Capitulum 13

Numérotation du verset Mt. 13,1 

In illo die exiens Iesus de domo
sedebat secus mare.
Numérotation du verset Mt. 13,2 

Et congregate sunt ad eum turbe multe
ita ut naviculam1 ascendens sederet
1 naviculam Rusch ] in praem. Li446@ Li446 Weber
et omnis turba stabat in litore.
Numérotation du verset Mt. 13,3 

Et locutus est multa2
2 multa Rusch ] multa eis multa Li446@ , eis multa Li446 ΩJ Weber
in parabolis
dicens: Ecce exiit
qui seminat
seminare semen suum3.
3 semen suum Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent SEMEN SUUM nec habent CELI ubi quidam libri habent VOLUCRES CELI ) ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 13,4 

Et dum seminat quedam
ceciderunt secus viam
et venerunt
volucres celi4 et comederunt
4 celi] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent [...] CELI ubi quidam libri habent VOLUCRES CELI ) ΩJ
ea.
Numérotation du verset Mt. 13,5 

Alia autem ceciderunt in petrosa
ubi non habebant5 terram multam
5 habebant Rusch ] habebat Cor3 (anti habent HABEBAT, Glosa inpersonaliter) ΩJ Li446@ Weber
et continuo exorta sunt
quia non habebant altitudinem terre.
Numérotation du verset Mt. 13,6 

Sole autem orto
estuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunt.
Numérotation du verset Mt. 13,7 

Alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spine
et suffocaverunt ea.
Numérotation du verset Mt. 13,8 

Alia vero6 ceciderunt in terram bonam
6 vero Rusch Weber ] autem Li446@
et dabant7 fructum, aliud centesimum,
7 dabant Cor3 (anti.) ΩJ
aliud sexagesimum,
aliud tricesimum.
Numérotation du verset Mt. 13,9 

Qui habet
aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mt. 13,10 

Et accedentes
discipuli dixerunt ei: Quare8 in parabolis
8 Quare] + misteria Cor3 (anti.) ΩJ* ( cancel. et exp. ), + abdita scripturarum Cor3 (Glossa)
loqueris eis?
Numérotation du verset Mt. 13,11 

Qui respondens ait illis: Quia vobis9
9 vobis Li446 Rusch Weber] nobis Li446@
datum est
nosse mysteria10 regni celorum11
10 mysteria] misterium Cor3 (vel) |
11 celorum Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
illis autem non est datum.
Numérotation du verset Mt. 13,12 

Qui enim habet
dabitur ei
et abundabit,
qui autem non habet
et quod habet auferetur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 13,13 

Ideo in parabolis
loquor eis
quia videntes
non vident
et audientes
non audiunt
neque intelligunt,
Numérotation du verset Mt. 13,14 

ut adimpleatur12
12 ut adimpleatur Li446@ Rusch ] et adimpletur Weber
in13 eis prophetia Isaiea dicentis14:
0 Cf. Is. 6, 9-10.
13 in Rusch Li446@] om. Weber |
14 dicentis Li446@ Rusch ] dicens Weber |
Auditu
audietis et non intelligetis,
et videntes videbitis
et non videbitis.
Numérotation du verset Mt. 13,15 

Incrassatum est enim
cor populi
huius
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
nequando
oculis videant15 et auribus audiant
15 oculis videant Rusch ] inv. Li446@
et corde intelligant
et convertantur et sanem16 eos.
16 sanem Li446 Rusch Weber] sanent Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,16 

Vestri autem
beati oculi
quia17 vident,
17 quia Cor3 (Rabanus anti.)] qui Cor3 (Ieronymus)
et aures vestre
quia18 audiunt.
18 quia] que Cor3 (vel Ieronymus)
Numérotation du verset Mt. 13,17 

Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
videre que videtis19
19 videtis] vos praem. ΩJ* (cancel. et exp.)
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset Mt. 13,18 

Vos ergo
audite parabolam seminantis.
Numérotation du verset Mt. 13,19 

Omnis qui audit verbum regni
et non intelligit
venit malus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est20.
20 secus viam – seminatus est Cor3 (sic est ordo secundum Rababus et anti.) ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,20 

Qui autem super21 petrosa22
21 super Rusch ] supra ΩJ Li446@ Li446 Weber |
22 petrosa ΩJ Rusch Weber ] petrosam Li446@ Li446 |
seminatus est,
hic est qui verbum audit
et continuo cum gaudio accipit23 illud.
23 accipit Rusch Weber ] suscipit ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,21 

Non habet autem in se
radicem
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
et persecutione
propter verbum
continuo scandalizatur.
Numérotation du verset Mt. 13,22 

Qui autem seminatus est24 in spinis, hic est qui verbum Dei25 audit et sollicitudo
24 seminatus est Rusch ] inv. Li446@ ( + enim) Li446 Weber |
25 Dei Rusch ] om. Li446@ Weber |
istius seculi26 et fallacia divitiarum
26 istius seculi Rusch ] inv. Li446@ Weber
suffocat27 verbum et sine fructu efficitur.
27 suffocat Li446 Rusch Weber ] suffoca Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,23 

Qui vero in terram bonam seminatus est,
hic est qui audit verbum
et intelligit
et fructum affert
et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, porro aliud28 tricesimum29.
28 porro aliud Rusch Weber ] vero aliud Li446@ Li446 , aliud vero ΩJ |
29 centesimum...tricesimum] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Cor3 (grec. vero), centesimum et sexagesimum et tricesimum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.), centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Weber |
Numérotation du verset Mt. 13,24 

Aliam parabolam
proposuit illis
dicens: Simile factum est regnum celorum
homini qui seminavit bonum semen
in agro suo.
Numérotation du verset Mt. 13,25 

Cum autem
dormirent homines,
venit inimicus eius
et superseminavit zizania in medio tritici
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 13,26 

Cum autem crevisset
herba et30 fructum fecisset
30 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
tunc apparuerunt31 zizania.
31 apparuerunt Rusch ] + et Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 13,27 

Accedentes autem servi patrisfamilias
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Numérotation du verset Mt. 13,28 

Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis imus32
32 imus Li446 Rusch Weber] innis Li446@
et colligimus ea?
Numérotation du verset Mt. 13,29 

Et ait: Non,
ne forte
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
Numérotation du verset Mt. 13,30 

Sinite utraque
crescere
usque ad messem
et in tempore
messis dicam messoribus:
Colligite primum zizania
et alligate ea
fasciculos ad comburendum.
Triticum autem congregate
in horreum meum.
Numérotation du verset Mt. 13,31 

Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum
grano sinapis
quod accipiens
homo seminavit in agro suo.
Numérotation du verset Mt. 13,32 

Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
Cum autem creverit
maius est omnibus oleribus,
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset Mt. 13,33 

Aliam parabolam locutus est eis.
Simile est regnum celorum
fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine satis tribus
donec fermentatum est totum.
Numérotation du verset Mt. 13,34 

Hec omnia locutus est Iesus
in parabolis
ad turbas
et sine parabolis non33 loquebatur eis,
33 non Li446@ Rusch Weber ] + designatur Li446
Numérotation du verset Mt. 13,35 

ut adimpleretur34
34 adimpleretur Rusch ] impleretur Li446@ Weber
quod dictum est35 per prophetam dicentem:
35 est Li446 Rusch ] erat Weber
Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita
a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 13,36 

Tunc, dimissis turbis, venit in domum
et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: Edissere36 nobis parabolam zizaniorum agri.
36 Edissere Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] dissere Cor3 (Ieronymus anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 13,37 

Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 13,38 

Ager autem37 est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
37 autem Rusch Weber] om. Li446@ Li446
Zizania autem hi38 sunt filii39 nequam.
38 hi Rusch ] om. Li446@ Weber |
39 sunt filii Rusch ] inv. Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 13,39 

Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset Mt. 13,40 

Sicut ergo zizania colliguntur40 et igni comburuntur,
40 zizania colliguntur Rusch Li446@ ] inv. Weber
sic erit41 in consummatione seculi.
41 erit Rusch Weber ] + est Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,41 

Mittet Filius hominis angelos suos
et colligent de regno eius omnia scandala
et eos qui faciunt
iniquitatem
Numérotation du verset Mt. 13,42 

et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 13,43 

Tunc iusti
fulgebunt sicut sol
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mt. 13,44 

Simile est regnum celorum
thesauro abscondito
in agro
quem qui invenit homo
abscondit
et pre gaudio illius vadit
et vendit universa que habet
et emit agrum illum.
Numérotation du verset Mt. 13,45 

Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
querenti bonas margaritas.
Numérotation du verset Mt. 13,46 

Inventa autem una
pretiosa margarita
abiit et vendidit omnia42 que habuit
42 omnia Rusch Weber] universa praem. Li446@
et emit
eam.
Numérotation du verset Mt. 13,47 

Iterum
simile est regnum celorum sagene43 misse in mare
43 sagene Rusch Weber ] sage Li446@
et ex omni genere piscium congreganti.
Numérotation du verset Mt. 13,48 

Quam cum impleta esset
educentes
et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa44,
44 vasa Cor3 (anti. non habent nec grecus!) Rusch Weber ] + sua Cor3 (in Origene Ieronymo et Rabano) ΩJ Li446@
malos autem foras miserunt.
Numérotation du verset Mt. 13,49 

Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset Mt. 13,50 

et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 13,51 

Intellexistis45 hec omnia?
45 intellexistis Li446 Rusch Weber ] [S]ntellexistis Li446@
Dicunt ei: Etiam.
Numérotation du verset Mt. 13,52 

Ait illis: Ideo omnis scriba doctus
in regno celorum
similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro
suo nova et vetera.
Numérotation du verset Mt. 13,53 

Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset Mt. 13,54 

Et veniens in patriam suam
docebat eos in synagogis
eorum, ita ut mirarentur
et dicerent: Unde huic46 sapientia
46 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
hec
et virtutes?
Numérotation du verset Mt. 13,55 

Nonne hic est fabri filius?
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
Iacobus et Ioseph
et Simon et Iudas?
Numérotation du verset Mt. 13,56 

Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic47 omnia ista?
47 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,57 

Et48 scandalizabantur49 in eo.
48 et Rusch Weber] + sic Li446@ Li446 |
49 scandalizabantur Li446 Rusch Weber ] scandalizabatur Li446@ |
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
sine honore nisi in patria sua
et in domo sua.
Numérotation du verset Mt. 13,58 

Et non fecit50
50 fecit Li446 Rusch Weber] om. Li446@
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Capitulum 13

Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 1 
marg.| marg. | {CMT13d1.} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.45} − Postquam increpaverat eum qui matris et fratrum presentiam nuntiavit, dehinc fecit quod illi cupiebant exiit scilicet domum, primo sanans egritudinem vane glorie fratrum; secundo decentem honorem exhibens matri.A
Unde dicitur:
1 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,1 
In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
marg.| {CMT13d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Cum dicit in illo die , [c] satis indicat aut hoc consequenter gestum post premissa, aut non multa interponi potuisse, [b] nisi forte dies more Scripturarum tempus significet.B a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 41, § 88, CSEL 43, p. 191.12-15: «[a] Cum enim dicit in illo die[b] nisi forte dies more scripturarum tempus significet -, [c] satis indicat aut hoc consequenter gestum aut non multa interponi potuisse, maxime quia et Marcus eum ordinem tenet». [FG2013]*
B ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT13d1.3} RABANUS. − Non solum autem verba et facta Domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et predicat, celestibus sunt plena sacramentis. Post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia demonium habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidie Iudea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium enim corda diu superba et incredula merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur; domum vero Domini per fidem fuisse Iudeam quis nesciat?
marg.| {CMT13d1.4} HIERONYMUS. − Considerandum etiam quod populus domum Iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria idcirco miserator Dominus egreditur de domo sua, et sedet iuxta huius seculi mare, ut congregentur ad eum multe turbe, et audiant in littore que intus non merebantur audire.b
Unde sequitur:
b ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 101.669-675: «In illo die exiens iesus de domo sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae. populus domum iesu non poterat intrare nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria; idcirco miserator et misericors dominus egreditur de domo sua et sedit iuxta huius saeculi mare ut turbae congregentur ad eum et audiant in litore quae intus non merebantur audire». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 13,2 
Et congregate sunt ad eum turbe multe, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore.
marg.| {CMT13d1.5} CHRYSOSTOMUS. 2*{hom.45} − Hoc autem non simpliciter evangelista posuit, sed ut monstraret quod Dominus hoc fecerit, volens cum diligentia hoc spectaculum statuere, ut nullum dimittat post dorsum, sed omnes coram facie habeat.
2 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d1.6} HILARIUS. 3* {cad.13} − Sedisse autem Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subiectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus; et facti ipsius genere significat eos qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis posse capere intelligentiam. Navis enim Ecclesie typum prefert, intra quam verbum vite positum est, et predicatum his qui extra sunt, et arene modo steriles intelligere non possunt.
3 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT13d1.7} HIERONYMUS. − Iesus etiam in mediis fluctibus est hinc inde mari tunditur4 et in sua maiestate securus appropinquare facit terre naviculam suam ut populus nequaquam periculum sustinens, non temptationibus circumdatus quas ferre non poterat, stat5* in littore fixo gradu ut audiat que dicuntur.C c
c ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 101.676-681: «Iesus in mediis fluctibus est, hinc inde mari tunditur, et in sua maiestate securus adpropinquare facit terrae nauiculam suam; at populus nequaquam periculum sustinens nec temptationibus circumdatus quas ferre non poterat, stat in litore fixo gradu ut audiat quae dicuntur». [FG2013]*
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
4 mari tunditur] maritûtur Li446*, mare tunditur Li446² (al. m. post.)
5 stat] stet Ed1953
marg.| {CMT13d1.8} RABANUS. − Vel quod ascendens navem sedebat in mari, significat6 quod Christus per fidem ascensurus erat in mentes gentilium et Ecclesiam collecturus in mari, id est in medio nationum contradicentium. Turba vero que stabat in littore, que neque in navi neque in mari erat, gerit figuram recipientium verbum Dei, et iam fide a mari, id est a reprobis, separatorum, sed necdum mysteriis celestibus imbutorum.
Sequitur:
6 significat] sig<na>t Li446
Numérotation du verset Mt. 13,3 
Et locutus est eis multa in parabolis.
marg.| {CMT13d1.9} CHRYSOSTOMUS. 7* {hom.45} − Quamvis in monte ita non8 fecerit non enim per parabolas sermonem contexit. Tunc enim turbe sole erant, et plebs incomposita; hic autem et scribe et Pharisei. Non propter hoc autem solum in parabolis loquitur, sed ut manifestiorem sermonem faciat, et ampliorem memoriam imponat, et sub visum res reducat.
7 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
8 ita non] inv. Li446
marg.| {CMT13d1.10} HIERONYMUS. − [b] Et9* notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis, sed multa si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris ut per ea que intelligunt, provocentur ad eorum notitiam que non intelligunt10. [a] Turba etiam non unius sententie est, sed diversarum in singulis voluntatum unde loquitur ad eam in multis parabolis ut iuxta varias voluntates, diversas recipiant disciplinas.d
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 101.682-102.690: «Et locutus est eis multa in parabolis dicens. [a] turba non unius sententiae est sed diuersarum in singulis uoluntatum. unde loquitur ad eam in multis parabolis ut iuxta uarias uoluntates diuersas reciperent disciplinas. [b] et notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis sed multa. si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. perspicua miscet obscuris ut per ea quae intellegunt prouocentur ad eorum notitiam quae non intellegunt». [FG2013]
9 Et] Est Ed1953
10 provocentur… intelligunt] om. h om. Li446* (al. m. post. compl. marg.)
marg.| {CMT13d1.11} CHRYSOSTOMUS. 11* {hom.45} − Primam autem parabolam ponit eam que faciebat auditorem attentiorem quia enim sub enigmate erat tractaturus, erigit mentes audientium per primam parabolam, dicens:
11 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Ecce exiit qui seminat seminare semen suum.
marg.| {CMT13d1.12} HIERONYMUS. − Significatur autem sator iste qui seminat esse filius Dei et patris in populis seminare sermonem.D e
e ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 102.694-695: «Ecce exiit qui seminat seminare. intus erat, domi uersabatur, discipulis sacramenta loquebatur. exiit ergo de domo sua qui seminat uerbum dei ut seminaret in turbis. significatur autem sator iste qui seminat esse filius dei et patris in populis seminare sermonem. et simul obserua hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit, et cauendum est ubicumque dominus exponit sermones suos et rogatus a discipulis intrinsecus disserit ne uel aliud nec plus quid uel minus uelimus intellegere quam ab eo expositum est». [FG2013]*
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d1.13} CHRYSOSTOMUS. 12* {hom.45} − Unde autem exiit qui ubique presens est13, vel qualiter exiit ? Non loco sed incarnatione propinquior factus nobis per habitum carnis quia enim nos intrare non poteramus ad eum, peccatis nostris prohibentibus nobis ingressum, ipse ad nos egreditur.
12 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
13 est] om. Li446
marg.| {CMT13d1.14} RABANUS. − Vel exiit cum, relicta Iudea, per apostolos ad gentes transivit.
marg.| {CMT13d1.15} HIERONYMUS. − Vel intus erat14* domi versabatur15* loquebatur discipulis sacramenta. Exiit ergo de domo sua ut seminaret in turbis.E f
f ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 102.691-693: «Ecce exiit qui seminat seminare. intus erat, domi uersabatur, discipulis sacramenta loquebatur. exiit ergo de domo sua qui seminat uerbum dei ut seminaret in turbis. significatur autem sator iste qui seminat esse filius dei et patris in populis seminare sermonem. et simul obserua hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit, et cauendum est ubicumque dominus exponit sermones suos et rogatus a discipulis intrinsecus disserit ne uel aliud nec plus quid uel minus uelimus intellegere quam ab eo expositum est». [FG2013]*
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
14 erat] + dum Ed1953
15 versabatur] + et Ed1953
marg.| {CMT13d1.16} CHRYSOSTOMUS. 16* {hom.45} − Cum autem audieris, quoniam exiit qui seminat ut seminet, non estimes esse identitatem sermonis. Egreditur enim multoties qui seminat et ad aliam rem vel ut scindat terram, vel ut malas incidat17 herbas, vel ut spinas evellat, vel ut aliam talem quamdam diligentiam exhibeat hic autem ad seminandum exivit. Quid igitur fit de semine isto tres depereunt partes, et una salvatur; et hoc non equaliter, sed cum differentia quadam.
Unde sequitur:
16 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
17 incidat] + extirpat interl. al. m. Li446 ²
Numérotation du verset Mt. 13,4 
Et dum seminat, quedam ceciderunt secus viam.
marg.| {CMT13d1.17} HIERONYMUS. − Hanc parabolam ad probandam heresim suam Valentinus assumit, tres introducens esse naturas spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint, una iuxta viam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona.g
g ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 102.704-707: «Quaedam ceciderunt secus uiam, et uenerunt uolucres et comederunt ea; et alia ceciderunt in petrosis ubi non habebant terram multam, et reliqua. hanc parabolam ad comprobandam heresim suam ualentinus adsumit tres introducens esse naturas, spiritalem, animalem atque terrenam, cum hic quattuor sint, una iuxta uiam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona. differimus parumper interpretationem eius cum discipulis uolentes secreto audire quod dicitur». [FG2013]
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. CMT1.1§1.27 (Augustinus) nota [MM2019]
marg.| { CMT13d1.18} CHRYSOSTOMUS. 18*{hom.45} − Sed secundum hoc, qualiter haberet rationem inter spinas seminare, et super petram, et in via in seminibus quidem et terra materialibus non haberet utique rationem non enim est in potestate petre fieri terram, neque vie non esse viam, neque spine non esse spinam. In animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem. |pecia 27| 19 Possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra conculcari et spinas destrui. quod igitur plus seminis periit, non est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terra, id est ab anima. ipse enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit, non sapientem neque insipientem; sed omnibus loquebatur, que a seipso erant complens, previdens tamen que futura erant, ut liceat ei dicerehquid me oportuit facere, et non feci? ideo autem non dicit manifeste, quoniam hec susceperunt desides, et perdiderunt hec autem divites, et suffocaverunt; hec autem molles, et perdiderunt quia non voluit eos vehementer tangere, ut non in differentiam mittat. per hanc etiam parabolam discipulos erudit, etsi plures audientium eos fuerint qui pereunt, ut non propter hoc desides sint quia nec propter hoc Dominus, qui omnia previdit, destitit a seminando.
h Is. 5, 4.
18 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
19 Ber111
marg.| {CMT13d1.19} HIERONYMUS. − Observa autem hanc esse primam parabolam, que cum interpretatione sua posita est et cavendum est ubicumque Dominus exponit sermones suos, ne vel aliud, vel quid plus, vel minus presumas intelligere, quam ab eo expositum est.i
i ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 102.695-700: «Ecce exiit qui seminat seminare. intus erat, domi uersabatur, discipulis sacramenta loquebatur. exiit ergo de domo sua qui seminat uerbum dei ut seminaret in turbis. significatur autem sator iste qui seminat esse filius dei et patris in populis seminare sermonem. et simul obserua hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit, et cauendum est ubicumque dominus exponit sermones suos et rogatus a discipulis intrinsecus disserit ne uel aliud nec plus quid uel minus uelimus intellegere quam ab eo expositum est». [FG2013]
marg.| {CMT13d1.20} RABANUS. − Que vero tacita nostre intelligentie dereliquit, perstringenda sunt breviter. via est mens sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta petram, duritiam proterve mentis; terram, levitatem anime obedientis; solem dicit fervorem persecutionis sevientis. Altitudo terre est probitas anime disciplinis celestibus institute. In qua expositione diximus quia nequaquam ipse res in una eademque significatione semper allegorice ponuntur20.
20 ponuntur] ponantur Li446
marg.| {CMT13d1.21} HIERONYMUS. − [b] Provocamur autem ad dictorum intelligentiam quoties his sermonibus commonemur [a] qui sequuntur:
Numérotation du verset Mt. 13,9 
Qui habet aures audiendi, audiat.j
j ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 102.710-712: «[a] Qui habet aures audiendi audiat. [b] prouocamur ad dictorum intellegentiam quotiens his sermonibus commonemur». [FG2013]
marg.| {CMT13d1.22} REMIGIUS. − Aures audiendi sunt aures mentis scilicet intelligendi et faciendi que iussa sunt.F
F ¶Codd. : Li446 T46 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT13d2.1} GLOSSA. − Intelligentes discipuli hec21* esse obscura que a Domino populo dicebantur, voluerunt Domino intimare ne parabolice loqueretur. G k
Unde dicitur:
k ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 13, PL 162, 1370D: «Et accedentes, etc. Discipuli intelligentes haec esse obscura quae populo dicebantur, voluerunt Domino intimare, ne loqueretur parabolice: cum dicit, accedentes, notat quod quamvis essent in eadem navi, tamen erant aliquantulum ab eo remoti». [MM2020]
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
21 hec] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,10 
Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
marg.| {CMT13d2.2} CHRYSOSTOMUS. 22*{hom.46} − Ubi dignum est admirari discipulos, quare discere cupientes, sciunt quando interrogare oporteat. Non enim coram omnibus23 hoc faciunt. Et hoc ostendit Mattheus cum dicit Et accedentes. Marcus autem manifestius demonstrat dicens quod singulariter accesserunt.H
H ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
22 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
23 omnibus] hominibus Li446
marg.| {CMT13d2.3} HIERONYMUS. − Querendum est autem quomodo accedant tunc ad eum, cum Iesus in navi sedeat nisi forte intelligatur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabole sciscitati24 sint.l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 103.713-717: «Et accedentes discipuli dixerunt ei. quaerendum est quomodo accedant ad eum discipuli cum iesus in naui sedeat, nisi forte intellegendum datur quod dudum cum ipso nauem conscenderint et ibi stantes super interpretationem parabolae sciscitati sint». [FG2013]
24 sciscitati] siscitati Li446
marg.| {CMT13d2.4} REMIGIUS. − Dicit ergo evangelista accedentes, ut ostenderet quo sollicitati sunt; sive poterant accedere corpore, quamvis esset aliquod vel breve spatium inter eos.
marg.| {CMT13d2.5} CHRYSOSTOMUS. 25* {hom.46} − Consideranda est autem et eorum rectitudo qualiter multam pro aliis habent curam, et prius que aliorum sunt querunt, et tunc que sunt ipsorum non enim dixerunt in parabolis loqueris nobis; sed in parabolis loqueris illis26*.
25 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
26 illis] eis Li446
Numérotation du verset Mt. 13,11 
Qui respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysterium regni celorum.
marg.| {CMT13d2.6} REMIGIUS. − Vobis, inquam, qui mihi adheretis, et in me creditis. Mysterium autem regni celorum appellat evangelicam doctrinam. Illis autem , scilicet qui foris sunt, et in eum credere nolunt, scribis scilicet et Phariseis, et ceteris in infidelitate perseverantibus,   non est datum . Accedamus ergo cum discipulis ad Dominum puro corde, ut nobis evangelicam doctrinam27 interpretari dignetur, iuxta illudmqui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina ipsius28.29
m Dt. 33, 3.
27 doctrinam] ab hinc V14785
28 ispius] illius V14785
29 V14785 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.7} CHRYSOSTOMUS. 30*{hom.46} − Hoc autem dixit, non necessitatem inducens, neque fatum, sed monstrans quoniam illi quibus non est datum , causa sibi sunt universorum malorum; et ostendere volens quoniam cognoscere divina mysteria donum Dei est, et gratia desuper data. Non tamen propter hoc liberum arbitrium destruitur et hoc ex his que sequuntur manifestum est ut enim neque isti desperent neque illi pigritentur, audientes quoniam eis datum est demonstrat a nobis principium horum esse, cum subdit:
30 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,12 
Qui enim habet, dabitur ei et abundabit; qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo.
marg.| Ac si diceret cum aliquis desiderium habuerit et studium, dabuntur ei universa que a Deo sunt; cum autem his vacuus fuerit, et que ad se pertinent non inferat, neque que a Deo sunt, ei dantur; sed et quod habet auferetur ab eo, non Deo auferente, sed se indignum faciente his que habet. Unde et nos si viderimus aliquem desidiose audientem, et exhortantes quod attendat, non ei persuaserimus, sileamus quia si magis immorati fuerimus, intendetur ei desidia. Studentem autem discere allicimus, et multa effundimus. Et bene dixit, secundum evangelistam, quod videtur habere. Neque enim habet ipsum quod31 habet.
31 quod] om. Li446
marg.| {CMT13d2.8} REMIGIUS. − Qui etiam habet studium legendi, dabitur ei et facultas intelligendi; et qui non habet legendi studium, hoc quod per nature bonum videtur habere, auferetur ab eo. vel qui habet caritatem, dabuntur ei cetere virtutes; et qui non habet, auferetur ab eo; quia absque caritate nullum bonum esse potest.
marg.| {CMT13d2.9} HIERONYMUS. − Vel apostolis in Christo credentibus conceditur; Iudeis vero, qui non crediderunt in filium Dei, etiam si quid per nature bonum possident, tollitur neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, quia sapientie non habent caput.n
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 103.721-725: «Qui habet dabitur ei et abundabit, qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo. non in aequalitate iudicii habentibus additur et non habentibus id quoque quod habere uidentur aufertur, sed quod apostolis in christo habentibus fidem, etiam si quid minus uirtutum habeant, conceditur; iudaeis autem qui non crediderunt in filium dei, etiam si quid per naturae bonum possideant, tollitur. neque enim possunt aliquid sapienter intellegere qui caput non habent sapientiae». [FG2013]
marg.| {CMT13d2.10} HILARIUS. 32* {cad.13} − Fidem etiam Iudei non habentes, legem quoque que habuerant perdiderunt; et ideo perfectum fides evangelica habet donum quia suscepta, novis fructibus ditat; repudiata vero etiam veteris substantie opes detrahit.
32 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT13d2.11} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 33* {hom.46} − Ut autem manifestius quod dixerat fiat, subdit:
33 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,13 
Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt.
marg.| Et si quidem nature hec excecatio esset, aperire eorum oculos oportebat; quia vero voluntaria est hec excecatio, propter hoc non dixit simpliciter non vident; sed videntes non non vident. Viderunt enim demones exeuntes, et dixeruntoin beelzebub eicit demonia. Audiebant quod ad Deum omnes attrahebat; et dicuntpnon est hic homo a Deo. Quia ergo contraria his que videbant et audiebant, enuntiabant, propter hoc ipsum videre et audire eis aufertur. Nihil enim proficiunt sed in iudicium magis incidunt. Unde et a principio non eis parabolice loquebatur, sed cum multa certitudine. Quia autem audita et visa pervertunt, iam in parabolis loquitur.
o Mt. 12, 24.
p Io. 9, 16.
marg.| {CMT13d2.12} REMIGIUS. − Et notandum est quia non solum que loquebatur, verum etiam que faciebat, parabole fuerunt, id est signa spiritualium rerum. Quod liquido ostendit cum dicit ut videntes non videant; verba namque videri non poterant sed audiri.
marg.| {CMT13d2.13} HIERONYMUS. − Hec de his loquitur qui stant in littore et dividuntur a Iesu et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad liquidum que dicuntur.I q
q ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 103.727-729: «Ideo in parabolis loquor eis quia uidentes non uident et audientes non audiunt. haec de his loquitur qui stant in litore et diuiduntur ab iesu et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad liquidum quae dicuntur, impletur que in eis prophetia esaiae: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. haec de turbis prophetata sunt quae stant in litore et dei non merentur audire sermonem. accedamus ergo et nos cum discipulis ad iesum et rogemus eum dissertionem parabolae ne cum turbis frustra aures et oculos habere uideamur». [FG2013]*
I ¶Codd. : Li446 V14785 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.14} CHRYSOSTOMUS. 34*{hom.46} − Deinde ut non dicerent quoniam ut inimicus noster nobis detrahit, prophetam inducit eadem sentientem.
Unde sequitur:
34 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,14 
Ut impleatur in eis prophetia Isaie dicentis: Auditu audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non videbitis.
marg.| Id est auditu audietis verba sed non intelligetis verborum arcana; videntes videbitis, carnem scilicet, et non videbitis hoc est, non intelligetis divinitatem.35
35 V14785 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.15} CHRYSOSTOMUS. 36* {hom.46} − Hoc autem dixit, quia ipsi sibi abstulerunt videre et audire, aures et oculos sibi claudentes et cor ingrossantes37*. Non enim solum non audiebant sed et graviter audiebant.J
Unde sequitur:
36 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
37 ingrossantes ] incrassantes Ed1953, V14785 macul .
Numérotation du verset Mt. 13,15 
Incrassatum est cor populi huius et auribus graviter audierunt.
marg.| {CMT13d2.16} RABANUS. − Incrassatum est enim cor Iudeorum crassitudine malitie, et abundantia peccatorum graviter verba Domini audierunt quia ingrati susceperunt.K
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.17} HIERONYMUS. − Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium nature esse38, non voluntatis, subiungit culpam arbitrii et dicit:
38 nature esse] inv. Li446
Et oculos suos clauserunt.L r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 104.740-743: «Incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos suos clauserunt, et reliqua. reddit causas quare uidentes non uideant et audientes non audiant quia incrassatum est, inquit, cor populi huius et auribus suis grauiter audierunt, ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et grauitatem aurium naturae esse, non uoluntatis, subiungit culpam arbitrii et dicit: oculos suos clauserunt ne quando oculis uideant et auribus audiant et corde intellegant et conuertantur et sanem eos. in parabolis ergo audiunt et in aenigmate qui clausis oculis nolunt cernere uerum». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 39* {hom.46} − In hoc autem intensam eorum nequitiam ostendit, et aversionem cum studio. Ut autem attrahat eos, subdit:
39 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
Et convertantur et sanem eos.
marg.| In quo demonstrat quia si converterentur, sanarentur; sicut si aliquis diceret si rogatus essem, confestim donaturus eram, ostendit qualiter aliquis sibi reconcilietur, ita et hic cum dicit: Ne quando convertantur, et sanem eos, demonstrat quoniam et converti possibile est et penitentiam agentes salvari.
marg.| {CMT13d2.19} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. Oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant; id est ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicits: « Excecavit oculos eorum ». Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, cecitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitendum peccata sua, et pie querendum Deum? Si enim Marcus hoc dicitt: « Ne quando convertantur et dimittantur eis peccata ». Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut non intelligerent; et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Ioannesuhunc locum ita dicit: « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excecavit oculos eorum et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde et convertantur et sanem eos », adversari videtur huic sententie, et omnino cogere ut quod hic dictum est, ne quando oculis videant, non accipiatur, ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus ut non videant quandoquidem aperte dicit itav: « ut oculis non videant ». Et quod aitw: « Propterea non poterant credere ». Satis ostendit, non ideo factam excecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per penitentiam non enim possent hoc facere nisi prius crederent, ut credendo converterentur, et conversione sanarentur, et sanati intelligerent; sed ideo potius excecatos ut non crederent dicit enim apertissime: « Propterea non poterant credere ». Quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excecavit oculos eorum. Sed quoniam potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis ita eos excecari meruisse, qua tamen excecatione non poterant credere. Verba enim Ioannis ista sunt non poterant credere, quia iterum dixit Isaias excecavit oculos eorum. Frustra itaque conantur intelligere ideo fuisse cecatos ut converterentur; cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excecati erant. An forte non absurde dicimus, quosdam Iudeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen tumore superbie periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, ut non intelligerent Dominum loquentem parabolas, quibus non intellectis non in eum crederent; non credentes autem cum ceteris desperatis crucifigerent eum; atque ita post eius resurrectionem converterentur, quando iam de reatu mortis Domini amplius humiliati diligerent eum, a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent quoniam tanta eorum superbia tali humiliatione esset deicienda? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in actibus apostolorum manifeste legerit. Non ergo abhorret quod ait Ioannes propterea non poterant credere, quia excecavit oculos eorum, ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus, ideo excecatos ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias Domini, ut post eius resurrectionem salubriori penitentia resipiscerent; quia per obscuritatem sermonis excecati, dicta Domini non intellexerunt; et ea non intelligendo, non in eum crediderunt; non credendo, eum crucifixerunt; atque ita post resurrectionem miraculis, que in eius nomine fiebant, exterriti, maioris criminis reatu compuncti sunt, et prostrati ad penitentiam; deinde accepta indulgentia ad obedientiam flagrantissima dilectione conversi. Quibusdam autem non profuit illa cecitas ad conversionem.x
