Capitulum 18
Numérotation du verset
Mt. 18,1
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis putas maior est
in regno celorum?
Numérotation du verset
Mt. 18,2
Et advocans Iesus
parvulum
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset
Mt. 18,3
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,4
Quicumque ergo
humiliaverit se
sicut parvulus iste
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,5
Et qui susceperit unum parvulum talem
in nomine meo
me suscepit1.
1 suscepit
Rusch
] suscipit
Li446@ Weber
, suscepit
Li446
*
Numérotation du verset
Mt. 18,6
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his2 qui in me credunt,
2 his
Rusch
] istis Li446@ Li446 Weber
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
Numérotation du verset
Mt. 18,7
Ve
mundo ab scandalis.
Necesse est enim
ut veniant scandala.
Verumtamen ve homini illi
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset
Mt. 18,8
Si autem manus tua
vel pes tuus
scandalizat te
abscide eum3
3 eum] ea
Cor3
(grec.)
et proiice abs te.
Bonum est tibi4
4 est tibi ΩF ΩS
Li446@ Rusch
]
inv
. ΩJ ΩL
Weber
ad vitam ingredi debilem5 vel claudum
5 debilem ΩF ΩS
Rusch Weber
] bilem
cacogr. Rusch
quam
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset
Mt. 18,9
Et si oculus tuus scandalizat te
erue eum et proiice abs te. Bonum est tibi6 cum uno oculo7 in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
6 est tibi ΩF ΩS Li446@] inv. ΩL
Rusch
Weber
|
7 cum uno oculo ΩF ΩS ΩL
Rusch
] unum oculum habentem
Li446@
, unoculum
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 18,11
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Numérotation du verset
Mt. 18,12
Quid vobis videtur8?
8 videtur Li446@
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
Si fuerint alicui centum oves
et erraverit una ex eis
nonne relinquet
nonaginta novem in deserto9,
9 deserto
Cor3
(Glosa exponit
IN DESERTO
id est “in celo ab homine derelicto” et est sumpta de omelia que facta est super Lucam)
Rusch ; cf. Lc. 15, 4
] montibus
Li446@
ΩJ
Weber
et vadet10
10 vadet
Rusch
] vadit
Li446@ Weber
querere eam que erravit?
Numérotation du verset
Mt. 18,13
Et si contigerit ut11 inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
11 ut
Rusch
Weber] quod Li446@
magis12 quam supra13 nonaginta novem que non erraverunt.
12 super eam – magis
Rusch Weber
]
om. Li446@
|
13 supra
Rusch
] super
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,14
Sic non est voluntas ante14 Patrem vestrum qui in celis est
14 ante Cas237
Rusch Weber
] autem
Li446@
*
Li446
ut pereat unus de pusillis istis.
Numérotation du verset
Mt. 18,15
Si autem peccaverit in te
frater tuus
vade et corripe eum
inter te et ipsum solum.
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum15.
15 eris]
Cor3
(Rabanus anti #)
Numérotation du verset
Mt. 18,16
Si autem16 non te17 audierit adhibe tecum18 unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
16 autem Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
17 non te
Rusch
Weber] inv. Li446@ Li446
|
18 tecum Li446@ Li446
Rusch
] + adhuc Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,17
Quod si non audierit eos
dic Ecclesie.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
et publicanus.
Numérotation du verset
Mt. 18,18
Amen dico vobis,
quecumque alligaveritis super terram
erunt ligata et in celo
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset
Mt. 18,19
Iterum dico vobis, quia si19 ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
19 si
Rusch
] + duo Li446@ Weber
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 18,20
Ubi enim sunt duo
vel tres
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,21
Tunc accedens Petrus ad eum
dixit: Domine, quotiens peccabit20 in me frater meus et21 dimittam ei?
20 peccabit
Rusch Weber
] peccaverit
Li446@
, peccata
Li446
|
21 et
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
|
Usque septies?
Numérotation du verset
Mt. 18,22
Dicit illi22 Iesus: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
22 illi Li446
Rusch
Weber] ei Li446@
Numérotation du verset
Mt. 18,23
Ideo assimilatum est
regnum celorum
homini regi
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset
Mt. 18,24
Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei23 decem millia talenta.
23 ei
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,25
Cum autem non haberet unde redderet
iussit eum dominus suus24 venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
24 suus
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,26
Procidens autem servus ille rogabat25 eum
25 rogabat
Li446@ Rusch
] orabat
Weber
dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset
Mt. 18,27
Misertus autem
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Numérotation du verset
Mt. 18,28
Egressus autem servus ille
invenit unum
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
et tenens suffocabat eum
dicens: Redde quod debes.
Numérotation du verset
Mt. 18,29
Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset
Mt. 18,30
Ille autem noluit
sed abiit
et misit eum in carcerem
donec redderet26 debitum.
26 redderet
Li446 Rusch Weber
] + universum
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 18,31
Videntes autem conservi eius
que fiebant contristati sunt valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant27.
27 fuerant Li446@ Li446
Rusch
] erant Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,32
Tunc vocavit illum28 dominus suus et ait illi: Serve nequam.
28 illum
Rusch
Weber] eum Li446@ Li446
Omne debitum
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset
Mt. 18,33
Nonne29 ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
29 Nonne Li446@ Li446
Rusch
] Non Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,34
Et iratus dominus eius
tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet
universum debitum.
Numérotation du verset
Mt. 18,35
Sic et Pater meus celestis vobis faciet30,
30 vobis faciet
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 1
distinctio 1
marg.|
marg.
|
{CMT18d1.1}
HIERONYMUS. − Quia discipuli viderant pro Petro et Domino idem tributum redditum, ex equalitate pretii arbitrati sunt omnibus apostolis Petrum esse prelatum.A
a
a
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 1156.479-481: «In illa hora accesserunt discipuli ad iesum dicentes: quis putas maior est in regno caelorum? quia uiderant pro petro et domino idem tributum redditum ex aequalitate pretii arbitrati sunt omnibus apostolis petrum esse praelatum, qui in redditione tributi domino fuerat comparatus; ideo interrogant quis maior sit in regno caelorum». [FG2013]
marg.|
{CMT18d1.2}
CHRYSOSTOMUS.
1* {hom.59} − Unde passi sunt aliquid humanum; quod evangelista designat dicens:
1 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,1
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis, putas, maior est in regno celorum ?
marg.|
Verecundati siquidem passionem confiteri quam passi sunt, non dicunt manifeste ‘Petrum cur prehonorasti nobis ?’ Sed indeterminate interrogant ‘quis maior est ?’ Quando autem tres prehonoratos viderunt, scilicet Petrum, Iacobum et Ioannem in transfiguratione, nihil tale passi sunt. Quando vero in unum solum contulit honorem, tunc doluerunt. Tu autem considera primum quidem quod nihil eorum que sunt in terris, querunt, deinde quod postea hanc passionem deposuerunt. Nos autem neque ad defectus eorum contingere possumus, neque enim querimus:
Quis maior est in regno celorum ?
Sed
quis maior
est in regno terre?b
b <diff.> Cf. Libellus de Fide Trinitatis § 100: Nicolaus de Crotone (?), De
Fide
Trinitatis, tract. 2 c. 100: «Idem in eodem Matthei: quare dicitur: in illa hora accesserunt discipuli ad Ihesum dicentes: quis maior est in regno celorum? Quoddam humanum scandalum conceperunt quod in se occultare iam non poterant, et tumorem cordis non sustinebant in eo quod uiderant Petrum sibi preferri et prehonorari. Quamuis enim de duobus, Iacobo scilicet et Iohanne, sint scandalizati, sed numquam taliter scandalizati sunt. Unde cum non sustinerent, tamen non manifeste dicunt: quare
Petrum preponis et prehonoras tamquam maiorem nobis; sed
quasi indiffinite
interrogant in eo quod dicunt: quis maior est, numquid Petrus maior erit? Quos ad humilitatem revocans et ad cordis simplicitatem, puerum ponit in medio. Et reliqua”.
marg.|
{CMT18d1.3}
ORIGENES.
2* {tract.5} − In his autem imitatores discipulorum esse debemus, si quando aliquid in nobis dubium queritur et non invenitur, ut cum omni consensu accedamus ad Iesum, qui potens est illuminare corda hominum ad intelligendum solutionem omnium questionum. Interrogemus etiam aliquem doctorum, qui prepositi habentur in Ecclesiis. Sciebant autem discipuli hoc interrogantes, quia non est equalitas sanctorum in regno celesti; sed quomodo maior, et qualiter vivens minimus, hoc discere cupiebant. vel sciebant quis esset minimus et quis magnus, ex eo quod supra Dominus dixerat; sed ex multis magnis quis esset maior; hoc eis non erat manifestum.
2 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.4}
HIERONYMUS. − Videns autem Iesus cogitationes eorum, voluit desiderium glorie humilitatis contentione sanare.c
Unde sequitur:
Unde sequitur:
c
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 156.483-485: «Quia uiderant pro petro et domino idem tributum redditum ex aequalitate pretii arbitrati sunt omnibus apostolis petrum esse praelatum, qui in redditione tributi domino fuerat comparatus; ideo interrogant quis maior sit in regno caelorum. uidens que iesus cogitationes eorum et causas erroris intellegens, uult
desiderium gloriae humilitatis contentione sanare». [FG2013]
Numérotation du verset
Mt. 18,2
Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum.
marg.|
{CMT18d1.5}
CHRYSOSTOMUS.
3* {hom.59} − Mihi videtur valde parvulum in medio statuere, a passionibus omnibus 4* exutum.B
3 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
4 a passionibus omnibus] omnibus passionibus
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.6}
HIERONYMUS. − Ut5 in eo et etatem quereret, et similitudinem innocentie demonstraret. vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non venerat ministrari, sed ministrare, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret.
Sequitur:
Sequitur:
5 Ut
Mt366 Ed1953
] Vel cacogr.
Li446
*(pr. m. corr. marg.)
Numérotation du verset
Mt. 18,3
Et dixit: Amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum.
marg.|
Non precipit apostolis ut etatem habeant parvulorum, sed innocentiam; et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam; ut malitia non sapientia parvuli sint; ac si dicat sicut iste parvulus, cuius vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, lesus non meminit, videns pulchram mulierem, non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, in regnum celorum non poteritis intrare.d
d
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 156.486-157.509: «Et aduocans iesus paruulum statuit eum in medio eorum. uel simpliciter quemlibet paruulum ut aetatem quaereret et similitudinem innocentiae demonstraret uel certe paruulum statuit in medio eorum se ipsum, qui non ministrari uenerat sed ministrare ut eis humilitatis tribueret exemplum. alii paruulum interpretantur spiritum sanctum quem posuerit in cordibus discipulorum ut superbiam humilitate mutarent. Amen dico uobis: nisi conuersi fueritis ut efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum. non
praecipitur
apostolis ut aetatem habeant paruulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam, ut malitia non sapientia paruuli sint. Quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum. sicut iste paruulus cuius uobis exemplum tribuo non perseuerat in iracundia, non laesus meminit, non uidens pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur, sic et uos nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regna
caelorum non poteritis intrare. siue aliter: quicumque humiliauerit se sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum, qui imitatus me fuerit et se in exemplum mei humiliauerit ut tantum se deiciat quantum ego deieci formam serui accipiens, hic intrabit in regnum caelorum». [FG2013]
marg.|
{CMT18d1.7}
HILARIUS.
6* {c.18} − Pueros etiam credentes omnes per audientie fidem nuncupavit hi enim patrem sequuntur, matrem amant, velle malum nesciunt, curam operum negligunt, non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt, verum habent. Littera ergo sic legitur.
6 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.8}
GLOSSA. −
Nisi conversi fueritis
ab hac elatione et indignatione, in qua modo estis,
et efficiamini
7* ita innocentes et humiles per virtutem
sicut parvuli
sunt per etatem,
non intrabitis in regnum celorum
; et quandoquidem8 aliter non intratur9.
7 efficiamini] + omnes
Ed1953
8 quandoquidem] quidem
Li446
* (pr. m. corr. marg.)
9 intratur] intrabitur
praem. Li446
* (expunc.)
Numérotation du verset
Mt. 18,4
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior10* in regno celorum.
10 est maior]
inv. Ed1953
marg.|
Q
uanto enim quis erit humilior, tanto maior efficitur in regno celorum.C
marg.|
{CMT18d1.9}
REMIGIUS. − Id est in cognitione gratie vel in11* ecclesiastica dignitate vel certe in eterna beatitudine.D
e
e
¶Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 64: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
211ra
3-5 : «Hic maior vocabitur in regno et celorum vel
in cognitione gratie
vel in ecclesiastica dignitate vel certe in eterna beatitudine
». [MM2022]
11 in] om. Ed1953
marg.|
{CMT18d1.10}
HIERONYMUS. − Vel aliter.
Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste
, id est qui se in exemplum mei humiliaverit
, hic intrabit in regnum celorum
.E
f
Sequitur:
Sequitur:
f
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 157.505-509: «Quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum. sicut iste paruulus cuius uobis exemplum tribuo non perseuerat in iracundia, non laesus meminit, non uidens pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur, sic et uos nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regna caelorum non poteritis intrare. siue
aliter: quicumque humiliauerit se sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum, qui imitatus me fuerit et se in exemplum mei humiliauerit ut tantum se deiciat quantum ego deieci formam serui accipiens, hic intrabit in regnum caelorum». [FG2013] *
Numérotation du verset
Mt. 18,5
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit12.
12 suscipit] suscepit
Li446
*
marg.|
{CMT18d1.11}
CHRYSOSTOMUS.
13* {hom.59} − Ac si dicat : Non solum si tales efficiamini, mercedem accipitis, sed et si alios tales propter me honorabitis; et honoris qui est ad illos retributionem vobis determino regnum. Magis autem quod multo maius est ponit, dicens:
Me suscipit
.F
13 Chrysostomus] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.12}
HIERONYMUS. − Qui enim talis fuerit ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit non suo illos merito sed magistri honore suscipiendos.g
G
g
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 157.510-514: «Et qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui talis fuerit ut christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo christus suscipitur et prudenter ne, cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit non illos
sui
merito, sed magistri honore suscipiendos». [FG2013]*
marg.|
{CMT18d1.13}
CHRYSOSTOMUS.
14* {hom.59} − Deinde facile susceptibilem hunc sermonem facit, penam inducens
Unde sequitur:
Unde sequitur:
14 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,6
Qui autem scandalizat unum de pusillis istis, etc.
marg.|
Ac si diceret sicut qui hos honorant propter me, mercedem habent, ita et qui hos dehonorant, ultimam sustinebunt vindictam. Si autem convicium scandalum vocat, ne mireris, multi enim pusillanimes ex eo quod despiciuntur, scandalizati sunt.
marg.|
{CMT18d1.14}
HIERONYMUS. − Nota quod qui scandalizatur parvulus est. Maiores enim scandala non recipiunt. Et quamquam generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen, iuxta consequentiam sermonis, etiam contra apostolos dictum intelligi potest; qui interrogando quis maior esset in regno celorum, videbantur inter se de dignitate contendere et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quod ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare.h
h
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 157.516-158.526: «Qui autem scandalizauerit unum de pusillis istis. nota quod qui scandalizatur paruulus est; maiores enim scandala non recipiunt. Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. quamquam haec generalis possit esse sententia aduersum omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intellegi potest, qui interrogando quis maior esset in regno caelorum, uidebantur inter se de dignitate contendere et, si in hoc uitio permansissent, poterant eos quos ad fidem uocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos uident inter se de honore pugnare». [FG2013]
marg.|
{CMT18d1.15}
ORIGENES.
