Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 

Tunc Iesus locutus
est1* ad turbas et ad discipulos suos
1 Iesus - locutus est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@ Li446 Rusch
Numérotation du verset Mt. 23,2 

dicens: Supra2 cathedram Moysi
2 supra Cas574 Rusch ] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mt. 23,3 

Omnia ergo
quecumque dixerint vobis
servate
et facite.
Secundum vero opera3 eorum nolite facere.
3 vero opera Cas574 Li446@ Li446 ΩS] inv. Rusch Weber
Dicunt enim et non faciunt.
Numérotation du verset Mt. 23,4 

Alligant4 enim onera gravia
4 Alligant Li446 ΩS Rusch Weber] marg. Li446@, alligunt Cas574
et importabilia
et imponunt in humeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere.
Numérotation du verset Mt. 23,5 

Omnia vero5
5 vero ΩJ ΩS Rusch Weber] autem Li446@ Li446, ergo Cas574
opera sua faciunt
ut videantur ab hominibus.
Dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias.
Numérotation du verset Mt. 23,6 

Amant autem6 primos recubitus7 in cenis
6 autem ΩJ ΩS Rusch Weber] enim Cas574 Li446@ Li446 |
7 recubitus Cas574 ΩJ Li446 Rusch Weber] accubitus Li446@ |
et primas cathedras in synagogis8
8 synagogis Cas574 ΩJ Rusch Weber ] synagogas Li446@
Numérotation du verset Mt. 23,7 

et salutationes in foro
et vocari ab hominibus Rabbi.
Numérotation du verset Mt. 23,8 

Vos autem
nolite vocari Rabbi.
Unus
est enim9 magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
9 est enim Cas574 Li446 Li446@ Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,9 

Et patrem nolite vocare vobis10 super terram. Unus enim est11 Pater vester qui in celis est.
10 vobis Cas574 Li446@ ΩS Weber ] om. Rusch |
11 enim est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@, enim Rusch |
Numérotation du verset Mt. 23,10 

Nec vocemini
magistri
quia magister vester unus est, Christus.
Numérotation du verset Mt. 23,11 

Qui maior est vestrum
erit minister vester.
Numérotation du verset Mt. 23,12 

Qui autem se exaltaverit
humiliabitur
et qui se humiliaverit
exaltabitur.
Numérotation du verset Mt. 23,13 

Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
qui12 clauditis
12 qui ΩJ (in ras.) ΩS Rusch ] quia Li446@ Li446 Weber
regnum celorum ante homines.
Vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare.
Numérotation du verset Mt. 23,14 

Ve13 vobis scribe et Pharisei hypocrite
13 Ve Li446 ΩS Rusch ] + autem ΩJ ( in ras. ) Li446@
qui comeditis domos viduarum, orationes14 longas orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium15.
14 orationes] in praem. ΩS |
15 ve vobis ... iudicium Rusch Li446@ Li446 ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 23,15 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui16 circuitis
16 qui Li446@ Li446 ΩS Rusch ] quia Weber
mare et aridam
ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
Numérotation du verset Mt. 23,16 

Ve vobis
duces
ceci
qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum17
17 templum] + Dei ΩS
nihil est,
qui autem18 iuraverit in auro templi debitor est19.
18 autem Li446 ΩS Rusch Weber] om. Li446@ |
19 debitor est ΩS Rusch ] debet Li446@ Weber , debet vel debitor est Catena (CMT23d6.1 = Li446) |
Numérotation du verset Mt. 23,17 

Stulti
et ceci
quid enim maius est? Aurum an20 templum quod sanctificat aurum?
20 an Li446@ Weber ] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,18 

Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
qui21 autem iuraverit in dono
21 qui Li446@ ΩS] quicumque Li446 Rusch Weber
quod est super illud22
22 est - super illud] inv. Li446
debet23.
23 debet Li446@ Rusch Weber ] debitor est ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,19 

Ceci, quid enim maius est: donum
an24 altare quod sanctificat donum?
24 an] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,20 

Qui ergo25 iurat in altari
25 ergo] autem ΩS
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt26.
26 super illud – sunt Li446 Li446@ Rusch Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,21 

Et qui27 iuraverit28 in templo
27 qui Li446@ ΩS Weber ] quicumque Rusch |
28 iuraverit] iurat ΩS |
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso29.
29 ipso] templo ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,22 

Et30 qui iurat in celo
30 Et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum31.
31 eum Rusch Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 23,23 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui32 decimatis
32 qui Li446 Li446@ Rusch Weber] quia ΩS
mentam
et anethum et ciminum et reliquistis
que graviora sunt legis,
iudicium
et misericordiam
et fidem.
Hec33
33 Hec ΩS Rusch Weber] et praem. Li446@ Li446
oportuit facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset Mt. 23,24 

Duces ceci,
excolantes culicem
camelum
autem glutientes.
Numérotation du verset Mt. 23,25 

Ve vobis
scribe et Pharisei hypocrite, qui34 mundatis
34 qui ΩS Li446@ Li446 Rusch ] quia Weber
quod deforis est
calicis
et parapsidis,
intus
autem pleni estis35 rapina
35 estis ΩS Li446@ Li446 Rusch ] sunt Weber
et immunditia.
Numérotation du verset Mt. 23,26 

Pharisee cece,
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et36 id quod deforis est
36 et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
mundum.
Numérotation du verset Mt. 23,27 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
quia similes estis sepulcris dealbatis
que a foris parent37 hominibus speciosa, intus38 vero plena sunt39 ossibus mortuorum
37 a foris – parent Rusch Weber ] inv. Li446@ | parent] apparent ΩS |
38 intus Li446 Rusch Weber] intuos Li446@ |
39 plena sunt] inv. ΩS |
et omni spurcitia.
Numérotation du verset Mt. 23,28 

Sic et vos
a foris quidem40 apparetis41 hominibus iusti,
40 a foris – quidem] inv. ΩS |
41 apparetis ΩS Li446 Rusch ] paretis Li446@ Weber |
intus autem pleni estis hypocrisi
et iniquitate.
Numérotation du verset Mt. 23,29 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui edificatis
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Numérotation du verset Mt. 23,30 

et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Numérotation du verset Mt. 23,31 

Itaque
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 23,32 

Et vos implete mensuram
patrum vestrorum.
Numérotation du verset Mt. 23,33 

Serpentes, genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehenne?
Numérotation du verset Mt. 23,34 

Ideo ecce ego42 mitto ad vos
42 ecce ego ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ (ego marg .)
prophetas
et sapientes
et scribas
et43 ex illis occidetis,
43 et ΩS Li446@ Rusch ] om. Weber
et crucifigetis,
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem,
Numérotation du verset Mt. 23,35 

ut veniat super vos
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacharie,
filii Barachie
quem occidistis inter templum et altare.
Numérotation du verset Mt. 23,36 

Amen dico vobis,
venient hec omnia
super generationem istam.
Numérotation du verset Mt. 23,37 

Hierusalem, Hierusalem,
que occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
quotiens volui
congregare
filios tuos44
44 filios tuos ΩS Rusch Weber ] + congregare Li446@
quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas45 et noluisti?
45 alas] + suas ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,38 

Ecce
relinquetur46 vobis domus vestra deserta.
46 relinquetur ΩS Li446@ Rusch ] relinquitur Weber
Numérotation du verset Mt. 23,39 