s Io. 12, 40.
t Mc. 4, 12.
u Io. 12, 39-40.
v Io. 12, 40.
w Io. 12, 39.
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 13, CCSL 44B, p. 134.1-136.59: «Et oculos suos clauserunt, ne quando oculis uideant, id est ipsi causa fuerunt, ut deus eis oculos clauderet. alius enim evangelista dicit: excaecauit oculos eorum. sed utrum ut numquam uideant, an uero ne uel sic aliquando uideant, caecitate sua sibi displicentes et se dolentes et ex hoc humiliati atque commoti ad confitenda peccata sua et pie quaerendum Deum? sic enim Marcus hoc dicit: ne quando conuertantur et dimittantur eis peccata. ubi intelleguntur peccatis suis meruisse ut non intellegerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut peccata sua cognoscerent et conuersi ueniam mererentur. quod autem iohannes hunc locum ita dicit: propterea non poterant credere quia iterum dixit esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum, ut non uideant oculis et intellegant corde et conuertantur et sanem eos, aduersari uidetur huic sententiae et omnino cogere, ut quod hic dictum est: ne quando oculis uideant non accipiatur: ne uel sic aliquando oculis uideant, sed prorsus: ut non uideant, quando quidem aperte ita dicit: ut oculis non uideant. et quod ait: propterea non poterant credere, satis ostendit non ideo factam illam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intellegere conuerterentur aliquando per penitentiam; non enim possent hoc facere, nisi prius crederent, ut credendo conuerterentur conuersione sanarentur sanitate intellegerent, sed ideo potius excaecatos, ut non crederent; dicit enim apertissime: propterea non poterant credere. quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? propterea enim non poterant credere, quia excaecauit oculos eorum. sed quoniam deus potius extra culpam debet intellegi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis eos ita excaecari meruisse; qua tamen excaecatione non potuerunt credere. quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excaecauit oculos eorum. sed quoniam deus potius extra culpam debet intellegi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis eos ita excaecari meruisse; qua tamen excaecatione non potuerunt credere. uerba enim iohannis ista sunt: propterea non poterant credere quia iterum dixit esaias: excaecauit oculos eorum. frustra itaque conamur intellegere ideo fuisse caecatos ut conuerterentur, cum ideo conuerti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. an forte non absurde dicimus quosdam Iudeorum fuisse sanabiles, sed tamen tanto superbiae tumore periclitatos, ut eis expedierit primo non credere et ad hoc fuisse caecatos, ut non intellegerent loquentem dominum per parabolas, quibus non intellectis non in eum crederent, non credentes autem cum ceteris desperatis crucifigerent eum, atque ita post eius resurrectionem conuerterentur, quando iam de reatu mortis domini amplius humiliati uehementius diligerent a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent, quoniam tanta erat eorum superbia, ut tali esset humiliatione deicienda? quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in actibus apostolorum manifestissime legerit. non ergo abhorret quod ait iohannes: propterea non poterant credere, quia excaecauit oculos eorum, ut non uideant, ab ea sententia qua intellegimus ideo excaecatos ut conuerterentur, hoc est ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias domini, ut post eius resurrectionem salubriore penitentia resipiscerent, quia per obscuritatem sermonis excaecati dicta domini non intellexerunt, et ea non intellegendo non in eum crediderunt, non credendo crucifixerunt eum; atque ita post eius resurrectionem miraculis, quae in eius nomine fiebant, exterriti maiore criminis reatu conpuncti sunt et prostrati ad penitentiam, deinde accepta indulgentia ad oboedientiam flagrantissima dilectione conuersi. nam quibus non profuit ad conuersionem illa caecitas, quae per linguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit, quod Apostolus etiam commemorauit, cum de obscuritate linguarum ageret: in aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit dominus». [FG2017]
marg.| {CMT13d2.20} REMIGIUS. − Et quantum ad hoc potest hec sententia sic intelligi, ut in omnibus subaudiatur non hoc modo: Ne quando oculis videant , et ne quando auribus audiant, et ne quando corde intelligant,   et ne quando  convertantur et sanem eos .
marg.| {CMT13d2.21} GLOSSA. − Sic ergo oculi illorum40* qui vident et nolunt credere sunt miseri. Vestri autem beati .y M
Unde sequitur:
y ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 13, PL 162, 1372A: «Vestri autem beati oculi, etc. Quasi dicat: Oculi illorum qui vident et nolunt credere sunt miseri, vestri autem beati oculi, et aures beatae; nec tamen de exteriori visu tantum hoc intelligendum est. Oculi enim Scribarum et Pharisaeorum non sunt beati, qui corpus Domini tantum viderunt, sed illi tantum beati sunt, qui sacramenta ejus agnoverunt, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2021]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
40 illorum] eorum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,16 
Vestri autem beati oculi quia vident et aures vestre quia audiunt.
marg.| {CMT13d2.22} HIERONYMUS. − Nisi autem supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, salvatore dicente qui habet aures audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures, qui beatitudinem accipiunt, corporales intelligi. Sed mihi videntur oculi illi beati qui Christi possunt agnoscere sacramenta, et ille beate aures de quibus Isaias loquiturzDominus apposuit mihi aurem.aa
z Is. 50, 5.
aa ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 104.747-755: «Vestri autem beati oculi quia uident et aures uestrae quia audiunt. nisi supra legissemus auditores ad intellegentiam prouocatos saluatore dicente: qui habet aures audiendi audiat, putaremus nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt carnis intellegi. sed mihi uidentur illi beati oculi qui possunt christi cognoscere sacramenta et quos leuari iesus in sublime praecepit ut candentes segetes aspiciant et illae aures beatae de quibus esaias loquitur: dominus adposuit mihi aurem». [FG2013]
marg.| {CMT13d2.23} GLOSSA. − Mens enim est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid dirigitur; auris, quia alio docente discit.N
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d2.24} HILARIUS. 41* {cad.13} − Vel apostolici temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contingit Dei salutare videre et audire, prophetis atque iustis cupientibus videre et audire in plenitudine temporum destinatum.
Unde sequitur:
41 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,17 
Amen quippe dico vobis quia multi prophete et iusti cupierunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que vos auditis et non audierunt.
marg.| {CMT13d2.25} HIERONYMUS. − Videtur autem huic loco illud esse contrarium quod alibi diciturab: « Abraham cupivit videre diem meum videre42*, vidit et letatus43* est ».O ac
ab Io. 8, 56.
ac ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 104.758-760: «Amen quippe dico uobis quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis, et non audierunt. uidetur huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et laetatus est. non autem dixit: omnes prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis sed multi. inter multos potest fieri ut alii uiderint, alii non uiderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio ut inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere uideamur. ergo Abraham uidit in aenigmate, uidit in specie, uos autem inpraesentiarum tenetis et habetis dominum uestrum et ad uoluntatem interrogatis et conuescimini ei». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
42 videre] om. Ed1953
43 letatus] gavisus Ed1953
marg.| {CMT13d2.26} RABANUS. − Isaias quoque et Micheas et multi alii prophete viderunt gloriam Domini qui etiam propterea videntes appellati sunt.
marg.| {CMT13d2.27} HIERONYMUS. − Non autem dixit omnes44* prophete et iusti, sed multi inter multos enim potest fieri ut alii viderint, alii non viderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere videamur, scilicet quantum ad fidem de Christo habitam; ergo Abraham vidit in enigmate, non vidit in specie. vos autem impresentiarum tenetis et habetis Dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei.ad
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 104.760-767: «Amen quippe dico uobis quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis, et non audierunt. uidetur huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et laetatus est. non autem dixit: omnes prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis sed multi. inter multos potest fieri ut alii uiderint, alii non uiderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio ut inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere uideamur. ergo Abraham uidit in aenigmate, uidit in specie, uos autem inpraesentiarum tenetis et habetis dominum uestrum et ad uoluntatem interrogatis et conuescimini ei». [FG2013]
44 omnes] om. Ed1953
marg.| {CMT13d2.28} CHRYSOSTOMUS. 45* {hom.46} − Hec46 ergo que apostoli viderunt et audierunt, presentiam suam dicit, miracula, vocem et doctrinam. In hoc autem non solum malis, sed his qui boni fuerant eos preponit etenim antiquis iustis beatiores eos dicit quoniam non solum que Iudei non viderant hi vident, sed et que iusti et prophete cupierunt videre et non viderunt. Illi enim fide solum consideraverunt; hi autem visu, et multo manifestius. vides autem qualiter vetus testamentum copulat novo non enim si prophete alieni cuiusdam, et contrarii Dei servi fuissent, Christum cupivissent.
45 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
46 Hec] Hoc Li446
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT13d3.1} GLOSSA. − Dixerat superius quia Iudeis non est datum nosse regnum Dei, sed apostolis, et ideo concludit dicens
Numérotation du verset Mt. 13,18 
Vos ergo audite parabolam seminantis,
marg.| quibus scilicet committuntur celi mysteria.P
P ¶Codd. : As115 Li446 {MM2023}
marg.| {CMT13d3.2} AUGUSTINUS. De tertio super Genesim ad litteram. 47* −Quod narravit evangelista, factum est, Dominum scilicet talia locutum fuisse. Ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur48* que sermone proferuntur.Q ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 8, § 4, CSEL 28/1, p. 236.18-21 : « proinde ergo quod narrauit euangelista etiam factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur » . [MM2023]
Q ¶Codd. : As115 Li446 {MM2023}
47 De tertio… litteram] Super Genesim Ed1953
48 monstrarentur] monstrentur Li446
marg.| {CMT13d3.3} GLOSSA. − Unde parabolam exponens subdit:
Numérotation du verset Mt. 13,19 
Omnis qui audit verbum regni,
marg.| id est predicationem meam que ad regnum celorum adipiscendum valet,
et non intelligit.
marg.| Quomodo autem non intelligit, subiungit
Venit enim malus,
marg.| id est diabolus,
et rapit quod seminatum est in corde eius.
marg.| Omnis, inquam, qui talis est,
Hic est qui secus viam seminatus est.
marg.| Notandum est autem, quod seminatum diversis modis accipitur. Dicitur enim et semen seminatum, et ager seminatus quod utrumque hic invenitur. Ubi enim ait rapit quod seminatum est, de semine intelligendum est; ubi autem sequitur secus viam seminatus est, non de semine, sed de loco seminis intelligendum est, id est homine, qui est quasi ager divini verbi semine seminatus.
marg.| {CMT13d3.4} REMIGIUS. − His autem verbis exponit Dominus quid sit semen verbum scilicet regni, id est evangelice doctrine. Sunt enim nonnulli qui verbum Dei nulla cordis devotione suscipiunt; et ideo semen verbi Dei quod in eorum cordibus seminatur, demones quasi semen vie trite subito auferunt.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,20 
Qui autem est seminatus supra petram, hic verbum audit etc.
Numérotation du verset Mt. 13,21 
[...]
marg.| Semen enim, seu verbum Dei, quod in petra, id est corde duro et indomito seminatur, fructificare non potest quia multa est eius duritia, et parvum celeste desiderium unde propter nimiam duritiam non habet 49   in se radicem .
49 habet] habent Li446
marg.| {CMT13d3.5} HIERONYMUS. − Attende autem quod dictum sit continuo scandalizatur . Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus penisque compellitur Christum negare, et eum, qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit, de qua hic loquitur.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,22 
Qui autem seminatus est in spinis.
marg.| Mihi videtur et illud quod iuxta litteram ad adam diciturafinter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hic significare mystice, quod quicumque seculi se dederit voluptatibus, curisque istius mundi, panem celestem et cibum verum inter spinas comedit.ag
af Gn. 3, 17-19.
ag ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 105.776-788: «Facta autem tribulatione et persecutione propter uerbum continuo scandalizatur. adtende quod dictum sit: continuo scandalizatur. est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenis que compellitur christum negare et eum qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit. Qui autem seminat in spinis hic est qui uerbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocat uerbum et sine fructu efficitur. mihi uidetur et illud quod iuxta litteram ad adam dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hoc significare mystice quod quicumque se saeculi dederit uoluptatibus curis que istius mundi panem caelestem et cibum uerum inter spinas comedat. et eleganter adiunxit: fallacia diuitiarum suffocat uerbum. blandae enim sunt diuitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. lubrica est earum possessio dum huc illuc que circumferuntur et instabili gradu uel habentes deserunt uel non habentes referciunt. unde et dominus diuites adserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus diuitiis uerbum dei et rigorem uirtutum emollientibus». [FG2013]
marg.| {CMT13d3.6} RABANUS. − Recte autem spine vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et50 quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non permittunt.
50 et] + mentem Li446
marg.| {CMT13d3.7} HIERONYMUS. − Et eleganter adiunxit fallacia divitiarum suffocat verbum . Blande enim sunt divitie, aliud agentes, aliud pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Unde et Dominus divites asserit difficulter intrare in regnum celorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et vigorem virtutum emollientibus.ah
ah ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 105.788-794: «Qui autem seminat in spinis hic est qui uerbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocat uerbum et sine fructu efficitur. mihi uidetur et illud quod iuxta litteram ad adam dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hoc significare mystice quod quicumque se saeculi dederit uoluptatibus curis que istius mundi panem caelestem et cibum uerum inter spinas comedat. et eleganter adiunxit: fallacia diuitiarum suffocat uerbum. blandae enim sunt diuitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. lubrica est earum possessio dum huc illuc que circumferuntur et instabili gradu uel habentes deserunt uel non habentes referciunt. unde et dominus diuites adserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus diuitiis uerbum dei et rigorem uirtutum emollientibus». [FG2013]
marg.| {CMT13d3.8} REMIGIUS. − Et sciendum, quia his tribus generibus terre nequam comprehenduntur omnes qui verbum Dei audire possunt, sed tamen ad salutem perducere non valent. Excipiuntur gentiles, qui nec audire meruerunt.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,23 
Qui vero in terram bonam seminatus est.
marg.| Terra bona est fidelis conscientia electorum, sive mens sanctorum, que verbum Dei cum gaudio et desiderio et cordis devotione suscipit, et inter prospera et adversa viriliter conservat, et ad fructum perducit.
Unde sequitur:
Et facit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum.
marg.| {CMT13d3.9} HIERONYMUS. − Et notandum 51 quod sicut in terra mala tres fuere diversitates, scilicet secus viam52, et petrosa et spinosa loca; sic in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi, fructus et53* tricesimi. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt qui semen recipiunt. Unde primo dixit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius; et secundo ac54* tertio hic est ait55* qui verbum audit . In expositione quoque terre bone,   iste est qui audit verbum . Primum ergo debemus audire, deinde intelligere et56* post intelligentias57* fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum atque58 tricesimum.ai R
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 105.79-106.807: «Qui uero in terra bona seminatus est, hic est qui audit uerbum et intellegit et fructum adfert. sicut in terra mala tres fuere diuersitates secus uiam et petrosa et spinosa loca, sic in terra bona trina diuersitas est: centesimi, sexagesimi fructus et tricesimi. et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed uoluntas, et tam incredulorum quam credentium corda sunt quae semen recipiunt. uenit, inquit, malus et rapit quod seminatum est in corde eius, et secundo ac tertio: hic est, ait, qui uerbum audit. in expositione quoque terrae bonae iste est qui audit uerbum. primum ergo debemus audire, deinde intellegere, et post intellegentiam fructus reddere doctrinarum et facere uel centesimum fructum uel sexagesimum atque tricesimum, de quibus plenius in libro contra iouinianum diximus et nunc breuiter perstringimus, centesimum fructum uirginibus, sexagesimum uiduis et continentibus, tricesimum sancto matrimonio deputantes. honorabiles enim nuptiae et cubile inmaculatum. quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt; quod si est, sancta consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono». [FG2013]
R ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
51 Et notandum] inv. Ed1953
52 viam] via Li446
53 fructus et] et Mt366, inv. Ed1953
54 ac] et Ed1953
55 hic est - ait] inv. Ed1953
56 et] om. Ed1953
57 intelligentias] intelligentiam Ed1953
58 atque] sive Ed1953
marg.| {CMT13d3.10} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 59* − Quidam putant hoc sic esse intelligendum quod sancti pro suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos quod in die iudicii futurum suspicari solentaj, non post iudicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, respondit bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum pervenientes, multi remaneant qui erui iam de penis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. ak
aj Cf. Mt. 13, 8.
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 27, CCSL 48, p.805.208-223: «Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima pollicetur». [FG2017]
59 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT13d3.11} REMIGIUS. − Tricesimum ergo fructum facit qui fidem sancte trinitatis docet; sexagesimum vero qui perfectionem bonorum operum commendat (senario enim numero omnis mundi ornatus completus est); centesimum autem fructum facit qui vitam eternam promittit centenarius enim de leva transit ad dexteram per levam autem vita presens designatur, per dexteram futura. aliter semen verbi Dei tricesimum fructum facit, quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum quando bonam locutionem, centesimum quando ad fructum boni operis perducit.
marg.| {CMT13d3.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. [a] Centesimus fructus est martyrum propter sanctitatem vite, vel contemptum mortis; sexagenarius virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas; tricesimus vero coniugatorum, quia hec est etas preliantium, et ipsi habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. Vel aliter. [b] Confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut ratio vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere ceperit, facile reprimatur; aut ita extinctus ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter veritatem alii fortiter spernant, alii equanimiter, alii libenter que tria genera fructus sunt terre, tricesimi et sexagesimi et centesimi. In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis sue, si quis de hac vita recte cogitat emigrare.al
al ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, qu. 1, CCSL 44B, p. 13.1-9: «Quod dicit: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum, - centesimum martyrum propter sanctitatem uitae uel contemptum mortis; sexagesimum uirginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim otium concedi sexagenariis post militiam uel post actiones publicas; tricesimum coniugatorum, quia haec est aetas proeliantium, ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur». [b]   Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 128.100-129.108: «Quod uero ad mores pertinet, hoc bene et breuiter dicitur: aut confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut non uincat; aut etiam edomitus subditus que esse debet, ut cum surgere coeperit facile reprimatur, aut ita extinctus, ut se omnino nulla ex parte commoueat. ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter ueritatem alii fortiter obeant alii aequanimiter alii libenter. quae tria genera fructus sunt fertilis terrae, triceni et sexageni et centeni. in horum aliquo genere inueniendus est tempore mortis suae, si quis de hac uita recte cogitat emigrare». [FG2017]
marg.| {CMT13d3.13} HIERONYMUS. 60 − [1] Vel centesimus fructus virginibus, sexagesimus viduis et continentibus, tricesimus sancto61 matrimonio deputatur.62
60 Hieronymus Mt366 Li446 Urb27 Ed1475C] om. Arag2 Ed1470
61 sancto] casto Ed1657
62 deputatur] + Sive aliter Triginta refertur ad nuptias Ed1657, + Idem Ed1745 Ed1953
marg.| [2] Nam ipsa digitorum coniunctio et 63 quasi molli se osculo complectens et federans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta64 ad viduas eo quod in angustia et tribulatione sunt65* posite. Unde et inferiori digito deprimuntur66* quanto maior est difficultas experte67 quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius et68* premium. Porro centesimus numerus a sinistra transit ad dexteram et iisdem quidem digitis, non eadem manu circulum faciens exprimit virginitatis coronam.S am an
am ¶Fons : [1] Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 106.809-811: «Qui uero in terra bona seminatus est, hic est qui audit uerbum et intellegit et fructum adfert. sicut in terra mala tres fuere diuersitates secus uiam et petrosa et spinosa loca, sic in terra bona trina diuersitas est: centesimi, sexagesimi fructus et tricesimi. et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed uoluntas, et tam incredulorum quam credentium corda sunt quae semen recipiunt. uenit, inquit, malus et rapit quod seminatum est in corde eius, et secundo ac tertio: hic est, ait, qui uerbum audit. in expositione quoque terrae bonae iste est qui audit uerbum. primum ergo debemus audire, deinde intellegere, et post intellegentiam fructus reddere doctrinarum et facere uel centesimum fructum uel sexagesimum atque tricesimum, de quibus plenius in libro contra iouinianum diximus et nunc breuiter perstringimus, centesimum fructum uirginibus, sexagesimum uiduis et continentibus, tricesimum sancto matrimonio deputantes. honorabiles enim nuptiae et cubile inmaculatum. quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt; quod si est, sancta consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono». [FG2013]*
[2]   Hieronymus , Adversus Iovinianum [CPL 0610], lib. 1, par. 3, PL 23, 223: «Nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et coniugem. sexaginta uero ad uiduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt positae. unde et superiori digito deprimuntur; quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. porro centesimus numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens, exprimit uirginitatis coronam». [MM2020]
an ¶Nota : Thomas réunit dans cette sentence deux extraits d’oeuvres différentes de Jérôme que l’apparat de Nicolai (Ed1657) est le premier à avoir identifiés. De Rubeis a ajouté un lemme attributif distinctif supplémentaire conservé par les éditions suivantes. Cette sentence avait été agrégée à la précédente par les premières éditions imprimée à la suite de l’édition princeps. [MM2021]
63 et] om. Ed1657
64 Sexaginta] + vero Ed1657
