Catena aurea

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,1 

Cum ergo natus esset1
1 esset ΩMSF²JP ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] est ΩF*
Iesus
in Bethleem Iude
in diebus
Herodis regis,
ecce magi
ab oriente venerunt Hierosolymam2,
2 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 2,2 

dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
Vidimus enim3 stellam
3 enim ΩJ ΩL] om. Li446@
eius
in oriente et venimus adorare eum.
Numérotation du verset Mt. 2,3 

Audiens autem Herodes rex,
turbatus est,
et omnis Hierosolyma cum illo.
Numérotation du verset Mt. 2,4 

Et congregans omnes principes sacerdotum,
et scribas populi,
sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur.
Numérotation du verset Mt. 2,5 

At illi dixerunt ei4: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
4 ei To22* ΩFJ ΩL Li446 ] om. Cava Kells Wordsworth (E L R T) ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,6 

Et tu Bethleem
terra Iuda,
nequaquam minima es in principibus
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,7 

Tunc Herodes clam vocatis5 magis
5 vocatis ΩJ ΩL] vocatus Li446@
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
que apparuit eis.
Numérotation du verset Mt. 2,8 

Et mittens eos6 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
6 eos ΩFP Li446 Li446@ Rusch ] illos ΩJ ΩL Weber
et cum inveneritis, renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum.
Numérotation du verset Mt. 2,9 

Qui, cum audissent regem, abierunt.
Et ecce stella7
7 stella] magna ΩJ* ( rubr. cancel. )
quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra8 ubi erat puer.
8 supra ΩMJ ΩL Rusch Weber ] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat. Wordsworth )
Numérotation du verset Mt. 2,10 

Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.
Numérotation du verset Mt. 2,11 

Et intrantes domum,
invenerunt puerum cum Maria matre eius9,
9 eius ΩFJP² ( al. m. post. ) ΩL Rusch Weber ] om. ΩP*
et, procidentes
adoraverunt eum.
Et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera: aurum,
thus
et myrrham.
Numérotation du verset Mt. 2,12 

Et responso accepto
in somnis
ne redirent
ad Herodem,
per aliam viam
reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset Mt. 2,13 

Qui cum recessissent,
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
eius, et fuge in Egyptum,
et esto ibi usque10 dum dicam tibi. Futurum est enim
10 usque Li446@ ² ( al. m. marg. ) ΩL etc.] regem Li446@ *
ut Herodes querat11 puerum ad perdendum eum.
11 querat ΩJ ΩL] que Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,14 

Qui consurgens
accepit puerum et matrem eius nocte,
et secessit in Egyptum,
Numérotation du verset Mt. 2,15 

et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
Numérotation du verset Mt. 2,16 

Tunc Herodes videns quoniam12 illusus esset a magis,
12 quoniam ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] quod ΩJ
iratus est valde,
et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
a bimatu
et infra secundum tempus,
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset Mt. 2,17 

Tunc adimpletum13 est
13 adimpletum ΩJ ΩL] impletum Li446 Li446@
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset Mt. 2,18 

Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus.
Rachel plorans filios suos,
et
noluit consolari,
quia non sunt.
Numérotation du verset Mt. 2,19 

Defuncto autem14 Herode,
14 autem ΩL] om. ω1
ecce apparuit angelus Domini15 in somnis
15 apparuit - a. D. Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ω1 ΩFJSP ΩL
Ioseph in Egypto16,
16 in Egypto ΩFJ ΩL Li446@ Rusch Weber ] om. ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,20 

dicens: Surge, et accipe puerum,
et matrem eius,
et vade in terram Israel.
Defuncti sunt
enim qui querebant animam
pueri.
Numérotation du verset Mt. 2,21 

Qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,22 

Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Iudea
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
Et admonitus in somnis,
secessit in partes Galilee.
Numérotation du verset Mt. 2,23 

Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est17 per prophetas:
17 est ΩJ ΩL Li446 ] om. Li446@
Quoniam Nazareus vocabitur.