Dico enim47 vobis,
47 enim ΩS Li446 Rusch Weber] autem iter. Li446@
non me videbitis amodo,
donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 23, 1-12 legitur Quadragesimae 2 feria 3; cf. Ordinarium OP 616 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT23d1.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Postquam Dominus sacerdotes responsione prostravit, et incorrigibilem eorum conditionem1 ostendit sicut clerici, in male fecerint2, inemendabiles sunt, laici vero delinquentes facile emendantur tunc convertit sermonem3 ad apostolos et ad populum.
Unde dicitur:
1 | e. c.] inv. Li446
2 si male] qui malefecerint Li446
3 sermonem Li446 ] sermones Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,1 
Tunc locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos.
marg.| Infructuosum namque est verbum in quo sic alter confunditur ut alter non erudiatur.A a
a ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56, 876; Erasmus1539, p. 697: «Postquam Dominus impios sacerdotes super se irruentes, quasi feroces bestias, quodam venabulo acutissimae responsionis prostravit, et incorrigibilem conditionem eorum ostendit: nam laici delinquentes facile emendantur, clerici autem, si mali fuerint, inemendabiles sunt: tunc convertit sermonem suum ad apostolos, et ad populum dicens:   Super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei : ut illorum confusio istorum fieret disciplina. Infructuosum namque est verbum in quo sic alter confunditur ut alter non erudiatur». [FG2017] [MM2017]
A ¶Codd. : Li446 (202vb) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
marg.| {CMT23d1.2} ORIGENES. 4* {tract.24} − Sunt autem meliores discipuli Christi reliquis5 turbis; et invenies6 in Ecclesiis quosdam affectuosius accedentes ad verbum Dei esse discipulos Christi, ceteros autem populum esse ipsius. Et interdum quedam discipulis solis dicit, quedam vero7 turbis, alia vero turbis8 simul atque discipulis, sicut9 hec.
Unde sequitur:
4 Origenes] + In Mattheum Ed1953
5 |reliquis] ceteris Li446
6 invenies] invenis Li446
7 vero] autem Li446
8 alia vero turbis Li446 ] om. h om. Ed1953
9 sicut] + sunt Li446
Numérotation du verset Mt. 23,2 
Dicens super cathedram Moysi sederunt10, etc.
10 sederunt] om. Ed1953
marg.| Qui legem Moysi profitentur, si11 et interpretari se gloriantur, hi sedent super cathedram Moysi. Qui ergo non recedunt12 a littera legis, scribe dicuntur; qui autem maius aliquid13 profitentes, dividunt seipsos quasi meliores a multis, Pharisei dicuntur, quod interpretatur divisi. Qui autem Moysen secundum spiritualem virtutem intelligunt et exponunt, sedent quidem14 super cathedram Moysi, sed non sunt scribe et Pharisei; sed his meliores dilecti Christi discipuli. Post adventum autem Christi sedent super cathedram Ecclesie que est cathedra Christi.B
B ¶Codd. : Li446 (202vb-203ra) Ed1953 {MM2017}
11 si] om. Ed1953
12 recedunt] recedant Li446
13 aliquid] aliud Li446
14 quidem] om. Li446
marg.| {CMT23d1.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Videndum est tamen quomodo quis super cathedram sedeat, quia non cathedra facit sacerdotem sed sacerdos cathedram. Non locus sanctificat hominem sed homo locum. Ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem.C b
b ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56, 876; Erasmus1539, p. 696: «Videte ergo, quomodo sedeatis super eam: quia cathedra non facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram: non locus sanctificat hominem, sed homo locum. Non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos. Qui bene sederit super cathedram, honorem accipiet ab illa; qui male sederit, injuriam facit cathedrae. Ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem». [MM2017]
C ¶Codd. : Li446 (203ra) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT23d1.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 15* {hom.73} − Ne autem aliquis dicat quoniam propter hoc desidior factus sum ad agendum quia malus est doctor, hanc destruit occasionem, cum subdit:
15 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,3 
Omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate et facite.
marg.| Non enim sua dicunt, sed que Dei sunt, que per Moysen Deus in legem deduxit. Et intuere quanto circa Moysen utitur honore, eam iterum que ad vetus est testamentum concordiam ostendens.
marg.| {CMT23d1.5} ORIGENES. 16* {tract.24} − Si autem scribe et Pharisei, sedentes super cathedram Moysi, sunt Iudeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata, quomodo iubet nos Dominus secundum omnia que dicunt illi facere, cum apostoli, in Actibus, vetent fideles vivere secundum litteram legis? Sed illi docent secundum litteram, legem spiritualiter non intelligentes. quecumque ergo dicunt nobis ex lege, intelligentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes secundum opera eorum; non enim sicut lex docet faciunt, nec intelligunt velamen esse super litteram legis. vel cum omnia audieris, non omnia intelligas precepta legis, puta multa que de escis sunt et que de hostiis et similia; sed ea que corrigunt mores. Sed quare non de lege gratie hoc mandavit, sed de doctrina Moysi quia scilicet nondum erat tempus precepta nove legis ante tempus passionis manifestare. Mihi autem videtur quod et aliquid aliud predispensans hoc dicit quia enim accusaturus erat scribas et Phariseos in sequentibus sermonibus, ne videretur apud stultos ex hoc eorum principatum cupere, vel propter inimicitiam hoc facere, primum a se hanc suspicionem removet, et tunc eos incipit reprehendere, ut turbe non in eadem vitia incidant; et ideo etiam ne existiment quod, quia debent eos audire, ideo eos debeant in operibus imitari subditur:
16 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Enim secundum vero opera eorum nolite facere.
marg.| Quid est autem doctore illo miserabilius cuius vitam discipuli cum non sequuntur salvantur, cum imitantur perduntur?
marg.| {CMT23d1.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [c] Sicut autem aurum de terra eligitur et terra relinquitur, sic et auditores doctrinam accipiant et mores relinquant. [b] Frequenter enim de homine malo bona doctrina procedit. [a] Sicut autem sacerdotes melius iudicant propter bonos malos docere, quam propter malos bonos negligere, sic et subditi propter bonos sacerdotes etiam malos honorent, ne propter malos boni etiam contemnantur. Melius est enim malis iniusta prestare quam bonis iusta subtrahere.D c
c ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56, 877; Erasmus1539, p. 697: «[a] Sicut enim sacerdotes etiam infideles docent propter fideles, melius judicantes propter bonos etiam malos fovere, quam propter malos etiam bonos negligere: sic ergo et vos propter bonos sacerdotes etiam malos honorate, ne propter malos etiam bonos contemnatis. Melius est enim malis justa praestare, quam bonis justa subtrahere. [b] Frequenter enim et de homine malo bona doctrina procedit. [c] Ecce enim et vilis terra pretiosum aurum producit. Numquid propter terram vilem pretiosum aurum contemnitur? Non, sed sicut aurum eligitur, et terra relinquitur, sic et vos doctrinam accipite , et mores relinquite». [FG2017* ]
¶Nota : Transformation d’un raisonnement inductif en un raisonnement déductif. [MM2019]
D ¶Codd. : Li446 (203rb) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
marg.| {CMT23d1.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 17* {hom.73} − Considera vero unde incipit eos reprehendere. Nam sequitur: D icunt enim et non faciunt . Maxime enim accusatione dignus est qui doctrine auctoritatem habens, legem transgreditur primo quidem quia prevaricatur qui alios corrigere debet; deinde quia peccans, maiore pena dignus est, propter honorem; tertio quia plus corrumpit, velut in ordine doctoris peccans. Rursus autem et aliam eorum reprehensionem ponit, quoniam graves sunt sibi subiectis
Unde sequitur:
17 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,4 
Alligant enim onera gravia.
marg.| In quo duplicem eorum malitiam ostendit unam quidem in hoc quod sine venia expetunt a subiectis summam diligentiam vite; aliam vero in hoc quod sibiipsis multam concedunt licentiam. Oportet autem bonum principem e contrario se habere; in his enim que secundum seipsum sunt, gravem iudicem esse; in subiectis autem mansuetum. intende autem qualiter et eorum reprehensionem aggravat non enim dixit non possunt, sed nolunt; neque dixit portare, sed digito movere id est neque prope fieri, neque tangere.
marg.| {CMT23d1.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Et quidem quantum ad Phariseos et scribas, de quibus loquitur, onera gravia et importabilia dicit legis mandata, de quibus Petrus in Actibus18 dicitd: « Ut quid vultis imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? » Onera enim legis quibusdam rationibus fabulosis commendantes, auditoribus quasi vincula19 super humeros cordis eorum alligabant, ut velut rationis vinculo constricti, non reicerent ea a se. Ipsi autem nec ex modica parte ea implebant id est ut non dicant20 pleno opere, sed nec modico tactu, hoc est21 digito.E e
d Act. 15, 10.
e ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56, 877: «Quantum ad Pharisaeos quidem et scribas, de quibus loquitur: onera gravia et importabilia dicit legis mandata, maxime quae dederat eis Deus propter peccatum vituli adorati, quae scribae et Pharisaei docebant, suadentes populo secundum mandata vivere legis, et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi. De quibus onerosis mandatis et Dominus supra dicebat, exhortans populum Judaeorum: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vobis requiem dabo. Et Petrus in Actibus apostolorum dicit: Et vos, quid temptatis Deum, et vultis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Christi credimus salvi fieri. Erant enim quidam, qui onera legis quibusdam rationibus fabulosis commendantes auditoribus suis, quasi vincula super humeros cordis eorum alligabant, ut quasi rationis vinculo constricti, non rejicerent ea a se: ipsi autem nec ex modica parte ea implebant: id est non dicam, plena opere suo, sed nec modico tactu, hoc est digito. [MM2017]
E ¶Codd. : Li446 (203va) Ed1953 {MM2017}
18 in Actibus] om. Ed1953
19 vincula] miracula pr. m. Li446, sec. exp.
20 dicant] dicam Ed1953
21 hoc est] id est Ed1953
marg.| {CMT23d1.9} GLOSSA. − Vel alligant onera id est « undecumque traditiones colligunt que conscientiam non levant sed gravant ».F f
f ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 23, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 70b Cas574: marg., Val73 : interl.], ed. Gloss-e : «Undecumque traditiones colligunt [colligant Ruch] que conscientiam non levant sed gravant quas suis viribus nullus implere potest [implere non possunt Rusch]». [MM2017] [MM2022]
F ¶Codd. : Li446 (203va) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT23d1.10} HIERONYMUS. − [b] Humeri autem et digitus et onera et vincula, quibus alligant onera, spiritualiter sunt intelligenda. [a] Hic etiam generaliter Dominus adversus omnes magistros loquitur qui grandia iubent et minora non faciunt.G g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 211.60-63: «Alligant autem onera grauia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea mouere. [a] hoc generaliter aduersus omnes magistros qui grandia iubent et minora non faciunt. notandum autem quod et [b] humeri et digitus et onera et uincula, quibus alligantur onera, spiritaliter intellegenda sint». [FG2013]
G ¶Codd. : Li446 (203va) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CMT23d1.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Tales autem sunt qui grave pondus venientibus ad penitentiam imponunt, et sic dum pena presens fugitur, contemnitur pena futura. Si enim fascem super humeros adolescentis, quam22* non potest baiulare, posueris, necesse habet ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur sic et homini, cui grave pondus penitentie ponis23, necesse est ut aut penitentiam reiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde etsi erramus modicam penitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam reddere rationem, quam propter crudelitatem? Ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos eius est24 austerus? Vis apparere sanctus? Circa vitam tuam25 esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parva mandantem et gravia facientem. Talis est autem sacerdos qui sibi indulget et alios exigit, quemadmodum malus descriptor tributi in civitatibus26* qui se relevat et onerat impotentes27.H h
h ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, Vat. lat. 6254 f. 98va  ; PG 56, 877-878 = Erasmus1539, p. 697: «Tales sunt et qui grave pondus venientibus ad penitentiam imponunt [ponunt V6254]   qui dicunt et non faciunt et sic [e. s.: om. Erasmus] dum pena penitentie presentis fugitur, contemnitur pena peccati futuri . Si enim fascem [fasces V6254] super humeros adolescentis, quam non potest baiulare, posueris, necesse habet ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur sic et homini, cui grave pondus penitentie ponis, necesse est ut aut penitentiam tuam [om. V6254] reiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde etsi erramus modicam penitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam rationem dare [inv. V6254], quam propter crudelitatem? Ubi enim [om. V6254] paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus est [om. V6254] , ut quid sacerdos eius austerus? Vis apparere sanctus? Circa vitam tuam [inv. V6254] esto austerus, circa alienam [aliorum V6254] autem [om. V6254] benignus. Audiant te homines parva mandantem [mandantes V6254] et grandia videant [gr. vid.: gravia V6254] facientem. Talis est autem sacerdos qui sibi indulget et alios [ab aliis gravia PL] exigit, quemadmodum malus descriptor tributi in civitate qui se relevat et onerat impotentes». [FG2017] [MM2017] [MM2021]
H ¶Codd. : Li446 (203va) Ed1953 {MM2017}
22 quam] quem Ed1953
23 ponis Li446 ] imponis Ed1953
24 eius est] est pr. m. Li446, sec. marg. compl.) eius Li446
25 v. t.] inv. Ed1953
26 civitatibus] civitate Ed1953 cum PG56
27 impotentes] tribuentes Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 2 
prol.| [Paral. bibl.: Mt. 23, 1-12 // Lc. 20, 45]
marg.| {CMT23d2.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 28* {hom.73} − Supra Dominus arguerat scribas et Phariseos crudelitatis et negligentie; consequenter autem arguit eos inanis glorie, que fecit eos a Deo recedere.
Unde dicit:
28 homiliario] scrips., omel’. Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,5 
Omnia autem opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
marg.| {CMT23d2.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 29 − [c] In omni re nascitur quod ipsam exterminat, sicut ex ligno vermis et ex vestimento tinea. Unde sacerdotum ministerium, qui positi sunt ad edificationem sanctitatis, corrumpere diabolus nititur, ut hoc ipsum bonum, dum propter homines fit, fiat malum. Tolle hoc vitium de clero, et sine labore omnia resecabis. Ex hoc enim fit ut difficile clerici peccantes penitentiam agant. [b] Vult autem Dominus in hoc ostendere causam propter quam non poterant credere Christo. Hoc est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus . Impossibile enim est ut credat Christo celestia predicanti qui gloriam hominum concupiscit terrenam. [a] legi enim aliquem interpretantem hunc locum supra cathedram, id est in honore et gradu quo fuerat Moyses, constituti sunt scribe et Pharisei indigne, qui legem prophetantem de Christo venturo predicabant aliis, ipsi autem non recipiebant presentem. Propter hoc hortatur populum audire legem quam predicabant, id est credere in Christum predicatum a lege, et non imitari scribas et Phariseos incredulos. Et reddit causam quare predicabant ex lege Christum venturum, et non credebant in eum quia scilicet omnia opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, id est quia non predicabant Christum venturum desiderio adventus eius, sed ut doctores legis esse ab hominibus viderentur. i j
i ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43 (Mt. 23, 12), PG 56, 877.22-40 sqq.: «Quia ergo scire bonum et malum, in natura positum est, facere autem, in voluntate: ideo benedicere, omnium est; bene autem facere, paucorum. [a] Legi aliquem sic interpretantem hunc locum: Quoniam, inquit, super cathedram Mosi, id est, in honore et gradu, in quo fuerat Moses, paulatim ad pejus redacti, constituti sunt contra meritum suum scribae et Pharisaei indigni, qui legem prophetantem de Christo venturo praedicabant quidem aliis, ipsi autem non recipiebant praesentem: propter hoc hortabatur populum audire legem, quam praedicabant, et facere, id est, credere in Christum praedicatum a lege, et non imitari scribas et Pharisaeos incredulos, praedicantes in lege de Christo, et non credentes in eum. Et reddit causam , ut quid praedicabant quidem in lege Christum venturum, et non credebant in eum: quia omnia opera sua faciebant, ut ab hominibus viderentur. Id est, quia non vere praedicabant Christum venturum, desiderantes ipsius Christi adventum, quem praedicabant: sed propter hoc solum, ut praedicatores et traditores esse legis ab hominibus viderentur. Simile propositum habent omnes, qui justitiam Dei docent, et non faciunt: quia non docent vere ipsam justitiam Dei, non amantes quam docent, sed propter hoc solum, ut doctores esse justitiae Dei ab hominibus videantur. Numquam audistis aliquem de consummatione mundi, et de futuro Christi judicio eleganter tradentem Scripturas? Et si consideres vitam ejus, intelliges, quia sicut latro non desiderat aspicere faciem judicis terreni, sic nec ille desiderat ad Christi venire judicium. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt super humeros hominum; ipsi autem digito suo nolunt ea movere. [...]».
j Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43 (Mt. 23, 12), PG 56, 878.25-61 sqq.: «[b] Nunc autem vult ostendere causam, propter quam non poterant credere Christo: hoc est, quia omnia faciebant, ut ab hominibus videantur. Impossibile est enim ut credant Christo caelestia praedicanti, qui gloriam hominum concupiscunt terrenam, sicut alibi ipse dicit: Quomodo potestis credere, gloriam quaerentes ab invicem, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis (Joan. 5. 44)? [c] In omni re ex ipsa re nascitur, quod exterminet rem: utputa, in ligno ex ipso ligno nascitur vermis, qui exterminat lignum. Ex vestimento nascitur tinea, quae comedit vestimentum; ex oleribus nascitur vermis, qui olera universa corrumpit: sic et in spiritualibus ex ipso proposito eorum spirituali accipit occasionem inimicus, unde eis retia texit: quia a seipso nihil agere potest, nisi occasionem a nobis acceperit. Ideo unumquemque hominem aggreditur secundum conditionem, et statum, quem invenerit circa eum: utputa, inter bellatores nascitur de virtute contentio: in dignitosis de ambitione honoris surgit invidia: inter divites de acquisitione fit zelus. Quid dicam? Inter ipsos thymelicos, qui exercent vana ludibria, de ipsis ludibriis sibi invicem adversantur, ut qui pejus deridetur, melior existimetur. Ideo et sacerdotes , qui positi sunt ad ornamentum populi, et ad aedificationem sanctitatis, ex ipso ministerio eorum accipit colorem diabolus, et corrumpit bonum ministerium eorum, ut hoc ipsum bonum, dum propter homines fit, fiat malum. Tolle ergo hoc vitium de clero, ne velint hominibus placere, et sine labore omnia vitia resecantur. Ex hoc vitio nascitur, ut ne velint inter se meliorem habere, sicut Judaei Christum. Non enim nescientes eum Dei Filium esse, occiderunt, sed habere eum talem non sustinentes, sicut et prophetat de illis Salomon: Venite, circumveniamus justum, quia inutilis est nobis, et improperat nobis peccata legis (Sap. 2. 12). Ex hoc vitio nascitur, ut clerici peccantes difficile poenitentiam agant. Erubescit enim aliquando reus videri, qui semper fuerat judex. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbriam vestimentorum suorum. Puto quod illorum tunc scribarum et Pharisaeorum exemplo et nunc multi aliqua nomina Hebraica angelorum confingunt, et scribunt, et alligant sibi, quae non intelligentibus linguam Hebraicam quasi metuenda videntur. Sic ergo et isti vani sunt, sicut illi fuerunt: quoniam personae illorum de mundo recesserunt, non mores. De hominibus itaque nostri temporis exponentes, de illis videmur exponere. Ergo sacerdotes ex eo quod ab hominibus volunt videri justi, phylacteria alligant circa collum, quidam vero partem aliquam Evangelii scriptam».
<Paral. Thomae de Aquino> In Io. reportatio, Io. 2, lect. 2, ed. Marietti, n° 381: «Circa primum sciendum, quod Diabolus insidiatur his quae Dei sunt, et ea nititur corrumpere». [MM2020]
29 Super Matthaeum] In omel. Li446
marg.| {CMT23d2.3} ORIGENES. 30* {tract.24} – Adhuc31* autem opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes circumcisionem, et visibiliter corporalia fermenta auferentes de domibus suis, et similiter his similia agentes. Christi vero discipuli legem in occultis implent, quasi in occulto constituti Iudei, ut Apostolus dicit.||
30 Origenes] + In Mattheum Ed1953
31 Adhuc Li446 Mt366 ] Ad hoc Ed1953
marg.| {CMT23d2.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 32* {hom.73} − Vide autem hic, quod cum quadam intensione eos incusat. Non enim simpliciter ait quod faciant opera sua ut videantur ab hominibus, sed addidit omnia. Deinde monstrat quod neque in magnis vane gloriabantur, sed in quibusdam vilibus rebus. Unde subditur:
32 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias.
marg.| {CMT23d2.5} HIERONYMUS. − Dominus enim cum dedisset mandata legis per Moysen, ad extremum intulitk: « Ligabis ea in manu tua, et erunt semper ante oculos tuos » et est sensus precepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur; sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis. Hoc Pharisei male interpretantes, scribebant in membranis decalogum Moysi, id est decem legis verba, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur. iusserat quoque aliud Moyses, ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum discernendum ut quomodo in corporibus circumcisio signum iudaice gentis daret, ita vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi vero magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis captantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac commonitione retraherentur ad ministeria servitutis Dei. pictariola ergo illa decalogi, phylacteria vocabant, id est conservatoria eo quod quicumque habuissent ea, quasi ob custodiam et munimentum sui haberent non intelligentibus Phariseis quod hec in corde portanda sunt, non in corpore; alioquin et armaria et arce habent libros, et notitiam Dei non habent.l
k Dt. 6, 8.
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 211.71-212.96: «Dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias; amant quoque primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et uocari ab hominibus rabbi. uae nobis miseris ad quos Pharisaeorum uitia transierunt. dominus cum dedisset mandata legis per Moysen ad extremum intulit: ligabis ea in manu tua et erunt inmota ante oculos tuos; et est sensus: praecepta mea sint in manu tua ut opere compleantur; sint ante oculos tuos ut die ac nocte mediteris in eis. hoc Pharisaei male interpretantes scribebant in membranulis decalogum Moysi, id est decem legis uerba complicantes ea et ligantes in fronte et quasi coronam capiti facientes ut semper ante oculos mouerentur quod usque hodie indi et babylonii faciunt, et qui hoc habuerit quasi religiosus in populis iudicatur. iusserat quoque aliud Moyses ut in quattuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent ad israhelis populum dinoscendum ut, quomodo in corporibus circumcisio signum iudaicae gentis daret, ita uestis haberet aliquam differentiam. superstitiosi magistri, captantes auram popularem atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias et acutissimas in eis spinas ligabant ut uidelicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur et quasi hac commonitione retraherentur ad officia dei et ministeria seruitutis eius. quia ergo dixerat dominus: omnia opera sua faciunt ut uideantur ab hominibus, quod generaliter accusarat, nunc in partes diuidit. pictaciola illa decalogi phylacteria uocabant quod quicumque habuisset ea quasi ob custodiam et munimentum sui haberet, non intellegentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint non in corpore, alioquin et armaria et arcae habent libros et dei notitiam non habent». [FG2013]
marg.| {CMT23d2.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Illorum autem exemplo adhuc multi aliqua nomina hebraica angelorum confingunt, et scribunt, et alligant; que non intelligentibus metuenda videntur; quidam vero aliquam partem evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne quotidie evangelium in Ecclesia legitur, et auditur ab omnibus cui ergo in auribus posita evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt circa collum suspensa salvare? Deinde ubi est virtus evangelii? In figuris litterarum, an in intellectu sensuum si in figuris, bene circa collum suspendis; si in intellectu, ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa. Alii vero sic exponunt hunc locum quia dilatabant verba sua de propriis observantiis, quasi phylacteria, id est conservatoria salutis, ea populo assidue predicantes. Fimbrias autem vestimentorum magnificatas dicit supereminentias eorumdem mandatorum.
marg.| {CMT23d2.7} HIERONYMUS. − Cum autem superflue phylacteria dilatent et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes33* ab hominibus, consequenter arguuntur in reliquis.I m
Unde dicitur:
m ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 212.103-105: «Istiusmodi erat fimbria parua et breuis ex lege praecepta quam et mulier illa quae sanguine fluebat tetigit in pallio domini, sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum, magis que sanata ad tactum eius. cum que superflue dilatent phylacteria et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in reliquis cur quaerant primos accubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et in publico gulam sectentur et gloriam et uocentur ab hominibus rabbi, quod latino sermone magister dicitur». [FG2013]*
I ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
33 captantes] cupientes Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,6 
Amant enim primos recubitus34* in cenis, et primas cathedras in synagogis.
34 recubitus] accubitus Ed1953
marg.| {CMT23d2.8} RABANUS. − Notandum quod non salutari in foro, non primo sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine convenit sed eos qui hec, sive habita sive non habita, indebite amant, a fidelibus quasi improbos dicit esse cavendos.
marg.| {CMT23d2.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Non enim vituperat eos qui in primo loco recumbunt, sed eos qui amant primos discubitus; ad voluntatem vituperationem referens, non ad factum. Sine causa enim loco se humiliat qui corde se prefert aliquis enim iactator audiens laudabile esse in ultimo loco discumbere, discumbit post omnes, et non solum iactantiam cordis non dimittit, sed adhuc aliam iactantiam humilitatis acquirit, ut qui vult videri iustus, et humilis videatur. Multi enim superbi corpore quidem in novissimo recumbentes, cordis autem elatione videntur sibi in capite recumbere; et multi sunt humiles in capite recumbentes, et conscientia se in ultimo esse existimant.n
n ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56.
marg.| {CMT23d2.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 35* {hom.73} – Intende autem 36* ubi in eis vana gloria dominabatur in synagogis scilicet, in quas intrabant alios directuri in cenis hoc pati qualitercumque tolerabile erat, quamvis doctorem in admiratione esse oporteat, non in Ecclesia solum, sed ubique. Si autem diligere talia est incusatio, quam malum est studere ut his aliquis potiatur?||
35 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
36 autem] om. Ed1953
marg.| {CMT23d2.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Primas etiam salutationes amant , non solum in tempore, ut eos primum salutemus, sed etiam in voce, ut clamantes dicamus ave, rabbi; et in corpore, ut flexis capitibus eis incurvemur; et in loco, ut in publico salutentur.
Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 23,7 
Et salutationes in foro.o
o ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56.
marg.| {CMT23d2.12} RABANUS. − Quamvis in hoc culpa non careant, si iidem in foro litibus interesse qui in cathedra Moysi magistri synagoge cupiunt appellari, et vocari ab hominibus rabbi.
marg.| {CMT23d2.13} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Id est vocari volunt, et non esse nomen appetunt, et officium negligunt.p
p ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 43, PG 56.
marg.| {CMT23d2.14} ORIGENES. 37* {tract.24} − [a] In Ecclesia etiam Christi inveniuntur mensarum suscipientes primatum ut diacones fiant. Consequenter autem primas cathedras eorum qui dicuntur presbyteri, preripere ambiunt. Quidam autem machinantur ut episcopi vocentur ab hominibus, hoc est rabbi. Christi autem discipulus diligit quidem in spiritualibus cenis recubitus primos, ut meliora spiritualium ciborum manducet. [c] Diligit etiam cum apostolis sedentibus super duodecim thronos, primas cathedras, actibus bonis dignum se prebere festinans cathedris huiusmodi; sic autem et salutationes diligit que fiunt in nundinis [b] celestibus , id est celestibus primitivorum congregationibus. [d] Vocari autem rabbi neque ab hominibus, neque ab aliquo alio diligit iustus, quia unus est magister omnium
Unde subdit: q
q ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 12 (Mt. 23, 9), GCS 38, p. 22.5-23.25 : «[a] Manifeste huiusmodi delicta non tantum apud tunc scribas et Pharisaeos solos inveniebantur vel inveniuntur apud ipsos, sed etiam in ecclesia Christi inveniuntur non solum convivia et facientium ea mensas suscipientes, sed etiam cathedras primas in eis amantes et multa facientes, primum quidem ut diaconi [diacones x] fiant (non tales quales dicit scriptura, sed quales sunt"qui comedunt viduarum domos, occasione longa orantes" et propterea «accipient iudicium maius»). et qui tales se diaconi fieri volunt, consequenter visibiles primas cathedras eorum qui dicuntur presbyteri praeripere ambiunt. quidam autem nec istis contenti plurima machinantur ut episcopi vocentur ab hominibus (quod est Rabbi), cum deberent intellegere episcopum fieri oportere inreprehensibilem et cetera quae sequuntur. Ut etsi non dicatur ab hominibus esse episcopus tamen sit apud deum. qui enim habet in se quae Paulus enumerat de episcopo. etsi non est coram hominibus episcopus, episcopus est apud deum, etsi non per ordinationem hominum ad eum gradum pervenit. sic[ut] enim medicus est qui medicinalem didicit disciplinam et potest medicare quasi medicus: etsi aegrotantes non ei credant corpora sua. medicus est. sed et gubernator est qui didicit gubernatoriam artem et potest ea, sicut convenit, uti: etsi non crediderit ei aliquis gubernacula navis, tamen est gubernator. Invenies autem novae gloriae amatores et zelantes ab hominibus gloriani et a deo non desiderantes. quasi ante iudices et praesides sic quosdam adduci ante eos; et si dicere oportet, per hoc ipsum levissimum Christi onus intolerabile faciunt onus. Christi autem discipulus sustinet et adhuc intercedit et omnia facit ut videatur a deo, gloriam contemnens humanam. [b] iste videns parabolarum evangelicarum cenas et caelestes primitivorum ecclesias et congregationes et nundinas. [c] in quibus erat (secundum Canticum canticorum) sponsa, diligit quidem in spiritalibus cenis discubitus primos, ut meliora spiritalium ciborum et primitias convivii spiritalis manducet, et non reliquias ceterorum. diligit etiam cum apostolis sedentibus super duodecim thronos primas cathedras, actibus bonis dignum se praebere festinans cathedris huiusmodi; sic autem et salutationes quae fiunt in nundinis, quas exposuimus supra. [d] vocari autem Rabbi neque ab hominibus neque ab alio aliquo diligit iustus, certus quia unus est magister omnium». [MM2020]
37 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,8 
Vos autem nolite vocari rabbi.
marg.| {CMT23d2.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 38* {hom.73} − Vel aliter . Premissorum, de quibus Phariseos incusaverat, alia quidem sicut parva et vilia pretermisit, quasi discipulis de his instrui non indigentibus; sed quod erat omnium malorum causa, id est thronum appetere magistralem, hoc in medium ducit ad discipulos instruendum.
Unde subdit:
38 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Vos autem nolite vocari rabbi. Unus est enim magister vester.
marg.| {CMT23d2.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.49} − Quasi dicat: nolite vocari rabbi, ne quod Deo debetur, vobis presumatis. Nolite et alios vocare rabbi, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unus est enim magister omnium, qui omnes homines naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret, omnes homines discerent qui habent doctores; nunc autem quia non homo docet, sed Deus, multi quidem docentur, pauci autem discunt. Non enim homo intellectum prestat homini docendo, sed a Deo prestitum per admonitionem exercet.
marg.| {CMT23d2.17} HILARIUS. 39* {c.24} − Et ut meminerint discipuli se filios parentis unius, et per nove nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, subdit:
39 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
Omnes autem vos fratres estis.J
J ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT23d2.18} HIERONYMUS. Contra Helvidium. 40 − Omnes autem homines affectu fratres dici possunt quod in duo dividitur: in spirituale41* et commune. In spirituale42*, quia omnes Christiani fratres vocantur. Porro in commune quia omnes homines ex uno patre nati, pari inter nos germanitate coniungimur.K r