65 sunt Urb27] st’ Li446 Mt366 , sint Arag2 Ed1470 Ed1475C Ed1657 Ed1745 Ed1953
66 deprimuntur] + quia Ed1657 Ed1745 Ed1953
67 experte] ex parte Arag2 Urb27
68 et codd. ] est Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 8, 24-30 legitur Dominica 4=5 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 592-593); 5=6 post Epiphaniam]
marg.| {CMT13d4.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 69* {hom.47} − In precedenti70 parabola locutus est Dominus de71* his qui verbum Dei non suscipiunt. Hic autem de his qui suscipiunt corruptum72* sermonem. Etenim hoc est diabolice machinationis veritati semper errorem interserere73*.T
Unde dicitur:
T ¶Codd. : Li446 (123rb) Mt366 (52rb) Ed1470 Ed1953 {MM2021}
69 homiliario] scrips., omel’ Li446 , Matthaeum Ed1953
70 precedenti Ed1470 Ed1953 ] presenti Arag2
71 de] om. Ed1953
72 corruptum] corruptivum Ed1470 Ed1953
73 interserere] inserere Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,24 
Aliam parabolam proposuit illis dicens.
marg.| {CMT13d4.2} HIERONYMUS. − Proponit74* autem aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam sui stomachi varia alimenta susciperet. Non autem dixit alteram, sed aliam si enim proposuisset alteram, exspectare tertiam non poteramus. Premisit aliam ut plures sequantur.ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 106.827-107.834: «Aliam parabolam proposuit eis dicens. sedebat dominus in naui, turba stabat in litore; illi procul, discipuli uicinius audiebant. proponit eis et aliam parabolam quasi diues paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis ut unusquisque secundum naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. unde et in priori parabola non dixit alteram sed aliam. si enim praemisisset alteram, expectare tertiam non poteramus; praemisit aliam ut plures sequantur». [FG2013]*
74 proponit] Proposuit Ed1953
Que autem sit parabola, ostenditur cum subditur:
Simile factum est regnum celorum.
marg.| {CMT13d4.3} REMIGIUS. − Regnum celorum appellat ipsum filium Dei quod regnum simile dicitur esse75 homini qui seminavit bonum semen in agro suo.U
75 esse] om. Li446
marg.| {CMT13d4.4} CHRYSOSTOMUS. 76* {hom.47} − Deinde modum insidiarum diaboli ostendit, dicens:
76 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,25 
Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
marg.| Demonstrat hic quod error post veritatem existit quod et rerum exitus testatur etenim post prophetas fuerunt pseudoprophete, et post apostolos pseudoapostoli, et post Christum antichristus. Nisi enim diabolus viderit quid imitetur, vel quibus insidietur, non temptat. Quia igitur vidit quod hic reddit in fructu centum, ille sexaginta, alius triginta, et non poterat rapere et suffocare quod radicatum erat, per aliam deceptionem insidiatur, interserens sua, multis ea similitudinibus colorans, ut facile surripiat his qui habiles sunt ad deceptionem. Propter hoc non dicit quod seminet aliquod aliud semen, sed zizania, que secundum visum assimilantur quodammodo frumento. Hinc etiam apparet diaboli malignitas tunc enim seminavit quando universa erant completa, ut magis noceret agricole studio.
marg.| {CMT13d4.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Dicit autem cum dormirent homines quia cum negligentius agerent prepositi Ecclesie, aut dormitionem mortis acciperent apostoli, venit diabolus, et superseminavit eos quos malos filios Dominus interpretatur. Sed recte queritur utrum heretici sint, aut male viventes catholici. Sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt. verumtamen quoniam agrum ipsum non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur heretici, qui in hoc mundo permiscentur bonis; ut illis qui in eadem fide mali sint, palea potius quam zizania deputentur quia palea etiam fundamentum habet cum frumento radicemque communem. Schismatici autem videntur spicis corruptis etiam similiores vel paleis aristarum fractis vel scissis, et de segete abiectis. Nec tamen consequens est ut omnis hereticus vel schismaticus ab Ecclesia corporaliter separetur: multos enim portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententie sue, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc pelluntur. Cum ergo diabolus sparsis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est precedente nomine Christi, hereses superiecisset, magis ipse latuit, atque occultissimus factus est hoc est enim quod dicit et abiit quamquam in hac parabola Dominus, sicut in expositione conclusit, non quedam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligatur.ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 124.1-129.118: «Cum autem dormirent homines uenit inimicus eius, et superseminauit zizania in medio tritici et abiit. cum neglegentius agerent praepositi ecclesiae, aut dormitionem mortis acciperent apostoli, uenit diabolus et superseminauit eos quos malos filios dominus interpretatur. sed recte quaeritur, utrum heretici sint an male uiuentes catholici. possunt enim dici filii mali etiam heretici, quia ex eodem evangelii semine et christi nomine procreati prauis opinionibus ad falsa dogmata conuertuntur. sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi uidentur illi significari qui unius communionis sunt; uerumtamen quoniam dominus agrum ipsum non ecclesiam sed hunc mundum interpretatus est, bene intelleguntur heretici, quia non societate unius ecclesiae uel unius fidei, sed societate solius nominis christiani in hoc mundo permiscentur bonis, ut illi qui in eadem fide mali sunt palea potius quam zizania deputentur, quia palea etiam fundamentum ipsum habet cum frumento radicem que communem. in illa plane sagena, qua concluduntur et mali et boni pisces, non absurde mali catholici intelleguntur. aliud est enim mare, quod magis mundum istum significat, aliud sagena, quae unius fidei uel unius ecclesiae communionem uidetur ostendere. inter hereticos et malos catholicos hoc interest, quod heretici falsa credunt, illi autem uera credentes non uiuunt ita ut credunt. solet autem quaeri, etiam scismatici quid ab hereticis distent, et hoc inueniri quod scismaticos non fides diuersa faciat, sed communionis disrupta societas. sed utrum inter zizania numerandi sint, dubitari potest. magis enim uidentur spicis corruptis esse similiores, sicut scriptum est: uento autem corrumpetur filius iniquus, uel paleis aristarum fractis uel scissis et de segete abreptis. quo enim altiores, id est superbiores, eo fragiliores leuiores que sunt. nec tamen consequens est ut omnis hereticus aut scismaticus ab ecclesia corporaliter separetur. si enim falsa de Deo credit uel de aliqua parte doctrinae, quae ad fidei pertinet aedificationem, ita ut non quaerentis cunctatione temperatus sit, sed inconcusse credentis nec omnino scientis opinione atque errore discordans, hereticus est et foris est animo, quamuis intus corporaliter uideatur. multos enim tales portat ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc pelluntur […] Toleranda sunt autem non solum zizania usque ad messem, quae cum diabolus aspersis prauis erroribus falsis que opinionibus superseminasset, hoc est praecedente nomine christi hereses superiecisset, magis ipse latuit atque occultissimus factus est, hoc est enim et abiit, sed etiam palea usque ad uentilationem. nec probatur fortius grauitas frumentorum nisi paleae perturbationibus, quas cum premere non potuerit ueritate defensa, cesserit unitate seruata. quamquam in hac parabola dominus, sicut in eius expositione conclusit, non quaedam sed omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem zizaniorum nomine significasse intellegitur». [FG2017]
marg.| {CMT13d4.6} CHRYSOSTOMUS. 77* {hom.47} − Ex posterioribus autem diligenter hereticorum formam describit, dicens:
77 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,26 
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
marg.| In principio enim heretici obumbrant seipsos; cum autem multam acceperint libertatem, et sermone aliquis cum eis participaverit, tunc venenum effundunt.
marg.| {CMT13d4.7} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. [a] Cum homo spiritualis esse ceperit diiudicans omnia, tunc ei errores incipiunt apparere. Discernit enim quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis; sed donec in eisdem perficiatur spiritualibus, potest eum movere quare sub nomine christiano tam multe hereticorum extitere falsitates
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,27 
Accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei Domine, [e] nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
marg.| [b]Utrum autem ipsi sint servi quos postea messores appellat, an quia in expositione parabole messores dicit esse angelos; nec quisquam dicere facile ausus fuerit angelos nescisse quis zizania superseminaverit; magis oportet intelligi, homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco signatos. Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur [d] ex diversis enim significationibus una res diversas similitudines recipit [c] sicut et de se ait, quod ipse sit ianua, quod ipse sit pastor.aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 129.119-130.144: «Cum autem creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. [a] cum enim spiritalis homo esse coeperit diiudicans omnia, tunc ei errores incipiunt apparere. serui autem dixerunt ei: uis imus et colligimus ea? [b] utrum ipsi sunt serui quos paulo post messores appellat? an quia in expositione parabolae messores dixit esse angelos, nec quisquam facile dicere ausus fuerit angelos nescisse quis zizania superseminauerit, et ea tunc apparuisse angelis cum herba fructum fecisset, magis oportet intellegi homines ipsos fideles seruorum nomine hoc loco significatos, quos etiam bonum semen dicit? nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur et serui patris familias, [c] sicut et de se ait quod et ipse sit ianua, ipse sit pastor[d] ex diuersis enim significationibus una res etiam plures et diuersas similitudines recipit -, praesertim quia cum ad seruos loqueretur, non ait: in tempore messis dicam uobis: colligite primum zizania, sed dicam, inquit, messoribus. unde intellegitur colligendorum zizaniorum ad conburendum alia esse ministeria, nec quemquam ecclesiae filium debere arbitrari ad se hoc officium pertinere. cum igitur esse quisque spiritalis coeperit, cognoscit errores hereticorum et omnino diiudicat atque discernit quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula ueritatis; sed donec in eisdem spiritalibus perficiatur et quodammodo maturascat in fructum quem herba dedit, potest eum mouere, quare sub nomine christiano tam multae hereticorum extiterint falsitates. inde est quod serui dicunt: [e] nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?» [FG2017]
marg.| {CMT13d4.8} REMIGIUS. − Accedunt autem ad Deum non78* corpore, sed corde et mentis desiderio quo docente intelligunt, diaboli calliditate hoc esse factum.V
Unde sequitur:
V ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
78 non] sine Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,28 
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit.
marg.| {CMT13d4.9} HIERONYMUS. 79 − Diabolus propterea inimicus homo appellatur quia Deus esse desiit et in nono Psalmo80 ar scriptum est de eo: « Exsurge, Domine, non confortetur homo ». Quamobrem non dormiat qui Ecclesie prepositus est, ne per illius negligentiam81 inimicus homo superseminet zizania, hoc est hereticorum dogmata.W as
ar Ps. 9, 20.
as ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 112.974-979: «Homines qui dormiunt magistros Ecclesiarum intellege, seruos patrisfamiliae ne alios accipias quam angelos qui cotidie uident faciem patris; diabolus autem propterea inimicus homo appellatur quia deus esse desiuit et in nono psalmo scriptum est de eo: exsurge, domine, non confortetur homo. quamobrem non dormiat qui Ecclesiae praepositus est ne per illius neglegentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est hereticorum dogmata. quod autem dicitur: ne forte colligentes zizania eradicetis simul et frumentum, datur locus paenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem quia fieri potest ut ille, qui hodie noxio deprauatus est, dogmate cras resipiscat et defendere incipiat ueritatem». [FG2013]*
79 Hieronymus] om. Li446
80 nono Psalmo] Ps. 9 , 20 Ed1953
81 negligentiam] ne per gloriam cacogr. Li446
marg.| {CMT13d4.10} CHRYSOSTOMUS. 82* {hom.47} − Inimicus autem vocatur propter iacturam quam infert hominibus. Vexatio enim diaboli adversus nos est. Principium autem vexationis factum est non ab inimicitia que est ad nos sed que est ad Deum.X
X ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
82 Chrysostomus] om. Ed1450, + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d4.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Cum autem servi Dei cognoverint hanc excogitasse diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctorem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret; potest sibi suboriri voluntas ut tales homines de rebus humanis auferant, si aliquam temporis habeant facultatem; sed utrum facere debeant, iustitiam Dei consulunt.at
Unde sequitur:
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 130.144-151: «Deinde cum cognouerit hanc excogitasse diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctoritatem nihil se ualere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret, potest ei uoluntas suboriri, ut tales homines de rebus humanis auferat, si aliquam temporis habeat facultatem; sed utrum facere debeat, iustitiam dei consulit, utrum hoc ei praecipiat uel permittat et hoc officium esse hominum uelit. hinc est quod serui dicunt: uis imus et colligimus ea?» [FG2017]
Servi autem dixerunt ei83* vis imus et colligimus ea?
83 ei] om. Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT13d4.12} CHRYSOSTOMUS. − Ubi intuenda est servorum diligentia et84 dilectio etenim festinant zizania evellere quod monstrat eorum de semine sollicitudinem. Ad hoc enim solum respiciunt, non ut aliquis puniatur, sed ut seminata non pereant. Quid autem Dominus responderit subditur:
84 diligentia et] om. Mt366
Numérotation du verset Mt. 13,29 
Et ait: Non.Y
marg.| {CMT13d4.13} HIERONYMUS. − Datur enim locus penitentie; et monemur85, ne cito amputemus fratrem quia fieri potest ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat, et defendere incipiat veritatem.au
Unde subditur:
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 112.981-983: «Quod autem dicitur: ne forte colligentes zizania eradicetis simul et frumentum, datur locus paenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem quia fieri potest ut ille, qui hodie noxio deprauatus est, dogmate cras resipiscat et defendere incipiat ueritatem. illud quoque quod sequitur: sinite utraque crescere usque ad messem, uidetur illi praecepto esse contrarium: auferte malum de medio uestrum, et nequaquam societatem habendam cum his qui fratres nominentur et sint adulteri et fornicatores». [FG2013]
85 monemur] movemur cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 13,30 
Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum.
marg.| {CMT13d4.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] In quo eos patientissimos et tranquillissimos reddit: hoc enim dicitur 86, quia boni dum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione; sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, et invitentur ad melius. Aut forte simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt; qui nisi patienter, cum mali sint, tollerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt. Itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. [a] Ideo dicit tales non esse auferendos de hac vita, ne cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sint; aut bonis obsit, quibus et invitis utiles sunt. Sed tunc opportune hoc fiet cum iam in fine non restat vel tempus commutande vite, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris.av
Et ideo subdit:
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 130.151-132.189: «Quibus ueritas ipsa respondet non ita hominem constitutum esse in hac uita, ut certus esse possit, qualis quisque futurus sit postea cuius in praesentia cernit errorem, uel quid etiam error eius conferat adprofectum bonorum; et [a] ideo non esse tales auferendos de hac uita, ne cum malos interficere conatur bonos interficiat, quod forte futuri sunt, aut bonis obsit, quibus et inuiti forte utiles sunt; sed tunc opportune fieri, cum iam in fine non restat uel tempus commutandae uitae uel proficiendi ad ueritatem ex occasione atque comparatione erroris alieni; tunc autem hoc non ab hominibus sed ab angelis fieri. inde est quod respondet pater familias: non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. sed in tempore messis dicam messoribus et cetera; [b] atque hoc modo eos patientissimos et tranquillissimos reddit […] utrum quia etiam boni, cum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum permixtione, siue ut per eos exerceantur, siue ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat ut nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo caritatis quasi euulsa marcescat, quod est eradicari - nam sic ait Apostolus: ut in caritate radicati et fundati possitis conprehendere -; an forte ideo simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania, quia multi primo zizania sunt et postea triticum fiunt, qui nisi patienter cum mali sunt tolerentur, ad laudabilem mutationem non perueniunt; itaque si euulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent si eis parceretur» [FG2017]
86 dicitur] dicit Li446
Sinite utraque crescere usque ad messem
marg.| id est usque ad iudicium.
marg.| {CMT13d4.15} HIERONYMUS. − Videtur autem hoc esse contrarium illi preceptoaw :« Auferte malum de medio vestrum ». Si enim prohibetur eradicatio et usque ad messem tenenda est patientia87, quomodo eiciendi sunt quidam de medio nostrum ? Sed inter triticum et zizania (quod nos appellamus lolium88) quamdiu herba est et necdum calamus venit ad spicam, grandis similitudo est. Et in discernendo aut nulla, aut perdifficilis substantia 89 *. Premonet90* ergo Dominus, ne ubi quid91* ambiguum est, cito92 sententiam proferamus, sed Deo iudici reservemus ut, cum dies iudicii venerit, ille non suspicionem criminis sed manifestum reatum de sanctorum cetu eiciat.Z ax
aw 1Cor. 5, 13.
ax ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 112.984-996: «Quod autem dicitur: ne forte colligentes zizania eradicetis simul et frumentum, datur locus paenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem quia fieri potest ut ille, qui hodie noxio deprauatus est, dogmate cras resipiscat et defendere incipiat ueritatem. illud quoque quod sequitur: sinite utraque crescere usque ad messem, uidetur illi praecepto esse contrarium: auferte malum de medio uestrum, et nequaquam societatem habendam cum his qui fratres nominentur et sint adulteri et fornicatores. si enim prohibetur eradicatio et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo eiciendi sunt quidam de medio nostrum? inter triticum et zizania quod nos appellamus lolium quamdiu herba est et necdum culmus uenit ad spicam, grandis similitudo est et in discernendo aut nulla aut perdifficilis distantia. praemonet ergo dominus ne ubi quid ambiguum est cito sententiam proferamus, sed Deo iudici terminum reseruemus ut, cum dies iudicii uenerit, ille non suspicionem criminis sed manifestum reatum de sanctorum coetu eiciat. Quod autem dixit zizaniorum fasciculos ignibus tradi et triticum congregari in horrea manifestum est hereticos quosque et hypochritas fidei gehennae ignibus concremandos, sanctos uero qui appellantur triticum horreis, id est mansionibus caelestibus, suscipi». [FG2013]*
87 tenenda est patientia] tenedam est patientiam Li446
88 lolium] solium Li446
89 perdifficilis substantia] difficilis distantia Ed1953
90 Premonet ergo Li446 ] primo premonet Bo1655, Premonet Ed1470, primo monet Ed1953
91 ubi quid] verbi quod Ed1953
92 cito] scito Li446
marg.| marg .| {CMT13d4.16} AUGUSTINUS. Contra epistulam Parmeniani. 93 − Cum etiam 94* quisque95 Christianorum intus in Ecclesia constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc (ubi periculum schismatis non timetur) cum dilectione non ad eradicandum sed ad corrigendum96. Quod si se non agnoverit, neque97 penitendo correxerit, ipse foris exiet, et per98 propriam voluntatem ab Ecclesie communione dirimetur. Unde Dominus, cum dixisset Sinite utraque crescere usque ad messem , subiunxit 99 causam, dicens100:   Ne forte cum101 vultis colligere   zizania ,   eradicetis simul et triticum ; ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet id est quando ita cuiusque  crimen notum est et102 omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus vel non tales habeat103 defensores per quos possit schisma contingere; non104 dormiat severitas discipline in qua tanto est105 efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior106 fuerit observatio caritatis. Cum vero idem107 morbus108 plurimos occupaverit, nihil aliud bonis109* restat quam dolor et gemitus. Sic 110 igitur misericorditer corripiat homo quod potest; quod autem non potest, patienter ferat, et ex dilectione gemat atque lugeat, donec ille desuper emendet et corrigat; aut111* usque ad messem differat eradicare zizania et paleam ventilare. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione112 ferienda est; et maxime si occasionem113 atque opportunitatem prebuerit aliquod Domini desuper flagellum, quo eos appareat pro suis meritis vapulare. Tunc enim aures humiles prebet emendari sermone114* calamitas115 auditorum et facilius in gemitum confitendi, quam in murmura resistendi afflicta corda compellit. Quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas detur, utiliter corripitur in multitudine multitudo. Nam sicut separata sevire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consuevit116.AA ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra epistulam Parmeniani, lib. 3, c. 2, § 13, CSEL 51, p. 114.21-115.14 ; § 14, p. 118.7-10 ; § 16, p. 120.2-8, 13-16: « in hac uelut angustia quaestionis non aliquid nouum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas obseruat ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: ut non inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem. non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. quodsi se non agnouerit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam uoluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. nam et ipse dominus, cum seruis uolentibus zizania colligere dixit: sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. ubi satis ostendit, <ut>, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet. id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus uel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio prauitatis, quanto diligentior conseruatio caritatis. tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. tunc enim adiuuat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab uniuersa ecclesia se anathematum uidens sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest inuenire. [§ 14] ad hoc enim et ipse apostolus ait: si quis frater nominatur. in eo quippe quod ait si quis nihil aliud uidetur significare uoluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. in eo uero quod ait nominatur hoc nimirum intellegi uoluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima uideri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. ita enim et salua pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari uoluerat: satis est huic correptio haec quae <a> multis. neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod ezechieli sancto reuelatur, inlaesi euadere ab illorum uastatione mereantur - ad eum enim qui errare non potest clamant: ne comperdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam -, ne, cum uoluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. ideo que idem apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem corinthios in secunda epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat: si quis frater nominatur fornicarius aut auarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere, sed ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. per luctum suum potius eos diuino flagello cohercendos minatur quam per illam correptionem, ut ceteri se ab eorum coniunctione contineant. [...] misericordiam autem meam non dispergam ab eis. [§ 15] misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum [om. v] dilectione gemat aut [ atque α] lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam uentilare . ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non ualent, in unitate uersentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inueniatur quod eis in moribus displicet aliorum. cum enim dixisset apostolus: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit, tamquam illi responderent: quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere? auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, id est: si non potestis auferre malos ex medio uestrum, ipsum malum auferte ex uobis ipsis. quodsi quisquam uelit sic intellegere quod dictum est: auferte malum ex uobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitauerit. et quis adhibendus sit modus tempora que seruanda, ne pax ecclesiae uioletur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia uisum est necessarium disseruimus. [...] [§ 16, p. 120] turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper domini [ domini desuper flagellum G], quo eos appareat pro suis meritis uapulare. tunc enim aures humiles praebet emendatori [ emendari Em1 G I ] sermoni calamitas auditorum facilius que in gemitum confitendi quam in murmura resistendi afflicta corda compellit, sicut tunc beatus cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum diuina desuper seueritas adiuuaret. eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum suscensere non auderent, sed etiam uix a suscensentibus ueniam se posse impetrare sentirent. quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo; nam sicut separata saeuire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consueuit».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8 ad 1: « Ad primum ergo dicendum quod per illam auctoritatem quidam intellexerunt esse prohibitam non quidem excommunicationem haereticorum, sed eorum occisionem, ut patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Et Augustinus, ad Vincentium, de se dicit, haec primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superatur exemplis. Legum enim terror ita profuit ut multi dicant, gratias domino, qui vincula nostra dirupit. Quod ergo dominus dicit, sinite utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit apparet ex hoc quod subditur, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Ubi satis ostendit, sicut Augustinus dicit (contra epist. parmen.), cum metus iste non subest, idest quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae ».