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 1 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d1.1} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 1 − Post miraculum virginei partus quo uterus divino numine plenus, salvo pudoris signo, Deum hominemque2 profudit, inter obscuras cubiculi latebras et presepis angustias, in quibus infinita maiestas membris contractioribus stabulabat, dum pendet ad ubera et vilium3 patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de celo terris sidus4* effulsit, et, totius mundi dissipata caligine, noctem convertit in diem, ne dies celaretur5 in nocte.A a
Unde evangelista dicit:
a ¶Fons : Augustinus (  pseudo ), Sermones Caillau Saint-Yves 2, 17 : de Epiphania Domini 1 § 1 (C12 = Cassino, cod. 12, f. 57; Fi = Firenze, BML, Plut. 14.1, f. 64), Augustini operum supplementum, t. 2, p. 99b: «Post miraculum virginei partus, quo uterus divino numine plenus, salvo pudoris signo, exinanitum Deum hominemque profudit, Deum scilicet quem susceperat, et hominem quem ex Deo auctore formaverat, Deum sine initio, hominem cum principio, mixta hominis licet per sona cum Deo, tamen natura dividua, ut neque Trinitas excederet numerum, neque divina substantia incurreret detrimentum: post exonustam igitur sacræ religionis aulam , consciam interni foederis sine documento mariti, inter obscuras [om. Fi] cubiculi oppressi latebras, et durissimi præsepis angustias, in quibus infinita majestas membris contractioribus stabulabat; inter crepitantes nescios querelæ ploratus, ac pios infantis tenerosque vagitus, dum pendet ad ubera, et vilia [vilium C12] patitur Deus involucula [C12; involuta Fi] pannorum, repente novum hodie de coelo terris sidus effulsit [C12; terre sidus eluxit Fi ], et totius mundi dissipata caligine, noctem convertit in diem, ne dies celaretur in nocte». ¶Nota : Les leçons propres du ms. Cassino 12 sont attestées par la Catena mais ne se retrouvent pas dans le ms. Firenze, BML, Plut. 14.1, f. 64 qui contient le même sermon. [MM2018]
A ¶Codd. : As115 (10vb) Li446 (15vb-16ra (in incipit capitulum secundum) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
1 sermone As115 Li446 ] + 5 Ed1953
2 hominemque As115 Li446 ] hominem que Li446 , hominem Ed1953
3 vilium As115 Ed1953 ] iulium Li446
4 t. s. As115 Li446] inv. Ed1953
5 celaretur As115 Ed1953 ] colaretur Li446
Numérotation du verset Mt. 2,1 
Cum ergo natus esset6 etc.
6 cum ergo natus] + Cap. II As115 ( rubr. marg.) | esset As115 Li446 ] + Iesus in Bethleem Ed1953
marg.| {CMT2d1.2} REMIGIUS. − In principio autem huius evangelice lectionis tria ponit: personam cum dicit 7 cum Iesus natus esset 8*  , locum cum ait
7 dicit Li446 ] dicitur Ed1953
8 Iesus - natus esset Li446 As115] inv. Ed1953
in Bethleem Iude,
marg.| tempus cum addidit9*:
9 addidit As115] addit Li446 Ed1953
in diebus Herodis regis.
marg.| Et hec tria ad confirmationem narrande rei ponuntur.B b
b ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania Domini), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 17va (= Homiliae duodecim, homilia   7 , PL 131, 899D-900A : «Usus est sanctarum [sacrarum PG] Scripturarum in principio rei narrandae tria ponere, personam [+ scilicet PG] locum et tempus; et secundum hunc usum et consuetudinem sanctus evangelista in principio huius evangelice lectionis [+ haec PG] tria posuit. Personam posuit cum dixit: Cum Ihesus natus esset ; locum cum ait: in Bethlehem Iudae ; tempus ostendit cum addidit: [900A] in diebus Herodis regis, et hec tria ad confirmationem narrandae rei ponuntur». [MM2018] [MM2020]
B ¶Codd. : As115 (10vb ; hic incipit capitulum 2) Li446 (16ra) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CMT2d1.3} HIERONYMUS. Super Mattheum. 10 − Putamus autem ab evangelista primum editum, sicut in hebraico legimus, Iude , non Iudee. Que est enim aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem eius hic Iudee poneretur? Iude autem idcirco scribitur, quia et aliam Bethleem in Iudea legimus in libro Iesu filii Navec.d
c Cf. Nm. 24, 1.
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 13.136-140: «Putamus enim ab evangelista primum editum, sicut in hebraico legimus Iude, non Iudee. Que est enim aliarum gentium Bethlehem, ut ad distinctionem eius hic iudee poneretur? Iude autem idcirco scribitur, quia et aliam Bethlehem in Iudea legimus in libro Iesu filii Nave». [FG2013]*
10 Super As115 Li446] In Ed1953
marg.| {CMT2d1.4} GLOSSA. − [c] Due enim Bethleem sunt: [b] alia11 que est in terra Zabulon, [a] altera que in terra Iuda e, [d] que prius vocata est Ephrata.C f
e Mt. 2, 6: «Et tu Bethleem terra Iuda».
f ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 2, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg. ], ed. Gloss-e : «[a] Bethleem iude . Ad differentiam illius [b] que est in Galylea in tribu Zabulon. [c] Due enim sunt Bethleem»; [d] Bethleem prius dicta est Ephrata». [FG2017] [MM2017]
C ¶Codd. : Li446 (16ra) Ed1953 {MM2015}
11 alia] altera Li446
marg.| {CMT2d1.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 12 − De civitate autem Bethleem Mattheus, Lucasque13 consentiunt. Sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Mattheus pretermittit. E contra de magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Mattheus dicit.D g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 5, § 15, CSEL 43, p. 97.3-6: «De ciuitate bethleem mattheus lucas que consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam uenerint Ioseph et maria, lucas exponit, mattheus praetermittit. contra de magis ab oriente uenientibus lucas tacet, mattheus dicit ita contexens: ecce magi ab oriente uenerunt hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex iudaeorum?». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2024}
12 De] praem. In libro As115 Li446
13 Lucasque Mt366 Ed1953 ] Lucas quia Li446 (cacogr .)
marg.| {CMT2d1.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sed videamus quid ad utilitatem respiciat quod evangelista tempus designat quo Christus nascitur dicens : In diebus Herodis regis , quod dicit ut prophetiam Danielis impletam demonstret14*, que post septuaginta septimanas annorum Christum nasciturum esse predicit. Nam ex illo tempore usque ad regnum Herodis septuaginta septimanarum anni15 sunt consummati. Vel ideo quia quamdiu iudaica gens sub iudaicis regibus, quamvis peccatoribus, tenebatur, prophete mittebantur ad remedium eius. Nunc autem quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur et iustitia Dei sub dominatione romana premebatur, nascitur Christus, quia magna16* desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem querebat.E h
h ¶Fons : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2:1), PG 56, 636  ; Paris, BnF, lat. 14469, f. 18ra  ; St-Omer, BM, 90, f. 17rb  : «Adhuc [+autem PG56] videamus quod ad utilitatem respicit, et quod evangelista tempus designat, quando nascitur Christus, id est, In diebus Herodis regis, ut prophetiam Danieli s impletam demonstret [completam demonstraret PG56] que post septuaginta septimanarum annos [ septimanas annorum P14469 ] Christum esse nasciturum [ nasc iturum esse inv. P14468 PG56] demonstrat. Nam ex illo tempore usque ad regnum Herodis septuaginta septimanarum anni sunt consummati. Sciens autem Deus perfidiam Iudeorum, quia crucifixo vero Christo, alium exspectaturi fuerant Christum, id est Antichristum, ideo occasionem incredulitatis eorum tollens, tempus ostendit, quando nasciturus erat Christus, id est [om. PG56] ut in illum Christum credamus, qui ex tempore Danielis post septuaginta septimanarum annos nascitur, non in illum qui in fine seculi sub nomine Christi venturus est.   In diebus Herodis regis. Quamdiu gens Iudaic a, quamvis sub peccatoribus, tamen Iudaicis regibus teneba n tur [tenebatur PG56] , prophete mittebantur ad remedium eius. Qualis necessitas, tale et auxilium. Nunc autem, quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur, id est, iustitia Dei sub dominatione Romana premebatur, nascitur Christus, quia magna et desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem querebat  ». [MM2024]
E ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ott203 Ed1953 {MM2024}
14 demonstret Li446 Ott203 ] demonstraret As115 Mt366 Ed1953
15 anni Mt366 Ed1953 ] q<ue> m As115 Li446, qui Ott203
16 magna] + et Ed1953
marg.| {CMT2d1.7} RABANUS. − Vel ideo regis alienigene mentionem fecit ut impleretur prophetia que ait17*i: « Non auferetur sceptrum de Iuda nec 18 dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est ».F j
i Gn. 49, 10.
j ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 2, versio B, PL 162, 1253C (diff. versio A Alençon, BM 26, f. 99rb ) : « Quia ecce alienigena rex Israel [Herodes] factus erat, ut impleretur prophetia, quae dicit: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim intraverunt filii Israel in terram promissionis, iudices habuerunt usque ad Saulem, deinde reges usque ad transmigrationem Babylonis ».
<cuius fons>
  Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 1, CCCM 174, p. 52.91 sqq.: «Natus est ergo Dominus Iesus in ciuitate, quae Bethleem Iuda dicitur, ad differentiam alterius, quae in Galilaea habetur in tribu Zabulon, sub Herode rege, qui primus de alienigenis in gente Iudaeorum rex fuit, principatum semper usque ad illud tempus de propria eorum gente tenentibus, iuxta illud, quod Iacob patriarcha olim ipsis praedixerat: Non auferetur, inquit, sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniet, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium ». [MM2022]
F ¶Codd. : As115 Li446 Ott203 Ed1953 {MM2022} {M2024}
17 ait Li446 Ott203 ] dixit Ed1953
18 nec] ne As115
marg.| {CMT2d1.8} AMBROSIUS. Super Lucam. − Fertur autem quod Idumei latrones Ascalonem ingressi, Antipatrum inter alios adduxerunt captivum. Is igitur imbutus mysteriis Iudeorum, Hircano Iudee regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium hircanus direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit. Occiso autem Antipatro, filius eius Herodes sub Antonio senatus consulto Iudeis regnare preceptus est; in quo claret Herodem nulla affinitate gentis Iudeorum regnum quesisse. k
k ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 3, § 41, CCSL 14, p. 98.705-720: «Fertur enim ab his, qui siue argumentati siue simpliciter docentes siue uere adstruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonam urbem Palaestinae ingressi de fano Apollinis, quod uicinum muris erat, Antipatrum Herodis cuiusdam Hieroduli filium inter alios abduxere captiuum, quem pater redimere propter paupertatem nequiuit. Is igitur inbutus disciplinis et mysteriis Iudaeorum Hyrcano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni adfectauit. Occiso autem Antipatro propter felicitatis inuidiam filius eius Herodes postea sub Antonio senatus consulto Iudaeis regnare praeceptus est, cuius Herodes filius et alii tetrarchae quod ideo ex Graecorum historiis putauimus transferendum, ut clareat Herodem nullo adfinem generis Iudaeorum regnum adulterina fraude quaesisse». [FG2013]
marg.| {CMT2d1.9} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 19 − Dicitur autem Herodis regis, dignitatem addens quia et alius fuit Herodes qui Ioannem interfecit.G l
l ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 6, § 4, PG 57, 66.56 – 67.3: «Τίνος δὲ ἕνεκεν ἡμῖν καὶ τὸν χρόνον λέγει, καὶ τὸν τόπον, Ἐν Βηθλεὲμ εἰπὼν, καὶ Ἐν ταῖς ἡμέραις Ἡρώδου τοῦ βασιλέως ; τίνος δὲ χάριν καὶ τὸ ἀξίωμα προστίθησι; Τὸ ἀξίωμα μὲν, ἐπειδὴ καὶ ἕτερος ἦν Ἡρώδης, ὁ τὸν Ἰωάννην ἀνελών». [ACB2013]
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 MM2021}
19 homiliario] restit., omel. As115 Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT2d1.10} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Cum20* ergo hoc tempore21* natus esset,
20 Cum Li446] Dum Ed1570 Ed1953
21 tempori Li446 ] tempore Ed1953
ecce magi
marg.| veniunt, hoc est confestim ut natus est, magnum Deum ostendentes in homine parvulo22*.H m
m ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
22 homine parvulo] inv. Ed1953
marg.| {CMT2d1.11} RABANUS. 23 − Magi24 sunt qui de singulis rebus philosophantur, sed sermo communis magos pro maleficis accipit25. Qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldeorum, et ab huius artis scientiam26 reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt27 et ipsi primum ortum Domini intellexerunt.I n
n ¶Fons : Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 1, CCCM 174, p. 55.91 sqq.: «Magi sunt, qui de singulis rebus philosophantur, sed consuetudo saepe et sermo communis magos pro maleficis accipit. Qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt. Vnde et in natiuitate Domini Saluatoris ipsi primum ortum eius intellexerunt, et uenientes in sanctam Bethleem adorauerunt puerum, stella desuper ostendente, sicut et illi HHierusalem aduenientes dixerunt:   vidimvs enim stellam eivs in oriente et venimvs adorare evm ».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, CCSL 75A, p. 784.159-171: «Ergo uidentur mihi 'incantatores' esse qui uerbis rem peragunt, 'magi' qui de singulis philosophantur, 'malefici' qui sanguine utuntur et uictimis et saepe contingunt corpora mortuorum, porro in chaldaeis γενεθλιαλόγους significari puto quos uulgus 'mathematicos' uocat; consuetudo autem et sermo communis 'magos' pro 'maleficis' accipit qui aliter habentur apud gentem suam eo quod sint philosophi chaldaeorum, et ad artis huius scientiam reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt: unde et in natiuitate domini saluatoris ipsi primum ortum eius intellexerunt et uenientes in sanctam bethleem adorauerunt puerum, stella desuper ostendente». [FG2018] [MM2018]
I ¶Codd. : Li446 Ed1570 (8vb) Ed1657 (17rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
23 Rabanus] Hier. (in cap. Daniel. 2.) Ed1570
24 Magi Li446 ] + vero Ed1570 Ed1953
25 accipit Ed1570 Ed1657 Li446] accepit Ed1953
26 scientiam Li446 Ed1657] scientia Ed1570 Ed1953
27 faciunt Li446 Ed1657] sapiunt Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT2d1.12} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 28 − [b] Isti autem magi quid fuerunt29 nisi primitie gentium ? Israelite pastores, magi gentiles, iIlli prope, isti longe, utrique tamen ad angularem lapidem cucurrerunt30. [a] Manifestatus ergo est31 Iesus nec32 doctis nec iustis. Prevalet namque imperitia in rusticitate pastorum et impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque sibi lapis33 ille angularis attribuit, quippe qui venit34* “stulta eligere ut confunderet sapientes”o, et “non35 vocare iustos sed peccatores”p, ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret.J q
o Cf. 1Cor. 1, 27.
p Cf. Mt. 9, 13.
q ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 200, III.4, PL 38, 1030.36- 43   : «Manifestatus enim est in ipsis cunabulis infantiae suae his qui prope, et his qui longe erant; iudaeis in pastorum propinquitate, gentibus in magorum longinquitate. Illi ipso die quo natus est, isti ad eum hodie aduenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec istis iustis. Praeualet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis applicuit: quippe qui uenit stulta mundi eligere, ut confunderet sapientes; et non uocare iustos, sed peccatores; ut nullus magnus superbiret, nullus infimus desperaret». <Paral.>   Thomas de Aquino,   S umma theologiae IIIa q. 36 a. 3 ad 2: «Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone de Epiphania, sicut praevalet imperitia in rusticitate pastorum, ita praevalet impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque tamen sibi ille lapis angularis attribuit, quippe qui venit stulta eligere ut confunderet sapientes, et non vocare iustos, sed peccatores; ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e : Ber111 Rusch)
¶Nota : L’édition mauriste d’Augustin associe infirmus aux « éditions » et infimus aux potiores manuscripti ; elle ignore attribuit. La Somme de théologie comme la Catena citent cet extrait avec les mêmes leçons, soit que Thomas ait utilisé la Catena pour la Somme, soit que les deux oeuvres puisent à la même documentation commune.
[b]   Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 202, § 1, PL 38, 1033.39-43  : «Manifestatus est quidem et die ipso natiuitatis suae dominus pastoribus ab angelo admonitis; quo etiam die per stellam et illis est longe in oriente nuntiatus: sed isto die ab eis est adoratus. Suscepit ergo deuotissime istum diem celebrandum uniuersa ecclesia gentium: quia et illi magi quid iam fuerunt, nisi primitiae gentium? Israelitae pastores, magi gentiles: illi prope, isti longe: utrique tamen ad angularem lapidem concurrerunt». [MM2021]
J ¶Codd. : Ber111 Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
28 sermone] + 4 Ed1953
29 quid fuerunt] inv. Li446
30 cucurrerunt Li446 Ed1570 ] + Et serm. 2 Ed1657
31 ergo est Li446] inv. Ed1953
32 nec Li446 ] non Ed1953
33 sibi lapis] lac. 13* Ber111
34 quippe qui venit] lac. 19* Ber111 | venit] venerit Ed1953
35 non] + venit Ber111
marg.| {CMT2d1.13} GLOSSA. − Hi autem magi reges fuerunt qui, etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur sed, ut per eos, gentes, que ex tribus filiis Noe nate sunt, venture ad fidem prefigurarentur. Vel tot fuerunt principes, qui multos36* duxerunt in suo comitatu37*. Venerunt autem non post annum, quia tunc inveniretur in Egypto, non in presepio, sed tertia decima die. Ad ostendendum autem unde venirent, dicitur:K r
r ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «Venerunt magi non post annum, quia tunc non inveniretur in presepio, sed in Egypto, sed tredecim die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, iuxta quam et Arabia est, ubi magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes que ex tribus filiis Noe nati sunt venture ad fidem prefigurentur. Vel tot fuerunt principes qui multos duxerunt in suo comitatu». [MM2019]
K ¶Codd. : As115 ( 11ra) Li446 ( 16vb ) Ed1953 {MM2019}
36 multos Li446 ] plures Ed1953
37 suo comitatu] inv. Li446
Ab oriente.
marg.| {CMT2d1.14} REMIGIUS. − Sciendum est autem quia varia est de magis opinio. Quidam enim dicunt eos fuisse Chaldeos. Chaldei enim stellam pro Deo colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus eorum Deus ostenderit Deum verum natum. Alii vero dicunt Persas eos fuisse. Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terre fuisse. Alii vero dicunt illos fuisse nepotes Balaam, quod magis est credendum; Balaam enim inter cetera que prophetavit dixits: « Orietur stella ex Iacob ». Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum et venerunt.t
s Nm. 24, 27.
t ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania Domini), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 18vb (= Homiliae duodecim, homilia   7 , PL 131, 900C.901A): «Sequitur: ‘Ecce magi venerunt ab Oriente’. Quaerendum est [nunc PG] ergo [+ est PG] qui fuerunt [-rint PG] isti magi, vel unde venerunt [-rint PG] Sciendum est autem quia varia est opinio magorum apud doctores. Nam alii dicunt illos fuisse Chaldaeos, Chaldaei enim stellam pro Deo colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus deus eorum ostenderit verum Deum natum. Alii dicunt Persas fuisse propter illum Metrocarii versum: Tunc iubet et Perses [-sas PG] celerem pertendere [protendere PG] gressum. Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terrae fuisse, sed quaerendum est si Chaldaei, vel Perses [Persae PG] aut de ultimis finibus terre fuerunt, quomodo in tam brevi [900D] spatio Hierosolimam venire potuerunt, cum multa maria, multi montes et multae regiones sint intermedium [-mediae PG]. Sciendum est autem quia illi qui hoc dicunt solent dicere [objicere PG], quia tunc talis natus est puer, qualis nec ante, nec post; et idcirco facile eos potuit in tam brevi spatio etiam de ultimis finibus terrae ad se perducere; legimus enim breve iter prolongatum, et longum breviatum. Breve iter est de Egypto in terram repromissionis, quadraginta scilicet dierum [+ et tamen PG] prolongatum namque [om. PG] fuit quadraginta annis. Longum iter est de Iudea in Babylonem, breviatum siquidem [vero PG] fuit quia [om. PG] legitur [+ enim PG] quod in momento unius hore deportatus sit Habacuc propheta ab angelo de Judea illuc. Alii dicunt illos [eos PG] fuisse nepotes Balaam, quod [901A] magis est credendum; Balaam enim multa prophetavit de Christo, et inter caetera dixit: «Orietur stella ab [ex PG] Iacob.» Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut videre [viderunt PG] stellam novam, intellexerunt regem natum, et venerunt». [MM2019] [MM2020]
marg.| {CMT2d1.15} HIERONYMUS. 38 − Et sic hanc39 stellam futuram vaticinio Balaam noverantu cuius erant successores.L v
u Cf. Nm. 24, 1.
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 13.130-131: «Ad confusionem iudaeorum ut natiuitatem christi a gentibus discerent, oritur in oriente stella quam futuram balaam (cuius successores erant) uaticinio nouerant. lege numerorum librum. deferuntur autem magi stellae indicio in iudeam ut sacerdotes, a magis interrogati ubi christus nasceretur, inexcusabiles fierent de aduentu eius». ¶Nota : Voir note suivante. [FG2015] [FG2017] [MM2018]
L ¶Codd. : As115 (11ra) Li446 Mt366 Ed1570 Ed1657 Ed1953 {FG2017}* {MM2018} {MM2021}
38 Hieronymus As115 Li446 ] + In Mattheum Ed1953
39 Et sic hanc As115 Li446 Ed1657 Ed1953 ] Hanc enim Ed1570
marg.| {CMT2d1.16} <REMIGIUS. > 40* − [1] Sed querendum est si Chaldei vel Perse aut de ultimis41 finibus terre fuerunt, quomodo in tam brevi spatio Hierosolymam venire potuerunt? [2] Sed42* sciendum est quod aliqui solent dicere quod puer qui tunc natus est in tam brevi spatio temporis de ultimis finibus terre eos 43* ad se perducere potuit.M w
w ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania Domini), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 19ra  ; Remigius Autissiodorensis , Homiliae duodecim, homilia   7 , PL 131, 900C-D: «Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terre fuisse. Sed querendum est si Chaldei, vel Perse aut de ultimis finibus terre fuerunt, quomodo in tam brevi [900D] spatio Hierosolimam venire potuerunt, cum multa maria, multi montes et multe regiones sint intermedium [intermedie PL]. Sciendum est autem quia illi qui hoc dicunt solent dicere [objicere PL] quia tunc talis natus est puer, qualis nec ante, nec post. Et idcirco facile eos potuit in tam brevi spatio etiam de ultimis finibus terre ad se perducere. Legimus enim breve iter prolongatum, et longum breviatum».
¶Nota : Le lemme attributif «Remigius», inséré originellement au début de la sentence, a été déplacé, par une erreur de rubricateur, au niveau du segment [2], avant «Sed sciendum». Toute la tradition du texte connue à ce jour attribue de ce fait à Jérôme le contenu du segment [1]». [FG2018] [MM2019] [MM2021]
M ¶Codd. : As115 (11ra) Li446 Mt366 Ed1570 Ed1657 Ed1953 {FG2017} {MM2018} {MM2021}
40 Remigius] restit. , om. omnes codd. edd.
41 ultimis As115 Li446 Ed1657 Ed1953 ] om. Ed1570
42 Sed] Remigius praem. Li446 Mt366 Ed1570 Ed1657 Ed1953, Glossa praem. As115
43 eos As115 Li446 Ed1657] om. Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT2d1.17} GLOSSA. 44 − Vel non mirandum est eos in tredecim diebus venisse in Bethleem, cum equos arabicos et dromedarios haberent qui scilicet sunt veloces ad iter.N x
x ¶Fons : Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1254C: «Nec mireris eos in tredecim diebus venisse in Bethlehem, cum equos arabicos [1254D] et dromedarios habeant, nec multum sunt a Judaea remoti».
<ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 2, 1), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «Venerunt magi non post annum, quia tunc non inveniretur in presepio, sed in Egypto, sed tredecimo die». [2] Cf. Glossa ordinaria (Is. 60, 6), [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 88a marg.,], ed. Gloss-e : «Dromedarius vel dromas utrumque enim dicitur. Est enim animal camelo minus sed velocius in quo figurantur gentes ad fidem velociter currentes».
<cuius fons>   Papias vocabulista, Elementarium, 1496: «Dromedarius et dromas is idem est animal minui camelo sed velocius».
¶Nota : La sentence combine des éléments du commentaire d’Anselme édité et de la Glose ordinaire sur Mt. et sur Is. ou, plus probablement, en ce qui concerne la note sur les dromadaires, de l’Elementarium de Papias. [MM2019] [MM2020]
N ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
44 Glossa Li446 Ed1953 ] Crisostomus ( in textu ) super Math. ( marg. ) As115
marg.| {CMT2d1.18} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 45 − Vel per biennium ante Christi nativitatem profecti sunt et stella46 eos precedebat et neque esca neque potus defecit in peris eorum.O y
y ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2), PG 56, 638 .8: «Proficiscentibus autem eis per biennium praecedebat stella et neque esca neque potus defecit in peris eorum» [MM2019]
O ¶Codd. : As115 (11ra-rb) Li446 (16va) Mt366 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
45 Chrysostomus super Mattheum Li446 Ed1953 ] Remigius As115
46 stella As115 Ed1953 ] nll’a cacogr. Li446
marg.| {CMT2d1.19} REMIGIUS. 47 − Vel si fuerunt successores Balaam, regio istorum non longe distat48* a terra promissionis. Idcirco in tam brevi spatio temporis HHierusalem venire potuerunt. Sed tunc querendum est quare evangelista dicat eos ab oriente venisse. Quod ideo est quia ab illa regione venerunt que in orientali parte Iudeis posita est. Pulchre autem ipsi ab oriente venisse dicuntur quia omnes qui ad Deum49* veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt. Ipse enim50* est oriens, secundum illudz: « Ecce vir, oriens nomen eius ».P aa
z Za. 6, 12.
aa ¶Fons : Remigius Autissiodorensis , Homiliae duodecim, homilia 7 , PL 131, 900D-901B: «Longum iter est de Judaea in Babylonem, breviatum vero fuit; legitur enim quod in momento unius horae deportatus sit Habacuc propheta ab angelo de Judaea illuc. Alii dicunt eos fuisse nepotes Balaam, quod [901A] magis est credendum; Balaam enim multa prophetavit de Christo, et inter caetera dixit: «Orietur stella ex Jacob.» Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum, et venerunt. Et quia regio istorum non longe distat a terra repromissionis filiorum Israel, idcirco in tam brevi spatio temporis HHierusalem venire potuerunt: legitur enim quia postquam filii Israel venerunt ad terminos Ammonitarum non longum post tempus ingressi sunt in terram repromissionis. Sed si nepotes Balaam fuerunt, quaerendum est quare dicat sanctus evangelista illos venisse ab Oriente. Et sciendum quia quicunque ab illa regione venit, quae in orientali parte posita est, bene ab Oriente venire dicitur. Et ob hoc magis credendum [901B] est quod nepotes fuissent Balaam, quia regio Ammonitarum vicina erat terrae Judaeorum. Spiritualiter vero pulchre isti magi ab Oriente dicuntur advenisse , quia omnes qui ad Deum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt, ipse est enim oriens, ut illud: «Ecce vir oriens nomen ejus;» et: «Vobis qui timetis Deum orietur Sol justitiae». [MM2019]
P ¶Codd. : As115 (11ra) Li446 (16va-vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
47 Remigius Li446 ² Ed1953 ] om. As115 [inde: Remigius] , Crisostomus Li446 *
48 regio istorum ... distat As115 Li446 ] reges isti ... distant Ed1953
49 Deum As115 Li446 ] Dominum Ed1953
50 enim As115 Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT2d1.20} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Vel ab oriente venerunt. Unde dies nascitur, inde initium fidei processit quia fides lumen est animarum. Ab oriente ergo venerunt sed Hierosolymam.Q ab
ab ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 3 ? (Mt. 3: ), PG 56, 6#  : « ».
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CMT2d1.21} REMIGIUS. 51 − Quamvis Dominus ibi natus non esset quia licet agnoscerent nativitatis tempus, locum tamen non cognoverunt. HHierusalem enim regia civitas erat52*, et crediderunt quod talis puer non nisi in urbe regia nasci debuisset. Sive ideo venerunt ut locum nativitatis certius discere possent. Sive ideo venerunt ut53* adimpleretur quod scriptum estac: « De Sion exivit54* lex et verbum Domini de55  HHierusalem » quia ibi primo annuntiatus est Christus, sive ut studio magorum damnaretur pigritia Iudeorum56.
Venerunt ergo Hierosolymam dicentes:
ac Is. 2, 3.
51 Remigius] om. Fi308
52 erat] est Arag2 Ed1470 Ed1953
53 locum nativitatis... venerunt ut] om. hom. Arag2 Ed1470 Ed1953
54 exivit] exibit Ed1953
55 de] om. Arag2
56 Iudeorum] videtur cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 2,2 
Ubi est qui natus est rex Iudeorum?R ad
ad ¶Fons : Cf. Remigius Autissiodorensis , Homiliae duodecim, homilia   7 , PL 131, 901C-902A: «Praeterea quaerendum est quare magi Hierosolymam venerunt, cum Dominus [901D] ibi natus non sit. Multis vero de causis id factum fuisse constat. Isti enim agnoverunt tempus nativitatis, sed tamen locum non cognoverunt. HHierusalem regia civitas erat, et metropolis illius provinciae. Ibi erant rex et summi sacerdotes; ibi Scribae et Pharisaei; ibi arca Domini et famosissimum templum, et ideo HHierusalem venerunt, quoniam crediderunt, quod talis puer non alibi, nisi in egregia urbe nasci debuisset. Sive ideo venerunt ut locum nativitatis citius discere potuissent , sive ideo venerunt ut adimpleretur quod scriptum est: «De Sion exibit lex, et Verbum Domini de HHierusalem.» Verbum Domini de HHierusalem exivit, quia inde primus annuntiatus est Christus natus; sive ideo venerunt ne Judaei inexcusabiles [902A] manerent. Poterant ipsi dicere: novimus locum nativitatis, tempus vero non cognovimus, et ideo non credimus; sive ideo ut studio magorum damnaretur pigritia Iudaeorum; isti enim crediderunt uni, illi plurimis credere noluerunt; isti venerunt e longinquo, ipsi remanserunt ex vicino; isti quaesierunt alienum, illi reliquerunt proprium: unde bene lapideis milliariis assimilantur, quia viam ostenderunt, sed tamen ipsi remanserunt. In eo quod dicit evangelista eos venisse ab Oriente, id mystice designatur quia nemo venit ad Orientem nisi ab Oriente, id est nemo venit ad Dominum nisi ab ipso, et per ipsum. Sequitur: «Ubi est qui natus est?» Pulchre dicunt ubi est qui natus est, quia scriptum est: «Puer natus est nobis.» Cum dicunt: «Rex Judaeorum» [...]». [MM2019]
marg.| {CMT2d1.22} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 57 − [1] Cum autem multi nati atque defuncti essent reges Iudeorum, ⸢ numquid quemquam eorum adorandum magi quesierunt58* quia nec quemquam eorum de celo loquentem didicerunt. [2] Non itaque regi Iudeorum, quales esse illic solebant, hunc tam59 magnum honorem longinqui alienigene ab eodem regno prorsus extranei a se deberi60 arbitrabantur61*. Sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem, que secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim etas erat saltim62* cui adulatio humana serviret, non de membris purpura, non in capite diadema fulgebat, non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum63* fama preliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat64*. Iacebat in presepi65* puer, ortu recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate. Sed magnum aliquid66 latebat in parvo, quod illi homines primitie gentium, non terra portante, sed celo narrante didicerant.