Sequitur:
r ¶Fons : Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, § 15, PL 23, 208C (30-38) [= Chadwick col. 198]: «Innumerabilia sunt istiusmodi, libris inserta divinis. Sed ne longum faciam, ad extremam divisionis partem revertar, id est, et affectu fratres dici, qui in duo scinditur, in spiritale et in commune. In spiritale,quia omnes Christiani fratres vocamur, ut ibi: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. 133, 1). Et in alio psalmo Salvator: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis (Ps. 11, 23). Et alibi: Vade dic fratribus meis 17). Porro in commune, quia omnes ex uno patre nati, pari inter nos germanitate conjungimur».
<Paral. Thomae de Aquino> CMT12d15.3 CMT23d2.18 [MM2020]
K ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
40 Contra Helvidium] om. Li446
41 spirituale] speciali Ed1470 Ed1953
42 spirituale] speciali Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,9 
Et patrem nolite vocare vobis etc.43*
43 etc.] super terram Ed1953
marg.| {CMT23d2.19} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.43} − In mundo enim, quamvis homo hominem generat, tamen unus est pater qui omnes creavit. Non enim initium vite habemus ex parentibus, sed transitum vite per eos accipimus.
marg.| {CMT23d2.20} ORIGENES.44* − Sed quis non vocat patrem in terris qui per omnem actum secundum Deum impletum dicits: « Pater noster qui es in celis ».t
s Mt. 6, 9.
t ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 12 (Mt. 23, 9), GCS 38, p. 23.30-31 : «omnes autem qui sub eo sunt, alterutrum sunt fratres. sed et qui superna nativitate non solum ex aqua, sed etiam de spiritu natus est, et spiritum adoptionis accepit, ut dicatur de eo, quia non ex carne neque ex voluntate viri sed ex deo natus est. nullius eorum qui in terris habentur et deorsum filius adhuc existens, non vocat patrem in terris, quasi qui per omnem actum secundum deum inpletum dicit pater noster, qui es in caelis. et si ministrat quis verba divina, nequaquam se praebet ut magister vocetur, quasi sciens quia Christus in eo est, quando bene profecerit, quem oportet vocari magistrum a cunctis prodificatis, se autem profitetur ministrum secundum mandatum Christi dicentis: qui maior est inter vos, sit omnium minister». [MM2020]
44 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d2.21} GLOSSA . − Quia vero apparebat quis esset omnium pater, in hoc quod dixerat « qui es in celis », vult exponere quis sit omnium magister, unde preceptum de magistro iterum repetit, dicens:
Numérotation du verset Mt. 23,10 
Ne vocemini magistri quia magister vester unus est Christus.
marg.| {CMT23d2.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 45* {hom.73} − Non tamen, dum dicitur Christus magister, excluditur pater; sicut neque ex hoc quod Deus pater noster dicitur, hominum pater excluditur Christus.
45 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d2.23} HIERONYMUS. 46* − Queritur autem quare adversum hoc preceptum Apostolus doctorem gentium esse se47* dixerit, aut quomodo vulgato sermone in monasteriis48* se invicem patres vocant. Quod sic solvitur. Aliud esse est 49* natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem etati deferimus, non auctorem nostre ostendimus vite. Magister enim dicitur ex consortio veri magistri et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus, et unus filius non preiudicat ceteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii, ita et unus pater et magister non preiudicat aliis ut abusive vocentur et patres et magistri.L u
u ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, lin. 118 sqq.: «Quaeritur quare aduersum hoc praeceptum doctorem gentium apostolus esse se dixerit, aut quomodo uulgato sermone maxime in palestinae et in aegypti monasteriis se inuicem patres uocent. quod sic soluitur, aliud esse natura patrem uel magistrum, aliud indulgentia. nos si hominem patrem uocamus honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus uitae. magister quoque dicitur ex consortio ueri magistri. et ne infinita replicem quomodo unus per naturam deus et unus filius non praeiudicat ceteris ne per adoptionem dii uocentur et filii, ita et unus pater et magister non praeiudicat aliis ut abusiue appellentur patres et magistri.
<Non hab.>   Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua. [MM2020]
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
46 Hieronymus] + Contra Helvidium Ed1953
47 esse se] inv. Ed1953
48 vulgato sermone – in monasteriis] inv. Ed1953
49 esse est] inv. Ed1953
marg.| {CMT23d2.24} CHRYSOSTOMUS. 50* {hom.73} − Non solum autem Dominus primatus cupere prohibet, sed ad contrarium auditorem inducit.
Unde subdit:
50 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,11 
Qui maior est vestrum, erit minister vester.
marg.| {CMT23d2.25} ORIGENES. 51* {tract.24} − Vel aliter . Et si ministrat quis verba divina, sciens quia Christus in eo fructificat, nequaquam se magistrum, sed ministrum profitetur. Unde sequitur: Qui maior est vestrum, erit minister vester quoniam et ipse Christus cum esset vere magister, ministrum se esse professus est, dicens ego sum in medio vestrum, quasi qui ministrat. Bene autem post omnia quibus vane glorie vetavit concupiscentiam, addidit dicens:
51 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,12 
Qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur.
marg.| {CMT23d2.26} REMIGIUS. − Quod sic intelligitur. Omnis qui se de suis meritis extollit, apud Deum humiliabitur; et qui se de beneficiis humiliat, apud Deum exaltabitur.
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT23d3.1} ORIGENES. 52* {tract.25} − Christus quasi vere filius Dei illius qui legem dedit, secundum similitudinem benedictionum que sunt in lege, dixit et ipse beatitudines eorum qui salvantur; secundum similitudinem autem maledictionum positarum in lege, ponit ve adversus peccatores, dicens:
52 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,13 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite.
marg.| Qui fatentur bonitatis esse adversus peccatores ista pronuntiare, intelligant quia simile est propositum Dei in maledictionibus legis; sive autem illa maledictio, sive istud ve , non ex pronuntiante contingit peccanti, sed ex peccatis quibus dignum se prebet ad susceptionem istorum, que Deus discipline causa pronuntiavit53* ut convertant54* homines ad bonum sicut pater, increpans filium, profert verba maledictionis nec tamen vult illum dignum fieri maledictionibus illis sed magis ab eis divertere. Huius autem   ve causa subditur55*:
53 pronuntiavit] prenuntiavit Ed1953
54 convertant] convertantur Ed1953
55 causa subditur] causam subdit Ed1953
Qui clauditis regnum celorum ante homines, vos autem non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
marg.| Hec duo peccata naturaliter56 inseparabilia sunt quoniam hoc ipsum sufficit ad expulsionem quod alios non permittit intrare.M v
v ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 13 (Mt. 23, 13), GCS 38, p. 24.28 -25.30-31: «Qui audent dicere deum non bonum propter maledictiones, quas adversus peccatores in lege sua posuit deus, audiant quomodo quasi vere filius dei illius qui legem dedit, secundum similitudinem quidem benedictionum quae positae sunt in lege, dicit et ipse beatitudines eorum qui salvantur, secundum similitudinem autem maledictionum positarum in lege ponit adversus peccatores vae, dicens: vae vobis et vobis. et haec audientes qui deum legis causantur, non intellegentes quia et illa a deo benigno sunt dicta. dicant quid debemus intellegere de lesu dicente: vae vobis, scribae et Pharisaei. qui fatentur bonitatis esse adversus peccatores ista pronuntiare, intellegant quia simile est propositum dei in maledictionibus legis proferendis in lege. sive autem illa maledictio sive istud [illud B] vae pronuntiatum— non ex pronuntiatione pronuntiantis unicuique contingit peccanti, sed ex peccatis ipsius peccantis, qui dignum se praebet ad susceptionem vel illarum maledictionum vel istorum vae, quae deus disciplinae causa pronuntiavit adversus illos, ut convertat eos ad bonum. nam et pater increpans filium profert frequenter ad emendationem eius quosdam sermones qui videntur esse maledictiones, et tamen non vult eum dignum fieri maledictionibus illis, sed avertere eum magis cupit ab eis. Haec diximus, ut demonstremus evangelia convenientia esse legi. similiter et nunc dicens vae vobis, scribae et Pharisaei, quia cluditis regnum caelorum, terruit scribas et Pharisaeos, ut ne cludant regnum caelorum ante homines. cludentes autem regnum caelorum scribae et Pharisaei duo ad semel delinquunt: unum quidem quod ipsi non ingrediuntur in regnum caelorum, secundum quod intrantes introire non sinunt.haec duo peccata naturaliter inseparabilia sunt ab invicem. qui enim alterum ex istis peccat, ab altero se non potest abstinere. item econtra, qui ab altero se abstinet, inpossibile est ut non etiam ab altero se abstineat, utputa non invenitur aliquis, ut ipse quidem ingrediens in regnum caelorum alios ingredi non per- mittat, quoniam qui alios vetat intrare in regnum, sufficit ei ad expulsionem, quominus intret in regnum caelorum, hoc ipsuni quod alios non permittit intrare ; quoniam qui «scandalizaverit de pusillis« ecclesiae, prohibens aliquem intrare in regnum caelorum, patietur quod scriptum est in evangelio   vae  ». [MM2021]
M ¶Codd. : As115 (125rb) Li446 (205rb) Mt366 (81vb) Ed1953 {MM2021}
56 peccata naturaliter Mt366 ] peccata naturalia Li446, precepta naturaliter Ed1953
marg.| {CMT23d3.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Regnum celorum dicuntur Scripture, quia in illis insitum est regnum celorum ianua est intellectus earum. vel regnum celorum est beatitudo celestis; ianua autem est Christus, per quem introitur in eam. Clavicularii autem sunt sacerdotes, quibus creditum est verbum docendi et interpretandi Scripturas; clavis autem est verbum scientie Scripturarum, per quam aperitur hominibus ianua veritatis. Apertio autem eius est interpretatio vera. vide autem, quia non dixit ve vobis qui aperitis, sed qui clauditis; ergo non sunt scripture clause, licet sint obscure.
marg.| { CMT23d3.3} ORIGENES. 57* {tract.25} − Pharisei ergo et scribe nec intrabant, nec eum volebant audire qui dixitwsi quis per me introierit, salvabitur; et nec intrantes, id est eos qui credere poterant propter ea que a lege et prophetis ante fuerant declarata de Christo, introire sinebant, cum omni terrore ianuam claudentes; adhuc derogabant doctrine eius, et subvertebant omnem propheticam Scripturam de eo, et blasphemabant omne opus ipsius quasi falsum et a diabolo factum. sed et omnes qui mala conversatione sua dant exemplum peccandi in populo; et qui faciunt iniuriam, scandalizantes pusillos, claudere videntur ante homines regnum celorum. Et hoc peccatum invenitur quidem in popularibus, maxime autem in doctoribus, qui docent quod decet secundum iustitiam evangelii homines, non autem faciunt quod docent. bene autem viventes et bene docentes aperiunt hominibus regnum celorum; et dum ipsi intrant, alios provocant introire. Sed et multi non permittunt intrare in regnum celorum intrare volentes, quando et sine ratione excommunicant quosdam propter aliquem zelum, qui meliores sunt quam ipsi; et ipsi quidem non permittunt eos introire. Illi autem qui sobrii sunt mente, patientia sua tyrannidem eorum vincentes, quamvis vetiti, tamen intrant et hereditant regnum. sed et qui cum multa temeritate seipsos dederunt ad professionem docendi priusquam discerent, et iudaicas fabulas imitantes, detrahunt eis qui ea que sursum sunt in scripturis requirunt, claudunt quantum ad se ante homines regnum celorum.
w Io. 10, 9.
57 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT23d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 58* {hom.74} − De reliquo Dominus de gula eos reprehendit et quod deterius est, quoniam non a divitibus, sed a viduis accipiebant unde ventrem implerent; et illorum inopiam conterebant quam relevare oportebat.N
Unde dicitur:
N ¶Codd. : Li446 (207vb) Ed1953 {MM2021}
58 homiliario] scrips., homeliario Li446, scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,14 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui comeditis domos viduarum.
marg.| {CMT23d4.2} GLOSSA. − Id est qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut predam de subiecta plebe faciatis.O
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT23d4.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sexus autem mulierum incautus est, quia non omnia que videt aut audit, cum ratione considerat; mollis etiam est, quia facile flectitur vel de malo ad bonum, vel de bono ad malum. virilis autem sexus et cautior et durior est. Propterea simulatores sanctitatis circa mulieres maxime negotiantur quia nec intelligere eorum simulationes possunt, et facile ad eorum dilectionem inclinantur religionis causa. Precipue tamen circa viduas negotiantur primo quidem quia mulier non facile decipitur habens consiliarium virum; deinde quia non facile de facultatibus suis aliquid dant, cum sint in potestate viri. Propterea ergo Dominus, dum iudaicos sacerdotes confundit, christianos monet ne viduis mulieribus amplius commorentur quam ceteris quia etsi voluntas mala non sit, tamen suspicio mala est.x
x ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 44 (Mt. 23, 12-14), PG 56, 880.48-74 ; St-Omer, BM, 10, f. 126va : «14. Vae vobis autem, scribae et Pharisaei hypocritae, qui devoratis domos viduarum [+ etc. PG] Sexus mulierum incautus et mollis est. Incautus quidem, quia non omnia, quae videt, aut audit, cum sapientia et ratione considerat: mollis autem, quia facile flectitur, vel de malo ad bonum, vel de bono ad malum. Virilis autem sexus cautior est et durior. Cautior quidem, quia omnia, quae videt, discutit ratione: durior autem, quia nec de malo facile inclinatur ad bonum, vel [nec PG] de bono facile revocatur ad malum: nam sequitur rationem. Ideo ergo [autem PG] durior, quia rationabilior. Haec autem presumimus [praemisimus PG], ut ostendamus mulieres incautas et faciles. Propterea impositore [ impostores PG] sanctitatis circa mulieres facile se constringunt, quia nec intelligere imposturas eorum facile possunt mulieres, cum sint incautae: et ad dilectionem eorum religionis gratia [+ facile PG] inclinantur, cum sint molles corde. Maxime tamen permanent [+ cum PG] viduis mulieribus, propter duas causas. Primum, quia virita mulier nec facile decipitur, habens consiliatorem virum: deinde nec facile de facultatibus suis aliquid erogat [eis dat PG], cum sit in potestate viri: viduae autem et [om. PG] facile decipiuntur, non habentes consiliatorem virum, et facile de rebus suis talibus praestant, cum sint nullius potestati subjectae. Propterea [+ ergo PG] dum Judaicos sacerdotes confundit, Christianos monet, ut non [+ cum PG] viduis mulieribus amplius permanerent [permaneant PG], quam [+ cum PG] ceteris: quia etsi voluntas permanendi mala non fuerit, tamen suspicio est mala. Ve vobis, qui devoratis domos viduarum, oratione [occasione pr. m. Som10] longa orantes». [MM2019]
marg.| {CMT23d4.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 59* {hom.74} − Deinde et huius rapine modus erat gravior additur enim orationes longas orantes. Quicumque enim malum facit, dignus est pena; sed qui a religione causam accipit nequitie, graviori est obnoxius pene.
Unde sequitur:
59 homiliario] scrips., homeliario Li446, scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Propter hoc amplius accipietis iudicium.
marg.| {CMT23d4.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Primum quidem pro eo quod estis iniqui, alterum pro eo quod figmentum accipitis sanctitatis. [a] Avaritiam enim vestram, religionis colore depingitis et quasi prestatis diabolo arma Dei, ut ametur iniquitas, dum pietas estimatur.P y
y ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 44 (Mt. 23, 12-14), PG 56, 881.2-8 ; St-Omer, BM, 10, f. 126vb : «[a] Qui avaritiam vestram religionis colore depingitis, et quasi diabolo Christi arma praestatis, ut ametur iniquitas, dum pietas aestimatur, qui longis orationibus quasi magnis retibus viduarum facultates piscatis. [+ Ob id dupliciter rei PG] [b] Primum quidem, pro eo, quod estis iniqui: alterum, pro eo, quod figmentum assumitis sanctitatis». [MM2019]
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT23d4.6} HILARIUS. 60* − Vel quia hinc procedebat 61* regni celestis obseratio62* ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio. Ideo accipient amplius iudicium quia et63* penam64 proprii peccati et reatum aliene ignorantie debebunt.Q z
z ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 24 § 4.2-10, SChr 258, p. 168: «Hinc illae sunt ueritatis inficiae, hinc adeundae ceteris salutis inhibitio et regni caelestis obseratio, ut in obeundis uiduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his caelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseueret. Et ideo accipient [α, accipiant β Bad.] amplius iudicium, quia et poenam proprii peccati et reatum alienae ignorantiae debebunt ». [MM2021]
60 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
61 procedebat] procedit Ed1953
62 obseratio] obsecratio Li446 * (pr. m. corr.)
63 et] om. Ed1953
64 penam] pena Li446
marg.| {CMT23d4.7} GLOSSA. {interl} − Vel quia servus sciens et non faciens, vapulabit multisaa.R
aa Lc. 12, 47.
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT23d5.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 65* {hom.74} − Post premissa, rursus eos Dominus aliter incusat et quia inefficaces sunt ad multorum salutem, cum multo labore indigeant ut ad salutem unum convertant; et quia non solum desides sunt circa eos quos convertunt, sed eorum etiam destructores, dum eos corrumpunt prave vite exemplis.
Unde dicitur:
65 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,15 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum.
marg.| {CMT23d5.2} HILARIUS. 66* {c.24} − Maris autem et terre peragratione significat in totius orbis finibus eos esse Christi evangelio obtrectaturos, et legis iugo contra iustificationem fidei aliquos subdituros. Proselyti enim sunt ex gentibus in synagogam recepti, quorum futurorum raritas in uno indicatur. Neque enim post Christi predicationem doctrine eorum fides relicta est; sed quisquis acquisitus fuerit ad fidem Iudeorum, filius fit gehenne.
66 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d5.3} ORIGENES. 67* {tract.25} − Quicumque enim post salvatorem iudaizant, docentur imitari affectum eorum qui dixerunt68* illo temporeabcrucifige, crucifige eum.S
Unde sequitur:
ab Io. 19, 6.
S ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
67 Origenes] + In Mattheum Ed1953
68 dixerunt] + in Ed1953
Et cum factus fuerit, facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
marg.| {CMT23d5.4} HILARIUS. 69* {c.24} − Ideo autem pene duplicate erit filius quia neque sit remissionem peccatorum gentilium consecutus et societatem eorum qui Christum persecuti sunt, sit secutus.T
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
69 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d5.5} HIERONYMUS. − Vel aliter . Scribe et Pharisei totum lustrantes orbem, id studii habebant, de gentibus facere proselytum; id est advenam incircumcisum miscere populo Dei.U ac
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 214.145-149: «Vae uobis scribae et Pharisaei hypochritae quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum et, cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam uos. non eo studio seruamus quaesita quo quaerimus. scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem propter negotiationes et diuersa lucra tam a discipulis captanda quam per imaginem sanctitatis studii habebant de gentibus facere proselytum, id est aduenam et incircumcisum miscere populo dei». [FG2013]*
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT23d5.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Non autem propter misericordiam, volentes eum salvare quem docebant; sed aut propter avaritiam, ut additis in synagogis Iudeis, sacrificiorum adderetur oblatio; aut propter vanam gloriam. Qui enim seipsum mergit in gurgite peccatorum, quomodo alterum a peccatis velit eripere numquid magis misericors potest alteri aliquis esse quam sibi ex ipsis ergo actibus ostenditur qui propter Deum aliquem vult convertere, aut propter vanitatem.
marg.| {CMT23d5.7} GREGORIUS. Vicesimo primo Moralium. 70* − [1] Quia vero hypocrite, quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt; bene loquendo quidem in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt. Quanto enim se libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos genuerant, agere terrena permittunt. [2] Et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt. ad
Unde et hic de 71* hypocritis dicitur:
ad ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 31, § 9, CCSL 143B, lin. 10 sqq.: «Quia uero hypocritae quamuis peruersa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt; bene loquendo autem in fide uel conuersatione filios pariunt, sed eos bene uiuendo nutrire non possunt, recte de hac struthione dicitur: quae derelinquit in terra oua sua. Curam namque filiorum hypocrita neglegit, quia ex amore intimo rebus se exterioribus subdit, in quibus quanto magis extollitur, tanto minus de prolis suae defectu cruciatur. Oua ergo in terra dereliquisse est natos per conuersionem filios nequaquam a terrenis actibus interposito exhortationis nido suspendere. Oua in terra dereliquisse est nullum caelestis uitae filiis exemplum praebere. Quia enim hypocritae per caritatis uiscera non calent, de torpore prolis editae, id est de ouorum suorum frigore nequaquam dolent; et quanto se libentius terrenis actibus inserunt, tanto neglegentius eos quos generant agere terrena permittunt. Sed quia derelictos hypocritarum filios superna cura non deserit, nonnullos namque etiam ex talibus intima electione praescitos, largitae gratiae respectu calefacit, recte subiungitur: tu forsitan in puluere calefacis ea?» [2]   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 31, § 11, CCSL 143B, lin. 38 sqq.: «Et quia obduratis cordibus uiuunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
70 .XXI.] om. Ed1953
71 de Li446 Mt366] om. Ed1953
Et cum fuerit factus, facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
marg.| {CMT23d5.8} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Hoc autem non quia circumcidebantur72 dixit; sed quod73 eorum mores imitatur74, a quibus imitandis suos cohibuerat75, dicens: « Super cathedram Moysi »aeetc. In quibus verbis utrumque debet adverti et quantus honor delatus sit doctrine Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et inde fieret proselytus filius gehenne, non quidem verba legis audiendo, sed eorum facta76 sectando. Propterea autem duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Iudeis natus, sed sponte Iudeus factus.V af
ae Mt. 23, 2.
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 29, CSEL 25, p. 476.20-477.7: «Quod autem dicit Dominus: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis, non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: in cathedra Moysi sedent scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. in quibus dominicis uerbis utrumque debetis aduertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis uerba legis audiendo, sed eorum facta sectando. hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias. quia uero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae; propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat inplere, quod propria uoluntate susceperat, non ex iudaeis natus, sed sponte iudaeus factus». [FG2013]
V ¶Codd. : Li446 (206va) Ed1953 {MM2015}
72 circumcidebantur Ed1953 ] circumcidebã Li446, circumdebatur Mt366
73 quod Li446 ] quia Ed1953
74 imitatur Li446 ] imitabantur Ed1953
75 cohibuerat Ed1953 ] cohibuerant Li446
76 facta] sectam Li446
marg.| {CMT23d5.9} HIERONYMUS. − Vel quia qui77* ante, dum esset gentilis, simpliciter78 errabat, et erat semel filius gehenne; videns autem79 magistrorum vitia et intelligens destruere eos opere quod verbo docebant, revertitur ad vomitum suum, et gentilis factus, quasi prevaricator maiori pena dignus erat.W ag
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 214.149-153: «Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem propter negotiationes et diuersa lucra tam a discipulis captanda quam per imaginem sanctitatis studii habebant de gentibus facere proselytum, id est aduenam et incircumcisum miscere populo dei. sed qui ante dum esset ethnicus simpliciter errabat et erat semel filius gehennae, uidens magistrorum uitia et intellegens destruere eos opere quod uerbis docebant, reuertitur ad uomitum suum et gentilis factus quasi praeuaricator maiore poena dignus erit. filius autem uocatur gehennae quomodo filius perditionis et filius huius saeculi. unusquisque enim cuius opera agit eius filius appellatur». [FG2013]
W ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015}
77qui] om. Ed1953
78 simpliciter Li446 ] simplicitate Ed1953
79 videns autem] vide Li446 * (al. m. corr. marg.)
marg.| {CMT23d5.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum 80 . {Opus imperfectum,hom.44} − Vel quia forte sub cultura idolorum constitutus, vel propter homines iustitiam servabat; factus autem Iudeus, malorum magistrorum provocatus exemplo, fiebat peior magistris.X
X ¶Codd. : Li446 (206va) Ed1953 {MM2015}
80 Super Mattheum] sec. m. rubr. marg. Li446
marg.| {CMT23d5.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 81* {hom.74} − Cum enim virtuosus fuerit magister, discipulus imitatur. Cum autem fuerit malus, superexcedit. Filius autem vocatur gehenne, quomodo filius perditionis, et filius huius seculi. Unusquisque enim cuius opera facit, huius82 filius appellatur.Y
Y ¶Codd. : Li446 (206va) Ed1953 {MM2015}
81 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
82 huius] eius Li446
marg.| {CMT23d5.12} ORIGENES. 83* {tract.25} − Ex hoc autem loco discimus quoniam et eorum qui in gehenna futuri sunt, erit differentia tormentorum; quando alter est simpliciter filius gehenne, alter vero dupliciter. Sed et hic videre oportet si generaliter est fieri aliquem filium gehenne, ut puta iuDeum aut gentilem, aut etiam specialiter, ut per singulas species peccatorum fiat quis filius gehenne ut iustus quidem secundum numerum iustitiarum suarum augeatur in gloria, peccator autem secundum numerum peccatorum suorum multiplicetur in gehenna.
83 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 6 
marg.| marg. | { CMT23d6.1} HIERONYMUS. − Sicut in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem glorie querebant lucra, sic alia traditionis fraude inventa, impietatis arguit transgressores. Si quis enim in contentione, seu in aliquo iurgio, vel in cause ambiguo, iurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis.
Et hoc est quod dicit:
Numérotation du verset Mt. 23,16 
Ve vobis, duces ceci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est.
marg.| Quasi dicat: nihil debet. Sin autem iurasset in auro et pecunia, que in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iurabat, cogebatur exsolvere.ah
Unde sequitur:
ah ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 215.172-180: Nunc duplex et ad unam auaritiae occasionem trahens Pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere et non pro timore dei. sicut enim in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam et per occasionem gloriae quaerebat lucra, sic alia traditionis inuenta stropha impietatis arguit praeceptores. si quis in contentione seu in aliquo iurgio uel in causae ambiguo iurasset in templo et postea conuictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus; sin autem iurasset in auro et pecunia quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iurauerat cogebatur exsoluere». [FG2013]
Qui autem iuraverit in auro templi, debet vel debitor est.
marg.| {CMT23d6.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Templum quidem ad gloriam Dei pertinet, et ad hominum spiritualem salutem; aurum autem templi, etsi ad gloriam Dei pertineat, tamen magis ad delectationem hominum et ad utilitatem sacerdotum offertur. Iudei ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona quibus pascebantur, sanctiora dicebant esse quam ipsum templum ut homines promptiores facerent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo. unde convenienter reprehendit Dominus, dicens:
Numérotation du verset Mt. 23,17 
Stulti et ceci ! Quid enim maius est aurum an templum, quod sanctificat aurum?
marg.| Multi autem nunc christiani sic insipienter intelligunt. Ecce enim si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum; qui autem iurat per evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus similiter dicendum est stulti et ceci nam scripture propter Deum scripte sunt, non Deus propter Scripturas. Maior ergo est Deus, qui sanctificat evangelium, quam evangelium quod sanctificatur ab eo.
marg.| {CMT23d6.3} HIERONYMUS. − [a] Rursus si quis iurasset in altari, periurii reum nemo retinebat; si autem iurasset in dono vel in oblationibus, hoc est in hostia, vel in victimis, in simila, et ceteris que offeruntur Deo super altare; hoc studiosissime repetebant. [c] Totum autem faciebant non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 23,18 
Et qui iuraverit in altari, nihil est; qui autem iuraverit in dono quod super illud est, debet.
marg.| [b] Arguit enim eos Dominus stultitie et fraudulentie quod multo maius sit altare quam hostie, que sanctificantur ab altari.ai
Unde sequitur:
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 215.180-188: «Si quis in contentione seu in aliquo iurgio uel in causae ambiguo iurasset in templo et postea conuictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus; sin autem iurasset in auro et pecunia quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iurauerat cogebatur exsoluere. [a] rursum si quis iurasset in altari, periurii reum nemo retinebat; sin autem periurasset in dono uel in oblationibus, hoc est in hostia uel in uictimis in simila et ceteris quae offeruntur Deo super altare, haec studiosissime repetebant. [b] arguit ergo eos dominus et stultitiae et fraudulentiae quod multo maius sit templum quam aurum quod sanctificatur a templo et altare quam hostiae quae sanctificantur ab altari. [c] totum autem faciebant non ob dei timorem sed ob diuitiarum cupidinem». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 23,19 
Ceci quid enim maius est donum, an altare, quod sanctificat donum?
marg.| {CMT23d6.4} GLOSSA. − Et ne forte in tantam insaniam prorumperent ut dicerent, aurum sanctius esse templo, et donum altari, eos alia ratione convincit quia videlicet in iuramento quod fit per templum et altare, continetur iuramentum quod fit per aurum vel per donum. Et hoc est quod subdit:
Numérotation du verset Mt. 23,20 
Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus que super illud sunt.
Numérotation du verset Mt. 23,21 
[...]
marg.| {CMT23d6.5} ORIGENES. 84* {tract.25} − Similiter quoniam Iudei consuetudinem habebant per celum iurare, ad reprehensionem eorum subdit:
84 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,22 
Qui iurat in celo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super ipsum.
marg.| Non ergo, sicut arbitrantur, evadunt periculum in eo quod non per Deum iurant, sed per thronum Dei, scilicet celum.
marg.| {CMT23d6.6} GLOSSA. {ordin.} − Qui enim85 per subiectam creaturam iurat, et per divinitatem presidentem creature iurat.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
85 enim] ei Li446
marg.| {CMT23d6.7} ORIGENES. 86* {tract.25} − Est autem iuramentum confirmatio verbi de quo iuratur. Iuramentum ergo intelligendum est testimonium Scripturarum, quod profertur ad confirmationem verbi quod loquimur ut sit quidem templum Dei Scriptura divina; aurum autem sensus positus in ea. sicut autem aurum quod fuerit extra templum, non est sanctificatum sic omnis sensus qui fuerit extra divinam Scripturam, quamvis admirabilis videatur, non est sanctus. Non ergo debemus ad confirmandam doctrinam nostros intellectus assumere, nisi ostenderimus eos esse sanctos, ex eo quod in scripturis continentur divinis. Altare autem est hominis cor, quod principale habetur in homine. vota autem, et dona que ponuntur super altare, est omne quod supponitur cordi, ut orare, psallere, eleemosynas facere et ieiunare. Sanctum ergo facit omne votum hominis cor eius, ex quo votum ei offertur. Ideo non potest honorabilius esse votum quam cor hominis, ex quo transmittitur votum. si ergo conscientia hominis non pungat, fiduciam habet ad Deum, non propter dona, sed quia, ut ita dicam, altare cordis sui bene construxit. Tertium est ut dicamus quod super templum, id est super omnem Scripturam, et super altare, id est super omne cor, est intellectus quidam qui dicitur celum, et thronus ipsius dicitur Dei, in quo est videre facie revelata, cum venerit quod perfectum est, faciem veritatis.
86 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d6.8} HILARIUS. 87* {c.24} − Adveniente etiam Christo, inutilem docet esse fiduciam legis quia non in lege Christus, sed lex sanctificatur in Christo; in quo veluti sedes thronusque88 sit positus; atque ita stulti cecique sunt, qui, sanctificante pretermisso, sanctificata venerantur.
87 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
88 thronusque] thronus quod Li446 * (al. m. corr. marg.)