¶Nota : 1. La sentence s’écarte trois fois de l’édition critique et du ms. le plus ancien (Monte Cassino 163, 11e s.). Ces trois écarts se retrouvent simultanément dans un seul des 8 témoins collationnés par l’éditeur: le ms. Paris, BnF, lat. 13370, saec. 12, prov. Sainte-Bénigne de Dijon (Delisle, Cabinet des manuscrits, 2, p. 402). Ce manuscrit se trouvait encore à Dijon en septembre 1621, date du catalogue des oeuvres conservées en manuscrits à Sainte-Bénigne, dressé par Pierre Dumain (cf. copie dans Paris, BnF, lat. 17917, f. 162r5 ) ; il fut par la suite envoyé à Saint-Germain-des-Prés pour la préparation de l’édition Mauriste des oeuvres complètes de saint Augustin. Il ne se trouvait donc pas à Paris au 13e siècle.
¶Nota : 2. La Somme de théologie de Thomas reprend le dossier patristique des sentences CMT13d4.16‎ CMT13d4.17 CMT13d4.18. [MM2021]
93 Contra epistulam Parmeniani] lac. Bo1655
94 etiam] enim Ed1475c Ed1953
95 quisque] qui si cacogr. Md214
96 sed ad corrigendum] om. Bo1655
97 neque] sed Md214
98 per] om. Md214
99 subiunxit] subiungit Md214 T46
100 dicens] om. Mt366
101 cum] d’i Md214
102 et] + in T46
103 tales habeat] inv. T46
104 non] ne T46
105 est] et’ cuius ? T46
106 diligentior] diligentius As115 Li446 T46
107 idem] isdem Bo1655 Li446 Mt366 T46 , iisdem Ed1475c
108 morbus] moribus T46 Ed1475c
109 bonis] boni (!) Ed1475c Ed1953
110 Sic As115 Ed1953 ] Si Li446 Ed1475c
111 aut Li446 ] atque Ed1953
112 generali obiurgatione] generatione T46* ( sec. m. corr. : generalione)
113 occasionem] occasione cacogr. Li446
114 emendari sermone As115 Li446 Ed1475c ] emendantis sermoni Ed1953
115 calamitas] calamitatis Bo1655
116 crimen notum... consuevit] om. Md214 | consuevit] consueverat Mt366
marg.| {CMT13d4.17} CHRYSOSTOMUS. 117* {hom.47} − Hoc autem118 dixit Dominus119 prohibens occisiones fieri. Neque enim oportet interficere hereticum quia prelium inexplicabile in orbem120* terrarum induceretur. Et ideo dicit: Ne eradicetis simul 121   cum eis frumentum id est si moveritis arma, et occideritis hereticos, necesse est multos sanctorum simul submitti. Non ergo detinere hereticos et abscindere liberam eorum propalationem et synodos et122 studia dissolvere prohibet sed interficere et occidere.AB az
az <Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8 arg. 1: « Ad octavum sic proceditur. Videtur quod infideles nullo modo compellendi sint ad fidem. Dicitur enim matth. xiii quod servi patrisfamilias in cuius agro erant zizania seminata quaesierunt ab eo, vis imus et colligimus ea ? Et ipse respondit, non, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Ubi dicit Chrysostomus, haec dixit dominus prohibens occisiones fieri. Nec enim oportet interficere haereticos, quia si eos occideritis, necesse est multos sanctorum simul subverti. Ergo videtur quod pari ratione nec aliqui infideles sint ad fidem cogendi ». [MM2021]
117 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
118 autem] om. Li446
119 dixit Dominus] inv. T46
120 orbem] orbem Ed1953
121 eradicetis simul] inv. T46
122 et] etiam T46
marg.| {CMT13d4.18} AUGUSTINUS. Ad Vincentium. 123 − ⸢ Hec autem primitus mea124 sententia erat, neminem ad unitatem Christi125 esse cogendum. Verbo enim agendum, disputatione126 pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus quos apertos hereticos noveramus127. Sed hec opinio mea non contradicentium verbis sed demonstrantium superabatur exemplis. Harum enim legum terror quibus promulgandis128 reges serviunt Domino in timore, ita profuit ut nunc alii dicant. Iam hoc volebamus sed Deo gratias qui nobis occasionem prebuit et dilationum morulas amputavit. Alii dicant129: ‘Hoc esse verum iam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur. Gratias Deo qui vincula nostra disrupit. Alii dicant nesciebamus hic130* esse veritatem, nec eam discere volebamus, sed ad eam cognoscendam metus fecit intentos. Gratias Domino qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit. Alii dicant ‘Nos131, falsis rumoribus, terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus nisi intraremus132, nec intraremus nisi cogeremur’133. Gratias Deo qui predicationem nostram flagello abstulit, expertos docuit, quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama iactaverit. Alii dicant putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem Christi teneremus; sed gratias Domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere134 ut135 in unitate136 colatur ostendit. |pecia 29| 137 Serviant ergo reges terre Christo , leges 138 edendo pro Christo . AC ba
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 93 (ad Vincentium episcopum Cartenensis, al. 48), § 17-18, CCSL 31A, p. 179.388-180.415 ; CSEL 34-2, p. 461.22-462.1, 462.24-463.21: «His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. Nam mea primitus sententia non erat nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum, uerbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum, ne fictos catholicos haberemus quos apertos haereticos noueramus. Sed haec opinio mea non contradicentium uerbis sed demonstrantium | superabatur exemplis. Nam primo mihi opponebatur ciuitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur; ita aliae multae quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intellegi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem et sapientior erit. Quam multi enim, quod certo scimus, iam uolebant esse catholici manifestissima ueritate commoti, et offensionem suorum reuerendo cottidie differebant! Quam multos non ueritas qua numquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis graue uinculum colligabat, ut in eis compleretur diuina illa sententia: Verbis non emendabitur seruus durus; si enim et intellexerit, non oboediet! Quam multi propterea putabant ueram ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam ueritatem securitas torpidos, fastidiosos pigros que faciebat! Quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare dei ponere iactitabant! Quam multi nihil interesse credentes, in qua quisque parte christianus sit, ideo permanebant in parte Donati quia ibi nati erant, et eos inde discedere atque ad catholicam transire nemo cogebat! 18. His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges domino seruiunt [serviunt Domino L P] in timore, ita profuit, ut nunc alii | dicant:"Iam hoc uolebamus; sed deo gratias qui nobis occasionem praebuit iam iam que faciendi, et dilationum morulas amputauit!"; - alii dicant:"Hoc esse uerum iam sciebamus, sed nescio qua consuetudine tenebamur; gratias domino qui uincula nostra disrupit, et nos ad pacis uinculum transtulit!"; - alii dicant:"Nesciebamus hic esse ueritatem nec eam discere uolebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur; gratias domino qui neglegentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus quod securi numquam nosse curauimus!"; - alii dicant:"Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus nisi intraremus, nec intraremus nisi cogeremur; gratias domino qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit quam uana et inania de ecclesia sua mendax fama iactauerit!; hinc iam credimus et illa falsa esse quae auctores huius haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et peiora finxerunt"; - alii dicant:"Putabamus quidem nihil interesse ubi fidem Christi teneremus; sed gratias domino qui nos a diuisione collegit, et hoc uni deo congruere ut in unitate colatur ostendit! ».
<Paral. Thomae de Aquino> Summa theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8 ad 1: « Ad primum ergo dicendum quod per illam auctoritatem quidam intellexerunt esse prohibitam non quidem excommunicationem haereticorum, sed eorum occisionem, ut patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Et Augustinus, ad Vincentium, de se dicit, haec primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superatur exemplis. Legum enim terror ita profuit ut multi dicant, gratias domino, qui vincula nostra dirupit. Quod ergo dominus dicit, sinite utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit apparet ex hoc quod subditur, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Ubi satis ostendit, sicut Augustinus dicit (contra epist. parmen.), cum metus iste non subest, idest quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae ». [MM2021]
123 Ad Vincentium] om. Ber111
124 mea] in ea T46
125 unitatem Christi] inv. T46
126 disputatione] dispo<siti>ne Ber111 Cbg132 Li446 Mt366 T46
127 noveramus] noverimus Ed1475c
128 promulgandis] prouulgandis Li446
129 dicant ] dicunt Ed1475c
130 hic] def. Md214 , hoc Ed1475c Ed1953
131 Nos] uos T46
132 nisi intraremus] om.T46
133 cogeremur] cogeremus Cbg132 Li446
134 congruere] congrue Li446
135 Hec autem... congruere ut] om. Md214 | ut] non T46
136 in unitate] munitature cacogr. T46
137 -latur ostendit] ... /ij pecia praem. marg . Cbg132 , ab ‘ostendit’ mutatio penae Li446
138 reges terre - Christo leges] inv. Li446
marg.| { CMT13d4.19} AUGUSTINUS. Ad Bonifacium comitem. 139 – [b] Quis autem nostrum140* velit non solum aliquem hereticorum perire, verum etiam aliquid perdere ? Sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalon filius eius in bello quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus quamvis magna cura mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et esset cui penitenti paternus141 affectus ignosceret. Quid autem ei restitit nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita, suam mestitiam consolari ? Sic ergo catholica mater Ecclesia, si aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, dolorem materni cordis linit142* et sanat tantorum liberatione populorum. [a] Ubi est autem quod isti clamare consuerunt143* liberum est credere vel non credere. Cui vim144 Christus intulit ? Quem coegit ? Ecce habent apostolum Paulum agnoscant in eo prius cogentem Christum et postea docentem, prius ferientem et postea consolantem. Mirum autem est quomodo ille145 qui pena corporis ad evangelium coactus intravit146, plus illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in evangelio laboravit. Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent?AD bb
Sequitur:
bb ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 185 (ad Bonifatium comitem <de correctione Donatistarum liber>), § 22, CSEL 57, p. 21.8-18: «ubi est, quod isti clamare consuerunt: liberum est credere uel non credere; cui uim christus intulit? quem coegit? ecce habent apostolum paulum; agnoscant in eo prius cogentem christum et postea docentem, prius ferientem et postea consolantem. mirum est autem, quo modo ille, qui poena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit et, quem maior timor compulit ad caritatem, eius perfecta caritas foras mittit timorem. cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent? »
<Paral. Thomae de Aquino> CMT5d20.11
[b]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 185 (ad Bonifatium comitem <de correctione Donatistarum liber>), § 32, CSEL 57, p. 29.12-30.1 : «Quis enim nostrum uelit non solum aliquem illorum perire uerum etiam aliquid perdere? Sed si aliter non meruit habere pacem domus dauid, nisi absalon filius eius in bello, quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus, quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum, quantum possent, uiuum saluum que seruarent, ut [et M A P]esset, cui paenitenti paternus affectus ignosceret, quid ei restitit [resistit M*] nisi perditum flere et sui regni pace adquisita suam maestitiam consolari? sic ergo catholica mater bellantibus aduersus eam quid aliud quam filiis suis, quia utique ex ipsa magna arbore, quae ramorum suorum porrectione toto orbe diffunditur, iste in africa ramusculus fractus est, cum eos caritate parturiat, ut redeant ad radicem, sine qua ueram uitam habere non possunt, si aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, praesertim quia isti non sicut absalon casu bellico sed spontaneo magis interitu pereunt, dolorem materni cordis lenit [linit P] et sanat tantorum liberatione populorum».
<Paral. Thomae de Aquino> [a] «Summae theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8, ad 3 : « Ad tertium dicendum quod, sicut vovere est voluntatis, reddere autem est necessitatis, ita accipere fidem est voluntatis, sed tenere iam acceptam est necessitatis. Et ideo haeretici sunt compellendi ut fidem teneant. Dicit enim Augustinus, ad Bonifacium comitem, ubi est quod isti clamare consueverunt, liberum est credere vel non credere, cui vim Christus intulit ? Agnoscant in Paulo prius cogentem Christum et postea docentem ».
[b]   Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 185 (ad Bonifatium comitem), § 32, CSEL 57, p. 29.12-3 : «Summae theologiae, IIa IIae, q. 10 a. 8, ad 4: «Ad quartum dicendum quod, sicut in eadem epistola Augustinus dicit, nullus nostrum vult aliquem haereticum perire. Sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalom filius eius in bello quod contra patrem gerebat fuisset extinctus. Sic Ecclesia Catholica, si aliquorum perditione ceteros colligit, dolorem materni sanat cordis tantorum liberatione populorum ». [MM2021]
AD ¶Codd. : Ber111 Li446 Ed1953 {MM2021}
139 Augustinus... comitem] om. Ber111 | Bonifacium] Bone facium Li446
140 nostrum Li446 ] vestrum Ed1953
141 paternus] pater Ber111
142 linit Li446 Ber111²] linitiit Ber111* , lenit Ed1953
143 consuerunt] consueverunt Ber111 Ed1953
144 vim] vini ! Li446
145 quomodo ille] om. Ber111, quomodo illa Li446
146 intravit] intravi Ber111
Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum etc.147*
147 etc.] om. Li446
marg.| {CMT13d4.20} REMIGIUS. − Messis autem appellatur tempus metendi. Per messem vero designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis148.AE
148 a malis] ac mali Md214
marg.| {CMT13d4.21} CHRYSOSTOMUS. 149* {hom.47} − Sed propter quid dicit150: Colligite primum zizania ? Ut non timeant boni, quasi: Simul cum zizaniis tollatur frumentum.AF
149 Chrysostomus] om. Md214, + in Matthaeum Ed1953
150 Chrysostomus – Sed propter quid dicit] inv. Li446
marg.| {CMT13d4.22} HIERONYMUS. 151 − Quod autem dicit zizaniorum fasciculos igni tradi, et triticum congregari in horrea152, manifestum est, hereticos quosque153 et hypocritas gehenne ignibus concremandos; sanctos vero, qui appellantur triticum, horreis, id est celestibus mansionibus, recipi.bc
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 112.996-1001: «Praemonet ergo dominus ne ubi quid ambiguum est cito sententiam proferamus, sed Deo iudici terminum reseruemus ut, cum dies iudicii uenerit, ille non suspicionem criminis sed manifestum reatum de sanctorum coetu eiciat. Quod autem dixit zizaniorum fasciculos ignibus tradi et triticum congregari in horrea manifestum est hereticos quosque et hypochritas fidei gehennae ignibus concremandos, sanctos uero qui appellantur triticum horreis, id est mansionibus caelestibus, suscipi». [FG2013]
151 Hieronymus] om. Md214
152 congregari – in horrea] inv. Md214
153 quosque] quolibet Md214
marg.| {CMT13d4.23} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 154 − Queri autem potest cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit; nisi forte propter varietatem hereticorum, non solum a tritico, sed etiam a seipsis discrepantium, ipsas uniuscuiusque hereses, in quibus sigillatim sua communione disiuncti sunt, nomine fasciculorum designavit ut etiam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati, suas proprias quasi Ecclesias habere ceperint, ut combustio eorum sit in fine seculi, non alligatio fasciculorum. Sed si ita esset non tam multi resipiscendo, et in catholicam Ecclesiam remeando ab errore discederent. Quapropter alligatio fasciculorum in fine profutura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis sue uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur.bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 11, CCSL 44B, p. 131.165-132.177: «Quaeri autem potest quod ait: alligate fasciculos ad conburendum, cur non unum fascem aut unum aceruum zizaniorum fieri dixerit, nisi forte propter uarietatem hereticorum non solum a tritico uerum etiam a se ipsis discrepantium ipsa uniuscuiusque hereseos propria conuenticula, in quibus singillatim sua communione deuincti sunt, nomine fasciculorum significauit, ut iam tunc incipiant alligari ad conburendum, cum a catholica communione segregati suas proprias quasi ecclesias habere coeperint, ut conbustio earum sit in fine saeculi, modo alligatio fasciculorum. sed si ita esset, non iam multi resipiscendo et in catholicam remeando ab errore desciscerent. quapropter et alligatio fasciculorum in fine futura est, ut non confuse sed pro modo peruersitatis suae uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur». [FG2017]
154 questionibus evangeliorum] consensu evangelistarum Md214
marg.| {CMT13d4.24} RABANUS. − Et notandum quod ubi dicit seminavit bonum semen , notat bonam voluntatem que in electis est. Ubi vero dicit   venit inimicus 155* etc., cautelam habendam156 intimare voluit. Quando autem decrescentibus157* zizaniis quasi158 patienter ferens, ait:  Inimicus homo 159   hoc fecit , patientiam nobis commendavit. Ubi vero ait:   Ne forte colligentes zizania etc.160*, donavit nobis discretionis161 exemplum. Quando autem162 subiungit:   Sinite utraque crescere 163   usque ad messem , commendavit longanimitatem. Ad ultimum iustitiam, cum dixit164*:   Alligate ea 165*  fasciculos ad comburendum .AG be bf
be ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 13, 33-36, PL 162, 1373A-B: «MORALITAS vero talis: Per hanc [1373A] enim parabolam nobis suadetur, si diligentiam adhibeamus, ut bonam voluntatem, cautelam, patientiam, discretionem, longanimitatem, justitiam, habere laboremus, quae omnia in suis locis in parabola distincte inveniuntur. Ubi enim dicit: Seminavit bonum semen, vocat bonam voluntatem, quae in electis est. Ubi vero dicit: Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici et abiit, cautelam habendam intimare voluit. Quando autem audito verbo decrescentibus zizaniis, non exarsit in iram, sed quasi patienter ferens ait: Inimicus homo hoc fecit, patientiam nobis commendavit. Ubi etiam servis volentibus colligere ad conbustionem, ait: non, ne forte colligentes eradicetis simul triticum, donavit nobis exemplum discretionis; [1373B] quando autem subjunxit; Sinite utraque crescere usque ad messem, commendare voluit longanimitatem. Ad ultimum vero justitiam commendavit, cum dixit: In tempore messis dicam messoribus: Colligite zizania, et colligate fasciculos ad comburendum ».
<cuius fons>   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 4, CCCM 174, p. 388-389 sqq.: « Ideo interim, donec ab eo audiamus, allegoricam eius expositionem disseramus. Breuiter tamen in ipsius parabolae contemplatione ad moralem instructionem aliquid temptemus dicere, ne forte tam sacram lectionem audientes, sine aliqua aedificatione nostra praetereamus. Docet enim nos simplici sermone, si eam rite intellexerimus, bonam uoluntatem habere. Docet cautelam, docet patientiam, docet discretionem, docet longanimitatem, docet et iustitiam. Quae omnia in suis locis distinctim dicemus, ipsas euangelii sententias, quae ea demonstrant, praeponentes."Simile", inquit,"est regnum caelorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo". Bonum enim semen in agrum suum non nisi bonus seminat, ipse utique, qui in corpore suo semen bonae uoluntatis ad bonorum operum studet perducere fructum. Et iste bene similis regno caelorum dicitur, cui per omnia aptus esse probatur. CVM AVTEM DORMIRENT HOMINES, VENIT INIMICVS EIVS ET SVPERSEMINAVIT ZIZANIA IN MEDIO TRITICI ET ABIIT. Haec quidem sententia cautos nos esse admonet, ut, si semen bonum in agro nostro germinare uelimus, inimici semina caueamus, ne, dum somno inertiae torpeamus, fructum laboris nostri perdamus. CVM AVTEM CREVISSET HERBA ET FRVCTVM FECISSET, TVNC APPARVERVNT ZIZANIA. ACCESSERVNT AVTEM SERVI PATRISFAMILIAS ET DIXERVNT EI: DOMINE, NONNE BONVM SEMEN SEMINASTI IN AGRO TVO? VNDE ERGO HABET ZIZANIA? ET AIT ILLIS: INIMICVS HOMO HOC FECIT. In ista ergo sententia documentum nobis praebetur patientiae, quia, sicut hic paterfamilias inimici dolum sciendo non exarsit in ira nec mox ulcisci in illo uoluit, sed patienter exspectauit, ita et nos, cum aliquam laesionem ab inimicis nostris acceperimus, non statim ad uindictam prorumpere, sed magis ad uirtutem patientiae recurrere debemus. SERVI AVTEM DIXERVNT EI: VIS, IMVS ET COLLIGIMVS EA? ET AIT: NON, NE FORTE COLLIGENTES ZIZANIA ERADICETIS SIMVL CVM EIS ET TRITICVM. Ecce habes exemplum discretionis ».
<ex quo> Glossa ordinaria (Mt. 13, 24) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 48a marg.], ed. Gloss-e : «Hec parabola proponitur dimissis turbis domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam et discretionem, et longanimitatem, et iustitiam ».
bf ¶Nota : Thomas cite sous le nom de Raban un passage d’Anselme qui, en réalité, fait suite à une citation authentique de Raban et la commente. Le même passage de Raban est aussi cité par la Glose ordinaire, mais sans attribution à Raban et sans les explicitations qui se lisent dans le commentaire continu d’Anselme. Il faut donc conclure que Thomas a reconnu la source commune de la Glose et du commentaire d’Anselme (commentaire que Thomas considérait comme d’auteur incertain). Après les avoir comparé avec le commentaire authentique de Raban il a pensé pouvoir attribuer tout le passage à Raban, soit en tant que principe-source du commentaire d’Anselme, soit parce qu’il pensait que la sentence retenue pouvait être considérée comme un texte authentique de Raban. [MM2021]
155 venit inimicus] inv. Ed1953
156 habendam Cbg132 Mt366 Ed1953 ] humanam cacogr. Li446 Md214
157 autem decrescentibus] cum decrescentibus Md214, quando autem crescentibus Ed1953
158 quasi] quem Md214
159 homo] om. Md214
160, etc.] om. Ed1953
161 discretionis] digretionis Md214
162 autem] om. Md214
163 utraque crescere] inv. Md214
164 dixit ] dicit Ed1953
165 ea] + in Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 5 
marg.| marg. | {CMT13d5.1} CHRYSOSTOMUS. 166* {hom.47} − Quia Dominus dixerat quod de semine tres partes pereunt et salvatur una; et in ipsa rursus que salvatur, multa efficitur iactura, propter zizania que superseminantur; ne dicerent qui ergo erunt et quanti fideles consequenter hunc timorem aufert per parabolam sinapis. Et ideo dicitur:
166 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,31 
Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum grano sinapis.
marg.| {CMT13d5.2} HIERONYMUS. − Regnum celorum predicatio evangelii est, et notitia Scripturarum que ducit ad vitam de qua dicitur ad Iudeosbgauferetur a vobis regnum Dei. Huiusmodi ergo regnum celorum est simile grano sinapis.bh
bg Mt. 21, 43.
bh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 107.843-846: «Simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminauit in agro suo; quod minimum quidem est omnibus seminibus, cum autem creuerit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut uolucres caeli ueniant et habitent in ramis eius. non sit molestum lectori si totas parabolas proponimus. quae enim obscura sunt plenius disserenda sunt ne breuitate nimia inuoluantur magis sensus quam exponantur. regnum caelorum praedicatio evangelii est et notitia scripturarum quae ducit ad uitam et de qua dicitur ad iudaeos: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. simile est ergo huiuscemodi regnum grano sinapis quod accipiens homo seminauit in agro suo». [FG2013]
marg.| {CMT13d5.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Granum namque sinapis ad fervorem fidei pertinet, vel eo quod dicatur venena expellere.AH bi
Sequitur:
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 11, CCSL 44B, p. 14.1-2: «Granum sinapis ad feruorem fidei uel quod dicatur uenena expellere maius fit omnibus holeribus, id est dogmatibus. dogmata autem sunt placita sectarum, id est quod placuit singulis sectis». [FG2017]
AH ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
Quod accipiens homo seminavit in agro suo.
marg.| {CMT13d5.4} HIERONYMUS. − Homo qui seminat in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, id est in corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum predicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare?
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,32 
Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