15* {tract.5} − Quomodo autem qui conversus est et factus quasi puer16* minimus est et potens scandalizari ? Hoc sic17 possumus explanare. Omnis qui filio Dei credit et conversatur secundum evangelicos actus, conversus ambulat sicut18* puer. Qui autem non convertitur ut fiat sicut puer, hunc impossibile est intrare in regnum celorum. In omni autem credentium multitudine sunt quidam nuper conversi ut fiant sicut parvuli, nondum autem sunt facti. Hi pusilli habentur in Christo et sunt scandali receptores.H
15 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
16 puer] + et
Ed1953
17 sic] si
Li446
18 sicut] quasi
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.16}
HIERONYMUS. − Quod autem dicitur: E
xpedit ei ut suspendatur
etc.19*, secundum ritum provincie loquitur quo maiorum criminum ista apud veteres Iudeos pena fuerit20*, ut in profundum ligato saxo demergerentur21*. Expedit autem ei quia multo melius est pro culpa brevem recipere penam quam eternis servari cruciatibus.i
I
i
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 158.526-532: «Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. quamquam haec generalis possit esse sententia aduersum omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intellegi potest, qui interrogando quis maior esset in regno caelorum, uidebantur inter se de dignitate contendere et, si in hoc uitio permansissent, poterant eos quos ad fidem uocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos uident inter se de honore pugnare. quod autem
dixit: expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, secundum ritum prouinciae loquitur quo maiorum criminum ista apud ueteres iudaeos poena fuerit ut in profundo ligato saxo demergerentur. expedit autem ei quia multo melius est pro culpa breuem recipere poenam quam aeternis seruari cruciatibus. non enim uindicabit dominus bis in id ipsum». [FG2013]*
19 etc.] mola asinaria in collo eius
Ed1953
20 fuerit] fuerat
Ed1953
21 demergerentur] demergeretur
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.17}
CHRYSOSTOMUS.
22* {hom.59} − Consequens autem erat prioribus dicere me non suscipit, quod erat omni pena amarius; sed quia crassi erant, et predicta pena eos non movebat, comparatione exempli cogniti manifestat preparatam penam; propter hoc enim dicit quod expedit ei hoc sustinere, quoniam eos alia gravior pena exspectat.
22 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.18}
HILARIUS.
23* {c.18} − Mystice autem mole opus labor est cecitatis nam clausis iumentorum oculis aguntur in gyrum; et sub asini quidem nomine frequenter gentes cognominatas reperimus, qui ceci laboris ignorantia continentur. Iudeis autem scientie iter in lege prestitum est; qui si Christi apostolos scandalizaverint, rectius, alligata collo mola asinaria, demersi in mari fuissent, id est gentium labore depressi ignorantia seculi demonstrarentur quia illis tolerabilius fuerat nescisse Christum, quam prophetarum Dominum non recepisse.
23 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d1.19}
GREGORIUS. Sexto Moralium.
24* − Vel aliter
. Quid per mare nisi seculum, quid per molam asinariam25 nisi actio terrena signatur26*? Que dum27* colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt utique nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia humilitate postposita ultra intelligentie vires surgunt, non solum se in errorem deiciunt, sed infirmos quosque a28* gremio veritatis dividunt. Qui ergo unum de minimis29* scandalizat, melius ei fuerat, ligata collo mola asinaria, in mare30 proici quia nimirum perverse menti expedientius esse potuisset ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret31.J
j
j
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 6, § 37, CCSL 143, lin. 95 sqq.: «Quid per mare nisi saeculum; quid per molam asinariam nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt et ad contemplationis studia, humilitate postposita, ultra intellegentiae uires surgunt, non solum se in errorem deiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis diuidunt. Qui ergo unum de minimis scandalizat, melius
illi
fuerat ligata collo mola asinaria, in mare proici;
qui
nimirum peruersae menti expeditius esse potuisset, ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem uacaret».
<ex quo> = Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 37, PL 73, 1191. [MM2020]
<ex quo> = Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 37, PL 73, 1191. [MM2020]
24 .VI.]
om. Ed1953
25 asinariam] asinaria cacogr.
Li446
26 signatur] significatur
Ed1953
27 dum] cum
Ed1953
28 a] de
Ed1953
29 minimis] + meis
Ed1953
30 mare] male
Li446
31 vacaret] vacuaret cacogr.
Li446
marg.|
{CMT18d1.20}
AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter
. Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis, id est ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contradicendo,
expedit ei ut mola asinaria suspendatur in collo eius, et precipitetur in profundum maris
, id est congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et ceci colligantur32*, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.k
k
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 23, CCSL 44B, p. 20.1-8: «Quod dominus dicit: qui autem scandalizauerit unum ex pusillis istis, id est ex humilibus, quales uult esse discipulos suos, non obtemperando uel etiam
contraueniendo, sicut de alexandro aerario Apostolus dicit, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo eius, et praecipitetur in profundum maris, id est congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci conligantur, eum deuinctum pondere suo deducat ad interitum». [FG2017]
32 colligantur
Li446 Mt366
] alligantur
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 2
distinctio 2
marg.|
marg.
|
{CMT18d2.1}
GLOSSA. − Dixerat Dominus, quod expedit ei qui scandalizat, ut suspendatur mola asinaria in collo eius cuius rationem assignans, subdit:
Numérotation du verset
Mt. 18,7
Ve mundo a scandalis,
marg.|
id est propter scandala.
marg.|
{CMT18d2.2}
ORIGENES.
33* {tract.5} − Hoc non de elementis mundi intelligamus; sed hic homines, qui sunt in mundo, dicuntur mundus. Non sunt autem discipuli Christi de hoc mundo unde non potest eis esse a
scandalis ve
nam etsi multa sunt scandala, non tangunt eum qui non est de hoc mundo. Si autem adhuc est de hoc mundo, propterea quod diligit mundum, et que sunt in eo; tanta scandala comprehendunt eum quantis fuerat obligatus in mundo.
Sequitur:
Sequitur:
33 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
Necesse est enim ut veniant scandala.
marg.|
{CMT18d2.3}
CHRYSOSTOMUS.
34* {hom.60} − Cum autem dicit
necesse est,
non destruit libertatem arbitrii, neque necessitati aliquarum rerum supponit; sed quod omnino futurum est, predicit. Scandala quidem sunt prohibitiones recte vie. Non autem predicatio Christi scandala inducit neque enim quia predixit, propter hoc fit; sed quia omnino futurum erat, propter hoc predixit. Sed dicet aliquis si omnes corrigantur, et nullus sit qui scandala afferat, nonne mendacii arguetur hic sermo nequaquam quia enim previdit inemendatos futuros homines esse, propter hoc dixit necesse est ut veniant scandala id est omnino venient. Si autem corrigendi essent, non dixisset.
34 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d2.3}
GLOSSA.
{interl} − Vel
necesse est ut veniant scandala
quia sunt necessaria, id est utilia, ut qui per hoc35* probati sunt, manifesti fiant.K
35 qui – per hoc]
inv. Ed1953
marg.|
{CMT18d2.4}
CHRYSOSTOMUS.
36* {hom.60} − Scandala enim erigunt homines, et acutiores eos faciunt; et eum qui cadit, velociter erigunt, inquantum scilicet ingerunt sollicitudinem.
36 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d2.5}
HILARIUS.
37* − Vel humilitas passionis scandalum mundo est quod38, sub deformitate crucis, eterne glorie Dominum voluit
39 accipere. Et quid40 mundo tam periculosum quam non recepisse Christum? Ideo vero necesse ait venire scandala quia ad sacramentum41 reddende nobis eternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda42.L
l
l
¶Fons :
Hilarius Pictaviensis
, In Mt., c. 18 § 3.3-14, SChr 258, p. 78: « Humilitas passionis scandalum mundo est. In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit [noluit
β] accipere. Et quid mundo tam periculosum quam non recepisse Christum? Verumtamen sub hominis nuncupatione auctorem scandali huius Iudaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicauerunt. Ideo uero necesse esse [om. A G S] ait uenire scandala, quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis omnis in eo passionis [passionum R P] humilitas esset explenda ».
¶Nota : La version majoritaire de la Catena que nous éditons lit et écrit clairement « voluit » et comprend « mundo » comme un ablatif d’origine. Ses lecteurs ont donc compris: « L’humilité de la passion est scandale de la part du monde qui a voulu accueillir le Seigneur de la gloire éternelle sous l’aspect dégradant de la Croix ». Cf. 1Cor. 1, 23-24. Le scandale réside dans le fait que le monde n’ait offert d’autre accueil à Dieu que la dégradation de la Croix. La tradition directe d’Hilaire lit « noluit » (famille β utilisée par la Catena) ou « nolit » (famille α): « L’humilité de la passion est ‘scandale de la part du monde’ parce que, en raison de la dégradation imposée par la croix, il a refusé de recevoir le Seigneur de la gloire éternelle ». Il est impossible de savoir si la leçon voluit est une coquille de copiste plutôt qu’un lapsus révélateur de la façon dont Thomas a résolu l’ambivalence sémantique induite par le système graphique qui écrit uoluit et noluit avec le même nombre de jambages. La lecture imposée est correcte et n’a pas à être corrigée, notamment en raison de l’application des manuscrits à écrire voluit sans ambiguïté, ce qui n’est pas courant, à l’exception de Md214. A la fois très fautif et susceptible d’être proche d’une branche très élevée du stemma son témoignage est fragile. [MM2021]
¶Nota : Les manuscrits et les éditions de la Catena prennent soin d’empêcher ici toute autre lecture que « uoluit », alors que les manuscrits d’Hilaire lisent « noluit » (famille β utilisée par la Catena) ou « nolit » (famille α). Les lecteurs ont donc compris: « L’humilité de la passion est scandale de la part du monde qui a voulu accueillir le Seigneur de la gloire éternelle sous l’aspect dégradant de la Croix ». Cf. 1Cor. 1, 23-24. Le scandale réside dans le fait que le monde n’ait offert d’autre accueil à Dieu que la dégradation de la Croix. La proposition est correcte et n’a pas à être corrigée, bien qu’elle modifie le sens de l’original d’Hilaire qui dit que le scandale vient du fait que le monde n’a pas voulu accueillir le Dieu de Gloire qui se présentait sous l’aspect dégradé du crucifié. Il est impossible de savoir si la leçon voluit est une coquille de copiste plutôt qu’un lapsus révélateur de la façon dont Thomas a lui même résolu l’ambivalence induite par le système graphique qui écrit voluit et noluit avec le même nombre de jambages. La constance et l’application des manuscrits à écrire ici voluit sans ambiguïté [MM2021]
¶Nota : La version majoritaire de la Catena que nous éditons lit et écrit clairement « voluit » et comprend « mundo » comme un ablatif d’origine. Ses lecteurs ont donc compris: « L’humilité de la passion est scandale de la part du monde qui a voulu accueillir le Seigneur de la gloire éternelle sous l’aspect dégradant de la Croix ». Cf. 1Cor. 1, 23-24. Le scandale réside dans le fait que le monde n’ait offert d’autre accueil à Dieu que la dégradation de la Croix. La tradition directe d’Hilaire lit « noluit » (famille β utilisée par la Catena) ou « nolit » (famille α): « L’humilité de la passion est ‘scandale de la part du monde’ parce que, en raison de la dégradation imposée par la croix, il a refusé de recevoir le Seigneur de la gloire éternelle ». Il est impossible de savoir si la leçon voluit est une coquille de copiste plutôt qu’un lapsus révélateur de la façon dont Thomas a résolu l’ambivalence sémantique induite par le système graphique qui écrit uoluit et noluit avec le même nombre de jambages. La lecture imposée est correcte et n’a pas à être corrigée, notamment en raison de l’application des manuscrits à écrire voluit sans ambiguïté, ce qui n’est pas courant, à l’exception de Md214. A la fois très fautif et susceptible d’être proche d’une branche très élevée du stemma son témoignage est fragile. [MM2021]
¶Nota : Les manuscrits et les éditions de la Catena prennent soin d’empêcher ici toute autre lecture que « uoluit », alors que les manuscrits d’Hilaire lisent « noluit » (famille β utilisée par la Catena) ou « nolit » (famille α). Les lecteurs ont donc compris: « L’humilité de la passion est scandale de la part du monde qui a voulu accueillir le Seigneur de la gloire éternelle sous l’aspect dégradant de la Croix ». Cf. 1Cor. 1, 23-24. Le scandale réside dans le fait que le monde n’ait offert d’autre accueil à Dieu que la dégradation de la Croix. La proposition est correcte et n’a pas à être corrigée, bien qu’elle modifie le sens de l’original d’Hilaire qui dit que le scandale vient du fait que le monde n’a pas voulu accueillir le Dieu de Gloire qui se présentait sous l’aspect dégradé du crucifié. Il est impossible de savoir si la leçon voluit est une coquille de copiste plutôt qu’un lapsus révélateur de la façon dont Thomas a lui même résolu l’ambivalence induite par le système graphique qui écrit voluit et noluit avec le même nombre de jambages. La constance et l’application des manuscrits à écrire ici voluit sans ambiguïté [MM2021]
L
¶Codd. :
Arag2
As115
Cbg132
Clv195
Dur111
Fi307
Fi308
Ka5
Li446
Md214
Mt366
T46
Urb27
V794
Ed1470
Ed1474
Ed1475a
Ed1475C
Ed1476
Ed1482
Ed1486
Ed1493
Ed1570
Ed1571
Ed1657
Ed1745
Ed1953
{MM2021}
37 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
38 quod] In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana
praem. Ed1657
39 voluit] u/noluit
Fi307 Md214,
uolû T46
,
volunt Ed1470 Ed1474 Ed1475a
,
noluit
Ed1657
| Dominum voluit]
inv. Li446 Ka5
40 quid] + in Ed1571
,
quod in Ed1745 (Al. in apparatu)
41 sacramentum] sacr. Ed1474
,
sacrum
Arag2 Ed1475a Ed1476 Ed1482
42 explenda] complenda Arag2
Ed1482 Ed1486 Ed1493 Ed1570
Ed1571 Ed1657 Ed1745 Ed1953
marg.|
{CMT18d2.6}
ORIGENES.
43* {tract.5} − Vel venientia scandala sunt angeli Satane. Nec tamen putes secundum naturam vel substantiam esse huiusmodi scandala; sed libertas arbitrii in quibusdam genuit scandalum, nolens suscipere pro virtute laborem. Non potest autem esse verum bonum, nisi habeat impugnationem mali. Sic ergo necesse est venire scandala, sicut necesse est sustinere malitiam celestium; qua tanto magis irritantur, quanto magis verbum Christi in hominibus invalescens expellit ab eis malignas virtutes. Querunt autem organa per que scandala operentur, quibus est magis ve nam multo peius erit ei qui scandalizat quam ei qui scandalizatur.
Unde sequitur:
Unde sequitur:
43 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
Verumtamen ve homini illi per quem scandalum venit.
marg.|
{CMT18d2.7}
HIERONYMUS. − [b]
Ac si dicat: ve homini illi qui [d] vitio suo facit ut per se fiat [c] quod necesse est ut in mundo fiat. [a] Simulque per generalem sententiam percutitur Iudas qui proditioni animum preparaverat.m
m
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 158.538-543: «Vae mundo ab scandalis. necesse est ut ueniant scandala uerumtamen uae homini per quem scandalum uenit. non quo necesse sit uenire scandala (alioquin absque culpa essent qui scandalum faciunt) sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala unusquisque suo uitio scandalis patet. [a]
simul que per generalem sententiam percutitur iudas qui proditioni animum praeparauerat. Si autem manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te, et reliqua. necesse est quidem uenire scandala, [b]
uae tamen ei est homini, qui
[c]
quod necesse est ut in mundo fiat, [d]
uitio suo facit ut per se fiat. igitur omnis truncatur affectus et uniuersa propinquitas amputatur ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat». [FG2013]
marg.|
{CMT18d2.8}
HILARIUS.
