo adversario existente, ibi autem de homine qui in parte erat cum eis, de quo dictum erat vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia. videtur autem Iudeos hic occulte insinuare, cum diabolo statuens eos ipsi enim adversus eum erant, et spargebant que ipse congregabat. Sed et decens est credere hoc de seipso dixisse quia adversus diabolum erat, et que illius sunt dispergebat.
136 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
137 igitur As115 Li446] ergo Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 9 
marg.| marg. | {CMT12d9.1} CHRYSOSTOMUS. 138* − Quia Dominus Phariseis excusando responderat139*, iam eos terret. Est enim hoc correctionis non parva pars, non solum excusando respondere sed et comminari.BI
BI ¶Codd. : As1 1 5 Cbg132 Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
138 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 42) Ed1953
139 responderat] respondebat Ed1953
marg.| {CMT12d9.2} HILARIUS. 140* − Phariseorum enim sententiam et eorum qui ita cum his141 sentiunt perversitatem severissima definitione condemnat, peccatorum omnium veniam promittens142 et blasphemie spiritus indulgentiam143 abnegans.
Unde dicit : 144 BJ cc
cc ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 17.2-64, SChr 254, p. 282: «Pharisaeorum sententiam et eorum qui ita cum his sentiunt peruersitatem seuerissima definitione condemnat peccatorum omnium ueniam promittens et blasphemiae Spiritus indulgentiam abnegans. Nam cum cetera dicta gesta que liberali uenia relaxentur, caret misericordia, si Deus negetur in Christo ». [MM2022]
140 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
141 his] eis Ka5
142 promittens] + et progenie Li446
143 indulgentiam] indulgentie Ka5
144 Unde dicit] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,31 
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus.
marg.| {CMT12d9.3} REMIGIUS. − Sciendum est tamen, quod non passim quibuscumque dimittuntur; sed illis qui pro suis reatibus dignam penitentiam egerint. Destruitur autem his verbis error novatiani, qui dicebat, quod fideles post lapsum per penitentiam non possunt surgere, neque peccatorum suorum veniam promereri; maxime illi qui in persecutione positi negabant.
marg.| Sequitur:
Spiritus autem blasphemie non remittetur.
marg.| { CMT12d9.4} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 145 − [a] Quid enim interest ad rem utrum dicatur spiritus blasphemie non remittetur an dicatur"Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non ei remittetur"146 ut Lucas dicit cd, nisi forte quod eadem sententia apertius isto modo quam illo dicitur ? Et alium evangelista147* non destruit alius sed exponit. Spiritus enim blasphemie clause dictum est quia non est expressum cuius spiritus148.
[c] Et ideo ad huiusmodi expositionem subditur :
cd Lc. 12, 10 : « Ex omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi. Ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur».
145 De verbis Domini] om. As115 Ka5 Mt366
146 ei remittetur] inv. Ka5
147 evangelista] evangelistam Ka5 Mt366 Ed1953
148 spiritus] + est Mt366
Numérotation du verset Mt. 12,32 
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei.
marg.| Ideo post universalem commemorationem omnis blasphemie, eminentius voluit exprimere blasphemiam que dicitur contra Filium hominis quam in evangelio149 secundum Ioannem valde grave150* ostenditce hoc esse peccatum151* ubi ait de Spiritu sancto : « Ille arguet mundum de peccato, iustitia et152* iudicio; de peccato quidem quia non credunt in me »cf.
[b] Sequitur:
ce Io. 16, 8.
cf Io. 16, 8-9.
149 evangelio] evangelium Li446
150 grave] gravem Ed1953
151 hoc esse peccatum] om. Ed1953
152 iustitia et] de iustitia et de Ed1953
Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque153 in futuro.
153 neque ... neque] nec ... nec Ka5
marg.| Non ergo hoc dicitur 154 propterea quia in Trinitate maior est Filio Spiritus sanctus quod nullus umquam vel hereticus dixit155.BK cg ch
cg ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 71 (De verbis Domini 2) 8, 13, CCSL 41Ab, p. 31.323 sqq.: «Quid enim ad rem interest, utrum dicatur: Spiritus blasphemia non remittetur, an dicatur: qui blasphemauerit in Spiritum sanctum, non ei | remittetur, nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium euangelistam non destruit alius sed exponit? Spiritus autem blasphemia clause dictum est, quia non expressum est cuius spiritus: non enim quicumque spiritus Spiritus sanctus est».
<non hab.>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini.
[b]   Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 71 (De verbis Domini 2) 13, 23, CCSL 41Ab, p. 46.592 sqq.: «Non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, quia in Trinitate maior est Filio Spiritus sanctus, quod nullus umquam uel haereticus dixit; sed quoniam quisquis restiterit Veritati et blasphemauerit Veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis, quod est Filius hominis idem ipse Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impaenitentis contra Spiritum sanctum [...] »
<ex quo> =   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 116, sectio 131 (Serm. 71), p. 413.16 sqq.
[c]   Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 71 (De verbis Domini 2) 14, 24, CCSL 41Ab, p. 48.629 sqq.: «Sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnis que blasphemiae eminentius uoluit exprimere blasphemiam quae dicitur contra Filium hominis: quia, etiam si in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemorauit ubi ait: Si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent - quod etiam in euangelio secundum Iohannem ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: Ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me - tamen, si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia uerbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur ».
ch <ex quo> = Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 116, sectio 131 (Serm. 71), p. 414.24 sqq. [MM2022]
154 dicitur] dixit Ka5
155 dixit] dixerit (? dixcit) Ka5
marg.| {CMT12d9.5} HILARIUS. 156* {cad.12} − Quid autem tam extra veniam est quam in Christo negare quod Dei est, et consistentem in eo paterni spiritus substantiam adimere, cum in spiritu Dei omne opus consummet, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi?
156 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d9.6} HIERONYMUS. − Vel ita locus iste est intelligendus. Qui verbum dixerit contra filium hominis, scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans; talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis vilitatem. Qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum Dei virtutem negare non possit, eadem calumniatur stimulatus invidia, et Christum Dei verbum et opera spiritus sancti dicit esse beelzebub, isti non remittitur neque in hoc seculo, neque in futuro.ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 95.498-508: «Ergo quicumque opera saluatoris beelzebub daemonum principi deputarit et dixerit filium dei habere inmundum spiritum huic nullo tempore blasphemia remittetur. uel ita locus iste intellegendus: qui uerbum dixerit contra filium hominis, scandalizatus carne mea et me hominem tantum arbitrans quod filius sim fabri et fratres habeam iacobum et Ioseph et iudam et homo uorator et uini potator sim, talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat, erroris tamen habet ueniam propter corporis uilitatem; qui autem manifeste intellegens opera dei, cum de uirtute negare non possit, eadem stimulatus inuidia calumniatur et christum dei que uerbum et opera spiritus sancti dicit esse beelzebub, isti non dimittetur neque in praesenti saeculo neque in futuro». [FG2013]
marg.| {CMT12d9.7} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.11} − Sed si hoc propterea dictum esset, profecto de omni blasphemia taceretur, et hec sola remissibilis videretur que contra filium hominis dicitur, quasi cum homo solum putatur. Cum vero premissum sit omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, proculdubio et illa blasphemia que contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen hec sola irremissibilis definitur que dicitur contra spiritum sanctum. Numquidnam et pater formam servi accepit, quasi sit maior spiritus sanctus? quis etiam non convincitur dixisse verbum contra spiritum sanctum antequam christianus vel catholicus fieret primo ipsi pagani, cum dicunt Christum magicis artibus fecisse miracula, nonne similes sunt his qui dixerunt eum in principe demoniorum eiecisse demonia? Iudei etiam, et quicumque heretici qui spiritum sanctum confitentur, sed negant eum esse in corpore Christi, quod est Ecclesia catholica, similes sunt Phariseis, qui negabant spiritum sanctum esse in Christo. Quidam etiam heretici ipsum Spiritum sanctum vel creaturam esse contendunt, sicut Ariani, Eunomiani et Macedoniani; vel eum prorsus ita negant ut Deum negent esse trinitatem; sed solum patrem esse Deum asseverant; et ipsum aliquando vocari filium, aliquando spiritum sanctum, sicut Sabelliani. Photiniani quoque patrem solum esse dicentes Deum, filium vero non nisi hominem, negant omnino tertiam esse personam spiritum sanctum. Manifestum est igitur, a paganis, Iudeis et hereticis blasphemari spiritum sanctum. Numquid ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi? Quibus si non est dimissum verbum quod dixerunt contra spiritum sanctum, inaniter eis promittitur quod in baptismo sive in Ecclesia remissionem accipiant peccatorum. Non enim dictum est non remittetur ei in baptismo; sed neque in hoc seculo neque in futuro: et sic illi soli estimandi sunt ab huiusmodi gravissimi peccati reatu liberi qui ab infantia sunt catholici. nonnullis autem videtur eos tantummodo peccare in Spiritum sanctum qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et accepto spiritu sancto, velut tanto postea dono salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserunt; qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio a nomine christiano, sive catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari possit ignoro; cum et penitentie quorumcumque criminum locus in Ecclesia non negetur, et ipsos hereticos ad hoc utique corripiendos dicat Apostoluscjne forte det illis Deus penitentiam ad cognoscendam veritatem. Postremo non ait Dominus qui fidelis catholicus dixerit verbum contra spiritum sanctum; sed qui dixerit, hoc est quicumque dixerit, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro.
cj 2Tim. 2, 25.
marg.| {CMT12d9.8} AUGUSTINUS. De sermone Domini in monte. 157* {1,43 et 44} − Vel aliter. Dicit Ioannes Apostolusckest peccatum ad mortem, non pro eo dico, ut roget quis. Peccatum autem fratris ad mortem dico esse, cum post Dei agnitionem per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisquam oppugnat fraternitatem, aut adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentie facibus agitatur. huius peccati tanta labes est ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et agnoscere et annuntiare cogatur. quam mentis affectionem propter peccati magnitudinem iam de damnatione aliquos habere credendum est et hoc fortasse est peccare in spiritum sanctum; id est per malitiam et invidiam, fraternam impugnare caritatem, post acceptam gratiam spiritus sancti; quod peccatum Dominus neque hic, neque in futuro seculo dimitti dicit. Unde queri potest utrum in spiritum sanctum Iudei peccaverint, quando dixerunt, quod in beelzebub principe demoniorum Dominus demonia expellebat. Utrum enim hoc in ipsum Dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio loco si patremfamilias beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius an quoniam de magna invidentia dixerant, ingrati tam presentibus beneficiis, quamvis nondum christiani fuerint, tamen propter ipsam invidentie magnitudinem in spiritum sanctum peccasse credendi sunt non enim hoc colligitur de verbis Domini. videri tamen potest adhuc eos monuisse, ut accedant ad gratiam, et post acceptam gratiam non ita peccent ut nunc peccaverunt. Neque enim in filium hominis dixerunt verbum nequam; et potest eis dimitti, si conversi fuerint et ei crediderint. Si autem postquam spiritum sanctum acceperint, fraternitati invidere, et gratiam quam acceperunt, oppugnare voluerint, non eis dimittitur neque in hoc seculo, neque in futuro. Nam si eos sic haberet condemnatos ut nulla spes reliqua illis esset, non adhuc monendo indicaret, cum addidit dicens:
ck 1Io. 5, 16.
