Capitulum 25

Numérotation du verset Mt. 25,1 

1Tunc
1 Hic incipit cap. 25 Cas574 Rusch Weber
simile erit
regnum celorum decem virginibus
que accipientes lampades suas
exierunt obviam sponso et sponse.
Numérotation du verset Mt. 25,2 

Quinque autem ex eis erant fatue
et quinque prudentes.
Numérotation du verset Mt. 25,3 

Sed quinque fatue acceptis lampadibus
non sumpserunt oleum secum.
Numérotation du verset Mt. 25,4 

Prudentes vero acceperunt oleum
in vasis suis
cum lampadibus.
Numérotation du verset Mt. 25,5 

Moram autem faciente sponso,
dormitaverunt
omnes
et dormierunt.
Numérotation du verset Mt. 25,6 

Media autem nocte
clamor factus est:
Ecce sponsus venit,
exite obviam ei.
Numérotation du verset Mt. 25,7 

Tunc surrexerunt
omnes
virgines ille
et ornaverunt lampades suas.
Numérotation du verset Mt. 25,8 

Fatue autem sapientibus dixerunt:
Date nobis de oleo vestro,
quia lampades nostre extinguuntur.
Numérotation du verset Mt. 25,9 

Responderunt prudentes
dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis
ite potius
ad vendentes
et emite vobis.
Numérotation du verset Mt. 25,10 

Dum autem irent emere venit sponsus et que parate erant
intraverunt cum eo ad nuptias
et clausa est ianua.
Numérotation du verset Mt. 25,11 

Novissime vero2 veniunt et relique virgines
2 vero Li446 Rusch] autem Li446@, om. Weber
dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.
Numérotation du verset Mt. 25,12 

At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Numérotation du verset Mt. 25,13 

Vigilate itaque
quia nescitis diem neque horam.
Numérotation du verset Mt. 25,14 

Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis3 bona sua.
3 illis Li446 Rusch Weber] eis praem. Li446@
Numérotation du verset Mt. 25,15 

Et uni dedit quinque talenta,
alii autem duo,
alii vero unum,
unicuique secundum propriam virtutem.
Et profectus est statim.
Numérotation du verset Mt. 25,16 

Abiit autem
qui quinque talenta acceperat
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.
Numérotation du verset Mt. 25,17 

Similiter4 qui duo acceperat
4 Similiter Rusch Weber ] + et Li446@
lucratus est alia duo.
Numérotation du verset Mt. 25,18 

Qui autem unum acceperat,
abiens
fodit in terram
et abscondit pecuniam domini sui.
Numérotation du verset Mt. 25,19 

Post multum vero temporis
venit dominus servorum illorum
et posuit rationem cum eis.
Numérotation du verset Mt. 25,20 

Et accedens
qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum5.
5 sum Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 25,21 

Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra6 pauca fuisti fidelis,
6 supra Rusch ] super Li446@ Li446 Weber
supra7 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
7 supra Li446@ Rusch ] super Weber
Numérotation du verset Mt. 25,22 

Accessit autem et qui duo talenta acceperat
et ait: Domine, duo talenta mihi tradidisti8, ecce alia duo lucratus sum.
8 mihi tradidisti Rusch ] inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 25,23 

Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra9 pauca fuisti fidelis supra10 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
9 supra Rusch ] super Li446 Weber |
10 supra Li446@ Rusch ] super Weber |
Numérotation du verset Mt. 25,24 

Accedens11 autem et qui unum talentum acceperat
11 Accedens Cas574 Rusch Weber] accessit Li446@
et12 ait: Domine, scio quia homo durus es
12 et Cas574 Li446@ Rusch] om. Weber, ac Li446
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Numérotation du verset Mt. 25,25 

et timens abii
et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est.
Numérotation du verset Mt. 25,26 

Respondens autem dominus eius dixit ei: Serve male et piger,
sciebas quia meto ubi non semino
et congrego ubi non sparsi.
Numérotation du verset Mt. 25,27 

Oportuit enim13 te
13 enim Rusch ] ergo Li446@ Weber
pecuniam meam committere14
14 pecuniam meam committere Li446@ Rusch ] mittere pecuniam mea Weber
nummulariis
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura15.
15 usura ΩJ Rusch Weber ] usuris Cor3 (vel) Li446@
Numérotation du verset Mt. 25,28 

Tollite itaque ab eo talentum
et date ei qui habet decem talenta.
Numérotation du verset Mt. 25,29 

Omni enim habenti dabitur et abundabit,
ei autem qui non habet
et quod videtur habere auferetur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 25,30 

Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores.
Ibi16 erit fletus et stridor dentium.
16 Ibi Rusch ] illic Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 25,31 

Cum autem venerit
Filius hominis
in maiestate sua
et omnes angeli eius17 cum eo tunc sedebit
17 eius Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
super sedem maiestatis sue
Numérotation du verset Mt. 25,32 

et congregabuntur ante eum omnes gentes
et separabit eos ab invicem, sicut pastor
congregat18 oves
18 congregat Rusch ] segregat Li446 Li446@ Weber
ab hedis
Numérotation du verset Mt. 25,33 

et statuet oves quidem a dextris suis,
hedos19
19 hedos Li446 Rusch Weber] edes Li446@
autem a sinistris.
Numérotation du verset Mt. 25,34 

Tunc dicet rex
his qui a20 dextris eius erunt:
20 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
Venite, benedicti Patris mei,
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 25,35 

Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis21 me,
21 collegistis Rusch ] collexistis Weber
Numérotation du verset Mt. 25,36 

nudus et cooperuistis22 me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me.
22 cooperuistis Rusch ] operuistis Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 25,37 

Tunc respondebunt
ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus te23, sitientem et dedimus tibi potum?
23 te Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 25,38 

Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te?
Numérotation du verset Mt. 25,39 

Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
Numérotation du verset Mt. 25,40 

Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis,
mihi fecistis.
Numérotation du verset Mt. 25,41 

Tunc dicet rex24 et his qui a sinistris eius25 erunt:
24 rex Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
25 eius Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber |
Discedite a me,
maledicti,
in ignem eternum
qui paratus26 est diabolo et angelis eius.
26 paratus Rusch Weber ] preparatus Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 25,42 

Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non desistis mihi bibere27,
27 bibere Rusch ] potum Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 25,43 

hospes eram et non collegistis28 me, nudus et non cooperuistis29 me, infirmus et in carcere et non visitastis me.
28 collegistis Li446@ Rusch ] collexistis Weber |
29 cooperuistis Li446@ Rusch ] operuistis Weber |
Numérotation du verset Mt. 25,44 

Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: Domine, quando
te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?
Numérotation du verset Mt. 25,45 

Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis
uni de minoribus his
nec mihi fecistis.
Numérotation du verset Mt. 25,46 

Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem30 in vitam eternam.
30 autem Rusch Weber ] vero Li446@