marg.| Predicatio evangelii minima est omnibus disciplinis ad primam quidem doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis predicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentie, compositionique sermonum; et videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen evangelii.bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. II, CCSL 77, p. 107.847-108.859: «Homo qui seminat in agro suo a plerisque saluator intellegitur quod in animis credentium seminet, ab aliis ipse homo seminans in agro suo, hoc est in semet ipso et in corde suo. quis est iste qui seminat nisi sensus noster et animus qui suscipiens granum praedicationis et fouens sementem umore fidei facit in agro sui pectoris pullulare? praedicatio evangelii minima est omnibus disciplinis. ad primam quippe doctrinam fidem non habet ueritatis hominem Deum, christum mortuum et scandalum crucis praedicans. confer huiuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum et libris eorum et splendori eloquentiae compositioni que sermonum, et uidebis quanto minor sit ceteris seminibus sementis evangelii. sed illa cum creuerint, nihil mordax, nihil uiuidum, nihil uitale demonstrant, totum flaccidum marcidum que ebullit in holera et in herbas quae cito arescunt et corruunt; haec autem praedicatio quae parua uidebatur in principio cum uel in anima credentis uel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in holera, sed crescit in arborem, ita ut uolucres caeli quas uel animas credentium uel fortitudines dei seruitio mancipatas sentire debemus, ueniant et habitent in ramis eius.». [FG2013]
marg.| {CMT13d5.5} CHRYSOSTOMUS. 167* {hom.47} − Vel minimum est semen evangelii, quia discipuli universis erant imbecilliores; sed tamen quia magna erat virtus in eis, expansa est eorum predicatio ubique terrarum.
Et ideo sequitur:
167 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Cum autem creverit, maius est omnibus oleribus,
marg.| id est dogmatibus.
marg.| {CMT13d5.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Dogmata autem sunt placita sectarum, id est ut placuit sectis.AI bk
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 11, CCSL 44B, p. 14.4-5: «Granum sinapis ad feruorem fidei uel quod dicatur uenena expellere maius fit omnibus holeribus, id est dogmatibus. dogmata autem sunt placita sectarum, id est quod placuit singulis sectis». [FG2017]*
AI ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d5.7} HIERONYMUS. − Philosophorum enim dogmata cum creverint, nihil mordax, nihil vitale demonstrant totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, que cito arescunt et corruunt. Predicatio autem evangelica, que parva videbatur in principio, cum vel in animam credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres celi , quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus veniant, et habitent in ramis eius.
Unde sequitur:
Et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
marg.| Ramos puto evangelice arboris, qui de grano sinapis creverunt, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaqueque requiescit. Assumamus et nos pennas columbe, ut ad altiora volitantes, possimus habitare in ramis huius arboris, et nidos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes ad celestia festinare.bl
bl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 107.855-108.873: «Confer huiuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum et libris eorum et splendori eloquentiae compositioni que sermonum, et uidebis quanto minor sit ceteris seminibus sementis evangelii. sed illa cum creuerint, nihil mordax, nihil uiuidum, nihil uitale demonstrant, totum flaccidum marcidum que ebullit in holera et in herbas quae cito arescunt et corruunt; haec autem praedicatio quae parua uidebatur in principio cum uel in anima credentis uel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in holera, sed crescit in arborem, ita ut uolucres caeli quas uel animas credentium uel fortitudines dei seruitio mancipatas sentire debemus, ueniant et habitent in ramis eius. ramos puto evangelicae arboris quae de grano sinapis creuerit, dogmatum esse diuersitates in quibus supra dictarum uolucrum unaquaeque requiescit. adsumamus et nos pinnas columbae ut ad altiora uolitantes possimus habitare in ramis huius arboris et nidulos nobis facere doctrinarum terrena que fugientes ad caelestia festinare». [FG2013]
marg.| {CMT13d5.8} HILARIUS. 168* − Vel grano sinapis seipsum Dominus comparavit, acri semini et omnium169 seminum minimo cuius virtus pressuris accenditur170.AJ bm
bm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 13 § 4.1-4, SChr 254, p. 296: «Grano se sinapis [sinapis seipsum T M Maur., sinapis A S, om. G] Dominus comparauit, acri [agri L R A G S] maxime et omnium seminum [semini T M] minimo, cuius uirtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur ».
¶Nota : La Catena s’accorde avec le texte des témoins T M de la famille β qui lisent acri maxime et omnium semini minimo mais rejoint en partie le texte critique soit par intervention rédactionnelle, soit par le recours à un texte intermédiare. La leçon attenditur est un variation graphique. [MM2021]
168 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
169 omnium] omni Li446
170 accenditur] attenditur As115 Li446 Mt366
marg.| {CMT13d5.9} GREGORIUS. Vicesimo Moralium. 171* − Ipse quippe172* est granum sinapis, qui in horti sepultura173* plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis.AK bn
bn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 19, § 1, CCSL 143A, lin. 37 sqq.: «Ipse quippe est granum sinapis qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 17, PL 73, 1183.39 =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars IV: Sententiae, p. 226.14 sqq. [MM2020]
AK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
171 .XX.] om. Ed1953
172 quippe] quidem Ed1953
173 horti sepultura] horto sepulture Ed1953
marg.| {CMT13d5.10} HILARIUS. 174* {cad.13} − Granum igitur hoc postquam in agro seminatum fuit, id est ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro fuit satione quadam corporis consepultus, ultra mensuram omnium olerum excrevit et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice tamquam egroto Israel data est predicatio prophetarum; sed iam in ramis arboris celi volucres inhabitant. Apostolos scilicet ex Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vite advolabunt, et aurarum turbine, id est diaboli spiritu flatuque vexate, tamquam in ramis arboris conquiescent.
174 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT13d5.11} GREGORIUS. Nono decimo Moralium. 175* − In istis etiam ramis volucres requiescunt; quia sancte anime, que quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huiusmodi fatigatione vite respirant.AL bo
bo ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 19, § 1, CCSL 143A, lin. 46 sqq.: «In istis ramis uolucres requiescunt, quia sanctae animae quae quibusdam uirtutum pennis a terrena cogitatione se subleuant, in eorum dictis atque consolationibus ab huius uitae fatigatione respirant.
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (Mc.), 17, PL 73, 1183.50 =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars IV: Sententiae, p. 226.21 sqq. [MM2020]
AL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
175 .XIX.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT13d6.1} CHRYSOSTOMUS. 176* {hom.47} − Ad idem ostendendum177 Dominus apponit parabolam de fermento
Unde dicitur:
176 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
177 ostendendum] ostendit Li446
Numérotation du verset Mt. 13,33 
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum celorum fermento.
marg.| Quasi dicat sicut fermentum multam farinam transmutat in suam virtutem, ita et vos totum mundum transmutabitis. Et vide Christi prudentiam ea enim que sunt nature inducit, demonstrans quoniam sicut illa possibile est fieri, ita et hoc. Non autem dixit quod posuit simpliciter sed abscondit ac si diceret: Ita et vos cum subiecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos superabitis. Et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in predicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi superventuras vobis vexationes timeatis; ita enim fulgebitis et omnes superabitis. Tria autem sata hic pro multis posuit hunc enim numerum determinatum pro multitudine indeterminata accepit.
marg.| {CMT13d6.2} HIERONYMUS. − Satum autem est genus mensure iuxta morem provincie Palestine, unum et dimidium modium capiens178*.AM bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 110.920: «Pius quidem sensus sed numquam parabolae et dubia aenigmatum intellegentia potest ad auctoritatem dogmatum proficere. satum autem genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et dimidium modium capiens. dicuntur et alia de hac parabola sed non est praesentis materiae totum de omnibus dicere». [FG2013]*
<Paral. Thomae de Aquino> CMT13d6.2.Hieronymus, CLC13d4.7.Beda [MM2020]
AM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2018}
178 et dimidium ... capiens Li446 ] modium et dimidium accipiens Ed1953
marg.| {CMT13d6.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Vel fermentum dicit dilectionem, eo quod fervescere facit, et excitat; [a] mulierem, sapientiam dicit. [c] In farine autem satis tribus intelligitur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum, et tricesimum; vel tria illa genera hominum Noe, Daniel et Iob.bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 11, CCSL 44B, p. 14.3-7: «Fermentum quod accepit mulier et abscondit in farinae satis tribus, - [a] mulierem sapientiam dicit; [b] fermentum dilectionem, quod feruefacit et excitat; [c] in farinae autem satis tribus uel tria illa in homine: ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, uel tria illa fructifera: centenum, sexagenum, tricenum, uel tria illa hominum genera: Noe, daniel et iob». [FG2017]
<Paral. Thomae de Aquino> CMT13d6.3.Augustinus, CLC13d4.12.Beda [MM2020]
marg.| {CMT13d6.4} RABANUS. − Dicit autem donec fermentatum est totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet ut totam mentem in sui perfectionem commutet quod hic quidem inchoatur, in futuro vero perficitur.
marg.| {CMT13d6.5} HIERONYMUS. − Vel aliter. Mulier ista, que fermentum accipit et abscondit, predicatio mihi videtur apostolica, vel Ecclesia de diversis gentibus congregata. Hec tollit fermentum, intelligentiam scilicet Scripturarum, et abscondit illud in farine satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se. Vel aliter. Legimus in Platone tria esse in anima rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sacrarum Scripturarum, in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam, quam nobis mater Ecclesia prestitit. Dicam et quorumdam intelligentiam mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, que fidem hominis farine satis tribus commiscuit, scilicet credulitati patris et filii et spiritus sancti cum in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Pius quidem sensus sed numquam parabole et dubia enigmatum intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere.br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 109.891-110.920: «Aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum. diuersus est hominum stomachus; alii amaris alii dulcibus, hi austerioribus illi lenioribus delectantur cibis. proponit itaque dominus ut iam supra diximus diuersas parabolas, ut iuxta uulnerum uarietates et medicina diuersa sit. mulier ista quae fermentum accepit et abscondit illud in farinae satis tribus donec fermentetur totum, uel praedicatio mihi uidetur apostolica uel Ecclesia quae de diuersis gentibus congregata est. haec tollit fermentum, notitiam scilicet et intellegentiam scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus ut spiritus anima et corpus in unum redacta non discrepent inter se, sed cum duobus et tribus conuenerint, inpetrent a patre quodcumque postulauerint. disseritur locus iste et aliter. legimus in platone et philosophorum dogma uulgatum est tres esse in humana anima passiones: τὸ λογιστικόν quod nos possumus interpretari rationabile, τὸ θυμικόν quod dicimus plenum irae uel irascibile, τὸ ἐπιθυμητικόν quod appellamus concupiscibile, et putat ille philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in iecore commorari. et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sanctarum scripturarum de quo supra dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra uitia, in desiderio cupiditatem uirtutum et hoc totum fiet per doctrinam evangelicam quam nobis mater Ecclesia praestitit. dicam et tertiam quorundam intellegentiam ut curiosus lector e pluribus quod placuerit eligat. mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati patris et filii et spiritus sancti cum que in unum fuerit fermentata non nos ad triplicem Deum sed ad unius diuinitatis perducit notitiam. farinae quoque sata tria dum non est in singulis diuersa natura, ad unitatem trahunt substantiae. pius quidem sensus sed numquam parabolae et dubia aenigmatum intellegentia potest ad auctoritatem dogmatum proficere. satum autem genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et dimidium modium capiens. dicuntur et alia de hac parabola sed non est praesentis materiae totum de omnibus dicere». [FG2013]
marg.| {CMT13d6.6} HILARIUS. 179* {c.13} − Vel aliter. Fermento se Dominus comparavit fermentum enim de farina est, quod virtutem acceptam acervo sui generis reddit. Hoc autem fermentum acceptum mulier, synagoga scilicet, per iudicium mortis abscondit hoc autem in farine mensuris tribus, id est legis, prophetarum, evangeliorum equalitate coopertum, omnia unum fecit ut quod lex constituit, prophete nuntiaverunt, idipsum evangeliorum profectionibus expleatur, quamquam ad trium gentium vocationem, ex sem, cham et iaphet, tres mensuras farine esse referendas sensisse multos memini. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat; cum etsi omnium gentium vocatio sit, in his tamen Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum est180* totum.
179 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
180 est Li446 Mt366] sit Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 7 
marg.| marg. | {CMT13d7.1} CHRYSOSTOMUS. 181* {hom.48} − Post premissas parabolas, ne aliquis opinaretur quod Christus nova induceret, induxit evangelista prophetam etiam hunc predicentem doctrine modum.
Et ideo dicit:
181 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,34 
Hec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas.
marg.| Marcus autem aitbsquoniam sicut poterant audire, loquebatur eis sermonem in parabolis. Unde non mireris si de regno disputans, grani et fermenti meminit hominibus enim loquebatur idiotis et indigentibus ab his induci.
bs Mc. 4, 33.
marg.| {CMT13d7.2} REMIGIUS. − Parabola grece, latine dicitur similitudo, per quam veritas demonstratur. Ostendit quippe in ipsa similitudine quasdam figuras verborum et imagines veritatis.AN
AN ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d7.3} HIERONYMUS. − Non autem discipulis, sed turbis parabolas loquebatur et usque hodie turbe in parabolis audiunt.bt
Et ideo dicitur:
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 110.925-927: «Haec omnia locutus est iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis. non discipulis sed turbis per parabolas loquebatur; et usque hodie turbae in parabolis audiunt, discipuli domi interrogant saluatorem». [FG2013]
Et sine parabolis non loquebatur eis.
marg.| {CMT13d7.4} CHRYSOSTOMUS. 182* {hom.48} − Quamvis enim multa sine parabolis183* turbis dixerit sed tamen tunc nihil.AO bu bv
bu ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 49, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 155ra ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 190ra : «Et sine parabola nichil loquebatur eis quamvis multa sine parabol<is> dixit sed tunc nichil. Et tamen nullus eum interrogavit quamvis prophetas multotiens [proph. mult. inv. F] interrogabant».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 47 (48) (Mt. 13, 34) § 1, PG 58, 481.32-33 : «Καὶ χωρὶς παραβολῆς οὐδὲν ἐλάλει αὐτοῖς καίτοιγε πολλὰ χωρὶς παραβολῆς εἶπεν·ἀλλὰ τότε οὐδέν ».
bv ¶Nota : L’ajout de « non » par la tradition imprimée introduit un contresens. Il faut comprendre: Bien qu’il dise beaucoup de choses sans paraboles, désormais il ne <dit plus> rien <sans paraboles> ».[MM2021]
182 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
183 turbis] + non Ed1953
marg.| {CMT13d7.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel hoc dicitur non quia nihil proprie locutus est sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non per parabolam aliquid significaverit; quamvis in eo aliqua et proprie dixerit ita ut sepe inveniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnumquam sane alius evangelista contexit quod alius diversis temporibus dictum indicat. Non enim omnino secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum sue quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est, ordinavit.
Quare autem in parabolis loqueretur, manifestat evangelista, cum subdit:
Numérotation du verset Mt. 13,35 
Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.bw
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 14, CCSL 44B, p. 137.1-138.13: «Et sine parabolis non loquebatur eis, non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicauit, ubi non aliquid per parabolam significauit, quamuis in eo aliqua et proprie dixerit, ita ut saepe inueniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inueniatur. explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet et transeat ad aliud. nonnumquam sane alius evangelista contexit, quod alius diuersis temporibus dictum indicat. non enim omnimodo secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae quisque recordationis facultatem narrationem quam exorsus est ordinauit». [FG2017]
marg.| {CMT13d7.6} HIERONYMUS. − Hoc testimonium de septuagesimo septimo184* Psalmobxsumptum est. Legi in nonnullis codicibus eo loco ubi nos posuimus et vulgata editio habet ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ubi scriptum est per Isaiam prophetam dicentem.by
bx Ps. 77, 2.
by ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 110.931-936: «Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo sumptum est. legi in nonnullis codicibus et studiosus lector in ipsum forte repperiat in eo loco ubi nos posuimus et uulgata habet editio: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi scriptum: per esaiam prophetam dicentem. quod quia minime inueniebatur in esaia arbitror postea a prudentibus uiris esse sublatum». [FG2013]
184 hoc .LXXVII.] om. Ed1953
marg.| {CMT13d7.7} REMIGIUS. − Unde Porphyrius obiecit fidelibus evangelista vester tante insipientie fuit ut quod reperitur in psalmis, ipse deputaverit isaie.
marg.| {CMT13d7.8} HIERONYMUS. − Quia ergo minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum; sed mihi videtur in principio ita editum quod scriptum est per asaph prophetam dicentem septuagesimus enim septimus psalmus de quo sumptum est hoc testimonium, asaph prophete inscribitur, et primum scriptorem non intellexisse asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaie, cuius vocabulum manifestius erat. Sciendum est itaque, quod non solum David, sed etiam ceteri (quorum in psalmis et hymnis et canticis Dei, prescripta sunt nomina) prophete sunt appellandi, asaph videlicet et idithum, et heman ephraites, et reliqui quos Scriptura commemorat; quodque in persona Domini dicitur aperiam in parabolis os meum, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex Egypto, et omnia signa narrari que in exodi continentur historia. Ex quo intelligimus universa illa que ibi scripta sunt, parabolice sentienda, et manifestare abscondita sacramenta hoc enim salvator edicturum se esse promittit, dicens aperiam in parabolis os meum. bz
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 110.936-111.956: «Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo sumptum est. legi in nonnullis codicibus et studiosus lector in ipsum forte repperiat in eo loco ubi nos posuimus et uulgata habet editio: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi scriptum: per esaiam prophetam dicentem. quod quia minime inueniebatur in esaia arbitror postea a prudentibus uiris esse sublatum. sed mihi uidetur in principio ita editum, quod scriptum est: per asaph prophetam dicentem (septuagesimus septimus enim psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, asaph prophetae titulo inscribitur) et primum scriptorem non intellexisse asaph et putasse scriptoris uitium atque emendasse nomen esaiae, cuius uocabulum manifestius erat. sciendum est itaque quod in psalmis et hymnis et canticis dei non solum dauid sed et ceteri quorum praescripta sunt nomina prophetae sint appellandi, asaph uidelicet et idithon et aeman ezraites et aetham et filii chore et reliqui quos scriptura commemorat. quod que ex persona domini dicitur: aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi, considerandum attentius et inueniendum describi egressum israhelis ex aegypto et omnia signa narrari quae in exodi continentur historia. ex quo intellegimus uniuersa illa quae scripta sunt parabolice sentienda, nec manifestam tantam sonare litteram sed et abscondita sacramenta. hoc enim se saluator dicturum esse promittit aperiens os suum in parabolis et eructans abscondita a constitutione mundi». [FG2013]
marg.| {CMT13d7.9} GLOSSA. − Quasi dicat: Qui prius locutus sum per prophetas, modo in propria persona aperiam os meum in parabolis et eructabo de thesauro mei secreti. Emittam mysteria que abscondita erant  a constitutione mundi .AP
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 8 
marg.| marg. | {CMT13d8.1} CHRYSOSTOMUS. 185* {hom.48} − Locutus fuerat Dominus turbis in parabolis ut eos ad interrogandum induceret; et quamvis multa in parabolis dixisset, nullus tamen eum interrogavit. Et ideo eos dimisit.
Unde sequitur:
185 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,36 
Tunc, dimissis turbis, venit in domum.
marg.| Nullus autem eum scribarum sequitur. Unde manifestum est quod propter nihil aliud prius sequebantur quam ut eum caperent in sermone.
marg.| {CMT13d8.2} HIERONYMUS. − Dimittit autem turbas Iesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent que populus nec merebatur audire nec poterat.ca
ca ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 111.961-962: «Tunc dimissis turbis uenit in domum. et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: dissere nobis parabolam zizaniorum agri. dimittit turbas iesus et domum reuertitur ut accedant ad eum discipuli et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire nec poterat. dissere nobis parabolam zizaniorum». [FG2013]
marg.| {CMT13d8.3} RABANUS. − Mystice autem dimissa turba tumultuantium Iudeorum, ingreditur186 Ecclesiam gentium et ibi fidelibus exponit sacramenta celestia.AQ
Unde sequitur:
AQ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
186 ingreditur] + in Li446
Et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
marg.| {CMT13d8.4} CHRYSOSTOMUS. 187* {hom.48} − Cum aliquando volentes discere formidaverint interrogare, nunc libere interrogant, et confisi sunt, quoniam audierantcbvobis datum est nosse mysterium regni Dei; ideoque singulariter interrogant, non multitudinem emulantes, quibus non erat datum. Dimittunt autem parabolam fermenti et sinapis, ut manifestiores; interrogant autem de parabola zizaniorum, quia habet convenientiam ad premissam parabolam de semine, et aliquid amplius ostendit. Dominus autem que esset parabola exponit.
Unde sequitur:
cb Mc. 4, 10.
187 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,37 
Qui respondens ait eis: Qui seminat bonum semen est filius hominis.
marg.| {CMT13d8.5} REMIGIUS. − Ideo autem Dominus se Filium hominis appellavit ut hoc indicio nobis exemplum humilitatis relinqueret; sive quia futurum erat ut heretici negarent eum verum hominem esse; sive ut per humanitatis fidem possimus conscendere ad divinitatis cognitionem.
Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,38 
Ager autem est mundus.
marg.| {CMT13d8.6} GLOSSA. − Cum autem ipse sit qui seminat agrum suum, manifestum est quia presens mundus est eius.AR cc
Sequitur:
cc ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT; Hugo de Sancto Charo, Postille, in loc. cit., Venetiis, p. 51v [MM2019]
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Bonum vero semen hi sunt filii regni.
marg.| {CMT13d8.7} REMIGIUS. − Id est sancti et electi viri, qui inter filios regni computantur.AS
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d8.8} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Zizania autem exponit Dominus non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut Manicheus interpretatur; sed omnes filios maligni, id est imitatores diabolice falsitatis.cd
Unde sequitur:
cd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 18, § 7, CSEL 25, p. 495.20-24: «Nam sicut te manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex evangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, quod autem inpedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id, quod accepimus, anathema sit. Unde christiani catholici et uos inter zizania numerant, quia Dominus expo suit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa, sicut tu interpreta ris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo manichaeo ceteris que haereticis non utique credunt». [FG2013]
Zizania autem sunt filii nequam;
marg.| per quos omnes impios et malignos vult intelligi.
marg.| {CMT13d8.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Omnis autem immunditia in segete188 zizania dicuntur.AT ce
Sequitur:
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 10, CCSL 44B, p. 13.1: «Omnis immunditia in segete zizania dicuntur. quod primo separantur zizania dicitur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis; quod per bonos angelos intellegitur fieri, quia officia uindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo iudex; officia uero misericordiae mali implere non possunt.». [FG2017]