44* {c.18} − Vel sub hominis nuncupatione actorem scandali huius quod est circa passionem Christi, iudaicum populum designat, per quem omne huic mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophete passibilem predicaverunt.
44 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d2.9}
CHRYSOSTOMUS.
45* {hom.60} − Ut autem discas46 quod non sunt absolute necessitatis scandala, audi que sequuntur:
45 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
46 discas] discat
Li446
Numérotation du verset
Mt. 18,8
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te47 etc.
47 scandalizat te]
om. Li446
Numérotation du verset
Mt. 18,9
[...]
marg.|
Non autem hoc de membris corporalibus dicit sed48 de amicis, quos in ordine necessariorum membrorum habemus49. Nihil est enim ita nocivum ut conversatio mala.M
48 sed] et
Li446
49 habemus] huîs
Li446
marg.|
{CMT18d2.10}
RABANUS. − Scandalum quippe sermo grecus est, quod nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto factove minus recto occasionem ruine dederit.
marg.|
{CMT18d2.11}
HIEONYMUS. − Igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est tibi coniunctus ut manus, pes et oculus, et est utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi faciat, et propter morum dissonantiam te pertrahat in gehennam melius est ut propinquitate eius careas et emolumentis carnalibus, quam dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. Novit enim unusquisque credentium quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur ac sepe temptetur melius est enim vitam solitariam ducere, quam ob vite presentis necessaria vitam eternam perdere.n
n
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 158.543-159.557: «Si autem manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te, et reliqua. necesse est quidem uenire scandala, uae tamen ei est homini, qui quod necesse est ut in mundo fiat, uitio suo facit ut per se fiat. igitur omnis truncatur affectus et uniuersa propinquitas amputatur ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. si, inquit, ita est quis tibi coniunctus ut manus pes oculus et est utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi facit et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam, melius est ut propinquitate eius et emolumentis carnalibus careas quam dum uis lucrifacere cognatos et necessarios causam habeas ruinarum. itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus qui nos excludere potest a regno caelorum amori domini praeponatur. nouit unusquisque credentium quid sibi noceat uel in quo sollicitetur animus ac saepe temptetur. melius est uitam solitariam ducere quam ob uitae praesentis necessaria aeternam uitam perdere». [FG2013]
marg.|
{CMT18d2.12}
ORIGENES.
50* {tract.5} − Vel sacerdotes rationabiliter possunt dici Ecclesie oculus, quoniam speculatores habentur; diaconi autem ceterique, manus, quia per eos opera spiritualia geruntur; populus autem sunt pedes corporis Ecclesie; quibus omnibus parcere non oportet, si scandalum Ecclesie facti fuerint. vel actus anime, peccans manus intelligitur; et incessus anime, peccans pes, et visus anime, peccans oculus quos oportet precidere, si scandalum prebent; frequenter enim ipsa opera membrorum pro membris in Scriptura ponuntur.
50 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 3
distinctio 3
marg.|
marg.
|
{CMT18d3.1}
HIERONYMUS. − Supra dixerat Dominus per manum et pedem et oculum, omnes propinquitates et necessitudines que scandalum facere poterant amputandas. Austeritatem itaque sententie subiecto precepto temperavit, dicens:
Numérotation du verset
Mt. 18,10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
marg.|
Ac si dicat: quantum in vobis est nolite contemnere; sed post vestram salutem etiam illorum querite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, melius est vos salvos fieri quam perire cum multis*.o
o
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 159.560-569: «Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis.dico enim uobis quia angeli eorum semper uident faciem patris mei qui in caelis est. supra dixerat per manum et pedem et oculum omnes propinquitates et necessitudines quae scandalum facere poterant amputandas; austeritatem itaque sententiae subiecto praecepto
temperat
dicens: uidete ne contemnatis unum ex pusillis
istis. sic, inquit, praecipio seueritatem ut commixtim clementiam doceam. quantum in uobis est nolite contemnere, sed per uestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. sin autem perseuerantes in peccatis uideritis et uitiis seruientes, melius est solos saluos fieri quam perire cum
pluribus. quia angeli eorum in caelis uident semper faciem patris. magna dignitas animarum ut unaquaeque habeat ab ortu natiuitatis in custodiam sui angelum delegatum. unde legimus in apocalypsi iohannis angelo ephesi thyatirae et angelo philadelphiae et angelis quattuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec. Apostolus quoque praecepit uelari capita in Ecclesiis feminarum propter angelos».* multis] vide apparatu editionis p. 159. [FG2013]
marg.|
{CMT18d3.2}
CHRYSOSTOMUS.
51* {hom.60} − Vel aliter
. Sicut fugere malos, ita honorare bonos magnum habet lucrum. Supra ergo docuit scandalizantium abscindere amicitias; hic autem docet exhibere sanctis honorem et procurationem.
51 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.3}
GLOSSA.
52 − Vel aliter
. Quia tantum malum provenit ex scandalizatis fratribus,
videte ne contemnatis unum ex his pusillis
.N
52 Glossa] Crisostomus
Li446
* (sec. m. corr. marg.)
marg.|
{CMT18d3.4}
ORIGENES.
53* {tract.5} − Pusilli autem sunt qui nuper in Christo sunt nati; aut tales qui permanent sine profectu, quasi nuper nati. Non autem habuit necesse mandare Christus de perfectioribus fidelibus non contemnendis, sed de pusillis; sicut et supra dixeratpsi quis scandalizaverit unum ex pusillis istis. Alius autem forte dicit pusillum hic dicit perfectum, secundum quod alibi aitqqui minimus fuerit in vobis, hic erit maior.
p Mt. 10, 6.
q Lc. 9, 48.
53 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.5}
CHRYSOSTOMUS.
54* {hom.60} − Vel quia perfecti parvuli apud multos estimantur, scilicet pauperes et contemptibiles.O
54 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.6}
ORIGENES.
55* {tract.5} − Sed huic expositioni non videtur convenire quod dicitur
Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis
etc.56 Perfectus enim non scandalizatur nec perit. Sed qui hanc expositionem estimat veram, dicit quod iusto homini anima vertibilis est, et scandalizatur aliquando, etsi non facile.
55 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
56 etc.]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.7}
GLOSSA. − Ideo autem non sunt contemnendi quia adeo cari sunt Deo quod angeli sunt eis ad custodiam deputati.P
Unde sequitur:
Unde sequitur:
Dico enim vobis quia angeli eorum in celis semper vident faciem patris mei qui in celis est.
marg.|
{CMT18d3.8}
ORIGENES.
57* {tract.5} − Quidam volunt ex eo dari hominibus angelum adiutorem ex quo per lavacrum regenerationis nati sunt infantes in Christo; dicentes non esse credibile, incredulis et errantibus preesse angelum sanctum; sed tempore infidelitatis et peccatorum est homo sub angelis Satane. Alii autem volunt mox cum quis fuerit natus eorum qui precogniti sunt a Deo, accipere sibi prepositum angelum.
57 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.9}
HIERONYMUS. − Magna enim est
58* dignitas animarum ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum.Q
r
r
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 159.570-572: «Magna dignitas animarum ut unaquaeque habeat ab ortu natiuitatis in custodiam sui angelum delegatum. unde legimus in apocalypsi iohannis angelo ephesi thyatirae et angelo philadelphiae et angelis quattuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec. Apostolus quoque praecepit uelari capita in Ecclesiis feminarum propter angelos». [FG2013]*
58 est] om. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.10}
CHRYSOSTOMUS.
59* {hom.60} − Hic autem non de quibuscumque angelis loquitur, sed de superioribus. Cum enim dicat vident faciem patris mei, nihil aliud ostendit quam magis liberam presentiam et maiorem eorum apud Deum.
59 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.11}
GREGORIUS. In homiliario.
60* − Dionysius autem dicit quod ex minoribus angelorum agminibus ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur. Nam superiora illa agmina usum exterioris ministerii61 nequaquam habent.R
s
s
¶Fons :
Gregorius Magnus,
Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34 § 12, CCSL 141, p. 312.337-343: «Fertur uero Dionysius Areopagita, antiquus uidelicet et uenerabilis pater, dicere
quod ex minoribus angelorum agminibus foris ad explendum ministerium uel uisibiliter uel inuisibiliter mittuntur, scilicet quia ad humana solacia aut angeli aut archangeli ueniunt. Nam superiora illa agmina ab intimis numquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent usum exterioris ministerii nequaquam habent. Cui rei illud uidetur esse contrarium quod Isaias dicit: Volauit ad me unus de seraphin, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum. Sed in hac prophetae sententia uult intelligi quia hi spiritus qui mittuntur eorum uocabulum percipiunt quorum officium gerunt.». [FG2013]*
60 homelliario]
scrips.,
omel’
Li446,
evangelia
Ed1953
61 ministerii] misterii
Li446
marg.|
{CMT18d3.12}
GREGORIUS. Secundo Moralium.
62* − [b] Et faciem ergo patris angeli semper vident; et tamen ad nos veniunt quia ad nos spirituali presentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant, per internam contemplationem servant. Neque enim sic a divina visione foras exeunt ut interne contemplationis gaudiis priventur. t
t
¶Fons : =
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 2, § 3, CCSL 143, lin. 39 sqq.: «Quomodo enim aut semper assistere aut uidere semper faciem patris possunt si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius soluimus si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. [a]
Neque enim sic a diuina uisione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priuentur, quia si conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec iacentes erigere, nec ignorantibus uera nuntiare potuissent, fontem que lucis, quem egredientes ipsi perderent caecis nullatenus propinarent»[...] [b]
Et faciem ergo patris semper uident et tamen ad nos ueniunt, quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt et tamen ibi se, unde recesserant per internam contemplationem seruant. Dicatur ergo: uenerunt filii dei ut assisterent coram domino; quia illuc spiritus conuersione redeunt, unde nulla mentis auersione discedunt».
<ex quo> = Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 54, PL 73, 1158.21 sqq. [MM2020]
<ex quo> = Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mt.), 54, PL 73, 1158.21 sqq. [MM2020]
62 .II.]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.13}
HILARIUS.
63* {c.18} − Salvandorum igitur per Christum orationes angeli Deo quotidie offerunt ergo periculose ille contemnitur cuius desideria ac postulationes ad eternum et invisibilem Deum angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.
63 Hilarius] Augustinus ultimo de Civitate Dei
Li446
* (sec. m. corr. marg.
,
conf. CMT18d3.12)
,
+ In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.14}
AUGUSTINUS. Ultimo de civitate Dei.
64* − Vel angeli nostri dicuntur qui sunt angeli Dei. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere ceperunt. Sicut ergo nunc illi
vident
Deum, ita et nos sumus visuri “facie ad faciem”u. De qua visione dicit Ioannesv: « Videbimus eum sicuti est ». Facies enim Dei manifestatio eius intelligenda est; non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus. w
u Cf. 1Cor. 13, 12.
v 1Io. 3, 2.
w
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
De civitate Dei, lib. 22, c. 29, CCSL 48, p. 857.31-45: «Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli dei, quem ad modum christus dei christus est noster. dei sunt, quia deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. dixit autem dominus iesus: uidete ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. sicut ergo illi vident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem
ad faciem. praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. facies
autem
dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus». [FG2017]
64 Ultimo]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.15}
CHRYSOSTOMUS.
65* {hom.60} − Rursus aliam rationem ponit, quare pusilli non sint contemnendi, priore maiorem66, dicens:S
65 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
66 maiorem] maior
Li446
Numérotation du verset
Mt. 18,11
Venit enim filius hominis salvare quod perierat.
marg.|
{CMT18d3.16}
REMIGIUS. − Quasi diceret67*: Non contemnatis pusillos quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum. Cum enim dicit
quod perierat
, subintelligendum est genus humanum. Omnia enim elementa suum ordinem servant sed homo erravit quia suum ordinem perdidit.T
x
x
¶Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 66: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
216vb
: «
Venit enim filius hominis salvare quod perierat.
Ac si
diceret
aliis verbis :
Non
parvipendatis curam hominum neque
contemnatis pusillos quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum
et quotidie ad eorum salutem angeli diriguntur.
Cum
enim
dicit quod perierat, subintelligendum est genus humanum.
Non enim erraverat celum neque terra aut cetera elementa quoniam
o
mnia elementa suum ordinem servant sed
solus
homo erravit quia suum ordinem perdidit
». [MM2022]
67 diceret] dicat
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.17}
CHRYSOSTOMUS.
68* {hom.60} − Deinde ad hanc rationem parabolam copulat, per69 quam et Patrem inducit salutem hominum volentem, dicens:
68 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
69 per]
om. Md214
Numérotation du verset
Mt. 18,12
Quid vobis videtur ? Si fuerint alicui centum oves etc.70
U
70 etc.]
om. Ed1953
[...]
Numérotation du verset
Mt. 18,13
[...]
marg.|
{CMT18d3.18}
GREGORIUS. In homiliario.
71* − Hoc ad ipsum72 actorem73* hominum pertinet. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oves habuit, cum74 angelorum substantiam et hominum75* creavit.V
y
y
¶Fons :
Gregorius Magnus,
Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34 § 3, p. 301.40-43: «Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se ipse homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum
auctorem
hominum
pertineret
. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oues habuit cum angelorum substantiam et hominum creauit. Sed una ouis tunc periit quando peccando homo pascua uitae dereliquit». [FG2013]*
71 homelliario]
scrips.,
omel’
Li446,
evangelia
Ed1953
72 ipsum] Christum
Li446
73 actorem] auctorem
Ed1953
74 cum] et
Md214
75 substantiam – et hominum]
inv. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.19}
HILARIUS.
76* {c.18} − Ovis autem una homo intelligendus est. Et77 sub homine uno78* universitas sentienda est. In unius enim Ade79 errore, omne hominum genus oberravit80*. Igitur et querens hominem Christus est, et
nonaginta novem
relicte celestis glorie multitudo est.W
z
z
¶Fons :
Hilarius Pictaviensis
, In Mt., c. 18 § 6.6-13, SChr 258, p. 80: «Ouis una homo intelligendus est et sub homine uno uniuersitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus
aberrauit; ergo nonaginta nouem non errantes multitudo angelorum caelestium opinanda est, quibus in caelo est laetitia et cura salutis humanae. Igitur et quaerens hominem Christus est et nonaginta nouem relicti caelestis gloriae multitudo est, cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus ». [MM2021]
76 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
77 et] ex
Md214
78 uno] om. Ed1953
79 enim Ade] â
Md214
80 oberravit] aberravit
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.20}
GREGORIUS.
81* − Dicit autem evangelista eas relictas
in montibus
ut significet in excelsis quia nimirum oves que non perierant, in sublimibus stabant.X
aa
aa
¶Fons :
Gregorius Magnus,
Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34 § 3, p. 301.53-55: «Nam quod hic evangelista dicit in deserto, alius dicit in montibus, ut significet in excelsis, quia nimirum oues quae non perierant in sublimibus stabant. Et cum inuenerit ouem, imponit in umeros suos gaudens. Ouem in umeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portauit». [FG2013]*
81 Gregorius] + in evangelia
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.21}
BEDA. − Ovem ergo Dominus invenit quando hominem restauravit et super eam inventam maius gaudium est in82 celo
quam super nonaginta novem
quia maior materia divine laudis est in restauratione hominum quam in creatione angelorum. Mirabiliter enim angelos creavit sed mirabilius83* restauravit.Y
ab
ab
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 18, PL 162, 1407C-D: «Ovem invenit, quando hominem restauravit, et super eam inventam majus gaudium est in coelo, quam supra nonaginta novem, quia [1407D] major gloria et major materia laudis
fuit ei in restauratione hominum, quam in creatione angelorum. Mirabiliter enim homines creavit, sed mirabilius reformavit».