157 in monte] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,33 
Aut facite arborem bonam etc.
marg.| {CMT12d9.9} AUGUSTINUS. In libro retractationum. − Hoc autem non confirmavi quoniam158* hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit si in hac tamen scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum; nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur. cl
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Retractationum libri duo, lib. 1, c. 19, CCSL 57, lin. 105 sqq.: «quod quidem non confirmaui, quoniam hoc putare me dixi; sed tamen addendum fuit: si in hac tam scelerata mentis peruersitate finierit hanc uitam, quoniam de quocumque pessimo in hac uita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur». [MM2020]
158 quoniam] quia Ed1953
marg.| {CMT12d9.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.2} − Est autem magnum secretum huius questionis. Lumen ergo expositionis a Domino queratur. Dico autem caritati vestre, forte in omnibus scripturis sanctis nulla maior questio, nulla difficilior invenitur. Prius ergo ut advertatis admoneo, non dixisse Dominum omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque dixisse qui dixerit quodcumque verbum contra spiritum sanctum; sed qui dixerit verbum. quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam et omne verbum quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane ut sit aliquod verbum quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam remissionem mereatur. solent enim scripture ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur ut neque ex toto, neque ex parte dictum sit, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut ex parte non intelligatur: sicut cum Dominus dixit Iudeiscmsi non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non enim ita dictum est ut sine ullo omnino peccato vellet intelligi futuros fuisse Iudeos; sed esse aliquod peccatum quod non haberent nisi Christus venisset. quis autem sit iste modus contra spiritum sanctum, ordo postulat ut dicamus. insinuatur siquidem nobis in patre auctoritas, in filio nativitas, in spiritu sancto patris filiique communitas. Quod ergo commune est patri et filio et per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum. caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobiscn, et quia peccatis alienabamur a possessione bonorum verorum, caritas operit multitudinem peccatorumco. quod enim Christus in spiritu sancto peccata dimittat, hinc intelligi potest quod cum dixisset discipuliscpaccipite spiritum sanctum, continuo subiecit si cui dimiseritis peccata, dimittentur illis. primum itaque credentium beneficium est in spiritu sancto remissio peccatorum. contra hoc donum gratuitum loquitur cor impenitens ipsa ergo impenitentia est spiritus blasphemie; que non remittetur neque in hoc seculo, neque in futuro. Contra enim spiritum sanctum, quo peccata dimittuntur, verbum valde malum, sive cogitatione sive lingua sua dicit qui secundum duritiam cordis sui et cor impenitens thesaurizat sibi iram in die ire. hec omnino impenitentia non habet remissionem neque in hoc seculo, neque in futuro quia penitentia impetrat remissionem in hoc seculo, que valeat in futuro. Sed ista impenitentia, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari de nullo enim desperandum est quamdiu patientia Dei ad penitentiam adducit. quid enim, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos damnas, antequam istam vitam finiant, agant penitentiam et inveniant veram vitam in futuro? hec autem blasphemia, quamvis prolixa, et pluribus verbis contexta sit, solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare neque enim unum verbum locutus est Dominus cum propheta; et tamen legitur verbum quod factum est ad illum, vel ad illum prophetam. hic autem fortassis aliquis querat utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat, an et pater et filius. Respondemus, quia et pater et filius ipse enim filius de patre dicitcq: « Dimittet vobis pater vester peccata vestra »; et de se aitcr: « Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata ». cur ergo illa impenitentia que numquam dimittitur, solum ad spiritus sancti blasphemiam dicitur pertinere tamquam ille qui in hoc impenitentie peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum. sed peccata, quia preter Ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat quo in unum Ecclesia congregatur. remissio ergo peccatorum, quam tota trinitas facit, proprie ad spiritum sanctum dicitur pertinere ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, « in quo clamamus abba pater »cs, ut ei possimus dicere: « Dimitte nobis debita nostra »ct. Et hinc cognoscimus, sicut dicit Ioannescu, quoniam Christus manet in nobis, de spiritu sancto quem dedit nobis. Ad ipsum etiam pertinet societas qua efficimur unum corpus unici filii Dei: quia quodammodo societas patris et filii est ipse spiritus sanctus. quisquis ergo reus fuerit impenitentie contra spiritum sanctum in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesie, numquam illi remittitur.
cm Io. 15, 22.
cn Rm. 5, 5.
co 1Pt. 4, 8.
cp Io. 20, 23.
cq Mt. 6, 14.
cr Mt. 9, 6.
cs Rm. 8, 15.
ct Mt. 6, 12.
cu 1Io. 4, 13.
marg.| {CMT12d9.11} CHRYSOSTOMUS. 159* {hom.42} − Vel aliter. Secundum primam expositionem Iudei quidem ignorabant Christum quis esset; Spiritus autem sancti sufficiens acceperunt experimentum; etenim prophete per eum locuti sunt. Quod ergo dicit hoc est esto quia me offendistis propter carnem circumpositam; numquid et de spiritu sancto habetis dicere quoniam ignoramus eum propter hoc non ignoscibilis est vobis hec blasphemia, et hic et illic dabitis vindictam; quia enim demones eicere et sanitates perficere spiritus sancti est non ergo mihi contumelias infertis solum, sed Spiritui sancto; ideoque vobis inevitabilis erit condemnatio et hic et illic. Etenim hominum hi quidem hic solum puniuntur, sicut qui indigni participaverunt mysteriis apud corinthios; hi autem illic solum, sicut dives in inferno; hi autem hic et illic, sicut et ipsi Iudei, qui et hic intolerabilia passi sunt, Ierusalem capta, et ibi difficillimam sustinent penam.
159 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
marg.| {CMT12d9.13} RABANUS. − In hac autem auctoritate extinguatur160* heresis Origenis, qui asserit post multa secula omnes peccatores veniam consecuturos, que refellitur per hoc quod dicitur cv quod non remittetur neque in hoc seculo neque in futuro .BL cw
cv Mt. 12, 32.
cw ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 12, PL 162, 1362D-1363A: ‎«In hac auctoritate, haeresis Origenis exstinguitur, qui asserit post judicium universale, post multa ‎saecula, omnes peccatores ‎ veniam consecuturos, quae refellitur, cum dicituro [1363A] Qui ‎autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in praesenti, neque in futuro (Mt. 12). ‎Confirmatur etiam ex hac auctoritate, purgatorius ignis esse. Dicit enim Gregorius: Datur ex hoc ‎intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro relaxari ».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 27, 46), CCCM 174, p. 674.50-53: « Et ob hoc frustra Origenes post multa annorum curricula impiis et peccatoribus nec non diabulo et angelis eius spondet de inferno liberationem ».
<ex quibus> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 12, 32) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 44b Cas574 marg.], ed. Gloss-e : «HIERONYMUS. OMNE PECCATUM etc. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his qui in vita penitent. Refutatur hic Novacianus, penitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt, veniam negans. Et Origenes, omnes veniam consecuturos post universale iudicium, transactis licet multis seculis asserens ».
<ex quo>   Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 2, c. 62 (M. 123 R. 134 L. 147), PL 186, 202C-D: «[BEDA, in Marcum.] […] Hic redarguitur [202D] Origenes , asserens post judicium universale transactis saeculorum voluminibus innumeris, cunctos peccatores veniam consecuturos, et ad coelum ituros. Quod vero dicitur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero laxari in futuro. Quod enim de uno negatur, consequens est de quibusdam concedi, sed tamen de minimis peccatis credendum est, ut est otiosus sermo, immoderatus risus».
¶Nota : Cette sentence illustre le travail de recherche des sources et la méthode adoptée par Thomas dans la Catena. Le travail préparatoire l’a conduit à retrouver, au sujet de Mt. 12, 32-33, la même allusion à l’hérésie d’Origène dans les commentaires d’Anselme de Laon, de Raban, dans la Glose ordinaire et probablement aussi l’Unum ex quatuor. Il retient la formulation d’Anselme mais la place sous l’autorité la plus « certaine », celle de Raban. La raison de ce rapprochement n’est pas textuel – seuls deux ou trois mots les rattachent – mais essentiellement conceptuel. – Sur les origines de l’attribution calomnieuse de cette doctrine à Origène, immédiatement réfutée par lui, ainsi que sur les textes de Rufin, déformés par Jérôme, qui l’ont portée à la connaissance des Latins, cf. P. Nautin, Origène, Paris, 1977, p. 161-172. [MM2021].