Capitulum 25

Numérotation du verset Mt. 25,
distinctio 1 
marg.| marg. | {CMT25d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.79} − In superiori parabola Dominus penam ostendit eius qui percutiebat et inebriabatur, et bona Domini sui dispergebat. In hac autem parabola punitionem inducit etiam ei qui utilitatem non affert, neque copiose hec quibus indiget, sibi preparat. Habebant enim fatue virgines oleum sed non copiose. A
Unde dicitur:
A ¶Codd. : Li446 (223vb) Ed1953 {MM2020}
1 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,1 
Tunc simile erit regnum celorum decem virginibus.
marg.| {CMT25d1.2} HILARIUS. 2*{c.27} − Ideo autem dicitur tunc quia de magno die Domini, de quo supra agebatur, omnis hic sermo est.B
B ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
2 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.3} GREGORIUS. 3* − Regnum autem celorum presentis temporis Ecclesia dicitur, sicut et ibia: « Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala ».C b
a Mt. 13, 41.
b ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 1, p. 81.14-19: «Dum enim caelorum regnum constet quia reproborum nullus ingreditur, etiam fatuis uirginibus cur simile esse perhibetur? Sed sciendum est quod saepe in sacro eloquio regnum caelorum praesentis temporis Ecclesia dicitur. De quo alio in loco Dominus dicit: (A) Venient angeli et colligent de regno Patris mei omnia scandala. (B) Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala. Neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inueniri scandala poterunt quae colligantur». [FG2013]
C ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
3 Gregorius] In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d1.4} HIERONYMUS. − Similitudinem autem decem virginum fatuarum atque prudentium4 quidam simpliciter interpretantur in virginibus quarum alie, iuxta Apostolumc, et corpore et mente sunt virgines, alie virginitatem tantum corporum reservantes5, vel cetera opera6* non habent vel, parentum custodia reservate7*, nihilominus mente nupserunt. Sed mihi videtur ex superioribus alius sensus esse8* qui dicitur et non ad virginalia corpora sed ad omne hominum genus hanc comparationem9 pertinere.D d
c 1 Cor. 7.
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 235.699-707: «Tunc simile erit regnum caelorum decem uirginibus quae accipientes lampades suas exierunt obuiam sponso et sponsae; quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes, et reliqua. hanc parabolam, id est similitudinem, decem uirginum fatuarum atque prudentium quidam simpliciter in uirginibus interpretantur, quarum aliae iuxta apostolum et corpore et mente sunt uirgines, aliae uirginitatem tantum corporum reseruantes uel cetera opera non habent proposito suo similia, uel parentum custodia reseruatae nihilominus mente nupserunt. sed mihi uidetur ex superioribus alius sensus esse qui dicitur et non ad uirginalia corpora sed ad omne hominum genus comparatio pertinere». [FG2013]
D ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
4 prudentium Ed1657 Ed1953 ] prudētū Li446
5 reservantes] servantes Ed1657
6 opera] om. Ed1953
7 reservate] reservante Ed1953
8 alius sensus esse] esse alius sensus Ed1657 , alius esse sensus Ed1953
9 hanc comparationem] haec comparatio Ed1657
marg.| {CMT25d1.5} GREGORIUS. In homiliario. 10* − In quinque enim corporis sensibus unusquisque subsistit geminatus; geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur; ubi quia mali cum bonis, reprobi cum electis admixti sunt, recte similis virginibus prudentibus et fatuis perhibetur.e
e ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 1, p. 82.38-43: «In qua doctor qui mandatum soluerit minimus uocatur, quia cuius uita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur. In quinque autem corporis sensibus unusquisque subsistit; geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem uirginibus similis denuntiatur. In qua quia mali cum bonis, et reprobi cum electis admixti sunt, recte similis uirginibus prudentibus et fatuis esse perhibetur. Sunt namque plerique continentes qui ab exteriore se appetitu custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant, et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes humanas nolunt». [FG2013]*
10 homiliario] scrips., omel’ Li446 , evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d1.6} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 11* {hom.79} − Ideo autem ponit parabolam hanc in virginum persona, ut ostendat, quod licet virginitas magnum quid sit, tamen si ab operibus misericordie sit deserta, cum adulteris foras eicietur.
11 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d1.7} ORIGENES. 12* {tract.32} − Vel sensus omnium qui receperunt verbum Dei, virgines sunt. Tale enim est verbum Dei ut de sua munditia accommodet omnibus qui per suam doctrinam recesserunt ab idolorum cultura, accesserunt autem per Christum ad Dei culturam.
Unde sequitur:
12 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Que accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponse.
marg.| Accipiunt enim lampades suas, id est organa sua naturalia, et egrediuntur de mundo et de erroribus, et veniunt obviam salvatori, qui semper paratus est venire, ut ingrediatur simul cum dignis ad beatam sponsam Ecclesiam.
marg.| {CMT25d1.8} HILARIUS. 13*{c.27} − Vel sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus namque spiritui caro sponsa est. Lampades autem quas acceperunt, animarum splendentium lumen est, que sacramento baptismi splenduerunt.
13 Hilarius] + . In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel lampades, quia14* manibus15 gestantur, opera sunt. Dictum est enim 16*f: ‘’luceant opera vestra coram hominibus’’.E g
f Cf. Mt. 5, 16: «Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in celis est».
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 58-59: «lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est autem: luceant opera uestra coram hominibus».
<ex quo> =   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 q.), p. 884.5. [MM2020]
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
14 quia] que Ed1953
15 manibus] + multitudo colligitur sancta ecclesia decem virginibus similis denunciat Li446 * (va-cat) [=CMT25d1.5]
16 enim] + supra Ed1953
marg.| {CMT25d1.10} ORIGENES. 17* − Qui autem recte et18 credunt et iuste vivunt, assimilantur quinque prudentibus. Qui autem profitentur quidem fidem Iesu, non autem preparant se bonis operibus ad salutem, reliquis quinque virginibus fatuis.F h
Unde subditur:
h ¶Fons : Origenes , Commentariorum series 63 (Mt. 25, 1-2), GCS 38, p. 145.14-17 : «Et si quidem in eis, qui recte et credunt et vivunt, et ideo*** juste adsimilantur quinque prudentibus. Qui autem profitentur quidem fidem in Iesum [Ihesu x ], non autem praeparant se bonis operibus ad salutem, reliquis quinque virginibus fatuis non inrationabiliter dicimus sensus omnium qui didi- cerunt divina, quomodocumque verbum dei receperunt, sive occasione sive veritate, quoniam virgines sunt virginificatae per verbum dei cui crediderunt aut credere volunt ». [MM2015]*
<Non hab.> Gregorius in loc. cit. [FG2015]
F ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
17 Origenes Li446 ] Gregorius Ed1953
18 recte et] rectect pr. m. Li446, al. exp. c), recte Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,2 
Quinque autem ex eis erant fatue et quinque prudentes.
marg.| {CMT25d1.11} HIERONYMUS. − [a] Sunt enim quinque sensus, qui festinant ad celestia, et superna desiderant. [c] De visu autem et auditu et tactu spiritualiter19* dictum esti: « Quod vidimus, quod audivimus, quod oculis nostris perspeximus et manus nostre palpaverunt ». De gustuj: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ». De odoratuk: « In odorem unguentorum tuorum currimus ». [b] Alii autem sunt quinque sensus terrenis fecibus inhiantes.G l
i 1 Io. 1, 1
j Ps. 33, 9
k Ct. 1, 3.
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 236.719-726: «Possumus quinque uirgines sapientes et stultas [a] quinque sensus interpretari quorum alii festinant ad caelestia et superna desiderant, [b] alii terrenis faecibus inhiantes fomenta non habent ueritatis quibus sua corda inluminent. [c] de uisu et auditu et tactu spiritaliter dictum est: quod uidimus, quod audiuimus, quod oculis nostris perspeximus et manus nostrae palpauerunt; de gustu: gustate et uidete quia suauis est dominus; de odoratu: in odore unguentorum tuorum currimus; et: christi bonus odor sumus». [FG2013]
G ¶Codd. : Li446 (224va) Ed1953 {MM2015}
19 spiritualiter Li446 ] specialiter Ed1953
marg.| {CMT25d1.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel per quinque virgines significatur quinquepartita continentia a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate20* oculorum, aurium, olfaciendi, gustandi, tangendi21*. Sed quia22 ista continentia partim coram Deo fit ut illi placeatur interiori23 gaudio conscientie; partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque dicuntur sapientes, et quinque stulte utreque tamen virgines quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gaudeat.H m n
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 50-54 sqq.: «uidentur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepartitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluptate [voluntate Eugippius] oculorum, a uoluptate aurium, a uoluptate olfaciendi gustandi tangendi. sed quia ista continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur in interiore [interiori Eugippius] gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen uirgines, quia utraeque continentes [utraque continentia Eugippius], quamuis diuerso fomite gaudeant [gaudeat Eugippius]».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 883.24-884.4.
n ¶Nota : Les leçons du texte thomasien sont Thomas suit une version d’Augustin plus proche de l’édition critique que les correcteurs postérieurs de la Catena qui suivent un texte plus proche de celui des florilèges. [MM2020]
H ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
20 voluptate] voluntate Ed1953 (cum Eugippio)
21 tangendi] om. Mt366, et praem. Ed1953
22 quia] om. Mt366
23 interiori] in praem. Mt366
marg.| {CMT25d1.13} ORIGENES. 24* {tract.32} − Sicut autem sequuntur se ipsas invicem virtutes ut qui unam habuerit, omnes habeat, sic et sensus omnes alterutrum se subsequuntur; propterea necesse est ut aut omnes quinque sensus sint prudentes, aut omnes fatui.
24 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d1.14} HILARIUS. 25* {c.27} − Vel absolute in quinque prudentibus et quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio.I
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
25 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.15} GREGORIUS. 26* − Notandum vero est quod omnes lampades habent sed non omnes oleum habent.J o
Sequitur enim:
o ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 1, p. 83.61-62: «Fatuae autem uirgines oleum se cum non sumunt, quia gloriam intra conscientiam non habent, dum hanc ab ore proximorum quaerunt. Notandum uero quod omnes lampades habent, sed omnes oleum non habent, quia plerumque bona in se opera cum electis et reprobi ostendunt, sed soli ad sponsum cum oleo ueniunt, qui de his quae foris egerint intus gloriam requirunt. Vnde per psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: ‘’Omnis gloria eius filiae regum ab intus’’». [FG2013]*
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
26 Gregorius] + in evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,3 
Sed quinque fatue, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum.
Numérotation du verset Mt. 25,4 
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
marg.| {CMT25d1.16} HILARIUS. 27* {c.27} − Oleum boni operis fructus est. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bone conscientie recondendus est28.
27 Hilarius] + . In Mattheum Ed1953
28 est] om. Li446
marg.| {CMT25d1.17} HIERONYMUS. 29 − Oleum ergo habent virgines que iuxta fidem et30* operibus adornantur; non habent oleum que videntur simili quidem fide confiteri sed virtutum opera negligunt.K p
p ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 236.715-718: «Qui idcirco omnes uirgines appellantur quia gloriantur in unius dei notitia et mens eorum idolatriae turba non constupratur. oleum habent uirgines quae iuxta fidem et operibus adornantur, non habent oleum quae uidentur simili quidem fide dominum confiteri sed uirtutum opera neglegunt». [FG2013]*
K ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
29 Hieronymus] Hylarius Li446
30 et] om. Ed1953
marg.| {CMT25d1.18} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − [b] Vel per oleum ipsam letitiam significari arbitror, secundum illud q: « Unxit te Deus tuus oleo exultationis ». Qui ergo non propterea gaudet quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. [a] Gaudium enim non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. [c] Prudentes autem   acceperunt oleum cum lampadibus id est letitiam bonorum operum,   in vasis suis, id est in corde atque conscientia posuerunt, sicut Apostolus monetr: « Probet autem seipsum homo et tunc gloriam habebit in seipso, et non in altero ».s
q Ps. 44, 8.
r Gal. 6, 4.
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 68 sqq.: «omnes uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam sponso. intellegendum est ergo christi nomine censeri de quibus agitur; non enim possunt qui christiani non sunt sponso christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumpserunt oleum se cum. [a] multi enim, quamuis de christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus hominum. [b] non ergo habent oleum se cum. nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. propterea unxit te, inquit, deus, deus tuus oleo exultationis. qui autem non propterea gaudet, quia deo intrinsecus placet, non habet oleum se cum. [c] prudentes autem acceperunt oleum se cum in uasis cum lampadibus suis, id est laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero.».
<ex quo> =   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 884.12-22. [MM2020]
marg.| {CMT25d1.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 31* {hom.79} − Vel oleum hic vocat caritatem et eleemosynam, et quodcumque circa indigentes auxilium; lampades autem vocat virginitatis charismata32; propter hoc et33* stultas eas vocat, quoniam maiorem sustinentes laborem, propter minorem omnia perdiderunt. Maiori enim labore vincitur carnis34 cupido quam pecuniarum.L
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
31 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
32 charismata] carisma Li446