[3] Unde sequitur:
57 sermone] + 2 Ed1953
58 numquid quemquam eorum adorandum magi quesierunt] om. h om. As115, + non Ed1953
59 tam] tamen Li446
60 deberi] debere Li446* (corr. per ras.)
61 arbitrabantur] arbitrantur Ed1953
62 saltim] saltem Ed1953
63 gloriosorum] gloriosa Ed1953
64 attraxerat ] attraxerunt Ed1953
65 presepi] presepio Ed1953
66 aliquid] ait Li446
Vidimus enim stellam eius in oriente.
marg.| Annuntiant et interrogant, credunt et querunt, tamquam significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem.S ae
ae ¶Fons : [1] Homiliarium Romanum, pars hiemalis, Sermones sancti Augustini de Epiphania, n° 40 « Ad partum virginis », Grégoire 1980, p. 150, 200, 236, 269 (Arch.Cap.S.Pietro.C.105, n° 60, f. 141ra  ; Fleury, n° 24, Eginon n° 44).
<cuius fons> Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 200, § 2, PL 38, 1029.36-39  : «Denique cum tam multi iam nati atque defuncti essent reges iudaeorum, nunquam [numquid SPC105] quemquam eorum adorandum magi quaesierunt: [+ non SPC105² (al. m. interl.)] quia nec quemquam eorum coelo loquente didicerunt. Uerumtamen, quod praetereundum non est, haec magorum illuminatio magnum testimonium caecitatis exstitit iudaeorum ».
[2] Homiliarium Romanum, pars hiemalis, Sermones sancti Augustini de Epiphania, n° 42 « Domini et salvatoris nostri », Grégoire 1980, p. 150 (Arch.Cap.S.Pietro.C.105, n° 62, f. 145ra  ; Monte Cassino 12, p. 50b ; Fleury, n° 26, Eginon n° 46).
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 204C de epiphania (Ps. Aug. s. 132) § 2, CSEL 101, ed.   Weidmann 2015, p. 84.6-16: « Non utique regi Iudaeorum, quales esse illic solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae et ab eodem regno prorsus extranei a se deberi [debere Fl C Af 4] arbitrabantur; sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem, quae secundum deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim aetas erat saltem [saltim SPC105 Cas12] cui adulatio humana serviret; non sub poplite sella regalis, non de membris purpura, non de [in Melk milleloquium, om. SPC105 Cas12 ] capite diadema fulgebat; non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum fama proeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat. Iacebat in praesepi [presepe Cas12] puer ortu recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate: sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae gentium non terra portante, sed caelo narrante didicerant, ad quod tam [tamen SPC105 Cas12 ] ex longinquo tam supplices veniebant, quod intuendo non videbant et promereri adorando cupiebant ».
[3] Homiliarium Romanum, pars hiemalis, Sermones sancti Augustini de Epiphania, n° 37 « Nuper celebravimus », Grégoire 1980, p. 150, 199, 236, 250, 269 (Arch.Cap.S.Pietro.C.105, n° 58, f. 136va3  ; Fleury, n° 22, Eginon n° 42, Vérone LII, 5).
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 199, PL 38, 1027.6-8  : «Nuntiant [Annuntiant SPC105] et interrogant, credunt et quaerunt; tanquam significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem ».
¶Nota : Aux témoins collationnés pour le CSEL, nous avons ajouté l’homéliaire de Saint-Pierre C105 et le ms. 12 du Mont-Cassin. La Catena a adopté plusieurs leçons individelles de l’homéliaire Romain de Saint-Pierre (Arch.Cap.S.Pietro.C.105) absentes des éditions du texte d’Augustin consultées (numquid, annuntiant). Dans le segment 2, deux leçons, de faible poids critique, s’écartent du texte critique: debere au lieu de deberi (Li446) est attesté par trois témoins français dont l’homéliaire de Fleury. Une dernière leçon (in au lieu de de) s’accorde avec deux témoins postérieurs à la Catena: Melk, Stifstbibl., 432 (218): saec. 15 et l’édition de 1645 du Milleloquium (article epiphania), concordance réelle et lexicale augustinienne, compilée au début du 14e siècle. Dans leur ensemble, les accords avec l’homéliaire romain semblent l’emporter ici. [MM2021]
S ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT2d1.23} GREGORIUS. In homiliario. 67* − Sciendum autem est68, quod Priscillianiste heretici qui nasci unumquemque hominem69 sub constitutionibus stellarum putant, hoc in adiutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit, cum Dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem, que apparuit, stellam putant.T af
af ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 4, CCSL 141, p. 68.59-64: «Sed inter haec sciendum est quod priscillianistae haeretici nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant, et hoc in adiutorium sui erroris assumunt, quod noua stella exiit cum Dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant». [FG2018] [MM2018]
<Non hab.>   Iohannes Chrysostomus , hom. 6, § 2, Burgundionis versio, PG 57, c. 64 ? [ACB2014]
T ¶Codd. : As115 (11rb) Li446 (16vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
67 Gregorius in (h)omel. Ass115 Li446 Ed1570 ] Chrysostomus in h om. (6 sup. Matth.) Ed1657 , Chrysostomus in Mattheum (h om. 6) Ed1953
68 est As115 Li446] om. Ed1953
69 hominem] hoîm Li446 (cf. hominum CCSL141 , codd. F)
marg.| {CMT2d1.24} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Et secundum Faustum hic stella inducitur, que confirmat Genesim, ut recte genesidium hoc magis nuncupari possit quam evangelium.U ag
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 2, § 1, CSEL 25, p. 253.27-254.1: «Non ergo liber evangelii Iesu Christi sed   liber generationis , quippe ubi et stella inducitur, que confirmat genesim, ut recte genesidium hoc magis nuncupari possit quam evangelium». [FG2013}
U ¶Codd. : As115 (11rb) Li446 (17ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT2d1.25} GREGORIUS. In homiliario. 70 − Sed absit a fidelium cordibus ut esse quid fatum dicant.V ah
ah ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 4, CCSL 141, p. 68.67-68: «Sed absit a fidelium cordibus ut esse aliquid fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc Conditor qui creauit administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur». [FG2015]
V ¶Codd. : As115 (11rb) Li446 (17ra) Ed1657 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
70 homiliario] scrips., homeliario As115 Li446, + in libro de civitate dei As115, h om. 10 (super evang.) Ed1657 , evangelia (h om. 10) Ed1953
marg.| {CMT2d1.26} AUGUSTINUS. De civitate Dei. 71 − Nam homines quando fatum audiunt, usitata loquendi consuetudine non intelligunt nisi vim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur sive concipitur; quod aliqui alienant a Dei voluntate. Et hi ab auribus omnium repellendi sunt, qui qualiumcumque Deorum volunt esse cultores. Aliqui vero stellas hanc putant habere potestatem traditam sibi a summa Dei potestate qui magnam celo faciunt iniuriam, in cuius velut splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni; qualia si aliqua terrena civitas decrevisset, genere humano decernente fuerat evertenda. ai
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 1, CCSL 47, p. 128.11-129.32: «Nam, id homines quando audiunt, usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a dei uoluntate, aliqui ex illa etiam hoc pendere confirmant. sed illi, qui sine dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum habeamus malorum ue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed <et> qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur deus? contra quos modo nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, christianae religioni aduersantur. illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et quid ei proueniat boni quid ue mali accidat ex dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda». [FG2017]
71 De] praem. in libro Li446 cf. As115 (CMT 2 , 1-2 , n°27)
marg.| {CMT2d1.27} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Si ergo aliquis adulter et homicida fiat per stellam, magna est iniquitas illarum stellarum, magis autem72* illius qui creavit stellas. Nam cum sit prescius futurorum Deus, ex quo tanta iniquitas futura erat73* per stellas, si noluit emendare74*, non est bonus; si autem voluit75* et non potuit, impotens est. [a] Si etiam stelle est quod aut mali sumus aut boni, ergo nec bonum nostrum laudandum est nec malum vituperandum76, quia nec in nobis est voluntarius actus, ut quid enim mali mei penam suscipiam quod non voluntate sed necessitate commisi?77* [c] Ipsa denique mandata Dei, ne peccent homines, aut hortamenta ut faciant bonum, hanc78 insipientiam destruunt. Quis enim iubet79 aliquem ne faciat malum quod non potest declinare, aut ut80* faciat bonum ad quod non potest pervenire?W aj
aj ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2:2), PG 56, 638 ; St-Omer, BM, 90, f. 18rb : «Ex eo autem quod dicit Scriptura, Vidimus stellam eius ⸢in oriente [om. Som90], videtur occasionem dare infidelibus de astrologia, ut unumquemque putent sue stelle motu et nasci et vivere: ideo bonum est breviter de his inferre sermonem. [a] Si enim stellae est, quodaut mali sumus aut boni [aut boni sumus aut mali PG]: ergo nec bonum nostrum laudandum est, nec malum vituperandum, quia nec [non Som90 *] est in nobis voluntarius actus. Ut quid enim [+ aut Som90] boni mei laudem merear, quod non meo arbitrio, sed [+ ex Som90] motu stellae facio: aut mali mei poenam suscipiam quod non voluntate sed necessitate commisi? Nam nec possum fugere malum, etiam si volo, si me nativitatis meae stella compellit ad malum. [b] Si adulter et homicida [adulteri et homicide Som90] fiunt per stellam, et in crimine stella facit eos interfici, magna est illarum iniquitas stellarum [iniq. – stell.: inv. Som90 ], magis autem illius qui stellas ad hoc [stel. – ad hoc.: inv. Som90] creavit. Interrogamus ergo ex se facta est creatura an [aut Som90] ab alio? [+ Et Som90] Si quidem dixerint, Ex se, audiant a nobis: quoniam impossibile est, quod a se exstitit, et eventu agitur, ut aliquem ordinem habeat certum. Si autem dicunt, Ab alio, ergo iniquus est qui fecit. Nam cum sit praescius futurorum [presc. – futur.: inv. Som90] Deus, quod tanta iniquitas futura erat per stellas, si noluit emendare, non est bonus: si autem voluit et non potuit, impotens est. Sed etiam injustus est [om. Som90], quia ex necessitate stellarum peccantes ita punit [puniat Som90], quasi ex voluntate peccantes. [c] Ipsa denique mandata Dei, ne peccent, aut hortamenta ut faciant bonum, [+ per PG] hanc insipientiam [+ nonne PG] destruunt? Quis enim iubet [hortetur PG] aliquem, ne faciat malum, quod non potest declinare: aut ut faciat bonum, ad quod non potest pervenire?» [FG2018] [MM2018] [MM2021]
W ¶Codd. : As115 (11va) Li446 (17ra) Ed1570 (9ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
72 autem As115 Li446 Ed1570 Ed1657] om. Ed1953
73 erat As115 Li446 Ed1570 Ed1657] om. Ed1953
74 noluit emendare As115 Li446 Ed1657 ] voluit ei dare Ed1570 Ed1953
75 autem voluit As115 Li446 ] voluit Ed1657 , noluit ei dare Ed1570 Ed1953 ,
76 malum vituperandum] inv. Ed1657
77 commisi As115 Ed1657 Ed1953 ] + Chrysostomus super Mattheum Li466 Ed1570
78 hanc] per praem. Ed1657
79 iubet] + vel hortatur Ed1657
80 ut As115 Li446 Ed1657] om. Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT2d1.28} GREGORIUS NYSSENUS. 81 − [1] Insipientes82 vero sunt et83* orationes omnibus secundum fatum existentibus. Exulat84 autem et providentia85 Dei cum pietate, cum his et homo organum solum invenitur superni circularis motus. Ab hoc enim moveri ad operationes aiunt non solum partes corporis, et86* anime excogitationes. Et universaliter qui hoc dicunt et ea87 que in nobis sunt, et contingentis naturam destruunt. Et88* nihil aliud est hoc quam omnia evertere. [2] Ubi etiam de reliquo erit liberum arbitrium? Liberum enim oportet esse quod est in nobis.X ak
ak ¶Fons : Gregorius Nyssenus (pseudo), De natura hominis (Burgundionis versio), c. 34, ed. G.   Verbeke , 1975, p. 133.63-69: «Nam inconvenientes quidem sunt leges, superflua vero iudicia punientia eos in his quorum non sunt causa; irrationabiles vero sunt et vituperationes et laudes. Insipientes vero et orationes omnibus secundum fortunam existentibus. Exulat autem et providentia cum pietate, cum his et homo organum solum invenitur superni circularis motus. Ab hoc enim moveri ad gestiones aiunt non solum partes corporis, sed et anime excogitationes. Et universaliter qui haec dicunt et ea quae in nobis sunt, et ea<m> quae contingentis naturam destruunt. Et ita nihil aliud est hoc quam omnia evertere». [2] p. 134.96-97: «Ubi de reliquo erit quod est in nobis? Liberum enim esse oportet quod est in nobis». [MM2019]
<cuius fons> <revera>   Nemesius Emesenus , Περὶ φύσεως ἀνθρώπου, ed. Morani, Teubner, 1987, [1] c. 35.289-290, p. 104.17-23 [c. 34 (35), PG 40, 741B9-C3 ]: «ἄτοποι μὲν γὰρ οἱ νόμοι, περιττὰ δὲ τὰ δικαστήρια (5) κολάζοντα τοὺς μηδὲν αἰτίους, παράλογοι δὲ οἱ ψόγοι καὶ οἱ ἔπαινοι· ἀνόνητοι δὲ καὶ αἱ εὐχαί, πάντων καθ’ εἱμαρμένην γινομένων· ἐξορίζεται δὲ καὶ πρόνοια μετὰ τῆς εὐσεβείας, πρὸς τῷ καὶ τὸν ἄνθρωπον ὄργανον μόνον εὑρίσκεσθαι τῆς ἄνωθεν περιφορᾶς ὑπὸ ταύτης γὰρ κινεῖσθαι πρὸς τὰς πράξεις οὐ μόνον τὰ μέρη τοῦ σώματος ἀλλὰ καὶ τὰτῆς ψυχῆς διανοήματα· καὶ ὅλως οἱ ταῦτα λέγοντες τῷἐφ’ ἡμῖν συναναιροῦσι καὶ τὴν τοῦ ἐνδεχομένου φύσιν· καὶοὕτως οὐδὲν ἄλλο ἢ τῷ παντὶ λυμαίνονται» [2] c. 35.293, p. 105.23-24 [c. 34 (35), PG 40, 745A5-7 ]: «εἰ δὲ καὶ ἡ ὁρμὴ ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖ, ποῦ λοιπὸν τὸ ἐφ’ ἡμῖν; ἐλεύθερον γὰρ εἶναι δεῖ τὸ ἐφ’ ἡμῖν· ἦν δ’ ἂνἐλεύθερον εἰ τῶν αὐτῶν περιεστηκότων ἐφ’ ἡμῖν ἦν τὸ ποτὲ μὲν ὁρμᾶν, ποτὲ δὲ μὴ ὁρμᾶν». [MOB2015] [MM2019] [ADL2019]
X ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2018} {MM2021}
81 Nyssenus] Niscenus Li446 , viscenus As115, + Philos. (6.1) Ed1953
82 Insipientes] Incipientes Fi308
83 et Li446] om. Ed1953
84 Exulat] Exultat As115
85 providentia] –tiam As115 Li446
86 et] sed Ed1953
87 et ea] om. Ed1953
88 Et] + ita Ed1953
marg.| {CMT2d1.29} AUGUSTINUS. De civitate Dei. 89 − [d] Non usquequaque autem absurde dici potest, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus accessibus et decessibus videmus anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quedam genera rerum, sicut conchas et mirabiles estus oceani; non autem animi voluntates positionibus siderum subdi. [b] Quod si dicantur stelle significare ista potius quam facere, quid est quod numquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? [c] Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. [e] quidam vero non astrorum constitutionem, sed omnium connexionem seriemque causarum, quam [h] Dei summi tribuunt voluntati et potestati, [f] fati nomine appellant. [a] Si quis ergo res humanas fato tribuit quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat, [i] quoniam fati nomen solet a loquentibus poni in siderum constitutione. unde voluntatem Dei fati vocabulo non nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando, id est a loquendo, dictum intelligamus. Scriptum est enimal: « Semel locutus est Deus duo hec audivi ». [g] Unde non est multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum. am
al Ps. 61, 12.
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 1, CCSL 47, p. 128.7-129.54: «[a] Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. cur enim non hoc primum dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? [...] aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a summo deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa complere: ita ne de ipso deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire. [b] Quod si dicuntur stellae significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens (non enim mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant:"mars ita positus homicidam significat", sed:"homicidam facit"; uerumtamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt, cur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceteris que rebus ad humanam uitam pertinentibus atque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati[c]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 2, CCSL 47, p. 130.33-38: «Quod enim conantur efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus actibus moribus casibus que diuersitas, aut plus etiam ualet, quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua quisque nascitur, ponunt». [d]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 6, CCSL 47, p. 133.22-134.28: «Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias adflatus quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus incrementis atque detrimentis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare».   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 8, CCSL 47, p. 135.1-5: «[e] Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium conexionem seriem que causarum, qua fit omne quod fit, [f] fati nomine appellant: [g] non multum cum eis de uerbi controuersia laborandum atque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem [h] dei summi tribuunt uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et cuncta scire antequam fiant et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium uoluntates». [i]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 5, c. 9, CCSL 47, p. 138.80-87: «Omnia uero fato fieri non dicimus, immo nulla fieri fato dicimus; quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus aut natus est, quoniam res ipsa inaniter asseritur, nihil ualere monstramus. Ordinem autem causarum, ubi uoluntas dei plurimum potest, neque negamus, neque fati uocabulo nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum intellegamus, id est a loquendo; non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis: semel locutus est deus, duo haec audiui, quoniam potestas dei est, et tibi, domine, misericordia, qui reddis unicuique secundum opera eius. quod enim dictum est: semel locutus est, intellegitur"inmobiliter", hoc est incommutabiliter,"est locutus", sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt et quae ipse facturus est». [FG2017]
89 De] in quinto praem. Li446
marg.| {CMT2d1.30} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Si autem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus ut liberum arbitrium voluntatis ab omni necessitatis vinculo vindicemus, quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditionem credimus factam, qui est universorum eternus creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur. Proinde non ex illis erat stellis que ab initio creature itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed novo virginis partu novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis querentibus Christum, cum ante faciem preiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Deus verbum infans erat, preeundo perduceret. Quidam autem astrologi ita constituerunt nascentium hominum fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est, perrexisse asseverent. Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. Quapropter si stella illa ex his erat que in celo peragunt ordines suos quomodo poterat discernere quid Christus acturus erat, que nato Christo iussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, que non erat, exorta est; non ideo Christus natus quia illa extitit, sed illa extitit quia Christus natus est; unde si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stelle, fatum fuisse diceremus ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. an
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 2, § 5, CSEL 25, p. 259.11-260.10: «Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui est eternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat hec stellis, que ab initio creature itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis querentibus christum, cum ante faciem preiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, preeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa ex his erat, que in celo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus acturus erat, que nato christo iussa est relinquere, quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum christum, que non erat, exorta est, non ideo christus natus est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed christum stelle fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum Dei est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit». [FG2013]
marg.| {CMT2d1.31} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 90* − Non est hoc etiam astronomie opus a stellis scire eos qui nascuntur, sed ab hora nativitatis futura predicere; hi autem tempus nativitatis non cognoverunt, ut hinc sumentes initium a stellarum motu futura cognoscerent, sed e converso.
Dicunt ergo:
90 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
Vidimus stellam eius. ao
ao ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 6, § 1, PG 57, 62.48 – 63.4: «Οὐ γὰρ δὴ τοῦτο ἀστρονομίας ἔργον ἐστὶν, ἀπὸ τῶν ἄστρων εἰδέναι τοὺς τικτομένους, ἀλλ’ ἀπὸ τῆς ὥρας τῶν τικτομένων προαναφωνεῖν τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, ὥς φασιν. Οὗτοι δὲ οὔτε ὠδινούσῃ τῇ μητρὶ παρῆσαν, οὔτε τὸν καιρὸν ἔγνωσαν, καθ’ ὃν ἐτέχθη, οὔτε ἐντεῦθεν λαβόντες τὴν ἀρχὴν, συνέθηκαν ἀπὸ τῆς τῶν ἄστρων κινήσεως τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι · ἀλλ’ ἀντιστρόφως, ἀστέρα πρὸ πολλοῦ τοῦ χρόνου θεασάμενοι φανέντα ἐπὶ τῆς αὐτῶν χώρας, ἔρχονται ὀψόμενοι τὸν τεχθέντα». [ACB2014]
marg.| {CMT2d1.32} GLOSSA. 91 − Id est propriam quia hanc creavit ad ostensionem sui.Y ap
ap ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 2), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg., ], ed. Gloss-e : « eius : propriam quia hanc creavit ad ostensionem sui ». [MM2019]
Y ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
91 Glossa Li446 ] Augustinus in sermone de epiphania As115
marg.| {CMT2d1.33} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 92 − Pastoribus angeli, magis stella Christum demonstrat utrisque loquitur lingua celorum, quia lingua cessaverat prophetarum. Celos angeli habitant, et sidera exornant93 utrisque ergo « celi enarrant gloriam Dei ».Z
Z ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2021}
92 Augustinus] Gregorius As115 | in sermone de epiphania] om. As115, in sermone 2 de epiphania Ed1953
93 exornant] exornavit Md214
marg.| {CMT2d1.34} GREGORIUS. 94 − Et rationabiliter Iudeis, tamquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, predicare debuit. Gentiles vero, quia ratione uti nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur, quia et illis prophetie tamquam fidelibus, et istis signa tamquam infidelibus data sunt. Eisdem autem gentilibus95* Christum, cum perfecte esset etatis, apostoli predicant, eumque parvulum et necdum per humani oris96* officium loquentem, stella gentibus denuntiat quia nimirum rationis ordo ponebat97* ut loquentem iam Dominum loquentes nobis predicatores, et necdum loquentem elementa muta predicarent.AA aq
aq ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10, § 1, CCSL 141, p. 66.6-19: «Sicut ex lectione evangelica, fratres, audistis, caeli rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum celsitudo caelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Iudaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab oriente magos non angelus, sed stella perduxit. Quia uidelicet Iudaeis tamquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles uero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum [Deum Liturgia O. P.] non per uocem, sed per signa perducuntur. (A) Vnde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus non infidelibus, signa autem infidelibus non fidelibus. (B) Quia et illis prophetiae tamquam fidelibus non infidelibus, et istis signa tamquam infidelibus non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum iam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eum que paruulum et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem iam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescerent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent». [FG2013] <ex quo> = Liturgia O. P., in Epiphania, ad 3 nocturnum: Breviarium, Lect. 7 et 8, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 92va: «Omelia beati Gregorii pape. Sicut ex [...] predicarent». [MM2019]
AA ¶Codd. : Li446 (17va ) Ed1953 {MM2018}
94 Gregorius Li446² Md214 Ed1953 ] Augustinus ( in textu ) in sermone de epiphania ( marg.) As115 Li446 * , + In evangelia Ed1953
95 gentilibus Li446 ] gentibus Ed1953
96 humani oris Li446 ] humanitatis Ed1953
97 ponebat Li446 ] poscebat Ed1953
marg.| {CMT2d1.35} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 98* − Ipse etiam Christus exspectatio gentiumar, de quibus quondam beatissimo patri Abrahe innumerabilis fuit promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed celestis progenies speraretur. Ad credendum ergo promisse posteritatis heredes in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo celum est adhibitum in testimonium, celi famuletur obsequium. as
ar Gn 49, 10.
as ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 33 § 2, CCSL 138, p. 171.27-35 (recensiones alpha et beta): «Huius autem, dilectissimi, ineffabilis misericordiae manifestatio facta est Herode apud Iudaeos tenente ius regium, u bi legitima successione cessante et pontificum potestate destructa, alienigena obtinuerat principatum, ut ueri regis ortus illius prophetiae probaretur uoce quae dixerat: «Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse est expectatio gentium». De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda, et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre non terrena, sed caelestis progenies speraretur. Ad creandam ergo promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati ortu noui sideris excitantur, ut in quo caeli fuerat adhibitum testimonium, caeli famularetur obsequium». <Non hab.> Augustinus [MM2015]
98 Leo papa in sermone (+ 3 Ed1953 ) de epiphania Ed1570 Ed1953 ] Augustinus in sermone de epiphania Li446 Md214 Ed1470 Ed1567, Chrysostomus in omel. As115
marg.| {CMT2d1.36} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 99 {hom.6} − Quoniam autem non celestium una stellarum hec fuit, manifestum est; nulla enim alia stellarum hac via procedit; hec enim ab oriente in meridiem ferebatur, ita enim palestina ad persidem iacet. Secundo autem a tempore quo videbatur non enim in nocte apparuit tantum, sed in media die; quod non est virtutis stelle, sed nec etiam lune. Tertio, ab eo quod apparebat et occultabatur rursus cum enim intraverunt Hierosolymam, occultavit seipsam; deinde ubi Herodem reliquerunt, seipsam monstravit. Neque etiam proprium quemdam gressum habebat, sed cum oportebat ire magos, ibat quando autem stare oportebat, stabat, sicut et de columna nubis erat in deserto. Quarto, quia non sursum manens partum virginis ostendebat, sed deorsum descendens hoc faciebat; quod non est stelle motus, sed virtutis cuiusdam rationalis; unde videtur hec stella virtutis invisibilis fuisse in talem apparentiam formata100.at
at ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 6, § 1, PG 57, 64.8 – 65.50: «Ὅτι γὰρ οὐ τῶν πολλῶν εἷς ὁ ἀστὴρ οὗτος ἦν, μᾶλλον δὲ οὐδὲ ἀστὴρ, ὡς ἔμοιγε δοκεῖ, ἀλλὰ δύναμίς τις ἀόρατος εἰς ταύτην μετασχηματισθεῖσα τὴν ὄψιν, πρῶτον ἀπὸ τῆς πορείας αὐτῆς δῆλον. Οὐ γάρ ἐστιν, οὐκ ἔστιν ἀστήρ τις ταύτην βαδίζων τὴν ὁδόν· ἀλλὰ κἂν ἥλιον εἴπῃς, κἂν σελήνην, κἂν τοὺς ἄλλους ἅπαντας ἀστέρας, ἐξ ἀνατολῶν ἐπὶ δύσιν ὁρῶμεν χωροῦντας· οὗτος δὲ ἀπὸ ἄρκτου πρὸς μεσημβρίαν ἐφέρετο· οὕτω γὰρ ἡ Παλαιστίνη πρὸς τὴν Περσίδα κεῖται. Δεύτερον, καὶ ἀπὸ τοῦ καιροῦ τοῦτο ἔστιν ἰδεῖν. Οὐ γὰρ ἐν νυκτὶ φαίνεται, ἀλλ’ ἐν ἡμέρᾳ μέσῃ, ἡλίου λάμποντος· ὅπερ οὐκ ἔστι δυνάμεως ἀστέρος, ἀλλ’ οὐδὲ σελήνης· ἡ γὰρ τοσοῦτον πάντων ὑπερέχουσα, τῆς ἀκτῖνος φανείσης τῆς ἡλιακῆς, κρύπτεται εὐθέως καὶ ἀφανίζεται. Οὗτος δὲ τῇ τῆς οἰκείας λαμπρότητος ὑπερβολῇ καὶ τὰς ἀκτῖνας ἐνίκησε τὰς ἡλιακὰς, φανότερος ἐκείνων φανεὶς, καὶ ἐν τοσούτῳ φωτὶ μεῖζον λάμψας. Τρίτον, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι καὶ πάλιν κρύπτεσθαι. Τὴν μὲν γὰρ ἕως Παλαιστίνης ὁδὸν ἐφαίνετο χειραγωγῶν· ἐπειδὴ δὲ ἐπέβησαν τῶν Ἱεροσολύμων, ἔκρυψεν ἑαυτόν· εἶτα πάλιν ὅτε τὸν Ἡρώδην ἀφέντες, διδάξαντες αὐτὸν ὑπὲρ ὧν ἦλθον, ἔμελλον ἀπιέναι, δείκνυσιν ἑαυτόν· ὅπερ οὐκ ἔστιν ἄστρου κινήσεως, ἀλλὰ δυνάμεώς τινος λογικωτάτης. Οὐδὲ γὰρ ἰδίαν τινὰ πορείαν εἶχεν, ἀλλ’ ὅτε μὲν ἔδει βαδίσαι αὐτοὺς, ἐβάδιζεν· ὅτε δὲ στῆναι, ἵστατο, πρὸς τὸ δέον πάντα οἰκονομῶν· καθάπερ ὁ στῦλος τῆς νεφέλης, καὶ καθίζων καὶ ἐγείρων τὸ στρατόπεδον τῶν Ἰουδαίων, ἡνίκα ἐχρῆν. Τέταρτον, ἀπὸ τοῦ τρόπου τῆς δείξεως τοῦτο ἄν τις καταμάθοι σαφῶς. Οὐ γὰρ ἄνω μένων τὸν τόπον ἐδείκνυ· οὐδὲ γὰρ δυνατὸν ἦν αὐτοῖς οὕτω μαθεῖν· ἀλλὰ κάτω καταβὰς τοῦτο ἐποίει». [ACB2013]
99 Chrysostomus in homiliario Li446 ] Remigius As115, Chrysostomus super Matthaeum Ed1953
100 formata As115 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953 ] + et sed hoc Li446 (vide infra As115)
marg.| {CMT2d1.37} REMIGIUS. 101 − Nonnulli102 dicunt hanc stellam fuisse Spiritum sanctum, ut ipse qui postea super baptizatum Dominum descendit in specie columbe, in specie stelle apparuerit103 magis. Alii dicunt fuisse angelum ut ipse qui apparuit pastoribus, apparuerit etiam magis.AB au
au ¶Fons : Remigius Autissiodorensis , Homiliae duodecim, homilia 3, PL 131, 902B: «Nonnulli enim dicunt fuisse Spiritum sanctum, ut ipse qui postea super baptizatum Dominum descendit in specie columbae, ita et nunc in specie stellae apparuerit magis: alii dicunt fuisse angelum, ut ipse qui apparuit pastoribus apparuerit etiam magis». [FG2018] [MM2018]
AB ¶Codd. : As115 (12ra) Li446 (17vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
101 Remigius Li446 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1953 ] Glossa As115
102 Nonnulli] et sed hoc praem. As115 (vide supra Li446
103 stelle apparuerit Ed1953 ] stelle apparuit As115, apparuit Li446
marg.| marg.|{CMT2d1.38} GLOSSA. 104 − Sequitur 105*:
104 Glossa Li446 Ed1953 ] om. As115
105 Sequitur As115 Li446 ] + etiam Ed1953
in oriente.
marg.| Utrum stella in oriente orta sit, an ipsi ibi positi natam ad106* occidentem viderunt107*, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente et eos in  HHierusalem perducere.AC av
av ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente et eos in HHierusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege querunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Iudea natum, et ideo HHierusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam previam quam recognoscunt». [FG2018] [MM2018]
AC ¶Codd. : As115 (12ra) Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2022}
106 ad As115 Li446] et Ed1953
107 viderunt As115 Li446 ] viderint Ed1953