BL ¶Codd. : As115 Li446 T46 Ed1953 {MM2021}
160 extinguatur] extinguitur Ed1953
marg.| {CMT12d9.14} GREGORIUS. In dialogo. − Datur etiam161* intelligi quasdam culpas in hoc seculo, quasdam vero in futuro relaxari. Quod enim de uno negatur, de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est; sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum cure rei familiaris, que vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui culpam qualiter debeant declinare sciunt; aut in non gravibus culpis error162 ignorantie, que etiam post mortem gravant, si nobis 163 in hac vita adhuc positis minime fuerint relaxata. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit nisi qui hoc bonis actibus in hac vita positus ut obtineat, promeretur. BM cx
cx ¶Fons : Gregorius Magnus , Dialogorum libri iv [CPL 1713], lib. 4, c. 41, SChr 265, p. 148.16-150.47: «Dauid quoque ait: quoniam in saeculum misericordia eius. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam leuibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod ueritas dicit quia si quis in sancto spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intellegi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam uero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de paruis minimis que peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, inmoderatus risus, uel peccatum curae rei familiaris, quae uix sine culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut in non grauibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem grauant, si adhuc in hac uita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum paulus dicat christum esse fundamentum, atque subiungat: si quis superaedificauerit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificauit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem, quamuis hoc de igne tribulationis in hac nobis uita adhibito possit intellegi, tamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit per ignem posse saluari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes uel plumbum aedificat, id est peccata maiora et idcirco duriora atque tunc iam insolubilia, sed ligna, foenum, stipulam, id est peccata minima atque leuissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus, in hac adhuc uita positus, ut illic obtineat promereatur». [MM2020]
BM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
161 etiam As115 Li446 Mt366 ] enim Ed1953
162 error] errore Li446
163 nobis] non Li446
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 10 
marg.| marg. | {CMT12d10.1} CHRYSOSTOMUS. 164* − Post165 priores redargutiones rursus eos aliter confundit. Hoc autem facit non ut seipsum accusatione liberet (ad hoc enim sufficiebant priora), sed eos corrigere volens unde dicit aut facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et fructum eius malum; ac si dicat nullus vestrum dixit quod malum est aliquos a demone liberare. Sed quia operibus non maledicebant, sed diabolum dicebant hoc operantem, demonstrat quod hec accusatio est preter consequentiam rerum, et preter communes conceptiones. Talia autem confingere est immense verecundie.
164 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
165 Post] Posquam As115
marg.| {CMT12d10.2} HIERONYMUS. − Constringit ergo eos syllogismo quem greci vocant aphycton, 166 nos inevitabilem possumus appellare. Qui167* interrogatos hinc inde concludit et utroque cornu premit. Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest. Si autem bona sunt que facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui illa fecit. Neque enim fieri potest ut ex malo bonum aut ex bono oriatur malum.BN cy
cy ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 95.511-517: «Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. ex fructibus enim arbor agnoscitur. constringit eos syllogismo quem graeci uocant ἄφυκτον, nos ineuitabilem possumus appellare, qui interrogatos hinc inde concludit et utroque cornu premit. si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest; si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit. neque enim fieri potest ut ex malo bonum aut ex bono oriatur malum». [FG2013]*
BN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
166 aphycton] aficton Li446
167 Qui] Quia Ed1953
marg.| {CMT12d10.3} CHRYSOSTOMUS. 168* {hom.43} − Etenim arboris diiudicatio169 a fructu apparet, non fructus ab arbore.
Unde sequitur:
168 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
169 diiudicatio] diiudicato Li446
Siquidem ex fructu arbor cognoscitur.
marg.| Etsi enim arbor fructus est causa, sed tamen fructus arboris est demonstrativus. Vos autem contrarium facitis. In operibus enim nihil accusare habentes, contrariam de arbore fertis sententiam, me demoniacum appellantes.BO
BO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CMT12d10.4} HILARIUS. 170* − Sic 171 ergo in presens Iudeos refellit qui172* cum intelligerent Christi opera ultra173 humanam esse virtutem, nolunt174* tamen quod Dei sint175* confiteri. Futuram176 vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet qui divinitatem et communionem paterne substantie Domino detrahentes, in diversa hereseos177* studia efferbuerunt178*, neutrum facientes nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in corpore positum signat quia per interiorem virtutis sue fecunditatem exeat ubertas179omnis180 in fructus181. Igitur arbor bona facienda cum bonis fructibus182* est, aut mala constituenda183 cum malis fructibus non quod184* arbor mala possit constitui que185 bona est aut186* e converso sed ut per hanc significantiam intelligeremus187 Christum aut188* tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum189* bonorum fructuum utilitate190 retinendum. Ceterum medium se agere et191 in Christum aliqua deferre, negare que maxima sunt, venerari tamquam Deum192, Dei communione193 spoliare, blasphemia spiritus est ut cum194 per admirationem tantorum operum Dei195 nomen196 detrahere non audeas, per malevolentiam mentis197 generositatem eius, abnegata paterne substantie communione, decerpas198*.BP cz
cz ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 12 § 18.4 sqq., SChr 254, p. 284: «Nam in praesens Iudaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse uirtutem, nollent [nolunt β (=T M)] tamen quod Dei sint confiteri. In futurum [Futuram β] uero omnem fidei peruersitatem coarguit, eorum scilicet qui dignitatem [divinitatem β] et communionem paternae substantiae Domino detrahentes in diuersa haereseos studia efferbuerunt neutrum facientes nec inter gentes sub uenia ignorationisagitantes [habitantes β] nec in ueritatis cognitione uersantes. Arborem se in corpore positum significat, quia per interiorem uirtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus. Igitur aut bona arbor facienda cum bonis fructibus est aut mala constituenda cum malis fructibus, quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur, non quod secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse, si mala sit, sed ut per hanc significantiam intelligeremus Christum aut tamquam inutilem relinquendum aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum, quia aduersum filium hominis dicta sub uenia sint, blasphemia autem Spiritus careat uenia. Ceterum medium se agere et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt, uenerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est, ut, cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas, per maleuolentiam mentis et sensus generositatem eius, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione, decerpas.». [MM2021]
170 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
171 Sic] Si T46
172 qui] quia Ed1953
173 ultra] in terra cacogr. T46
174 nolunt Md214 Mt366 T46 Urb27] uolunt cacogr. As115 Cbg132 Clv195 Fi263 Fi308 Ka5 Li446 V794 , noluerunt Arag2 Ed1953
175 tamen quod Dei sint Md214 ( st’)] tamen quod Dei sunt As115 T46, quod Dei tamen st’ Li446, tamen quod iudei st’ Cbg132 Fi263 Fi308 Ka5 Mt366 ; ... sunt: Clv195 Fi307 V794, tamen ea que Dei sunt Arag2 Ed1953
176 Futuram] Futurum Mt366
177 hereseos Li446 ] heresum Arag2 Ed1953
178 efferbuerunt ] efferebuerunt Fi26 Fi308, ceciderunt Arag2 Ed1953
179 exeat ubertas] exeat libertas Ka5 ex’eat hñb’tas cacogr. T46
180 omnis Cbg132 Mt366] hominis Arag2 As115 Clv195 Fi263 Fi307 Fi308 Ka5 Li446 Md214 Urb27
181 in fructus] fructibus Li446, fructus V794
182 bonis fructibus] inv. Arag2 Ed1953
183 constituenda] om. Fi308
184 non quod As115 Cbg132 Li446 Md214 Mt366 ] numquid Fi263 , non quia Ed1953
185 que] qui Cbg132
186 aut] nec Arag2 Ed1953
187 intelligeremus] intelligamus Ka5
188 aut] om. Ed1953
189 bonum] om. Arag2 Ed1953
190 utilitate] utilitatem Ka5
191 et] om. T46
192 Deum] Dominum Md214, Domini V794
193 communione] communionem Cbg132
194 cum] eum Md214
195 Dei] Domini praem. Md214
196 nomen] + terra Md214
197 mentis] lac. T46
198 decerpas] decrepas cacogr. Md214 V794, deturpas Arag2 deturpes Ed1953
marg.| {CMT12d10.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.12} − Vel in hoc admonuit nos Dominus ut bone arbores simus, ut199 bonos fructus producere200 possimus ubi enim ait : Facite enim 201   arborem bonam et fructum eius bonum, est preceptum salubre, cui obedientia est necessaria202. Quod autem dicit   facite arborem malam et fructum eius malum, non preceptum est ut faciatis, sed monitio ut caveati. Contra hos enim dixit qui putabant se, cum mali essent, bona loqui posse, vel bona opera habere hoc Dominus dicit esse non posse. Prius enim est203 mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest. Si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. Omnes ergo malas arbores Christus invenit; sed dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius.BQ
BQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
199 ut] et Li446
200 producere] habere Li446
201 enim] om. Li446
202 est - necessaria] inv. Li446
203 enim – est] inv. Li446
marg.| {CMT12d10.6} CHRYSOSTOMUS. 204* − Quia vero non pro seipso, sed pro spiritu sancto fecit sermonem, eos convenienter increpat dicens:
204 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,34 
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ?
marg.| Hoc autem dixit et eos incusans, et eorum que dicta sunt, demonstrationem ex ipsis prebens, quasi dicat ecce vos cum sitis arbores male, non potestis portare fructum bonum. Non ergo miror quod hec loquimini etenim male nutriti estis a malis progenitoribus, et mentem malam habetis. Et vide, quod non dixit qualiter potestis bona loqui, cum sitis progenies viperarum nihil enim hoc ad illud pertinet; sed qualiter potestis bona loqui, cum sitis mali progenies autem viperarum eos dici, quia in progenitoribus gloriabantur; ut ergo excluderet eorum superbiam, separavit eos a cognatione Abraham, attribuens eis progenitores similium morum.
marg.| {CMT12d10.7} RABANUS. − Vel progenies viperarum, id est filios et imitatores diaboli, eos appellat quia scienter bonis operibus detrahunt, quod diabolicum est.
Unde sequitur:
Ex abundantia enim cordis os loquitur.
marg.| Ille homo ex abundantia cordis loquitur qui non ignorat ex qua intentione verba promantur; quod apertius ostendere volens, subiungit:
Numérotation du verset Mt. 12,35 
Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala.
marg.| Thesaurus cordis intentio est cogitationis, ex qua interius arbiter iudicat proventum operis, ut aliquando maiora minorem habeant mercedem, aliquando ob incuriam cordis tepidi, maiorum virtutum opera ostentantes, minora a Domino premia sortiantur205.