33 et] om. Ed1953
34 carnis] om. Li446 * (compl. pr. m. marg.)
marg.| {CMT25d1.20} ORIGENES. 35* {tract.32} − Vel oleum est verbum doctrine, quo vasa animarum36 implentur. Nihil enim sic confortat sicut moralis sermo, qui oleum luminis appellatur. Prudentes ergo acceperunt huiusmodi oleum, quod satis sit eis, etiam tardante exitu et morante verbo venire ad consummationem eorum. Fatue autem acceperunt lampades in primis quidem accensas; sed tantum37 oleum non acceperunt ut eis sufficeret usque ad finem, negligentes circa susceptionem doctrine, que confortat fidem et bonorum actuum lumen illuminat.M
Unde sequitur:
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
35 Origenes Li446 ] Gregorius Ed1953
36 animarum] + gloriantur Li446
37 tantum] adtm Li446
Numérotation du verset Mt. 25,5 
Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt.
marg.| {CMT25d1.21} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Ex utroque enim genere hominum moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum.N t
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 76 sqq.: «tardante autem sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum , siue eorum qui coram deo exultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu domini fiat resurrectio mortuorum».
<ex quo> =   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), p. 884.23. [MM2020]
N ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT25d1.22} GREGORIUS. 38* − Dormire etenim mori est. Ante somnum vero dormitare est ante mortem a salute languescere quia per pondus egritudinis pervenitur ad somnum mortis.O u
u ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 2, p. 83.69-72: «Moram autem faciente sponso, dormitauerunt omnes et dormierunt, quia dum uenire iudex ad extremum iudicium differt, electi et reprobi in mortis somno sopiuntur. Dormire etenim mori est. Ante somnum uero dormitare est ante mortem a salute languescere, quia per pondus aegritudinis peruenitur ad somnum mortis». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
38 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d1.23} HIERONYMUS. − Vel [b] dormitaverunt , id est mortue sunt. Consequenter autem dicitur   dormierunt quia postea suscitande sunt. [a] Per hoc autem quod dicit:   moram faciente 39*, ostendit quod non parum temporis inter priorem et secundum Domini adventum pretergreditur.P v
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 236.727-732: «[a] Moram autem faciente sponso dormitauerunt omnes et dormierunt. non enim parum temporis inter priorem et secundum aduentum domini praetergreditur. Omnes [b] dormitauerunt, id est mortuae sunt quia mors sanctorum somnus appellatur. consequenter autem dicitur dormierunt, quia postea suscitandae sunt». [FG2013]
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
39 faciente] autem faciente sponso Ed1953
marg.| {CMT25d1.24} ORIGENES. 40* {tract 32} − Vel sponso tardante et non cito veniente verbo ad consummationem vite, patiuntur aliquid sensus dormitantes, et quasi in nocte mundi agentes; et dormierunt , ut puta remissius agentes a sensu illo vitali; non tamen lampades perdiderunt, neque desperaverunt de conservatione olei ille prudentes.
Unde sequitur:
40 Origenes] + in Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,6 
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
marg.| {CMT25d1.25} HIERONYMUS. − Traditio Iudeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem Egyptii temporis, quando pascha celebratum est, et exterminator venit et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt; unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum pasche ante noctis dimidium, populum dimittere non liceat, exspectantes Christi adventum postquam illud tempus transierit, securitate presumpta festum cuncti agant diem; unde Psalmista dicebatw: « Media nocte surgebam ad confitendum tibi ».x
w Ps. 118, 62.
x ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 237.738-747: «Media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus uenit, exite obuiam ei. subito enim quasi intempesta nocte et securis omnibus, quando grauissimus sopor est, per angelorum clamorem et tubas praecedentium fortitudinum christi resonabit aduentus. dicamus aliquid quod forsitan lectori utile sit. traditio iudaeorum est christum media nocte uenturum in similitudinem aegypti temporis, quando pascha celebratum est et exterminator uenit et dominus super tabernacula transiit et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt. unde reor et traditionem apostolicam permansisse ut die uigiliarum paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat exspectantes aduentum christi et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cunctis agentibus diem. unde et psalmista dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae». [FG2013]
marg.| {CMT25d1.26} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel media nocte id est nullo sciente aut sperante.Q y
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § , CCSL 44A, lin. 80 sqq.: «media autem nocte - id est nullo sciente aut sperante, quippe cum ipse dominus dicat: de die autem illa et hora nemo scit, et apostolus: dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet, ex quo significat penitus latere cum uenit - clamor factus est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei».
<ex quo>   = Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 883.27. [MM2020] .
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CMT25d1.27} HIERONYMUS. − Subito ergo quasi intempesta nocte, et securis omnibus, quando gravissimus sopor est, per angelorum clamorem et tubas precedentium fortitudinum, Christi resonabit adventus.z Quod significatur cum dicitur: Ecce sponsus venit, exite obviam ei .R
z ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 236.734-737: «Media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus uenit, exite obuiam ei. subito enim quasi intempesta nocte et securis omnibus, quando grauissimus sopor est, per angelorum clamorem et tubas praecedentium fortitudinum christi resonabit aduentus. dicamus aliquid quod forsitan lectori utile sit. traditio iudaeorum est christum media nocte uenturum in similitudinem aegypti temporis, quando pascha celebratum est et exterminator uenit et dominus super tabernacula transiit et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt. unde reor et traditionem apostolicam permansisse ut die uigiliarum paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat exspectantes aduentum christi et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cunctis agentibus diem. unde et psalmista dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae». [FG2013]*
R ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d1.28} HILARIUS. 41* − Tuba enim excitante42, sponso tantum obviam proceditur. Erunt enim iam ambo unum, id est 43 caro et Deus, quia in gloriam spiritualem humilitas carnis transformata erit 44*.S aa
aa ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 27.4.3-5, SChr 258, p. 204: «Denique tuba excitante, sponso tantum obuiam proditur [proceditur T M]; erant enim iam ambo unum, quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat». [MM2020]
S ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
41 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
42 excitante] expectante praem. perperam sed non cancel. Li446
43 id est] et cacogr. Mt366
44 erit] est Ed1953
marg.| {CMT25d1.29} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel quod dicit sponso tantum obviam venire virgines, sic intelligendum puto ut ex ipsis virginibus constet ea que dicitur sponsa; tamquam si omnibus christianis in Ecclesia concurrentibus, filii ad matrem concurrere45* dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea que dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda illo tempore quo universa mortalitate in ea pretereunte, immortali coniunctione habeatur.T ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 147-154 sqq.: «quod uero sponso dixit obuiam uenire uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc enim [ergo Eugippius] desponsata est ecclesia, et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali coniunctione fetatur».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 887.15-22. [MM2020]
T ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
45 concurrere] currere Ed1953
marg.| {CMT25d1.30} ORIGENES. 46* {tract.32} − Vel media nocte , id est in altitudine47 remissionis,   factus est clamor , omnes suscitare volentium, sicut existimo48, angelorum, qui sunt administratorii spiritus intus clamantes in sensibus omnium49 dormientium   ecce sponsus venit, exite obviam ei . Et suggestionem quidem hanc omnes audierunt, et surrexerunt; non autem omnes decenter imposuerunt lampadibus suis ornatum.
Unde sequitur:
46 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
47 altitudine] latitudine Li446
48 existimo] estimo Li446
49 omnium] omni Li446
Numérotation du verset Mt. 25,7 
Tunc surrexerunt omnes virgines ille et ornaverunt lampades suas.
marg.| Ornantur autem lampades sensuum evangelicis usibus atque rectis. Qui autem male utuntur sensibus, ornamentum nullum habent in sensibus.U
U ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d1.31} GREGORIUS. 50* − Vel tunc quidem omnes virgines surgunt quia51* electi et reprobi a somno sue mortis excitantur; lampades ornant quia sua secum opera numerant, pro quibus eternam recipere beatitudinem exspectant.V ac
ac ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 3, p. 83.77-792: «Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus uenit, exite obuiam ei. De aduentu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies iudicii surripit, ut praeuideri non ualeat quando uenit. Vnde scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Tunc omnes uirgines surgunt, quia electi et reprobi a somno suae mortis excitantur. Lampades ornant, quia sua se cum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant». [FG2013]*
50 Gregorius] + in evangelia Ed1953
51 quia] + et Ed1470 Ed1953
marg.| {CMT25d1.32} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Aptaverunt enim lampades suas, id est rationes reddendas52 operum suorum.W ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 86 sqq.: «ergo surrexerunt omnes uirgines illae, et aptauerunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 885.5. [MM2019] [MM2020]
52 reddendas] credendas cacogr. Mt366
marg.| {CMT25d1.33} HILARIUS. 53* {c.27} − Vel lampadarum assumptio, animarum est54 reditus in corpora earumque55 lux est conscientia boni operis elucens que vasculis corporum continetur.X
53 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
54 est] om. Li446
55 earumque] eorum quia Ed1470
marg.| {CMT25d1.34} GREGORIUS. 56* − Sed lampades fatuarum virginum extinguuntur quia earum opera que clara hominibus foris apparuerant57*, in adventu iudicis intus obscurantur.
Unde sequitur:
56 Gregorius] Origenes Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1745 Ed1953
57 apparuerant Li446 Md214 Mt366 Ed1657 Ed1662] apparuerunt Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1745 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,8 
Fatue autem sapientibus58 dixerunt: Date nobis de oleo vestro quia lampades nostre extinguuntur59.
58 sapientibus] prudentibus Arag2 Ed1470
59 quia lampades nostre extinguuntur] etc. Ed1657 Ed1662
marg.| Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt nisi quod in adventu iudicis, cum se intus vacuas invenerint60, testimonium foris querunt ac si a sua fiducia decepte, proximis dicant: Quia nos quasi sine opere repelli conspicitis61, dicite de nostris operibus quid62* vidistis?Y ae
ae ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12, § 3, CCSL 141, p. 83.80-84.88: «Sed lampades fatuarum uirginum exstinguuntur, quia earum opera, quae clara hominibus foras apparuerunt [apparuerant J], in aduentu iudicis intus obscurantur. Et a Deo retributionem non inueniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amauerunt. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in aduentu iudicis cum se intus uacuas inuenerint, testimonium foris quaerunt? Ac si a sua fiducia deceptae proximis dicant: Quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quid uidistis». [MM2020]
60 invenerint] invenerit cacogr. Li446
61 repelli conspicitis] inv. Arag2
62 quid] quod Md214 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1662 Ed1745 Ed1953
marg.| {CMT25d1.35} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − [1] [c] De consuetudine enim id semper inquirit 63 unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum qui cordis inspector64 est. [b] Sed quorum facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt. [a] Unde et earum 65 lampades extinguuntur 66. [2] Vel 67 virgines que lampades suas querentur68* extingui, ostendunt eas ex parte lucere; et tamen non habent lumen indeficiens nec opera perpetua. Si quis igitur habet animum virginalem et amator est pudicitie, non debet mediocriter esse contentus his que cito exarescunt et orto caumate arefiunt sed perfectas virtutes sequatur69 ut lumen habeat sempiternum.Z af ag ah
af extinguuntur] extinguentur Ed1570
ag ¶Fons :
[1] Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § 3, CCSL 44A, lin. 91 sqq.: «oportet enim nos exhiberi ante tribunal christi, ut illic recipiat unus quisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. [a] et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, quia lampades nostrae extinguntur. [b] quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et [c] de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere apud deum, qui cordis inspector est».
[2] ¶Fons :   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, lin. 754 sqq.: «Unde et psalmista dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. omnes uirgines surrexerunt et ornauerunt unaquaeque lampades suas, id est sensus, in quibus oleum scientiae recipiebant ut alerent opera uirtutum quae ante uerum iudicem refulgerent. fatuae autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo uestro quia lampades nostrae extinguuntur. quae lampades suas queruntur extingui, ostendunt eas ex parte lucere et tamen non habent lumen indeficiens nec opera perpetua. si quis igitur habet animam uirginalem et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus quae cito exolescunt, exorto caumate arefiunt, sed perfectas uirtutes sequatur ut lumen habeat sempiternum. responderunt prudentes atque dixerunt: ne forte non sufficiat nobis et uobis. hoc non de auaritia sed de timore respondent. unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die iudicii aliorum uirtutes aliorum uitia subleuare. et quomodo tempore babyloniae captiuitatis hieremias peccatores iuuare non potuit et dicitur ad eum: ne oraueris pro populo isto, sic formidulosa erit illa dies cum unusquisque pro semet ipso sollicitus erit».