marg.| {CMT2d1.39} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − Sed dicturus es: A quibus audierunt quod talis, scilicet stella, Christum natum sign<ific>aret? Profecto ab angelis aliqua monitione revelationis. Queris fortassis ab angelis bonis an malis? Christum quidem et angeli mali, hoc est demones, Filium Dei esse confessi sunt. Sed cur non et a bonis hoc108 audierunt quando in Christo adorando salus eorum iam querebatur, non iniquitas damnabatur? Potuerunt ergo109 illis et angeli dicere: Stella quam vidistis, Christus110 est. Ite, adorate illum ubi natus est, et simul iudicate qualis quantusque natus sit.AD
AD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
108 hoc] om. Li446
109 ergo] igitur Li446
110 Christus] Christi Li446
marg.| {CMT2d1.40} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 111* − Vel preter illam stelle speciem que corporeum incitavit112 obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit. Et hec113* quidem ad illuminationem fidei pertinebat.AE aw
aw ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 3, versio β, CCSL 138, p. 182.77-80.85: «O perfectae scientiae mirabilem fidem, quam non terrena sapientia erudiuit, sed spiritus sanctus instituit! Vnde enim hi uiri, cum proficiscerentur patria, qui nondum uiderant Iesum, nec aliquid contuitu eius quod tam ordinate uenerarentur aduerterant, hanc deferendorum munerum seruauere rationem, nisi praeter illam stellae speciem quae corporeum incitauit obtutum, fulgentior ueritatis radius eorum corda perdocuit, ut priusquam labores itineris inchoarent, eum sibi significari intellegerent, cui in auro regius honor, in ture diuina ueneratio, in myrra mortalitatis confessio deberetur? [..] Et haec quidem, quantum ad inluminationem fidei pertinebat, potuerunt illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo uisu mentis inspexerant».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, Tertia pars, q. 36 a. 5 ad 4: «Vel, sicut Leo papa dicit, in sermone de Epiphania, praeter illam speciem quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; quod ad illuminationem fidei pertinebat». [MM2015]
AE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
111 Sermone Li446 ] + 4 Ed1953
112 incitavit Ed1953 ] inc’avit citavit sic Li446
113 hec Li446 ] hoc Ed1953
marg.| {CMT2d1.41} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 114 − Vel Iudeorum natum regem intellexerunt, cum stella indice temporalis rex soleat designari. Hi enim magi Chaldei non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. Sicut enim datur intelligi, traditionem Balaam sequebantur, qui dixitax: « Orietur stella ex Iacob ». Unde videntes stellam extra ordinem mundi hanc intellexerunt quam Balaam futuram indicem regis Iudeorum prophetaverat. ay
ax Nm. 24, 17.
ay ¶Fons : <revera> Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 63, titulus , CSEL 50, p. 111.114-112.2; PL 35, 2258: «Qua ratione magi Chaldei per stellae apparentiam christum regem iudaeorum natum intellexerunt, cum stella indice temporalis rex soleat designari? Hi magi Chaldei non maliuolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. sicut enim datur intellegi. traditionem Balaam sequebantur, qui cum arcessitus esset a Balaac ad maledicendum populum dei, diuino nutu benedicere coepit. ex huius ergo relatione conpertum habebant futurum dei prouidentia ex Iacob qui regnaret. hic enim, quod non est occultum. profetauit dicens: orietur stella ex Iacob et cetera. istam ergo traditionem magi secuti uidentes stellam extra ordinem mundi hanc esse intellexerunt. quam Balaam futuram indicem regis Iudaeorum profetauerat, quod quidem factum contra inimicos religionis est. inde enim testimonium accepit unde solet inprobari; astrologi enim inimici sunt ueritatis.». [FG2017]
114 De questionibus] in libro praem. Li446
marg.| {CMT2d1.42} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 115* − Potuerunt autem illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo visu mentis inspexerant; sed diligentia sagacis officii ad videndum usque 116 puerum perseverans nostri temporis hominibus serviebat, ut sicut omnibus nobis profuit quod post resurrectionem Domini vestigia vulnerum in carne117* eius Thome apostoli exploravit manus, ita ad nostram utilitatem proficeret quod infantiam118 ipsius magorum probavit aspectus.AF az
Unde dicunt:
az ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 3, versio β, CCSL 138, p. 182.86-93: «Et haec quidem, quantum ad inluminationem fidei pertinebat, potuerunt illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo uisu mentis inspexerant. Sed diligentia sagacis officii usque ad uidendum puerum perseuerans, futuri temporis populis et nostri saeculi hominibus seruiebat, ut sicut omnibus nobis profuit, quod post resurrectionem domini uestigia uulnerum in carne eius Thomae (+ apostoli versio β) explorauit manus, ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probauit aspectus». [MM2015]
AF ¶Codd. : Li446 (18ra) Ed1953 {MM2015}
115 Sermone Li446 ] + 4 Ed1953
116 ad videndum-usque Ed1953 ] inv. Li446
117 in carne Li446] om. Ed1953
118 infantiam Ed1953 ] infantia Li446
Venimus adorare eum.
marg.| {CMT2d1.43} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Sed numquid nesciebant quia in Hierusalem regnabat Herodes numquid non intelligebant quia quicumque, rege vivente, alterum regem pronuntiat aut adorat, punitur in sanguine sed dum considerabant regem futurum non timebant presentem; adhuc non viderant Christum, et iam parati erant mori pro eo. O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis, priusquam Christum cognoscerent, Christi facti sunt confessores.ba
ba ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 2 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d2.1} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − Sicut magi desiderant redemptorem, ita Herodes timet successorem119.
Unde sequitur:
119 successorem As115 Li446 ² Ed1953 ] successores Li446 *
Numérotation du verset Mt. 2,3 
Audiens autem Herodes rex, turbatus est.AG
AG ¶Codd. : As115 (12rb) Li446 (18ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT2d2.2} GLOSSA. −  Rex dicitur ut ex collatione eius qui queritur, hic intelligatur extraneus.AH bb
bb ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «AUDIENS AUTEM HERODES. ‘ Rex’ dicitur, ut ex collatione eius qui queritur hic intelligatur extraneus, quia iam defecerat proprius».
<cuius fons vel ex quo> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1255C: «Turbatus est propter astantem multitudinem magos comitantem, quasi erubescens alium quam se quaeri regem. Unde notandum, quia rex hic nominatur, ut ex collatione ejus qui quaeritur, ipse extraneus intelligatur». [MM2020]
AH ¶Codd. : As115 Li446 (18ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT2d2.3}*CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Et ideo turbatur audiens regem natum Iudeis ex genere Iudeorum, cum esset ipse genere Idumeus, ne regno revoluto iterum ad Iudeos, ipse a Iudeis expelleretur, et semen eius post ipsum precideretur a regno semper enim grandis potestas maiori timori subiecta est. Sicut enim ramum120* arborum in excelso positarum, etiam si levis aura flaverit, movent121*, sic et sublimes homines etiam levis nuntii fama conturbat. Humiles autem, sicut in convalle, plerumque122 in tranquillitate consistunt.AI bc
bc ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
120 ramum] rami Ed1953
121 movet] movetur Ed1953
122 plerumque] populumque As115
marg.| {CMT2d2.4} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 123 − Quid autem erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cuna terrebat124* infantis. Pertimeant reges ad patris dexteram iam sedentem, quem rex impius timuit adhuc matris ubera lambentem.AJ bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 200, c. 1 § 2, PL 38, 1029 : «Quid erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cunae terrebant infantis? Quanto consultius nunc reges, non sicut herodes, interficere quaerunt; sed sicut magi potius, adorare delectantur, iam praesertim eum qui et ipsam mortem quam cupiebat inimicus inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit, eam que in suo corpore occisus occidit. Pie timeant nunc reges ad patris dexteram iam sedentem, quem rex ille impius timuit adhuc matris ubera lambentem».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, Tertia pars, q. 36 a. 2 ad 3: «Ad tertium dicendum quod ipsa turbatio subsecuta ex nativitate Christi manifestata congruebat Christi nativitati. […] Secundo, quia per hoc figurabatur iudiciaria Christi potestas. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone Epiphaniae, quid erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cuna terrebat infantis ?» [MM2020]
AJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
123 sermone Li446 ] + 2 Ed1953
124 cuna terrebat] timere faciebat nativitas Ed1953
marg.| {CMT2d2.5} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 125* − Superfluo tamen, Herodes, timore turbaris. Non capit Christum regio tua, nec mundi Dominus potestatis126 tue cepit esse127 contentus angustiis. Quem in Iudea regnare non vis, ubique regnat.AK be
be ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 2, versio β, CCSL 138, p. 180.53-57: «Superfluo, Herodes, timore turbaris, et frustra in suspectum tibi puerum saeuire moliris. Non capit Christum regia tua, nec mundi dominus potestatis tuae (+ sceptri versio β), est contentus angustiis. Quem in Iudaea regnare non uis, ubique regnat, et felicius ipse regnares, si eius imperio subdereris». [MM2015]
AK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
125 Sermone Li446 ] + 4 Ed19
126 potestatis Ed1953 ] peccatis Li446, al. m. corr. interl.
127 cepit (coepit ) esse Ed1953 ] sceptri est Li446
marg.| {CMT2d2.6} GLOSSA. − Vel non solum propter se timuit, sed propter iram Romanorum; decreverant enim Romani ne quis rex vel Deus sine eorum consilio diceretur.AL bf
bf ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 3) marg. [Strasbourg, 1481, facsim., t. 4, p. 8b], ed. Gloss-e : « Turbatus . Vel quia exitium regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel Dominus sine eorum consilio diceretur». [MM2015]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMT2d2.7} GREGORIUS. In homiliario. 128* − Celi autem rege nato, rex terre turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo celestis aperitur.bg
bg ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 1, p. 66.1-3: «Sicut ex lectione evangelica, fratres, audistis, caeli rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum celsitudo caelestis aperitur.». [FG2013]
128 homiliario] restit., omel’ Li446, evangelia Ed1953
marg.| {CMT2d2.8} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 129* − Herodes etiam diaboli personam gerit, cuius sicut tunc fuit incentor, ita nunc quoque est indefessus imitator. Cruciatur enim vocatione gentium, et quotidiana potestatis sue destructione torquetur.AM bh
bh ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 36 § 2, CCSL 138, p. 196.36-40: «His comparationibus, dilectissimi, prudenter inspectis, inuenimus etiam Herodis non deesse personam, cuius ipse diabolus, sicut tunc fuit occultus incentor, ita nunc quoque est indefessus imitator. Cruciatur enim uocatione omnium gentium et cotidiana potestatis suae destructione torquetur, dolens ubique se deseri, et uerum regem in locis omnibus adorari». [MM2015]
AM ¶Codd. : Li446 (18rb) Ed1953
129 Sermone Li446 ] + 6 Ed1953
marg.| {CMT2d2.9} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Uterque ergo zelo proprio turbatur, et sui regni successorem timebat Herodes terrenum, diabolus autem celestem. Ecce autem et iudaicus populus turbatur, qui magis de auditu isto gaudere debuerat quia rex Iudeus surgere dicebatur. Sed turbabantur quia de adventu iusti non poterant gaudere iniqui. Aut certe turbantur ne forte iratus iudaico regi genus eius vexaret.bi
Unde sequitur:
bi ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
Et omnis Hierosolyma cum illo.
marg.| {CMT2d2.10} GLOSSA. − [1] Volens130 illi favere quem timebat. Populus enim plus iusto eis favet quos crudeles sustinet. [2] Sequitur:
130 Volens Li446 * Ed1953 ] nolens Li446 ² (m. post.)
Numérotation du verset Mt. 2,4 
Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi.
marg.| Ubi nota diligentiam inquirentis ut, si invenerit, faciat quod postea se velle ostendit; sin autem, excusatus sit Romanis. bj
bj ¶Fons : [1] Glossa ordinaria (Mt. 2, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8b marg.], ed. Gloss-e : «CUM ILLO. Propter favorem, quia sepe populus plus eis iniuste favet quos crudeles sustinet . Unde Salomon: ‘Rex iniustus omnes ministros impios habet’».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 2, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8b marg.], ed. Gloss-e : « Et   congregans   omnes   principes   sacerdotum . Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit, sin autem, excusatus sit Romanis . Explorabat etiam si rex eorum tristes vel letos faciat Iudeos».
<cuius fons> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1255C, 1256B: «Et vide quia coeli Regi nato, rex terrae turbatur; dum enim celsitudo coelestis aperitur, altitudo terrena confunditur. Sequitur: Et omnis Jerosolyma cum illo. [1] Volens illi favere quem timebat. Populus enim plus justo illis favet, quos crudeles sustinet. Unde Salomon. Rex injustus omnes ministros habet impios (Prv. 29). [2] Et congregans, etc. […] [1256A] […]   Tunc Herodes clam vocatis magis . Diligentia quaerentis, ut si [1256B] invenerit, faciat quod post se velle ostendit; sin autem excusatus sit a Romanis, explorat etiam si rex eorum tristes faciat».
¶Nota : Cette sentence mêle des emprunts faits à Anselme (dominant dans le segment 1) et à la Glose (dominante dans le segment 2). L’influence de la Glose semble ici première, mais les différences sont peu discriminantes. [MM2020]
marg.| {CMT2d2.11} REMIGIUS. − Scribe autem dicti sunt, non tantum ab officio scribendi sed potius ab interpretatione Scripturarum. Erant enim131 legis doctores. Sequitur:
131 enim] om. Li446
Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
marg.| [1] Hic attendendum est quia non dixit ‘Ubi Christus natus est?’ sed ubi nasceretur? Callide enim interrogavit eos ut posset agnoscere si de rege nato letarentur. [2] Christum autem eum132* vocat quia noverat inungi regem Iudeorum.AN bk
bk ¶Fons : [1] Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 20vb ; BAV, Vat. lat. 648, f. 19ra ; Madrid, Bibl. nac., 198, f. 14va ; Mantova, Bibl. Teresiana, ms. 342, f. 15ra : «Scribe dicti sunt, non tantum ab officio scribendi sed potius ab interpretatione Scripturarum. Erant enim legis doctores. Sequitur: Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Hic attendendum est [om. V648 Mt342 ] quia non dixit ubi Christus natus est sed ubi nasceretur. Callide enim interrogavit eos ut posset agnoscere [cognoscere Mt342] si ipsi letarentur de suo rege nato annon […] Dux iste David sive Christus intelligendus est. Si David intelligatur ipse quidem iubente pariter et iuvante Domino nobiliter rexit populum Israheliticum quamvis temporaliter. Sed quia propheta futura predicabat, dux iste magis intelligendus est Christus».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 2, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a interl.], ed. Gloss-e : «Christus nasceretur: sic vocat eum quia noverat iniungi reges Iudeorum».
<Non hab.> Remigius in loc. cit. ; PL ; LLT.
<Paral.>   Thomas de Aquino, In Mt. reportatio, 2, lect. 2, Marietti, n° 180: «Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Magi regem vocaverunt, sed ipsi Christum quaerebant: sciebant enim ex conversatione cum Iudaeis regem Iudaeorum legitimum inungi». [MM2020] .
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
132 eum] om. Ed1953
marg.| {CMT2d2.12} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Ut quid autem interrogat Herodes, qui non credebat scripturis aut si credebat, quomodo sperabat posse interficere illum quem regem futurum esse dicebant sed diabolus instigabat, qui credebat quod scripture non mentiuntur. Sic sunt omnes peccatores, qui hoc ipsum quod credunt, perfecte credere non permittuntur; quod enim credunt, veritatis est virtus, que non potest esse occulta; quod autem non credunt, excecatio est inimici. Si enim perfecte crederent, sic viverent quasi post modicum transituri de hoc mundo, non quasi in eternum mansuri.bl
Sequitur:
bl ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
Numérotation du verset Mt. 2,5 
At illi dixerunt: In Bethleem Iude.
marg.| {CMT2d2.13} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 133* − Magi quidem humano sensu significatum sibiAO regis ortum existimaverunt134 in civitate regia esse querendum. Sed qui servi susceperat formam et non iudicare venerat sed iudicari, Bethleem preelegit nativitati, Hierosolymam passioni.AP bm
bm ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 31 § 2, CCSL 138, p. 162.20-26: «Sequuntur tres uiri superni luminis ductum, et praeuii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem ueritatis gratiae splendore ducuntur, qui humano sensu significatum sibi regis ortum aestimauerunt in ciuitate regia esse quaerendum. Sed qui serui susceperat formam et non iudicare uenerat sed iudicari, Bethlehem praelegit natiuitati, Hierosolimam passioni». [MM2015]
AO significatum sibi Ed1953 ] sibi signatum Li446 (cum Codd. B9 B23 B32 C2 tardi Medii Aevii editionis Tractatus Leonis).
AP ¶Codd. : Li446 (18va) Ed1953 {MM2015}
133 sermone Li446 ] + 1 Ed19
134 existimaverunt] estimaverunt Li446
marg.| {CMT2d2.14} THEODORUS. In sermone concilii Ephesini. 135 − Si enim maximam Romam elegisset civitatem, potentia civium mutationem orbis terrarum factam putarent136; si filius fuisset imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. Sed quid fecit? Omnia egena et vilia elegit, ut divinitas137 cognosceretur orbem transformasse terrarum. Propterea pauperculam elegit matrem138 pauperiorem patriam, egens139 fit pecuniis, et hoc tibi exponit presepe.AQ bn
bn ¶Fons : Theodotus Ancyranus , Homilia 1 In Natale Salvatoris, in: Gesta concilii Ephesini, Collectio Casinensis, pars prior, ACO  , t. 1/3, 1929, p. 157.29-36; PG 77, 1360 ; Mansi 5, 195: «Si maximam Romam elegisset civitatem, potentiam civium mutationem orbis terrarum putarent; si filius fuisset imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. […] Sed quid facit? Omnia paupera et vilia elegit […] ut divinitas sola cognosceretur orbem transformasse terrarum. propterea pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam, egens fit pecuniis, et hoc exponat tibi praesepe». [MM2015]
AQ ¶Codd. : Li446 (18va-b ) P17231 (16ra) Ed1876 (40b) Ed1953 {MM2005} {MM2015}
135 Theodorus As115 Li446 (consilii) Ed1953 ] Theodotus P17231
136 putarent] putararent Li446
137 divinitas] –tatis Li446
138 pauperculam elegit matrem Li446 Ed1953 ] om. P17231
139 egens Li446 ] egenus Ed1953 .
marg.| {CMT2d2.15} GREGORIUS. In homiliario. 140 − Bene etiam in Bethleem nascitur. Bethleem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui aitbo: « Ego sum panis vivus qui de celo descendi ». bp
bo Io. 6, 41.
bp ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 8, § 1, CCSL 141, p. 54.8-10: «Qui bene etiam in Bethleem nascitur; Bethleem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui ait: Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi». [FG2013]*
140 homiliario] restit., omel’ Li446, evangelia Ed1953
marg.| {CMT2d2.16} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Cum autem debuissent celare mysterium regis prefiniti141 a Deo, maxime in conspectu alienigene regis, facti sunt non predicatores operum Dei, sed proditores mysteriorum eius; et non solum manifestant mysterium, sed etiam propheticum protulerunt exemplum.AR bq
Unde subiungunt:
bq ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
141 prefiniti] prefiniri Li446
Sic enim scriptum est per prophetam,
marg.| scilicet Micheambr
br Mi. 5, 2.
et tu Bethleem terra Iuda etc.142
142 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT2d2.17} GLOSSA. − Hoc sic ponit ut ab eis dictum est qui, etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.AS bs
bs ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8b marg., ], ed. Gloss-e : «Hoc sic ponit ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt ». [MM2019]
AS ¶Codd. : As115 (12vb) Li446 (18vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT2d2.18} REMIGIUS. 143* − Unde 144 hic reprehenduntur Iudei de ignorantia, quoniam propheta145* dicitbt: « Tu Bethleem Ephrata », illi vero146* dixerunt: tu Bethleem terra Iuda .AT bu
bt Mi. 5, 2.
bu ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 21ra ; BAV, Vat. lat. 648, f. 10rb (= Homiliae duodecim, homilia 7 , PL 131, 904B): «Hic reprehenduntur Iudei de ignorantia, quoniam propheta dixit: ‘’Tu Bethlehem Eufrata’’, illi vero dixerunt solummodo tu Bethlehem terra Juda, praetermittentes Eufrata».
<cuius fons> Cf.   Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2, c. 5 (Mi. 5, 2), CCSL 76, p. 481.65-483.125: «Et tu, bethleem ephrata, paruulus es in millibus iuda [...] lxx: et tu, bethleem domus ephrata [...]. in evangelio secundum matthaeum, cum magi de oriente uenissent, et Herodes a scribis quaereret, ubinam christus dominus nasceretur, respondisse narrantur: in bethleem terra iuda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: et tu, bethleem terra iuda, nequaquam minima es in principibus iuda; ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. quod testimonium nec hebraico, nec septuaginta interpretibus conuenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, matthaeum uolentem arguere scribarum et sacerdotum, erga diuinae scripturae lectionem, neglegentiam, sic etiam posuisse, ut ab eis dictum est. [...] pulchre autem dicitur, in bethleem iuda, ad distinctionem eius bethleem, quae in galilaea sita est, sicut in eodem iesu [Ios. 19, 15] uolumine reperi». Cf.   Hieronymus, Epistula 57, § 8 (de optimo genere interpretandi), CSEL 54, p. 516.3-517.14. [FG2018] [MM2018]
AT ¶Codd. : As115 (12vb) Li446 (18vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
143 Remigius As115 Li446 ] Hieronymus Ed1470 Ed1570 Ed1657 ( cf. nota), Hieronymus: De optimo interpretandi genere Ed1953
144 Remigius – Unde] inv. Li446
145 proph’a As115 Li446 ] prophetia Ed1953
146 vero As115 Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT2d2.19} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 147 − Sed adhuc ipsam prophetiam precidentes, interficiendorum parvulorum facti sunt causa. Sic148 enim scriptum erat ex te exiet rex, qui pascet populum meum Israel, et dies eius a diebus seculi. Si ergo integram prophetiam protulissent, considerans Herodes quia non erat rex terrenus cuius dies a diebus seculi erant, in tantum furorem non exarsisset149.AU bv
bv ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
AU ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2024}
147 Super Mattheum As116 Ed1570 Ed1953 ] om. Li446 (vide infra CMT2d2.20)
148 sic] sicut Li446
149 in tantum ... exarsisset] om. As115
marg.| {CMT2d2.20} HIERONYMUS. Super Micheam. 150 − Est autem sensus prophetie talis:
150 Micheam] Mattheum marg. Li446 Ed1470 Ed1570, Matthaeum (et Micheam in Glossa) Ed1657 , Mattheum et Super Micheam Ed1953
Numérotation du verset Mt. 2,6 
Tu Bethleem terra Iuda
marg.| [a] vel Ephrata – quod ideo dicitur quia est alia Bethleem in Galgalis151 sita - [b] quamvis sis parvus vicus152* inter millia civitatum Iuda, tamen ex te nascetur Christus, qui erit dominator Israel, qui secundum carnem de David est de me tamen natus est ante secula. Et ideo dicitur bw: « Egressus eius ab initio a diebus eternitatis » quia bx« in principio Verbum erat apud Deum ».AV by bz
bw Mi. 5, 3.
bx Io. 1, 1.
by ¶Fons : <revera>
[a] Glossa ordinaria (Mi. 5, 2), marg., [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 408b marg.], ed. Gloss-e .: «Bethleem Ephrata in tribu Iuda est, est alia Bethleem in Galgala sita».
[b] Glossa ordinaria (Mi. 5, 2), marg., [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 408b marg.], ed. Gloss-e .: « Bethleem , id est domus panis que vocaris Effrata , id est videns furorem herodiane cedis, si compararis urbibus Iuda in quo sunt tot millia, parvus viculus es, sed tamen ex te egredietur dominator Israel , qui etsi secundum carnem de David est, de me tamen natus est ante secula , et temporum conditor tempore non tenetur, sed egressus eius est ab initio a diebus eternitatis, quia in principio erat Verbum apud Deum ».
<cuius fons> Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2, c. 5, CCSL 76, p. 482.86-97: «Exponamus ergo hebraicum: et tu, bethleem, id est domus panis, quae uocaris ephratha, minima quidem es in ciuitatibus iuda; et tantis millibus comparata, uix paruus es uiculus , sed ex hoc paruo uiculo egredietur christus, qui est dominator in Israel. ac ne putes eum de genere dauid tantum esse, cui repromisi, dicens: de fructu uentris tui ponam super sedem meam, carnis assumptio diuinae non impedit maiestati; de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. ipse est cui et in alio psalmo dixi: ante luciferum genui te. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et deus erat uerbum». [FG2018] [MM2018]
bz ¶Nota : Thomas réunit en une seule sentence deux extraits contigus de la Glose ordinaire. Seul le second prend sa source dans le commentaire de Jérôme sur Michée. [MM2020]
AV ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {FG2017} {MM2020}
151 Galgalis Ed1470 Ed1953 ] Gagalis As115 Mt366, Galis Li446
152 sis - parvus vicus] inv. Ed1953
marg.| {CMT2d2.21} GLOSSA. 153* −  Sed hoc ultimum, ut dictum est, Iudei tacuerunt, alia vero mutaverunt, vel propter ignorantiam, ut dictum est, vel ad maiorem manifestationem, ut Herodi alienigene 154 intellectum prophetie aperirent. Unde, pro eo quod propheta dixit Eph *  rata , quod erat nomen antiquum et forte Herodi ignotum, dixerunt :   terra Iuda. Pro eo autem quod propheta dixerat ‘minima es in millibus Iuda’, volens ostendere parvitatem eius quantum ad populi multitudinem, dixerunt :||
153 Glossa As115 Li446] om. Ed1953
154 alienigene Ed1953 ] aliegene Li446
Nequaquam minima es in principibus Iuda,
marg.| volentes ostendere magnitudinem dignitatis provenientem ex dignitate principis nascituri, quasi dicerent : Magna es inter civitates ex quibus principes prodierunt . | AW ca ||
ca ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Mt. 2, 6) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8b marg.], ed. Gloss-e : «In hebreo sic est: «Et tu Bethleem Ephrata parva es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus eternitatis». Et est sensus: etsi sis parvus viculus comparata civitatibus Iude ubi tanta millia, tamen non es minima, quia ex te egredietur magnus Christus, qui non tantum de David, quia egressus eius ex mea constat substantia, natus a diebus eternitatis, quia: «In principio erat Verbum» <cuius fons> Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2, c. 5, CCSL 76, p. 482.86-97 ut laud. supra CMT2d2.20 (apparatus).
<Non hab.> Hieronymus ; LLT ; PL ; Anselmus Laodunensis, Glossa ordinaria (Gloss-e) ; Chrysostomus (Burgundionis versio) ; Origenes (CPG 1450.3) ; Catena graecorum Patum in Mt. (Cramer, p. 13-14) ; Theophylactus in Mt. (PG 123, 164 ) ; HSC [FG2015] [MM2020]
¶Nota : Cette sentence résume la tradition exégétique latine et grecque sur ce lemme problématique. L’origine de sa rédaction a résisté jusqu’ici à tous les efforts d’identification, comme l’atteste la note de Nicolaï, confirmée et complétée par nos recherches, étendues aux autres sources habituelles de la Catena. La locution «pro eo quod… dixit…» est particulièrement fréquente chez Jérôme et dans les traductions d’Origène par Rufin ; son association à «volens ostendere…» n’est pour ainsi dire pas attestée en dehors de cette occurrence de la Catena. Sans prétendre clore le dossier, on peut conclure raisonnablement à une rédaction thomasienne. [MM2020]
AW ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {FG2017}* {MM2020}
marg.| {CMT2d2.22} REMIGIUS. − Vel talis est sensus quamvis minima videaris inter urbes principatum habentes, tamen non es minima , quia
ex te exiet dux qui regat populum meum Israel.
marg.| Dux autem iste Christus est, qui populum fidelem regit et gubernat.AX cb
cb ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 21ra ; BAV, Vat. lat. 648, f. 10rb (= Homiliae duodecim, homilia 7 , PL 131, 904B-C): «Quod vero dicit: Nequaquam nimina es in principibus Iuda, talis est sensus: quamvis minima videaris inter urbes principatum [-tus Vg648] habentes, tamen non es minima, «quia ex te exiet dux, qui regat [-get Vg648] populum meum Israel.» Dux iste David sive Christus intelligendus est. Si David intelligatur, ipse quidem iubente pariter et iuvante Domino nobiliter rexit populum Israeliticum, quamvis temporaliter. Sed quia propheta futura predicabat, dux iste magis [904C] intelligendus est Christus, quia una cum Patre et Spiritu sancto populum suum fidelem in se credentem eternaliter regit et [atque PG] gubernat et ad visionem perpetuae patriae introducit». [MM2020]
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT2d2.23} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 155 − [b] Intende autem certitudinem prophetie. Non enim dixit quod in Bethleem erit sed quod de Bethleem exiet, ostendens quod ibi solum nasceretur. Quomodo autem habet156 rationem de Zorobabel hec dicta esse, ut quidam dicunt. Non enim exitus eius fuit “a principio ex diebus seculi”, neque etiam ex Bethleem exivit, cum non in Iudea sed in Babylonia natus sit. Est etiam ad hoc testimonium quod dicit: Nequaquam minima es quia ex te157 exiet  . N ullus enim alius illustrem158 fecit villam in qua nasceretur quam Christus. Post nativitatem enim a finibus orbis terrarum veniunt visuri presepe et tugurii locum. Non autem dixit ‘ex te exiet filius Dei’ sed dux   qui pascet populum meum Israel . Oportebat enim in principio condescendere ut non scandalizarentur159, et que ad salutem hominum pertinebant predicare, ut magis inducerentur. [d] Mystice 160 autem dicit: Qui regat populum meum Israel. ‘Israel’ enim161 hic dicit eos qui crediderunt ex Iudeis. Si autem non omnes162 Christus rexit, eorum est accusatio. [c] De gentibus autem interim tacuit ne scandalizaret Iudeos. [a] Vide autem mirabilem dispensationem. Iudei autem 163* et magi simul se invicem docent. Iudei a magis audiunt quod Christum in orientis regione stella predicabat164*, magi a Iudeis quod prophete antiquitus eum annuntiaverunt 165* |pecia 5| 166 [e] ut, geminato testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent quem et stelle claritas167 et prophetie manifestabat auctoritas.AY cc cd
cc ¶Fons : [a] Chrysostomus , In Mt., hom. 7 (Mt. 2, 4-5), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 21vb ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 26ra5 : «Vide itaque et hic qualiter mirabiles et inopilabiles dispensat res. Simul enim et discunt aliquid amplius a se invicem et docent se coalternatim barbari et Iudei. Iudei enim a magis audiebant quod et stella ipsum in Persarum regionem predicabat. Magi autem a Iudeis discebant quod hunc quem stella predicavit et prophete ante multa tempora antiquitus enuntiaverunt».