<Non hab.> Beda (LLT PL); Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 51, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 156va ) [MM2019]
<Non hab.> Beda (LLT PL); Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 51, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 156va ) [MM2019]
82 in]
om. Li446
Mt3
83 mirabilius] + hominem Ed1637
Ed1657 Ed1953
marg.|
{CMT18d3.22}
RABANUS. – Nota vero84* quod unum deest a novem ut decem sint, et a nonagintanovem ut centum sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur; ipsum vero unum sine varietate in se manens, cum accesserit, ceteros perficit. Et ut perfecta summa ovium integraretur in celo, homo perditus querebatur in terra.Z
84 vero Li446 Md214 Mt366]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d3.23}
HIERONYMUS. − Alii vero nonagintanovem ovibus, iustorum putant numerum intelligi, et in una ovicula peccatorum, secundum quod in alio loco dixeratac: « Non veni vocare iustos sed peccatores ».AA
ad
ac Mt. 9, 13.
ad
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 160.590-593: «Quidam putant istum esse pastorem qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinaniuit se formam serui accipiens. factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis, et ob id ad terrena descenderit ut saluam faceret unam ouiculam quae perierat, hoc est humanum genus. alii uero in nonaginta nouem ouibus iustorum putant numerum intellegi, et in una ouicula peccatorum, secundum quod in alio loco
dixerit: non ueni iustos uocare sed peccatores; non enim opus habent sani medico sed hi qui se male habent. ista parabola in evangelio secundum lucam cum aliis duabus parabolis decem dragmarum et duorum filiorum scripta est». [FG2013]
marg.|
{CMT18d3.24}
GREGORIUS. In homiliario.
85* − [a] Considerandum autem nobis est cur Dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis gaudium esse fateatur quia scilicet plerumque pigri remanent ad exercenda bona precipua qui valde sibi securi sunt, quod nulla commiserunt mala graviora. At contra nonnumquam hi qui se aliquid egisse illicite meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt in amorem Dei; et quia se errasse a Deo considerant, damna precedentia lucris subsequentibus recompensant; sic et dux in prelio plus eum militem diligit qui post fugam conversus hostem fortiter premit, quam illum qui numquam terga prebuit, et numquam aliquid fortiter fecit. [b] Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum est gaudium ut eis nullus penitens preponi possit; qui etsi non sint sibi malorum conscii, tamen licita respuunt, et in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangat iustus, cum gaudium sit si quod male gessit, damnat iniustus?ae
ae
¶Fons : [a]
Gregorius Magnus,
Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34 § 4, p. 302.69-303.94: «Dico uobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis qui non indigent paenitentia. Considerandum nobis est, fratres mei, cur Dominus plus de conuersis peccatoribus quam de stantibus iustis in caelo gaudium esse fateatur, nisi hoc quod ipsi per cotidianum uisionis experimentum nouimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in uia iustitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad caelestem patriam anxie non anhelant, tanto que sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia ualde sibi securi sunt quod nulla commiserint mala grauiora. At contra nonnumquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt ad amorem Dei, sese que in magnis uirtutibus exercent, cuncta et difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt, acceptis contumeliis laetantur, flagrant desiderio, ad caelestem patriam anhelant, et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo de peccatore conuerso quam de stante iusto gaudium fit in caelo, quia et dux in proelio plus eum militem diligit, qui post fugam reuersus hostem fortiter premit, quam illum qui numquam terga praebuit et numquam aliquid fortiter fecit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae numquam spinas habuit et numquam fertilem messem producit». [b]
Gregorius Magnus,
Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34 § 5, p. 303.95-109: «Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique iusti in quorum uita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum paenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exserunt, ac si peccatis omnibus angustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quodlibet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt uisibilia, inuisibilibus accenduntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Quid itaque istos nisi et iustos dixerim et paenitentes, qui se et in paenitentia de peccato cogitationis humiliant, et recti semper in opere perseuerant? Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in caelo gaudium quando hoc quod male gessit per paenitentiam damnat iniustus». [FG2013]
85 homelliario]
scrips.,
omel’
Li446,
evangelia
Ed1953
marg.|
{CMT18d3.25}
BEDA. − [1]
Vel per nonaginta novem oves quas in montibus reliquit, superbos significat “quibus ad perfectionem unitas deest”. [2] Cum ergo invenerit peccatorem, magis super eum gaudet, id est suos gaudere facit, quam super iustos falsos.AB
af
af
¶Fons : <revera> [1]
Glossa ordinaria (Mt. 18, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 60a marg.],
ed. Gloss-e
: «Ovis perdita omnes peccatores qui per penitentiam reconciliantur Deo. Nonaginta novem sunt superbi, quos
reliquit in montibus qui tumorem vel sollicitudinem gerunt in animo, qui solos se videri volunt, qui de se presumentes penitentibus preponunt se,
quibus
ad
perfectionem
unitas
deest».
<cuius fons> Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 32, CCSL 44B, lin. 4 sqq.: «Et si quidam eximius doctorum hunc numerum relictarum ouium de his dictum accipiat ouibus quas reliquit in deserto, non de angelis quidem sed de superbientibus quibuslibet hominibus quos superbos significat tamquam solitudinem gerentes in animo dum solos se uideri uolunt quibus ad perfectionem unitas deesse probatur».
[2] Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 18, PL 162, 1408A: «Ideo nonaginta novem ovibus earum significatione de se praesumentes, peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. Et cum invenerit peccatorem, gaudebit super eum, id est facit gaudere suos magis quam supra nonaginta novem, id est quam supra falsos justos». <Diff.> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 18, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 60a marg], ed. Gloss-e : «GAUDEBIT SUPER. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione, quia magis nos gaudere facit, quam de angelorum immutabilitate. Maior enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione».
<Non hab.> Beda (LLT PL) [MM2019]
<cuius fons> Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 32, CCSL 44B, lin. 4 sqq.: «Et si quidam eximius doctorum hunc numerum relictarum ouium de his dictum accipiat ouibus quas reliquit in deserto, non de angelis quidem sed de superbientibus quibuslibet hominibus quos superbos significat tamquam solitudinem gerentes in animo dum solos se uideri uolunt quibus ad perfectionem unitas deesse probatur».
[2] Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 18, PL 162, 1408A: «Ideo nonaginta novem ovibus earum significatione de se praesumentes, peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. Et cum invenerit peccatorem, gaudebit super eum, id est facit gaudere suos magis quam supra nonaginta novem, id est quam supra falsos justos». <Diff.> Cf. Glossa ordinaria (Mt. 18, 12) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 60a marg], ed. Gloss-e : «GAUDEBIT SUPER. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione, quia magis nos gaudere facit, quam de angelorum immutabilitate. Maior enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione».
<Non hab.> Beda (LLT PL) [MM2019]
marg.|
{CMT18d3.26}
HIERONYMUS. − Quod autem subditur: sic non est voluntas, refertur ad superius propositum, de quo dixeratag: « Videte ne contemnatis unum de pusillis istis ». Et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit:
ag Mt. 18, 10.
Numérotation du verset
Mt. 18,14
Non est voluntas ante Patrem, etc.,
marg.|
ostendit quod quotiescumque perierit aliquis ex pusillis, non voluntate Patris perit.ah
ah
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 160.597-161.604: «Sic non est uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis. refert
ad superius propositum de quo dixerat: uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis, et docet idcirco parabolam positam ut pusilli non contemnantur. in eo autem quod dicit: non est uoluntas ante patrem uestrum ut pereat unus de pusillis istis, quotiens aliquis perierit de pusillis, ostenditur quod non uoluntate patris perierit». [FG2013]
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 4
distinctio 4
prol.|
[Mt. 18, 15-22 legitur Quadragesimae 3 feria 3; cf. Ordinarium OP 623 = Rom. = Cist.]
marg.|
{CMT18d4.1}
CHRYSOSTOMUS.
86* {hom.61} − Quia superius vehementer sermonem adversus scandalizantes proposuit, undique eos terrens, ne rursus hi quibus scandala inferuntur, sic fiant resupini ut totum contemnentes, in aliud vitium incidant, scilicet negligentie; ac per omnia sibi parci volentes, in elationem incidant; hic Dominus eos comprimit, et redargutionem fieri iubet, dicens:
86 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,15
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
marg.|
{CMT18d4.2}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.16} − Admonet nos quidem Dominus noster non negligere invicem peccata nostra, non querendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Debemus enim amando corripere, non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Si neglexeris, peior eo factus es. Ille iniuriam faciendo, gravi seipsum vulnere percussit; tu vulnus fratris contemnis peior es tacendo, quam ille conviciando.
marg.|
{CMT18d4.3}
AUGUSTINUS. Primo de civitate Dei.
87* − Plerumque enim a malis docendis et admonendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Longe autem graviorem habent causam Ecclesiarum prepositi qui in Ecclesiis constituti sunt ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen ab huiuscemodi culpa penitus alienus est qui, licet prepositus non sit, in eis tamen quibus vite huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et negligit devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebite utitur, sed plusquam debuit delectatur. ai
ai
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
De civitate Dei, lib. 1, c. 9, CCSL 47, p. 8.17-10.86: «Plerumque enim
ab eis
docendis ac
monendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel cum inimicitias deuitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet leuibus et uenialibus metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam uitam et piam erudiendos impediant alios infirmos
et
premant atque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. non solum quippe infirmiores, uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, (quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et uictu paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitium que perueniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem uident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi iudicium et carnis excruciatio uel peremptio, hoc est propter quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis. non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. nec ideo tamen ab
huius modi
culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non
indebitis
utitur, sed plus quam debuit delectatur». [FG2017]
87 Primo]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d4.4}
CHRYSOSTOMUS.
88* {hom.61} − Considerandum autem, quod quandoque Dominus eum qui contristavit, ad eum qui contristatus est ducit, sicut cum dicitaj: « Si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade reconciliari fratri tuo ». Quandoque autem eum qui iniusta passus est, iubet dimittere proximo; sicut ibiak: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». Hic autem alium excogitat modum eum enim qui contristatus est, ducit ad eum qui contristavit. Et ideo dicit:
Si peccaverit in te frater tuus
quia enim ille qui iniusta fecit, non facile veniret ad excusationem, verecundatus, hunc qui passus est ad illum trahit; et non simpliciter, sed ut corrigat quod factum est. Unde dicit:
Vade et corripe eum
.
aj Mt. 5, 23-24.
ak Mt. 6, 12.
88 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.5}
RABANUS. − Non passim iubet peccanti dimittere, sed audienti, id est obedienti et penitentiam agenti ne vel difficilis sit venia, vel remissa indulgentia.
marg.|
{CMT18d4.6}
CHRYSOSTOMUS.
89* {hom.61} − Non autem dicit ‘accusa’ neque ‘increpa’ neque ‘vindictas expete’ sed
argue
, id est rememora sibi peccatum, dic ei que ab eo passus es. Ipse enim ira et verecundia detinetur, ebrius factus quasi gravi somno. Unde oportet te, qui sanus es, ad illum qui egrotat abire.
89 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.7}
HIERONYMUS. − Sciendum tamen quod si peccaverit in nos frater noster, et in qualibet causa nos90* leserit, dimittendi habemus91* potestatem, immo necessitatem qua92* precipitur ut “debitoribus nostris debita dimittamus”al. Propter quod et hic dicitur:
si peccaverit in te frater tuus.
Sin93* autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Nos e contrario, in Dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia.AC
am
al Cf. Mt. 6, 12.
am
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.605-614: «Si peccauerit in nos frater noster et in qualibet causa nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus; sin autem in Deum quis peccauerit, non est nostri arbitrii. dicit enim scriptura diuina: si peccauerit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos; si autem in Deum peccauerit, quis rogabit pro eo? nos e contrario in dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia». [FG2013]*
90 nos... noster... nos] vos... vester... vos
Ed1953
91 habemus
Mt366
] hûis cacogr.
Li446,
habetis
Ed1953
92 qua] quaque As115
,
quia
Ed1953
93 Sin] Si
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.8}
CHRYSOSTOMUS.
94* {hom.61} − Ideo autem precipit arguere ei qui passus est iniuriam, et non alii; quia ille qui fecit iniuriam, ab eo mansuetius sustinet; et maxime cum solus eum corripiat. Cum enim qui vindictam expetere debebat, hic salutis videtur diligentiam habere, maxime hoc eum potest propitium facere.
94 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.9}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.16} − Quando95 ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis, nam gloriosum est iniuriam oblivisci; sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui ergo corripe inter te et ipsum solum, studens correctionis, parcens pudori. Forte enim pre verecundia incipit defendere peccatum suum et quem vis facere correctiorem, facis peiorem.
95 Quando] Cum
Md214
marg.|
{CMT18d4.10}
HIERONYMUS. − Corripiendus est enim seorsum frater ne96, si semel pudorem ac97* verecundiam amiserit, permaneat in peccato.AD
an
an
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.614-615: «Nos e contrario in dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. corripiendus est
autem
frater seorsum ne, si semel pudorem ac uerecundiam amiserit, permaneat in peccato et, si quidem audierit, lucrifacimus animam eius et per alterius salutem nobis quoque adquiritur salus; sin autem audire noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius uel corrigendi studio uel conueniendi sub testibus». [FG2013]
96 ne] nec
Md214
97 ac] atque
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.11}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.16} − Apostolus autem dicitao: « Peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant ». Aliquando ergo scias corripiendum esse fratrem inter te et fratrem solum, aliquando autem coram omnibus. Quid autem ante facere debeamus, intendite et videte. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare quia in te peccavit quid est in te peccavit tu scis quia peccavit quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quere cum corrigis que peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor. Peccavit ergo in te frater tuus; sed si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccavit, quos testes sue iniquitatis effecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, que peccantur coram omnibus ipsa corripienda sunt secretius que peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordate Scripturas. Quare autem proximum corrigis quia tu doles quod peccaverit in te absit. Si autem amore tui id facis, nihil facis; si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende cuius amore id facere debeas utrum tui, an illius.
Sequitur enim:
Sequitur enim:
ao 1Tim. 5, 20.
Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
marg.|
Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Agnosce, quia in hominem peccando periisti nam si non perieras, quomodo te lucratus est nemo ergo contemnat quando peccat in fratrem.
marg.|
{CMT18d4.12}
CHRYSOSTOMUS.
98* {hom.61} − In quo etiam demonstratur quod inimicitia damnum est commune; et propter hoc non dixit quod ille lucratus est seipsum, sed quod tu lucratus es eum ex quo ostendit quoniam et tu et ille damnum passi eratis ex discordia.
98 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.13}
HIERONYMUS. − Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus.AE
ap
ap
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.616-617: «Corripiendus est autem frater seorsum ne, si semel pudorem ac uerecundiam amiserit, permaneat in peccato et, si quidem audierit, lucrifacimus animam eius et per alterius salutem nobis quoque adquiritur salus; sin autem audire noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius uel corrigendi studio uel conueniendi sub testibus». [FG2013]*
marg.|
{CMT18d4.14}
CHRYSOSTOMUS.