ah ¶Nota : L’association des deux sentences hétérogènes est un accident qui remonte à l’antigraphe révélé par Nicolaï. Cf. Nicolai, Discussio 20, 1669, p. 81-84; Combefis, Bibliotheca concionatoria, t. 8, p. 857. Tous deux insèrent l’attribution à Jérôme du segment 2, omise par toute la tradition antérieure et postérieure. De ce fait Combefis déroge une fois de plus ici au respect du texte ‘thomasien’ qu’il oppose par principe à Nicolaï sans s’y conformer toujours. [MM2020]
63 inquirit] inquirunt [fatuae illae] Ed1657 (cum Augustino)
64 inspector] aspector Arag2 Ed1470
65 earum] eadem cacogr. Arag2
66 extinguuntur] extinguentur Ed1570
67 Vel] Hier<onymus> praem. Ed1657 Ed1662
68 querentur] queruntur Arag2 Ed1470 Ed1570 Ed1657 Ed1662 Ed1745 Ed1953
69 sequatur] sequitur Ed1657
marg.| {CMT25d1.36} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 70* {hom.79} − Vel aliter . Non solum he virgines stulte erant quoniam hinc recesserunt misericordia carentes, sed quia estimabant ibi se accepturas ubi importune quesierunt. Quamvis autem illis virginibus prudentibus nihil misericordius sit, que propter misericordiam maxime fuerunt approbate; non tamen stulte virgines sua petitione potite sunt.
Sequitur:
70 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,9 
Responderunt prudentes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis.
marg.| Hinc autem discimus quod nullus nostrum adire poterit nisi operibus cum quibus inventi erimus.
marg.| {CMT25d1.37} HIERONYMUS. − Non enim hoc virgines prudentes de avaritia, sed de timore respondent; unde quisque pro suis operibus mercedem accipiet; neque possunt in die iudicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Dant autem prudentes consilium, ut non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere. ai
Et hoc est quod sequitur:
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 237.762-238.777: «Responderunt prudentes atque dixerunt: ne forte non sufficiat nobis et uobis. hoc non de auaritia sed de timore respondent. unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die iudicii aliorum uirtutes aliorum uitia subleuare. et quomodo tempore babyloniae captiuitatis hieremias peccatores iuuare non potuit et dicitur ad eum: ne oraueris pro populo isto, sic formidulosa erit illa dies cum unusquisque pro semet ipso sollicitus erit. ite potius ad uendentes et emite uobis. uenditur hoc oleum et multo emitur pretio ac difficili labore conquiritur quod in elemosinis cunctis que uirtutibus et consiliis intellegimus magistrorum. dum autem irent emere uenit sponsus. dant quidem quasi prudentes consilium quod non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere. uerum quia iam emendi tempus excesserat et adueniente iudicii die locus non erat paenitentiae psalmista dicente: in inferno autem quis confitebitur tibi, non noua opera patrare sed praeteritorum rationem coguntur exsoluere». [FG2013]
Ite potius ad vendentes et emite vobis.
marg.| {CMT25d1.38} HILARIUS. 71* {c.27} − Vendentes hi sunt qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia indigentie, sua satietate boni operis nostri conscientiam venundantes. Hec est enim indefessi luminis copiosa materia, que misericordie fructibus et emenda est, et recolenda.
71 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.39} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 72* {hom.79} − Vides ergo quanta nobis sit a pauperibus negotiatio; pauperes autem non sunt ibi, sed hic; ideoque hic oleum congregare oportet, ut illic utile sit, cum tempus nos vocet.
72 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d1.40} HIERONYMUS. − Venditur etiam hoc oleum et multo emitur pretio, ac difficili labore conquiritur; quod non solum in eleemosynis, sed in cunctis virtutibus et consiliis intelligimus magistrorum.aj
aj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 238.771-776: «Et quomodo tempore babyloniae captiuitatis hieremias peccatores iuuare non potuit et dicitur ad eum: ne oraueris pro populo isto, sic formidulosa erit illa dies cum unusquisque pro semet ipso sollicitus erit. ite potius ad uendentes et emite uobis. uenditur hoc oleum et multo emitur pretio ac difficili labore conquiritur quod in elemosinis cunctis que uirtutibus et consiliis intellegimus magistrorum». [FG2013]
marg.| {CMT25d1.41} ORIGENES. 73* {tract.32} − Vel aliter . Etsi fatue erant, tamen hoc intelligebant quoniam cum lumine debebant obviam ire sponso, omnes lampades sensuum habentes illuminatas. videbant autem et illud, quoniam ex eo quod minus habebant oleum rationabile, iam propinquantibus tenebris lampades earum fuerant obscurande. Sed sapientes transmittunt fatuas ad olei venditores, videntes quoniam non tantum oleum, id est verbum doctrine, congregaverant ut sufficeret ipsis ad vitam, et illas docerent.
Unde dicunt:
73 Origenes] + In Matthaeum Ed1953
ite potius ad vendentes,
marg.| id est ad doctores,
et emite vobis
marg.| id est ab eis accipite; et pretium est perseverantia, et amor discendi et diligentia, et labor cupientium discere.
marg.| {CMT25d1.42} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − [c] Vel non sunt putande dedisse consilium; sed crimen earum ex obliquo commemorasse. vendunt enim adulatores oleum, qui sive falsa, sive ignorata laudando, animas in errores mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis consiliando, aliquam de his mercedem commodi temporalis accipiunt.
[b] Dicitur ergo:
Ite ad vendentes et emite vobis
marg.| id est videamus nunc quid vos adiuvent qui vobis laudes vendere consueverunt.
[a] Dicunt autem:
Ne forte non sufficiat nobis et vobis
marg.| quia alieno testimonio non iuvatur quisquam apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix quisque sibi sufficit cui testimonium perhibeat conscientia sua.ak
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § , CCSL 44A, lin. 95-99, 1088-128 sqq.: «[a] sed quid responderunt sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. unus quisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis apparent; et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum se habere cor? inde est quod apostolus dicit: mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque me ipsum iudico. quapropter cum de se ipso quisque aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid agatur in homine nisi spiritus hominis? [b] ite magis ad uendentes et emite uobis. [c] non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. uendunt enim oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando animas in errorem mittunt, et eis uana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. emendabit me, inquit, iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes et emite uobis, id est uideamus nunc, quid uos adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis».
<ex quo>   = Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 885.16-886.12. [MM2020]
marg.| {CMT25d1.43} HIERONYMUS. − Verum quia iam emendi tempus excesserat, et adveniente iudicii die locus non erat penitentie, non nova opera patrare74*, sed preteritorum rationem coguntur exsolvere.AA al
Unde sequitur:
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 238.777-781: «Responderunt prudentes atque dixerunt: ne forte non sufficiat nobis et uobis. hoc non de auaritia sed de timore respondent. unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die iudicii aliorum uirtutes aliorum uitia subleuare. et quomodo tempore babyloniae captiuitatis hieremias peccatores iuuare non potuit et dicitur ad eum: ne oraueris pro populo isto, sic formidulosa erit illa dies cum unusquisque pro semet ipso sollicitus erit. ite potius ad uendentes et emite uobis. uenditur hoc oleum et multo emitur pretio ac difficili labore conquiritur quod in elemosinis cunctis que uirtutibus et consiliis intellegimus magistrorum. dum autem irent emere uenit sponsus. dant quidem quasi prudentes consilium quod non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere. uerum quia iam emendi tempus excesserat et adueniente iudicii die locus non erat paenitentiae psalmista dicente: in inferno autem quis confitebitur tibi, non noua opera patrare sed praeteritorum rationem coguntur exsoluere». [FG2013]*
AA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
74 opera patrare] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 25,10 
Dum autem irent emere, venit sponsus et que parate erant intraverunt cum eo ad nuptias.
marg.| {CMT25d1.44} HILARIUS. 75* {c.27} − Nuptie autem, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate coniunctio. AB
AB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
75 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.45} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 76* {hom.79} − Per hoc autem quod dicit: dum irent emere , ostendit quia etsi misericordes efficiamur post mortem, nihil hinc lucrabimur ad effugiendum sicut nec diviti profuit quod factus est misericors et sollicitus circa eos qui sibi attinebant.
76 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d1.46} ORIGENES. 77* {tract.32} − Vel dicit dum irent emere est enim invenire quosdam qui quando debuerunt, neglexerunt aliquid utile discere; in ipso autem exitu vite sue, dum disponunt discere, comprehenduntur a morte.
77 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d1.47} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel aliter . Euntibus illis emere, id est inclinantibus se in ea que foris sunt, et solitis gaudere querentibus quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat. Et que parate erant, id est quibus testimonium coram Deo conscientia*78 perhibebat79, intraverunt cum eo ad nuptias id est ubi munda anima, puro ac perfecto Dei Verbo fecunda copulatur.AC am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § , CCSL 44A, lin. 119-127 sqq.: «euntibus autem illis emere [om. Euggippius] uenit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solita gaudia requirentibus* , quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui iudicat, et quae paratae erant, id est quibus bonum coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrauerunt cum eo ad nuptias, id est ubi munda anima sempiterno dei uerbo fetanda [fecunda Eugippius] copulatur [copuletur Eugippius], et clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati - omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur - clausus est aditus ad regnum caelorum».
*solita gaudia requirentibus] et soliti gaudere querentibus Eugippius
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 886.14-19. [MM2020]
AC ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
78 testimonium – coram Deo consc.] inv. Ed1953
79 perhibebat] prohibebat cacogr. Mt366
marg.| {CMT25d1.48} HIERONYMUS. − Post iudicii autem diem bonorum operum et iustitie occasio non relinquitur.AD an
Unde sequitur:
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 238.783-785: «Venit sponsus, et quae paratae erant intrauerunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Post iudicii diem bonorum operum et iustitiae occasio non relinquetur». [FG2013]*
AD ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Et clausa est ianua.
marg.| {CMT25d1.49} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 80 − Receptis enim illis qui sunt in angelicam vitam commutati, clauditur aditus ad regna celorum. Non enim post iudicium patet precum aut81* meritorum locus.AE ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, CCSL 44A, lin. 127-128 sqq.: «et clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati - omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur - clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus».
<ex quo>   = Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 886.17-23. [MM2020]
AE ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2020}
80 De verbis Domini] om. Li446
81 aut] ac Ed1953
marg.| {CMT25d1.50} HILARIUS. 82* {c.27} − Et tamen cum iam penitentie nullum est tempus, fatue occurrunt, aperiri sibi aditum rogant.
Unde sequitur:
82 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,11 
Novissime autem veniunt et relique virgines dicentes Domine, Domine, aperi nobis.
marg.| {CMT25d1.51} HIERONYMUS. − Egregia in Domini appellatione confessio indicium fidei est. Sed quid prodest83 voce invocare quem operibus neges?AF ap
ap ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 238.787-789: «Nouissime ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis. Egregia quidem in domini appellatione confessio id que repetitum indicium fidei est. sed quid prodest uoce inuocare quem operibus neges?» [FG2013]*
83 prodest] est Ed1470
marg.| {CMT25d1.52} GLOSSA. 84* − [1] Dolore autem repulsionis compulse, appellationem ingeminant85* dominationis, [2] non vocando 86* patrem cuius in vita sua misericordiam contempserunt.AG aq ar
aq ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 25, PL 162, 1459C: «[1] Domine, Domine, aperi nobis, etc. Dolore repulsionis compulsae, appellationem ingeminant dominationis, [2] non vocando patrem, cujus in vita sua contempserunt misericordiam».
<ex quo> [1] Glossa ordinaria (Mt. 25, 11) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 76b interl.], ed. Gloss-e : «dicentes:   Domine, Domine, aperi nobis . dolore repulsionis compulse appellationem ingeminant dominationis». [MM2020]
<cuius fons>   Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 12 § 3, p. 86.150-152: «Ecce aperire clamant, et repulsionis suae dolore compulsae, appellationem dominantis ingeminant dicentes:   Domine, Domine, aperi nobis . Preces offerunt, sed nesciuntur, quia tunc uelut incognitos Deus deserit, quos modo suos per uitae meritum non agnoscit».
[2] <Non hab.> Gregorius, in op. cit.; LLT [FG2013]*
ar ¶Nota : Thomas renvoie au fait que les vierges folles appellent au secours le ‘Seigneur’ (Domine) comme celui qui exerce la domination («Domine»), et non en invoquant le ‘Père’, nom de celui qui exerce la miséricorde qu’elles ont méprisé durant leur vie. [MM2020]
84 Glossa] Gregorius in evangelia Ed1745 Ed1953
85 ingeminant] ingeminatur Ed1745 Ed1953
86 non vocando] invocando Ed1470 Ed1745 Ed1953
marg.| {CMT25d1.53} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Non autem dictum est quod emerunt oleum; et ideo intelligende sunt, nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna eius est severitas post iudicium, cuius ante iudicium ineffabilis misericordia prerogata est; propter quod sequitur