205 sortiantur] sortiuntur Li446
marg.| {CMT12d10.8} CHRYSOSTOMUS. 206* {hom.43} − Ex his etiam demonstrat suam deitatem scientem cordis occulta quoniam non verborum solum, sed etiam malarum cogitationum exsolvent vindictam. Est autem nature continentia supereminentis, inter nequitie verba per os extra effundi. Quare cum audieris hominem male loquentem, multo ampliorem estimes nequitiam quam verba demonstrant. Quod enim exterius dicitur, est supereffluentia eius quod intus est; in quo eos vehementer tetigit. Si enim quod dictum est ab eis, ita est malum, excogita radix verborum quam maligna est. Contingit autem hoc decenter; lingua enim confusa multoties non repente effundit nequitiam cor autem nullum hominum habens testem, sine timore quecumque vult parturit mala Dei enim non multa cura est ei. Sed cum augetur multitudo malorum que intus sunt, que interim occultabantur, extra per verba proveniunt et ideo dicit ex abundantia cordis os loquitur; eo quod homo de thesauris cordis loquitur.
206 Chrysostomus] + in Matthaeum (h om. 43) Ed1953
marg.| {CMT12d10.9} HIERONYMUS. − In hoc autem quod dicit bonus homo de bono thesauro 207* etc., vel ipsos Iudeos Deum blasphemantes ostendit, de quali thesauro blasphemiam proferant. Vel cum superiori questione heret208 sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona, sic non possit Christus mala, nec diabolus bona opera facere.BR da
da ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 96.523-529: «Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. uel ipsos iudaeos dominum blasphemantes ostendit de quali thesauro blasphemias proferant uel cum superiori quaestione haeret sententia quod quomodo non possit bonus homo proferre mala nec malus bona, sic non possit christus mala, diabolus bona opera facere». [FG2013]*
BR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
207 thesauro] + profert bona Ed1953
208 heret] herent Li446
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 11 
marg.| marg. | {CMT12d11.1} CHRYSOSTOMUS. 209*{hom.43} − Post premissa, eis Dominus multum timorem incutit, ostendens quod ultimam dabunt vindictam qui talia deliquerunt.
Unde dicit:
209 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,36 
Dico enim vobis quod omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
marg.| {CMT12d11.2} HIERONYMUS. − Et est sensus si otiosum verbum, quod nequaquam edificat audientes, non est absque periculo eius qui loquitur, et in die iudicii reddet unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos, qui opera sancti spiritus calumniamini, et dicitis me in beelzebub eicere demonia, reddituri estis rationem calumnie vestre?db
db ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 96.534-537: «Dico autem uobis quoniam omne uerbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem pro eo in die iudicii. hoc quoque haeret cum superioribus, et est sensus: si otiosum uerbum quod nequaquam aedificat audientes non est absque periculo eius qui loquitur et in die iudicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis uos, qui opera spiritus sancti calumniamini et dicitis me in beelzebub principe daemoniorum eicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae uestrae. otiosum uerbum est quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, si omissis seriis de rebus friuolis loquamur et fabulas narremus antiquas. ceterum qui scurrilia replicat et cacinnis ora dissoluit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi uerbi sed criminosi tenebitur reus». [FG2013]
marg.| {CMT12d11.3} CHRYSOSTOMUS. 210* {hom.43} − Non autem dixit quod locuti estis vos, simul quidem omne hominum erudiens genus; simul autem minus onerosum faciens suum sermonem. Otiosum autem verbum est quod mendax est, quod calumniam habet. Quidam autem dicunt quoniam et vanum quale est quod risum movet inordinatum, vel turpe, vel inverecundum.
210 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d11.4} GREGORIUS. In homiliario. 211* − [a] Vel otiosum verbum est quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iuste necessitatis caret [b] quod scilicet sine utilitate et loquentis dicitur et audientis si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Ceterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.dc
dc ¶Fons : [a] Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 6 § 6, p. 44.147-153: «Otiosum quippe uerbum est quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret. Otiosa ergo colloquia ad aedificationis studium uertite; quam celerrime huius uitae tempora fugiant considerate; quam districtus ueniat iudex attendite. Hunc ante oculos uestri cordis ponite, hunc proximorum uestrorum mentibus intimate, ut in quantum uires suppetunt, si annuntiare eum non negligitis, uocari ab eo angeli cum Iohanne ualeatis». [b] <revera>   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 96.530-543: «Dico autem uobis quoniam omne uerbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem pro eo in die iudicii. hoc quoque haeret cum superioribus, et est sensus: si otiosum uerbum quod nequaquam aedificat audientes non est absque periculo eius qui loquitur et in die iudicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis uos, qui opera spiritus sancti calumniamini et dicitis me in beelzebub principe daemoniorum eicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae uestrae. otiosum uerbum est quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, si omissis seriis de rebus friuolis loquamur et fabulas narremus antiquas. ceterum qui scurrilia replicat et cacinnis ora dissoluit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi uerbi sed criminosi tenebitur reus». [FG2013]
211 homiliario] evangelia Ed1953
marg.| {CMT12d11.5} REMIGIUS. − Ex superioribus autem verbis adhuc sequens dependet sententia, cum dicitur:
Numérotation du verset Mt. 12,37 
Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
marg.| Non est autem dubium quia unusquisque de verbis suis malis que loquitur condemnabitur; verumtamen ex bonis verbis non iustificatur quis, nisi ex intimo corde et devota intentione ea proferat.
marg.| {CMT12d11.6} CHRYSOSTOMUS. 212* {hom.43} − Vide autem quia non est onerosum hoc iudicium. Non ex quibus alius dixit de te, sed ex quibus ipse locutus es, sententiam Iudex feret. Non igitur accusatos timere oportet, sed accusantes non enim illi coguntur accusare se pro his malis que audierunt, sed hi pro his que male dixerunt.
212 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 12 
prol.| [Mt. 12, 38-50 legitur Quadragesimae 1 feria 4; cf. Ordinarium OP 610 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT12d12.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 213* {hom.44} − Quia Dominus superius multoties verbis inverecundam Phariseorum obstruxerat linguam, rursus ad opera veniunt quod admirans evangelista dicit:
213 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,38 
Tunc responderunt ei quidam de scribis et Phariseis dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
marg.| Tunc scilicet cum flecti oportebat, cum admirari, cum obstupescere; sed tunc a malitia non desistunt. Dicunt enim Volumus a te signum videre ut eum capiant.
marg.| {CMT12d12.2} HIERONYMUS. − Sic signum214* postulant, quasi que viderant signa non fuerint; sed in alio evangelista quid petant plenius explicaturdd: « Volumus a te signum videre de celo »; vel in morem Elie ignem de sublimi venire cupiebant; vel in similitudinem Samuelis tempore estivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere; quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse nam qui calumniaris ea que oculis vides, manu tenes, utilitate sentis; quid facturus esses in his que de celo veniunt? Utique respondebis et magos in Egypto multa signa fecisse de celo.de
dd Lc. 11, 15.
de ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 96.544-97.555: «Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes: uolumus a te signum uidere. sic signum postulant quasi quae uiderant signa non fuerint. sed in alio evangelista quid petant plenius explicatur: uolumus a te signum uidere de caelo, uel in morem heliae ignem de sublimi uenire cupiebant uel in similitudinem samuhelis tempore aestiuo mugire tonitrua, coruscare fulgora, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari et dicere ex occultis et uariis aeris passionibus accidisse. nam qui calumniaris ea quae oculis uides, manu tenes, utilitate sentis, quid facturus es de his quae de caelo uenerint? utique respondebis et magos in aegypto multa signa fecisse de caelo». [FG2013]
214 signum] signa Ed1953
marg.| {CMT12d12.3} CHRYSOSTOMUS. 215* {hom.44} − Verba autem eorum adulatione et ironia sunt plena. Et prius quidem conviciabantur, demoniacum eum dicentes; nunc autem adulantur, vocantes eum magistrum. Propter hoc et Dominus eos vehementer arguit.
Unde sequitur:
215 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,39 
Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum querit.
marg.| Et quidem cum ei conviciabantur, mansuete eis respondebat; cum autem adulabantur, conviciose, demonstrans quod utraque passione erat superior et neque conviciis in iram deducitur, neque ab adulatione mollitur. Quod autem dicit, tale est. Quid mirum, si hoc in me facitis, qui ignotus sum vobis; cum in patrem, cuius tantam accepistis experientiam, hoc idem fecistis, derelicto eo, ad demones currentes propter hoc autem eos dicit generationem malam, quia ingrati semper facti sunt circa benefactores, et bene patientes deteriores fiunt; quod est ultime malitie.
marg.| {CMT12d12.4} HIERONYMUS. − Egregie autem dixit et adultera, quia dimiserat virum, et iuxta Ezechielemdf, multis se amatoribus copulavit.dg
df Ez. 16, 26.
dg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 97.556-558: «Ait illis: generatio praua et adultera. egregie dixit adultera quia dimiserat uirum et iuxta hiezechiel multis se amatoribus copularat». [FG2013]
marg.| {CMT12d12.5} CHRYSOSTOMUS. 216* {hom.44} − Unde et monstrat se patri equalem, si ei non credere generationem adulteram facit.
216 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d12.6} RABANUS. − Deinde respondere incipit, non eis signum de celo, quod indigni erant videre, sed de profundo inferni tribuens. Discipulis autem suis signum de celo dedit, quibus eternam beatitudinis gloriam et prius in monte figuraliter et post veraciter in celum superelevatus ostendit.
marg.| Unde sequitur:
Et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete.
marg.| {CMT12d12.7} CHRYSOSTOMUS. 217* {hom.44} − Quia non ut eos induceret signa faciebat (sciebat enim eos lapideos esse), sed ut alios emendaret; aut quoniam non acciperent signum, quale est illud quod petebant signum enim eis factum est quando per propriam penam cognoverunt eius virtutem. Hoc igitur occulte insinuans dicit signum non dabitur ei; ac si diceret multa beneficia demonstravi; nihil horum vos allexit ad venerandum meam virtutem, quam cognoscetis per penam quando civitatem vestram in terram proiectam videbitis. Interim autem sermonem de resurrectione interponit, quem cognituri erant per ea que postea erant passuri, dicens nisi signum ione prophete. Crux enim profecto credita non esset, nisi signa testantia habuisset. Hec autem non credita, et resurrectio utique credita non esset. Propter hoc et signum hoc vocat, et figuram in medium fert, ut veritas credatur.