[b-d]   Chrysostomus , In Mt., hom. 7 (Mt. 2, 4-5), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 22rb4 ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 26rb : ««Intende autem et certitudinem prophetie. Non enim dixit ‘in Bethleem’ sedexiet’. Quare et hoc prophetie fuit [+ eum Firenze] nasci illic solum ? Quidam autem eorum non sentientes aiunt de Zorobabel hec dicta esse. Et qualiter utique habebit rationem ? Non enim utique exitus eius fuerunt a principio ex diebus seculi. Qualiter autem quod in principio dictum est quia ex te exiet, conveniet utique illi. Non enim in Iudea sed in Babylonia natus est. Unde et Zorobabel vocatus est quia illic seminatus est. Et quicumque Syrorum noverit linguam, sciunt quod dicitur. Cum predicas autem et omne tempus quod post hec fuit [inv. Firenze] sufficiens constituere hanc testificationem. Quod enim ait nequaquam minima es in ducibus Iuda et causam apponit huius dignitatis dicens quia ex te exiet. Nullus enim alius claram et illustrem illam villam fecit quam solus ipse. Post parturitionem itaque illam a finibus orbis terrarum veniunt visuri presepe et tugurii locum quod antiquitus propheta personabat dicens: Nequaquam minima es in ducibus Iuda ; hoc est in tribuum principibus. […] Et magi autem non dixerunt ubi est filius Dei sed qui natus est rex Iudeorum. Et hic rursus non dixit quia ex te exiet filius Dei sed precessor qui pascet populum meum Israel. Oportebat enim et condescendendo disputare in proemiis ut non scandalizarentur et que de salute eorum erant predicare ut per hoc magis inducantur. […] [f. 22va] Non enim in Palestinam solum, sed et in orbe terrarum omnium illustre factum hoc castellum, sed tunc ad Iudeos erat sermo. Ideoque induxit: pascet populum meum Israel quamvis orbem terrarum pavit. [c] Sed quod dixi non vult scandalizare interim eum qui de gentibus erat velans sermonem. [d] Et qualiter ? Non pavit, ait, populum iudaicum. Maxime quidem et illud factum est. Israhelem enim hic dicens eos qui ei crediderunt ex Iudeis enigmatice insinuavit. Et hoc interpretans Paulus dixit: Non enim omnes qui ex Israel sunt ; hii Israel sunt sed quicumque per fidem et repromissionem nati sunt. Si autem non omnes pavit, hoc in eos est reclamatio et accusatio».
[e] <revera>   Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 3 (recensio beta), CCSL 138, lin. 40 sqq.: «Orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israhel, et dominabitur gentium. Tres itaque uiri, fulgore insoliti sideris diuinitus incitati, praeuium micantis luminis cursum sequuntur, existimantes se significatum puerum Hierosolimis in ciuitate regia reperturos. Sed cum eos haec opinio fefellisset, per Iudaeorum scribas atque doctores, quod sacra de ortu christi praenuntiauerat scriptura, didicerunt, ut gemino testimonio confirmati, ardentiore fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas». [MM2020]
<cuius fons> [a]   Chrysostomus ,In Mt., hom. 7, § 1, PG 57, 73.13-22 : «Ὅραγοῦνκαὶ ἐνταῦθαπῶςθαυμαστὰκαὶ παράδοξαοἰκονομεῖταιπράγματα. Ὁμοῦ τε γὰρ καὶ μανθάνουσί τι πλέον παρ’ ἀλλήλων, καὶδιδάσκουσινἀλλήλους,οἵτε βάρβαροι καὶοἱἸουδαῖοι.ΟἱμὲνγὰρἸουδαῖοιπαρὰτῶνμάγωνἤκουον,ὅτικαὶἀστὴραὐτὸνἐπὶ τῆς Περσῶν ἐκήρυξεχώρας·οἱδὲμάγοιπαρὰτῶνἸουδαίωνἐμάνθανον,ὅτιτοῦτον, ὃν ὁ ἀστὴρ ἐκήρυξε, καὶπροφῆταιπρὸ πολλῶνἄνωθενδιηγόρευονχρόνων· καὶ τῆς ἐρωτήσεως ἡ ὑπόθεσις διδασκαλίας σαφεστέρας τε καὶ ἀκριβεστέρας ἑκατέροις ἀπόδειξις γέγονε». [MM2020]
[b-d]   Chrysostomus ,In Mt., hom. 7, § 2, PG 57, 74.18-75.3 ; 75.22-33 : «[b] Σκόπειδὲκαὶτῆςπροφητείαςτὴνἀκρίβειαν . Οὐγὰρεἶπεν,ὅτιἐνΒηθλεὲμμενεῖ,ἀλλ’,ἐξελεύσεται .Ὥστε καὶ τοῦτο προφητείας ἦν, τὸγεννηθῆναιἐκεῖμόνον . Τινὲς δὲαὐτῶνἀναισχυντοῦντές φασι , περὶτοῦΖοροβάβελταῦταεἰρῆσθαι·καὶπῶςἂνἔχοιενλόγον;Οὐγὰρδὴ,"αἱἔξοδοιαὐτοῦἀπ’ἀρχῆςἐξἡμερῶναἰῶνος". Πῶςδὲτὸἐνἀρχῇλεχθὲν,ὅτι" Ἐκ σοῦ ἐξελεύσεται ",ἁρμόσειενἂνἐκείνῳ;ΟὐγὰρἐντῇἸουδαίᾳ,ἀλλ’ἐντῇΒαβυλῶνιἐτέχθη ·ὅθενκαὶΖοροβάβελἐκλήθη,διὰτὸἐκεῖσπαρῆναι.ΚαὶὅσοιτὴνΣύρωνἴσασιγλῶτταν,ἴσασιτὸλεγόμενον.Μετὰδὲτῶνεἰρημένων,καὶὁμετὰταῦταχρόνοςἅπαςἱκανὸςσυστῆσαιτὴνμαρτυρίαν.Τίγάρφησιν;" Οὐδαμῶς ἐλαχίστη εἶ ἐν τοῖς ἡγεμόσιν Ἰούδα " ·καὶτὴναἰτίανπροστίθησιτῆςπεριφανείας,λέγων,ὅτι,ἐκ σοῦ ἐξελεύσεται .Οὐδεὶςδὲἕτεροςλαμπρὸνκαὶπεριφανὲςἐκεῖνοτὸχωρίονἐποίησεν,ἀλλ’ἢμόνοςαὐτός.Μετὰγοῦντὸντόκονἐκεῖνον,ἀπὸτῶνπεράτωντῆςοἰκουμένηςἔρχονταιὀψόμενοιτὴνφάτνηνκαὶτῆςκαλύβηςτὸντόπον· […] Καὶἐνταῦθαπάλινοὐκεἶπεν,ὅτιἐκσοῦ ἐξελεύσεταιὁΥἱὸςτοῦΘεοῦ·ἀλλ’"Ἡγούμενος,ὅστιςποιμανεῖτὸνλαόνμουτὸνἸσραήλ".Ἔδειγὰρκαὶ συγκαταβατικώτερονδιαλέγεσθαιἐνπροοιμίοις,ἵναμὴσκανδαλίζωνται, καὶτὰπερὶτῆςσωτηρίαςαὐτῶνκηρύττειν , ἵνατούτῳμᾶλλονἐνάγωνται.[…]διὸ καὶἐπήγαγε·ΠοιμανεῖτὸνλαόνμουτὸνἸσραήλ ·καίτοιγε τὴν οἰκουμένην ἐποίμανεν·[c]ἀλλ’, ὅπερ ἔφην, οὐ βούλεται σκανδαλίσαι τέως τὸν περὶ τῶν ἐθνῶν ἐκκαλύπτων λόγον.[d]Καὶ πῶς οὐκ ἐποίμανε,τὸνγὰρἸσραὴλἐνταῦθαεἰπὼν,τοὺςαὐτῷπεπιστευκόταςἐξἸουδαίωνᾐνίξατο. Καὶ τοῦτο ἑρμηνεύων ὁ Παῦλος ἔλεγεν·Οὐ γὰρ πάντες οἱ ἐξ Ἰσραὴλ, οὗτοι Ἰσραὴλ, ἀλλ’ ὅσοι διὰ πίστεως καὶ ἐπαγγελίας ἐγεννήθησαν. Εἰδὲμὴπάνταςἐποίμανε,τοῦτοαὐτῶνἔγκλημα καὶκατηγορία».[ACB2014] [MM2020]
<Non hab.> Aniani translatio differt (PG 58, 1041-1042 )
cd ¶Nota : Thomas réécrit complètement la traduction de Burgundio pour la rendre plus accessible. Il conclut la dernière phrase par un extrait de Léon le Grand selon un procédé d’association compilatoire qui s’observe également dans les chaînes grecques. L’originalité est ici d’associer un Père latin à un Père grec dans la même unité textuelle. [MM2020]
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
155 homiliario] restit., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
156 autem habet] inv. Li446
157 ex te] om. Li446
158 alius illustrem] inv. Li446
159 scandalizarentur] scandalizentur Li446 * (al. m. corr.)
160 Mystice] Quod Li446
161 enim] om. Li446
162 non omnes] inv. Li446
163 autem] enim Ed1953
164 predicabat] + et Ed1953
165 annuntiaverunt] nuntiaverunt Ed1953
166 annuntiaverunt] finitur 4 pecia Ber111 (11)
167 claritas] om. Li446 * , cursaritas ! Li446 ² (bis , m. correctorum)
marg.| {CMT2d2.24} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − [1] Poterat enim stella que magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, ad ipsam eos perducere civitatem; sed tamen subtraxit se, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate in qua Christus nasceretur et ipsi Iudei dicerent in Bethleem Iuda. [2] [a] Similes facti fabris arce Noe, qui aliis ubi evaderent, prestiterunt, et ipsi diluvio perierunt; similes lapidibus milliariis viam ostenderunt, nec ipsi ambulare potuerunt. Audierunt et abierunt inquisitores, dixerunt et remanserunt doctores. Nunc quoque Iudei simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum, [c] quando eis de Scripturis testimonia clare proferimus, [b] ut noverunt Christum ante prophetatum, [d] suspecti ne forte a christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Iudeorum; et sicut tunc magi fecerunt, Iudeos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare. ce
ce ¶Fons :
[1] Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 200, c. 3 § 3, PL 38, 1030 : «Iam uero quod eadem stella, quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre uirgine deus infans, quae utique poterat eos et ad ipsam perducere ciuitatem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de ciuitate, in qua christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur iudaei, ut ipsi eam secundum diuinae scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent, in bethlehem iudae».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, IIIa, q. 36 a. 8 ad 3: «Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone Epiphaniae, stella quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, poterat eos ad ipsam perducere civitatem Bethlehem, in qua natus est Christus».
[2]   Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 373 (interpolatus), c. 4 § 4, PL 39, 1665.36 sqq. : «Quid dicam de infelicitate iudaeorum, qui christum quaerentibus magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, bethlehem ciuitatem designauerunt - quam ipsi non inuenerunt -? [a] Similes fabris arcae noe, aliis ubi euaderent praestiterunt, et ipsi diluuio perierunt: similes lapidibus milliariis, uiam ostenderunt, nec ambulare potuerunt - quia stolidi in uia remanserunt -. Quaesitum est ab eis, ubi christus nasceretur: responderunt, in bethlehem iudae. Sic enim scriptum est per prophetam: et tu bethlehem terra iuda, non minima es in ducibus iuda. Ex te enim prodibit rex, qui recturus est populum meum israel. Audierunt et abierunt inquisitores; dixerunt et remanserunt doctores: et contrariis affectibus separati, illi facti sunt adoratores, illi persecutores. Nunc quoque iudaei simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum [b] ut nouerint christum ante prophetatum, [c] quando eis de scripturis testimonia clara proferimus, [d] suspecti ne forte a christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus iudaeorum: et sicut tunc magi fecerunt, istos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare». [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d3.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Postquam audivit Herodes responsum duplici modo credibile, primum quia a sacerdotibus fuerat dictum, deinde, quia exemplo prophetico fuerat comprobatum, non tamen ad devotionem flectitur nascituri regis, sed ad malitiam interfectionis eius per dolum. Vidit enim quia non poterat magos nec blandimentis flectere nec minis terrere168 nec auro corrumpere, ut consentirent in interfectionem169 regis futuri. Ideo illos decipere cogitavit.
Unde dicitur:
168 terrere Li446² Ed1953 ] terrene As115 Li446*
169 in interfectionem Ed1953 ] interfectione As115*, interfectioni As115², in interfectione Li446
Numérotation du verset Mt. 2,7 
Tunc Herodes clam vocatis magis.
marg.| Occulte autem vocavit eos ut non viderent Iudei quos habebat suspectos, ne forte quasi regem sue gentis amantes proderent consilium eius.
Diligenter didicit170 ab eis tempus stelle.AZ 171
AZ ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2024}
170 Diligenter didicit] Diligit ab eis Li446
171 ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 1 ? (Mt. 1: ), PG 56, 6#  : « ».
marg.| {CMT2d3.2} REMIGIUS. − Idcirco diligenter quia callidus erat et timebat ne non reverterentur172 ad eum ut tunc sciret quid ageret pueros173* occidendo.BA cf
cf ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 21ra ; BAV, Vat. lat. 648, f. 11va (= Homiliae duodecim, homilia 7 , PL 131, 904D): «  Diligenter didicit ab eis tempus stellae . Et quare diligenter? Idcirco quia callidus erat Herodes. Timebat enim ne ipsi non [om. PG] reverterentur ad eum; et ideo diligenter didicit tempus stelle ut si non reverterentur, ille sciret quid ageret, id est interficeret omnes pueros qui erant in Bethelehem, et in omnibus finibus eius». [MM2020]
BA ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
172 reverterentur] reverteretur ? Li446
173 pueros] de puero Ed1953
marg.| {CMT2d3.3} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 174 − Ferme autem biennio ante visa est stella mirantibus quid esset. Sed tunc intelligitur indicatum eis cuius esset stella que iamdiu videbatur, quando natus est175 qui per illam significabatur. Sed postquam Christo nato revelatum est magis, venerunt ab oriente, et tertiadecima die adoraverunt eum, quem ante paucos dies natum fuisse didicerunt.BB
BB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
174 sermone Li446 Ed1953 ] + 7 Ed1953
175 est] om. Li446
marg.| {CMT2d3.4} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 176 − Vel ante multum tempus hec stella apparuit, quoniam multum tempus in itinere erant magi consumpturi, ut confestim cum natus esset, Christo assisterent, eum in fasciis adorantes, ut mirabilior appareret.cg
cg ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 7, § 3, PG 57, 76.21-27: «Καὶ γὰρ πρὸ πολλοῦ χρόνου δοκεῖ μοι ὁ ἀστὴρ φανῆναι. Ἐπειδὴ γὰρ πολὺν κατὰ τὴν ὁδοιπορίαν ἔμελλον ἀναλίσκειν οἱ μάγοι χρόνον, ἵνα εὐθέως ἐπιστῶσι τῷ τεχθέντι· ἔδει γὰρ ἐν αὐτοῖς προσκυνηθῆναι τοῖς σπαργάνοις αὐτὸν, ὥστε τὸ θαυμαστὸν καὶ παράδοξον φανῆναι τοῦ πράγματος». [ACB2014]
176 homiliario] restit ., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT2d3.5} GLOSSA. − Secundum alios vero a die nativitatis Christi creditur stella tantum apparuisse et, peracto officio, cum nova esset, desiit esse. Ait enim Fulgentiusch: puer natus novam stellam fabricavit. Cognito autem loco et tempore, personam pueri vult non ignorare.
Unde dicit:
ch Cf. Fulgentius Ruspensis, De epiphania deque innocentum nece et muneribus magorum [CPL 0831], Sermo 4, c. 8, CCSL 91A, lin. 153 sqq.: «Haec stella numquam ante apparuit, quia nunc eam puer iste creauit et magis ad se uenientibus praeuiam deputauit».
Numérotation du verset Mt. 2,8 
Ite177* interrogate diligenter de puero.
177 Ite] + et Ed1953
marg.| Illud precipit178 quod absque precepto erant facturi.BC ci
ci ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1254C: «Magi enim dicuntur ab oriente venisse, eo quod vere in vero oriente essent positi, sed quidquid est ultra Jerusalem versus orientem, in oriente quantum ad eos dicitur esse. A die nativitatis Domini creditur stella tantum apparuisse, et peracto officio, cum nova esset desinit esse. Ait enim Fulgentius: Puer natus novam stellam fabricavit. [...] [1256B] «Ideo etiam promisit se adorare, ne dolum ejus cognoscerent, sed potius sine suspicione ei de puero renuntiarent. Mittens ergo illos in Bethlehem dixit, ite, interrogate diligenter de puero. Cognito loco et tempore, personam pueri non vult ignorare. Nota quod illud praecepit, quod absque praecepto erant facturi».
<potius quam> Glossa ordinaria (Mt. 2, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «Hec stella dominice nativitatis nuntia numquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et magis previam deputavit, que mox peracto officio esse desiit» [FG2017] [MM2017]
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2017}
178 precipit] preceperat Ed1953
marg.| {CMT2d3.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 179 {hom.7} − Non autem dicit interrogate de rege sed   de puero, neque enim principatus nomine eum vocari sustinebat.180 BD cj
cj ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 7, § 3, PG 57, 76.43-45: «Καὶ οὐκ εἶπεν, ἀπελθόντες μάθετε περὶ τοῦ βασιλέως, ἀλλὰ Περὶ τοῦ παιδίου· οὐδὲ γὰρ τὸ ὄνομα τῆς ἀρχῆς καλέσαι ἠνέσχετο». [ACB2014]
BD ¶Codd. : As115 (13rb) Li446 (19va) Ed1470 [image 42]) Ed1476 [image 31]) Ed1486 [image 22]) Ed1493 [image 25]) Ed1546 [image 25]) Ed1657 (21b) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
179 homiliario] restit. , omel’ As115 Li446 Ed1657 , homelia Ed1470 , ho. Ed1476 Ed1486 Ed1493 Ed1546 Ed1570 , Matthaeum Ed1953
180 neque ... sustinebat As115 Li446 Ed1470 Ed1476 Ed1486 Ed1493 Ed1546 Ed1657 ] ei enim etiam nomen potestatis inviderat Ed1570 Ed1953
marg.| {CMT2d3.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Ergo ut ad hoc eos induceret, devotionem promittebat, et per eam gladium acuebat et malitiam cordis sui humilitatis colore depingebat. Talis est consuetudo omnium malignorum quando aliquem in occulto gravius ledere volunt, humilitatem illi et amicitias fingunt.ck
Unde dicit:
ck ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
Et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
marg.| {CMT2d3.8} GREGORIUS. In homiliario. 181* − Adorare eum se velle simulat, ut quasi hunc, si invenire possit, extinguat. cl
Sequitur:
cl ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 3, CCSL 141, p. 67.50-51: «Sed natiuitate regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta conuertitur, ne terreno regno priuaretur. Renuntiari sibi ubi puer inueniretur postulat, adorare uelle se simulat, ut quasi hunc si inuenire possit extinguat». [FG2013]
181 homiliario] restit., omel’ Li446 , in evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 2,9 
Qui cum audissent regem, abierunt.
marg.| {CMT2d3.9} REMIGIUS. − Audierunt magi Herodem ut quererent Dominum, sed non ut ad eum reverterentur. Significabant enim bonos auditores, qui bona que audiunt a malis predicatoribus faciunt; sed tamen opera illorum non imitantur.
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d4.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Ex hoc loco ostenditur, quia cum stella deduxisset magos prope Hierusalem, abscondita est ab eis, ut relicti a stella cogerentur in Hierusalem interrogare de Christo simul et manifestare propter duo primo ad confusionem Iudeorum, quia gentiles stelle tantummodo visione confirmati, Christum per alienas provincias requirebant, et Iudei ab infantia prophetias legentes de Christo, et in suis finibus natum non susceperunt; demum ut interrogati sacerdotes unde nascitur Christus, ad preiudicium suum responderent de Bethleem, quia qui Herodem docuerant de Christo, ipsi ignorabant de illo; et ideo post interrogationem et responsionem habitam subditur:
Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos,
marg.| ut considerantes obsequium stelle, regis intelligerent dignitatem.cm
cm ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
marg.| {CMT2d4.2} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − Et ut Christo plenum redderet obsequium, temperavit gradum, donec magos perduceret ad puerum. Obsequium prebuit, non imperium adduxit supplices ostendit, hospitium radiavit amplissimo lumine, et tecta nati perfudit, sicque discessit.
Unde sequitur:
Usque dum veniens staret supra ubi erat puer.
marg.| {CMT2d4.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quid autem mirum si soli iustitie orituro stella ministrabat divina? Stetit enim supra caput pueri, quasi dicens hic est; ut quia loquendo monstrare non poterat, stando demonstraret.182 cn
cn ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
182 demonstraret] monstraret Li446
marg.| {CMT2d4.4} GLOSSA. − Hic autem apparet quod stella in aere posita erat et domui in qua puer erat multum vicina. Aliter enim domum non discrevisset. co
co ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1256C: «Usque dum veniens, etc. Hic apparet quod in aere posita erat, quia domui in qua puer erat multum fuit vicina. Aliter enim domum non discernerent plus quam aliam». [MM2020]
marg.| {CMT2d4.5} AMBROSIUS. Super Lucam. − [b] Hec autem stella via est, et via Christus est, quia secundum incarnationis mysterium Christus est stella ipse enim est stella splendida et matutina; [a] unde ubi Herodes est, non videtur; ubi autem Christus, rursum videtur, et viam monstrat.cp
cp ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, lib. 2, § 45, CCSL 14, p. 51.636-643: «Ergo magi de thesauris suis offerunt munera. Vultis scire quam bonum meritum habeant? [a] Stella ab his uidetur et ubi Herodes est non uidetur; ubi Christus est rursus uidetur et uiam monstrat. [b] Ergo stella haec uia est et uia Christus, quia secundum incarnationis mysterium Christus est stella; orietur enim stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel denique ubi christus et stella est; ipse enim est stella splendida et matutina. Sua igitur ipse luce se signat». [FG2013]
marg.| {CMT2d4.6} REMIGIUS. − Vel stella significat gratiam Dei, Herodes diabolum. Qui autem per peccatum se diabolo subdit, mox gratiam perdit; quod si per penitentiam recesserit, mox gratiam invenit, que non dimittit donec perducat ad domum pueri, id est Ecclesiam.
marg.| {CMT2d4.7} GLOSSA. − Vel stella est illuminatio fidei que ad proximum ducit, quam, dum divertunt ad Iudeos, magi amittunt quia, dum a malis consilium querunt, veram illuminationem perdunt.BE cq
cq ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 8a marg.], ed. Gloss-e : «Alleg<orice>. Stella est illuminatio fidei que ad Christum ducit . Dum divertunt ad Iudeos eam amittunt , quia Domini a malis consilium querunt, veram illuminationem perdunt».
<cuius fons> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1255B: «Allegorice secundum primitias gentium designatur salus, gentiliumque intratura est ad Christum. Praecedente [1255B] stella, id est fidei illuminatione, qua Judaei carentes non venient ad Christum, dum divertunt ad Judaeos, stellam amittunt, quia dum a pravis hominibus et diabolo aliquod consilium quaerunt, veram illuminationem amittunt». [MM2020]
BE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 5 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d5.1} GLOSSA. − Postquam premisit stelle obsequium, subiungit evangelista magorum gaudium dicens:
Numérotation du verset Mt. 2,10 
Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde.BF cr
cr ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) ; Anselmus Laodunensis ; LLT ; PL. [MM2020]
BF ¶Codd. : Li446 (20ra) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT2d5.2} REMIGIUS. − Et sciendum quod non satis fuit dicere evangeliste gavisi sunt, sed addidit gaudio183 magno et valde.BG
BG ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2024}
183 gaudio] gaudie cacogr. Li448
marg.| {CMT2d5.3} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Gavisi ergo 184* sunt quia spes eorum non erat decepta sed amplius confirmata quod tanti itineris non sine causa susceperunt laborem.BH cs
cs ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2, 10), PG 56, 641.58-60 : «Et videntes stellam, gavisi sunt gaudio magno valde: quia videlicet spes illorum non erat decepta, sed amplius confirmata, quod tanti itineris non sine causa susceperunt laborem. Indicio enim stellae sic occurrentis sibi secundum tempus intelligebant, quia divinitus eis nativitas illa regis est ostensa». [MM2020]
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
184 ergo] om. Ed1953
marg.| {CMT2d5.4} GLOSSA. − Gaudio gaudet qui propter Deum gaudet, qui est verum gaudium. Addidit autem et magno quia de magno gaudebant.BI ct
ct ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, 10, PL 162, 1256C-D: «Gaudet gaudio, qui, propter Deum gaudet, qui est verum gaudium. Sicut vita vivit, qui in virtutibus vivit, et morte moritur qui in peccatis [1256D] est. Addit et magno, quia de magna re, et valde, quia nihil majus ipso». [MM2021]
BI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT2d5.5} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Per ministerium185* enim stelle intelligebant quoniam dignitas tunc nati regis excedebat mensuram omnium mundalium regum. Addidit etiam: Valde .BJ cu
cu ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2, 10), PG 56, 641.62-65 : «Et per mysterium [al. ministerium] stellae intelligebant, quoniam dignitas tunc nati regis excedebat mensuram omnium mundialium regum: necesse enim erat, ut gloriosiorem putarent regem illum, quam stellam, cui stella sic devote obsequebatur». [MM2020]
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
185 ministerium] mysterium Ed1953
marg.| {CMT2d5.6} REMIGIUS. − Quia voluit ostendere quod magis gaudent homines de rebus perditis quam semper possessis.
Subditur autem:
Numérotation du verset Mt. 2,11 
Et intrantes domum, invenerunt puerum186.
186 puerum Li446] om. Ed1953
marg.| {CMT2d5.7} LEO PAPA. In sermone de Epiphania. 187 − Quantitate parvum, aliene opis indigum, fandi impotentem, et in nullo ab humane infantie generalitate discretum; quia sicut fidelia erant testimonia que in eo maiestatem invisibilis divinitatis ostenderent, ita probatissimum debebat esse, sempiternam illam essentiam filii Dei veram suscepisse hominis naturam.cv
cv ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 34 § 3, CCSL 138, p. 182.96-103: «Viderunt et adorauerunt puerum, quantitate paruum, alienae opis indigum, fandi inpotem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate discretum. Quia sicut fidelia erant testimonia, quae in eo maiestatem inuisibilis diuinitatis assererent, ita probatissimum esse debebat uerbum carnem factum, et sempiternam illam essentiam filii dei ueram hominis suscepisse naturam, ne uel ineffabilium operum secutura miracula, uel excipiendarum supplicia passionum, sacramentum fidei ex rerum diuersitate turbarent, cum iustificari omnino non possent, nisi qui dominum Iesum et uerum Deum et uerum hominem credidissent».
<Paral.>   Thomas de Aquino,   S umma theologiae III q. 29 a. 1 ad 3: «Unde Leo papa, in sermone de Epiphania, dicit quod magi invenerunt puerum Iesum quantitate parvum, alienae opis indigentem, fandi impotentem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate discretum». Super ad Gal. 4, § 214: «Una carnalis, quae fit per semen carnale missum in locum generationis: quod quidem semen, licet sit quantitate parvum, tamen virtute continet totum». [MM2015]
187 sermone Li446 ] + 4 Ed1953
marg.| {CMT2d5.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − 
Cum Maria matre eius.188
188 Chrysostomus super Mattheum - Cum Maria matre eius Ed1657 ] restit., inv. Li446
marg.| Non diademate coronata aut in lecto aureo recumbente, sed vix tunicam habente unam, non ad ornamentum corporis, sed ad tegumentum nuditatis, qualem habere potuit carpentarii uxor peregre constituta. Si ergo regem terrenum querentes venissent, magis fuissent confusi quam gavisi, quia tanti itineris laborem sine causa suscepissent. Nunc autem quia celestem regem querebant, etsi nihil regale videbant, in eo tamen solius stelle testimonio contenti, gaudebant oculi eorum contemptibilem puerum aspicere, quia spiritus in corde eorum terribilem eum monstrabat.
Unde:
Procidentes adoraverunt eum.
marg.| Vident enim hominem et agnoscunt Deum.cw
cw ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
marg.| {CMT2d5.9}*RABANUS. − Divino autem nutu factum est quod abierat 189 Ioseph, ne aliqua male suspicionis occasio daretur gentibus.BK cx
cx ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 60.21 sqq.: «Quaeritur, cur Ioseph simul cum puero et Maria inuentus a magis esse non dicatur. Hoc est, ne aliqua malae suspicionis gentibus daretur occasio, quae primitias suas Saluatore nato statim ad eum adorandum miserunt ». <ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 2:11) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 9a marg.], ed. Gloss-e : « Cur non et Ioseph cum Maria inventus est a magis? Ne aliqua inde male suspicionis occasio daretur gentibus, que primitias suas statim nato salvatore ad eum adorandum miserunt ». [MM2024]
BK ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2024}
189 quod abierat] que aberat Li446
marg.| {CMT2d5.10} GLOSSA. – Qui licet morem sue gentis in donis offerendis sequantur. Arabes enim auro, thure et diversis generibus aromatum abundant, tamen aliquid mysterii muneribus demonstrare volebant.|BL cy
Unde sequitur:
cy ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1256D: «Et procidentes adoraverunt eum. Non fecerunt Herodi, quod fecerunt puero, quia credunt Verbum in carne. Et apertis thesauris suis. Quamvis Arabes morem suae gentis in donis offerendis sequantur, qui in auro et thure et diversis generibus aromatum abundant, tamen aliquid mysticum in donis intelligunt . Per aurum, regia potestas; per thus, divinitas et sacerdotium significatur; thus enim soli Deo et a sacerdote offertur. Per myrrham, mortalis humanitas designatur. Corpora enim mortuorum myrrha condiuntur, quia ex nimia amaritudine per eam vermes exstinguuntur». <Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e). [MM2020]
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
Apertis thesauris suis190*, obtulerunt ei munera: aurum, thus et myrrham.
190 suis] om. Ed1953
marg.| {CMT2d5.11} GREGORIUS.191 − Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur.cz
cz ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 6, p. 69.97-99: «Magi uero aurum, thus et myrrham deferunt. Aurum quippe regi congruit, thus uero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem». [FG2015]
191 Gregorius Li446 ] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT2d5.12} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − Aurum igitur solvitur quasi regi magno, thus immolatur ut Deo, myrrha prebetur quasi pro salute omnium morituro.
marg.| {CMT2d5.13} CHRYSOSTOMUS. 192 − Hec autem etsi tunc non intelligebantur secundum quale mysterium ista gerebant, vel quid significaret unumquodque munus, eorum nihil contrarium est gratia enim que illos hec omnia facere hortabatur, ipsa ordinaverat universa.da
da ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
192 Chrysostomus As115 Li446 ] + Super Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT2d5.14} REMIGIUS. − Et sciendum quod isti non singula obtulerunt sed singuli tria et singuli cum suis muneribus regem, Deum et hominem, predicaverunt.
marg.| {CMT2d5.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 193* − Verecundentur194* ergo Marcion et Paulus Samosetanus195*, qui nolunt196 videre que magi viderunt, qui Ecclesie sunt progenitores, Deum in carne adorantes. Quoniam enim in carne erat fascie197* monstrant et presepe. Quoniam autem non ut purum198 hominem adorant, sed ut Deum, demonstrant dona que Deo offerre decens erat. Confundantur et Iudei videntes se preventos a magis, et neque post illos venire student199.BM db
db ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 7, § 4, PG 57, 77.45 – 78.2: «Αἰσχυνέσθω Μαρκίων, αἰσχυνέσθω Παῦλος ὁ Σαμοσατεὺς, μὴ βουληθέντες ἰδεῖν ἅπερ οἱ μάγοι εἶδον, οἱ τῆς Ἐκκλησίας πρόγονοι· οὐδὲ γὰρ αἰσχύνομαι οὕτως αὐτοὺς καλῶν. Αἰσχυνέσθω Μαρκίων, ὁρῶν Θεὸν ἐν σαρκὶ προσκυνούμενον. Αἰσχυνέσθω Παῦλος. ὁρῶν οὐχ ὡς ἄνθρωπον προσκυνούμενον ἁπλῶς. Ἀλλ’ ὅτι μὲν ἐν σαρκὶ, τὰ σπάργανα δείκνυσι καὶ ἡ φάτνη· ὅτι μὲν ἐν σαρκὶ, τὰ σπάργανα δείκνυσι καὶ ἡ φάτνη· ὅτι δὲ οὐχ ὡς ψιλὸν ἄνθρωπον προσεκύνουν, δηλοῦσιν ἐν ἀώρῳ τῆς ἡλικίας τοιαῦτα δῶρα προσάγοντες, ἃ Θεῷ προσάγειν εἰκὸς ἦν. Αἰσχυνέσθωσαν μετ’ αὐτῶν καὶ Ἰουδαῖοι, βαρβάρους καὶ μάγους ὁρῶντες αὐτοὺς φθάνοντας, καὶ οὐδὲ μετ’ ἐκείνους ἐλθεῖν ἀνεχόμενοι». [ACB2014]
BM ¶Codd. : As115 (13va) Li446 (19va) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
193 in homiliario] restit., in omel’ As115 Li446 , Super Matthaeum Ed1953
194 Verecundentur As115 Li446 Ed1657 ] Erubescant Ed1953
195 Samosetanus As115 Li446 ] Samosatenus Ed1657 Ed1953
196 nolunt As115 Ed1657 Ed1953 ] volunt Li446
197 Quoniam ... fascie As115 Li446 ] Nam quod in carne vera sit panni Ed1953
198 ut purum Ed1657 Ed1953 grec.] ñ purum As115, ñpurum Li446
199 student As115 Li446 Ed1657 ] studentes Ed1953
marg.| {CMT2d5.16} GREGORIUS. 200* − Potest et in his aliud intelligi. Auro namque sapientia designatur, Salomone teste, qui aitdc: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis ». Thure, quod Deo incenditur, virtus orationis exprimitur, secundum illuddd: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ». Per myrrham vero carnis mortificatio figuratur. Nato ergo regi aurum offerimus, si in conspectu eius sapientie lumine splendemus; thus offerimus, si per orationum studia Deo redolere valeamus; myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus.de