Numérotation du verset Mt. 25,12 
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos
marg.| ex illa scilicet regula, quia non habet ars Dei, id est eius sapientia, ut intrent in gaudium eius qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, conati sunt aliquid secundum precepta eius operari.as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § , CCSL 44A, lin. 131 sqq.: «non dictum est quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis adflictionibus redire ad implorationem dei; sed magna est eius seueritas post iudicium, cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. itaque respondens ait: amen dico uobis quod nescio uos, ex illa scilicet regula, qua non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari; atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, quo uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 886.26 sqq. [MM2020]
marg.| {CMT25d1.54} HIERONYMUS. − « Novit enim Dominus eos qui sunt eius »at, et « qui ignorat ignorabitur »au; et licet virgines sint vel corporis puritate vel vere fidei confessione, tamen quia oleum non habent, ignorantur a sponso. Ex hoc autem quod infert
at 2Tim. 2, 19.
au 1Cor. 14, 38.
Numérotation du verset Mt. 25,13 
Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam.
marg.| intelligit universa que dicta sunt esse premissa, ut quia ignoramus iudicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum preparemus.av
av ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 238.791-239.807: «At ille respondens ait: amen dico uobis: nescio uos. nouit dominus eos qui eius sunt, et qui ignorat ignorabitur nescit dominus operarios iniquitatis et licet uirgines sint et secundum duplicem intellegentiam de corporis puritate et de confessione uerae glorientur fidei, tamen, quia oleum non habent scientiae, sufficit eis pro poena quod ignorantur a sponso. Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam. prudentem semper admoneo lectorem ut non superstitiosis adquiescat interpretationibus et quae commatice pro fingentium ea dicuntur arbitrio, sed consideret priora media sequentia et nectat sibi uniuersa quae scripta sunt. et ex hoc ergo quod infert: uigilate quia nescitis diem neque horam, intellegitur uniuersa quae dixit, id est de duobus qui in agro sunt et de duabus molentibus et de patrefamilias qui seruo suo credidit substantiam et de decem uirginibus, ideo parabolas esse praemissas ut, quia ignoramus homines iudicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum praeparemus, ne dum ignoramus iudex ueniat». [FG2013]
marg.| {CMT25d1.55} AUGUSTINUS. De sermone Domini. − Non autem solum illius ultimi87* temporis quo venturus est sponsus sed sue quisque dormitionis diem et horam nescit, ad quam quisquis paratus est, etiam paratus88 invenitur cum illa vox sonuerit qua omnes evigilaturi sunt.AH aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones de verbis Domini, n° 22 <cuius fons> = De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 59, § , CCSL 44A, lin. sqq.: «itaque respondens ait: amen dico uobis quod nescio uos, ex illa scilicet regula, qua non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari; atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, quo uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus inuenietur etiam, cum illa uox media nocte sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt».
<ex quo>   Eugippius , Excerpta ex operibus s. Augustini, c. 277, sectio 302 (83 qu.), CSEL 9, p. 887.8-9. [MM2020]
87 ultimi] futuri Ed1953
88 etiam paratus] om. Li446
marg.| {CMT25d1.56} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Non defuerunt autem qui docere voluerunt, has quinque et quinque virgines ad hunc eius adventum, qui nunc fit per Ecclesiam, pertinere; sed hec non sunt temere pollicenda, ne aliquid 89occurrat quod valide contradicat.AI ax
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 284.1-4: «hoc enim nullus ambigit de christi aduentu nouissimo et de fine saeculi fuisse praedictum. nam et illas quinque et quinque uirgines non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere uoluerint ad hunc eius aduentum, qui nunc fit per ecclesiam, pertinere. sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat, quod ualide contradicat, praesertim quia in talibus diuinorum eloquiorum obscuritatibus, quibus nostras intellegentias deo placuit exercere, non solum alius alio mouetur acutius eorum, qui scripturas sanctas non inprobabiliter tractant, sed etiam quilibet unus illorum aliquando minus aliquando melius intellegit». [MM2019].
89 aliquid] aliud cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 25,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT25d2.1} GLOSSA. − [1] In precedenti parabola demonstrata est eorum condemnatio qui oleum sibi sufficienter non preparaverant sive per oleum nitor operum, sive “gaudium conscientie”ay, sive eleemosyna que est per pecuniam, intelligatur. [2] Hec90 autem parabola inducitur contra eos qui non solum pecuniis sed nec verbo nec alio modo prodesse proximis volunt sed omnia occultant.AJ az
ay Cf. v. g. Antonius Patavinus , Sermones festivi, sermo in festivitate apostolorum Philippi et Iacobi, t. 3, vol. 3, pars 5 (sermo moralis), par. 15, Padova, 1979, p. 203.9: « Cuius? Splendoris olei. Ecce Rachel, quae, ut dicitur Genesi 29, erat decora facie, et venusto aspectu. Ecce splendor olei, idest claritas animae, gaudium conscientiae, quod superexcellit omni liquori, idest gaudio temporalium ».
az ¶Fons :
[1] Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria; Patrologia latina; LLT.
[2] Cf. Chrysostomus, In Mt., hom. 78 (Mt. 25, 13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 247vb : «Hec quidem parabola gratia misericordie que est per pecunias dicta est . Que autem post hanc est ad eos qui non pecuniis non verbo non preminentia {dignitate} non altero quolibet modo prodesse volunt proximis sed omnia occultant ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 78 (79) § 2, PG 58, 713 : « Αὕτη μὲν οὖν ἡ παραβολὴ τῆς διὰ χρημάτων ἐλεημοσύνης ἕνεκεν εἴρηται· ἡ δὲ μετὰ ταύτην, πρὸς τοὺς οὐ χρήμασιν, οὐ λόγῳ, οὐ προστασίᾳ, οὐχ ἑτέρῳ ὁτῳοῦν ὠφελεῖν βουλομένους τοὺς πλησίον, ἀλλὰ πάντα ἀποκρύπτοντας ».
<Paral. Thomae de Aquino> Cf. In Mt. reportatio, 25 § 1, Marietti n° 2017: « Item per oleum signatur interior laetitia, de quo in ps. ciii, 15: ut exhilaret faciem in oleo. Et alibi in ps. 44, 8: unxit te Deus oleo laetitiae. Multi sunt qui exterius abstinent et quaerunt intus gaudium, scilicet conscientiae, et ibi habent se cum oleum. Alii vero non quaerunt gaudium conscientiae, sed gloriam hominum, et isti non habent oleum ».
<Non hab.> Hugo de Sancto Caro. [MM2021]
90 Hec] Hoc cacogr. Li446
prol.| Unde dicit:
Numérotation du verset Mt. 25,14 
Sicut enim homo91 peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.92
91 homo] + qui Li446
92 vocavit servos suos et tradidit illis bona sua] etc. Ed1657
marg.| {CMT25d2.2} GREGORIUS. 93* − Homo autem iste qui peregre proficiscitur, redemptor noster est, qui in ea carne quam assumpserat, abiit in celum. Carnis enim locus proprius terra est, que quasi ad peregrinandum ducitur, cum per redemptorem nostrum in celo collocatur.94 ba
ba ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 58.10-59.14: «Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster qui in ea carne quam assumpserat abiit in caelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in caelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens seruis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit». [FG2013]*
93 Gregorius] + in evangelia Ed1953
94 Ed1657 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d2.3} ORIGENES. 95* {tract.33} − Secundum enim divinitatis sue naturam non peregrinatur, sed secundum dispensationem corporis quod suscepit. Qui enim dicitbbdiscipulis suis: « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi », unigenitus Dei est, qui non est corporeo habitu circumclusus. Hoc autem dicentes non solvimus Iesum; sed unicuique substantie proprietatem eius salvamus. Possumus et talia dicere, quod peregrinatur Dominus per fidem ambulantibus, et non per speciem. Si autem peregrinantes a corpore cum Domino fuerimus, tunc et ipse erit nobiscum. Simul etiam considera, quod non videtur redditio sermonis ita conscripta sicut homo peregrinans, ita ego aut filius hominis quoniam ipse est qui in parabola proponitur peregrinans quasi homo, non sicut filius Dei.
bb Mt. 28, 20.
95 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.4} HIERONYMUS. − Vocatis autem apostolis, doctrinam eis evangeliorum tradidit, non96* pro largitate et parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus; quomodo et Apostolus97 eos qui solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit.
Unde sequitur:
96 non] + quasi Ed1657 Ed1745 Ed1861 Ed1876 Ed1953
97 Apostolus] Apostolos Ed1475C
Numérotation du verset Mt. 25,15 
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem.98
98 virtutem] + Ieronimus Md214 Mt366 ( I’mus ), + Chrysostomus Arag2 Ed1470 Ed1570, + Chrysostomus h om. 79 Ed1745, + Chrysostomus h om. 78 (!) Ed1876, + Chrysostomus in Matth. (h om. 79) Ed1953
marg.| In quinque et duobus et uno talento diversas gratias intelligimus que unicuique tradite sunt.AK bc bd
bc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 239.813-817 sqq.: «Sicut enim homo proficiscens uocauit seruos suos et tradidit illis bona sua et uni dedit quinque talenta, alii duo, alii uero unum. homo iste paterfamilias haud dubium quin christus sit qui ad patrem post resurrectionem uictor ascendens, uocatis apostolis doctrinam evangelicam tradidit, non pro largitate et parcitate alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium uiribus, quomodo et Apostolus eos qui solidum cibum capere non poterant lacte potasse se dicit. denique et illum qui de quinque talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor simili recipit gaudio, non considerans lucri magnitudinem sed studii uoluntatem. in quinque et duobus et uno talento uel diuersas gratias intellegamus quae unicuique traditae sunt uel in primo omnes sensus examinatos, in secundo intellegentiam et opera, in tertio rationem qua homines a bestiis separamur». [FG2013]*
bd ¶Nota : Plusieurs erreurs assez incompréhensibles ont abouti à l’attribution de la dernière phrase de cette sentence (« In quinque et... traditae sunt ») par De Rubeis (Ed1745) à Chrysostome. De Rubeis indique en apparat du texte « Al. hom. LIX (!) in op. imperf. P. Nicolai autem omittit ». Un éditeur postérieur a appliqué par distraction à cette sentence la note d’apparat des sources de Ed1745 qui se lit au bas de la même page mais concerne CMT25d2.1. et fait allusion à l’homélie 79 de Chrysostome sur Matthieu.
marg.| {CMT25d2.5} ORIGENES. 99* {tract.33} − Si quando enim videris eorum qui acceperunt a Christo dispensationem eloquiorum Dei, alios quidem habere amplius, alios autem minus, et, ut ita dicam, neque in dimidio intelligentes rerum negotia comparatione meliorum; alios autem adhuc minus habere; videbis differentias eorum qui eloquia Domini susceperunt a Christo quoniam alia fuit virtus eorum quibus data sunt quinque talenta, alia quibus duo, alia quibus unum; et alter alterius non capiebat mensuram; et qui accepit talentum unum, accepit quidem datum non contemptibile multum est enim et unum talentum talis Domini. Tamen tres sunt proprii servi, sicut tria sunt genera eorum qui fructum faciunt; et quinque quidem accepit talenta qui omnia sensibilia Scripturarum potest adducere ad sensus diviniores; duo autem qui est corporalem doctrinam edoctus duo enim videtur carnalis numerus esse; sed adhuc minus potenti unum talentum paterfamilias dedit.
99 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.6} GREGORIUS. 100* − Vel aliter . Quinque talentis dona quinque sensuum, id est exteriorum scientia exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designantur unius autem talenti nomine, intellectus tantum designatur.be
Sequitur:
be ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 59.17-21: «Quinque etenim sunt corporis sensus, uidelicet uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque igitur talentis donum quinque sensuum, id est exteriorum scientia exprimitur. Duobus uero intellectus et operatio designatur. Vnius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat, alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt, dum que se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu atque a uisibilium uoluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt». [FG2013]
100 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Et profectus est101 statim.
101 est] et Li446
marg.| {CMT25d2.7} GLOSSA. {ordin} − Non locum mutans sed liberam102 eis potestatem operandi 103* permittens, et suo arbitrio relinquens.AL
Sequitur:
AL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
102 liberam] liberati Li446* (al. m. post. corr.)
103 potestatem operandi] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,16 
Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.
marg.| {CMT25d2.8} HIERONYMUS. − Acceptis enim terrenis sensibus, celestium sibi notitiam duplicavit, ex creaturis intelligens creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex brevibus sempiterna.bf
bf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 239.825-240.828: «Abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis; lucratus est alia quinque. acceptis terrenis sensibus caelestium sibi notitiam duplicauit ex creaturis intellegens creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex uisibilibus inuisibilia, ex breuibus aeterna». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.9} GREGORIUS. 104* − Sunt etiam nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen superne patrie docent recta que possunt de ipsis exterioribus que acceperunt; dumque se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt.bg
bg ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 59.22-27: «Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat, alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt, dum que se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu atque a uisibilium uoluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt». [FG2013]
104 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.10} ORIGENES. 105* {tract.33} − Vel qui habent sensus exercitatos, conversati salubriter, et ad maiorem scientiam seipsos erigentes, et studiose docentes, lucrati sunt alia quinque quia nemo facile additamentum accipit virtutis alterius, nisi eius quam habet; et quanta ipsa scit, tanta alterum docet, et non amplius.