217 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 12,40 
Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic enim filius hominis in corde terre tribus diebus et tribus noctibus218.
218 sic enim... noctibus] om. Ed1953
marg.| { CMT12d12.8} RABANUS. − Ostendit Iudeos ad instar ninivitarum criminosos, et nisi peniterent, subversioni proximos. Sed sicut illis denuntiatur supplicium et demonstratur remedium, ita Iudei non debent desperare veniam, si saltem post Christi resurrectionem egerint penitentiam. Ionas enim, id est columba, vel dolens, signum est eius super quem descendit spiritus sanctus in specie columbe, et qui dolores nostros portavit. Piscis qui ionam devoravit in pelago, significat mortem quam Christus passus est in mundo. Tribus diebus et noctibus fuit ille in ventre ceti, et iste in sepulcro; ille eiectus est in aridam, iste resurrexit in gloriam.219
219 Rabanus... ille] def. Bo1655
marg.| {CMT12d12.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 220 − Quidam autem modum locutionis scripture nescientes, noctem voluerunt advertere tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est; et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum. Sequitur enim nox futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam due noctes et duo dies. Porro autem post sabbatum sequitur nox prime sabbati, id est illucescentis diei Dominici, in qua tunc Dominus resurrexit. Erunt ergo due noctes et duo dies et una nox, etiam si tota posset intelligi; nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis quarum tribus tenebratus est et tribus illuxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo Scripturarum usitato loquendi modo, quo a parte totum intelligitur221.dh
dh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 66, CSEL 43, p. 357.8-23: «Quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die conputata erunt iam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est inlucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus, quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec adnumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. restat ergo, ut illo scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues, quo crucifixus et sepultus est dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat, accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem, quorum medios integros attendentes mattheus et Marcus dixerunt post sex dies, quod lucas dixit post octo dies». [FG2013]
220 De ... evangelistarum] om. Bo1655
221 intelligitur] intellige Li446
marg.| {CMT12d12.10} HIERONYMUS. 222 − Non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno fuerit, sed quod in parte parasceves, et dominice, et tota die sabbati, tres dies et tres noctes intelligantur.di
di ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 97.566-569: «Signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum ionae prophetae. sicut enim fuit ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus ac noctibus. de hoc plenius loco in commentariis ionae prophetae disputauimus; ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus; hoc breuiter nunc dixisse contenti quod συνεκδοχικῶς totum intellegatur ex parte, non quo omnes tres dies et tres noctes in inferno dominus fecerit, sed quod in parte parasceues et dominicae et tota die sabbati tres dies et totidem noctes intellegantur». [FG2013]
222 Hieronymus] Crisostomus Bo1655
marg.| {CMT12d12.11} AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 223 {4,9} − Ipsum enim triduum non plenum et totum fuisse Scriptura testis est, sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus vigintiquatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis nox enim usque ad diluculum, quo Domini resurrectio declarata est, ad tertium pertinet diem. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem, ita isti propter hominis reparationem a tenebris in lucem computantur.
223 Augustinus... Trinitate] Ieronimus Bo1655 | .IV.] om. Ed1953
marg.| {CMT12d12.12} CHRYSOSTOMUS. 224* {hom.44} − Non autem manifeste dixit quod resurgeret, quia eum derisissent; sed occulte insinuat, ut et illi crederent quod prescivit. Non autem dixit in terra, sed in corde terre ut et sepulcrum ostenderet, et quod nullus solam mortis apparentiam suspicetur. Et tres dies propter hoc posuit, ut credatur quod mortuus est. Sed ipsa figura veritatem demonstrat non enim fuit Ionas in ventre ceti in phantasia, sed in veritate; neque figura fuit in veritate, et veritas in imaginatione. Propter quod manifestum est quod filii sunt diaboli Marcionem sequentes, qui Christi passionem phantasticam esse asseruit; et quod pro eis esset passurus, licet eis non proficeret, ostendit per hoc quod innuit quod illi generationi signum daretur Ione prophete.
224 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 13 
prol.| [Mt. 12, 38-50 legitur Quadragesimae 1 feria 4; cf. Ordinarium OP 610 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT12d13.1} CHRYSOSTOMUS. 225* {hom.44} − Ne aliquis estimaret quod talia deinceps futura essent in Iudeis qualia ninivitis contigerant, ut sicut Ionas illos convertit, et civitas fuit a periculo liberata, ita isti post resurrectionem converterentur; Dominus nunc totum contrarium ostendit, quoniam scilicet ex beneficio passionis nullum fructum perceperunt; sed et gravia patientur, ut infra ostendet226* per exemplum demonis. Interim autem ostendit quod iuste patientur, dicens:
225 Chrysostomus Li446 ] + in Matthaeum Ed1953
226 ostendet] ostendit Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,41 
Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista.BS
BS ¶Codd. : Li446 (116ra) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT12d13.2} REMIGIUS. − Ostendit autem Dominus his verbis unam esse malorum et bonorum resurrectionem futuram, contra quosdam hereticos, qui dixerunt unam esse resurrectionem bonorum et alteram malorum. Destruitur etiam his verbis fabula Iudeorum, qui solent dicere, quod ante iudicium mille annis celebretur resurrectio; aperte his verbis ostendens quia mox ut celebrabitur resurrectio, celebrabitur et iudicium.
Et condemnabit227* eam.BT
BT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
227 condemnabit Cbg132@ Li446 @ cum textu parisiensi] condêp. Cbg132 Li446, condemnabunt Ed1953 cum Clementina
marg.| {CMT12d13.3} HIERONYMUS. − Non sententie potestate sed comparationis exemplo.
Unde subditur:228
228 subditur] subdit Li446
Quia penitentiam egerunt in predicatione Ione et ecce plusquam Ionas229 hic.
229 plusquam Ionas] om. Li446
Hic : adverbium loci, non pronomen intelligas. Ionas, secundum Septuaginta interpretes, triduo230* predicavit, ego tanto tempore; ille Assyriis genti incredule, ego Iudeis populo Dei; ille voce locutus est simplici, nihil signorum faciens; ego tanta faciens, Beelzebub calumniam sustineo.BU dj
marg.| {CMT12d13.4} CHRYSOSTOMUS. 231* − Non autem hic stat Dominus sed et aliam annuntiationem adiungit dicens:
231 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,42 
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis.
marg.| Istud plus fuit quam prius. Ionas enim ad illos abiit; regina autem austri non exspectavit Salomonem ad ipsam ire, sed ipsa ad eum accessit et mulier, et barbara, et tantum remota, non mortem formidans, sola cupidine verborum sapientium. Ibi ergo mulier advenit, hic ego veni; et ipsa quidem a finibus terre surrexit, ego autem civitates et castra circumeo; et ille quidem de arboribus et lignis disputavit, ego autem de ineffabilibus mysteriis.
marg.| {CMT12d13.5} HIERONYMUS. − Eodem ergo modo condemnabit regina austri populum Iudeorum, quo condemnabunt viri ninivite Israelem incredulum. Ista est regina Saba, de qua in Regum volumine et in Paralipomenon legimus, que per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in Iudeam sapientiam audire Salomonis, et ei multa munera obtulit. In Ninive autem et in regina Saba occulte fides nationum prefertur Israeli.dk
dk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. II, CCSL 77, p. 98.580-589: «Eodem modo condemnabit regina austri populum iudaeorum quo condemnabunt uiri nineuitae israhelem incredulum. ista est autem regina saba de qua in regum uolumine et in paralipomenon legimus quae per tantas difficultates gente sua et imperio derelictis uenit in iudeam sapientiam audire Salomonis et ei multa munera detulit. in nineue autem et in regina saba occulta fides nationum praefertur Israheli». [FG2013]
marg.| {CMT12d13.6} RABANUS. {suder Quia venit a finibus} − Ninivite significant eos qui peccare desistunt, regina vero eos qui peccare nesciunt. Penitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.BV
BV ¶Codd. : Li446 (116va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT12d13.7} REMIGIUS. − Pulchre autem Ecclesia de gentibus congregata regina dicitur, quia mores suos regere novit de qua Psalmistadl: « Astitit regina a dextris tuis ». Austri autem regina est quia ardore Spiritus sancti superabundat. Austri232* enim ventus calidus significat Spiritum sanctum. Salomon autem, qui interpretatur pacificus, significat ipsum de quo dictum estdm: « Ipse est pax nostra »BW.
dl Ps. 44, 10.
dm Eph. 2, 14.
BW ¶Codd. : Li446 (116va) Ed1953 {MM2020}
232 Auster] auster Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 14 
prol.| [Mt. 12, 38-50 legitur Quadragesimae 1 feria 4; cf. Ordinarium OP 610 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT12d14.1} CHRYSOSTOMUS. 233* {hom.44} − Quia dixerat Dominus234* Iudeis viri Ninivite surgent in iudicio235, condemnabunt generationem istam, ne propter temporis tardationem contemnerent et fierent pigriores, ostendit quod non solum in futuro seculo sed et hic gravissima patientur, futuram236 in eos237* penam sub quodam enigmate subdens dicit:238 BX
BX ¶Codd. : Bo1655 (71va) Li446 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
233 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
234 dixerat Dominus] inv. Ed1953
235 iudicio] + et Bo1655 Ed1953
236 futuram] + quia Li446 ² ( al. m. marg.)