99* {hom.51} − Quid autem facere debeas si non persuadeatur, subditur:
99 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,16
Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos.
marg.|
Quanto enim inverecundior fuerit et pertinacior, tanto magis nos ad medicinam studere oportet, non ad iram et odium. Etenim medicus cum viderit morbum non remitti, non desistit, sed tunc magis preparatur ad curandum. vide qualiter non vindicte gratia hec correptio fit, sed emendationis et propter hoc non confestim iubet duos accipere, sed quando ipse corrigi non voluerit; neque tunc ad eum mittit multitudinem, sed unum vel duos; et ad hoc legis testimonium inducit, dicens:
Ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum.
marg.|
Quasi dicat habes iam testimonium quia totum fecisti quod tuum erat.
marg.|
{CMT18d4.15}
HIERONYMUS. − Vel intelligendum est hoc modo: si te audire noluerit, adhibeatur unus frater tantum quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius vel corrigendi studio, ut scilicet vel admonitione aut pudore corrigatur; vel conveniendi sub testibus.aq
aq
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.617-619: «Corripiendus est autem frater seorsum ne, si semel pudorem ac uerecundiam amiserit, permaneat in peccato et, si quidem audierit, lucrifacimus animam eius et per alterius salutem nobis quoque adquiritur salus; sin autem audire noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius uel corrigendi studio uel conueniendi sub testibus». [FG2013]
marg.|
{CMT18d4.16}
GLOSSA. − Vel si dixerit100 non esse101 peccatum ut probent illud esse peccatum.AF
100 si dixerit] dicerit si
Li446*
, si decerit si
Li446²
101 esse] omne
in ras. Li446²
marg.|
{CMT18d4.17}
HIERONYMUS. − Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant; ut qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis.AG
ar
Unde sequitur:
Unde sequitur:
ar
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.620-622: «Corripiendus est autem frater seorsum ne, si semel pudorem ac uerecundiam amiserit, permaneat in peccato et, si quidem audierit, lucrifacimus animam eius et per alterius salutem nobis quoque adquiritur salus; sin autem audire noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius uel corrigendi studio uel conueniendi sub testibus. porro si nec illos audire uoluerit, tum multis dicendum est ut detestationi eum habeant et qui non potuit pudore saluari, saluetur obprobriis». [FG2013] *
Numérotation du verset
Mt. 18,17
Quod, si non audierit eos, dic Ecclesie.
marg.|
{CMT18d4.18}
CHRYSOSTOMUS.
102* {hom.61} − Id est his qui
Ecclesie
president.AH
102 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d4.19}
GLOSSA. − Vel
dic
toti
Ecclesie
ut maiorem erubescentiam patiatur. Post hec omnia sequatur103* excommunicatio, que fieri debet per os Ecclesie, id est per sacerdotem. Quo excommunicante, tota Ecclesia cum eo operatur.AI
as
Unde sequitur:
Unde sequitur:
as
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 18, PL 162, 1408D : «Si autem nec sic corrigi voluerit, vel dixerit non esse peccatum, adhibe alios tecum, ut coram multis erubescat, [1408D] vel probent illud esse peccatum. Si autem nec sic corrigi voluerit,
dic toti ecclesiae, ut majorem erubescentiam patiatur. Post haec omnia,
sequitur
excommunicatio, quae
tantum
fieri debet per os Ecclesiae, id est per sacerdotem.
Sacerdote enim
excommunicante,
totum corpus Ecclesiae
operatur
». [MM2023]
103 sequatur] sequitur
Ed1953
Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
marg.|
{CMT18d4.20}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.16} − Id est noli illum iam deputare in numero fratrum tuorum; nec sic tamen salus eius negligenda est nam et ipsos ethnicos, id est gentiles et paganos, in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus.
marg.|
{CMT18d4.21}
CHRYSOSTOMUS.104* − Nihil tamen tale precipit Dominus observandum in his qui extra Ecclesiam sunt,
quale precipit hic de fratribus corripiendis
, sed de exterioribus dicitat: « Si quis percusserit te in una maxilla, prebe ei et aliam ». Quod et Paulus dicitau: « Quid mihi est de his qui foris sunt, iudicare ». Fratres autem et arguere et avertere iubet105.AJ
av
at Mt. 5, 39.
au 1Cor. 5, 12.
av
¶Fons :
Chrysostomus,
In Mt., hom. 61, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f.
195vb
: «Ait enim: Dic Ecclesie. Si autem id quod huius est solum peteret non utique iussisset septuagies septies penitentiam agenti concedere {remittere}. [...] Propter hoc in
exterioribus {vel in his qui
exterius
sunt} quidem nichil tale
dicit sed:"Si quis te, ait, alapam percusserit in
dexteram maxillam, porrige {vel verte} ei et aliam". Quod et Paulus
dixit: Quid michi et eos qui
exterius
sunt iudicare ? Fratres autem et arguere et avertere iubet et abscidere non persuasos ut vere cundentur, hoc et hic ipse facit de fratribus hoc in legis lationem ducens».
<cuius fons> Chrysostomus , In Mt. hom. 60 (61) (Mt. 18, 17) § 1, PG 58, 585 : « Εἰπὲ γὰρ, φησὶ, τῇ Ἐκκλησίᾳ. Εἰ δὲ τὸ τούτου μόνον ἐζήτει, οὐκ ἂν ἐκέλευσεν ἑβδομηκοντάκις ἑπτὰ μετανοοῦντι συγχωρεῖν [...]. Διὰ δὴ τοῦτο ἐπὶ μὲν τῶν ἔξωθεν οὐδὲν τοιοῦτον λέγει , ἀλλ’, Ἐάν τίς σε ῥαπίσῃ, φησὶν, εἰς τὴν δεξιὰν σιαγόνα, στρέψον αὐτῷ καὶ τὴν ἄλλην· ἐνταῦθα δὲ οὐχ οὕτως. Ὅπερ γὰρ ὁ Παῦλός φησι λέγων· Τί μοι καὶ τοὺς ἔξωθεν κρίνειν; τοὺς δὲ ἀδελφοὺς καὶ ἐλέγχειν καὶ ἀποστρέφεσθαι κελεύει, καὶ ἀποτέμνειν μὴ πειθομένους, ἵνα ἐντραπῶσι·τοῦτο καὶ ἐνταῦθα αὐτὸς ποιεῖ, περὶ τῶν ἀδελφῶν ταῦτα νομοθετῶν ».
¶Nota : Un accident de rubrication qui remonte au moins à l’exemplar a conduit à insérer le lemme attributif de la sentence suivante (Jérôme) avant la fin de la sentence chrysostomienne. Tous les témoins antérieurs à Nicolaï (Ed1657) ont lu en conséquence la dernière phrase du passage de Chrysostome sous l’autorité de Jérôme. Ben qu’elle ait été canonisée par l’exemplar, il nous est cependant difficile de maintenir cette erreur qui n’est certainement pas imputable à Thomas puisqu’il a lui-même extrait ce passage de la traduction de Burgundio . [MM2021]
<cuius fons> Chrysostomus , In Mt. hom. 60 (61) (Mt. 18, 17) § 1, PG 58, 585 : « Εἰπὲ γὰρ, φησὶ, τῇ Ἐκκλησίᾳ. Εἰ δὲ τὸ τούτου μόνον ἐζήτει, οὐκ ἂν ἐκέλευσεν ἑβδομηκοντάκις ἑπτὰ μετανοοῦντι συγχωρεῖν [...]. Διὰ δὴ τοῦτο ἐπὶ μὲν τῶν ἔξωθεν οὐδὲν τοιοῦτον λέγει , ἀλλ’, Ἐάν τίς σε ῥαπίσῃ, φησὶν, εἰς τὴν δεξιὰν σιαγόνα, στρέψον αὐτῷ καὶ τὴν ἄλλην· ἐνταῦθα δὲ οὐχ οὕτως. Ὅπερ γὰρ ὁ Παῦλός φησι λέγων· Τί μοι καὶ τοὺς ἔξωθεν κρίνειν; τοὺς δὲ ἀδελφοὺς καὶ ἐλέγχειν καὶ ἀποστρέφεσθαι κελεύει, καὶ ἀποτέμνειν μὴ πειθομένους, ἵνα ἐντραπῶσι·τοῦτο καὶ ἐνταῦθα αὐτὸς ποιεῖ, περὶ τῶν ἀδελφῶν ταῦτα νομοθετῶν ».
¶Nota : Un accident de rubrication qui remonte au moins à l’exemplar a conduit à insérer le lemme attributif de la sentence suivante (Jérôme) avant la fin de la sentence chrysostomienne. Tous les témoins antérieurs à Nicolaï (Ed1657) ont lu en conséquence la dernière phrase du passage de Chrysostome sous l’autorité de Jérôme. Ben qu’elle ait été canonisée par l’exemplar, il nous est cependant difficile de maintenir cette erreur qui n’est certainement pas imputable à Thomas puisqu’il a lui-même extrait ce passage de la traduction de Burgundio . [MM2021]
104 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
105 Fratres... iubet
Ed1657 Ed1953
] post Hieronymus (CMT18d4.22) codd. et edd. cett.
marg.|
{CMT18d4.22}
HIERONYMUS.
106 − Quod autem dicit
sicut ethnicus et publicanus
, ostenditur maioris107 esse detestationis qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi108 qui aperte gentiles sunt. Publicani enim vocantur qui seculi109 sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et per
110* fraudes ac furta scelerata atque periuria.AK
aw
aw
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.622-162.627: «Porro si nec illos audire uoluerit, tum multis dicendum est ut detestationi eum habeant et qui non potuit pudore saluari, saluetur obprobriis.
Quando
autem
dicitur: sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis qui sub nomine fidelis agat opera infidelium quam hi qui aperte gentiles sunt. publicani enim uocantur secundum tropologiam qui saeculi sectantur lucra et exigunt uectigalia per negotiationes et fraudes ac furta, scelera atque periuria». [FG2013]
106 Hieronymus
Ed1657 Ed1953
] ante Fratres autem... iubet (CMT18d4.21) codd. et edd. cett.
107 maioris] maiores
Li446
108 hi] filii
Md214
109 seculi] solum cacogr.
Mt366
110 et per] sed per
Md214,
et
Ed1470 Ed1571 Ed1657 Ed1953
marg.|
{CMT18d4.23}
ORIGENES.
111* − Videamus autem ne forte sententia hec non de quocumque peccato posita sit. Quid enim, si aliquis peccaverit aliquod peccatorum que sunt ad mortem - puta masculorum « concubitor factus »ax, adulter, homicida aut mollis - numquid talem rationis est arguere solus112* ad solum et,
si audierit
113, statim eum dicere lucrifactum et non prius expellit114* eum de Ecclesia nisi, postquam coram testibus argutus et ab Ecclesia, perstiterit in actu priori ? Alius autem, respiciens ad immensam misericordiam Christi, dicet quoniam, cum verba Christi nullam faciant differentiam peccatorum, contra Christi misericordiam faciunt qui hec ad minima tantum peccata pertinere distingunt115. Alius, econtra
116*, caute ipsa verba considerans, non de omni peccato hec dicta defendet quoniam qui grandia illa peccat117*, non est frater sed nominatur frater cum quo, secundum Apostolumay, non118 oportet « nec cibum sumere ». Sicut autem negligentibus peccandi occasionem dat119* qui ad omne peccatum hec120* pertinere exponit121*, sic econtra qui docet in minimis et
122 non mortiferis peccatis peccantem post argutionem testium vel Ecclesie fieri oportere, sicut ethnicum et publicanum, aliquid crudelitatis videtur inducere. Utrum enim omnino pereat, pronuntiare non possumus : primum quia qui123, ter argutus, non obedivit, potest in quarto obedire; deinde quia aliquando non secundum opera hominis redditur ei sed amplius quam peccavit, quod expedit in hoc mundo ; demum quia non dixit solum sit
sicut ethnicus et publicanus
sed
sit
124
tibi.
Qui ergo in peccato levi correctus ter, non se emendat, nos quidem eum debemus125* habere sicut ethnicum et publicanum, abstinentes ab eo ut confundatur. An autem etiam a Deo quasi publicanus et ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare sed est in iudicio Dei.AL
az
ba
ax Cf. 1Cor. 6, 10 ; 1Tim. 1, 10.
ay 1Cor. 5, 11.
az
¶Fons :
Origenes
,
Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 13, 30 (Mt. 18, 15), GCS 40, p.
262.10
: «Videamus ne forte sententia haec non de quocumque peccato posita sit.
quod
si aliquis qui nominatur frater, peccaverit
aliquid eorum peccatorum quae sunt ad mortem, ut puta masculorum concubitor est factus aut est adulter aut homicida aut mollis, numquid et istum talem sicut aliquem modica peccantem rationis est arguere solus ad solum et si quidem audierit qui talia illa peccavit, statim eum dicere lucrifactum, et si non audierit, non prius eum
expelli
de ecclesia, nisi postquam et coram testibus argutus et ab Ecclesia perstiterit in actu priori? non autem ignoramus, quoniam sequens alius verba et aspiciens
ad inmensam misericordiam Christi
dicere potest,
quoniam cum verba ipsa Christi nullam differentiam faciant peccatorum. superfluum faciunt et contra Christi misericordiam qui haec ad minima tantum peccata pertinere distinguunt. sed eum qui taliter sentit non arbitror ad utilitatem communem ista sentire. alius autem ipsa verba caute considerans et nihil extrinsecus subaudire volens non de omni peccato haec dicta defendet, quoniam qui grandia illa peccat
nec
est frater
nisi forte nominetur [nominatur
G] frater. differentia enim est inter fratrem et eum qui nominatur frater. Et quoniam distant a se propterea dicit apostolus:"si quis frater nominatur in vobis, sit autem fornicarius aut avarus aut idolorum cultor (et cetera) cum talibus nec cibum sumere". nemo enim idolorum cultor aut fornicator aut avarus frater est, et *** quamvis nomen baiulet Christi et frater nominetur, non autem et proprie frater est. sicut
ergo aestimatione eminentis misericordiae Christi neglegentibus peccandi occasionem dat qui ad omne peccatum generaliter haec pertinere exponit. sic econtra qui <fratrem distinguens a nominato fratre> docet in minimis ex humanis peccatis peccantem
etiam
post arguitionem testium vel ecclesiae fieri oportere sicut publicanum et ethnicum in peccatis, quae non sunt ad morten, aut (sicut lex appellat in Numeris) non mortiferis, aliquid crudelitatis videtur inducere. nec enim aestimo cito aliquem inveniri in ecclesia, qui non iam ter in eadem culpa arguitus sit, ut puta in detractione (qua invicem homines detrahunt proximis suis) aut in inflatione aut in epulatione aut in verbo mendaci vel otioso aut in tali aliqua culpa levi, quae etiam in illis, qui videntur proficere in ecclesia, frequenter inveniuntur. Considera ergo, ne forte et illos, qui aestimatione inmensae misericordiae Christi etiam ad peccata maiora haec pertinere interpretantur, praeterit intellectus loci, et istos, qui haee ad minima peccata adserunt pertinere et propterea peccatorem minimorum peccatorum (nisi bis vel ter arguitus emendaverit sic) statim sicut ethnicum et publicanum fieri arbitrantur. Quid ergo ? Is qui ter arguitus quasi ethnicus et publicanus factus fuerit arguenti, utrum ommino <lucrifaciat aut omnino> pereat aut aliquid patiatur deus scit. nos autem pronuntiare non possumus secundum quod scriptum est:"nolite iudicare, ut non indicemini". item:"nolite ante tempus quid iudicare, donec veniat dominus, qui inluminabit occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium.
ba
Primum quidem. quoniam licet ei, qui ter arguitus non obaudivit, in quarto
audire, ut iam non sit secut ethnicus et publicanus meniores enim esse debemus eius quod dictum est: sic non est voluntas patris mei, ut unus ex minimis istis pereat: si enim oportet nos omnes praesentari ante tribunal Christi. ut reportet unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum: deinde qua scriptum est: secundum opera manuum vestrarum continget vobis«. et non multipliciter. “sed aut dupliciter aut septempliciter recipient de manu domini - peccata. peccatores. aliquando autem non secundum opera manuum hominis redditur ei, sed amplius quam peccavit: HHierusalem enim (sicut docuit Esaias) duplicia recepit de manu domini sua peccata, vicini autenı Israel (quicumque sunt illi) septuplum recipient. secundum quod ait in Psalmo: redde vicinis nostris septuplum in sinibus eorum. et alii inveniuntur redditionis modi, quos si intellegamus, sciemus quoniam
expedit recipere in hoc mundo
novissime autem
quia non
puriter
dixit: sed sicut ethnicus et publicanus, sed ita: sit bibi. qui ergo in peccato levi
correptus
ter (secundum quod diximus) non se emendat. nos quidem sic eum debemus habere
quasi
publicanum et ethnicum, abstinentes ab eo ut confundatur. an autem etiam a deo quasi publicanus et ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare, sed est in iudicio dei ». [MM2023]
111 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
112 solus] solum
Ed1953
113 audierit] audierat
Li446
114 expellit] expulerit
Ed1953
115 distingunt] distinguunt
Ed1953
116 econtra] contra
Ed1953
117 peccat] peccata facit
Ed1953
118 non
Li446² (exp. sec. m.) Ed1953
] neque
Li446
119 dat ] dant
Ed1953
120 hec] hoc
Ed1953
121 exponint] exponunt
Ed1953
122 et]
om. Mt366* (pr. m. interl. compl.)