105 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.11} HILARIUS. 106* {c.27} − Vel servus ille qui quinque talenta accepit, populus ex lege credentium est, ex qua profectus meritum ipsius recte impleta evangelice fidei operatione duplicavit.
Sequitur:
106 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,17 
Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
marg.| {CMT25d2.12} GREGORIUS. 107* − Sunt enim nonnulli qui dum intelligendo et operando aliis predicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant quia dum utrique sexui predicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur.bh
bh ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 59.27-33: «Et sunt nonnulli qui quasi duobus talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur, cum que et intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant. Bene autem alia quinque uel alia duo in lucrum uenisse referuntur, quia dum utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Sed is qui unum talentum acceperat, abiens fodit in terram et abscondit pecuniam domini sui». [FG2013]
107 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.13} ORIGENES. 108* − Vel lucrati sunt alia duo , id est corporaliorem editionem109* et aliam paulo sublimiorem.AM bi
bi ¶Fons : Origenes , Commentariorum series, 66 (Mt. 25, 15-19), GCS 38, p. 155.15-16 : « [...] hi sunt qui ab eo qui cognoscebat virtutem eorum, acceperunt talenta duo corporalem doctrinam edocti (duo enim videtur carnalis numerus esse), et super haec lucrati sunt duo, id est corporaliorem e<ru>ditionem [corporaliorem editionem G B, corporalem editionem L, corporalium eruditionem ρ,] et aliam paulo ei [eis L] sublimiorem ». [MM2021]
AM ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
108 Origenes] + In Mattheum Ed1953
109 corporaliorem editionem] corporalem eruditionem Ed1953
marg.| {CMT25d2.14} HILARIUS. 110* {c.27} − Vel ille servus cui duo talenta commissa sunt, gentium populus est, fide atque confessione et filii iustificatus, et patris; Dominum nostrum Iesum Christum Deum atque hominem ex spiritu et carne confessus. Hec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut populus Iudeorum omne sacramentum quod in quinque talentis, id est in lege, cognoverat, idipsum fide evangelii duplicavit; ita iste incremento duorum talentorum, intellectum atque operationem promeruit.
Sequitur:
110 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,18 
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam Domini sui.
marg.| {CMT25d2.15} GREGORIUS. 111* − Talentum quippe in terra abscondere, est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare.AN bj
bj ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 59.35-36: «Talentum in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus numquam leuare.». [FG2013]*
AN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
111 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.16} ORIGENES. 112* {tract.33} − Vel aliter . Si quando videris aliquem qui virtutem habet docendi et animabus proficiendi, et hanc virtutem occultat, quamvis habeat quamdam religionem conversationis, non dubites dicere talem esse qui accepit unum talentum, et abscondit ipsum in terra.
112 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.17} HILARIUS. 113* {c.27} − Vel iste servus qui unum talentum accepit et in terra recondidit, populus est in lege persistens, qui propter invidiam salvandarum gentium in terra acceptum talentum abscondit in terra enim talentum abscondere, est nove predicationis gloriam sub obtrectatione corporee passionis occultare.
Sequitur:
113 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,19 
Post multum vero temporis venit Dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
marg.| In ratione autem ponenda iudicii examen est.
marg.| {CMT25d2.18} ORIGENES. 114* {tract.33} − Et observa in hoc loco, quoniam non servi ad Dominum vadunt ut iudicentur; sed Dominus venit ad eos, cum tempus fuerit impletum; de quo dicit post multum vero temporis, id est postquam dimisit aptos ad negotiandum animarum salutem; et ideo forsitan non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad huiusmodi opus, ut cito transeat de hac vita; sicut est manifestum ex eo quod et apostoli senuerunt ex quibus dicitur ad Petrumbkcum senueris, extendes manum tuam; de paulo autem dictum est ad Philemonembl: « Nunc autem ut Paulus senex ».
bk Io. 21, 18.
bl Phlm. 9.
114 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.19} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 115* {hom.79} − Vide et116 Dominum ubique non confestim expetentem rationem, ut discas eius longanimitatem. Mihi autem videtur quod resurrectionem occulte insinuans, hoc dicit117.AO
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
115 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
116 et] etiam Li446
117 dicit] dixit Li446
marg.| {CMT25d2.20} HIERONYMUS. − Ideo ergo dicit: post multum temporis quia grande tempus est inter ascensionem salvatoris et secundum eius adventum.AP bm
bm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 240.839-841: «Post multum uero temporis uenit dominus seruorum illorum. grande tempus est inter ascensionem saluatoris et secundum eius aduentum. Si autem apostoli reddituri sunt rationem et sub metu iudicis surrecturi, quid nos oportet facere?». [FG2013]
AP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d2.21} GREGORIUS. 118* − Hec autem lectio huius evangelii considerare nos admonet, ne qui plus ceteris in hoc mundo accepisse aliquid cernuntur, ab actore119* mundi gravius iudicentur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humilior quisque debet esse ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.bn AQ
bn ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 1, p. 58.1-6: «Lectio sancti evangelii, fratres carissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus ceteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab auctore mundi grauius inde iudicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione». [FG2013]*
AQ ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
118 Gregorius] + in evangelia Ed1953
119 actore] auctore Ed1953
marg.| {CMT25d2.22} ORIGENES. 120* {tract.33} − Fiducia autem fecit eum qui quinque talenta acceperat, audere ut ad Dominum prius accederet.AR
Sequitur enim:
AR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
120 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,20 
Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta121, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
121 talenta] om. Li446
marg.| {CMT25d2.23} GREGORIUS. 122* − Servus ergo qui geminata talenta retulit, a Domino laudatur atque123* ad eternam remunerationem perducitur.AS bo
Unde subditur:
bo ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 2, p. 60.45-46: «Seruus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei uoce dominica dicitur: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Pauca quippe sunt bona omnia praesentis uitae, quamlibet multa uideantur. Sed tunc fidelis seruus supra multa constituitur, quando deuicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa caelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere, ut non sit iam quod exterius doleat de corruptione». [FG2013]*
AS ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
122 Gregorius] + in evangelia Ed1953
123 a Domino... atque] laudatur a Domino et Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,21 
Ait illi Dominus: Euge.
marg.| {CMT25d2.24} RABANUS. −  Euge interiectio est letantis; per quod gaudium suum Dominus insinuat, qui bene laborantem servum ad gaudium eternum invitat; de quo propheta ait letificabis nos in gaudio cum vultu tuo.
marg.| {CMT25d2.25} CHRYSOSTOMUS. In homiliario.124* {hom.79} − 
124 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Serve bone
marg.| quia de bono loquitur, quod est ad proximum,
et fidelis
marg.| quia nihil eorum que sunt Domini sibi appropriavit.AT
AT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| marg.|{CMT25d2.26} HIERONYMUS. − Dicit autem:
Super pauca fuisti fidelis,
marg.| quia omnia que in presenti habemus, licet magna videantur et plurima, tamen comparatione futurorum parva et pauca sunt.bp
bp ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 240.849-851: «Ait illi dominus: euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis   super multa te constituam, intra in gaudium domini tui . utrique seruo ut ante iam dixi, et qui de quinque talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor, idem patrisfamiliae sermo blanditur. et notandum quod omnia quae in praesenti habemus licet magna uideantur et plurima, tamen comparatione futurorum parua et pauca sunt. Intra, inquit, in gaudium domini tui et suscipe quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. quid autem maius potest dari fideli seruo quam esse cum domino et uidere gaudium domini sui?» [FG2013]*
marg.| {CMT25d2.27} GREGORIUS. 125* − Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur, quando devicta omnis corruptionis molestia, de eternis gaudiis in illa celesti sede gloriatur. Tunc etiam ad Domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in eterna illa patria assumptus, atque angelorum cetibus admixtus, sic interius gaudet de munere ut non sit quod exterius doleat iam de corruptione.bq
bq ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 2, p. 60.50-55: «Seruus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei uoce dominica dicitur: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Pauca quippe sunt bona omnia praesentis uitae, quamlibet multa uideantur. Sed tunc fidelis seruus supra multa constituitur, quando deuicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa caelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere, ut non sit iam quod exterius doleat de corruptione». [FG2013]
125 Gregorius] + in evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.28} HIERONYMUS. − Quid autem potest maius dari fideli servo quam esse cum Domino et videre gaudium Domini sui?AU br
br ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 240.853-854: «Ait illi dominus: euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. utrique seruo ut ante iam dixi, et qui de quinque talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor, idem patrisfamiliae sermo blanditur. et notandum quod omnia quae in praesenti habemus licet magna uideantur et plurima, tamen comparatione futurorum parua et pauca sunt. intra, inquit, in gaudium domini tui et suscipe quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Quid autem maius potest dari fideli seruo quam esse cum domino et uidere gaudium domini sui?» [FG2013]*
AU ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d2.29} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 126* {hom.79} − Per hoc enim verbum omnem beatitudinem ostendit.AV
AV ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
126 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d2.30} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 127 {1,10} − Hoc enim erit128 plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Deo trinitate, ad cuius imaginem facti sumus.AW
AW ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
127 Primo] om. Ed1953
128 erit] erunt Li446
marg.| {CMT25d2.31} HIERONYMUS. − [b] Utrique autem servo et qui de quinque talentis decem fecerat, et qui de duobus quatuor, idem patrisfamilias sermo blanditur; [a] utrumque etiam simili recipit gaudio, non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem.bs
Unde sequitur:
bs ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 239.818-820: «Denique et illum qui de quinque talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor simili recipit gaudio, non considerans lucri magnitudinem sed studii uoluntatem». [b]   Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 240.846-848: «Ait illi dominus: euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. utrique seruo ut ante iam dixi, et qui de quinque talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor, idem patrisfamiliae sermo blanditur». [FG2013]
Numérotation du verset Mt. 25,22 
Accessit autem et qui duo talenta acceperat etc.129
129 etc. Li446] om. Ed1953
[...]
Numérotation du verset Mt. 25,23 
[...]
marg.| {CMT25d2.32} ORIGENES. 130* {tract.33} − Quod autem dicit vel in eo qui quinque talenta acceperat, vel in isto qui duo, accedens, intellige accessum transitum de hoc mundo ad illum et vide quoniam eadem dicta sunt ambobus, ne forte et qui minorem habuit virtutem, et totam illam quam habuit, secundum quod oportebat, exercuit, nihil minus habiturus sit apud Deum quam ille qui fuerit in maiori virtute. Hoc enim solum queritur, ut quicquid habuerit homo ex Deo, toto eo utatur ad gloriam Dei.
130 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.33} GREGORIUS. 131* − Servus autem qui operari de talento noluit, ad Dominum cum verbis excusationis redit.AX bt
Unde subditur:
bt ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 2, p. 60.56-57: «Seruus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum uerbis excusationis redit dicens: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, et timens abii et abscondi talentum tuum in terra; ecce habes quod tuum est». [FG2013]*
AX ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
131 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,24 
Accedens autem et qui unum132 talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es etc.133*
132 unum] om. Li446
133 etc.] om. Ed1953
[...]
Numérotation du verset Mt. 25,25 
[...]
marg.| {CMT25d2.34} HIERONYMUS. − Vere enim hoc quod scriptum estbuad excusandas excusationes in peccatis, etiam huic servo contingit, ut ad pigritiam et negligentiam, superbie quoque crimen accederet. Qui enim debuit simpliciter inertiam confiteri et orare patremfamilias, e converso calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecunie quereret, etiam de sorte periclitaretur.bv
bu Ps. 140, 4.
bv ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 241.859-865: «Accedens autem et qui unum talentum acceperat ait: domine scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra; ecce habes quod tuum est. uere quod scriptum est: ad excusandas excusationes in peccatis, etiam huic seruo contigit ut ad pigritiam et neglegentiam superbiae quoque crimen accederet. qui enim debuit simpliciter inertiam confiteri et orare patremfamilias, e contrario calumniatur et dicit se prudenti fecisse consilio ne dum lucra pecuniae quaereret etiam de sorte periclitaretur». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.35} ORIGENES. 134* {tract.33} − Videtur enim mihi iste servus fuisse inter credentes quidem, non autem fiducialiter agentes, sed latere volentes, et omnia facientes ut non cognoscantur quasi christiani. Adhuc videntur mihi qui huiusmodi sunt timorem Dei habere, et sapere de eo quasi de aliquo austero et implacabili hoc enim significat cum dicit: Domine, scio quia homo durus es . Intelligimus autem, quod vere Dominus noster metit ubi non seminavit; quoniam iustus seminat in spiritu, ex quo metet vitam eternam. Metit etiam ubi non seminat, et congregat ubi non spargit quia sibi computat esse collata quecumque in pauperibus fuerint seminata.