237 eos] eis Ed1953
238 subdens dicit] subdit dicens Bo1655, subdens unde dicit Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,43 
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine etc.239
239 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT12d14.2} HIERONYMUS. − Quidam istum locum de hereticis dictum putant quod immundus spiritus, qui in eis ante habitaverat quando gentiles erant, ad confessionem vere fidei eiciatur. Postea vero cum se ad heresim transtulerint et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc, aliis septem nequam spiritibus adiunctis, revertatur ad eos diabolus et habitet in illis fiantque novissima eorum peiora prioribus. Multo quidem peiori conditione sunt heretici quam gentiles quia in illis spes fidei, in istis est pugna discordie; cum hec intelligentia plausum quemdam et colorem doctrine preferat, nescio an habeat veritatem. Ex eo enim quod, finita vel parabola vel exemplo, sequitur: Sic erit generationi huic pessime , compellimur non ad hereticos et quoslibet240* homines, sed ad Iudeorum populum referre parabolam, ut contextus loci non passivus241* et vagus in diversum fluctuet atque insipientium more turbetur, sed herens sibi vel ad priora vel ad posteriora respondeat242. Immundus spiritus exiit a Iudeis quando acceperunt legem. Expulsus autem a Iudeis, ambulavit per gentium solitudines.BY dn
Unde sequitur:
dn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 98.592-99.611: «Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non inuenit, et reliqua. quidam istum locum de hereticis dictum putant quod inmundus spiritus qui in eis ante habitauerat quando gentiles erant, ad confessionem uerae fidei eiciatur, postea uero cum se ad heresim transtulerint et simulatis uirtutibus ornauerint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adiunctis reuertatur ad eos diabolus et habitet in illis fiant que nouissima eorum peiora prioribus; multo quippe peiori conditione sunt heretici quam gentiles quia in illis spes fidei est, in istis pugna discordiae. cum haec intellegentia plausum quendam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat ueritatem. ex eo enim quod finita uel parabola uel exemplo sequitur: sic erit et generationi huic pessimae, compellimur non ad hereticos et quoslibet homines sed ad iudaeorum populum referre parabolam ut contextus loci non passiuus et uagus in diuersum fluctuet atque insipientium more turbetur, sed haerens sibi uel ad priora uel ad posteriora respondeat. inmundus spiritus exiuit a iudaeis quando acceperunt legem et ambulauit per loca arida quaerens sibi requiem. expulsus uidelicet a iudaeis ambulauit per gentium solitudines quae cum postea domino credidissent, ille non inuento loco in nationibus dixit: reuertar ad domum meam pristinam unde exiui, abeo ad iudaeos quos ante dimiseram». [FG2013]*
BY ¶Codd. : Li446 (116vb) Ed1953 {MM2020}
240 quoslibet] quosque Ed1953
241 passivus] passim Ed1953
242 respondeat] + unde Ed1953
Ambulat per loca arida, querens sibi requiem.
marg.| {CMT12d14.3} REMIGIUS. − Loca arida appellat corda gentium243 ab omni humore salutarium aquarum, hoc est sanctarum Scripturarum et spiritualium donorum et ab infusione Sancti Spiritus aliena.BZ
BZ ¶Codd. : Li446 (117ra) Ed1953 {MM2020}
243 gentium] gentilium Li446
marg.| {CMT12d14.4} RABANUS. − Vel loca arida sunt corda fidelium que a mollitie fluxe cogitationis expurgata, callidus insidiator explorat, si quos gressus ibi figere possit. Sed castas mentes effugiens in solo diabolus244* corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem.CA do
Unde sequitur:
do ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 370.62-68 sqq.: «De quo tempore baptismatis spiritus immundus, qui in eo prius habitauerat, ad confessionem catholicae fidei abrenuntiationem que mundanae conuersationis eiciatur loca que arida peragret, id est corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suae nequitiae gressus figere possit. Sed bene dicitur: QVAERENS REQVIEM ET NON INVENIT, quia castas mentes effugiens in solo diabolus corde prauorum gratam sibi potest inuenire quietem.».
<Non hab.> LLT; Glossa ordinaria [MM2020]
CA ¶Codd. : Li446 (117ra) Ed1953 {MM2020}
244 in solo - diabolus-] inv. Ed1953
Et non invenit.
marg.| {CMT12d14.5} REMIGIUS. − Putabat autem diabolus se perpetuam quietem posse habere in gentili populo sed subditur:
Et non invenit,
marg.| quia apparente Dei filio per mysterium incarnationis sue, gentilitas credidit.
marg.| {CMT12d14.6} HIERONYMUS. − [a] Que cum Domino credidisset, ille non invento loco in nationibus, dixit:
Numérotation du verset Mt. 12,44 
Revertar in domum meam unde exivi.
marg.| Habeo Iudeos quos ante dimiseram.
Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam.
marg.| Vacabat enim templum Iudeorum et Christum hospitem non habebant dicentemdp: « Surgite et abeamus hinc ». Quia igitur et Dei et angelorum presidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus legis, et traditionibus Phariseorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam, et septenario numero sibi addito demonum, habitat pristinam domum et fiunt novissima illius populi peiora prioribus; multo enim nunc maiore demonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum Iesum, quam in Egypto possessi fuerant ante legis notitiam quia aliud est venturum non credere, aliud non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adiunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum spiritus sancti ut quomodo in Isaia super florem qui de radice Iesse descendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit. [b] Pulchre ergo septem spiritus assumi dicuntur, vel propter violationem sabbati, vel propter criminalia peccata que contraria sunt septem donis Spiritus sancti.dq
dp Io. 14, 31.
dq ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 99.615-100.633: «Et ueniens inuenit domum uacantem scopis mundatam.uacabat enim templum iudaeorum et christum hospitem non habebat dicentem: surgite, abeamus hinc; et in alio loco: dimittetur uobis domus uestra deserta. quia igitur et dei et angelorum praesidia non habebant et ornati erant superfluis obseruationibus legis et traditionibus Pharisaeorum reuertitur diabolus ad sedem suam pristinam et septenario sibi numero daemonum addito habitat pristinam domum et fiunt posteriora illius populi peiora prioribus. multum enim nunc maiori daemonum numero possidentur blasphemantes in synagogis suis christum iesum quam in aegypto possessi fuerant ante legis notitiam, quia aliud est uenturum non credere, aliud eum non suscepisse qui uenerit. septenarium autem numerum adiunctum diabolo uel propter sabbatum intellege uel propter numerum spiritus sancti ut quo modo in esaia super uirgam de radice iesse et florem qui de radice conscendit septem spiritus uirtutum descendisse narrantur, ita e contrario uitiorum numerus in diabolo consecratus sit». [b] <Non hab.>   Hieronymus, op. cit. [FG2014]
marg.| {CMT12d14.7} CHRYSOSTOMUS. 245* {hom.44} − Vel hic penam eorum demonstrat dicit enim quod sicut cum demoniaci liberati fuerint ab infirmitate, si desidiores efficiantur, graviorem attrahunt adversus se phantasiam, ita et in vobis fiet etenim ante detinebamini a demone, quando idola adorabatis, et filios vestros demonibus occidebatis; sed tamen non dereliqui vos; sed expuli demonem illum per prophetas, et per memetipsum rursus veni, amplius expurgare vos volens. Quia igitur non vultis attendere, sed in maiorem excidistis nequitiam (gravius enim est occidere Christum quam prophetas), propter hoc difficiliora patiemini. Que enim sub vespasiano et tito contigerunt eis, multo graviora fuerunt his que passi sunt in Egypto et in babylone et sub Antiocho. Nec hoc solum ostendit, sed quoniam ab omni virtute erunt desolati, et demonum actibus occupabiles magis quam ante. hec autem non solum ad illos, sed ad nos etiam dicta esse, rationem habet; si illuminati et a prioribus eruti malis, rursus ab eadem possideamur nequitia etenim difficilior iam erit pena posteriorum peccatorum propter quod paralytico Christus dicit ecce sanus factus es noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
245 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d14.8} RABANUS. − Homo enim quilibet ad fidem conversus est, a quo diabolus per baptismum eicitur, qui eiectus inde loca arida peragrat, id est corda fidelium.CB
CB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d14.9} GREGORIUS. Tricesimo tertio Moralium. 246* − Loca enim arentia atque inaquosa sunt corda iustorum, que per discipline fortitudinem ab omni carnalis concupiscentie humore siccantur. Loca vero humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentie, quia replet, fluidas facit in quibus diabolus iniquitatis sue vestigia tanto altius imprimit quanto in eisdem mentibus per transitus illius, quasi in fluxa terra, descendit.dr
dr ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob 40, 16, lib. 33, § 3, CCSL 143B, lin. 121 sqq.: «Quia enim fluxa fit terra quae infunditur, loca arentia atque inaquosa sunt corda iustorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Vnde hic quoque adhuc ubi behemoth iste dormiat, necessario demonstratur, cum protinus subditur: in locis humentibus. Loca namque humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit. In quibus behemoth iste iniquitatis suae uestigia tanto altius imprimit, quanto in eisdem mentibus pertransitus illius quasi in fluxa terra descendit».
<Non hab.>   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Lc.), 38, PL 73, 1212: diff.. [MM2020]
246 .XXXIII.] om. Ed1953
marg.| {CMT12d14.10} RABANUS. − Rediens autem ad domum suam   unde exierat247, invenit eam vacantem a bonis actibus per negligentiam;   scopis mundatam , scilicet a vitiis pristinis per baptismum;   ornatam simulatis virtutibus per hypocrisim.CC
CC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
247 exierat] exiverat Li446
Numérotation du verset Mt. 12,45 
[...]