123 qui]
om. Mt366
124 sit] si
Li446
125 eum – debemus]
inv. Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 5
distinctio 5
prol.|
[Mt. 18, 15-22 legitur Quadragesimae 3 feria 3; cf. Ordinarium OP 623 = Rom. = Cist.]
marg.|
{CMT18d5.1}
HIERONYMUS. − [b] Quia dixeratbb: « Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus »; et poterit contempti fratris hec esse responsio, vel tacita cogitatio si me despicis, et ego te despicio; si me condemnas, et tu mea sententia condemnaberis; potestatem tribuit apostolis ut sciant qui talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari.
[a] Unde dicitur:
[a] Unde dicitur:
bb Mt. 18, 17.
Numérotation du verset
Mt. 18,18
Amen dico vobis: Quecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in celo; et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo.bc
bc
¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 161.605-162.631-637: «[a]
Amen
dico
uobis
:
quaecumque
alligaueritis
super
terram
erunt
ligata
et
in
caelo
et
quaecumque
solueritis
super
terram
erunt
soluta
et
in
caelo.
[b]
quia dixerat: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et
poterat contemptoris
fratris haec occulta esse responsio uel tacita cogitatio: si me dispicis, et ego te dispicio, si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis, potestatem tribuit apostolis ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam diuina sententia roborari et quodcumque ligatum fuerit in terra ligari pariter et in caelo». [FG2013]
marg.|
{CMT18d5.2}
ORIGENES.
126* {tract.6} − Non dixit in celis, sicut Petro, sed
in celo
uno quia non sunt tante perfectionis sicut Petrus.AM
AM
¶Codd. :
Li446
Ed19553 {MM2021}
126 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.3}
HILARIUS.
127* {c.18} − Per hoc tamen ad terrorem maximi metus, quo ad presens omnes continentur, immobile severitatis apostolice iudicium demonstravit, ut quos in terris alligaverint, id est peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, concessionem scilicet venie acceperint in salutem, hi in celis ligati sint vel soluti.
127 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.4}
CHRYSOSTOMUS.
128* {hom.61} − Et notandum quod non dixit primati Ecclesie liga talem; sed si ligaveritis, indissolubilia erunt ligamina; quasi hoc eius iudicio dimittens. vide autem qualiter incorrigibilem duplicibus colligavit necessitatibus scilicet et pena que est hic, scilicet proiectione ab Ecclesia, quam supra posuit, dicensbd:
sit tibi sicut ethnicus
; et supplicio futuro, quod est ligatum esse in celo ut multitudine iudiciorum dissolvat fratris iram.
bd Mt. 18, 17.
128 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.5}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.16} − Vel aliter
. Cepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligans eum in terra sed ut iuste alliges, vide nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra cum solveris in terra, solutus erit in celo. Multum prestas non tibi sed illi, quia multum nocuit non tibi sed sibi.
marg.|
{CMT18d5.6}
GLOSSA.
{ordin} − Non solum autem de excommunicatione, sed etiam de omni petitione que fit a consentientibus in unitate Ecclesie, dat confirmationem, cum subdit
Numérotation du verset
Mt. 18,19
Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram,
marg.|
Vel penitentem recipiendo, vel superbum abiciendo, de omni re quam petierint, que non est contraria Ecclesie unitati,
fiet illis a patre meo qui in celis est.
marg.|
Per hoc autem quod dicit:
qui in celis est
, eum super omnia esse ostendit, et per hoc complere eum posse quod petitur. Vel in celis est
,
id est in sanctis, quod valet ad probandum, quod fiet illis quicquid petierint quod dignum sit, quia illum apud se habent a quo petunt. Unde rata est sententia consentientium, quia Deus cum eis habitat.
Et ideo sequitur: be
Et ideo sequitur: be
be
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 18, PL 162, 1408D: «Quaecunque alligaveritis, etc. Et non solum de excommunicatione, sed etiam de omni petitione, quae
fiet
a consentientibus in unitate Ecclesiae dat confirmationem, dicens: Iterum dico [1409A] vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, vel poenitentem recipiendo, vel superbum abjiciendo, vel de
alia
re, quam petierint, quae non
sit
contraria unitati Ecclesiae, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. Non vacat, quod dicit, qui in coelis est. Per hoc
enim
ostendit eum super omnia esse, et per hoc complere posse. Vel in sanctis est, quod valet ad probandum, quod revera fiet illis, quidquid petierint quod dignum sit, quia illum
in
se habent, a quo petunt. Ubi enim sunt duo, etc. Quasi dicat: Ideo
rata est sententia consentientium, quia Deus habitat cum eis». [MM2019]
Numérotation du verset
Mt. 18,20
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
marg.|
{CMT18d5.7}
CHRYSOSTOMUS.
129* {hom.61} − Vel quia dixerat
fiet illis a patre meo
, ut ostendat se etiam esse datorem simul cum patre, subdit ubi sunt enim duo vel tres.
129 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.8}
ORIGENES.
130* {tract.6} − Non autem dixit in medio eorum ero, sed sum mox enim ut aliqui consenserint, Christus invenitur in eis.
130 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.9}
HILARIUS.
131* {c.18} − Ipse enim qui pax atque caritas est, sedem atque habitationem in bonis atque pacificis voluntatibus collocabit.
131 Hilarius] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.10}
HIERONYMUS. − Vel aliter
. Omnis superior sermo ad concordiam nos provocaverat; igitur et premium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos vel tres medium fore.bf
bf
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 162.643-645: «Omnis
supra
sermo nos ad concordiam prouocarat. igitur et praemium pollicetur ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos et tres medium fore, iuxta illud exemplum tyranni qui duos amicos captos, cum unus ad uisendam matrem reuertisset et amicum pro se uadem dedisset, sic probare uoluit ut, uno tento, alterum dimitteret, cum que reuertisset ad condictam diem, admirans amborum fidem rogauerit ut se haberent tertium». [FG2013]
marg.|
{CMT18d5.11}
CHRYSOSTOMUS.
132* {hom.61} − Non autem dixit133 simpliciter ubi congregati fuerint; sed addit in nomine meo; quasi dicat si quis me principalem causam amicitie ad proximum habuerit, cum eo ero, si et in aliis virtuosus erit. Quomodo ergo non ibi consentientes consequuntur id quod petunt primo quidem, quia non expedientia petunt. Secundo, quia indigni sunt qui petunt, et ea que sunt a seipsis non inferunt unde dicit si duo ex vobis, qui evangelicam ostenditis conversationem. Tertio, quia adversus eos qui contristaverunt orant vindictam querentes. Quarto, quia petunt misericordiam peccantibus qui non penituerunt.
132 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
133 dixit] dicit
Li446
marg.|
{CMT18d5.12}
ORIGENES.
134* {tract.6} − Et ista est etiam causa propter quam non exaudimur orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram, neque dogmate neque conversatione. Sicut enim in musicis, nisi fuerit convenientia vocum, non delectat audientem, sic in Ecclesia, nisi consensum habuerit, non delectatur Deus in ea, nec audit voces eorum.
134 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d5.13}
HIERONYMUS. − Possumus autem et hoc spiritualiter intelligere quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non intra se bellum diversarum habuerint voluntatum, de omni re quam petierint, impetrent a patre nulli enim dubium est quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus vult habere ea que spiritus.AN
bg
bg
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 162.650-163.656: «Possumus hoc et spiritaliter intellegere quod ubi spiritus et anima corpus que consenserint et non inter se bellum diuersarum habuerint uoluntatum, carne concupiscente aduersus spiritum et spiritu aduersus carnem, de omni re quam petierint impetrent a patre, nulli que dubium quin bonarum rerum postulatio sit ubi corpus ea uult habere quae spiritus». [FG2013]
AN
¶Codd. :
Li446
Ed19553 {MM2022}*
marg.|
{CMT18d5.14}
ORIGENES.
135* {tract.6} − Vel in quo duo testamenta consentiunt sibi, eius invenitur oratio de omni re acceptabilis Deo.AO
AO
¶Codd. :
Li446
Ed19553 {MM2021}
135 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 6
distinctio 6
prol.|
[Mt. 18, 15-22 legitur Quadragesimae 3 feria 3; cf. Ordinarium OP 623 = Rom. = Cist.]
marg.|
{CMT18d6.1}
HIERONYMUS. − Supra dixerat Dominusbh: « Videte ne contemnatis unum de pusillis istis » et adieceratbi: « Si peccaverit in te frater tuus » etc.; et premium repromiserat, dicens si duo ex vobis, etc., unde provocatus Apostolus Petrus interrogat.
Et hoc est quod dicitur:
Et hoc est quod dicitur:
bh Mt. 18, 10.
bi Mt. 18, 15.
Numérotation du verset
Mt. 18,21
Tunc accedens ad eum Petrus, dixit: Domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei?
marg.|
Et cum interrogatione profert sententiam, dicens:
Usque septies?bj
bj
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 163.660-668: «Tunc accedens petrus ad eum dixit: domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? et reliqua. haeret sibi sermo dominicus et in modum funiculi triplicis rumpi non potest. supra dixerat: uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis; et adiecerat: si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum; et praemium repromiserat dicens: si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re impetrabunt quam petierint et ego ero in medio eorum. prouocatus Apostolus petrus interrogat quotiens fratri in se peccanti dimittere debeat et cum interrogatione profert sententiam: usque septies, cui respondit iesus: non usque septies sed septuagies septies, id est quadringentis nonaginta uicibus, ut totiens peccanti fratri dimitteret in die quotiens ille peccare non possit». [FG2013]
marg.|
{CMT18d6.2}
CHRYSOSTOMUS.
136* {hom.62} − Putavit quidem Petrus aliquid se magnum dicere. Sed quid amator hominum Christus responderit, subditur:
136 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,22
Dicit illi Iesus: Non dico tibi137* usque septies; sed usque septuagies septies.AP
137 dico tibi]
inv. Ed1953
marg.|
{CMT18d6.3}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
138
{serm.16} − Audeo dicere et si septuagies octies peccaverit, ignoscas; et si centies; et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim Christus millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere misericordiam. Ait enim Apostolusbk: « Donantes vobismetipsis », si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis.
bk Col. 3, 13.
138 Augustinus] Crisistomus
Li446
* (corr. sec. m. marg.)
marg.|
{CMT18d6.4}
CHRYSOSTOMUS.
139* {hom.62} − Cum ergo dicit usque septuagies septies, non numerum determinatum ponit, ut numero concludat remissionem; sed quod continue et semper est significavit.AQ
AQ
¶Codd. :
Li446
Ed19553 {MM2021}
139 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d6.5}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.15} − Non tamen sine causa Dominus septuagies septies dixit nam lex decem preceptis commendatur lex enim per decem, peccatum per undecim significatur, quia transgressio denarii est. Septem autem solet pro toto computari, quia septem diebus volvitur tempus. Duc autem septIesundecim, fiunt septuagies septies. Omnia ergo peccata dimitti voluit, quia ea septuagesimo septimo numero presignavit.
marg.|
{CMT18d6.6}
ORIGENES.
140* {tract.6} − Vel quia numerus sex videtur esse operis et laboris, septimus autem repausationis, dicit remissionem fieri oportere fratribus in hoc mundo degentibus, et secundum res huius mundi peccantibus. Si autem aliquis ultra ea peccata peccaverit, iam non habebit remissionem.
140 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d6.7}
HIERONYMUS. − Vel intelligendum est septuagies septies, id est quadringentis nonaginta vicibus ut toties peccanti fratri dimitteret quoties ille peccare posset.bl
bl
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 163.669-671: «Prouocatus Apostolus petrus interrogat quotiens fratri in se peccanti dimittere debeat et cum interrogatione profert sententiam: usque septies, cui respondit iesus: non usque septies sed septuagies septies, id est quadringentis nonaginta uicibus, ut totiens peccanti fratri dimitteret in die quotiens ille peccare non possit». [FG2013]
marg.|
{CMT18d6.8}
RABANUS. − Aliter tamen datur venia petenti fratri ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut Ioseph fratribus; aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, et si licet, faciamus, ut David lugens Saul.AR
AR
¶Codd. :
Li446
Ed19553 {MM2021}
Numérotation du verset
Mt. 18,
distinctio 7
distinctio 7
prol.|
[Mt. 18, 15-22 legitur Quadragesimae 3 feria 3; cf. Ordinarium OP 623 = Rom. = Cist.]
marg.|
{CMT18d7.1}
CHRYSOSTOMUS.
141* {hom.62} − Ne aliquis existimaret magnum quid et grave Dominum iniunxisse, cum dicit dimittendum usque septuagies septies142, adiecit parabolam.AS
141 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
142 et grave Dominum iniunxisse cum dicit dimittendum ]
om. Ed1657
marg.|
{CMT18d7.2}
HIERONYMUS. − Familiare enim est Syris, et maxime Palestinis, ad omnem sermonem suum parabolam iungere ut quod per simplex preceptum ab auditoribus teneri non potest, per similitudinem exemploque143 teneatur.AT
bm
Unde dicitur:
Unde dicitur:
bm
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 163.673-677: «Ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui uoluit rationem ponere cum seruis suis. familiare est syris et maxime palestinis ad omnem sermonem suum parabolas iungere ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem
exempla
que teneatur. praecepit itaque petro sub comparatione regis et domini et serui qui debitor decem milium talentorum a domino rogans ueniam impetrauerat, ut ipse quoque dimittat conseruis suis minora peccantibus». [FG2013]
143 exemploque] exemplaque
Ed1657
Numérotation du verset
Mt. 18,23
Ideo assimilatum est regnum celorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis.
marg.|
{CMT18d7.3}
ORIGENES.