dc Prv. 21, 20.
dd Ps. 140, 2.
de ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 6, CCSL 141, p. 70.114-126: «Quamuis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Thure autem quod Deo incenditur uirtus orationis exprimitur, psalmista attestante qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per myrrham uero carnis nostrae mortificatio figuratur, unde et sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillauerunt myrrham. Nato ergo regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suaue aliquid Deo per caeleste desiderium redolere ualeamus. Myrrham offerimus, si carnis uitia per abstinentiam mortificamus». [FG2015]
200 Gregorius As115 Li446 ] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT2d5.17} GLOSSA. − Tres autem viri qui offerunt significant gentes de tribus partibus mundi venientes. Thesauros aperiunt dum fidem cordis per confessionem ostendunt. Bene autem in domo docentes ne thesaurum bone conscientie iactando propalemus. Offerunt tria munera, hoc est fidem sancte Trinitatis. Vel apertis thesauris 201 Scripturarum, historicum, moralem et allegoricum sensum offerunt. Vel logicam, physicam et ethicam, dum illa fidei servire faciunt.BN df dg
df ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1257BC: «MYSTICE. Veniunt gentes, dimisso Herode, id est diabolo qui pelliceus interpretatur, vel dimissis hypocritis qui vere pellicei sunt, id est mortuis pellibus induti, id est peccatis. Unde Adam et Eva [1257B] pelliceis induti tunicis post peccatum fuisse leguntur. Veniunt stella praecedente, id est fide, et intrant domum, id est Ecclesiam, dum pars Ecclesiae efficiuntur, et inveniunt Christum cum matre. Mater Christi sunt praedicatores, qui eum in mentibus audientium generant. Aberat Joseph, id est populus Judaeorum qui propter perfidiam et infidelitatem suam in consortio Ecclesiae locum non habent. Tres sunt, quia de tribus partibus mundi gentes veniunt, id est Asia, Europa et Africa. Vel quia de tribus filiis Noe procreatae sunt. Thesauros in domo aperiunt, dum fidem cordis per confessionem oris ostendunt. Bene in domo, non in via, thesaurus aperitur, ne a latrunculis forte rapiatur. Per hoc docemur ne thesaurum bonae conscientiae jactando [1257C] propalemus, ne a spiritualibus hostibus per inanem gloriam nobis subripiatur, sed soli Deo in tuto loco, id est in secreto cordium offeramus. Et offerunt tria munera, id est fidem sanctae Trinitatis: vel apertis thesauris Scripturarum, historicum, moralem, et allegoricum sensum offerunt, vel logicam, physicam, ethicam, dum illa fidei catholicae faciunt servire. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera habeatur humanitas, unde et mox mittitur in Aegyptum».
<potius quam> Glossa ordinaria (Mt. 2, 11) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 9a-b° marg. Cas574, f. 11rb], ed. Gloss-e : «Mystice. Tres magi significant gentilem populum de tribus filiis Noe procreatum ad fidem Christi venientem. Stella propheticum sermonem ortum Christi veraciter profitentem. Herodes diabolum qui cognita divinitate Christi persequitur eum in membris suis, a quo magi pergunt dum ab idolatria gentes recedunt, et ad domum in qua Christus est, id est ad catholicam Ecclesiam perveniunt, in quam intrantes per fidem inveniunt Christum cum matre sua, id est Ecclesia. Ioseph semoto, id est Iudeorum populo propter perfidiam. Et apertis thesauris suis, id est litterarum peritia, obtulerunt ei munera, id est physicam, ethicam, logicam; vel historiam, tropologiam et allegoriam; vel sancte Trinitatis fidem».
dg ¶Nota : Cette sentence illustre la via inventionis adoptée par Thomas: il part de la Glose (cf. Tres... significant) dont il remplace la sentence par celle de la source identifiée. [MM2020]
BN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
201 thesauris] iter. Li446
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 6 
prol.| [Mt. 2, 1-12 legitur in Epiphania ad missam; cf. Ordinarium OP 584]
marg.| {CMT2d6.1} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − Herodes impius, factus ex timore crudelis, voluit desevire202. Sed quando 203* poterat capere eum qui ipsas fraudes venerat amputare?BO dh
Ut ergo eius 204 fraus elideretur, sequitur:
dh ¶Fons : Augustinus (  pseudo ), Sermones Caillau Saint-Yves 2, 42 : de Epiphania Domini 8 § 3 (Casino, cod. 12, f. 64), Augustini operum supplementum, t. 2, p. 55b = PLS 2, col. 1060: «Sed Herodes impius, factus ex timore crudelis, ut pudorem suum possit celare, amplius voluit desaevire; fingit primum adorare quem tremit parum [puerum?] esse. Non puto, fratres, hostem viros internum premere, quia non potest prævalere, et simulare innocentiam , quia non valet implere nequitiam. Ergo Herodes de successore anxius, et de regni desperatione sollicitus, præfert supplicem , cum cogitet hostem. Sed poterat capere eum qui ipsas fraudes venerat amputare?» [MM2018]*
BO ¶Codd. : As115 (13vb) Li446 (18vb) Md214 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
202 desevire As115 Ed1470 Ed1611 Ed1953 ] des lac. Mt366 , deservire Li446 Md214
203 quando] quomodo Ed1470 Ed1611 Ed1953
204 eius] om. Mt366
Numérotation du verset Mt. 2,12 
Et responso accepto etc.205
205 etc. As115 Li446 Ed1657] lac. Ed1470 , om. Ed1611 Ed1953
marg.| {CMT2d6.2} HIERONYMUS. 206 − Qui enim munera obtulerunt Domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum autem207* non208 per angelum fieri dicitur209*, ut meritorum Ioseph privilegium demonstraretur210*.BP di
di ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 13.150-14.15: «Qui munera obtulerunt domino consequenter responsum accipiunt. responsum autem (quod graece dicitur χρηματισθέντες) et non per angelum fit sed per ipsum dominum, ut meritorum Ioseph priuilegium demonstraretur. reuertuntur autem per aliam uiam quia infidelitati miscendi non erant iudaeorum». [FG2014]
BP ¶Codd. : As115 Li446 Md214 Ed1470 Ed1611 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
206 Hieronymus] om. Md214
207 autem As115 Li446 ] om. Ed1470, enim Ed1611, quod grece krematisthentes dicitur Ed1953
208 non] om. Ed1611
209 fieri dicitur As115 Li446 ] fit sed per ipsum Dominum Ed1953
210 demonstraretur As115 Li446 ] demonstretur Ed1953
marg.| {CMT2d6.3} GLOSSA. 211 − [b] Fit212 autem hec responsio per ipsum Deum213 quia214 nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicitdj: « Ego sum via ». [c] Non tamen loquitur puer ad eos ne divinitas ante tempus reveletur et ut vera humanitas habeatur. [a] Dicit autem et responso accepto. Sicut enim Moyses tacitus clamabat215*, sic isti pro216* affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas.BQ dk
Dicit autem:
dj Io. 14, 6.
dk ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 9b° marg. Cas574 ], ed. Gloss-e : «[a] ET RESPONSO ACCEPTO. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas ? [b] Hec responsio non fit per angelum sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit: «Ego sum via, veritas et vita».
<cuius fons> Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 2, lin. 1684 sqq.: «Verum tamen quia sicut Moyses nihil dicens ad Deum mente clamabat sic et isti tacentes pio deuotionis affectu solliciti interrogabant quid diuina iuberet uoluntas ne suae temeritatis ignauia quippiam a Dei omnipotentis libramine deuiarent».
[c] <revera>   Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1257C: «Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera habeatur humanitas, unde et mox mittitur in Aegyptum».
<potius quam> Glossa ordinaria (Mt. 2, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 9b° marg. Cas574], ed. Gloss-e : « Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Egyptum mittitur, quia et fides nutrienda erat ad [om. Cas574] premium et vita doctrine preparanda est ad eundum».
¶Nota : 1 Sentence composée par Thomas à partir de deux sentence de la Glose ordinaire universitaire dont la version diffère ici de la Glose de Laon (cf. Gloss-e). [c] a été corrigé d’après le commentaire d’Anselme. En effet la préposition ut (vera...) ne figure pas dans les témoins de la Glose examinés (Cas239 Cas574 Rusch).
¶Nota : 2. La leçon pro affectu résulte d’une mauvaise lecture de pio affectu par confusion du i avec un r. L’erreur se commet très facilement si on y prend pas garde. Les manuscrits de la Glose ordinaire et de la Glose de Laon écrivent pio en toutes lettres, ceux de la Catena abrègent pro avec abréviation paléographique courrante (p ‘barré courbe’), ce qui a fixé l’erreur très haut dans la tradition manuscrite. Il est possible qu’elle remonte à Thomas lui-même. Elle a été corrigée dès les premières éditions imprimée. [MM2020]
BQ ¶Codd. : As115 (13vb) Li446 Md214 Mt366 Ed1611 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
211 Glossa] om. Md214
212 Fit] Fiat Md214
213 Deum] Dominum Ed1470 Ed1611 Ed1953
214 quia] qui Li446 Md214
215 clamabat] clamat Ed1470 Ed1953
216 pro] pio Ed1470 Ed1611 , pie Ed1953
Per aliam viam reversi sunt in regionem suam
marg.| {CMT2d6.4} HIERONYMUS. 217* − Quia infidelitati miscendi non erant Iudeorum.BR dl
dl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, lin. 154 sqq.: «Qui reuertuntur autem per aliam uiam quia infidelitati miscendi non erant iudaeorum». [MM2020]
217 Hieronymus] Gregorius in omeliario Md214 , om. Ed1470 Ed1611 Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT2d6.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 218* {hom.8} − Intuere autem magorum fidem, qualiter non scandalizati sunt in seipsis dicentes si magnus est puer hic, que necessitas fuge est et occulte recessionis hoc enim est vere fidei non querere causas eorum que fieri precipiuntur, sed suaderi solum ab eis.dm
dm ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 8, § 2, PG 57, 83.27-39: «Θέα κἀντεῦθεν τὴν πίστιν αὐτῶν, πῶς οὐκ ἐσκανδαλίσθησαν, ἀλλ’ εἰσὶν εὐήνιοι καὶ εὐγνώμονες, καὶ οὐ θορυβοῦνται, οὐδὲ διαλογίζονται πρὸς ἑαυτοὺς λέγοντες· Καὶ μὴν εἰ μέγα τὸ παιδίον ἐστὶ τοῦτο, καὶ ἔχει τινὰ ἰσχὺν, τίς χρεία φυγῆς καὶ λαθραίας ἀναχωρήσεως; καὶ τί δήποτε φανερῶς ἐλθόντας ἡμᾶς καὶ μετὰ παῤῥησίας, καὶ πρὸς δῆμον τοσοῦτον καὶ πρὸς βασιλέως μανίαν στάντας, ὡς δραπέτας καὶ φυγάδας ἐκπέμπει ὁ ἄγγελος τῆς πόλεως; Ἀλλ’ οὐδὲν τούτων οὔτε εἶπον, οὔτε ἐνενόησαν. Τοῦτο γὰρ μάλιστα πίστεως, τὸ μὴ ζητεῖν εὐθύνας τῶν προστεταγμένων, ἀλλὰ πείθεσθαι τοῖς ἐπιταττομένοις μόνον». [ACB2013]
218 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT2d6.6} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Si autem magi Christum quasi terrenum regem quesissent, invenientes eum, apud ipsum mansissent; tunc autem adoraverunt et reversi sunt. Cum autem reversi fuissent, manserunt colentes Deum magis quam ante, et predicantes multos erudierunt. Et denique cum thomas ivisset ad provinciam illam, adiuncti sunt ei; et baptizati, facti sunt executores predicationis ipsius.dn
dn ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
marg.| {CMT2d6.7} GREGORIUS. 219 − Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. Regio quippe nostra paradisus est, ad quem Iesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus.do
do ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 10 § 7, CCSL 141, p. 71.134-141: «Magnum uero nobis aliquid magi innuunt quod in regionem suam per uiam aliam reuertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam Iesu cognito redire per uiam qua uenimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inoboediendo, uisibilia sequendo, cibum uetitum gustando discessimus, sed ad eam necesse est ut flendo, oboediendo, uisibilia contemnendo atque appetitum carnis refrenando redeamus». [FG2013]
219 Gregorius Li446 ]+ in evangelia Ed1953
marg.| {CMT2d6.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Nec etiam erat possibile ut qui ab Herode ad Christum venissent, redirent ad Herodem qui enim relicto Christo ad diabolum transeunt per peccatum, frequenter per penitentiam revertuntur ad Christum. Qui enim fuit in innocentia, dum nescit quid sit malum, facile decipitur; sed cum expertus fuerit malum quod invenit et recordatus bonum quod perdidit, compunctus redit ad Deum. Qui autem relicto diabolo venit ad Christum, difficile redit ad diabolum, quia dum gaudet in bonis que invenit et recordatur mala que evasit, difficile redit ad malum.dp
dp ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 7 
prol.| [Mt. 2, 13 legitur in festo Innocentium iuxta LHR 8.7a]
marg.| {CMT2d7.1} RABANUS. − Hic pretermittit Mattheus diem purificationis, in qua oportebat primogenitum offerri in templo, et agnum vel par turturum aut columbarum. Et quamvis timerent Herodem, tamen non sunt ausi transgredi legem, quin ad templum puerum deferrent. Cum itaque rumor de puero iam inciperet dilatari, mittitur angelus qui in Egyptum faciat puerum transportari.
Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 2,13 
Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph.
marg.| {CMT2d7.2} REMIGIUS. − Per hoc quod semper angelus Ioseph in somnis apparuisse dicitur, mystice designatur quia illi qui a curis terrenis et secularibus negotiis quiescunt, perfrui angelica visione merentur. Dicit ergo ei:
Surge et accipe puerum et matrem eius.
marg.| {CMT2d7.3} HILARIUS. 220* − Cum desponsatam eam iusto significabat, coniugem nuncupavit; sed post partum mater tantum Iesu ostenditur, ut quemadmodum iusto Ioseph deputaretur Marie in virginitate coniugium, ita venerabilis esse ostenderetur in Iesu matre virginitas.dq
dq ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 1 § 3.22-29, SChr 254, p. 96: «Sed haec quoque ab angelo ratio seruata est, ut, cum desponsatam eam iusto Ioseph significabat, coniugem nuncuparet. Nam ita ait: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Ergo et coniugis nomen sponsa suscepit et post partum in coniugem recognita tantum Iesu mater ostenditur, ut, quemadmodum iusto Ioseph deputaretur eiusdem Mariae in uirginitate coniugium, ita uenerabilis eius ostenderetur in Iesu matre uirginitas». [MM2020]
220 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT2d7.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − [b] Non autem dicit accipe matrem et puerum eius sed e converso, quia non propter matrem puer natus est, sed propter puerum mater preparata est.
Sequitur:
Et fuge in Egyptum.
marg.| [a] Quomodo autem filius Dei ante hominem fugit, aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet et primum quidem oportet ut regulam humane nature quam suscepit conservet et in hac parte, quia humane nature et puerilitati convenit fugere potestatem minantem; deinde ut ceteri christiani, cum necessitas persecutionis advenerit, fugere non erubescant. Sed quare in Egyptum? Recordatus est enim Dominus, qui non in finem irascitur, quanta mala fecerit super Egyptum; ideo mittit filium suum in eam et dat illi magne reconciliationis signum, ut decem plagas Egypti una medicina sanaret; ut populus qui ante fuerat persecutor populi primogeniti, custos fieret filii unigeniti; ut quia illi violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent; ut iam non irent ad mare rubrum demergendi, sed vocarentur ad aquas baptismatis vivificandi.dr
dr ¶Fons : [a] Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2, 13), PG 56, 643.44-69 : «O angele Dei, nonne tu mihi retulisti, quia quod nascetur ex ea, de Spiritu sancto est? et quomodo jubes nos fugere? quomodo Filius Dei ante hominem fugit? aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Jam primum quidem fugit, ut regulam humanae naturae, quam suscepit, conservet in omnibus, et in hac parte, quia et humanae naturae et puerili aetati convenit fugere potestatem minantem. Alioqui si illud agat in corpore constitutus, quod est proprium Dei, non dispensat in se humanam naturam, sed mutat. Deinde ut et caeteri Christiani, id est sancti, cum necessitas persequutionis advenerit, fugere non erubescant. Et quare vadit in AEgyptum? numquid alia terra defecit? Semper enim adversus populum ejus AEgyptus exstitit inimica. Sed etiam recordatus Dominus, qui non in finem irascitur, neque in aeternum indignatur (Ps. 102, 9), quanta mala fecerit super AEgyptum, ideo mittit Filium suum in eam, et dat illi magnae reconciliationis signum, et perpetuae amicitiae pignus, ut decem plagas AEgypti una medicina sanaret. O commutatio dexterae Excelsi (Ps. 76, 11)! Ut populus qui ante fuerat persequutor populi primogeniti, postea fieret custos unigeniti Filii. Ut qui illi populo violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent. Ut jam non irent ad mare Rubrum demergendi, sed vocarentur ad aquas baptismatis vivificandi».
[b]   Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2, 20), PG 56, 645.68 sqq.: «Ideo non dicit, Accipe matrem, et puerum ejus: sed, Accipe puerum, et matrem ejus: quia non propter illam matrem iste filius natus est, sed propter illum filium illa praeparata est mater».
<ut laud.> Hugo de Sancto-Caro, In loc. cit., t. 6, p. 8ra/g : «Non dicit accipe matrem et puerum eius sed e converso. Non enim non propter matrem iste filius natus est, sed propter filium hunc illa mater est preparata». [MM2020]
marg.| {CMT2d7.5} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. − [a] Audi etiam magni mysterii sacramentum. Moyses aliquando in Egypto perfidis clauserat diem; illuc Christus adveniens « sedentibus in tenebris »dsreddidit lucem; fugit ut illuminaret, non fugit ut lateret. [b]
Sequitur:
ds Lc. 1, 79.
Et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes querat puerum ad perdendum eum.
marg.| Putabat enim infelix tyrannus salvatoris adventu regali se solio detrudendum sed non ita est. Non ad hoc venerat Christus ut alienam gloriam invaderet sed ut suam donaret. dt
Sequitur:
dt ¶Fons : [a] Augustinus (  pseudo ), Sermones Caillau Saint-Yves 2, 17 : de Epiphania Domini 1 § 4 (C12 = Cassino, cod. 12, f. 57; Fi = Firenze, BML, Plut. 14.1, f. 64), Augustini operum supplementum, t. 2, p. 100b: «Audi magni mysterii sacramentum. Moyses aliquando in Ægypto perfidis clauserat diem. Illuc Christus adveniens,"Sedentibus in tenebris et umbra mortis" reddidit clarissimam lucem. Fugit ut illuminaret, non fugit ut lateret». [b]   Eusebius Gallicanus, Collectio homiliarum (hom. 4), § 4, CCSL 101, p. 48.88-91 = PL 39, 2150: «Putabat se infelix tyrannus domini saluatoris aduentu regali solio detrudendum. Sed non ita est. Non ad hoc uenerat christus ut alienam inuaderet gloriam, sed ut suam donaret; nec ut regnum terrestre praeriperet, sed ut caeleste conferret». [FG2018] [MM2018]
Numérotation du verset Mt. 2,14 
Qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Egyptum.
marg.| {CMT2d7.6} HILARIUS. 221 − Scilicet idolis plenam iam enim post Iudeorum insectationem Iudeam relinquens, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas, colendus infertur.du
du ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 1 § 6.3-7, SChr 254, p. 98: «Parante autem Herode paruulis necem Ioseph per angelum monetur ut eum in Aegyptum transferat, Aegyptum idolis plenam et omnigenum deum monstra uenerantem. Iam post Iudaeorum insectationem et in exstinguendo eo profanae plebis adsensum Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit et Iudaeam relinquens ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethleem id est Iudaea martyrum sanguine redundante». [MM2020]
221 Hilarius Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT2d7.7} HIERONYMUS. 222 − Quando igitur tollit puerum et matrem eius ut in Egyptum transeat, nocte tollit et in tenebris. Quando vero revertitur in Iudeam, nec nox nec tenebre ponuntur in evangelio.BS dv
dv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 14.158-161: «Quando tulit puerum et matrem eius ut in aegyptum transeat, nocte tollit et in tenebris; quando uero reuertitur in iudeam nec nox nec tenebrae ponuntur in evangelio». [FG2015]*
BS ¶Codd. : Li446 (21va) Ed1953 {FG2017}
222 Hieronymus Li446 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT2d7.8} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Omnis enim perfectionis angustia nox est, refrigerium autem dies.BT dw
dw ¶F#ns : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
BT ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
marg.| {CMT2d7.9} RABANUS. − Vel quia luce vera recedente, lucis ipsius osores in tenebris remanserunt, ipsa vero redeunte illuminantur.BU
BU ¶Codd. : Li446 ( 21va ) Mt366 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
marg.| {CMT2d7.10} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 223* − Vide autem quod224*, statim ipso nato, tyrannus insanit225*, et226* mater cum puero ad extraneam effugatur regionem ut si, tu incipiens alicui spirituali rei deservire, videaris de tribulari 227*, non turberis sed omnia viriliter feras, hoc habens exemplum.| BV dx
dx ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 7 (Mt. 2, 4-5), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 25vb (in calce)-26ra  = hom. 7, Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 30va-b : «Vide itaque a fasciis ipsis confestim hoc esse factum. Etenim nato ipso et tyrannus insanit et fuga {sequitur} et transmigratio exulationis fit et mater {pia} nichil inique agens ad barbarorum effugatur regionem ut tu hec audiens cum statutus fueris ministrare alicui spirituali rei {ut monachari} deinde si videris teipsum patientem intolerabilia et decem milia sustinentem pericula non turberis neque dicas:"Quid umquam hoc est ? » Et {ne dicas}denique coronari me oportebat et predicari et clarum esse et spectabilem preceptum complentem dominatoris sed habens hoc exemplum feres omnia viriliter sciens quoniam maxime hec est spiritualium consequentia ubique temptationes coheredes habere ». [MM2021]
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 8, § 2, PG 57, 84 .47–85.4: «Ὅρα γοῦν ἀπὸ τῶν σπαργάνων εὐθέως τοῦτο γινόμενον. Καὶ γὰρ τεχθέντος αὐτοῦ, καὶ τύραννος μαίνεται, καὶ φυγὴ καὶ μετάστασις γίνεται πρὸς τὴν ὑπερορίαν, καὶ οὐδὲν ἀδικήσασα ἡ μήτηρ εἰς τὴν τῶν βαρβάρων φυγαδεύεται χώραν· ἵνα σὺ ταῦτα ἀκούων, ὅταν καταξιωθῇς διακονήσασθαί τινι πνευματικῷ πράγματι, εἶτα ἴδῃς σαυτὸν πάσχοντα τὰ ἀνήκεστα καὶ μυρίους ὑπομένοντα κινδύνους, μὴ διαταραχθῇς, μηδὲ εἴπῃς· Τί ποτε τοῦτό ἐστι; καὶ μὴν στεφανοῦσθαί με ἔδει καὶ ἀνακηρύττεσθαι, καὶ λαμπρὸν εἶναι καὶ περιφανῆ, πρόσταγμα πληροῦντα δεσποτικόν·ἀλλ’ ἔχων τοῦτο τὸ ὑπόδειγμα, φέρῃς πάντα γενναίως, εἰδὼς ὅτι μάλιστα αὕτη τῶν πνευματικῶν ἡ ἀκολουθία ἐστὶ, τὸ πανταχοῦ πειρασμοὺς συγκεκληρωμένους ἔχειν». [ACB2014]*
BV ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
223 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
224 et] + quod Ed1953
225 tyrannus insanit] tyrannum insanire Ed1953
226 et] + quod Ed1953
227 detribulari] tribulari Ed1953
marg.| {CMT2d7.11} BEDA. − Quod enim Dominus a parentibus sublatus est in Egyptum, significat electos sepius malorum improbitate suis effugandos ex sedibus, vel etiam exilio damnandos. Si quidem ipse qui suis erat precepturusdy: « Cum vos persecuti fuerint in una civitate, effugite228* in aliam », prius229* fecit quod precepit, fugiendo hominem quasi homo in terra, quem stella magis paulo ante adorandum monstravit ex celo.BW dz
dy Mt. 10, 23.
dz ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 1, hom. 10 (al. 9) (in festo innocentium), CCSL 122, lin. 57 sqq. [=PL 94, 51B]: «Quod dominus ipse ne occideretur ab herode sublatus est a parentibus in aegyptum significat electos saepius malorum inprobitate suis effugandos sedibus uel etiam exilio damnandos. Vbi simul exemplum datur fidelibus ne dubitent rabiem persequentium ubi oportunum fuerit declinare fugiendo cum hoc deum ac dominum suum fecisse meminerint. Siquidem ipse qui erat suis praecepturus, cum uos persecuti fuerint in ciuitate ista fugite in aliam, prius fecit quod praecepit fugiendo hominem quasi homo in terra quem magis paulo ante monstrauit stella de caelo». [MM2019]
228 effugite] fugite Ed1953
229 prius] primus Ed1953
marg.| {CMT2d7.12} REMIGIUS. − Quod autem Dominus in Egyptum iturus esset predixerat Isaiaseacum ait: « Ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Egyptum et disperdet simulacra Egypti ». Consuetudo230 autem fuit istius evangeliste omnia que dixit confirmare, et hoc ideo, quia Iudeis scribebat.
Ideoque subiungit:
ea Is. 19, 1.
230 Consuetudo] Remigius praem. Li466* (cancel.)
Numérotation du verset Mt. 2,15 
Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam231dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
231 Os. 11, 1.
marg.| {CMT2d7.13} HIERONYMUS. De optimo genere interpretandi. − Hoc Septuaginta interpretes non habent, sed in Osee prophetaebiuxta hebraicam scribitur veritatem: « Quia puer Israel232* et dilexi eum et ex Egypto vocavi filium meum », pro quo Septuaginta transtulerunt: « Quia parvulus est Israel et dilexi eum, ex Egypto vocavi filium meum ».BX ec
eb Os. 11, 1.
ec ¶Fons : Hieronymus, Epistula 57 (De optimo genere interpretandi), § 7, CSEL 54, p.514.19: «Hoc nostri codices non habent, sed in osee propheta iuxta hebraicam scribitur ueritatem: quia puer israhel, dilexi eum et ex aegypto uocaui filium meum. pro quo in eodem loco septuaginta transtulerunt: quia paruulus est israhel, et dilexi eum et ex aegypto uocaui filios eius». [FG2017]*
<potius quam>   C f  . Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL77, p. 14.161-172: «Respondeant qui hebreorum uoluminum denegant ueritatem ubi hoc in Septuaginta legatur interpretibus. quod cum non inuenerint, nos eis dicemus in Osee propheta scriptum sicut et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus. possumus autem locum istum et aliter consolari propter contentiosos, quorum consuetudinem Paulus Apostolus habere se denegat et Ecclesiam christi, et testimonium proferimus ex numeris dicente balaam: deus ex aegypto uocauit eum, gloria eius sicut unicornis». [FG2013]*
BX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2017}
232 Israel] + est Ed1953
marg.| {CMT2d7.14} HIERONYMUS. Super Osee. − [b] Hoc autem testimonio utitur evangelista, quia hec typice referuntur ad Christum. [a] Notandum enim quod in hoc propheta233 et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium prenuntiatur ut radix historie non penitus deseratur234.BY ed
ed ¶Fons : [a] Glossa ordinaria (Os. 1, 1) marg., [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 354ab], ed. Gloss-e : «Et notandum quod et in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium prenuntiatur ut radix historie, secundum hoc quod littera sonat, penitus non deseratur». <cuius fons> Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 1, 3-4), CCSL 76, p. 10.148-150: «Prophetae sic multa post saecula de aduentu christi et uocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non neglegant». [b] Glossa ordinaria (Os. 11, 1) marg., [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 369a], ed. Gloss-e : ««Hoc testimonio utitur Mattheus quando ex precepto angeli ex Egypto redit Iesus cum matre ad terram Israel, quia hec typice referuntur ad Christum tamen qui typum habuerunt salvatoris non per omnia opera sua eum signaverunt». <cuius fons>   Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 11, 1-2), CCSL 76, p. 121. 50-72: «Nulli que dubium est, matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium iuxta hebraicam ueritatem. ergo qui detrahunt nostrae interpretationi, dent scripturam, de qua evangelista hoc testimonium sumpserit et interpretatus sit in domino saluatore, quando de aegypto reductus est in terram Israel. [...] superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, iuxta ueritatem et adimpletionem referantur ad christum; quod apostolum in duobus montibus sina et sion, et in sara et agar fecisse cognouimus». [FG2018] [MM2018]
BY ¶Codd. : Li446 (21vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
233 hoc] hec Li446
234 non penitus deseratur] penitus non deseratur historie Li446
marg.| {CMT2d7.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 235 − Est etiam prophetie lex multa multoties dici de aliis, compleri autem in aliis; sicut de simeone et levi dictum estee: « Dividam eos in Iacob et dispergam in Israel ». Quod non in eis, sed in nepotibus completum est, quod et hic apparet. Christus enim natura Dei filius est, et sic in eo vere prophetia completur.ef
ee Gn. 49, 7.
ef ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 8, § 3, PG 57, 86.26-32.41-42: «εἴποιμεν ἂν πρὸς αὐτοὺς, ὅτι καὶ οὗτος προφητείας νόμος, τὸ πολλὰ πολλάκις λέγεσθαι μὲν ἐπ’ ἄλλων, πληροῦσθαι δὲ ἐφ’ ἑτέρων, οἷον τὸ ἐπὶ τοῦ Συμεὼν καὶ Λευῒ εἰρημένον ἐστί· Διαμεριῶ γὰρ αὐτοὺς, φησὶν, ἐν Ἰακὼβ, καὶ διασπερῶ αὐτοὺς ἐν Ἰσραήλ. Καίτοιγε οὐκ ἐπ’ αὐτῶν τοῦτο γέγονεν, ἀλλ’ ἐπὶ τῶν ἐγγόνων· […] Ὃ δὴ καὶ ἐνταῦθα εἴποι τις ἄν. Τίς γὰρ ἀληθέστερος Υἱὸς Θεοῦ λεχθείη». [ACB2014]
235 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
marg.| {CMT2d7.16} HIERONYMUS. − Possumus autem et hunc locum conciliare, et inducemus testimonium ex Numeriseg: « Deus ex Egypto vocavit eum, gloria eius sicut unicornis ».eh
eg Nm. 23, 22.
eh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 14.168-172: «Possumus autem locum istum et aliter consolari propter contentiosos, quorum consuetudinem paulus Apostolus habere se denegat et Ecclesiam christi, et testimonium proferimus ex numeris dicente balaam: deus ex aegypto uocauit eum, gloria eius sicut unicornis». [FG2015]
marg.| {CMT2d7.17} REMIGIUS. − Per Ioseph autem designatur ordo predicatorum, per Mariam sacra Scriptura, per puerum notitia salvatoris, per persecutionem Herodis persecutio quam passa est Ecclesia in Hierosolymis, per fugam Ioseph in Egyptum transitus predicatorum ad gentes infideles. Egyptus enim tenebre interpretatur. Per tempus autem 236* quo fuit in Egypto spatium temporis ab ascensione237 Domini usque ad adventum Antichristi; per obitum Herodis extinctio invidie in cordibus Iudeorum.BZ ei
ei ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in epiphania), c. 4: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 23rb -va ; BAV, Vat. lat. 648, f. 21rb  : «Spiritualiter per Ioseph designatur ordo predicatorum, per Mariam sacra Scriptura, per puerum notitia ipsius Domini salvatoris, per persecutionem Herodis designatur persecutio que facta est in Ecclesia que erat Hierosolimis. Per hoc quod Ioseph propter persecutionem Herodis reliquid Iudeam et fugit in Egyptum significabatur quia sancti predicatores relicturi erant Iudeam propter tenebras infidelitatis et persecutionem Iudeorum et transituri ad Egyptum gentium. Aegyptus enim tenebre interpretatur. Et ideo bene per Egyptum gentilis populus intelligitur qui tenebris infidelitatis et vitiorum erat oppressus. Sequitur.   Qui consurgens accepit puerum et matrem eius , etc. Illud autem notandum quia quando Ioseph in Egyptum vadit et fugere et hoc in nocte dicitur quando vero revertitur. Nec fuge nec noctis fit mentio. Designatur per hoc quia sancti predicatores circa finem seculi predicantibus scilicet [om. V648] Helia et Enoc visitabunt Iudeam propter lucem fidei quam quondam reliquer<unt> et propter tenebras infidelitatis et persecutionum [persecutionis V648] Iudeorum. Sequitur: Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Per omne tempus quod mansit Ioseph in Egypto designatur omne spatium temporis [+eius Barcelona] quod erit ab ascensione Domini usque ad adventum Antichristi. Per hoc quod tandiu mansit puer Ihesus in Hierusalem donec mortuus est Herodes, designatur quia tandiu manebit fides solummodo in gentili populo donec extinguitur invidentia in cordibus Iudeorum. Nam sicut vita Herodis significat invidentiam synagoge, sic et obitur ipsius significat terminum ipsius malitiose invidentie qua sevit nunc synagoga adversus Ecclesiam». [MM2021]