marg.| {CMT12d14.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Unde per hec verba signat Dominus quosdam ita credituros, ut non possint ferre laborem continentie, et ad seculum redituri sint. Quod dicit: Assumit secum alios septem intelligitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per penitentiam consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus conquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundate domus sermo Dei per sanam doctrinam; et quoniam non solum habebit illa septem vitia que septem virtutibus sunt contraria spiritualibus, sed etiam per hypocrisim se ipsas habere virtutes simulabit, propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit ipsa concupiscentia, ut sint novissima hominis illius peiora prioribus.ds
ds ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 8, CCSL 44B, p. 11.2-12.16: «Cum spiritus inmundus exierit ab homine et cetera significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. quod dictum est: adsumit se cum alios septem, intellegitur quia cum quis ceciderit de iustitia etiam simulationem habebit. cupiditas enim carnis expulsa per penitentiam a consuetis operibus, cum non inuenerit in quibus delectationibus requiescat, auidius redit et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo dei per sanam doctrinam. et quoniam non solum habebit illa septem uitia, quae septem uirtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisin se ipsas uirtutes habere simulabit, propterea adsumptis se cum aliis septem nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint nouissima hominis peiora quam erant prima». [FG2017]
marg.| {CMT12d14.12} GREGORIUS. Septimo Moralium. 248* − Plerumque etiam fit 249 ut cum mens ex ipso250 exordio sui profectus extollitur, cumque se iam quasi de virtutibus erigit, sevienti contra se adversario aditum pandat tantoque se vehementius in eius confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat proiectus, dolet. dt
dt ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 6, 9, lib. 7, § 17, CCSL 143, lin. 1 sqq.: «Plerumque enim uitiorum contritionem in nobis agere dominus incohat; sed cum mens ex ipso exordio prouectus extollitur, cum que se iam quasi de uirtutibus erigit, saeuienti contra se aduersario aditum pandit qui cordis intima penetrans, omne quod in ea de studio bonae incohationis inuenerit confringit; tanto que se uehementius in eius confractione exhibet, quanto et grauius, quia uel ad modicum fuerat prouectus, dolet».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
248 .VII.] om. Li446
249 fit] sic Li446
250 ex ipso] ex illo praem. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,
distinctio 15 
prol.| [Mt. 12, 38-50 legitur Quadragesimae 1 feria 4; cf. Ordinarium OP 610 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT12d15.1} HILARIUS. 251* {cad.12} − Quia predicta omnia in paterne maiestatis virtute loquebatur, nuntianti sibi, quod foris a matre atque fratribus exspectaretur, quid responderit evangelista demonstrat subdens:
251 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,46 
Adhuc252 eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres foris stabant, querentes loqui ei.CD
CD ¶Codd. : Li446 (117vb) Ed1953 {MM2019}
252 adhuc] + loco Li446
marg.| {CMT12d15.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc sine dubio convenienter gestum intelligere debemus premisit enim cum ad hoc narrandum transiret adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem adhuc, nisi quando illud loquebatur? Nam et Marcus post illud quod de blasphemia spiritus sancti retulerat, dixit: « Et veniunt mater eius et fratres »du. Lucas autem non huius rei geste ordinem tenuit, sed preoccupavit hoc, et recordatum ante narravit.dv
du Mc. 3, 31.
dv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 40, § 87, CSEL 43, p. 189.17-190.7: «Hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret, adhuc eo loquente ad turbas. quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? non enim dixit et eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres. sed adhuc eo loquente cum dicit, cogit intellegi haec loquente quae superius indicabat. nam et Marcus post illud quod de blasphemia spiritus sancti quid dominus dixerit rettulit: et ueniunt, inquit, mater eius et fratres praetermissis quibusdam, quae in eodem textu sermonis domini et mattheus prolixius marco et lucas prolixius mattheo posuerunt. lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupauit hoc et recordatum ante narrauit». [FG2013]
marg.| {CMT12d15.3} HIERONYMUS. Contra Helvidium. − Hinc Helvidii una propositio sumitur , ex hoc quod fratres Domini in evangelio nominantur . Unde, inquit, fratres Domini dicti sunt qui non erant fratres sed 253 iam nunc sciendum est quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici natura, gente, cognatione254* affectu. Natura, ut Esau et Iacob. Gente, ut omnes Iudei fratres inter se vocantur, ut255 in Deuteronomiodwnon poteris constituere super te hominem alienum qui non est frater tuus. Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, sicut in Genesidxdixit autem256* Abraham ad Lot: Non sit rixa inter te et me, quoniam fratres sumus. Affectu etiam fratres dicuntur quod in duo dividitur: in spirituale et in commune257; in spirituale quia omnes Christiani fratres dicuntur, ut salvator dicit dy: « Vade, dic fratribus meis ». Porro in commune258* quia omnes homines ex uno patre nati, pari inter nos germanitate coniungimur, sicut ibi dz: « Dicite his qui oderunt vos fratres nostri vos estis ». Interrogo ergo, iuxta quem modum fratres Domini in evangelio appellentur. Iuxta naturam ? Sed Scriptura non dicit nec Marie eos vocans filios nec Ioseph. Iuxta gentem ? Sed absurdum est ut pauci ex Iudeis vocati sint fratres, cum omnes qui ibi erant Iudei259*, fratres potuerint appellari. Iuxta affectum humani iuris et spiritus? Verum sic260* qui magis erant fratres quam apostoli, quos Dominus docebat intrinsecus aut si omnes quia homines, sunt fratres, stultum fuit nuntiare quasi proprium: Ecce fratres tui querunt te . Restat igitur ut fratres eos intelligas appellatos cognatione, non affectu, non gentis privilegio, non natura.CE ea
dw Dt. 17, 15.
dx Gn. 13, 8.
dy Io. 10, 20.
dz Is. 66, 9.
ea ¶Fons : Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, § 14-15, PL 23, 206C (40) -209B (16) [= Chadwick col. 197-199]: «Verum in hac parte contentiosum funem non traho, alia fuerit Maria Cleophae, alia Maria Jacobi et Josetis, [196D] dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi et Josetis [197A] esse, quam matrem Domini. Et unde, ais, fratres Domini dicti sunt, qui non erant fratres? Jam nunc doceberis, quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici, natura, gente, cognatione, affectu. Natura, Esau, Jacob, duodecim Patriarchae, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, qua omnes Judaei inter se fratres vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, vel quae est Hebraea, serviet tibi sex annis: et septimo anno dimittes eum liberum abs te (Dt. 15, 12). Et in eodem: Constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus, eum qui ex fratribus tuis sit. Non enim poteris constituere super te hominem alienigenam, quia [Fort. qui] non est frater tuus (Dt. 22, 1, 2). Et rursum: Ne viso vitulo [197B] fratris tui, vel ove ejus errantibus per viam, negligas ea: Reversione reduces ea fratri tuo. Quod si non appropinquat tibi frater tuus, neque noveris eum, colliges ea intra domum tuam: et erunt tecum donec quaerat ea frater tuus, et reddes ei (Dt. 17, 11). Et Apostolus Paulus, Optabam, inquit, ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rm. 9, 3, 4). Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria: quas Latini paternitates interpretantur; cum ex una radice multa generis turba diffunditur, ut in Genesi. Dixit autem Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Ibique, et elegit sibi Lot regionem Jordanis, [197C] et elevavit Lot ab Oriente, et discesserunt unusquisque a fratre suo (Gen. XIII, 8). […] [198C] 15. Innumerabilia sunt istiusmodi, libris inserta divinis. Sed ne longum faciam, ad extremam divisionis partem revertar, id est, et affectu fratres dici, qui in duo scinditur, in spiritale et in commune. In spiritale, quia omnes Christiani fratres vocamur, ut ibi: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. 133, 1). Et in alio psalmo Salvator: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis (Ps. XI, 23). Et alibi: Vade dic fratribus meis 17). Porro in commune, quia omnes ex uno patre nati, pari inter nos germanitate conjungimur. Dicite, ait, his qui oderunt vos, fratres nostri estis. Et Apostolus ad Corinthios: Si quis frater nominatur fornicator, [199A] aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (1Cor. 5, 11), et caetera his similia. Interrogo nunc, juxta quem modum fratres Domini in Evangelio intelligas appellari. Juxta naturam? Sed Scriptura non dicit, nec Mariae eos vocans filios, nec Joseph. Juxta gentem? Sed absurdum est, ut pauci ex Judaeis vocati sint fratres, quum omnes qui ibi erant hac lege Judaei, fratres potuerint appellari. Juxta affectum humani juris ac spiritus? Verum si sic, qui magis fratres quam Apostoli, quos docebat intrinsecus, quos matres vocabat et fratres? Aut si omnes quia homines, fratres, stultum fuit nuntiari quasi proprium Ecce fratres tui quaerentes [Al. quaerunt] te; cum generaliter omnes homines hoc jure sint fratres. Restat igitur, ut juxta superiorem [199B] expositionem fratres eos intelligas appellatos, cognatione, non affectu; non gentis privilegio, non natura».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT12d15.3 CMT23d2.18
¶Nota : Le début du passage cité fait l’objet de la sentence CMT13d13 # . Une partie de la même sentence est répétée plus loin, sous une forme différente: CMT23. On notera que les occurrences de la distinction «in speciali… in communi» dans la Catena sont à soustraire des 329 occurrences signalées dans le corpus thomasien par la Library of Latin Texts (LLT: textes non critiques). Le texte médiéval restauré respecte les leçons du texte original. [MM2020]
CE ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
253 sed] si Li446
254 cognatione] + et Ed1470 Ed1953
255 ut] sicut Li448
256 autem] om. Ed1953
257 spirituale et in commune] speciale et commune Ed1470 , speciali et communi Ed1953
258 spirituale… commune] speciale… commune Ed1470, speciali… communi Ed1953
259 erant Iudei Li446 ] fuerunt Ed1470, fuerunt Iudaei Ed1953
260 sic] sit Ed1953
marg.| {CMT12d15.4} HIERONYMUS. Super Mattheum. 261* − Quidam vero fratres Domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam escham mulierculam confingentes. Nos autem fratres Domini, non filios Ioseph, sed consobrinos salvatoris, sororis Marie matertere Domini filios intelligimus que esse dicitur mater Iacobi minoris et Ioseph et Iude, quos in alio evangelii loco fratres Domini legimus appellatos. Fratres autem consobrinos dici omnis Scriptura demonstrat.eb
eb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 100.653-101.661: «Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. quidam fratres domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur sequentes deliramenta apocryphorum et quandam escham mulierculam confingentes. nos autem, sicut in libro quem contra heluidium scripsimus continetur, fratres domini non filios Ioseph sed consobrinos saluatoris mariae liberos intellegimus materterae domini, quae esse dicatur mater iacobi minoris et Iosetis et iudae quos in alio evangelii loco fratres domini legimus appellatos. fratres autem consobrinos dici omnis scriptura demonstrat. dicamus et aliter. saluator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus iudaeorum, foris stant et intrare desiderant et sermone eius indigni fiunt; cum que rogauerint et quaesierint et nuntium miserint, responsum accipiunt liberi eos esse arbitrii et intrare posse, si uellent et ipsi credere, qui tamen intrare non poterunt nisi alios rogauerint». [FG2013]
261 Super Mattheum] om. Ed1953
marg.| {CMT12d15.5} CHRYSOSTOMUS. 262* {hom.45} − Vide autem et fratrum eius elationem cum enim deceret eos ingredi, et audire cum turba; vel si hoc non vellent, exspectare finem sermonis, et tunc eum adire hi extra eum vocant; et coram omnibus hoc faciunt; et superfluum honoris amorem ostendentes, et monstrare volentes quod cum omni potestate Christo aliquid iniungunt quod et evangelista ostendit, hoc ipsum obscure insinuans, cum dicit adhuc eo loquente; ac si diceret numquid non erat tempus aliud ? Quid autem et loqui volebant ? Si pro veritatis dogmatibus, communiter hoc proponere oportebat, ut et alios lucrarentur; si autem de aliis sibiipsis pertinentibus, non oportebat ita festinanter vocare unde manifestum est quoniam solum ex vana gloria hoc faciebant.