144* {tract.6} − Filius Dei, sicut est sapientia, iustitia et veritas, ita ipse est regnum; non autem alicuius eorum que sunt deorsum, sed omnium que145 sunt sursum146 in quorum sensibus iustitia et cetere virtutes regnant147; qui facti sunt celi per hoc quod portant celestis imaginem. Hoc ergo regnum celorum, id est filius Dei quando factus est in similitudinem carnis peccati, tunc similis factus est homini regi, uniens hominem sibi.AU
144 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
145 que] qui
Li446
146 sursum] deorsum sed qui sunt
Li446
147 regnant] regnavit
Li446²
marg.|
{CMT18d7.4}
REMIGIUS. − Vel
regnum celorum
congrue sancta Ecclesia intelligitur in qua Dominus operatur hoc quod in ista parabola loquitur. Nomine autem hominis aliquando designatur Pater, sicut ibi
bn
: « Simile est regnum celorum homini regi qui fecit nuptias Filio suo ». Aliquando vero designatur Filius. Hic autem utrumque intelligi potest, et Pater et Filius qui sunt unus Deus. Deus autem rex dicitur, cuncta que creavit regendo et gubernando.AV
bo
bn Mt. 22, 2.
bo
¶Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 66: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
219rb
: «Sed in hoc loco per
regnum celorum
potest intellegi Deus pater qui princeps est regni. Potest etiam intellegi Dominus Iesus Christus immo et sancta Ecclesia
quod magis congruere videtur
in
quo
operatur hoc quod Dominus in
hac
parabola loquitur. [...] Hoc namque
nomine
videlicet
hominis, aliquando designatur Pater
ut illud
simile est regnum celorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Et item homo est et quis cognoscet eum ? Aliquando vero designatur filius ut illud quiescite ab homine cuius spiritus est in naribus eius quonima excelsus deputatus est iste. Sed in hoc loco
utrumque intelligi potest
id est
Pater et Filius.
Dominus namque
rex dicitur non suos milites ferro armando sed cuncta que creavit regendo et gubernando». [MM2022]
marg.|
{CMT18d7.5}
ORIGENES.
148* {tract.6} − Servi autem hi soli sunt, quantum ad istas parabolas, qui dispensatores verbi habentur, et quibus hoc est commissum, ut negotientur et fenerent149*.AW
148 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
149 et fenerent]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d7.6}
REMIGIUS. − Vel per servos huius hominis regis designantur omnes homines quos ad laudandum se creavit quibusque legem nature dedit, cum quibus rationem ponit quando vitam et mores et actus singulorum discutit ut unicuique secundum quod gessit tribuat.AX
bp
bp
¶Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 66: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
219va
: «quibusque
naturalem
legem dedit ut quod sibi nolunt fieri aliis ne faciant. Iste namque homo Dominus et rex tunc rationem ponit cum
servis suis
quando invisibiliter vitam et mores actus singulorum discutit
et
unicuique secundum
que
gessit tribuat». [MM2022]
marg.|
Unde sequitur:
Numérotation du verset
Mt. 18,24
Et cum cepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta.
marg.|
{CMT18d7.7}
ORIGENES.
150
{tract.6} − Omnis autem vite nostre ratio ponenda est a rege, quando omnes nos presentari oportuerit ante tribunal Christi. Nec hoc dicimus ut suspicio sit, ne forte res ipsa necessarium habeat longum tempus. Volens enim Deus ventilare omnium mentes, cito omnia ab omnibus omni tempore gesta, singulis quibuscumque faciet in mentem venire151, ineffabili quadam virtute. Dicit autem:
Et cum cepisset rationem ponere
, quia initium iudicii est ut incipiat a domo Dei. In principio ergo ponende rationis oblatus est debitor talentorum multorum, qui scilicet multa fecerat damna et magna ei erant iniuncta, et nullum attulit lucrum qui forsitan tot talenta perdidit, quantos perdidit homines. Et ideo talentorum multorum est factus152 debitor, quoniam secutus est « mulierem super talentum plumbi sedentem153 »bq, cuius nomen iniquitas.AY
bq Za. 5, 7 (Vetus latina) <ut laud.>
Origenes
,
In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, § 4, GCS 29, p. 195.16;
Hieronymus,
In Mt. (Mt. 11, 28), lib. 2, CCSL 77, p. 86.265 et, ex quibus, permulti auctores. [MM2018]
150 Origenes] + In Matthaeum
Ed1953
151 venire]
om. Li446
152 est f.]
inv. Li446
153 talentum] talem tñ
Li446
marg.|
{CMT18d7.8}
HIERONYMUS. − Scio quosdam istum154 qui debebat decem milia talenta, diabolum interpretari, cuius uxorem et filios venundandos, perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. Sicut enim uxor iusti dicitur sapientia, sic uxor iniusti et peccatoris appellatur stultitia. Sed quomodo ei dimittat Dominus decem milia talenta, et ille nobis conservis suis decem denarios non dimiserit, nec ecclesiastice interpretationis est, nec a prudentibus viris recipienda.br
br
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 164.691-699: «Oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. scio quosdam istum qui debebat decem milia talentorum diabolum interpretari; cuius uxorem et filios uenundandos perseuerante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intellegi uolunt; sicut enim iusti uxor dicitur sapientia sic uxorem iniusti et peccatoris
appellari stultitiam. sed quomodo ei dimittat dominus decem milia talenta et ille nobis conseruis suis centum denarios non dimiserit, nec ecclesiasticae interpretationis est nec a prudentibus uiris recipiendae». [FG2013]
154 istum] iustum
Li446
* (corr.)
marg.|
{CMT18d7.9}
AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Ideo dicendum est quod, quia lex in decem preceptis commendatur, ille debebat decem millia talentorum155
per quod omnia peccata significat, que scilicet contra
156* legem fiunt.AZ
bs
bs
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Sermones, sermo 83 (De verbis Domini 15) § 5, PL 38, 517.31-34: «Nam lex in decem praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum. Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus populo per Moysen famulum Dei. Debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum ». [MM2021]
155 talentorum] talenta
Md214
156 scilicet contra] secundum Ed1470
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.10}
REMIGIUS.
157 − [b] Homo158* autem sua voluntate et sponte peccans159, suo conatu nullo160 modo surgere valet et non habet unde reddat quia nihil in se invenit per quod se a peccatis solvat.
[a-c] Unde sequitur:
[a-c] Unde sequitur:
157
Remigius
]
Augustinus
de verbis Domini
Li446
158 Ideo] Homo
Md214 Ed1953
159 peccans] peccante
Md214
160 nullo] ullo
Md214
Numérotation du verset
Mt. 18,25
Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum161 dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
161 eum] enim
Md214
marg.|
[d] Uxor quidem stulti est stultitia et carnis voluptas seu cupiditas.BA
bt
bt
Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 66: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
219va
: «Sequitur : [a]
Cum autem non haberet unde redderet
[b] quia homo sua voluntate et sponte peccans suo conatu nullo modo surgere valet et non habet unde reddat quia nihil in se invenit per quod se apeccatis
solvere queat. Sequitur : [c]
iussit eum dominus eius venundari et
uxores
eius et filios et omnia que habebat et reddi. [...]
[d] Recte uxor stulti
dicitur
stultitia et insipientia et carnis voluptas seu cupiditas ». [MM2022]
marg.|
{CMT18d7.11}
AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per hoc ergo significatur
,
transgressorem decalogi pro cupiditate et pravis operibus tamquam uxore et filiis, penas solvere debuisse; quod est pretium eius pretium enim venditi est supplicium damnati.bu
bu
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 25, CCSL 44B, p. 21.5-7: «Quod oblatus est domino debitor decem milium talentorum, et iussit eum uenundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, intellegendum est decem praeceptorum legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate
atque
operibus
suis, tamquam uxore et filiis, poenas soluere debuisse, quod est pretium eius; pretium enim uenditi supplicium damnati intellegitur. quod dixit: noluit ignoscere conseruo suo, sed abiit et misit eum in carcerem et cetera, intellegendum: tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi uellet. conserui autem qui narrauerunt domino quae fiebant, potest intellegi ecclesia, quae illum soluit et illum ligat». [FG2017]
marg.|
{CMT18d7.12}
CHRYSOSTOMUS.
162* {hom.62} − Hoc autem non ex crudelitate iussit, sed ex ineffabili affectione. Vult enim eum terrere per has minas, ut supplicet, et non vendatur; quod et factum ostenditur, cum subditur:
162 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,26
Procidens autem servus ille rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.BB
marg.|
{CMT18d7.13}
REMIGIUS. − His autem verbis humiliatio et satisfactio163 peccatoris demonstratur dum164 dicitur
procidens
165. In hoc vero166 quod dicit167
patientiam habe in me
, vox exprimitur168 peccatoris poscentis169
tempus vivendi170 et spatium corrigendi. Est autem larga Dei benignitas et clementia erga171 peccatores172 conversos173* quoniam ipse semper paratus est174 per baptismum aut175 penitentiam peccata dimittere.
Unde sequitur:
Unde sequitur:
163 satisfactio] salvatio Arag2 Ed1470 Ed1474 Ed1475a Ed1476 Ed1482
164 dum] cum T46 Urb27 V794
165 Remigius – His... procidens]
inv. Md214
166 vero] verbo Fi263 Fi307
167 dicit] dicitur T46
Ed1657
168 exprimitur] exponitur
Md214
169 poscentis] possentis
Li446,
poscendi T46
170 vivendi] veniendi
Md214,
videndi Fi308
171 erga]
om. Md214
172 peccatores] peccatoris Ed1475C
173 conversos] conservos
Md214 Ed1953
174 est] + autem Fi263
175 aut] + per
Ed1657
Numérotation du verset
Mt. 18,27
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum et debitum dimisit ei176.
176 servi... ei] etc. Ed1571
Ed1657
| dimisit eum et debitum]
om. Li446
| debitum dimisit ei] delictum
Md214
marg.|
{CMT18d7.14}
CHRYSOSTOMUS.
178* {hom.62} − Vide autem divini amoris superabundantiam petit servus solius temporis dilationem; ipse autem maius eo quod petiit dedit dimissionem et concessionem totius mutui. volebat autem et a principio dare; sed nolebat solum suum esse donum, sed et supplicationis illius, ut non incoronatus abscedat. Ideo autem antequam rationem poneret, debitum non dimisit, quia docere voluit a quantis debitis eum liberat, ut saltem ita ad conservos mansuetior fieret. Et quidem usque ad hec que premissa sunt acceptabilis fuit etenim confessus est, et promisit se reddere debitum, et procidens rogavit, et debiti magnitudinem cognovit. Sed que postea fecit indigna fuere prioribus.
Sequitur enim:
Sequitur enim:
178 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,28
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios.
marg.|
{CMT18d7.15}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.15} − Quod autem dicitur quod debebat ei centum denarios, ab eodem numero, scilicet decem, sumitur, qui est numerus legis. Nam et centum centies fiunt decem millia et decies deni sunt centum. Et illa decem millia talentorum et illi decies deni et179* a legitimo numero non recedunt in quo utroque invenies peccata. Uterque est ergo debitor, uterque venie deprecator. Omnis enim homo et debitor est Dei et debitorem habet fratrem suum.BD
179 et]
om. Ed1953
marg.|
{CMT18d7.16}
CHRYSOSTOMUS.
180* {hom.62} − Tanta autem differentia est peccatorum que committuntur in hominem et que committuntur in Deum, quanta est differentia decem millium talentorum et centum denariorum; magis autem et multo plus; quod patet ex differentia personarum, et a paucitate peccantium. Homine enim vidente, et desistimus, et pigritamur peccare; Deo autem vidente secundum unumquemque diem non absistimus; sed agimus informidabiliter omnia et loquimur. Non hinc autem solum graviora apparent peccata in Deum, sed etiam e beneficio quo sumus potiti ab ipso fecit enim nos esse, et omnia propter nos operatus est animam rationalem nobis inspiravit, filium suum misit, celum nobis aperuit, et nos filios suos fecit. Numquid ergo si unaquaque die moreremur pro illo retribueremus ei aliquod dignum nequaquam; sed hoc rursus ad utilitatem nostram pertineret. Nos autem e contrario in legibus eius offendimus.
180 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.17}
REMIGIUS. − Sic ergo per debitorem decem millium talentorum designatur ille qui maiora crimina committit181* ; per debitorem autem centum denariorum, qui minora committit.BE
bw
bw
¶Fons :
Remigius Autissiodorensis,
In Mt. [RB7226] (Mt. 18), c. 66: Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f.
219va
: «Per debitorem decem milium talentorum designatur ille qui maiora et capitalia vitia committit in Ecclesia [...] [f. 219vb] Si enim per debitorem decem milium talentorum designatur, ille qui capitalia vitia committi, recte ergo
per debitorem centum denariorum designatur qui minora ac levia peccata committit». [MM2022]
181 designatur ille qui... committit] designantur illi qui... comittit
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.18}
HIERONYMUS. − Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo : Si quis nostrum182* commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum roganti dimittuntur, si et ipse dimittat183
maiora
184* peccantibus.BF
bx
bx
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 163.683-164.686: «Si enim ille rex et dominus seruo debitori decem milium talentorum tam facile dimisit, quanto magis serui conseruis suis debent minora dimittere? quod ut manifestius fiat dicamus sub exemplo: si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem milium talentorum,
rogantibus
dimittuntur si et
ipsi dimittant minora
peccantibus; si autem ob factam contumeliam simus inplacabiles et propter amarius uerbum perpetes habeamus discordias, nonne nobis uidemur recte redigendi in carcerem et sub exemplo operis nostri hoc agere ut maiorum nobis delictorum uenia non relaxetur». [FG2013]*
182 nostrum] vestrum
Ed1953
183 dimittat] dimittit
Mt366
184 maiora] minora
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.19}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.15} − Sed ille servus ingratus, iniquus185, noluit prestare quod illi indigno prestitum fuit.BG
Sequitur enim:
Sequitur enim:
185 iniquus] iniqus
Li446* (m. moder. corr.)
Et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.
marg.|
{CMT18d7.20}
REMIGIUS. − Id est acriter insistebat ut vindictam ab eo exigeret.BH
marg.|
{CMT18d7.21}
ORIGENES.
186* − Ideo, ut arbitror,
suffocabat
, quoniam a rege exierat non enim 187
suffocaret conservum suum, si non exisset a rege.BI
by
by
¶Fons :
Origenes
,
Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 14, 13 (Mt. 18, 23-3530), GCS 40,
311.19-22
: «Iste ergo qui dimissus est et indulgentiam consecutus exiens a rege invenit unum de conservis suis qui debebat ei denarios cen- tum, et offocabat eum dicens: redde si quid debes. ideo (arbitror)
offocabat eum, quoniam a rege exierat, non enim
offocaret conservum suum si non exisset a rege». [MM2021]
186 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
187 enim] ut cacogr.
Md214
marg.|
marg.
|
{CMT18d7.22}
CHRYSOSTOMUS.
188* − Per hoc etiam quod
189
dicitur
egressus
, ostenditur quod non post multum tempus sed confestim adhuc, quasi in auribus habens beneficium, in malitiam abusus est liberatione a proprio domino sibi data. Quid ergo
190* ille fecerit subditur:
188 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
189 quod]
om. Md214
190 ergo] igitur
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,29
Et procidens conservus eius rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me et omnia reddam tibi191.BJ
bz
bz
¶Fons :
Chrysostomus,
In Mt., hom. 60, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f.
198vb-199ra
; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f.
239vb
: « Exiens enim confestim neque
post multum tempus sed confestim in auribus habens beneficium in maliciam abusus est donatione et liberatione
tributa ei
a proprio
dominatore. Inveniens enim unum conservorum suorum debentem ei centum denarios, suffocabat eum dicens. Redde si quid debas". Vides dominatoris filanthropiam id est amorem hominum. Vides servi crudelitatem. Audite qui pro pecuniis hec facitis. Sunt enim pro peccatis non oportet, multomagis pro pecuniis. Quid igitur ille ? Longanimis esto
in me et omnia tibi reddam
».