236 autem] om. Ed1953
237 ab ascensione] absensione As115
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 8 
marg.| {CMT2d8.1} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Postquam parvulus Iesus magos suo imperio subiugavit, non potestate corporis, sed gratia spiritus, irascebatur Herodes, quia quos ipse sedens in throno regni suadere non potuit, his Iesus parvulus placuit in presepio iacens. Deinde contemnentes eum, magi addiderunt causas doloris.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 2,16 
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde.
marg.| Illa enim regum ira magna et inextinguibilis est quam regni zelus accendit. Sed quid fecit? Mittens occidit omnes pueros . Sicut enim bestia vulnerata, quicquid oculis eius occurrit238, quasi auctorem sui autem239 vulneris dilaniat, sic et ille delusus a magis iram suam super parvulos diffundebat. Dicebat enim cogitans in furore certe magi puerum invenerunt, quem regnaturum dicebant. Nam rex, regni zelo repletus, dum240 omnia timet, omnia suspicatur. Ideo ergo misit, et interfecit omnes parvulos, ut unum inveniret in omnibus.CA ej
ej ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
CA ¶Codd. : Li446 (21vb-22ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
238 occurrit] occurerit Li446
239 autem Li446] om. Ed1953
240 dum Li446 ] de his Ed1953
marg.| {CMT2d8.2} AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 241 − Et dum insequitur Christum, regi nostro coevum procuravit exercitum stolis victricibus candidatum.CB ek
ek ¶Fons : Augustinus (  pseudo ), Sermones Caillau Saint-Yves 2, 17 : de epiphania Domini 1 § 4 (C12 = Cassino, cod. 12, f. 57; Fi = Firenze, BML, Plut. 14.1, f. 64), Augustini operum supplementum, t. 2, p. 100b: «Urgenter fit; faclitatur impii regis imperium , et, dum insequitur Christum, Regi nostro coaevum procuravit exercitum, stolis victricibus candidatum».
CB ¶Codd. : Li446 (22ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
241 In sermone de Epiphania Li446 ² (sec. m. marg.) Ed1953 ] om. Li446 * (in textu)
marg.| {CMT2d8.3} AUGUSTINUS. In sermone de Innocentibus. 242 − Ecce profanus hostis beatis parvulis numquam tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. Nam quantum contra eos iniquitas abundavit, tantum gratia benedictionis effulsit.CC el
el ¶Fons : <revera> Caesarius Arelatensis , Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti, sermo 22, c. 1, CCSL 104, lin. 6 =   Augustinus Hipponensis (  pseudo ), Sermones supposititios, sermo 220, PL 39, 2152: «Ecce profanus hostis numquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. Nam sicut sacratissima [sacratissimum PL] praesentis diei festa manifestant [festum manifestat PL], quantum contra beatos parvulos iniquitas abundavit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit». [FG2018] [MM2018]
CC ¶Codd. : Li446 (22ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
242 sermone] + 3 Ed1953
marg.| {CMT2d8.4}*Idem. − O parvuli beati. Ille de vestra corona dubitabit in passione pro Christo qui etiam parvulis baptismum prodesse non existimat243 Christi. Nam qui natus habere potuit predicatores angelos, narratores celos, adoratores magos, potuit et illis, ne pro eo sic morerentur, prestare, si sciret illa morte perituros et non potius maiore felicitate victuros. Absit ut ad liberandos homines Christus veniens, de illorum premio qui pro eo244 interficerentur, nihil egerit qui, pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur, oravit.CD em
em ¶Fons : Augustinus Hipponensis (  pseudo ), Sermones supposititios, sermo 373, c. 3, PL 39, 1664-1665: «O parvuli beati, modo nati, numquam tentati, nondum luctati, jam coronati! Ille [1665] de vestra corona dubitaverit in passione pro Christo, qui etiam Baptismum parvulis prodesse non existimat Christi. Non habebatis quidem aetatem, qua in Christum passurum crederetis: sed habebatis carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustineretis. Nullo modo istos infantes desereret gratia Salvatoris infantis, qui venerat quaerere quod perierat, non solum in carne nascendo, verum etiam in cruce pendendo [ad inferos descendendo, et in coelis ascendendo, et ad dexteram Patris sedendo]. Nam qui potuit natus habere praedicatores Angelos, narratores coelos, adoratores Magos, potuit et illis ne pro eo hic morerentur praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius majore felicitate victuros. Absit, absit, ut ad liberandos homines [Christus] veniens, de illorum praemio qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur oravit». [MM2021]
CD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
243 existimat Ed1953 ] estimat Li446
244 eo Li446 ] illo Ed1953
marg.| {CMT2d8.5} RABANUS. − Non est autem contentus vastatione Bethleem, sed et adiacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam etatis habuit, a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, qui omnes occideret.
Unde subdit:
In Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra.
marg.| {CMT2d8.6}*AUGUSTINUS. In sermone de Epiphania. 245 − In celo enim viderant magi ignotissimam stellam non ante paucos dies, sed ante ferme biennium246*, sicut inquirenti Herodi patefecerunt. Unde a bimatu et infra occidit infantes. CE en
Propter quod sequitur:
en ¶Fons :Homiliarium Romanum, pars hiemalis, Sermones sancti Augustini de Epiphania, n° 42a « Domini et salvatoris nostri », Grégoire 1980, p. 150 (Arch.Cap.S.Pietro.C.105, n° 62, f. 144vb  ; Monte Cassino 12, p. 50b ; Fleury, n° 26, Eginon n° 46).
<cuius fons> Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 204C de epiphania (Ps. Aug. s. 132) § 2, CSEL 101, ed.   Weidmann 2015, p. 84.1-3: « In celo enim videntes ignotissimam stellam non ante paucos dies, sed anteferme bienniium, sicut inquirenti Herodi [Herode Cas12] patefecerunt (unde A bimatu   et   infra     occidit infantes secundum tempus [ut scriptum est SPC105 Cas12] quod   inquisierat [exquisierat C Af 4 Me]   a magis » ‎. [MM2021]
CE ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
245 In sermone de Epiphania] ut supra Ed1953
246 ferme biennium] finem biennii Ed1953
Secundum tempus quod exquisierat247 a magis.
247 exquisierat] exqui. As115, exseqi Li446
marg.| {CMT2d8.7} AUGUSTINUS. In sermone de Innocentibus. 248 {In serm.3 de Innocent} − Vel quia timebat ne puer cui sidera famulantur, speciem suam paulo super etatem vel infra transformaret, vel etatem sui temporis occultaret; ideo videtur pueros a bimatu usque ad pueros unius diei interfecisse.CF
CF ¶Codd. : Li446 (22rb) Ed1953 {MM2020}
248 In sermone de Innocentibus Li446 ] ut supra Ed1953
marg.| {CMT2d8.8}*AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Vel aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus, Herodes ab illa cura, scilicet interficiendi pueros 249, mente abrepta, in aliis potius occupatur. Vel potuit credere, magos fallaci250 stelle visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire; atque ita timore depulso, a persequendo puero quievit, et sic completis diebus purgationis, tute cum illo ascendere in templum potuerunt. [a] Quis enim non videat unum illum diem regem multis occupatum latere potuisse? [c] Deinde vulgatis rebus que in templo facte dicteque251 fuerant, Herodes sensit se a magis illusum; ac deinde, sicut hic dicitur, multos infantes occidit.CG eo
eo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 11, § 24, CSEL 43, p. 121.14-16: «[a] quis enim non uideat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? si autem illud ueri simile non uidetur, quod Herodes, qui ualde sollicitus expectabat, quid sibi magi de puero renuntiarent, post tam multos dies se sensit inlusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Hierusalem, post etiam profectionem eorum in aegyptum in mentem illi uenerit quaerere animam pueri et necare tot paruulos, si hoc ergo mouet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione uel auerti omnino uel inpediri. neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet.Cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu uera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi uel filiis suis aduersaturum timuerat [b] aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cauendis potius occuparet? ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi magi renuntiauerunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae uisione deceptos, posteaquam non inuenerunt quem natum putauerant, erubuisse ad se redire adque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quieuisse». [c] <revera>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 6.74 et sqq.: «Deinde uulgatis rebus, quae in templo factae dictae que fuerant, Herodes se a magis sensit inlusum, ac deinde ad Christi mortem cupiens peruenire multos infantes, sicut Matthaeus narrat, occidit in Bethleem et in omnibus finibus eius, et hoc a bimatu et infra, quia crudelitas animi per inuidiam et furorem exardescens modum in nullo tenuit, sed malitia omnes superare contendit» [FG2013]
CG ¶Codd. : Li446 (22rb) Ed1953 {FG2017}
249 pueros Ed1953 ] pueri Li446
250 fallaci Ed1953 ] fallacis Li446
251 facte dicteque Li446 ] dicte facteque Ed1953
marg.| {CMT2d8.9} BEDA. In homiliario. 252* − In hac autem morte puerorum, omnium Christi martyrum pretiosa est mors designata quod parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii perveniendum gloriam; quod in Bethleem et in omnibus finibus eius occisi sunt, ostendit in Iudea, unde Ecclesie cepit origo, et ubique per orbem persecutionem sevituram; quod bimi occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat; qui vero infra, simplices; quod illi quidem occisi sunt, et Christus evasit, insinuat corpora martyrum ab impiis posse perimi, sed Christum ab eis non posse auferri.ep
ep ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 1, hom. 10 (al. 9) (in festo innocentium), CCSL 122, lin. 4 sqq. [=PL 94, 50A-B]: «De morte pretiosa martyrum christi innocentium sacra nobis est, fratres carissimi, euangelii lectio recitata in qua tamen omnium christi martyrum pretiosa est mors designata. Quod enim paruuli occisi sunt significat per humilitatis meritum ad martyrii perueniendum gloriam et quia nisi conuersus fuerit quis et effectus ut paruulus non possit animam dare pro christo. Quod in bethleem et in omnibus finibus eius occisi sunt ostendit non solum in iudaea unde ecclesiae coepit origo sed et in omnibus eiusdem ecclesiae finibus quacumque per orbem diffusa est persecutionem saeuituram perfidorum et piorum patientiam esse coronandam. Qui a bimo occisi sunt doctrina et operatione perfectos indicant; qui uero infra simplices uel idiotas fidei tamen non fictae constantia fortes aeque denuntiant. Quod illi quidem occisi sunt sed christus qui quaerebatur uiuens euasit insinuat corpora quidem [Al. add. martyrum PL94] ab impiis posse perimi sed christum pro quo persecutio tota saeuit nullatenus eis uel uiuentibus uel occisis posse auferri sed eos ueraciter contestari quia siue uiuimus domino uiuimus siue morimur domino morimur; siue enim uiuimus siue morimur, domini sumus». [MM2019] <Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
252 homiliario] omel’ Li446 , h om. in festo Innocent. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 9 
marg.| {CMT2d9.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 253* − Quia evangelista horrore implevit auditorem, crudelem occisionem narrans, rursus mitigationem apponit ostendens quod hec254 non facta sunt Deo nequeunte prohibere atque255 ignorante sed per prophetam predicente.CH eq
Unde dicit:
eq ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 9, § 3, PG 57, 179.9-15 : «Ἐπειδὴ γὰρ φρίκης ἐνέπλησε τὸν ἀκροατὴν ταῦτα διηγησάμενος, τὴν σφαγὴν τὴν βιαίαν, τὴν ἄδικον, τὴν ὠμοτάτην, τὴν παράνομον, παραμυθεῖται πάλιν αὐτὸν, λέγων, ὅτι οὐκ ἀδυνατοῦντος τοῦ Θεοῦ κωλῦσαι ταῦτα ἐγίνετο, οὐδὲ ἀγνοοῦντος, ἀλλὰ καὶ προειδότος καὶ προανακηρύττοντος διὰ τοῦ Προφήτου». [ACB2014] [MM2020]
CH ¶Codd. : Li446 (22rb) Ed1953 {MM2020}
253 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
254 hec] hoc Li446
255 atque] aut Li446
Numérotation du verset Mt. 2,17 
Tunc impletum est etc.256*
256 etc.] om. Li446
marg.| {CMT2d9.2} HIERONYMUS. Super Ieremiam. − Hoc Ieremie testimonium Mattheus, non secundum hebraicam veritatem nec iuxta Septuaginta protulit. Ex quo perspicuum est evangelistas et apostolos non interpretationem alicuius secutos, sed tamquam Hebreos, quod legebant hebraice, suis sermonibus expressisse. er
er ¶Fons : Hieronymus, In Ier., lib. 6 (Ier. 31, 15), CSEL 388, lin. 20 sqq.: «nec iuxta hebraicum nec iuxta lxx mattheus sumsit testimonium; legimus enim in eo post descriptionem infantum necis: tunc impletum est, quod dictum est per hieremiam prophetam dicentem: uox in rama audita est, ploratus et ululatus multus rachel flentis filios suos et noluit consolari, quia non sunt. ex quo perspicuum est euangelistas et apostolos nequaquam ex hebraeo interpretationem alicuius secutos, sed quasi hebraeos ex hebraeis, quod legebant hebraice, suis sermonibus expressisse». [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 2,18 
marg.| {CMT2d9.3}*HIERONYMUS. Super Mattheum. 257 − Quod autem dicitur in Rama , non putemus258* loci nomen esse, quod est iuxta Gabaa, sed  Rama excelsum interpretatur ut sit sensus:   Vox in excelso   audita est , id est longe lateque dispersa.CI es
es ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 15.188-191: «Quod autem dicitur: in rama, non putemus loci nomen esse qui est iuxta gabaa, sed rama excelsum interpretatur ut sit sensus. uox in excelso audita est, id est longe late que dispersa». [FG2013]*
CI ¶Codd. : Li446 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
257 Super Li446 ] In Ed1953
258 putemus Ed1470 ] putamus Ed1953
marg.| {CMT2d9.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Vel quoniam de morte innocentium mittebatur, ideo in excelso audiebatur, secundum illud et: « Vox pauperis penetrat259 nubes ». Quod autem dicit ploratus , fletum parvulorum ostendit. Quod autem dicit   ululatus , matrum signat260* lamentum. In parvulis autem mors faciebat finem doloris, in matribus autem semper per memoriam reparabatur261*.CJ eu
Et ideo dicit:
et Cf. Sir. 35, 21 : « oratio humiliantis se nubes penetrabit » ad sensum iuxta Sir. 21, 6 ; Sir. 35, 16-17.
eu ¶Fons : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 (Mt. 2:18), PG 56, 645  : « Quamvis autem Rhama non esset prope Bethlehem, tamen dicitur, Vox in Rhama audita est: quoniam Rhama Hebraice interpretatur excelsum. Ideo dixit, Vox in excelso audita est: quoniam de morte innocentium mittebatur ad celum, ideo audiebatur in excelso. Sic enim ait Salomon: Vox pauperis penetrat nubes, et non discedit, donec audiatur (Eccli. 35. 21). Sic et pauper, quando violentiam patitur a potente, etiamsi non est ausus vociferare, sed latenter lacrymatur, tacitus clamor eius in excelso auditur: quia non magnus clamor velociter a Deo auditur, sed iustus. Quod ait, Ploratus, fletum parvulorum ostendit: quod autem dixit, Ululatus, matrum significat lamentum. Plorabant enim parvuli, quia separabantur a matribus: ululabant matres, quia desolabantur a filiis, et quasi viscera earum separabantur ab eis. Et erat videre maiorem dolorem in matribus remanentibus, quam in parvulis morientibus. Parvuli enim unum patiebantur dolorem, quia separabantur a matribus, et non quia ducebantur ad mortem. Nec enim sciebant adhuc mortis timorem. Matres autem duplicem: unum quidem, quod videbant parvulos suos interfici: alterum, quod ipse desolabantur a filiis. In parvulis mors eorum beata finem faciebat doloris: in matribus autem parvulorum memoria semper reparatio erat doloris ». <Non hab.> Homiliaria beneventana 2019.
259 penetrat] pene.cac. Li446
260 signat Ka5 , sgat codd. ] significat Ed1953
261 reparabatur] reparatur Ed1953
Ululatus multus262 Rachel plorans filios suos.
262 Ululatus multus Mt366 Ed1953 ] om. Li446 Ott203
marg.| {CMT2d9.5} HIERONYMUS. − De Rachel natus est263 Beniamin, in cuius tribu non est Bethleem. Queritur ergo quomodo Rachel filios Iude, id est filios Bethleem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter quia sepulta sit iuxta Bethleem in Ephrata, et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Sive264 quoniam Iuda et Beniamin due tribus iuncte erant, et Herodes preceperat, non solum in Bethleem interfici pueros, sed et 265 in omnibus finibus eius; per occisionem Bethleem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cesos.CK ev
ev ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 14.175-15.184 sqq.: «De rachel natus est beniamin in cuius tribu non est bethleem. quaeritur ergo quomodo rachel filios iudae, id est bethleem, quasi suos ploret? respondebimus breuiter quia sepulta sit iuxta bethleem in efratha (ex interno corpusculi hospitio matris nomen acceperit), siue quoniam iuda et beniamin duae tribus iunctae erant et Herodes praeceperat non solum in bethleem interfici pueros sed in omnibus circa finibus eius; per occasionem bethleem intellegimus multos etiam de beniamin fuisse caesos. plorat autem filios suos et non recipit consolationem secundum duplicem intellegentiam, siue quod eos in aeternum mortuos aestimaret, siue quod consolari se nollet de his quos sciret esse uicturos. quod autem dicitur: in rama, non putemus loci nomen esse qui est iuxta gabaa, sed rama excelsum interpretatur ut sit sensus. uox in excelso audita est, id est longe late que dispersa». [FG2013]*
263 est Mt366 Ott203 Ed1953 ] + in Li446
264 Sive quoniam Li446 Ott203 Ed1953 ] Set quoniam Mt366, Sive enim Ka5
265 et Mt366 Ed1953 ] om. Ka5 Li446 Ott203
marg.| {CMT2d9.6} AUGUSTINUS. In libro de questionibus Veteris et Novi Testamenti. 266* − Vel quia filii267 Beniamin, qui ad Rachel pertinent, olim a reliquis tribubus268 extincti sunt, et in presenti et in futuro erasi. Tunc ergo Rachel cepit filios suos plangere quando filios sororis sue in tali causa269 vidit occisos270, ut eterne vite heredes existerent. Cui enim aliquid271 adversum evenerit272*, ex felicitate273 alterius infausta sua misere274* luget275.CL ew
ew ¶Fons : <revera> Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 62, CSEL 50, p. 110.18-111.13; PL 35, 2258: «Quid est ut occisis filiis liae, qui erant ex tribu iuda, rachel filios suos plangere dicatur? Quantum ad historiam pertinet, Rachel filii tribus Beniamin porro olim pro maleficiis propriis, operibus scilicet Sodomitarum, et stupro, quod in concubinam uiri Leuitae gesserant, a reliquis tribubus extincti et erasi sunt. quam ob rem consolationem recipere uelle negatur sciens nullam spem eorum qui perisse noscuntur. filii autem Liae in primaeuis annis in saluatoris causa occisi sunt, unde horum causae planctum non uult adscribi. quia et innocentes occisi sunt et propter deum, a quo sine dubio mercedis gratia aeterna uita donati sunt. quapropter planctum Rachel filiis conpetere, qui et in praesenti et in futuro erasi sunt, illi autem carnaliter plancti spiritaliter consolati sunt: filii autem Rachel carnaliter conuersati flammis spiritalibus consumentur. idcirco autem Liae filiis occisis adimpletum planctum Rachelis evangelista testatur, quia tunc plangere filios suos coepit, quando filios sororis suae in tali causa uidit occisos, ut aeternae uitae heredes exsisterent. cui enim aliquid aduersum euenit ex felicitate alterius, infausta sua miserius luget». [FG2017]
CL ¶Codd. : Li446 Md214 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
266 In libro] om. Ed1953
267 filii] om. Md214
268 tribubus] tribus Md214
269 causa] + visos Li446
270 occisos] oculos Md214
271 aliquid] ait Li446
272 evenerit Li446 Md214 Mt366 ] evenit Ed1953
273 felicitate] fidelitate Md214
274 misere Li446 Md214 Mt366 ] miserius Ed1953
275 luget] lugeret Li446
marg.| {CMT2d9.7} REMIGIUS. − Assumpsit autem sanctus276 evangelista ad exaggerandam magnitudinem luctus ut diceret etiam277 Rachelem mortuam plorasse filios suos.CM ex
ex ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] (Mt. 2 in nativitate innocentium), c. 5: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 24rb : « Assumpsit etiam sanctus evangelista ad exaggerandam magnitudinem luctus ut diceret etiam Rachelem mortuam plorasse filios suos». [MM2021]
276 sanctus] sanctos Md214
277 etiam] et Ber111
Et noluit consolari quia non sunt.
marg.| {CMT2d9.8} HIERONYMUS. − Et hoc secundum duplicem intelligentiam sive quod eos in eternum mortuos estimaret278*, sive quod consolari se279* nollet280 de his quos scivit281 esse victuros. Ut sit sensus: Noluit consolari quia non sunt id est noluit consolari282* de hoc quod non essent 283.CN ey
ey ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 15.185-191: «Plorat autem filios suos et non recipit consolationem secundum duplicem intellegentiam, siue quod eos in aeternum mortuos aestimaret, siue quod consolari se nollet de his quos sciret esse uicturos. quod autem dicitur: in rama, non putemus loci nomen esse qui est iuxta gabaa, sed rama excelsum interpretatur ut sit sensus. uox in excelso audita est, id est longe late que dispersa». [FG2013]*
278 estimaret As115 Li446 Md214 (extimaret) Mt366 ] existimaret Ed1470 Ed1953
279 consolari se] inv. Ed1470 Ed1953
280 nollet] vellet Mt366
281 de his quos scivit] de hiis ciuit cacogr. Md214
282 quia non sunt id est noluit (moluit cacogr. Md214 ) consolari] om. hom. Ed1470 Ed1953
283 essent] esset cacogr. Ed1470
marg.| {CMT2d9.9} HILARIUS. 284 − Non enim non erant hi qui mortui putabantur. In eternitatis enim profectum285 per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amisse286 erat prestanda, non aucte.CO ez
ez ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 1 § 7.12-15, SChr 254, p. 100.: «Non enim non erant ii qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur, consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Summa theologiae, Secunda Secundae, q. 124 a. 1 arg. 1: «Sed martyrium quandoque non est voluntarium, ut patet de innocentibus pro Christo occisis, de quibus dicit Hilarius, super matth., quod in aeternitatis profectum per martyrii gloriam efferebantur. Ergo martyrium non est actus virtutis». [MM2020]
284 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
285 profectum] profectam Md214
286 amisse] amissa Ed1470
marg.| {CMT2d9.10} HILARIUS. Super Mattheum. 287* − Rachel Ecclesie typum pretulit diu sterilis, nunc fecunde. Huius ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur sed, quia ab his perimebantur288* quos289* filios retinere voluisset290.CP fa
fa ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 1 § 7.4-11, SChr 254, p. 100: «Sed gloriosus per <prophetam neci eorum honor redditur dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Rachel Iacob uxor fuit diu sterilis, sed nullos ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius uox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed huius Ecclesiae diu sterilis, nunc uero fecundae. Cuius [Huius β edd.] ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur, sed quia ab his perimebantur quos primum genitos filios retinere uoluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat. Non enim non erant ii qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur, consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae». [MM2020]
287 Hilarius super Mattheum] om. edd. Ed1953
288 perimebantur] pertimebantur Li446 , perimebatur Ed1953
289 quos] + primum genitos Ed1953
290 voluisset] noluisse cacogr. Li446
marg.| {CMT2d9.11} RABANUS. − Vel significat Ecclesiam quidem plorare291 sanctorum de hoc seculo ablationem, sed non ita velle se consolari, ut qui seculum morte vicerunt, rursus ad seculi certamina secum redeant toleranda, quia non sunt ultra revocandi in mundum292.CQ fb
fb ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 70.10 et sqq.: «Quod autem Rachel plorasse filios suos dicitur nec uoluisse consolari,"quia non sunt", significat ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita uelle consolari, ut, qui saeculum morte uicerunt, rursus ad saeculi certamina se cum toleranda redeant, quia nimirum non sunt ultra reuocandi in mundum, de cuius aerumnis semel euaserunt coronandi ad Christum ». [MM2021]
CQ ¶Codd. : As115 Ber111 Li446 Md214 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
291 plorare] plarare cacogr. Li446
292 mundum] mundo Ber111
marg.| {CMT2d9.12} GLOSSA. − Vel non vult consolari in presenti   quia non sunt sed omnem spem et consolationem ad eternam transmittit vitam.CR fc
fc ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 2, 18) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 10b° marg.], ed. Gloss-e : «Rachel, id est Ecclesia suos teneros agnos plorat peremptos neque vult consolari in presenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad eternam transmittit vitam». [MM2020]
marg.| {CMT2d9.13} RABANUS. − Bene autem Rachel - quia ‘ovis’ vel ‘videns’ dicitur - Ecclesiam figurat, cuius tota intentio ut Deum contempletur, invigilat. Et ipsa est ovis centesimafdquam pastor in humeris reportat.CS fe
fd Cf. Mt. 18, 12-14; Lc. 15, 4-7.
fe ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 2, 18) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 10b° marg.], ed. Gloss-e : «Allegorice: Bene autem Rachel , que ovis videns Deum dicitur Ecclesiam figurat cuius tota intentio ut Deum contempletur invigilat , et ipsa est ovis centesima quam pastor humeris reportabat».
<potius quam> Rabanus Maurus, In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 70.17 sqq.: «Et bene Rachel, quae 'ouis' aut 'uidens Deum' dicitur, ecclesiam figurate demonstrat, cuius tota intentio, ut uidere Deum mereatur, inuigilat; et ipsa est ouis centesima, quam pastor bonus relictis in caelo nonaginta nouem ouibus angelicarum uirtutum abiit quaerere in terra, inuentam que suis humeris imposuit, et sic reportauit ad gregem». [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 10 
prol.| [Mt. 2, 19-23 legitur in vigilia Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 583]
marg.| {CMT2d10.1} <EUSEBIUS.> Ex ecclesiastica historia. 293* − [1] Cum pro sacrilegio, quod Herodes in salvatorem commiserat et scelere quod in equevos294 eius peregerat, ultio eum divina perurgeret in mortem, [2] corpus eius, ut Iosephus refert ff, morbus295 invasit diversus, ita ut diceretur a vatibus, non morbi296 corporis hec, sed divine ultionis esse supplicia. [3] Ipse autem furore iam plenus nobiliores et primarios ex omni Iudea ad se colligi et recludi iubet in carcere, [4] mandans , statim ut spiritum exhalasset, omnes interfici ut eius obitum omnis Iudea defleret invita. [5] Paulo autem antequam novissimum spiritum redderet, Antipatrum filium suum iugulavit297, post duos298* ante necaverat, scilicet Alexandrum et Aristobulum. [6] Talis igitur Herodis finis, qui299 digna supplicia scelere quod in Bethleem erga parvulos gesserat, et pro insidiis salvatoris exactus est ab evangelista designatur cum dicit: Defuncto autem Herode .CT fg
ff Cf. Flavius Iosephus , Antiquitates iudaicae, 17.6-7.
fg ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Historia ecclesiastica (transl. Rufini), lib. 1, c. 8, GCS, [1] § 5, p. 65.18: «igitur cum pro sacrilegio, quod in salvatorem commiserat, et scelere, quod in aequaevos eius peregerat, ultio eum divina urgueret in mortem, quem dederit exitum, non puto indecorum, si ipsius Ioseppi in septimo decimo libro Antiquitatum haec referentis sermonibus explicemus». [2] § 9, p. 67: «sed et in secundo libro idem historiografus similia nihilominus de eodem scribit, hoc modo dicens: 'Post haec vero omne corpus eius morbus invadens diverso eum sibimet corruptelae genere vindicabat. febris namque in parte lenta vexabat, prurigo ex alia parte intolerabilis per omnem corporis diffusa superficiem, coli quoque creberrimus dolor, pedes pube tenus hydropis obsederat tumor, verenda corrupta putredine et scatentia vermibus horrescebant, inflationes etiam tortuosi spiritus et crebra suspiria convulsis admodum producta visceribus, ita ut diceretur a vatibus non morbi corporis haec, sed divinae ultionis esse supplicia. [...]» [3] § 12, p. 69: «ipse autem furore iam plenus et ipsi, ut ita dicam, minitans morti fertur in facinus execrabile. etenim ex singulis quibusque vicis vel castellis si qui nobiliores et primarii erant viri, ex omni Iudaea ad se colligi et recludi iubet in loco, qui dicitur hippodromus. [4] cf. § 13, p. 69: «accersita tum sorore sua Salome atque eius viro nomine Alexam: novi, inquit, Iudaeos de meo interitu gavisuros, sed potero habere lugentes et exequias honorabiles ex plangentium multitudine, si volueritis vos meis parere praeceptis. hos omnes, quos in custodia habere iussi, totius Iudaeae nobiles viros, statim ut ego spiritum exhalavero, interficite, in hoc ipsum militibus praeparatis, ut omnis Iudaea et omnis domus etiam invita defleat obitum meum'. [5] § 15, p. 71: «Ad haec idem prosequitur scriptor, quod paulo ante quam novissimum spiritum redderet, tertium post duos, quos ante necaverat, filium suum praeceptis impiis iugulasset atque ultimam lucem, sicut non absque maximis doloribus corporis, ita etiam ne absque parricidii piaculis aufugisset». [6] § 16, p. 71: «talis igitur Herodis extitit finis, quo digna supplicia scelere, quod in Bethlehem erga parvulos gesserat, et pro insidiis domini nostri ac salvatoris exactus est». [MM2019]
CT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
293 e. h. Li446 .Md214] inv. Ed1953
294 equevos] inique vox cacogr. Ed1470
295 morbus] morb3 cacogr. Li446
296 morbi] morbo Li446
297 iugulavit] vigilavit cacogr. Li446
298 quos] + pueros Ed1953
299 qui] que Li446
marg.| {CMT2d10.2} HIERONYMUS. − Multi propter ignorantiam historie labuntur in errorem, putantes eundem esse Herodem a quo in passione Dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille, qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai, quem Tiberius Cesar Lugdunum relegavit, fratremque eius Herodem successorem regni fecit.fh
Primo ergo:
fh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 15.199-16.207: «Multi propter ignorantiam historiae labuntur errore putantes eundem esse Herodem a quo in passione sua dominus inridetur et qui nunc mortuus esse referatur. ergo Herodes ille qui cum pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater archelai quem et ipsum tiberius caesar lugdunum quae galliarum est ciuitas relegauit fratrem que eius Herodem successorem regni fecit. lege Iosephi historiam». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 2,19 