134 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.36} HIERONYMUS. − Ex eo etiam quod hic servus ausus est dicere metis ubi non seminasti, intelligimus etiam gentilium et philosophorum bonam vitam recipere Dominum.bw
bw ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 242.894-897: «Tollitur autem talentum et datur ei qui decem talenta fecerat ut intellegamus, licet in utriusque labore aequale sit gaudium domini, hoc est et eius qui quinque in decem duplicauerat et eius qui duo in quattuor, tamen maius deberi praemium ei qui plus in domini pecunia laborauerat. unde dicit et Apostolus: presbiteros honora qui uere presbiteri sunt, maxime qui laborant in uerbo dei. ex eo quod malus seruus ausus est dicere: metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti, intellegimus etiam gentilium et philosophorum bonam uitam recipere dominum et aliter habere eos qui iuste, aliter qui iniuste agant et ad comparationem eius qui naturali legi seruiat, condemnari eos qui scriptam legem neglegant». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.37} GREGORIUS. 135* − Sunt autem plerique intra Ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vite vias aggredi metuunt, et tamen iacere in sui corporis ignavia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant.bx
bx ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 3, p. 60.63-61.68: «Notandum quod inutilis seruus durum dominum uocat, cui tamen ad lucrum deseruire dissimulat, et timuisse se dicit in lucro talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro ad dominum reportaret. Sunt enim plerique intra Ecclesiam quorum iste seruus imaginem tenet, qui melioris uitae uias aggredi metuunt, et tamen iacere in sui torporis ignauia non pertimescunt, cum que se peccatores considerant, sanctitatis uias arripere trepidant et remanere in suis iniquitatibus non formidant». [FG2013]
135 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.38} HILARIUS. 136* {c.27} − Vel per hunc servum intelligitur populus Iudeorum in lege persistens, qui dicit timui te; tamquam metu veterum preceptorum ab usu evangelice libertatis abstineat, dicatque ecce quod tuum est, velut in his que a Domino precepta sunt fuerit immoratus; cum tamen sciverit, metendos illic iustitie fructus ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus qui non ex Abrahe sint stirpe dispersi.
136 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.39} HIERONYMUS. − Sed quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur.
Unde sequitur:137
Numérotation du verset Mt. 25,26 
Respondens autem Dominus eius dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino.
[...]
Numérotation du verset Mt. 25,27 
[...]
marg.| Servus autem malus appellatur, quia calumniam Domino fecit piger, quia talentum noluit duplicare ut in altero superbie, in altero negligentie condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem me noveras, et aliena sectari; tu scires me mea diligentius quesiturum, et dares pecuniam meam, sive argentum nummulariis utrumque enim argyrion, grecus sermo significat. « Eloquia Domini, inquitby, eloquia casta, argentum igne examinatum ». Pecunia ergo et argentum, predicatio evangelii et sermo divinus est; qui dari debuit nummulariis, id est vel ceteris doctoribus, quod fecerunt apostoli, per singulas provincias presbyteros et episcopos ordinantes; vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare et cum usuris reddere, ut quicquid sermone didicerant, opere explerent.bz
by Ps.11, 7.
bz ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 241.8872-242.888: «Respondens autem dominus eius dixit ei: serue male et piger, sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et ueniens ego recepissem utique quod meum est cum usuris; tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. quod putauerat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam uertitur. seruus autem malus appellatur quia calumniam domino facit, piger quia talentum noluit duplicare, ut in altero superbiae, in altero neglegentiae condemnetur. si, inquit, durum et crudelem esse me noueras et aliena sectari ibi que metere ubi non seuerim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem ut scires me mea diligentius quaesiturum et dares pecuniam meam siue argentum nummulariis? utrumque enim ἀργύριον graecus sermo significat. eloquia, inquit, domini eloquia casta, argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum. pecunia ergo et argentum praedicatio evangelii est et sermo diuinus qui dari debuit nummulariis et trapezitis, id est uel ceteris doctoribus, quod fecerunt et apostoli per singulas prouincias presbiteros et episcopos ordinantes, uel cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare et cum usuris reddere, ut quicquid sermone didicerant opere explerent.». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.40} GREGORIUS. 138* − Sicut ergo periculum doctorum aspicitur, si dominicam pecuniam teneant, ita et auditorum quia cum usuris ab eis exigitur quod audierunt, ut scilicet ex eo quod audiunt, etiam studeant intelligere non audita.ca
ca ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 3, p. 61.86-62.93: «Sed sicut nostrum periculum aspicitis, si dominicam pecuniam teneamus, ita uestrum, fratres carissimi, sollicite pensate, quia cum usuris a uobis exigitur quod audistis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, etiam illud superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres carissimi, quia de accepta hac uerbi pecunia usuras soluitis, ut ex eo quod audistis etiam alia studeatis intelligere quae non audistis; quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex uobismetipsis agere, quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum uero seruum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta». [FG2013]
138 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.41} ORIGENES. 139* {tract.33} − Non autem confessus est Dominus se esse durum, sicut ille arbitrabatur; ceteris autem eius sermonibus concessit. Sed vere durus est his qui misericordia Dei abutuntur ad negligentiam suam, non ad conversionem.
139 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.42} GREGORIUS. 140* − Pigrum vero servum qua sententia Dominus feriat, audiamus:
140 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,28 
Tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta.AY cb
cb ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 4, p. 62.95-97: «Sed sicut nostrum periculum aspicitis, si dominicam pecuniam teneamus, ita uestrum, fratres carissimi, sollicite pensate, quia cum usuris a uobis exigitur quod audistis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, etiam illud superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres carissimi, quia de accepta hac uerbi pecunia usuras soluitis, ut ex eo quod audistis etiam alia studeatis intelligere quae non audistis; quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex uobismetipsis agere, quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum uero seruum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta». [FG2013]*
AY ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d2.43} ORIGENES. 141* {tract.33} − Potest quidem Dominus sue divinitatis virtute auferre sufficientiam ab eo qui pigrius est142 ea usus et dare ei qui eam multiplicavit.AZ
AZ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
141 Origenes] + In Mattheum Ed1953
142 est] in Li446
marg.| {CMT25d2.44} GREGORIUS. 143* − Opportunum autem videbatur ut ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur illi enim dari debuit qui minus habebat. Sed cum per quinque talenta exteriorum scientia designetur, per duo autem intellectus et operatio; plus habuit qui duo quam qui quinque talenta acceperat quia qui per talenta quinque exteriorum administrationem meruit, ab intellectu eternorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, per quod intellectum significari diximus, illi dari debuit qui bene exteriora que acceperat, ministravit quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, ut etiam interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant.cc
cc ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 5, p. 62.98-112: «Opportunum ualde uidebatur, ut cum malo seruo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur. Illi enim dari debuit qui minus quam qui plus habuit. Sed sicut superius diximus, per quinque talenta quinque uidelicet sensus, id est exteriorum scientia designatur; per duo autem intellectus et operatio exprimitur. Plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta percepit, quia qui per talenta quinque exteriorum administrationem meruit, ab intellectu internorum adhuc uacuus fuit. Vnum ergo talentum quod intellectum significare diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministrauit. Quod cotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt, per adiunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant, qui exteriora fideliter administrant». [FG2013]
143 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.45} HIERONYMUS. − Vel datur ei qui decem talenta fecerat, ut intelligamus, licet equale sit Domini gaudium in utriusque labore, eius scilicet qui quinque et qui duo duplicavit, tamen maius deberi premium ei qui plus in Domini pecunia laboravit.cd
cd ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 242.888-893: «Tollitur autem talentum et datur ei qui decem talenta fecerat ut intellegamus, licet in utriusque labore aequale sit gaudium domini, hoc est et eius qui quinque in decem duplicauerat et eius qui duo in quattuor, tamen maius deberi praemium ei qui plus in domini pecunia laborauerat. unde dicit et Apostolus: presbiteros honora qui uere presbiteri sunt, maxime qui laborant in uerbo dei». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.46} GREGORIUS. 144* − Generalis etiam mox sententia subditur qua dicitur:
144 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,29 
Omni enim habenti dabitur et abundabit. Ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo.
marg.| Quisquis autem caritatem habet, alia etiam dona percipit. Quisquis autem caritatem non habet, etiam dona que percepisse videbatur, amittit.ce
ce ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 6, p. 62.113-63.118: «Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur et abundabit; ei autem qui non habet, et quod uidetur habere auferetur ab eo. Habenti namque dabitur et abundabit, quia quisquis caritatem habet, etiam dona alia percipit. Quisquis caritatem non habet, etiam dona quae percepisse uidebatur amittit. Vnde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga caritatis custodiam uigiletis. Caritas autem uera est et amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet, omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat priuatur, et iuxta dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores cadet, quia per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit. Illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras uoluptatis». [FG2013]*
marg.| {CMT25d2.47} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 145* {hom.79} − Qui etiam gratiam sermonis et doctrine ad proficiendum habet, non utens ea, gratiam perdit; qui autem studium adhibet, amplius attrahit donum.BA
BA ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
145 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d2.48} HIERONYMUS. − Multi etiam cum sint sapientes naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum nature corruperint, ad comparationem eius qui paululum tardior labore et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum nature; et premium quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios. Potest etiam sic intelligi. Ei qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, etiam si quid minus, ut homo, in opere habuerit, dabitur a bono iudice; qui autem fidem non habuerit, etiam ceteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdet. Et eleganter inquit quod videtur habere, auferetur ab eo. Quicquid enim sine fide Christi est, non ei debet imputari qui male eo usus est, sed illi qui etiam malo servo nature bonum tribuit.cf
cf ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 242.901-243.915: «Omni enim habenti dabitur et abundabit, ei autem qui non habet et quod uidetur habere auferetur ab eo. multi cum sapientes sint naturaliter et habeant acumen ingenii, si fuerint neglegentes et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem eius qui paululum tardior labore et industria compensauit quod minus habuit, perdunt bonum naturae et praemium quod eis fuerat repromissum uident transire ad alios. potest et sic intellegi: et qui fidem habet et bonam in domino uoluntatem, etiam si quid minus in opere ut homo habuerit, dabitur a bono iudice; qui autem fidem non habuerit, etiam ceteras uirtutes quas uidebatur naturaliter possidere perdet. et eleganter etiam quod uidetur, inquit, habere auferetur ab eo. quicquid enim sine fide christi est non ei debet imputari qui male eo abusus est, sed illi qui etiam malo seruo naturae bonum tribuit». [FG2013]
marg.| {CMT25d2.49} GREGORIUS. 146* − Vel quisquis caritatem non habet, etiam ea que percepisse videbatur, amittit.BB cg
cg ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 6, p. 63.117-118: «Habenti namque dabitur et abundabit, quia quisquis caritatem habet, etiam dona alia percipit. Quisquis caritatem non habet, etiam dona quae percepisse uidebatur amittit. Vnde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga caritatis custodiam uigiletis». [FG2013]
BB ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
146 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.50} HILARIUS. 147* {c.27} − Habentibus etiam usum evangeliorum et legis honor redditur; non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege sibi esse videbatur honoris auferetur148.
147 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
148 auferetur] aufertur Li446
marg.| {CMT25d2.51} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 149* {hom.79} − Servus autem malus non solum damno punitur, sed etiam intolerabili pena, et cum pena accusabili denuntiatione.