Chrysostomus , In Mt. hom. 61 (62) (Mt. 18, 28-29) § 4, PG 58, 593.9-19 : « Ἐξελθὼν γὰρ εὐθέως, οὐδὲ μετὰ χρόνον πολὺν, ἀλλ’ εὐθέως, ἔναυλον ἔχων τὴν εὐεργεσίαν, εἰς κακίαν ἀπεχρήσατο τῇ δωρεᾷ, καὶ τῇ ἐλευθερίᾳ τῇ παρὰ τοῦ δεσπότου αὐτῷ παρασχεθείσῃ. Εὑρὼν γὰρ ἕνα τῶν συνδούλων αὐτοῦ, ὀφείλοντα αὐτῷ ἑκατὸν δηνάρια, ἔπνιγεν αὐτὸν λέγων· Ἀπόδος μοι εἴ τι ὀφείλεις. Εἶδες δεσπότου φιλανθρωπίαν; εἶδες δούλου ὠμότητα; Ἀκούσατε, οἱ ὑπὲρ χρημάτων ταῦτα ποιοῦντες. Εἰ γὰρ ὑπὲρ ἁμαρτημάτων οὐ χρὴ, πολλῷ μᾶλλον ὑπὲρ χρημάτων. Τί οὖν ἐκεῖνος; Μακροθύμησον ἐπ’ ἐμοὶ, καὶ πάντα σοι ἀποδώσω».
¶Nota : Combefis dénigre avec hauteur et agacement le commentaire marginal de Nicolaï (inscitum) au sujet de l’expression grecque traduite par in auribus habens (ἔναυλον ἔχων). Nicolaï signale que ἔναυλος signifie littéralement in vestibulo habens [ἐν αὐλή]. Combefis lui oppose à juste titre que ἔναυλον est une méthonimie connue des classiques pour désigner ce qui est encore présent à la mémoire. L’autre partie de la discussion porte sur un essai brillant mais peu convainquant de rétroconversion du latin au grec qui conduit Nicolaï à supposer que Burgundio aurait lu ἔναυρον traduit in auribus par attraction phonétique (affinitas) au lieu de ἔναυλον. A Combefis qui lui reproche de faire un usage scolaire et grossier du dictionnaire, Nicolaï oppose l’autorité de Budé, Thesaurus linguae graecae, 1554 (voir aussi Montanari, Bailly, etc.) que Combefis lui oppose lui-même par ailleurs à propos de ἔναυρον. Le reste de la discussion n’apporte rien à la compréhension du texte mais illustre l’incompatibilité viscérale des deux intelligences et la propension de Combefis a utiliser un même argument tantôt à son avantage, tantôt à l’encontre de Nicolaï, phénomène plus d’une fois relevé au cours de leurs échanges. Cf. Nicolaï : Ed1657, p. 202 ; In Catenam auream, 1669, discussio 16, p. 71. Combefis : Bibliotheca concionatoria, t. 5, p. 575b ; Prolusio, 1668, p. 21-22. [MM2021]
Chrysostomus , In Mt. hom. 61 (62) (Mt. 18, 28-29) § 4, PG 58, 593.9-19 : « Ἐξελθὼν γὰρ εὐθέως, οὐδὲ μετὰ χρόνον πολὺν, ἀλλ’ εὐθέως, ἔναυλον ἔχων τὴν εὐεργεσίαν, εἰς κακίαν ἀπεχρήσατο τῇ δωρεᾷ, καὶ τῇ ἐλευθερίᾳ τῇ παρὰ τοῦ δεσπότου αὐτῷ παρασχεθείσῃ. Εὑρὼν γὰρ ἕνα τῶν συνδούλων αὐτοῦ, ὀφείλοντα αὐτῷ ἑκατὸν δηνάρια, ἔπνιγεν αὐτὸν λέγων· Ἀπόδος μοι εἴ τι ὀφείλεις. Εἶδες δεσπότου φιλανθρωπίαν; εἶδες δούλου ὠμότητα; Ἀκούσατε, οἱ ὑπὲρ χρημάτων ταῦτα ποιοῦντες. Εἰ γὰρ ὑπὲρ ἁμαρτημάτων οὐ χρὴ, πολλῷ μᾶλλον ὑπὲρ χρημάτων. Τί οὖν ἐκεῖνος; Μακροθύμησον ἐπ’ ἐμοὶ, καὶ πάντα σοι ἀποδώσω».
¶Nota : Combefis dénigre avec hauteur et agacement le commentaire marginal de Nicolaï (inscitum) au sujet de l’expression grecque traduite par in auribus habens (ἔναυλον ἔχων). Nicolaï signale que ἔναυλος signifie littéralement in vestibulo habens [ἐν αὐλή]. Combefis lui oppose à juste titre que ἔναυλον est une méthonimie connue des classiques pour désigner ce qui est encore présent à la mémoire. L’autre partie de la discussion porte sur un essai brillant mais peu convainquant de rétroconversion du latin au grec qui conduit Nicolaï à supposer que Burgundio aurait lu ἔναυρον traduit in auribus par attraction phonétique (affinitas) au lieu de ἔναυλον. A Combefis qui lui reproche de faire un usage scolaire et grossier du dictionnaire, Nicolaï oppose l’autorité de Budé, Thesaurus linguae graecae, 1554 (voir aussi Montanari, Bailly, etc.) que Combefis lui oppose lui-même par ailleurs à propos de ἔναυρον. Le reste de la discussion n’apporte rien à la compréhension du texte mais illustre l’incompatibilité viscérale des deux intelligences et la propension de Combefis a utiliser un même argument tantôt à son avantage, tantôt à l’encontre de Nicolaï, phénomène plus d’une fois relevé au cours de leurs échanges. Cf. Nicolaï : Ed1657, p. 202 ; In Catenam auream, 1669, discussio 16, p. 71. Combefis : Bibliotheca concionatoria, t. 5, p. 575b ; Prolusio, 1668, p. 21-22. [MM2021]
191 in me et omnia reddam tibi] etc.
Ed1657
| reddam tibi]
inv. Md214
marg.|
{CMT18d7.23}
ORIGENES.
192* − Considera subtilitatem Scripture quoniam servus multorum debitor193 talentorum procidens adoravit regem; qui autem centum debebat denarios, procidens non adoravit194* sed rogavit195* conservum, dicens:
Patientiam habe
etc.196*.BK
ca
ca
¶Fons :
Origenes
,
Commentarii in Matthaeum (consensus versionum latinarum), lib. 14, 13 (Mt. 18, 23-3530), GCS 40,
311.22-312.1
: «Adhuc considera subtilitatem Scripturae, quoniam servus quidem talentorum multorum debitor procidens adoravit regem quasi regem, qui acceperat regnum et venerat ad rationem ponendam, qui autem centum debebat denarios procidens non adoravit, sed rogavit conservum dicens: patientiam habe in me et omnia reddam tibi». [MM2021]
192 Origenes] + (ut supra)
Ed1657,
+ In Mattheum
Ed1953
193 multorum debitor]
inv. Li446
194 adoravit] adorabat
Ed1657 Ed1953
195 rogavit] rogabat
Ed1657 Ed1953
196 etc.] om. Ed1657
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.24}
CHRYSOSTOMUS.
197* {hom.62} − Sed neque hec verba ingratus servus reveritus est, quibus salvatus est.BL
Sequitur enim:
Sequitur enim:
197 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,30
Ille autem noluit.
marg.|
{CMT18d7.25}
AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Id est tenuit contra eum hunc animum, ut supplicium illi vellet. [a]
sed abiit.cb
cb
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 25, CCSL 44B, p. 21.8-10: «Quod oblatus est domino debitor decem milium talentorum, et iussit eum uenundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, intellegendum est decem praeceptorum legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tamquam uxore et filiis, poenas soluere debuisse, quod est pretium eius; pretium enim uenditi supplicium damnati intellegitur. quod dixit: noluit ignoscere conseruo suo,
[a]
sed abiit et misit eum in carcerem et cetera, intellegendum: [b]
tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi uellet. conserui autem qui narrauerunt domino quae fiebant, potest intellegi ecclesia, quae illum soluit et illum ligat». [FG2017]
marg.|
{CMT18d7.26}
REMIGIUS. − Id est magis198 ira exarsit, ut ab eo vindictam exigeret.
198 magis] + in
Li446
Et misit eum in carcerem donec redderet debitum
marg.|
id est apprehenso fratre, vindictam ab eo exegit.
marg.|
{CMT18d7.27}
CHRYSOSTOMUS.
199* {hom.62} − Vide Domini caritatem, et servi crudelitatem hic pro decem millibus talentis, hic autem pro centum denariis; hic conservum, hic autem Dominum rogabat; et hic quidem totalem absolutionem accepit, ille autem solam dilationem petebat nec tamen hoc dedit. Condoluerunt qui non debebant.
Unde sequitur:
Unde sequitur:
199 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,31
Videntes autem conservi eius que fiebant, contristati sunt valde.
marg.|
{CMT18d7.28}
AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per conservos intelligitur200 Ecclesia que illum solvit et illum ligat201.BM
cc
cc
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 25, CCSL 44B, p. 21.10-12: «Quod oblatus est domino debitor decem milium talentorum, et iussit eum uenundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, intellegendum est decem praeceptorum legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tamquam uxore et filiis, poenas soluere debuisse, quod est pretium eius; pretium enim uenditi supplicium damnati intellegitur. quod dixit: noluit ignoscere conseruo suo,
[a]
sed abiit et misit eum in carcerem et cetera, intellegendum: [b]
tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi uellet. conserui autem qui narrauerunt domino quae fiebant, potest intellegi
ecclesia, quae illum soluit et illum ligat». [FG2017]
200 intelligitur] + eius que fiebant
Li446
* (expunc.)
201 illum ligat] illigat
Li446
* (al. m. exp. il-)
marg.|
{CMT18d7.29}
REMIGIUS. − Vel conservi forte angeli sunt intelligendi, aut predicatores sancte Ecclesie; sive quicumque fideles, qui videntes aliquem fratrem remissionem peccatorum adeptum, non velle misereri conservi sui, contristantur de eius perditione.
Sequitur:
Sequitur:
Et venerunt et narraverunt Domino que facta fuerant.
marg.|
Veniunt quidem non corpore, sed corde. Domino autem narrare, est dolores et contristationes cordis in suo affectu demonstrare.
Sequitur:
Sequitur:
Numérotation du verset
Mt. 18,32
Tunc vocavit eum Dominus suus.
marg.|
Vocavit quidem per sententiam mortis, et ab hoc seculo migrare iussit.
Et dixit ei: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me.
marg.|
{CMT18d7.30}
CHRYSOSTOMUS.
202* {hom.62} − Et quando quidem decem millia talenta debebat, non vocavit eum nequam, neque est conviciatus, sed misertus; quando autem contra conservum ingratus est effectus, tunc dicitur serve nequam; et hoc est quod dicitur:
202 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,33
Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui203?
203 misereri conservi tui] etc.
Li446
marg.|
{CMT18d7.31}
REMIGIUS. − Et sciendum, quia servus ille nullum responsum legitur Domino dedisse in quo demonstratur quod in die iudicii, et statim post hanc vitam, omne argumentum excusationis cessabit.
marg.|
{CMT18d7.32}
CHRYSOSTOMUS.
204* {hom.62} − Quia vero beneficio non est factus melior, relinquitur ut pena corrigatur
Unde sequitur:
Unde sequitur:
204 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
Numérotation du verset
Mt. 18,34
Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
marg.|
Non autem simpliciter dixit
tradidit eum
, sed iratus quod non posuit quando iussit eum vendi. Non enim hoc erat ire, sed magis amoris ad correptionem. Nunc autem hec sententia est supplicii et pene.
marg.|
{CMT18d7.33}
REMIGIUS. − Tunc enim dicitur Deus irasci quando adversus peccatores vindicat. Tortores autem dicuntur demones quia semper ad hoc parati sunt ut perditas animas suscipiant, et in pena eterne damnationis eas torqueant. Numquid autem postquam aliquis demersus fuerit in eternam damnationem, poterit invenire spatium corrigendi aut aditum exeundi non; sed quousque ponitur pro infinito; et est sensus semper solvet, sed numquam persolvet, et semper penam luet.
marg.|
{CMT18d7.34}
CHRYSOSTOMUS.
205* {hom.62} − Per hoc ergo ostenditur quod continue, id est eternaliter, punietur, neque reddet aliquando. Quamvis autem irrevocabilia sint charismata et Dei vocationes, tamen tantum valuit malitia ut et hanc legem solvere videatur.
205 Chrysostomus
Li446
] + In Matthaeum
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.35}
AUGUSTINUS. De verbis Domini.
{serm.15} − Dicit enim Deuscd: « Dimittite, et dimittetur vobis »; sed ego prior dimisi; dimitte vel postea nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid tibi dimiseram, replicabo tibi non enim fallit aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens:
cd Lc. 6, 37.
Numérotation du verset
Mt. 18,35
Sic et pater meus celestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
marg.|
Melius est enim ut clames ore, et dimittas in corde, quam sis blandus ore et crudelis in corde. Ideo enim Dominus subdit de cordibus vestris, ut si per caritatem imponitis disciplinam, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens ferramentum sevit in vulnus, ut homo curetur quia si vulnus palpatur, homo perditur.
marg.|
{CMT18d7.36}
HIERONYMUS. − Ideo et
206
Dominus addidit
[b]:
de cordibus vestris
ut omnem simulationem ficte pacis averteret. [a] Precipit ergo Dominus Petro, sub comparatione regis, Domini et servi qui debitor decem millium talentorum a Domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat et conservis suis minora peccantibus.ce
ce
¶Fons :
Hieronymus,
In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 163.677-165.708: «[a]
Praecepit
itaque
petro sub comparatione regis et domini et serui qui debitor decem milium talentorum a domino rogans ueniam impetrauerat, ut ipse quoque dimittat conseruis suis minora peccantibus. si enim ille rex et dominus seruo debitori decem milium talentorum tam facile dimisit, quanto magis serui conseruis suis debent minora dimittere? quod ut manifestius fiat dicamus sub exemplo: si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem milium talentorum, rogantibus dimittuntur si et ipsi dimittant minora peccantibus; si autem ob factam contumeliam simus inplacabiles et propter amarius uerbum perpetes habeamus discordias, nonne nobis uidemur recte redigendi in carcerem et sub exemplo operis nostri hoc agere ut maiorum nobis delictorum uenia non relaxetur. Sic et pater meus caelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo [b]
de cordibus uestris. formidulosa sententia si iuxta nostram mentem sententia dei flectitur atque mutatur. si parua fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur. et quia potest unusquisque dicere: nihil habeo contra eum, ipse nouit, habet Deum iudicem, non mihi cura est quid uelit agere, ego ignoui ei, confirmat sententiam suam et
omnem simulationem fictae pacis
euertit dicens: si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris». [FG2013]
206 et] etiam
Li446
marg.|
{CMT18d7.37}
ORIGENES.
207* {tract.6} − Vult etiam docere faciles nos esse ad indulgendum eis qui nocuerunt nobis; maxime si satisfaciant, et deprecentur sibi veniam dari.
207 Origenes] + In Mattheum
Ed1953
marg.|
{CMT18d7.38}
RABANUS.
{suder Oblatus est ei unus} − Allegorice autem servus hic qui decem millia talentorum debuit, iudaicus est populus decalogo legis astrictus cui Dominus sepius dimisit debita, quando in angustiis constituti illius misericordiam deprecabantur; sed liberati omnes debitores atrociter repetebant, et a gentili populo, quasi sibi obnoxio, circumcisionem et ceremonias legis expetebant; sed et prophetas et apostolos crudeliter trucidabant. Unde tradidit eos Dominus in manus Romanorum vel malignorum spirituum quia eternis cruciatibus eos punirent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 18 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_18)
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 18 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_18)
Notes :