marg.| {CMT23d6.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Templum etiam et altare, ipsum Christum intelligimus; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, que in eo et per eum offerimus. Non enim ille per hec, sed ista per illum sanctificantur.aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 34, CCSL 44B, p. 26.5-27.7: «Quod dominus dixit: quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum?, et item dixit: quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum?, intellegendum templum et altare ipsum christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 7 
marg.| {CMT23d7.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 89* {hom.74} − Supra Dominus dixerat quod ligabant graviora onera et aliis imponebant que ipsi nec tangere volebant; hic autem rursus ostendit, quod in parvis querentes diligentiam, magna contemnebant
Unde dicitur:
89 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,23 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui decimatis mentam et anethum et cyminum.
marg.| {CMT23d7.2} HIERONYMUS. − Pharisei enim, quia preceperat Dominus propter alimoniam sacerdotum et levitarum, quorum pars erat Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas, ut intellectus mysticos dimittamus, hoc unum habebant studii, ut que vilia fuerant comportarentur; cetera que erant maiora, parvipendebant.
Unde sequitur:
Et reliquistis que graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem.
marg.| Ex hoc capitulo arguit eos avaritie, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes, et fidem in Deum, que magna sunt, pretermittant.ak
ak ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 216.198-207: «Vae uobis, scribae et Pharisaei hypochritae, quia decimatis mentam et anetum et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem; haec oportuit facere et illa non omittere. multa in lege praecepta sunt quae typos praeferant futurorum alia uero quae aperta sunt iuxta psalmistam dicentem: mandatum domini lucidum inluminans oculos, quae statim opera desiderent, uerbi gratia: non adulterabis, non furtum facies, non testimonium falsum dices, et cetera. Pharisaei autem, quia praeceperat dominus interim (ut intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et leuitarum quorum pars erat dominus omnium rerum offerri in templo decimas, hoc unum habebant studii ut quae iussa fuerant comportarentur; cetera quae erant maiora utrum quis faceret annon, parui pendebant. et ex hoc itaque capitulo arguit eos auaritiae quod studiose etiam uilium holerum decimas exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum misericordiam que in pauperes pupillos et uiduas et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant». [FG2013]
marg.| {CMT23d7.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Vel quia sacerdotes avaritia pleni, si quis decimas alicuius rei minime non obtulisset, corripiebant eum quasi magnum crimen fecisset si quis autem alterum ledebat, aut in Deum peccabat, non curabant eum corripere; de lucro quidem suo solliciti, et de gloria Dei ac salute hominum negligentes. Servare enim iustitiam, et facere misericordiam, et habere fidem propter suam gloriam Deus mandavit; decimas autem offerre propter utilitatem sacerdotum, ut sacerdotes quidem populo in spiritualibus obsequantur, populi autem in carnalibus sacerdotibus subministrent. sic et modo fit, quia omnes de honore suo sunt solliciti, de honore autem Dei nulli; portiones etiam suas vigilanter defendunt, sed circa obsequium Ecclesie curam impendere non attendunt. Si populus recte decimas non obtulerit, murmurant omnes; si peccantem populum viderint, nemo murmurat contra eos. sed quia scribarum et Phariseorum, ad quos loquebatur, quidam populares erant, non est incongruum ut aliam expositionem faciamus, propter eos qui decimas dabant nam et qui accipit decimas, recte decimare dicitur, et qui dat. Scribe ergo et Pharisei minimarum quidem rerum decimas offerebant, ostendende religionis gratia; in iudiciis autem erant iniusti, in fratres sine misericordia, in veritatem increduli.
marg.| {CMT23d7.4} ORIGENES. 90* {tract.25} − Sed quoniam contingens erat ut audientes quidam Dominum ista loquentem, contemnerent minimarum rerum decimationem, sapienter addidit et hec oportuit facere, hoc est iudicium, misericordiam et fidem, et illa non omittere, id est decimationem mente, anethi et cymini.
90 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d7.5} REMIGIUS. − Ostendit quippe Dominus his verbis quoniam omnia precepta legis tam maxima quam minima, sunt implenda. Redarguuntur autem qui eleemosynas de fructibus terre faciunt, putantes se minime posse peccare; quibus nihil prosunt eleemosyne, nisi a peccatis studeant cessare.
marg.| {CMT23d7.6} HILARIUS. 91* {c.24} − Et quia minoris periculi esset decimationem oleris, quam benevolentie officium preterire, irridet eos consequenter Dominus, dicens:
91 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,24 
Duces ceci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
marg.| {CMT23d7.7} HIERONYMUS. − Camelum puto esse magnitudinem preceptorum iudicium, misericordiam et fidem; culicem decimationem mente, anethi, et cymini et reliquorum olerum vilium. Hec autem precepta Dei, que magna sunt, devoramus atque negligimus; et operationem religionis in parvis, que lucrum habent, cum diligentia demonstramus. al
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 216.209-215: «Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. camelum puto esse iuxta sensum praesentis loci et magnitudinem praeceptorum, iudicium et misericordiam et fidem; culicem autem decimas mentae et aneti et cymini et reliquorum uilium holerum. haec contra praeceptum dei quae magna sunt deuoramus atque neglegimus, et opinionem religionis in paruis quae lucrum habent diligentiam demonstramus». [FG2013]
marg.| {CMT23d7.8} ORIGENES. 92* {tract.25} − Vel excolantes culicem, id est expellentes a se minima delicta, que culices nominavit; camelum autem glutientes, id est committentes maxima delicta, que nominat camelos, animalia videlicet tortuosa et grandia. Scribe autem moraliter sunt qui amplius nihil estimant positum in scripturis quam simplex sermo demonstrat; Pharisei autem sunt omnes qui iustificant seipsos, et dividunt se a ceteris, dicentes noli mihi appropinquare, quoniam mundus sum. menta autem et anethum et cyminum, ciborum conditure sunt, non principales cibi. Sic in conversatione nostra, quedam sunt necessaria ad iustificationem, ut iudicium, misericordia et fides; alia sunt quasi condientia actus nostros, et suaviores eos facientia ut abstinentia risus, ieiunium, flexio genuum et huiusmodi. quomodo autem non estimantur ceci qui non vident quoniam nihil prodest cautum esse dispensatorem in rebus minimis, cum principalia negliguntur. Hos ergo sermo presens confundit, non quidem levia prohibens observare, sed principalia precipiens cautius custodire.
92 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d7.9} GREGORIUS. Primo Moralium. 93* − Vel aliter . Culex susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo culicem Iudei, qui seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum vero glutierunt quia eum qui ad suscipienda nostre mortalitatis onera sponte descenderat, extinguere clamando conati sunt. am
am ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 1, § 15, CCSL 143, lin. 14 sqq.: «Culex enim susurrando uulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquauerunt ergo iudaei culicem quia seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum uero glutierunt quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt.), c. 79, PL 73, 1166.36.
93 Gregorius primo moralium] Origenes Li446 * (al. m. post. corr. rubr. marg.)
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 8 
marg.| marg. | {CMT23d8.1} HIERONYMUS. − Diversis verbis, eodem sensu quo supra, arguit Phariseos simulationis et mendacii; quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 23,25 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis.
marg.| Non hoc dicit quod in calice et paropside eorum superstitio moraretur, sed quod foris hominibus ostenderent sanctitatem.an
Quod manifestum est ex eo quod addidit dicens:
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 216.220-217.224: «Vae uobis, scribae et Pharisaei hypochritae, quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis, intus autem pleni estis rapina et inmunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat id quod foris est mundum. diuersis uerbis eodem quo supra sensu arguit Pharisaeos simulationis atque mendacii quod aliud ostendant hominibus foris aliud domi agant, non quo in calice et parapside eorum superstitio moraretur sed quo foris hominibus ostenderent sanctitatem in habitu, in sermone, in phylacteriis, in fimbriis, in orationum longitudine et in ceteris istiusmodi, intrinsecus autem essent uitiorum sordibus pleni». [FG2013]
Intus autem pleni estis rapina et immunditia.
marg.| {CMT23d8.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Vel hoc dicit, quia Iudei quoties ingressuri erant in templum, aut sacrificia oblaturi, aut per dies festos, seipsos et vestimenta sua et utensilia lavabant; et a peccatis nemo seipsum purgabat; cum Deus neque corporis munditiam laudet, neque sordes condemnet. Pone tamen quod Deus odit sordes corporum et vasorum, que necesse est ut ipso usu sordidentur; quanto magis sordes conscientie horret, quam si volumus, semper mundam servamus.
marg.| {CMT23d8.3} HILARIUS. 94* {c.24} − Arguit ergo eos qui iactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfecte ministerium derelinquunt. Calicis namque usus interior est; qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterior atque ideo interioris conscientie nitor est obtinendus, ut ea que corporis sunt, forinsecus abluantur.
Et ideo subdit:
94 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,26 
Pharisee cece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum.
marg.| {CMT23d8.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.44} − Non autem hoc dicit de sensibili calice aut paropside, sed de intelligibili qui si numquam tetigerit aquam, mundus potest esse apud Deum; si autem peccaverit, et tota aqua pelagi et fluminum se laverit, sordidus est, et miser ante Deum.
marg.| {CMT23d8.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 95* {hom.74} − Attende autem, quod ubi de decimis loquebatur, convenienter dixitaohec oportuit facere, et illa non omittere. Decima enim eleemosyna quedam est. Quid autem nocet eleemosynam dare non tamen hoc dixit sicut legalem observationem inducens. Hic autem, ubi de purgationibus et immunditiis disputat, non hoc addit sed ostendit quod de necessitate ad interiorem munditiam exterior.
Sequitur:
ao Mt. 23, 23.
95 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Quod quidem extra est calicis et paropsidis, corpus vocans. Quod autem intus est, animam.
marg.| {CMT23d8.6} ORIGENES. 96* {tract.25} − Hic sermo nos instruit, ut festinemus esse iusti, non apparere. Qui enim studet ut appareat iustus, que a foris sunt, mundat, et que videntur curat; cor autem et conscientiam negligit. Qui autem studet ea que intus sunt, id est cogitationes, mundare, consequens est ut etiam ea que a foris sunt, faciat munda. sed omnes falsi dogmatis professores, calices sunt a foris quasi mundati, propter speciem religionis quam simulant; ab intus autem pleni rapina et simulatione, dum rapiunt homines ad errorem. Calix etiam est vas ad potum, paropsis ad cibum. Omnis ergo sermo per quem potamur spiritualiter, vel omnis narratio per quam nutrimur, vasa sunt potus et cibi. Qui ergo student compositum proferre sermonem magis quam salutari sensu repletum, calix eius a foris mundatus est, ab intus autem sordibus vanitatis impletus. sed et littere legis et prophetarum calices spiritualis potus et paropsides necessariarum escarum sunt. Scribe quidem et Pharisei student sensum exteriorem mundum demonstrare; discipuli autem Christi sensum spiritualem mundare festinant.
96 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 9 
marg.| marg. | {CMT23d9.1} ORIGENES. 97* {tract.25} − Sicut98* superius, intus pleni sunt99* rapina et intemperantia, similiter hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate que100* comparantur ossibus mortuorum et immunditie universe. ap AA
ap ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 24 (Mt. 23, 27-28) (consensus versionum latinarum), GCS 38, p. 39.16-18 : «Sicut enim superius ab intus pleni sunt rapina et intemperantia, similiter hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate quae comparantur ossibus mortuorum et immunditiae universae». [MM2021]
AA ¶Codd. : Li446 (280vb) Mt366 (83rb) Ed1470 Ed1953 {MM2021}
97 Origenes] + In Mattheum Ed1953
98 Sicut] + habetur Ed1470 Ed1953
99 sunt] om. Ed1953
100 que] qui Ed1953
prol.| Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 23,27 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulcris dealbatis.
marg.| {CMT23d9.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} − Merito quidem iustorum corpora templa dicuntur, quia anima in corpore iusti dominatur, sicut Deus in templo; vel quia ipse Deus in corporibus habitat iustis. Corpora autem peccatorum sepulcra dicuntur mortuorum, quia anima mortua est in corpore peccatoris nec enim vivens putanda est que nihil vivum aut spirituale agit in corpore.
marg.| {CMT23d9.3} HIERONYMUS. − Sepulcra autem forinsecus levigata sunt calce, et ornata marmoribus in auro, coloribusque distinctis; intus autem plena sunt ossibus mortuorum.
Unde dicitur:
Que apparent hominibus speciosa intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
marg.| Sic autem et perversi magistri, qui alia docent et alia faciunt, munditiam habitu vestis et verborum humilitate demonstrant; intus autem pleni sunt omni spurcitia et avaritia et libidine.aq
Et hoc manifeste exprimit inferens:
aq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 217.234-239: «Vae uobis, scribae et Pharisaei hypochritae, quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. quod in calice et parapside demonstrarat, eo quod foris loti essent et intrinsecus sordidi, hoc nunc per exemplum sepulchrorum replicat quod quomodo sepulchra forinsecus lota sunt calce et ornata marmoribus et auro coloribus que distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, sic et peruersi magistri, qui alia docent et alia faciunt, munditiam habitu uestis et uerborum humilitate demonstrent, intus autem pleni sunt omni spurcitia et auaritia et libidine». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 23,28 
Sic et vos a foris quidem apparetis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
marg.| {CMT23d9.4} ORIGENES. 101* {tract.25} − Omnis enim iustitia simulata mortua est, que propter Deum non fit; magis autem nequam iustitia est; sicut mortuus homo, non est homo; et sicut mimi, qui personas suscipiunt aliorum, et non sunt ipsi quos simulant. Tanta ergo sunt ossa in eis et immunditie, quanta bona simulant ex malo affectu. videntur autem a foris iusti coram hominibus; non eis quos Scriptura appellat Deos, sed coram eis qui sicut homines moriuntur.
101 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d9.5} GREGORIUS. Vicesimo sexto Moralium. 102* − Ante districtum vero iudicem excusationem ideo de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostendunt, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non ignorant. ar
ar ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 26, § 32, CCSL 143B, lin. 30 sqq.: «Ante districtum itaque iudicem excusationem iam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio quia bene uiuere non ignorant».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
102 .XXVI.] om. Ed1953
marg.| {CMT23d9.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Dic autem, hypocrita, si bonum est esse malum, ut quid non vis apparere quod vis esse? Nam quod turpe est apparere, turpius est esse. Quod autem formosum est apparere, formosius est esse. Ergo aut esto quod appares aut appare quod es. AB as
as ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 45 (Mt. 23, 28), PG 56, 885.43-49 : «Dicito mihi, o hypocrita, si bonum est, esse bonum, ut quid non vis esse, quod vis apparere? Si vero malum est, esse malum, ut quid vis esse, quod non vis apparere? Nam quod turpe est apparere, turpius est esse: quod autem formosum est apparere, formosius est esse. Ergo aut esto quod appares, aut appare quod es quia manifestum malum a sapientibus non facile reprehenditur, dum insania estimatur ». [MM2021]
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 10 
marg.| marg. | {CMT23d10.1} HIERONYMUS. − Prudentissimo syllogismo arguit eos esse filios homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et glorie in populo, edificant sepulcra prophetarum, quos maiores eorum interfecerunt.at
Et hoc est quod dicit:
at ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 217.248-251: «Itaque testimonio estis uobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. prudentissimo syllogismo arguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populos sepulchra aedificant prophetarum quos maiores eorum interfecerunt, et dicunt: si fuissemus illo tempore non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. hoc autem etiam si sermone non dicant opere loquuntur ex eo quod ambitiose et magnifice aedificant memorias occisorum quos a patribus suis esse iugulatos non negant». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 23,29 
Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite, qui edificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum.
marg.| {CMT23d10.2} ORIGENES. 103* {tract.26} − Non satis rationabiliter comminari videtur adversus eos qui edificant sepulcra prophetarum quantum enim ad hoc laudabile aliquid faciebant. Quomodo ergo erant digni suscipere ve ?
103 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d10.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 104* {hom.75} − Non ergo eos incusat quoniam sepulcra edificant, sed intentioni eorum detrahit, cum qua edificant quoniam non propter honorem eorum qui occisi fuerant, sed sicut pompam sibi statuentes in occisionibus illorum, et formidantes ne forte tempore procedente, sepulcris destructis, tabescat tante audacie memoria.
104 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d10.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} − Vel quia dicebant apud se si bene fecerimus pauperibus, non multi vident, et pro tempore vident nonne ergo melius edificia facimus, que omnes aspiciunt, non solum in hoc tempore, sed etiam in posterum o insipiens homo quid tibi prodest post mortem ista memoria, si ubi es torqueris, et ubi non es laudaris dum autem Iudeos castigat Dominus, christianos docet; nam si ad illos solos dixisset hec, dicta fuissent tantum, non etiam scripta; nunc autem et dicta sunt propter illos, et scripta propter istos. si ergo iuxta alia bona fecerit homo edificia sancta, additamentum est bonis operibus; si autem sine aliis bonis operibus, passio est glorie secularis. non enim gaudent martyres quando ex illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant. semper etiam Iudei preteritorum sanctorum cultores fuerunt, et presentium contemptores, magis autem et persecutores. Non enim sustinentes increpationes prophetarum suorum, persequebantur eos et occidebant; postea vero nascentes filii intelligebant culpas patrum suorum, et ideo quasi de morte innocentium prophetarum dolentes edificabant memorias eorum; et ipsi tamen similiter persequebantur et interficiebant suos prophetas, increpantes eos propter peccata sua.
Et ideo subditur:
Numérotation du verset Mt. 23,30 
Et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
marg.| {CMT23d10.5} HIERONYMUS. − Hoc autem etsi sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose, et magnifice edificant memorias occisorum.au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 218.252-255: «Prudentissimo syllogismo arguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populos sepulchra aedificant prophetarum quos maiores eorum interfecerunt, et dicunt: si fuissemus illo tempore non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. hoc autem etiam si sermone non dicant opere loquuntur ex eo quod ambitiose et magnifice aedificant memorias occisorum quos a patribus suis esse iugulatos non negant». [FG2013]
marg.| {CMT23d10.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} − Qualia ergo cogitabant in corde, talia loquebantur et factis. Naturalem autem consuetudinem omnium malorum hominum hic Christus exponit quia alter alterius culpam cito intelligit, suam autem difficile homo enim in causa alterius tranquillum habet cor, in sua vero turbatum. In causa ergo alterius de facili possumus omnes iusti iudices esse. Ille autem vere iustus et sapiens est qui sibi ipsi Iudex fieri potest.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 23,31 
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
marg.| {CMT23d10.7} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 105* {hom.75} − Qualis autem est incusatio, filium esse homicide eum qui non communicat menti patris patet quod nulla unde manifestum est quod propterea hoc dicit, quia occulte insinuat malitie similitudinem.
105 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d10.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} − Testimonia enim sunt de filiis mores parentum si enim pater fuerit bonus et mater mala, aut e converso, filii interdum patrem sequuntur, interdum matrem. Si autem ambo fuerint equales, fit quidem aliquando ut de bonis parentibus mali exeant filii, aut e converso, sed raro. Sic enim hoc est sicut cum extra regulam nature nascitur homo aut sex digitos habens, aut oculos non habens.
marg.| {CMT23d10.9} ORIGENES. 106* {tract.26} − Sed et in propheticis dictis narratio secundum historiam est corpus, spiritualis autem sensus est anima; sepulcra ipse littere Scripturarum et libri. Qui ergo solam historiam attendunt, corpora prophetarum colunt in litteris posita, quasi in quibusdam sepulcris; et dicuntur Pharisei, id est precisi, quasi animam prophetarum precidentes a corpore.
106 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 11 
prol.| [Mt. 23, 34 legitur in festo Stephani iuxta LHR 6.7a]
marg.| {CMT23d11.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 107* − Quia dixerat contra Phariseos et scribas, quod filii essent eorum qui occiderunt prophetas, nunc manifestat quod in malitia eis similes erant, et quod fictio erat hoc quod dicebant quod non communicassent operibus eorum, si fuissent in tempore illo.
Et ideo dicit:
107 homiliario] scrips., omel’ Li446, homelia. Ed1470 Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,32 
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
marg.| Non quidem hoc dicit quasi iniungens, sed quasi predicens quod futurum erat.AC
AC ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CMT23d11.2} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} − Prophetizat108 enim illis futurum esse ut sicut patres eorum interfecerunt prophetas, sic et ipsi interficerent Christum, et apostolos et ceteros sanctos ut puta si contra aliquem litiges adversarium, dicis illi fac mihi quod es facturus; non iubes ut faciat, sed ostendis te intelligere quod cogitat facere. Et quidem quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patrum suorum illi enim homines occiderunt, isti Deum crucifixerunt. Sed quia voluntate sua descendit in mortem, non imputat illis sue mortis peccatum imputat autem illis mortem apostolorum ceterorumque sanctorum. Et ideo dicit: Implete . Et non superimplete; nam benigni et iusti iudicis est suas iniurias contemnere, et aliorum iniurias vindicare.
108 Prophetizat] Prophetat Li446
marg.| {CMT23d11.3} ORIGENES. 109* {tract.26} − Implent etiam mensuram paterne iniquitatis per hoc ipsum quod non credunt in Christum. Causa autem incredulitatis fuit quoniam animum suum dederunt circa historias corporales, nihil spirituale in eis volentes intelligere.
109 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d11.4} HILARIUS. 110* {c.24} − Quia ergo mensuram paterne voluntatis implebunt, ideo et serpentes et viperina generatio sunt.
Unde sequitur:
110 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,33 
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehenne?
marg.| {CMT23d11.5} HIERONYMUS. − Hoc ipsum et Ioannes Baptista dixerat. Sicut ergo de viperis, inquit, nascuntur vipere, sic de homicidis patribus vos nati estis homicide.av
av ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 218.264-266: «Serpentes genimina uiperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae? hoc ipsum et iohannes baptista dixerat. sicut ergo de uiperis nascuntur uiperae, sic de homicidis patribus uos, inquit, nati estis homicidae». [FG2013]
marg.| {CMT23d11.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.45} −  Genimina autem   viperarum dicuntur, quoniam talis est viperarum natura ut filii rumpant uterum matris, et sic procedant; et sic Iudei semper parentes condemnant, reprehendentes eorum facta. Dicit autem quomodo fugietis a iudicio gehenne numquid sepulcra sanctorum edificantes? sed primus gradus pietatis est sanctitatem diligere, deinde sanctos sine causa enim iustos honorat qui iustitiam spernit. Non possunt sancti amici esse illorum quibus Deus est inimicus. An forsitan nomen vacuum vos liberabit, quia videmini esse in populo Dei? puto autem quod melior est inimicus apertus, quam amicus falsus; sic et apud Deum odibilior est qui servum Dei se dicit, et mandata diaboli facit. apud Deum quidem qui hominem occidere disponit, antequam occidat, homicida habetur: voluntas enim est que aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera autem testimonia sunt voluntatis.non ergo querit Deus opera propter se ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est Deus.providet autem Deus occasioni peccandi malis, non ut peccare faciat, sed ut peccatorem ostendat, et bonis prebeat occasionem, per quam ostendat propositum voluntatis sue. Sic ergo scribis et Phariseis dedit occasionem ostendendi voluntatem suam.
Unde concludit:
Numérotation du verset Mt. 23,34 
Ideo ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas.
marg.| {CMT23d11.7} HILARIUS. 111* {c.24} − Id est apostolos, qui de futurorum revelatione prophete sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribe.
111 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d11.8} HIERONYMUS. − Vel observa iuxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia dona esse discipulorum Christi : alios prophetas qui ventura predicant, alios sapientes qui noverunt quando debent proferre sermonem, alios scribas in lege doctissimos ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, Petrus crucifixus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli et persecuti sunt eos de civitate in civitatem, expellentes de Iudea ut ad gentium populos transmigrarent.aw
aw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 218.277-219.285: «Simul que obserua iuxta apostolum scribentem ad corinthios uaria esse dona discipulorum christi, alios prophetas qui uentura praedicant, alios sapientes qui nouerint quando debeant proferre sermonem, alios scribas in lege doctissimos ex quibus lapidatus est stephanus, paulus occisus, crucifixus petrus, flagellati in actibus apostolorum discipuli, et persecuti eos sunt de ciuitate in ciuitatem, expellentes de iudaea ut ad gentium populum transmigrarent». [FG2013]
marg.| {CMT23d11.9} ORIGENES. 112* − Vel scribe, qui mittuntur a Christo, sunt secundum evangelium quos et Spiritus vivificat et littera non occidit, sicut littera Legis quam sequentes in vanas superstitiones incurrunt. Simplex autem evangelii narratio sufficit ad salutem. Scribe autem Legis, scribas Novi Testamenti adhuc per detractionem113 “flagellant in synagogis suis"ax sed et heretici, qui sunt spirituales Pharisei, linguis suis Christianos flagellant et persequuntur"de civitate in civitatem" interdum corporaliter, aliquando autem spiritualiter, volentes eos expellere quasi de propria civitate Legis et prophetarum et evangelii in aliud evangelium.AD ay
ax Mt. 10, 17.
ay ¶Fons : Origenes , Commentariorum series, 27 (Mt. 23, 29-36), GCS 38, p. 47.29-48 .18  : «Alii enim sunt scribae infelices legis, alii autem sunt scribae qui mittuntur a Christo secundum evangelium, cuius et spiritus vivificat et littera non occidit, sicut littera legis; quoniam litteram legis sequentes in infidelitatem et in vanas superstitiones incurrunt, litteram autem evangelii qui sequuntur (id est simplicem narrationem ipsius) salvantur, quoniam et ipsa sola evangelii narratio simplex sufficit simplicioribus ad salutem. et si videris scribas legis et Pharisaeos agentes non solum adversus sapientes evangelii et quae Christi sunt prophetantes, sed etiam adversus scribas novi testamenti. videbis quomodo (quantum ad se) occidunt Christi prophetas et scribas crucifigunt per detractionem verborum suorum et flagellant in synagogis suis. frequenter ergo audire est apud haereses, qui sunt spiritales Pharisaei, quomodo linguis suis quasi quibusdam verberibus maleloquii sui Christianos flagellant et persequuntur de civitate in civitatem, interdum quidem et corporaliter, aliquando autem spiritaliter, volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et evangelii et apostolorum et in aliam et extraneam quandam civitatem evangelii alicuius alterius mendacibus persuasionibus suis quasi persecutionibus pellunt. secundum quod et apostolus dicebat propter falsos apostolos: miror quod sic cito transferimini a gratia dei, qui vos vocavit, ad aliud evangelium, quod non est aliud; nisi sunt quidam, qui conturbant vos». [MM2022]
AD ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2022}
112 Origenes] + In Mattheum Ed1953
113 detractionem] detraditionem Li446*
marg.| {CMT23d11.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 114* − Deinde ut ostendat quoniam non impune hoc faciunt, ineffabilem eis ex his timorem incutit 115.AE az
Unde subditur:
az ¶Fons : Cf. Chrysostomus, In Mt., hom. 78 (Mt. 25, 13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 234ra : «Dixit quoniam reprehendentes deteriora agitis et vos. Hoc autem sufficiens erat eos confundere. Dixit quoniam non impune hec erunt et timorem eis hunc imponens ineffabilem recordatus est insuper eis gehennam».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 74 (75) § 2, PG 58, 681 : « βʹ. Ὅρα ἐκ πόσων αὐτοὺς ἠσφαλίσατο; Εἶπεν, ὅτι Καταγινώσκετε τῶν πατέρων ὑμῶν, δι’ ὧν λέγετε, ὅτι Οὐκ ἂν ἐκοινωνήσαμεν αὐτοῖς· οὐ μικρὸν δὲ τοῦτο εἰς τὸ ἐντρέψαι. Εἶπεν, ὅτι Καταγινώσκοντες χείρονα πράττετε καὶ ὑμεῖς· καὶ τοῦτο δὲ ἱκανὸν αὐτοὺς καταισχῦναι. Εἶπεν, ὅτι Οὐκ ἀτιμωρητὶ ταῦτα ἔσται, καὶ φόβον ἐντεῦθεν αὐτοῖς ἐντίθησιν ἄφατον· ἀνέμνησε γοῦν αὐτοὺς τῆς γεέννης». [MM2021]
114 In homiliario Md214 (in omel’)] scrips., Super Mattheum Dur111 Li446 Mt366 Ed1470, In Matthaeum Ed1953
115 incutit] excutit Md214
Numérotation du verset Mt. 23,35 
Ut veniat super vos omnis sanguis etc.116*
116 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT23d11.11} RABANUS. − Id est omnis debita ultio pro effuso sanguine iustorum.AF ba
ba ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 23, 35) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 72b Cas574 interl.], ed. Gloss-e : « omnis sanguis iustus qui effusus est super terram debita  : debita [om. Rusch] ultio pro effusione sanguinis iusti». [MM2022]
marg.| {CMT23d11.12} HIERONYMUS. − De Abel quidem nulla est117 ambiguitas quin is118 sit quem Cain fratrem119* occiderit. Iustus autem non solum ex Domini nunc sententia sed ex Genesis testimonio comprobatur ubi accepta eius a Deo narrantur munera. Querimus autem quis sit120* iste Zacharias 121 filius   Barachie quia multos legimus ‘Zacharias’. Et, ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est:
117 est] om. Li446
118 is] om. Li446
119 fratrem ] frater Ed1953
120 qui sit] quis fuerit Ed1470 Ed1953
121 Zacharias] + et ne libera nobis Li446* (va-cat)
Quem occidistis inter templum et altare.
marg.| Alii Zachariam filium Barachie dicunt qui122 in duodecim prophetis undecimus est, patrisque123 in eo nomen consentit. Sed ubi occisus sit, inter templum et altare , Scriptura non loquitur,124 maxime cum temporibus eius vix ruine125 templi fuerint. Alii Zachariam patrem Ioannis126 intelligi volunt.AG bb
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 219.290-302: «Ut ueniat super uos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine abel iusti usque ad sanguinem zachariae filii barachiae qui occisus est inter templum et altare. amen dico uobis, uenient haec omnia super generationem istam. de abel nulla est ambiguitas quin is sit quem cain frater occiderit. iustus autem non solum ex domini nunc sententia sed ex genesis testimonio comprobatur ubi accepta eius a Deo narrantur munera. quaerimus quis sit iste zacharias filius barachiae quia multos legimus zacharias. et ne libera nobis tribuatur erroris facultas additum est: quem occidistis inter templum et altare. in diuersis diuersa legi et debeo singulorum opiniones ponere. alii zachariam filium barachiae dicunt qui in duodecim prophetis undecimus est patris que in eo nomen consentiat, sed ubi occisus sit inter templum et altare scriptura non loquitur, maxime cum temporibus eius uix ruinae templi fuerint. alii zachariam patrem iohannis intellegi uolunt ex quibusdam apocryphorum somniis adprobantes quod propterea occisus sit quia saluatoris praedicarit aduentum». [FG2013]*
122 qui] quod Dur111
123 patrisque] patris Dur111
124 maxime] + et Dur111
125 ruine] ruinam Dur111
126 Ioannis] Ioannem Li446
marg.| {CMT23d11.13} ORIGENES. 127* − Venit enim ad nos quedam traditio talis quasi sit aliquis locus in templo ubi virginibus quidem licet adorare Deum. Experte autem thorum virilem, non permittebantur in eo consistere. Maria autem, postquam genuit salvatorem, ingrediens ad orandum, stetit in illo virginum loco. Prohibentibus autem eis qui noverant eam iam filium genuisse, Zacharias dixit quoniam digna est virginum loco, cum adhuc sit virgo. Ergo, quasi manifestissime adversus legem agentem, occiderunt eum inter templum et altare viri generationis illius et sic verum est verbum Christi quod dixit ad presentes :   Quem occidistis. AH bc