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
188 segete] + et Li446
Numérotation du verset Mt. 13,39 
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus.
marg.| {CMT13d8.10} CHRYSOSTOMUS. 189* {hom.48} − Etenim hoc diabolice est machinationis, veritati semper inserere errorem.
Sequitur:
189 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Messis vero consummatio seculi est.
marg.| Alio autem loco ait, de Samaritanis loquenscflevate oculos vestros, et considerate regiones, quoniam iam albe sunt ad messem; et rursus messis quidem multa, operarii autem pauci in quibus verbis messem dicit iam adesse. Qualiter ergo hic eam dicit esse futuram sed sciendum, quod in alia significatione messem dicit unde et ibi dicit, quod alius est qui seminat, et alius qui metit; hic autem eundem dicit esse qui seminat et qui metit quoniam ibi non ad sui differentiam, sed apostolorum, prophetas induxit etenim ipse Christus per prophetas seminavit in Iudeis et Samaritanis. Idem ergo nominat semen et messem secundum aliud et aliud. Cum enim de obedientia loquatur, et persuasione ad fidem, tunc vocat messem, sicut in quo totum perficitur sed cum inquirit de fructu auditionis verbi Dei, tunc consummationem dicit messem, sicut hic.
cf Io. 4, 35.
marg.| {CMT13d8.11} REMIGIUS. − Per messem enim designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis; quod fiet ministerio angelorum unde infra dicitur, quod veniet filius hominis cum angelis suis iudicare propter quod sequitur:
Messores autem angeli sunt.
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,40 
Sicut ergo zizania colliguntur et igni comburuntur, sic erit in consummatione seculi.
Numérotation du verset Mt. 13,41 
Mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem.
marg.| {CMT13d8.12} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 190* − Numquid de regno illo ubi sunt nulla scandala? De regno ergo isto eius quod est hic, scilicet Ecclesia, colligentur. cg
cg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 9, CCSL 48, p. 716.18-19: «Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? de isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur». [FG2017]
190 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT13d8.13} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quod autem primo separantur191 zizania, hoc est quia tribulatione precedente separabuntur impii a piis quod per bonos angelos intelligitur fieri, quia officia vindicte possunt implere boni bono animo, quomodo lex, quomodo Iudex; officia vero misericordie mali implere non possunt.ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 10, CCSL 44B, p. 13.1-7: «Omnis immunditia in segete zizania dicuntur. quod primo separantur zizania dicitur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis; quod per bonos angelos intellegitur fieri, quia officia uindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo iudex; officia uero misericordiae mali implere non possunt». [FG2017]
191 separantur] separatur Li446
marg.| {CMT13d8.14} CHRYSOSTOMUS. 192* {hom.48} − Vel potest intelligi de regno celestis Ecclesie; et tunc ostenditur hic duplex pena videlicet quod excidunt a gloria, in hoc quod dicit et colligent de regno eius omnia scandala, scilicet ne scandala in regnum eius intrent; et quod comburuntur, in hoc quod subdit:
192 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,42 
Et mittent eos in caminum ignis.
marg.| {CMT13d8.15} HIERONYMUS. − [a] Omnia autem scandala193 referuntur ad zizania. Hoc autem quod dicit:  Et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem , [b] inter hereticos et schismaticos qui faciunt iniquitatem194 voluit distinguere ut per eos qui faciunt scandala intelligantur heretici, per eos vero qui faciunt iniquitatem195, intelligantur schismatici.AU ci
ci ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 111.968-112.1001: «Qui respondens ait: qui seminat bonum semen est filius hominis. perspicue exposuit quod ager mundus sit, sator filius hominis, bonum semen filii regni, zizania filii pessimi, zizaniorum sator diabolus, messis consummatio saeculi, messores angeli; omnia scandala referuntur ad zizania, iusti reputantur in filios regni».
[b] <Non hab.> PL; LLT2017 [FG2013]
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
193 scandala] scanda Li446
194 qui faciunt iniquitatem] om. Li446
195 iniquitatem] iniquitates Li446
marg.| {CMT13d8.16} GLOSSA. − Vel aliter. Per scandala possunt intelligi illi qui prebent proximo occasionem offensionis aut ruine, per « facientes iniquitatem »cj quoscumque peccantes.AV ck
cj Ps. 36, 1.
ck ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino..
<Non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT; Hugo de Sancto Charo, Postille, in loc. cit., Venetiis, p. 51v [MM2019]
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d8.17} RABANUS. − Observa quod dicit et eos qui faciunt iniquitatem non qui fecerunt, quia non qui conversi sunt ad penitentiam, sed solum qui permanent in peccatis, eternis cruciatibus mancipandi sunt.AW
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d8.18} CHRYSOSTOMUS. 196* {hom.48} − Vide autem197 ineffabilem Dei amorem ad homines. Est enim ad beneficium198* promptus, et ad penam tardus. Cum enim seminat, per seipsum seminat; cum autem punit, per alios. Mittit enim ad hoc angelos suos.AX
Sequitur:
AX ¶Codd. : Dur111 Li446 Ed1953 {MM2021}
196 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
197 autem] + et Li446
198 beneficium] beneficia Li446
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| {CMT13d8.19} REMIGIUS. − His verbis demonstratur vera corporum resurrectio nihilominus ostenditur per hoc duplex pena inferni, scilicet nimii caloris, et nimii frigoris. Sicut autem scandala referuntur ad zizania, ita iusti reputantur in filios regni.
De quibus sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,43 
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.
marg.| In presenti enim seculo fulget lux sanctorum coram hominibus, post consummationem autem mundi ipsi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui.
marg.| {CMT13d8.20} CHRYSOSTOMUS. 199* {hom.48} − Non quia ita solum sicut sol; sed quia hoc sidere aliud magis luculentum non noscimus, cognitis nobis utitur exemplis.
199 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d8.21} REMIGIUS. − Quod autem dicit tunc fulgebunt , intelligendum est quia et nunc fulgent in exemplum aliorum; sed tunc fulgebunt sicut sol ad laudandum Deum.
Sequitur:
Qui habet aures audiendi audiat.
marg.| {CMT13d8.22} RABANUS. − Id est qui habet ad200* intellectum intelligat quia mystice hec omnia intelligenda sunt.AY
AY ¶Codd. : Dur111 Li446 Ed1953 {MM2021}
200 habet ad Dur111] om. Li446 habet Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 9 
marg.| marg. | {CMT13d9.1} CHRYSOSTOMUS. 201* {hom.48} − Parabole quas supra Dominus posuerat de fermento et sinapi, ad virtutem evangelice predicationis referuntur, quoniam superavit orbem terrarum; nunc autem ut pretiositatem et magnificentiam eiusdem ostenderet, proponit parabolam de thesauro et margarita, dicens:
201 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,44 
Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro.
marg.| Predicatio enim evangelii occultata est in mundo, et si non vendideris omnia, non emes eam; et cum gaudio hoc oportet facere.
Unde sequitur:
Quem qui invenit homo abscondit etc.202
202 etc.] om. Ed1953
marg.| {CMT13d9.2} HILARIUS. 203* {c.13} − Hic quidem thesaurus gratis invenitur. Evangeliorum enim predicatio in abscondito est; sed utendi et possidendi huiusmodi thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio quia celestes divitie non sine damno seculi possidentur.
203 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT13d9.3} HIERONYMUS. − Quod autem abscondit, non de invidia facit; sed more servantis et nolentis prodere, abscondit in corde, quem pristinis pretulit facultatibus.cl
cl ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 113.1017-1020: «Thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi aut dei uerbum est qui in carne christi uidetur absconditus, aut sanctae scripturae in quibus reposita est notitia saluatoris quem, cum quis in eis inuenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere ut illum possit habere quem repperit. quod autem sequitur: quem cum inuenerit homo abscondit, idcirco dicitur non quod hoc de inuidia faciat sed cum timore seruantis et nolentis perdere abscondat in corde suo quem pristinis praetulit facultatibus». [FG2013]
marg.| {CMT13d9.4} GREGORIUS. 204* − Vel aliter. [c] Thesaurus in agro absconditus est celeste desiderium; ager vero in quo thesaurus absconditur, est disciplina studii celestis: [b] quem scilicet thesaurum cum invenit homo abscondit, scilicet ut servet quia studium celestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit ei qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In presenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depredari ergo desiderant qui thesaurum publice portant in via. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra non videant; sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non queramus. [a] celorum autem regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his que animus novit, surgat ad incognita; ut per hoc quod scit notum diligere, discat ignotum amare.Sequitur et pre gaudio illius vadit, et vendit universa que habet et emit agrum illum. Agrum profecto venditis omnibus comparat qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per discipline celestis custodiam calcat.cm
cm ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 1, CCSL 141, p. 74.1-75.27: «[a] Caelorum regnum, fratres carissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus nouit surgat ad incognita, quatenus exemplo uisibilium se ad inuisibilia rapiat, et per ea quae usu didicit, quasi confricatus incalescat, ut per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare. Ecce enim caelorum regnum thesauro in agro abscondito comparatur, quem qui inuenit homo abscondit, et prae gaudio illius uadit, et uendit uniuersa quae habet, et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum est, quod [b] inuentus thesaurus absconditur, ut seruetur, quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim uita quasi in uia sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat qui thesaurum publice portat in uia. Hoc autem dico non ut proximi opera nostra non uideant, cum scriptum sit: Videant opera uestra bona et glorificent Patrem uestrum, sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus. Sic autem sit opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum. [c] Thesaurus autem caeleste est desiderium; ager uero (autem: A) in quo thesaurus absconditur, disciplina studii caelestis. Quem profecto agrum uenditis omnibus comparat, qui uoluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae caelestis custodiam calcat, ut nihil iam quod caro blanditur, libeat, nihil quod carnalem uitam trucidat, spiritus perhorrescat». [FG2013]
204 in homiliario] scrips., in omel’ Li446, in Evangelia Ed1953
marg.| {CMT13d9.5} HIERONYMUS. − Vel thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, aut Deus verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus; aut sancte scripture, in quibus reposita est notitia salvatoris.cn
cn ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 113.1012-1015: «Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui inuenerit homo abscondit et prae gaudio illius uadit et uendit uniuersa quae habet et emit agrum illum. crebris parabolarum obscuritatibus retardati commaticam interpretationem excedimus ut prope de alio interpretationis genere ad aliud transisse uideamur. thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi aut dei uerbum est qui in carne christi uidetur absconditus, aut sanctae scripturae in quibus reposita est notitia saluatoris quem, cum quis in eis inuenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere ut illum possit habere quem repperit. quod autem sequitur: quem cum inuenerit homo abscondit, idcirco dicitur non quod hoc de inuidia faciat sed cum timore seruantis et nolentis perdere abscondat in corde suo quem pristinis praetulit facultatibus». [FG2013]
marg.| {CMT13d9.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hunc autem thesaurum dixit in agro absconditum, scilicet duo testamenta in Ecclesia; que cum quis ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere; et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum; id est contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.co
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 10, CCSL 44B, p. 15.1-5: «Thesaurum in agro absconditum dixit duo testamenta legis in ecclesia, quae quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere. et uadit et uendit omnia sua et emit agrum illum, id est contemptu temporalium conparat sibi otium, ut sit diues cognitione dei». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 10 
marg.| marg. | {CMT13d10.1} CHRYSOSTOMUS. 205* {hom.48} − Evangelica predicatio non solum lucrum multiplex prebet ut thesaurus, sed et pretiosa est ut margarita unde post parabolam de thesauro ponit parabolam de margarita, dicens:
205 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,45 
Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori, etc.
Numérotation du verset Mt. 13,46 
[...]
marg.| In predicatione enim duo oportet adesse scilicet ab huius vite negotiis separari, et vigilantes esse; quod negotiatio designat. Una autem est veritas et non partita; et propter hoc una margarita dicitur inventa. Et sicut qui margaritam habet, ipse quidem novit quod dives est, aliis vero non est cognitus, multoties eam manu detinens propter eius parvitatem, ita est in predicatione evangelii qui enim eam detinent, sciunt se divites esse; infideles autem hunc thesaurum nescientes, divitias nostras ignorant.
marg.| {CMT13d10.2} HIERONYMUS. − Bone autem margarite possunt intelligi lex et prophete. Audi ergo, Marcion et Manichee, quod bone margarite sunt lex et prophete. Una ergo pretiosissima margarita est scientia salvatoris, et sacramentum passionis et resurrectionis illius; quod cum invenerit homo negotiator, similis pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, ut Christum lucrifaciat; non quod inventio bone margarite condemnatio sit veterum margaritarum; sed quod comparatione eius omnis alia gemma sit vilior. cp
cp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 113.1025-114.1035: «Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; inuenta autem una pretiosissima margarita abiit et uendidit omnia quae habuit et emit eam. aliis uerbis id ipsum quod supra dicitur. bonae margaritae quas quaerit institutor lex et prophetae sunt. audi marcion, audi manichee, bonae margaritae sunt lex et prophetae et notitia ueteris instrumenti, unum autem est pretiosissimum margaritum: scientia saluatoris et sacramentum passionis illius et resurrectionis arcanum. quod cum inuenerit homo negotiator similis pauli apostoli omnia legis prophetarum que mysteria et obseruationes pristinas, in quibus inculpate uixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias ut christum lucri faciat. non quo inuentio nouae margaritae condemnatio sit ueterum margaritarum, sed quo comparatione eius omnis alia gemma sit uilior». [FG2013]
marg.| {CMT13d10.3} GREGORIUS. 206* − Vel per margaritam pretiosam intelligitur celestis vite dulcedo, quam inventam omnia vendens emit quia qui celestis vite dulcedinem, inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea que in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit deforme conspicitur quicquid de terrene rei placebat specie, quia sola pretiose margarite claritas fulget in mente. cq
cq ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 2, CCSL 141, p. 75.28-41: «Rursum caeleste regnum negotiatori homini simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed unam pretiosam inuenit, quam uidelicet inuentam omnia uendens emit, quia qui caelestis uitae dulcedinem , in quantum possibilitas admittit, perfecte cognouerit, ea quae in terris amauerat libenter cuncta derelinquit. In comparatione eius uilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in caelestibus animus, nihil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. De cuius dilectione recte per Salomonem dicitur: Fortis (ualida: A) est ut mors dilectio, quia uidelicet sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae uitae caritas occidit. Nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria uelut insensibilem reddit». [FG2013]
206 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CMT13d10.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel homo cum querat bonas margaritas, invenit unam pretiosam quia querens homines bonos, cum quibus utiliter vivat, invenit unum sine peccato Iesum Christum; aut precepta querens, quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi in quo uno dicit Apostoluscromnia contineri; aut bonos intellectus querens, invenit illud verbum quo cuncti continenturcs: « In principio erat Verbum », quod est lucidum candore veritatis, et solidum firmitate eternitatis, et undique sibi simile pulchritudine veritatis; qui Deus penetrata testudine intelligendus est. Quodlibet illorum vero trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margarite unius pretiose nomine significetur; pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis que temporaliter possidentur. venditis enim rebus nostris, nullum aliud pretium maius accipimus quam nos ipsos quia talibus implicati, nostri non eramus, ut rursus nos pro illa margarita demus non quia tantum valet, sed quia plus dare non possumus.ct
cr Cf. Rm. 13, 10.
cs Io. 1, 1.
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 12, CCSL 44B, p. 132.7-134.39: «Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. inuenta autem una pretiosa margarita, abiit et uendidit omnia quae habuit et emit eam. quaestio est cur a numero plurali ad singularem transierit, ut cum quaerat homo bonas margaritas unam inueniat pretiosam, quam uenditis omnibus quae habet emat. Aut ergo iste bonos homines quaerens, cum quibus utiliter uiuat, unum pro omnibus inuenit, sine peccato, mediatorem dei et hominum, hominem christum iesum. aut praecepta quaerens, quibus seruatis cum hominibus recte conuersetur, inuenit dilectionem proximi, in quo uno dicit Apostolus omnia contineri, ut non occides, non mechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices et si quod est aliud mandatum singulae margaritae sint, quae in hoc sermone recapitulantur: diliges proximum tuum tamquam te. aut bonos intellectus homo quaerit et inuenit unum illum quo cuncti continentur: in principio uerbum, et uerbum apud Deum, et uerbum Deum, lucidum candore ueritatis et solidum firmitate aeternitatis et undique sui simile pulchritudine diuinitatis, qui deus penetrata carnis testudine intellegendus est. ille enim ad margaritam ipsam iam peruenerat, quae in tegumentis mortalitatis quasi concharum obstaculo in profundo huius saeculi atque inter duritias saxeas Iudeorum aliquando latuerat; ille ergo ad ipsam margaritam iam peruenerat qui ait: et si noueramus christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. nec ullus omnino intellectus margaritae nomine dignus est, nisi ad quem discussis omnibus carnalibus tegminibus peruenitur, quibus siue per uerba humana siue per similitudines circumpositas operitur, ut purus et solidus et nusquam a se dissonans certa ratione cernatur. quos tamen omnes ueros et firmos et perfectos intellectus unus ille continet, per quem facta sunt omnia, quod est uerbum dei. quodlibet autem horum trium sit, uel si aliud occurrere potuerit quod margaritae unius et pretiosae nomine bene significetur, pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis quae temporaliter possidentur. uenditis enim rebus nostris nullum maius earum accipimus pretium quam nos ipsos, quia talibus implicati nostri non eramus, ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus, non quia uel tanto ualet, sed quia plus dare non possumus». [FG2017]
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 11 
marg.| marg. | {CMT13d11.1} CHRYSOSTOMUS. 207* {hom.48} − Postquam per predictas parabolas evangelicam predicationem commendaverat, ut non confidamus in predicatione solum, neque fidem nobis estimemus sufficere ad salutem, aliam parabolam terribilem subdit dicens:
207 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,47 
Iterum simile est regnum celorum sagene misse in mare.
marg.| {CMT13d11.2} HIERONYMUS. − Impleto enim Ieremie vaticinio dicentiscu: ecce ego mittam ad vos piscatores multos, postquam autem audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannescv: « Sequimini me faciam vos piscatores hominum », contexuerunt sibi ex veteri et ex Novo Testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare huius seculi; que usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, id est bonos homines et malos.cw
Et hoc est quod subditur: 208*
cu Ier. 16, 16.
cv Mt. 4, 19.
cw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 114.1041-1048: «Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes, elegerunt bonos in uasa sua, malos autem foras miserunt; sic erit in consummatione saeculi, et reliqua. impleto hieremiae uaticinio dicentis: ecce ego mitto ad uos piscatores multos, postquam audierunt petrus et andreas, iacobus et iohannes filii Zebedei: sequimini me, et faciam uos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex ueteri et nouo testamento sagenam evangelicorum dogmatum et miserunt eam in mare huius saeculi quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, id est et bonos homines et malos et optimos pisces et pessimos. cum autem uenerit consummatio et finis mundi ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad litus, tunc uerum secernendorum piscium iudicium demonstrabitur et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in uasa caelestium mansionum, malos autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet». [FG2013]
208 subditur]subdit Ed1953
Ex omni genere piscium congreganti.
marg.| {CMT13d11.3} GREGORIUS. 209* − Vel aliter. Sancta Ecclesia sagene comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad eternum regnum a presentis seculi fluctibus trahitur, ne eterne mortis profundo mergatur que ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat que sagena scilicet tunc universaliter impletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur.
Unde sequitur:
209 Gregorius] in Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,48 
Quam, cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
marg.| Sicut enim mare seculum, ita seculi finem significat littus maris in quo scilicet fine, boni pisces in vasis eliguntur, mali proiciuntur foras quia et electus quisque in tabernacula eterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi protrahuntur. Nunc enim malos bonosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet; sed littus indicat sagena Ecclesie quid trahebat.cx
cx ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 4, CCSL 141, p. 76.59-74: «Rursum simile regnum caelorum sagenae in mare missae dicitur, ex omni genere piscium congreganti, quae impleta ad litus educitur, et in uasis boni pisces eliguntur, mali autem proiciuntur foras. Sancta Ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum ueniam sapientes et fatuos, liberos et seruos, diuites et pauperes, fortes et infirmos uocat. Vnde et per psalmistam Deo dicitur: Ad te omnis caro ueniet. Quae sagena scilicet tunc uniuersaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur. Quam educunt et secus litus sedent, quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat litus maris. In quo scilicet fine boni pisces in uasis eliguntur, mali proiciuntur foras, quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nunc enim bonos malos que communiter quasi permixtos pisces fidei sagena nos continet, sed litus indicat sagena sanctae Ecclesiae quid trahebat. Et quidem pisces qui capti fuerint mutari non possunt; nos autem mali capimur, sed in bonitate permutamur». [FG2013]
marg.| {CMT13d11.4} HIERONYMUS. − Dum enim sagena extrahetur ad littus, tunc verum secernendorum piscium iudicium210* demonstrabitur.AZ cy
cy ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 114.1050-1052: «Cum autem uenerit consummatio et finis mundi ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad litus, tunc uerum secernendorum piscium iudicium demonstrabitur et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in uasa caelestium mansionum, malos autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet». [FG2013]
AZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
210 iudicium] indicium Ed1953
marg.| {CMT13d11.5} CHRYSOSTOMUS. 211* {hom.48} − Quid autem distat hec parabola a parabola zizaniorum etenim illic hi quidem salvantur, hi autem pereunt, sicut et hic. Sed illic quidem propter pravorum dogmatum heresim, et in anteriori parabola de semine, quia non attendebant que dicebantur; hic autem propter vite nequitiam, propter quam quamvis et piscatione capti, id est cognitione Dei fruentes, non possunt salvari. Ne autem audiens quoniam malos foras miserunt, estimes hanc penam non esse periculosam, per expositionem eius gravitatem ostendit, dicens:
211 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,49 
Sic erit in consummatione seculi exibunt angeli, etc.
Numérotation du verset Mt. 13,50 
[...]
marg.| Quamvis alibi dicat, quod ipse segregabit eos sicut separat pastor oves, hic angelos hoc facere dicit, sicut et in parabola zizaniorum.
marg.| {CMT13d11.6} GREGORIUS. 212* − Timendum est autem hoc potius quam exponendum. Aperta enim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis213 ad ignorantie sue excusationem recurreret, si quid de eterno supplicio obscure diceretur.BA cz