Herode defuncto, ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Egypto
Numérotation du verset Mt. 2,20 
dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius.
marg.| {CMT2d10.3} DIONYSIUS. In celesti hierarchia. 300* − Vide301 quoniam et ipse Iesus super celestibus essentiis super existens, ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, non refugit - ad302 se ordinatam et assumptam - humanam ordinationem sed, obediens, subditur: Dei Patris per angelos dispositionibusfi. Et per medios303* ipsos annuntiatur Ioseph a patre disposita filii ad Egyptum recessio et304 iterum ad Iudeam ex Egypto fjtransductio.CU fk fl fm fn fo fp
fi Phil. 2, 6-8 : «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis».
fj Cf. Mt. 2, 13-21.
fk ¶Fons : Dionysius Areopagita sec. Iohannem Scotum Eriugenam , De caelesti hierarchia (textus reconstructus quo usus est Hugo de Sancto Victore), c. 4, § 4, CCCM 178, p. 371: «Video enim quoniam et ipse Iesus super caelestium essentiarum superessentialis essentia, ad id quod secundum nos est immutabiliter ueniens, non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione | sed obediens subditur Patris <et> Dei per angelos dispositionibus; et per medios ipsos adnunciatur Ioseph a Patre disposita Filii ad Egyptum recessio, et iterum ad Iudeam ex Egypto transductio; et per angelos ipsum uidemus sub paternis legislationibus ordinatum» <ex quo> Cf.   Albertus Magnus, Super Dionysium de caelesti Hierarchia, 4, Opera omnia, t. 36/1, p. 76.34-59: «  Video   enim in Scripturis   quod et id est etiam ipse Iesus essentia causaliter, ut supra expositum est [ibid., p. 65.14-35]   superessentialis id est super omnem essentiam et ita non essentialiter essentia   supercelestium essentiarum id est angelorum, ipse, dico, veniens ad id quo est secundum nos immutabiliter quia quod non erat assumpsit, et quod erat permansit, sic, dico, veniens non   resilit id est non refugit ordinari   ordinatione humana ordinata a se id est instituta   et assumpta per assumptionem nature – vel non refugit subire   a se ordinata id est secundum ordinationem hominis, et hec, dico,   assumpta a se per assumptionem humane nature –   sed subditur dispositionibus Dei et Patris id est Dei Patris: copula enim notat diversitatem rationis et non suppositi». Cf. Maria   Burger, «Thomas Aquinas Glosses on the Dionysius Commentaries of Albert the Great», in: L.   Honnefelder , H.   Möhle , S.   Bullido del Barrio , dir., Via Alberti. Texte, Quellen, Interpretationen, Münster, 2009, p. 561-574. <ex quo>
<potius quam>   Dionysius Areopagita sec. Iohannem Sarracemum , De caelesti hierarchia, Dionysiaca, p. 817.3-819.1: «Video quod et ipse.. Dei et Patris...»; Corpus dionysiacum Sancti Iacobi parisiensis ( Paris, BnF, lat. 17341, f. 58r-v ): «Video enim quoniam et ipse.. a se {sub se} ordinata {bellicali} et assumpta {libenti} humana.. Patris et Dei»; Corpus dionysiacum Colonense ( Köln, Domsbibliothek, cod. 30, f. 12r ): «Video enim quô {quod} .. sub {a} se et militari {ordinata et assumpta} et electa bona ordinatione.. Patris et Dei..»; aliae translationes differunt.
<cuius fons>   Dionysius Areopagita , De caelesti hierarchia, c. 4, § 4, ed. G.   Heil , Corpus dionysiacum 2, p. 23.10-23: «Ὀρῶ γὰρ ὅτι καὶ αὐτὀς Ἰησοῦςτῶν ὑπερουρανίων οὐσιῶν ὑπερούσιος αἰτία πρὸς τὸ καθ' ἡμᾶς ἀμεταβόλως ἐληλυθὼς οὐκ ἀποπηδᾷ τῆς ὑπ' αυτοῦ ταχθείσης τε καὶ αἱρεθείσης άνθρωποπρεποὑς εὑταξίας, ἀλλ' εὑπειθῶς ὑποτάττεται ταῖς τοῦ πατρὸς καὶ θεοῦ δι' ἀγγέλων διατυπώσεσιν, καὶ διὰ μέσων αὐτῶν ἀγγέλλεται τῷ Ιωσὴφ ἡ πρὸς τοῦ πατρὸς οἰκονομηθεῖσα τοῦ υἱοῦ πρὸς Αῖγυπτον ἀναχώρησις καὶ αῦθις ἡ προς τὴν Ίουδαίαν ἐξ Αἰγύπτου μεταγωγή, καὶ δι' ἀγγέλων αὐτόν ὁρῶμεν ὑπὸ ταῖς πατρικαῖς Θεσμοθεσίαις ταττόμενον».
fl ¶Nota : Thomas infléchit en son sens la traduction de Jean Scot lue à travers la paraphrase d’Albert, écrite de sa main à Cologne après 1248, et conservée avec lui jusqu’à sa mort [Napoli, Bibl. Naz., I B 54]; c’est donc aussi Albert qu’il corrige et explicite sur deux points:
fm1° le substantif essentia (traduction de Scot paraphrasé par Albert) ou substantia (traductions d’Hilduin et Sarrasin) est remplacé par le participe présent super existens; le génitif est traduit par un complément circonstantiel de lieu. Ces corrections soulignent à la fois la distance ontologique entre le Christ et les anges, et le primat de l’acte d’être sur l’essence, élément caractéristique de l’ontologie thomasienne. Compte tenu du sens donné à essentia dans la philosophie aristotélicienne des écoles du 13e siècle, Thomas évite ainsi le risque d’une lecture panthéiste de la formule dionysienne. Seuls une Glosse du corpus dionysiacum Colonense ( Köln, Domsbibliothek, cod. 30, f. 12r ) et Grosseteste traduisent littéralement αἰτία par «cause».
fn2° Thomas corrige «non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione» par «non refugit ad se ordinatam et assumptam humanam ordinationem». «Refugit» est emprunté à la Glosse d’Albert mais le remplacement de a par ad propre à Thomas. Dans l’autographe de Thomas l’incise «vel non refugit.. ordinationem.. nature» est une addition marginale qui atteste la difficulté que comportait la formule absconse de Scot (ed. Coloniae, p. 76.44-47). En remplaçant «a se ordinata et assumpta» par «ad se..» Thomas prémunit Denys de la condamnation prononcée à Constantinople II (553) à l’encontre de la théorie explicative de l’union hypostatique par assomption de la nature humaine par un sujet donné comme préexistant (assumptus homo). Ce n’est pas «par lui» que Jésus a assumé la condition humaine, mais c’est «pour lui» qu’elle a été assumée. A Cologne, Thomas ignorait encore les actes de Constantinophe II. La Catena offre une des premières attestations de la mise en oeuvre théologique de sa découverte de ce concile. Cf. Morard 1993 ;   Morard 2015 .
fo3° De même l’omission de la copule et entre «Dei» et «Patris» est reprise de la paraphrase d’Albert (voir aussi ci-dessus la version hugonienne de Jean Scot) mais elle figure dans le texte de toutes les traductions.
fpCes particularités ne se retrouvent pas chez Hugues de Saint-Victor: H ugo de Sancto Victore, Super Hierarchiam Dionysii, c. 4, § 4, CCCM 178, p. 371 sqq.; Corpus dionysiacum Sancti Iacobi parisiensis, Paris, BnF, lat. 17341, f. 58r-v. <Non hab.>   Hugo de Sancto Caro , Postillae maiores, t. 6, in loc. cit. [MM2017]
CU ¶Codd. : As115 (15rb) Li446 (23ra) Ed1704 p. 26) Ed1953 {MM2017 MM2015}
300 Dionysius ... Hierarchia As115 Ed1953 ] om. Li446 | In As115 Ed1704 ] De Ed1953
301 Vide As115 Li446 Ed1953 ] Video P17341 Ed1704
302 ad As115 Li446 Ed1953 ] a Ed1704
303 medios As115 Li446] angelos Ed1704 Ed1953
304 et As115 Ed1953 ] ut praem. Li446
marg.| {CMT2d10.4} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. 305 − Vides306 etiam307 quia Ioseph ad ministerium308 Marie erat electus. Eunte enim illa in Egyptum et redeunte, quis mysterium309* ei in tante310* necessitatis impleret nisi desponsata fuisset? Nam in311* prima quidem facie Maria312 puerum nutriebat313, Ioseph conservabat. Revera autem puer et matrem nutriebat et Ioseph tuebatur.
Sequitur:
305 Super Mattheum] om. Li446
306 Vide As115 Ed1953 ] Videns Li446
307 etiam As115 Li446] enim Ed1953
308 ministerium Li446 Ed1953 ] misterium As115
309 mysterium] scrips., misterium As115 Li446, ministerium Ed1953
310 ei in tante Li446 ] citante cacogr . As115 pro ei tante Ed1953
311 in As115 Li446] om. Ed1953
312 f. M. As115 Ed1953 ] inv. Li446
313 nutriebat] + punctus elevatus As115 Li446, + et Ed1953
Et vade in terram Israel.
marg.| Q uasi medicus enim descendit in Egyptum ut visitaret eam languentem erroribus, non ut remaneret in ea. Reversionis autem ratio314 assignatur cum subditur:CV fq
fq ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 2 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
CV ¶Codd. : As115 (15rb) Li446 Ed1953 {MM2017}
314 R. – autem – r. As115 Li446] inv. Ed1953
Defuncti sunt enim qui querebant animam pueri.
marg.| {CMT2d10.5} HIERONYMUS. − Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed etiam sacerdotes et scribas eo tempore necem Domini fuisse meditatos.CW fr
fr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p.15.192-195: «Defuncti sunt qui quaerebant animam pueri. Ex hoc loco intellegimus non solum Herodem sed et sacerdotes et scribas eo tempore necem domini fuisse meditatos». [FG2013]
CW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT2d10.6} REMIGIUS. − Sed si multi fuerunt, quomodo in tam brevi spatio extincti sunt quia, ut dictum est, Herode mortuo, occisi sunt omnes maiores qui in custodia tenebantur.CX
CX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT2d10.7} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Quod dicitur consilio factum esse315 quia consenserunt Herodi, ut inquireret puerum et occideret, quia scriptum est. Turbatus est Herodes et omnis Hierosolyma cum illo. CY fs
fs ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 3 ? (Mt. 3: ), PG 56, 6#  : « ».
CY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
315 esse] est Li446
marg.| {CMT2d10.8} REMIGIUS. − Aut certe locutus est evangelista per speciem tropi, quando multi ponuntur pro uno. In hoc autem quod dicit animam pueri, destruuntur heretici qui dixerunt Christum non sumpsisse animam, sed loco anime habuisse divinitatem.CZ
CZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT2d10.9} BEDA. In homiliario. 316* − Quod autem occisis pro Domino pueris, Herodes non longe post obiit, et Ioseph Dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones que contra Ecclesiam erant movende, persecutorum morte vindicandas, et pacem Ecclesie denuo reddendam, et sanctos qui latuerant ad sua loca reversuros. Vel quod defuncto Herode, redit ad terram Israel Iesus, denuntiat quod Enoch et Elia predicantibus, Iudei, sopita moderne invidie flamma317, fidem veritatis accipient.DA ft
ft ¶Fons : Beda Venerabilis , Homiliae, lib. 1, hom. 10 (al. 9) (in festo innocentium), CCSL 122, lin. 67, 89 sqq. [=PL 94, 51C]: «Quod occisis pro domino pueris herodes non longe post obiit et ioseph monente angelo dominum cum matre ad terram israhel reduxit significat omnes persecutiones quae contra ecclesiam erant mouendae ipsorum persecutorum morte uindicandas eisdem que multatis persecutoribus pacem ecclesiae denuo reddendam et sanctos qui latuerant ad sua loca fuisse reuersuros . Possumus quoque odium herodis quo perdere iesum uoluit super persecutionibus quae apostolorum sunt temporibus factae in iudaea specialiter accipere quando inualescente inuidia praedicatores sunt uerbi paene omnes expulsi de prouincia et in gentibus praedicaturi sunt longe late que dispersi. Sic que factum est ut gentilitas quae per aegyptum figuratur peccatis ante tenebrosa lumen uerbi perciperet. Hoc est enim puerum iesum et matrem eius per ioseph in aegyptum transferri, fidem uidelicet dominicae incarnationis et ecclesiae societatem per doctores sanctos gentibus committi. Quod erant in aegypto usque ad obitum herodis indicat figurate fidem christi in gentibus mansuram donec plenitudo earum introeat et sic omnis israhel saluus fiat. Obitus quippe herodis terminum intentionis malitiosae qua nunc contra ecclesiam iudaea saeuit insinuat. Occisio paruulorum mortem humilium spiritu quos fugato a se christo iudaei peremere designat. Quod autem defuncto herode redit ad terram israhel iesus finem saeculi denuntiat quando enoch et helia praedicantibus iudaei sopita modernae inuidiae flamma fidem ueritatis accipiunt». [MM2019] <Non hab.> Homiliarium Liberianum. [MM2022]
DA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
316 In homiliario Li446² (corrector) ] om. Li446*, In homilia De Innocentiis Ed1953
317 flamma] flammam Li446
Numérotation du verset Mt. 2,
distinctio 11 
prol.| [Mt. 2, 19-23 legitur in vigilia Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 583]
marg.| {CMT2d11.1} GLOSSA. − Angelice admonitioni Ioseph non inobediens fuit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 2,21 
Qui consurgens, accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
marg.| Non enim determinaverat angelus in quo loco terre Israel ut, dubitante Ioseph, iterum revertatur et frequentiori visitatione318 angeli certior redderetur. DB fu
Unde 319 sequitur:
fu ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 2, 21, PL 162, 1260C: «Postea divisum est regnum in quatuor partes [...] Cum ergo regnasset Archelaus in regressione Christi de Aegypto, jam in praedicatione Joannis mutatum est regnum.   Et vade in terram Israel . Non determinat angelus in quo loco terrae Israel, ut dubitante Joseph iterum revertatur, et de frequentiore visitatione angeli Joseph certior reddatur. Quaeritur: Quare Joseph non timuit ire in Galilaeam sicut in Judaeam, cum et ibi regnaret Archelaus tam bene? Sed melius potuit faber ille latere cum puero in Nazareth, quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus».
<potius quam> Glossa ordinaria (Mt. 2, 21), [ed. Rusch, 1481, t. 3, facsim., p. 10b marg.], ed. Gloss-e: «IN TERRAM ISRAEL. Non determinat in quam partem, ut dubitante Ioseph angelus revertatur, et frequenti eius allocutione Ioseph certior reddatur». [MM2021]
DB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
318 visitatione] dubitatione praem. ! Li446
319 Unde] Iosephi praem. marg. Li446 ² (cf. sententia 3 sequens)
Numérotation du verset Mt. 2,22 
Audiens autem quod archelaus regnaret in Iudea pro Herode patre suo320, timuit illo ire.
320 pro Herode patre suo] om. Li446
marg.| {CMT2d11.2} Ex historia <scolastica>. 321* − [a] Habuit siquidem Herodes uxores novem, ex quarum septem numerosam suscepit sobolem. Primogenitus eius322 Antipater ex Doside323*, Alexander et Aristobulus ex Marianne324*, Archelaus ex Mathaca Samaritide, Herodes Antipas, qui post325* tetrarcha fuit, et Philippus, ex Cleopatra Hierosolymitide. [b] Tribus igitur primis ab Herode interfectis , et , post mortem eius , occasione testamenti patris , Archelao gubernationem regni usurpante , et , causa de successione regni adCesaremAugustum delata , tandem, de consilio senatus, omnem Herodis monarchiam distribuit mediam partem, Iudeam scilicet et Idumeam326*, tradens Archelao sub nomine tetrarchie, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum prebuisset. Mediam vero partem in duas secuit tetrarchias secessitque327* Galilea in partem Herodis tetrarche, Ituree vero et328 Trachonitidis regio Philippo. Factus est ergo, post Herodem defunctum, Archelaus quasi diarchus. Quod dominii 329 genus hic regnum appellat . DC fv
fv ¶Fons : [a] Petrus Comestor , Historia scolastica (2Mcc.), c. 19, PL 198, 1532D: «Habuit siquidem Herodes uxores novem ex quarum septem numerosam suscepit sobolem, sed de his paucos numerare sufficiet. Primogenitus ejus Antipater ex Doside, Alexander et Aristobulus ex Marianne, Archelaus ex Mathaca Samaritide, Herodes [1533A] Antipas, qui post tetrarcha fuit, et Philippus ex Cleopatra Jerosolymitide».
<cuius fons>   Flavius Iosephus , Antiquitates iudaicae, 17, 19-22.
[b] Cf.   Petrus Comestor , Historia scolastica (evangelica), c. 19, PL 198, 1547D-1548B; c. 22, PL 198, 1549A-B: «Tandem de consilio senatus Caesar monarchiam [1549B] Herodis distribuit, mediam partem, scilicet Judaeam et Idumaeam tradens Archelao sub nomine tetrarchae, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum praebuisset. Mediam vero partem in duas secuit tetrarchias, cessitque in partem Herodis tetrarchae regio trans flumen, et Galilaea. Ituraea vero et Trachonitis, et Auranitis Philippo destinata est. Factus est igitur Archelaus quasi diarchus, monarchus vero numquam fuit. Cum ergo eum legeris monarchum fuisse novem annis, post patrem intellige, secundum opinionem vulgi dictam, et secundum sui jactantiam, qua se futurum regem secundum promissum Caesaris jactabat. Et sic remissi sunt in Judaeam tres fratres, cum sedissent Romae [1549C] quatuor mensibus eventum rei exspectantes».
<cuius fons>   Flavius Iosephus , Bellum iudaicum, 1, 665-669.
<Non hab.> Il ne semble pas que Thomas utilise ici   Hugo de Sancto Caro , In Historiam Scolasticam, ms. Reims, BM, 59, f. 110-111. [MM2018]
DC ¶Codd. : As115 ( 15va) Li446 Ed1953 {MM2018}
321 Ex historia] Iosephi praem. marg. As115 Li446 ² ( al. m. poster. cf. supra sententia ) , Antiq. Iud. (17 , 2) et de Bello Iud. (1 , 18) Ed1953
322 eius As115 Ed1953 ] es cacogr. Li446
323 Doside As115 Li446 ] Iosida Ed1953
324 Mariamne] Marianne Li446
325 post As115 Li446 ] postea Ed1953
326 Iudeam scilicet et Idumeam As155 Li446 ] scilicet Iudeam et Iudeam Ed1953
327 secessitque Li446 ] cessitque Ed1953
328 Iturea vero est As115* Li446 ] Iturea vero et As115 ², Ituree vero et Ed1953
329 dominii Ed1953 ] divini Li446
marg.| {CMT2d11.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Sed hic aliquis queret quomodo, sicut330 Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritie Christi331 in Hierusalem, si Archelai timore ibi prohibebantur accedere? Hoc dissolvere non est difficile. Fieri enim poterat ut per diem festum, inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri, cum tamen aliis diebus habitare metuerent ut nec solemnitate pretermissa essent irreligiosi, nec continua mansione perspicui. Iste quoque intellectus patet; ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Hierusalem, tunc accipiamus factum cum iam non metueretur Archelaus. [c] Qui, secundum historiam Iosephi 332*, solum novem annis regnavit.
[a] Sequitur:
330 sicut] om. Li446 *
331 Christi] om. Li446
332 Iosephi Li446 ] Ioseph Ed1953
Et admonitus in somnis secessit in partes Galilee.
marg.| Sed forte hinc333 quispiam moveatur cum Mattheus dixerit, ideo timuisse Ioseph cum puero redeuntem ire in Iudeam quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius regnabat, quomodo potuit ire in Galileam, ubi alius filius eius Herodes tetrarcha erat, sicut334 Lucas testatur? Quasi vero ipsa sint tempora quibus puero timebatur, que Lucas commemoravit, que usque adeo mutata erant ut in ipsa Iudea non rex esset Archelaus, sed preses Pilatus.DD fw
fw ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 8, § 21, CSEL 43, p. 118.3-13: «Nisi forte hinc rursus quispiam moueatur: cum mattheus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redientem ire in iudaeam, quia pro patre suo Herode archelaus filius eius ibi regnabat, quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat, sicut lucas testatur? quasi uero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc lucas commemorauit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa iudaea non iam rex esset archelaus. sed pontius pilatus non rex iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub tiberio caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens archelaum in iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et ciuitas eius erat nazareth». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 10, § 23, CSEL 43, p. 119.19-120.7: «An et hoc aliquis dicit: quomodo ergo, sicut lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae christi in Hierusalem, si archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissoluere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret archelaus. fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reuersuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent inreligiosi nec continua mansione conspicui. cum uero etiam de regno archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Hierusalem tunc accipiamus factitatum, cum iam non timeretur archelaus. quod si archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter evangelium prodit historia, cui fides habenda uideatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Hierusalem, ut tamen propter dei timorem festiuitatem sollemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent». [FG2013] [c] <revera>   Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum, PL 109, 1218D
<cuius fons> Glossa ordinaria (1Mcc. 16, 23), [ed. Rusch, 1481, t. 3, facsim., p. 507b], ed. Gloss-e : «Iosephus [...] Anno itaque imperii Augusti quadragesimo septimo mortuus est, pro quo substitutus ab Augusto, filius eius Archelaus regnavit annis novem usque ad ipsius Augusti finem». ¶Nota : [c] est une incise empruntée à la Glose ordinaire sur 1Mcc., ou directement à Raban Maur dont elle est extraite. En amont du passage, à propos de la mort d’Hérode, Raban renvoie à Flavius Josèphe (PL 109, 1217C = Antiq., 17, 9; et plus-bas PL 109, 1019C, cf. Antiq. 18, 4), ce qui a pu donner à Thomas l’impression que tout le passage dépendrait de Josèphe. [MM2018]
DD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
333 hinc Li446 ] hic Ed1953
334 sicut Li446 ] ut Ed1953
marg.| {CMT2d11.4} GLOSSA.* − Sed tunc queritur quare non timuit Ioseph in Galileam ire, cum et ibi Archelaus regnaret? Sed melius potuit latere cum puero in Nazareth quam in Hierusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.DE fx
fx ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 2, 22) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 10b° marg.], ed. Gloss-e : «Queritur: quare non timuit Ioseph ire in Galileam sicut in Iudeam, cum et ibi regnaret Archelaus ? Sed melius potuit in Nazareth que remota erat latere quam in HHierusalem ubi erat caput regni et assiduus Archelaus». [MM2021]
DE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
marg.| {CMT2d11.5} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 335 − Et etiam, quia villam nativitatis mutavit, res obumbratur. Impetus enim omnis erat adversus Bethleem et fines eius. Venit igitur Ioseph in Nazareth et periculum fugiens et in patriam rediens.DF fy
Unde sequitur:
fy ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 9, § 4, PG 57, 180.23-33: «Ἀλλ’εἰ τὸ χωρίον ἤμειψε , τὸ πρᾶγμα συνεσκιάζετο λοιπόν· ἡ γὰρ ὁρμὴ πᾶσα κατὰ τῆς Βηθλεὲμ ἦν καὶ τῶν ὁρίων αὐτῆς. Τῆς τοίνυν σφαγῆς γενομένης, ᾤετο λοιπὸν ὁ παῖς Ἀρχέλαος τέλος ἐσχηκέναι τὸ πᾶν, καὶ ἐν τοῖς πολλοῖς καὶ τὸν ζητούμενον ἀνῃρῆσθαι. Ἄλλως δὲ καὶ τὸν πατέρα οὕτω καταλύσαντα τὸν βίον ἰδὼν, εὐλαβέστερος πρὸς τὸ περαιτέρω προελθεῖν ἐγένετο, καὶ ἐπαγωνίσασθαι τῇ παρανομίᾳ. Ἔρχεται τοίνυν ὁ Ἰωσὴφ εἰς τὴν Ναζαρὲτ, ὁμοῦ τε τὸν κίνδυνον φεύγων, ὁμοῦ τε ἐμφιλοχωρῶν τῇ πατρίδι». [ACB2013] ¶Nota : La traduction retenue par la tradition manuscrite universitaire, suivie par Nicolaï, a été modifiée par une partie de la tradition imprimée. La traduction révisée par Montfaucon donne au passage un sens légérement différent: «Sed ubi locum mutavit, res postea in obscuro mansit: totus quippe impetus contra Bathleem erat et fines eius». [MM2018]
DF ¶Codd. : As115 ( 15vb) Li446 Ed1470 Ed1657 Ed1953 Ed2006 {FG2018} {MM2018}
335 homiliario] omel’ Li446 , Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 2,23 
Et veniens habitavit in civitate que vocatur336 Nazareth337.
336 que vocatur] om. Ed1657
337 Et etiam villam ... fines eius As115 Li446 Ed1470 Ed1657 ] Immo quia regionem ortus sui mutavit , res in posterum caligine obducta est. Omnis quippe impetus persequentis in Bethleem eiusque fines desevierat. Ed1953 Ed2006
marg.| {CMT2d11.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Forte et hoc movet, quomodo dicat Mattheus, propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galileam, quia metu Archelai in Hierusalem ire noluerint; cum propterea magis esse in Galilea videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilee, sicut Lucas non tacuit. Sed intelligendum est, quia ubi angelus in somnis in Egypto dixit ad Ioseph vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a Ioseph, ut putaret rectius esse pergere in Iudeam; ipsa enim primitus intelligi potuit terra Israel. Postquam vero comperit ibi regnare Archelaum, noluit obiicere se periculo, cum posset terra Israel etiam Galilea intelligi, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam possit et aliter solvi. Quia potuit videri parentibus Christi non esse habitandum ibi cum puero, nisi in Hierusalem ubi erat templum Domini; et illuc ivissent, nisi Archelai presentia terrerentur. Non autem divinitus iubebantur in Iudea vel in Hierusalem habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere. Sed in terra Israel , in qua etiam , ut dictum est , poterat intelligi Galilea . fz
fz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 10, § 21, CSEL 43, p. 118.10-119.18: «An forte et hoc mouet, quomodo dicat mattheus propterea cum puero iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu archelai ire in iudaeam noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam uideantur, quia ciuitas eorum erat nazareth Galilaeae, sicut lucas non tacuit. sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in aegypto dixit ad Ioseph: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram israhel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in iudaeam - ipsa enim primitus intellegi potuit terra israhel - porro autem posteaquam conperit illic regnare filium Herodis archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra israhel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus israhel incolebat. quamquam et alio modo solui possit haec quaestio. quia potuit uideri parentibus christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognouerant, non esse habitandum nisi in Hierusalem, ubi erat templum domini, et propterea redeuntes ex aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi archelai praesentia terrerentur. neque enim diuinitus iubebantur ibi habitare, ut de archelao quod timebant deberent contemnere». [FG2013]
marg.| {CMT2d11.7} HILARIUS. 338 − Verum typica ratio servata339* est Ioseph enim apostolorum tenet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est populo eius in passione Domini deperdito, Iudeis predicare sunt iussi. Missi enim erant ad oves perditas domus Israel; sed manente hereditarie infidelitatis dominatu, metuunt et recedunt; admoniti per visum, Spiritus sancti donum in gentibus contemplantes, ad eas transferunt340* Christum.DG ga
ga ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 2 § 1.17-, SChr 254, p. 102: «Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non debuit; uerum typica ratio seruata est. Ioseph enim apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est populo eius in passione Domini deperdito, Iudaeis praedicare sunt iussi; missi enim erant ad oues perditas domus Israel, sed manente hereditariae infidelitatis dominatu metuunt et recedunt. Admoniti per uisum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus contemplantes ad eas transferunt Christum Iudaeae missum, sed uitam et salutem gentium nuncupatum».[MM2020]
DG ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2020}
338 Hilarius] + In Matthaeum Ed1953
339 servata] conservata Ed1953
340 transferrunt As115 Li446 ] conferunt Ed1953
marg.| {CMT2d11.8} RABANUS. − Vel hoc ultima tempora Ecclesie designat, quando plurimis Iudeorum ad predicationem Enoch et Elie conversis, ceteri ad instinctum antichristi contra fidem pugnabunt. Pars igitur Iudee in qua regnabat archelaus, antichristi sequaces ostendit; Nazareth autem Galilee, quo transfertur Christus, partem eiusdem gentis que fidem est susceptura designat unde Galilea transmigratio, Nazareth autem flos virtutum interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad celestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat.
marg.| { CMT2d11.9} GLOSSA<TOR>. − Huic autem facto 341, prophete testimonium adiungit dicens:DH gb
gb ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Anselmus Laodunensis in Mt. ; Glossa ordinaria (Gloss-e) ; LLT ; PL. [MM2020]
DH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
341 facto As115 Li446] om. Ed1953
Ut impleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur.
marg.| {CMT2d11.10} HIERONYMUS. − Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret quod dictum est per prophetas; sed simpliciter quod dictum est per prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazareus interpretatur sanctus; sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere quod etiam eisdem verbis iuxta hebraicam veritatem in Isaiagcscriptum sit: « Exiet virga de radice iesse, et Nazareus de radice342* consurget ».gd
gc Is 11, 1.
gd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p.16.210-219: «Si fixum de scripturis posuisset exemplum, numquam diceret: quod dictum est per prophetas, sed simpliciter: quod dictum est per prophetam; nunc autem pluraliter prophetas uocans, ostendit se non uerba de scripturis sumpsisse sed sensum. nazareus sanctus interpretatur. sanctum autem dominum futurum omnis scriptura commemorat. possumus et aliter dicere quod etiam eisdem uerbis iuxta hebraicam ueritatem in esaia scriptum sit: exiet uirga de radice iesse, et nazareus de radice conscendet». [FG2013]
342 radice] + eius Ed1953
marg.| {CMT2d11.11} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Aut forte legerunt et aliquos prophetas ita dicentes, qui non sunt nobis canonizati, sicut Nathan et Esdra. Et quoniam hoc prophetatum erat, manifestat Philippus dicens ad Nathanelem quem scripsit Moyses in lege, invenimus Iesum a Nazareth. Unde etiam prius christiani Nazarei vocabantur; sed apud Antiochiam mutatum est hoc nomen, et dicti sunt Christiani.ge
ge ¶F#ns : Chrysostomus (pseudo), Opus imperfectum in Mt., hom. 3 ? (Mt. 2: ), PG 56, 6#  : « ».
marg.| {CMT2d11.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 343 − [a] Hec autem omnia que sunt a narratione magorum et deinceps, Lucas tacet. [b] Hoc proinde cognoscendum, quod deinceps ad cetera valeat, sic unumquemque evangelistarum contexere narrationem suam, ut tamquam nihil pretermittentis series digesta videatur; tacitis enim que non vult dicere, sic ea que vult dicere illis que dicebat adiungit ut ipsa continuo sequi videantur; sed cum alter dicit ea que alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerint a quo pretermissa sunt, transilire344.gf
gf ¶Fons : [a] <Non hab.> Augustinus, in op. cit. [b] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 5, § 16, CSEL 43, p. 98.15-99.6: «Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit mattheus de profectione in aegyptum adque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in ciuitate nazareth habitarent, quo eos lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem domini, reuersos esse commemorat? hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia ualeat, ne similiter moueant animum que conturbent, sic unumquemque evangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta uideatur; tacitis enim quae non uult dicere sic ea quae uult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi uideantur. sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire, ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur». [FG2013]
343 De] In libro praem. Li446
344 transilire As115 Li446 ] transiliri Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_2)

Notes :