262 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT12d15.6} AUGUSTINUS. De natura et gratia. ec {c.36} − Sed quidquid dicatur de fratribus, de sancta virgine Maria, propter honorem Christi, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo questionem. Inde enim scimus quod ei plus gratie collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum.
Sequitur:
ec natura et gratia] guatura et supra cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,47 
Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, querentes te.
marg.| {CMT12d15.7} HIERONYMUS. − Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuito et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum spirituali operi carnem et sanguinem preferat unde et Dominus non quod matrem negaret et fratres, exire contempsit, sed quod responderet insidianti.ed
ed ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 100.641-645: «Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. dixit autem ei quidam: ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. occupatus erat dominus in opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et fratres ueniunt et foris stant et ei desiderant loqui. tunc quidam nuntiat saluatori quod mater sua et fratres stent foris quaerentes eum. uidetur mihi iste qui nuntiat non fortuito et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum spiritali operi carnem et sanguinem praeferat. unde et dominus non quo matrem negaret et fratres exire contempsit, sed quo responderet insidianti». [FG2013]
marg.| {CMT12d15.8} CHRYSOSTOMUS. 263* {hom.45} − Neque autem dixit vade, dic ei quoniam non est mater mea; sed ad eum qui nuntiaverat extendit sermonem.
Sequitur enim:
263 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 12,48 
At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea et qui sunt fratres mei?
marg.| {CMT12d15.9} HILARIUS. 264* {cad.12} − Non autem fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maxime sollicitudinis tribuit affectum.CF
CF ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
264 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT12d15.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} − Quod si negare vellet matrem, tunc utique negasset quando Iudei exprobrabant ei de matre.CG
CG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT12d15.11} HIERONYMUS. − [a] Non ergo, iuxta Marcionem et Manicheum, matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur, sed apostolos cognationi pretulit ut et nos, in comparatione dilectionis, carni spiritum preferamus. [b] Nec maternum refutat obsequium pietatis, cuius preceptum estee: « Honora patrem tuum et matrem tuam », sed paternis se mysteriis vel affectibus amplius quam maternis debere demonstrat. ef
Unde sequitur:
ee Ex. 20, 12.
ef ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 100.646-652: «Extendens manum in discipulos ait: ecce mater mea et fratres mei. isti sunt mater mea qui me cotidie in credentium animis generant, isti sunt fratres mei qui faciunt opera patris mei. non ergo iuxta marcionem et manicheum matrem negauit, ut natus de fantasmate putaretur, sed apostolos cognationi praetulit ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus». [b] <revera>   Beda Venerabilis , In Mc., CCSL 120, lib. 1, c. 3.1598 sqq.: «Sane quod dominus ad matrem fratres que rogatus ab officio uerbi dissimulat egredi non maternae refutat obsequia pietatis cuius praeceptum est, honora patrem tuum et matrem, sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere monstrat affectibus idem nobis exemplo quod uerbo commendans cum ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus». <potius quam>   Ambrosius , Super Lucam, lib. 6, § 36, CCSL 14, p. 187.385-389: «Praescripturus enim ceteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam non est filio dei dignus, sententiae huic primus ipse se subicit, non quo maternae refutet pietatis obsequia ipsius enim praeceptum est: qui non honorauerit patrem et matrem morte morietur sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat».
<Non hab.>   Hieronymus, in op. cit. [FG2017]* [FG2014].
Numérotation du verset Mt. 12,49 
Et extendens manum in discipulos suos265 dixit ecce mater mea et fratres mei.CH
CH ¶Codd. : Li446 (118va) Ed1953 {FG2017}
265 suos Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT12d15.12} GREGORIUS. In homiliario. 266* − Fideles quidem discipulos fratres vocare267* dignatus est Dominus dicenseg: « Ite, nuntiate fratribus meis ». Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo poterit268*, querendum est quomodo esse etiam269* possit mater. Sed270 sciendum nobis271* quia qui Christi frater vel soror est272* credendo, mater efficitur predicando quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infundit; et mater eius efficitur, si per eius vocem amor Domini in proximi mente generatur.CI eh
eg Mt. 28, 10.
eh ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 3 § 2, p. 21.18-25: «Sed cum is qui uoluntatem Patris fecerit, soror et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur, mirum non est; mirandum uero ualde est quomodo etiam mater dicatur. Fideles enim discipulos fratres uocare dignatus est dicens: Ite, nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater Domini fieri ad fidem ueniendo potuerit , quaerendum est quomodo esse etiam mater possit. Sed sciendum nobis est quia qui Christi frater et soror est credendo, mater efficitur praedicando. Quasi enim parit Dominum (Iesum: A), quem cordi audientis infuderit . Et mater eius efficitur, si per eius uocem amor Domini in proximi mente generatur». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMC3,31-35d6.7 : Chrysostomus = Gregorius [MM2019]
266 homiliario] scrips., omel’ Li446, evangelia Ed1953
267 vocare] nominare Ed1953
268 poterit] potuit Ed1953
269 esse etiam] inv. Ed1953
270 Sed] + et Li446
271 est] om. Li446
272 est] + in Ed1953
marg.| {CMT12d15.13} CHRYSOSTOMUS. 273* {hom.45} − Cum his autem que274 dicta sunt et aliud nos docuit videlicet in nulla cognatione confidentes, virtutem negligere. Si enim matri nihil prodest matrem esse, nisi virtus adesset, quis utique alius per cognationem salvabitur una enim nobilitas sola est Dei facere voluntatem.
Et ideo sequitur:
273 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
274 que] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,50 
Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei qui in celis est, etc.
marg.| Multe mulieres beatificaverunt sanctam virginem illam et eius uterum, et optaverunt tales fieri matres. Quid est igitur quod prohibeat ecce latam vobis constituit viam; et licet non mulieribus solum, sed et viris fieri matrem Dei.
marg.| {CMT12d15.14} HIERONYMUS. − Dicamus autem et275 aliter. Salvator loquitur ad turbas intrinsecus erudit nationes; mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus Iudeorum foris stant.CJ ei
ei ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 101.661-664: «Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. quidam fratres domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur sequentes deliramenta apocryphorum et quandam escham mulierculam confingentes. nos autem, sicut in libro quem contra heluidium scripsimus continetur, fratres domini non filios Ioseph sed consobrinos saluatoris mariae liberos intellegimus materterae domini, quae esse dicatur mater iacobi minoris et Iosetis et iudae quos in alio evangelii loco fratres domini legimus appellatos. fratres autem consobrinos dici omnis scriptura demonstrat. dicamus et aliter. saluator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus iudaeorum, foris stant et intrare desiderant et sermone eius indigni fiunt; cum que rogauerint et quaesierint et nuntium miserint, responsum accipiunt liberi eos esse arbitrii et intrare posse, si uellent et ipsi credere, qui tamen intrare non poterunt nisi alios rogauerint». [FG2013]*
CJ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
275 et] om. Li446
marg.| {CMT12d15.15} HILARIUS. 276* {cad.12} − Cum itaque ingrediendi ad eum haberent, ut ceteri, potestatem sed quia277*in sua venit et sui eum 278   non receperunt ej, ingressu eius279 atque aditu abstinent.CK
ej Io. 1, 11.
CK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
276 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
277 sed quia] quia tamen Ed1953
278 eum] om. Li446
279 eius] iter Li446
marg.| {CMT12d15.16} GREGORIUS. In homiliario. 280* − Unde et mater eius cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur quia videlicet synagoga idcirco ab actore281* suo non recognoscitur, quia legis observationem tenens, spiritualem intellectum perdidit, et se ad custodiam littere foris fixit.CL ek
ek ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 3 § 1, p. 21.10-14: «Sancti evangelii, fratres carissimi, breuis est lectio recitata, sed magnis mysteriorum ponderibus grauida. Iesus etenim Conditor et Redemptor noster matrem se nosse dissimulat, et quae ei mater sit, qui propinqui, non per cognationem carnis, sed per coniunctionem spiritus designat dicens: Quae est mater mea et qui sunt fratres mei? Quicumque fecerit uoluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est. Quibus nobis uerbis quid aliud innuit, nisi quod obsequentes iussionibus suis multos ex gentilitate colligit, et Iudaeam, ex cuius carne est genitus, non agnoscit? Vnde et mater eius cum quasi non agnoscitur foris stare perhibetur, quia uidelicet synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia legis obseruationem tenens, spiritalem intellectum perdidit et sese ad custodiam litterae foris fixit». [FG2013]
CL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
280 homiliario] evangelia Ed1953
281 actore] auctore Ed1953
marg.| {CMT12d15.17} HIERONYMUS. − Cumque rogaverint et quesierint et nuntium miserint, responsum accipient, liberos eos esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere.CM el
el ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 101.665-667: «Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. quidam fratres domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur sequentes deliramenta apocryphorum et quandam escham mulierculam confingentes. nos autem, sicut in libro quem contra heluidium scripsimus continetur, fratres domini non filios Ioseph sed consobrinos saluatoris mariae liberos intellegimus materterae domini, quae esse dicatur mater iacobi minoris et Iosetis et iudae quos in alio evangelii loco fratres domini legimus appellatos. fratres autem consobrinos dici omnis scriptura demonstrat. dicamus et aliter. saluator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus iudaeorum, foris stant et intrare desiderant et sermone eius indigni fiunt; cum que rogauerint et quaesierint et nuntium miserint, responsum accipiunt liberi eos esse arbitrii et intrare posse, si uellent et ipsi credere, qui tamen intrare non poterunt nisi alios rogauerint». [FG2013]
CM ¶Codd. : Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2021}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_12)

Notes :