cz ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 4, CCSL 141, p. 76.56-77.86-89: «Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, et mittunt eos in camino ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc iam, fratres carissimi, timendum est potius quam exponendum. Aperta etenim uoce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignorantiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. Vnde et subditur: Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique Domine». [FG2013]
BA ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 Ed1953 {MM2019}
212 Gregorius] + in evangelia Ed1953
213 quis Li446 Ed1953 ] quid As115
marg.| {CMT13d11.7} RABANUS. − Cum enim venerit finis mundi, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa celestium mansionum. Malos autem torrendos et exsiccandos214, gehenne215 flamma suscipiet.BB
BB ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 (129va) Ed1953 {MM2019}
214 exsiccandos As115 Ed1953 ] excicandos Li446
215 gehenne Li446 Ed1953 ] iohanne cacogr. As115
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 12 
marg.| marg. | {CMT13d12.1} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 216* {hom.48} − Recedentibus217 turbis, Dominus discipulis in parabolis loquitur, ex quibus sapientiores sunt facti ita quod intelligunt que dicuntur. Quocirca dicit eis:
216 homiliario] scrips., omel’ Li446, Matthaeum Ed1953
217 Recedentibus Li446 Ed1953 ] Precedentibus cacogr. As115
Numérotation du verset Mt. 13,51 
Intellexistis hec omnia ? Dicunt ei: Etiam.BC
BC ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 (129va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT13d12.2} HIERONYMUS. − Ad apostolos enim proprie sermo est, quos non vult audire tantum ut populum sed etiam intelligere ut magistros futuros.BD da
da ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 115.1055-1058: «Intellexistis haec omnia? dicunt ei: etiam. ad apostolos proprie sermo est et illis dicitur: intellexistis haec, quos non uult audire tantum ut populum sed intellegere ut magistros futuros». [FG2013] [MM2019]
BD ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 (129va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT13d12.3} CHRYSOSTOMUS. 218* {hom.48} − Deinde quia intellexerunt rursus eos laudat.
Unde sequitur:
218 Chrysostomus As115 Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,52 
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno celorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera.BE
BE ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 (129va) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT13d12.4} AUGUSTINUS. Vicesimo <libro> de civitate Dei. 219* − [a] Non dixit vetera et nova quod utique dixisset nisi maluisset220 meritorum ordinem servare quam temporum. [b] Manichei etiam dum sola Dei promissa   nova tenere se arbitrantur, remanent in vetustate carnis et novitatem inducunt erroris.BF db
db ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 4, CCSL 48, p. 703.17-18: «Non dixit: "uetera et noua", quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum». [b] <revera>   Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 4, § 2, CSEL 25, p. 270.11-13: «Et ideo dum sola promissa dei noua tenere uos arbitramini, remansistis in uetustate carnis et nouitatem induxistis erroris». [FG2017]
BF ¶Codd. : As115 (84rb) Li446 (129va) Ed1953 {MM2019}
219 xx. As115 Li446] om. Ed1953
220 maluisset Li446 Ed1953 ] maluissent cacogr. As115
marg.| {CMT13d12.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Utrum autem221 ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum quoniam sancte scripture intelliguntur, que nomine duorum testamentorum novi et veteris concluduntur; an ostendere voluit, eum doctum habendum in Ecclesia qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas, quia et ista Dominus per parabolas enuntiavit; ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec passio eius velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur; multo magis illa que tam longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus que cum Iudei ad litteram accipiant, noluerunt esse docti in regno celorum.dc
dc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 15, CCSL 44B, p. 138.5-139.22: «Utrum ista conclusione exponere uoluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum, quoniam sanctae scripturae intelleguntur, quae nomine duorum testamentorum, noui et ueteris, concluduntur, quemadmodum apud alium evangelistam gladium bis acutum tali conclusione uidetur exponere; an quia in parabolis ista locutus est et, cum quaesisset ab eis utrum intellexissent responderunt se intellexisse, fortasse ista ultima similitudine patris familias proferentis de thesauro noua et uetera ostendere uoluit eum doctum habendum esse in ecclesia, qui etiam scripturas ueteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis nouis accipiens regulas, quia et ista dominus per parabolas enuntiauit, quamuis ipse christus esset finis illorum, id est ut in eo illa uetera complerentur, ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec eius passio uelum discindat, ut nihil sit occultum quod non reueletur, multo magis illa quae ad commendandam tantam salutem tam longe de illo scripta sunt parabolis operta esse nouerimus, quae Iudei cum ad litteram accipiunt, noluerunt esse docti in regno caelorum, neque transire ad christum, ut auferretur uelamen quod supra cor eorum positum est.». [FG2017]
221 autem] om. Li446
marg.| {CMT13d12.6} GREGORIUS. 222* − Sed si per novum et vetus quod dicitur, utrumque testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui novi et Veteris Testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus quia etsi testamentum edocuit vetus, novi tamen dicta non protulit. Sed in eo quod hic dicitur, intelligi valet quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant, loquebatur; qui tunc nova et vetera proferunt, cum utriusque testamenti predicamenta vocibus et moribus loquuntur.dd
dd ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 5, CCSL 141, p. 77.9278.103: «Atque in conclusione subiungitur: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Si per nouum et uetus quod dicitur, utrumque testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui noui et ueteris testamenti etsi facta nouit, minime uerba nuntiauit (uerba nesciuit: A). Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus, qui etsi testamentum uetus edocuit (protulit: A), noui tamen dicta non protulit (nesciuit: A). (Dum ergo ab hoc intellectu excludimur, ad alium uocamur: A). Sed in eo quod Veritas dicit: Omnis scriba doctus in regno caelorum similis est patrifamilias, intelligi ualet quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant loquebatur. Qui tunc noua et uetera proferunt, cum utriusque testamenti praedicamenta uocibus et moribus loquuntur». [FG2013]
222 Gregorius As115 Li446 ] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT13d12.7} HILARIUS. 223* {c.13} − Discipulis enim est locutus, quos scribas propter scientiam nuncupat, eo quod intellexerint ea que ille nova et vetera, id est in evangeliis et in lege pertulerunt224*, que sunt et eiusdem patrisfamilias, uniusque utraque thesauri ipsos etiam sub patrisfamilias nomine sibi comparat, eo quod doctrinam de spiritus sancti thesauro suo novorum ac veterum sunt adepti.
223 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
224 in lege pertulerunt] in pertulerunt Li446 * (al. m. compl. marg.) , lege protulit Ed1953
marg.| {CMT13d12.8} HIERONYMUS. − Vel apostoli instructi scribe dicuntur, quasi notarii salvatoris, qui verba illius et precepta signabant in tabulis cordis carnalibus rerum celestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamilie, eicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera ut quicquid in evangelio predicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. Unde et sponsa dicit in Cantico Canticorumdenova cum veteribus, dilecte mi, servavi tibi.df
de Ct. 7, 13.
df ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 115.1059-1067: «Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo noua et uetera. instructi erant apostoli, scribae et notarii saluatoris, qui uerba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum caelestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamiliae, eicientes de thesauro doctrinarum suarum noua et uetera ut quicquid in evangelio praedicabant legis et prophetarum uocibus comprobarent. unde et sponsa dicit in cantico canticorum: noua cum ueteribus fratruelis meus seruaui tibi». [FG2013]
marg.| {CMT13d12.9} GREGORIUS. 225* − Vel aliter . Verus226* est ut pro culpa humanum genus in eterna pena intereat, et novum ut conversus in regnum vivat. Prius autem de regni similitudine thesaurum inventum ac bonam margaritam227* protulit; postmodum inferni penas de malorum combustione narravit atque in conclusione subiungit. Ideo doctus scriba, etc.; ac si dicat: Ille in sancta Ecclesia doctus predicator est qui et228 nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii ut vel pene terreant quos premia non invitant229.BG dg
dg ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 11 § 5, CCSL 141, p. 79.109-120: «Cui per Mediatoris aduentum nouum aliquid accessit, ut si hic recte studeat uiuere, caelorum ualeat regna penetrare; et homo in terra editus, a corruptibili uita moriatur, in caelo collocandus. Et uetus itaque est, ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat, et nouum, ut conuersus in regno uiuat. Quod ergo in conclusione locutionis suae Dominus subdidit, hoc est utique quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum inuentum ac bonam margaritam protulit, postmodum uero inferni poenas de malorum combustione narrauit, atque in conclusione subiungit: Ideo doctus scriba in regno caelorum similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Ac si aperte diceretur: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est, qui et noua scit proferre de suauitate regni, et uetusta dicere de terrore supplicii, ut uel poenae terreant quos praemia non inuitant. Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat, ut torpentem animum et terrae uehementer inhaerentem, si amor ad regnum non trahit, timor minet». [FG2013]
BG ¶Codd. : Dur111 Li446 Ed1953 {MM2021}
225 Gregorius] + In evangelia Ed1953
226 Verus] Vetus Ed1953
227 bonam margaritam] inv. Ed1953
228 qui et] inv. Ed1953
229 invitant] mutant Li446
Numérotation du verset Mt. 13,
distinctio 13 
marg.| marg. | {CMT13d13.1} HIERONYMUS. − Post parabolas quas Dominus ad populum est locutus, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat.BH dh
Et hoc est quod dicitur:
dh ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 115.1069-1073: «Et factum est cum consummasset iesus parabolas istas, transiit inde et ueniens in terram suam, docebat eos in synagoga eorum. post parabolas quas locutus est ad populum et quas soli apostoli intellegunt, transiit in patriam suam ut ibi apertius doceat». [FG2013]*
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 13,53 
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset Mt. 13,54 
Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum.
marg.| {CMT13d13.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 230 − A superiori sermone parabolarum istarum231 sic transit ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem; presertim quia Marcus ab istis parabolis non in quod Mattheus, sed in aliud tendens232*, in quod et Lucas, ita233 contexuit narrationem ut credibilius234 ostendatur hoc esse235 potius consequenter gestum quod ipsi duo continuanter236* adiungunt, de navi scilicet in qua dormiebat Iesus, et de miraculo expulsorum237 demoniorum; que Mattheus superius238 recolens interposuit.BI di
di ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 42, § 89, CSEL 43, p. 192.8-15: «A superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem, praesertim quia Marcus ab istis parabolis, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et lucas ita conexuit narrationem, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adiungunt, de naui scilicet, in qua dormiebat iesus, et de illo miraculo expulsorum demoniorum aput gerasenos, quae duo mattheus iam superius recolens interposuit». [FG2013]*
230 De consensu evangelistarum] om. Dur111
231 istarum] illarum Li446
232 aliud tendens] ad/tendens cacogr. Li446, aliud intendens Ed1953
233 ita] + ut Li446
234 credibilius] incredibilius Dur111
235 ostendatur hoc esse] hoc ostendit esse Dur111* , hoc esse ostendatur Dur111²
236 continuanter] consequenter Ed1953
237 expulsorum] quod pulsorum cacogr. Li446
238 superius] fratribus cacogr. Li446
marg.| {CMT13d13.3} CHRYSOSTOMUS. 239* {hom.49} − Patriam autemdj eius hic Nazareth vocat. Non enim fecit ibi virtutes multas, ut infra dicitur, sed in capharnaum fecit multa signa; sed doctrinam eis ostendit non minorem admirationem habentem quam signa.
dj autem] om. Li446
239 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d13.4} REMIGIUS. − In synagogis autem docebat, ubi plurimi conveniebant quia propter multorum salutem de celis descendit ad terras.
Sequitur:
ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia hec et virtutes?
marg.| Sapientia refertur ad doctrinam; virtutes vero ad miraculorum operationem.BJ
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT13d13.5} HIERONYMUS. − Mira stultitia Nazareorum. Mirantur unde habeat240 sapientiam sapientia et virtutes virtus. Sed error in promptu est quia fabri filium suspicantur.BK dk
Unde dicunt:241*
dk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 115.1074-1077: «Unde huic sapientia haec et uirtutes? mira stultitia nazarenorum. mirantur unde habeat sapientiam sapientia et uirtutes uirtus, sed error in promptu est quod fabri filium suspicabantur». [FG2013]*
240 habeat] hac cacogr. Li446
241 Unde] + et Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,55 
Nonne hic est fabri filius?
marg.| {CMT13d13.6} CHRYSOSTOMUS. 242*{hom.49} − Per omnia ergo erant insensati, vilipendentes eum ab eo qui estimabatur esse pater; quamvis multa horum exempla habentes in antiquis temporibus, et patrum ignobilium nobiles videntes filios etenim David cuiusdam agricole iesse fuit filius, et amos cuiusdam pastoris, et ipse pastor. Oportebat enim propter hoc maxime eum honorare, quoniam a talibus existens talia loquebatur. Et hoc enim manifestum quoniam non ex humana diligentia erat, sed ex divina gratia.
242 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d13.7} AUGUSTINUS. In sermone Nativitatis. 243* − Est autem plane244* pater Christi faber Deus, qui totius mundi opera fabricatus est, arcam Noe disposuit, Moysi tabernaculum ordinavit, arcam testamenti instituit. Fabrum dixerim qui mentem rigidam explanat ac cogitationes superbas excidit.BL
243 Nativitatis] Domini Infra octavam Epiphanie Ed1953
244 plane] om. Ed1953
marg.| {CMT13d13.8} HILARIUS. 245* {c.14} − Fabri etiam hic erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, seculi virtutem iudicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humane; formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria, et ad omnia eterne vite opera fingentis.
245 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT13d13.9} HIERONYMUS. − [b] Cum autem errent in Patre , non est mirandum si errent in fratribus.
[a] Unde subdunt:246*
246 subdunt] subditur Ed1953
Nonne eius mater dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas ?
Numérotation du verset Mt. 13,56 
et sorores eius nonne apud nos omnes sunt ?dl
dl ¶Fons : Cf. Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 116.1084: «[a] Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur maria et fratres eius iacobus et Ioseph, simon et iudas et sorores eius, omnes apud nos sunt? error iudaeorum salus nostra est et hereticorum condemnatio. in tantum enim cernebant hominem iesum christum ut fabri putarent filium: nonne hic est fabri filius. [b] miraris si errent in fratribus cum errent in patre? locus iste plenius in supra dicto contra heluidium libello expositus est». [FG2013]*
marg.| {CMT13d13.10} HIERONYMUS. Contra Helvidium. − Fratres Domini hic appellantur filii matertere eius Marie; et hec est mater Iacobi et Ioseph, id est Maria Cleophe uxor Alphei; et hec dicta est Maria mater Iacobi minoris.dm dn
dm ¶Fons : Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, § 14, PL 23, 206C (26) -209B (16) [= Chadwick col. 197-199]: «Nunc illud est quod conamur ostendere, quemadmodum fratres Domini appellentur filii materterae ejus, Mariae, qui antea non credentes, postea crediderunt. Licet fieri potuerit, ut uno statim credente, alii diu increduli fuerint, et hanc fuisse matrem Jacobi et Josetis, id est, Mariam Cleophae uxorem Alphaei, et hanc dictam Mariam Jacobi minoris. Quae si esset mater Domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem illius appellasset, et non aliorum dicendo matrem, alterius voluisset intelligi. Verum in hac parte contentiosum funem non traho, alia fuerit Maria Cleophae, alia Maria Jacobi et Josetis, [196D] dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi et Josetis [197A] esse, quam matrem Domini».
dn ¶Nota : La suite du texte cité a fait l’objet de la sentence CMT12d15.3 [MM2020]
marg.| {CMT13d13.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Non ergo mirum est dictos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos247 cum etiam ex cognatione Ioseph dici potuerunt248* fratres eius ab eis249* qui illum250* patrem Domini esse251 arbitrabantur.BM do
do ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum (Quaestiones XVI in Matthaeum), appendix qu. 16, CCSL 44B, p. 139.9-140.2: «Fratres eis iacobus et Ioseph et simon et iudas, et sorores eius nonne omnes sunt apud nos? unde ergo huic omnia ista? et scandalizabantur in eo. fratres apud iudeos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex aequo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur, sed etiam auunculus et sororis filius, sicut sibi erant iacob et laban, fratres appellati inueniantur. non ergo mirum est dictos esse fratres domini ex materno genere quoscumque cognatos, cum etiam ex cognatione Ioseph dici potuerunt fratres eius ab eis qui illum patrem domini esse arbitrabantur». [FG2017]*
BM ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
247 cognatos] om. Li446
248 potuerunt] potuerint Ed1953
249 eis] illis Ed1953
250 illum] eum Ed1953
251 esse] om. Li446
marg.| {CMT13d13.12} HILARIUS. 252* − Inhonoratur ergo Dominus a suis et quamquam253 docendi prudentia et operandi virtus admirationem commoveret, non tamen credunt hec in nomine Domini agere254*, et paterne artis quodam opprobrio lacessunt255. Inter tot256 ergo magnifica que gerebat corporis eius contemplatione commovebantur.BN dp dq
dp ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 14 § 2.3-16., SChr 258, p. 10: «Inhonoratur Dominus a suis [+ et β edd.]; quamquam et docendi prudentia et operandi uirtus admirationem commoueret, infidelitas tamen eorum ueritatem iudicii non recepit. Non enim credunt haec in homine Deum agere; quin etiam patrem ipsius matrem fratres que nuncupant et paternae artis quodam opprobrio lacessunt. Sed plane hic fabri erat filius ferrum igne uincentis, omnem saeculi uirtutem iudicio decoquentis massam que formantis in omne opus utilitatis humanae, informem scilicet corporum nostrorum materiem in diuersa membrorum ministeria et ad omnia aeternae uitae opera fingentis. In his igitur scandalizabantur omnes et inter tot tamque magnifica quae gerebat corporis eius contemplatione commouebantur».
dq ¶Nota : Un cacographie s’est glissée en amont de la tradition manuscrite: la leçon in nomine Deum de Li446 est une mauvaise lecture de in homine DeumDeum, écrit sans ambiguité, vient effectivement du texte d’Hilaire. La leçon de Li446 « in nomine Deum agere » est un texte hybride qui n’a aucun sens mais atteste que l’auteur de la Catena n’avait l’intention d’écrire in nomine Domini. Thomas eflète quelque chose du texte d’Hilaire. Le second exemplar ou l’exemplar corrigé donne un sens acceptable au passage en écrivant in nomine Domini lectio facilior -, mais il lui enlève sa portée initiale. L’éditeur a le choix entre restituer le texte de la source qu’aucun manuscrit n’atteste, ou adopter la version corrigée « in nomine Domini » la plus diffusée et la mieux attestée sans qu’on puisse dire d’un de ces arrangement donc les glossateurs ont le secret ou d’une maladresse de copiste. [MM2021]
252 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
253 quamquam] quam Li446
254 nomine Domini agere Dur111 Mt366 Ed1953 ] nomine Deum inagere Li446
255 lacessunt Li446 (lascescunt) Ed1953 ] latescunt Dur111 Mt366
256 tot] hec Dur111 Mt366
Et ideo dicunt:
Unde huic omnia ista?
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mt. 13,57 
Et sic scandalizabantur in eo.
marg.| {CMT13d13.13} HIERONYMUS. − Error Iudeorum salus nostra est, et hereticorum condemnatio intantum enim cernebant hominem Iesum Christum ut putarent filium fabri.dr
dr ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 115.1081-1083: «Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur maria et fratres eius iacobus et Ioseph, simon et iudas et sorores eius, omnes apud nos sunt? error iudaeorum salus nostra est et hereticorum condemnatio. in tantum enim cernebant hominem iesum christum ut fabri putarent filium: nonne hic est fabri filius. miraris si errent in fratribus cum errent in patre? locus iste plenius in supra dicto contra heluidium libello expositus est». [FG2013]
marg.| {CMT13d13.14} CHRYSOSTOMUS. 257* {hom.49} − Intuere enim Christi mansuetudinem conviciatus est; sed cum multa mansuetudine respondit.
Unde sequitur:
257 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua.
marg.| {CMT13d13.15} REMIGIUS. − Prophetam seipsum appellat; quod et Moyses manifestat cum dicitdsprophetam suscitabit Deus de fratribus vestris vobis. Et hoc sciendum, quia non solum Christus, qui est caput omnium prophetarum, sed etiam ieremias, daniel, et ceteri minores prophete maioris honoris et dignitatis fuerunt apud exteros quam apud suos.
ds Dt. 18, 15 18.
marg.| {CMT13d13.16} HIERONYMUS. 258 − Propemodum259 enim naturale est cives semper260 civibus invidere. Non enim considerant presentia viri261 opera, sed fragilis recordantur infantie quasi262 non et ipsi per eosdem etatum gradus ad263 maturam etatem venerint264.BO dt
dt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 116.1086-1091: «Iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. propemodum naturale est ciues semper ciuibus inuidere; non enim considerant praesentia uiri opera sed fragilis recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem uenerint». [FG2013]
258 Hieronymus] Chrysostomus ‎ Li446
259 Propemodum enim] prope enim modum Dur111 Ed1470
260 cives semper] inv. Md214
261 viri] fieri Arag2
262 quasi] que Dur111
263 ad] ac Arag2
264 venerint] venerunt T46 , pervenerint Md214
marg.| {CMT13d13.17} HILARIUS. 265* {c.14} − Inhonorabilem etiam prophetam in patria sua266* respondit quia in Iudea esset usque ad crucis sententiam condemnandus et quia penes solos fideles Dei virtus est 267* propter eorum incredulitatem divine operibus 268* virtutis abstinuit.BP
Unde sequitur:
BP ¶Codd. : Li446 T46 Ed1470 Ed1953 {MM2021}
265 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
266 sua] + esse Ed1470 Ed1953
267 est] et Ed1470 , + et Ed1953
268 operibus divine] inv. Ed1470 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 13,58 
Et non fecit ibi virtutes multas269 propter incredulitatem ipsorum270*.
269 multas] om. T46
270 ipsorum Li446 V794] eorum Arag2 Ka5 Mt366 T46 Urb27 Ed1470 Ed1953, + ipsorum Urb27* (exp.)
marg.| {CMT13d13.18} HIERONYMUS. − Non quod etiam incredulis illis facere non potuit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret.du
du ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 116.1093-1095: «Et idcirco non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem illorum. non quo etiam illis incredulis facere non potuerit uirtutes multas sed quo ne multas faciens ciues incredulos condemnaret. potest autem et aliter intellegi quod iesus dispiciatur in domo et in patria sua, hoc est in populo iudaeorum, et ideo ibi pauca signa fecerit ne penitus inexcusabiles fierent. maiora autem signa cotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute». [FG2013]
marg.| {CMT13d13.19} CHRYSOSTOMUS. 271* {hom.49} − Si autem admiratio ei adveniebat ex miraculis, quare non multa fecit quia non ad ostentationem suam inspiciebat, sed ad ea que aliis erant utilia. Hoc igitur non proveniente, despexit quod erat sui ipsius, ut non penam eis augeat. Cur igitur vel pauca fecit signa ut non dicant si utique facta essent signa, nos credidissemus.
271 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT13d13.20} HIERONYMUS. − Potest etiam aliter intelligi quod Iesus despiciatur in domo, et in patria sua, hoc est in populo Iudeorum; et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus inexcusabiles fierent; maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute.dv
dv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 116.1095-1100: «Et idcirco non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem illorum. non quo etiam illis incredulis facere non potuerit uirtutes multas sed quo ne multas faciens ciues incredulos condemnaret. potest autem et aliter intellegi quod iesus dispiciatur in domo et in patria sua, hoc est in populo iudaeorum, et ideo ibi pauca signa fecerit ne penitus inexcusabiles fierent. maiora autem signa cotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute». [FG2013]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_13)

Notes :