bc ¶Fons : Origenes , Commentariorum series, 25 (Mt. 23, 29-36), GCS 38, p. 42.25-43.28   : «Non autem possunt qui exprobrantur a Christo [dicere] Zachariam filium Barachiae interfecisse ex prophetis duodecim, quorum scripta habemus in manibus: sed Zachariam dicit patrem lohannis, de quo per scripturas quidem canonicas ostendere non possumus, nec quoniam filius fuit Barachiae nec quia scribae et Pharisaei interfecerunt eum inter templum et altare. sed venit ad nos quaedam traditio talis, quasi sit aliquis locus in templo, ubi virginibus quidem consistere licet et orare deum, expertae autem torum virilem non permit- tebantur in eo consistere. Maria autem, postquam genuit salvatorem, ingrediens adorare stetit in illo virginum loco ; prohibentibus autem eis qui noverant eam iam filium genuisse, Zacharias stetit atque dixit prohibentibus eam, quoniam digna est virginum loco, cum sit adhuc virgo. ergo quasi manifestissime Zachariam adversus legem agentem et in loco virginum permittentem stare mulierem, occiderunt inter templum et altare viri generationis illius. tamen eos qui huiusmodi traditioni non credunt, exigamus rationem, quomodo non quasi filios eorum qui interfecerunt iuxta prophetas etiam Zachariam exprobrat lesus propter Zachariam, sed quasi qui ipsi occiderunt Zachariam inter templum et altare. si ergo verum est verbum Christi quod dicit ad praesentes tunc Pharisaeos et scribas: quem vos occidistis inter templum et altare». [MM2022]
AH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
127 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d11.14} HIERONYMUS. − Hoc tamen quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. Alii istum volunt esse Zachariam qui occisus sit a Ioas rege Iude inter templum et altare, id est in atrio templi. Sed observandum, quod ille Zacharias non fuit filius Barachie, sed Ioiade sacerdotis. Sed Barachias in lingua nostra benedicens Deum dicitur; et sacerdotis Ioiade iustitia hebreo nomine demonstratur. In evangelio vero quo utuntur Nazareni, pro filio Barachie filium Ioiade scriptum reperimus.bd
bd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 220.304-316: «Alii zachariam patrem iohannis intellegi uolunt ex quibusdam apocryphorum somniis adprobantes quod propterea occisus sit quia saluatoris praedicarit aduentum. hoc quia de scripturis non habet auctoritatem eadem facilitate contemnitur qua probatur. alii istum uolunt esse zachariam qui occisus est a ioas rege iudeae inter templum et altare sicut regnorum narrat historia. sed obseruandum quod ille zacharias non sit filius barachiae sed filius ioiadae sacerdotis. unde et scriptura refert: non fuit recordatus ioas patris eius ioiadae quae sibi fecisset bona. cum ergo et zachariam teneamus et occisionis consentiat locus, quaerimus quare barachiae dicatur filius et non ioiadae. barachia in lingua nostra benedictus domini dicitur, et sacerdotis ioiadae iustitia hebraeo nomine demonstratur. in evangelio quo utuntur nazareni pro filio barachiae filium ioiadae scriptum reperimus». [FG2013]
marg.| {CMT23d11.15} REMIGIUS. − Querendum est autem quomodo usque ad sanguinem Zacharie dixerit, cum plurimorum sanctorum sanguis postea fuerit effusus solvitur autem sic. Abel pastor ovium fuit in campo occisus; Zacharias fuit sacerdos et in atrio templi interfectus. Ideo ergo Dominus hos duos commemorat, quoniam per hos omnes sancti martyres designantur, laicalis scilicet et sacerdotalis ordinis.
marg.| {CMT23d11.16} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 128* {hom.75} − Abel etiam commemoravit, ostendens quoniam ex invidia essent Christum et discipulos eius occisuri. Zacharie autem mentionem fecit, quoniam duplex presumptio fuit in eius occisione non enim solum in sanctum hominem facta est, sed et in loco sancto.
128 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d11.17} ORIGENES. 129* {tract.26} − Zacharias etiam interpretatur memoria Dei. Omnis ergo qui memoriam Dei disperdere festinat, in eis quos scandalizat, Zacharie sanguinem videtur effundere filii barachie. Per benedictionem enim Dei, memores sumus Dei. Ab impiis etiam memoria interficitur Dei, quando et templum Dei a lascivis corrumpitur, et altare eius per negligentiam orationum sordidatur. Abel autem luctus interpretatur. Qui ergo non recipit quod scriptum estbe: « Beati qui lugent », sanguinem effundit abel, hoc est veritatem luctus salutaris. Effundunt etiam aliqui veritatem Scripturarum quasi sanguinem earum quia omnis Scriptura, nisi secundum veritatem intelligatur, mortua est.
be Mt. 5, 4.
129 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d11.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 130* {hom.75} − Et ut omnem excusationem illis adimeret, ne dicerent quoniam ad gentes eos misisti, propter hoc scandalizati sumus, predixerat quod ad eos essent mittendi discipuli et ideo de ultione eorum subditur:bf
bf ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2022}
130 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,36 
Amen dico vobis: Venient hec omnia super generationem istam.
marg.| {CMT23d11.19} GLOSSA. − Non hos tantum presentes dicit sed omnem generationem precedentem et futuram quia omnes una civitas sunt et unum corpus diaboli.AI bg
bg ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 23, 35) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 72b Cas574 marg.], ed. Gloss-e : « ut veniat super vos. Non hos tantum presentes dicit sed omnem generationem malorum precedentem et futuram quia omnes una civitas sunt unum corpus diaboli». [MM2022]
AI ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT23d11.20} HIERONYMUS. − Regula autem Scripturarum est duas generationes, bonorum et malorum, nosse. De generatione bonorum diciturbhgeneratio iustorum benedicetur; de malis vero in presenti loco generatio viperarum. Ergo et isti, quia similia sicut cain et ioas, contra apostolos gesserunt, de una generatione esse referuntur.bi
bh Ps. 111, 2.
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 220.323-221.337: «Regulae scripturarum est, duas generationes ponere, bonorum uel malorum, hoc est singulorum singulas. de bonis sumamus exempla: quis ascendit in montem domini aut quis requiescit in monte sancto eius, cum que plures qui ascensuri sunt in montem domini descripsisset qui diuersis fuere aetatibus, postea infert: haec generatio quaerentium dominum, quaerentium faciem dei iacob; et in alio loco de omnibus sanctis: generatio iustorum benedicetur; de malis uero ut in praesenti loco: generatio uiperarum et requirentur omnia a generatione ista; et in hiezechiel cum peccata terrae descripsisset sermo propheticus adiecit: si Noe et iob et danihel ibi fuerint inuenti, non dimitti peccata terrae illi, omnes iustos qui similes forent uirtutibus eorum per Noe et iob et danihel uolens intellegi. ergo et isti, qui similia cain et ioas contra apostolos gesserint, de una generatione esse referuntur». [FG2013].
marg.| {CMT23d11.21} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 131* {hom.75} − Vel aliter . Quia gehenne penam, quam eis comminatus fuerat, tardabat, comminatur etiam eis presentia mala, cum dicit venient hec omnia super generationem istam.
131 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d11.22} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 132 {Opus imperfectum,hom.46} − Sicut enim omnia bona que in singulis generationibus a constitutione mundi omnes sancti merebantur, illis novissimis sunt donata qui receperunt Christum; sic omnia mala que in singulis generationibus a constitutione mundi pati meruerunt omnes iniqui, super novissimos Iudeos venerunt, quia Christum repulerunt. aut ita. Sicut omnis iustitia precedentium sanctorum, immo omnium sanctorum, tantum mereri non potuit quantum gratie datum est hominibus in Christo, sic omnium peccata impiorum tantum malum mereri non potuerunt quantum venit super Iudeos, ut corpore talia paterentur, qualia passi sunt a romanis et sic postmodum omnes generationes eorum usque in finem seculi proicerentur a Deo, et ludibrium fierent gentibus universis. quid enim peius potest fieri quam filium cum misericordia et humilitate venientem non suscipere, sed tali modo interficere? vel ita. Omnis gens vel civitas non statim cum peccaverit, punit eam Deus, sed exspectat per multas generationes; quando autem placuerit Deo perdere civitatem illam aut gentem, videtur omnium generationum precedentium peccata reddere illis quoniam que omnes merebantur, hec sola passa est; sic et generatio Iudeorum pro patribus suis videtur punita. vere autem non pro illis, sed pro se condemnati sunt.
132 Super Mattheum] om. Li446
marg.| {CMT23d11.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 133* {hom.75} − Qui enim multos iam peccantes vidit, et incorrectus permansit, eadem rursus vel graviora faciens, maiori est pene obnoxius.
133 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,
distinctio 12 
marg.| marg. | {CMT23d12.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 134* {hom.75} − Post predicta, ad civitatem convertit Dominus sermonem, ex hoc erudire volens auditores.
Unde dicit:
134 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,37 
Ierusalem, Ierusalem.
marg.| Hec autem duplicatio miserentis est, et valde diligentis.
marg.| {CMT23d12.2} HIERONYMUS. −  Ierusalem autem non saxa et edificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu.AJ bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 221.341-342: «Hierusalem (non saxa et aedificia ciuitatis sed habitatores uocat) quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus quod uidens eam fleuerit. in eo autem quod dicit: quotiens uolui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. gallinae quoque similitudinem congregantis sub alas pullos suos in cantico deuteronomii legimus: sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos desiderauit, expandens alas suas suscepit eos et tulit super pinnas suas». [FG2013] <ex quo> =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1706 ut laud.:
<Paral. Thomae de Aquino> CLC13,31-35 § 6.7 : Beda [MM2019]
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT23d12.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. {Opus imperfectum,hom.46} − Previdens ruinam civitatis illius, et plagam que a romanis superventura erat, recordabatur quidem sanguinis sanctorum suorum qui effusus erat ab illis, et postmodum effundendus.
Unde addit:
Que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt.
marg.| Missum ad te Isaiam occidisti, et servum meum ieremiam lapidasti, ezechielem tractum per lapides excerebrasti quomodo salvaberis, que ad te medicum non venire permittis et non dixit occidisti, aut lapidasti; sed occidis et lapidas, id est quasi hanc propriam et naturalem consuetudinem habes ut occidas et lapides sanctos. Eadem enim fecit apostolis que fecerat aliquando prophetis.
marg.| {CMT23d12.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 135* {hom.75} − Deinde, cum vocasset eam, et abominabiles eius occisiones dixisset, quasi se excusando dixit quoties volui congregare filios tuos quasi dicat neque predictis occisionibus me a tua benevolentia avertisti; sed volui te mihi adiungere, non semel aut bis, sed multoties. Magnitudinem autem amoris sub similitudine galline ostendit.
135 homiliario] scrips., omel’ Mt366, om. Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT23d12.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hoc enim genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur et ipsa et, quod difficile in ceteris animantibus invenies, alis suis filios protegens contra milvum pugnat; sic et mater nostra, Dei sapientia, per carnis susceptionem infirmata quodammodo, secundum illud Apostolibk: « Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus », protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat.bl
bk 1Cor. 1, 25.
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 36, CCSL 44B, p. 28.4-10: «Quod dixit dominus ad hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas et noluisti. hoc genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta et ipsa infirmetur, et quod difficilius in ceteris animantibus inuenies, alis suis filios protegens contra miluum pugnet. sic etiam mater nostra sapientia dei per carnis susceptionem infirmata quodammodo - unde Apostolus dicit: quod infirmum est dei fortius est hominibus - protegit infirmitatem nostram et resistit diabolo, ne nos rapiat. in qua defensione quod illa aduersus miluum conatur affectu, haec aduersus diabolum perficit potestate». [FG2017]
marg.| {CMT23d12.6} ORIGENES. 136* {tract.26} − Filios autem Ierusalem dicit, secundum quod dicimus semper civium successores precedentium filios. Dicit autem quoties volui, cum sit manifestum semel eum docuisse in corpore Iudeos semper enim Christus presens fuit et in Moyse et in prophetis et in angelis, ministrantibus saluti humane per singulas generationes. Si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur quasi noluerit congregari.
136 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT23d12.7} RABANUS. − Cessent igitur heretici Christo principium ex virgine dare; omittant alium legis et prophetarum Deum predicare.AK
AK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT23d12.8} AUGUSTINUS. In Enchiridion {c.99} − Ubi est autem illa omnipotentia qua in celo et in terra omnia quecumque voluit fecit, si colligere filios Ierusalem voluit, et non fecit an non potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ea quoque nolente, filios eius collegit ipse quos voluit? bm
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. , CSSL 46, lin. sqq.: ««. [MM2020]
marg.| {CMT23d12.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 137* {hom.75} − Deinde comminatur penam quam semper formidaverunt, scilicet civitatis et templi eversionem, dicens:
137 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 23,38 
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
marg.| {CMT23d12.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sicut enim corpus, anima recedente, prius quidem frigescit, deinde putrescit et solvitur, sic et templum nostrum, Dei Spiritu recedente, prius seditionibus et indisciplinatione replebitur, deinde veniet ad ruinam.bn
bn ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 46 (Mt. 24, 38), PG 56, 897 .19: «Et sicut corpus anima recedente prius quidem frigescit, deinde putrescit et solvitur: sic et templum vestrum, Dei Spiritu recedente ab eo, prius quidem seditionibus, et indisciplinationibus replebitur tyrannicis, quasi Deo jam illud non gubernante; deinde veniet ad ruinam». [MM2019]
marg.| {CMT23d12.11} ORIGENES. 138* {tract.26} − Semper etiam eis qui noluerunt139 congregari sub alis eius, comminatur Christus ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, id est anima et corpus. Sed et si quis ex vobis noluerit congregari sub alis Christi, ex tempore illo ex quo congregationem refugit actu magis quam corpore, non videbit pulchritudinem verbi, donec penitens a proposito malo dicat benedictus qui venit in nomine Domini. Tunc enim verbum Dei benedictum venit super cor hominis quando fuerit quis conversus ad Deum.
Unde sequitur:
138 Origenes] + In Mattheum Ed1953
139 noluerunt] noluerint Li446
Numérotation du verset Mt. 23,39 
Dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini.
marg.| {CMT23d12.12} HIERONYMUS. − Quasi dicat: nisi penitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me, de quo prophete cecinerunt, filium omnipotentis patris, faciem meam non videbitis. Habent ergo Iudei datum sibi tempus penitentie. Confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini; et Christi ora conspicient.bo
bo ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 222.365-369: «Benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis; sumpsit de centesimo decimo septimo psalmo qui manifeste de aduentu domini scriptus est; et quod dicit hoc uult intellegi: nisi paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum me esse de quo prophetae cecinerunt filium omnipotentis patris, meam faciem non uidebitis. habent iudaei datum sibi tempus paenitentiae, confiteantur benedictum qui uenit in nomine domini et christi ora conspicient». [FG2013]
marg.| {CMT23d12.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 140* {hom.75} − Vel aliter . Per hoc occulte secundum adventum significavit quoniam tunc omnino eum adorabunt. Quod autem dicit amodo, ad tempus crucis refertur.AL
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
140 homiliario] scrips., omel. Li446, Matthaeum Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 23 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_23)

Notes :