Unde sequitur:
149 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,30 
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores.
marg.| {CMT25d2.52} ORIGENES. 150* {tract.33} − Ubi scilicet nulla illuminatio est, forsitan nec corporalis; nec est respectio Dei illic, sed quasi indigni speculatione Dei, qui talia peccaverunt, condemnantur in his que exteriores tenebre appellantur. Legimus etiam aliquem ante nos exponentem de tenebris abyssi que est extra mundum, ut quasi indigni toto mundo in abyssum illam foras eiciantur, in qua sunt tenebre, nemine eas illuminante.
150 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d2.53} GREGORIUS.151* − Et sic per penam in tenebras exteriores cadet qui per suam culpam sponte in interiores tenebras decidit.ch
ch ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 6, p. 62.113-63.123-125: «Quam quisquis non habet, omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat priuatur, et iuxta dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores cadet, quia per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit. Illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras uoluptatis». [FG2013]
151 Gregorius] + In evangelia Ed1953
marg.| {CMT25d2.54} HIERONYMUS. − Quid sit autem152* fletus et stridor dentium , supra diximus.BC ci
ci ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 243.918-919: «Et inutilem seruum eicite in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium. dominus lumen est. qui ab eo foras mittitur caret uero lumine. quid sit autem fletus et stridor dentium supra diximus». [FG2013]*
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
152 autem] inv. Ed1953
marg.| {CMT25d2.55} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 153* {hom.79} − Vide autem quia non solum qui rapit aliena aut qui154 mala operatur, punitur ultima pena sed etiam qui bona non facit.BD
BD ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
153 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
154 qui] quia in ras. Li446
marg.| {CMT25d2.56} GREGORIUS. 155* − [b] Habens igitur intellectum, curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam, a misericordia non torpescat; habens artem qua regitur, usum illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum, apud divitem pro pauperibus intercedat. [a] Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum acceperit156.cj
cj ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 9 § 7, p. 63.129-64.145: «Sciendum uero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui ueraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde ponere rationes cogar. [a] Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod uel minimum accepit. Alius namque accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud diuitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit. Si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. [b] Habens igitur intellectum, curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam, uigilet ne a misericordiae largitate torpescat; habens artem qua regitur, magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum apud diuitem, damnationem pro retento talento timeat, si cum ualet non (si non cotidie cum ualet: A) apud eum pro pauperibus intercedat». [FG2013]
155 Gregorius] + In evangelia Ed1953
156 acceperit] accipiet Ed1953
marg.| {CMT25d2.57} ORIGENES. 157* {tract.33} − Si autem displicet tibi quod dicitur, si propter quod non docuit, quis iudicatur, recordare illud apostoli ve mihi est, si non evangelizavero.BE
BE ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
157 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,
distinctio 3 
prol.| [Mt. 25, 31-46 legitur Quadragesimae 1 feria 2; cf. Ordinarium OP 608 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT25d3.1} RABANUS. − Post parabolas de fine mundi, iam exequitur Dominus modum futuri iudicii.BF
BF ¶Codd. : Gz378 Li446 (229ra) Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CMT25d3.2} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 158* {hom.80} − Est autem hec pars delectabilissima, quam continue in animo vertentes, cum studio audiamus, et omni compunctione; nam et ipse Christus terribilius et lucidius hunc pertractat sermonem. Idcirco non dicit de cetero simile factum est regnum celorum; sed revelate seipsum ostendit, dicens:
158 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,31 
Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua etc.159*
159 etc.] om. Li446
marg.| {CMT25d3.3} HIERONYMUS. − Post biduum quidem pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus, recte promittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala pollicitationis premio compensaret. Et notandum quod qui in maiestate cernendus est, filius hominis sit.ck
ck ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 243.925-930: «Cum autem uenerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem sicut pastor segregat oues ab haedis et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. post biduum pascha facturus et tradendus cruci et inludendus ab hominibus et aceto ac felle potandus recte promittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala pollicitationis praemio compensaret. et notandum quod qui in maiestate cernendus est filius hominis sit». [FG2013]
marg.| {CMT25d3.4} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 160 − In forma enim 161 humana videbunt eum impii, videbunt et ad dexteram positi. In iudicio enim apparebit in forma quam ex nobis accepit, sed postea futurum est ut videatur in forma Dei, quam sitiunt162* omnes fideles.BG cl
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 13.28-31, § 14. 6-11, CCSL 36, p. 220: «[§ 13] Sic ergo ueniet in forma humana; hanc uidebunt et impii, uidebunt et ad dexteram positi, uidebunt et ad sinistram separati; sicut scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt. [...] [§ 14] Cum uisa merit illa forma in iudicio, et fuerit peractum iudicium, ubi dictum est Patrem non iudicare quemquam, sed omne iudicium dedisse Filio, ob hoc, quia Filius apparebit in iudicio in forma quam ex nobis accepit, quid postea futurum est? Quando uidebitur forma Dei, quam sitiunt omnes fideles? quando uidebitur illud quod erat in principio Verbum, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia? quando uidebitur illa forma Dei, de qua dicit apostolus: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo?». [FG2018]*
BG ¶Codd. : Li446 Gz378 Ed1953 {MM2022}
160 Super Ioannem] om. Gz378
161 enim Li446² (al. m. post.) Gz378] est Li446*, om. Ed1953
162 scitiunt Gz378
marg.| {CMT25d3.5} REMIGIUS. − Destruitur autem his verbis illorum error qui dixerunt, Dominum non in eadem163 forma servi manere. Maiestatem autem appellat divinitatem, qua equalis est Patri et Spiritui sancto.BH
BH ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
163 non – in eadem] inv. Li446
marg.| {CMT25d3.6} ORIGENES. 164* {tract.34} − Vel quia cum gloria huc revertetur ut corpus eius sit quale fuit cum transfiguratus fuit165 in monte. Sedes autem eius aut quidam166 perfectiores sanctorum dicuntur, de quibus scriptum estcm: « Quoniam illic sederunt sedes in iudicio »; aut quedam167 virtutes angelice, de quibus diciturcn: « Sive throni sive dominationes ».BI
cm Ps. 121, 5.
cn Col. 1, 16.
BI ¶Codd. : Li446 Gz378 Ed1953 {MM2022}
164 Origenes] + In Mattheum Ed1953
165 fuit] om. Li446
166 quidam] quidem Gz378
167 quedam] quidam Li446, quidem Gz378
marg.| {CMT25d3.7} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 168* − Descendet enim cum angelis, quos advocabit de supernis locis ad faciendum iudicium.co BJ
Unde dicitur:
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 24, CCSL 48, p. 746.100-104: «Potest et illud intellegi aduocabit caelum sursum"aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium"; aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos». [FG2017]
BJ ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
168 .XX.] om. Ed1953
Et omnes angeli eius cum eo.
marg.| {CMT25d3.8} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 169* {hom.80} − Omnes enim angeli cum ipso aderunt, testantes et ipsi quantum170 administraverunt missi a Domino ad hominum salutem.BK
BK ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
169 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
170 quantum] quando Li446 * ( al. m. corr .)
marg.| {CMT25d3.9} AUGUSTINUS. De penitentia. − Vel angelorum nomine significavit homines qui cum Christo iudicabunt. Angeli enim nuntii sunt; nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem celestem hominibus nuntiaverunt.BL
Sequitur:
BL ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Mt. 25,32 
Et congregabuntur ante eum omnes gentes.
marg.| {CMT25d3.10} REMIGIUS. − His verbis vera hominis futura demonstratur resurrectio.BM
BM ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT25d3.11} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 171* − Hec autem congregatio [b] per ministerium angelicum fiet, quibus in Psalmo 172* dicitur cp: [a] « Congregate illi sanctos eius ». BN cq
cp Ps. 49, 5.
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 24, CCSL 48, p. 796.111-113: «Deinde conuersio sermonis ad angelos facta est: [a] congregate illi iustos eius; profecto enim [b] per angelicum ministerium res tanta peragenda est». [FG2017]*
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2021]
BN ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
171 .XX.] om. Ed1953
172 in Psalmo] om. Ed1953
marg.| { CMT25d3.12} ORIGENES. 173* {tract.34} − Vel non localiter audiamus quod congregentur174* ante eum omnes gentes, sed quia non iam175* erunt disperse176 in dogmatibus falsis |pecia 50| 177 et multis de eo. Manifesta enim fiet divinitatis178* Christi ut non solum nullus iustorum sed nec aliquis peccatorum ignoret. Non enim in aliquo loco179 apparebit filius Dei180*, in altero non apparebit; sicut ipse secundum comparationem fulguris voluit demonstrare. Quamdiu ergo iniqui nec se cognoscunt nec Christum, vel iusti « per speculum et181* in enigmate »cr vident, tamdiu non sunt segregati boni a malis; cum autem propter manifestationem filii Dei, omnes ad intellectum venerint suum, tunc salvator segregabit bonos a malis.
Unde sequitur:
cr 1Cor. 13, 12.
173 Origenes] + In Mattheum Ed1953
174 audiamus quod congregentur] intelligamus quod congregabuntur Ed1953
175 non iam Li446 Mt366 ] inv. Ed1953, iam Bo1655
176 disperse] dispersa Bo1655
177 pecia 50] = Bo1655 (122ra1)
178 divinitatis] divinitas Mt366 Ed1953
179 loco] om. Bo1655
180 et] om. Bo1655
181 et] om. Ed1953
Et separabit182 eos ab183 invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis
182 separabit] lac. Bo1655
183 ab] ad Li446
marg.| quia et peccatores cognoscent sua delicta, et iusti manifeste videbunt semina iustitie sue ad qualem eos184 perduxerint finem. Oves autem dicti185 sunt qui salvantur, propter mansuetudinem quam didicerunt ab eo qui dicitcs: « Discite186 a me quia mitis sum »; et187 propter quod usque ad occisionem parati fuerunt venire, imitantes Christum, qui « sicut ovis ad occisionem ductus est »ct. Hedi autem dicuntur mali qui aspera et dura saxa ascendunt et per precipitia eorum incedunt.BO
cs Mt. 11, 29.
ct Is. 53, 7.
184 eos] se eos Bo1655*
185 dicti] dicte Bo1655
186 Discite] Dicite Li446
187 et] quia Li446
marg.| {CMT25d3.13} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 188* {hom.80} − Vel hos vocat hedos, illos autem oves, ut horum infructuositatem ostendat. Nullus enim fit ab hedis fructus; illorum autem utilitatem; multus enim est ovium fructus et a lana et a lacte et a fetibus qui parturiuntur. Nomine autem ovis in scripturis divinis simplicitas, et innocentia solet designari. Pulchre ergo in hoc loco per oves electi designantur.
188 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d3.14} HIERONYMUS. − [b] Hedus autem lascivum est animal et fervens semper ad coitum, [a] et semper pro peccatis offertur in lege; nec dicit capras, que possunt habere fetus et tonse egrediuntur de lavacro.cu
cu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 243.936-939: «Oues in parte iustorum stare iubentur ad dexteram, haedi, hoc est peccatores, ad sinistram qui [a] semper pro peccato offeruntur in lege. nec dixit capras quae possunt habere fetus et tonsae egrediuntur de lauacro omnes gemellis fetibus et sterilis nulla inter eas sed [b] haedos lasciuum animal et petulcum et feruens semper ad coitum». [FG2013]*
marg.| {CMT25d3.15} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 189* {hom.80} − Deinde segregat eos etiam situ.
Nam sequitur:
189 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,33 
Et statuet oves quidem a dextris, hedos autem a sinistris.
marg.| {CMT25d3.16} ORIGENES. 190* {tract.34} − Sancti enim, qui dextera opera operati sunt, acceperunt pro mercede suorum dexterorum dexteram regis, in qua requies et gloria est; mali vero propter opera sua pessima et sinistra, ceciderunt in sinistram, id est in tristitiam tormentorum.
Sequitur:
190 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,34 
Tunc dicet rex eis qui a dextris eius erunt: Venite
marg.| ut quicquid minus fuerit eis, cum perfectius uniti fuerint Christo consequantur. Addit autem benedicti patris mei, ut eminentia benedictionis eorum manifestetur quia prius « benedicti sunt a Domino, qui fecit celum et terram »cv.
cv Ps. 113, 15.
marg.| {CMT25d3.17} RABANUS. − [c] Vel vocantur benedicti quibus pro bonis meritis debetur eterna benedictio. Patris autem sui dicit esse regnum quia ad illum191* refert potestatem regni a quo ipse rex est genitus. [b] Unde per auctoritatem regiam, qua ipse solus exaltabitur in die illa, proferet iudicii sententiam. [a] Unde signanter dicitur:   Tunc dicet rex . BP cw
cw ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 25, 34), CCCM 174A, p. 670.27-671.46 sqq.: «[a]"Tunc", inquit,"dicit rex". [b] Rex utique regum et dominus dominorum per auctoritatem et potentiam, quam ipse tunc solus habet, quia exaltabitur Dominus solus, in die illa profert iudicii sui sententiam ad eos, quibus ueraciter rex erat, nam"rex" a regendo dictus est. Rex ergo et rector sanctorum Christus his, qui a dextris eius erunt, hoc est eis qui ad aeternam beatitudinem pertinent, primum loquitur, dicens:"Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum". Inuitantur ad regnum, non expelluntur in poenam; prouocantur ad praemia, non rediguntur in tormenta. [c] Rite ergo uocantur"benedicti", quibus pro bonis meritis iure debetur aeterna benedictio, quam ipse eis dabit, qui est super omnia, Deus benedictus in saecula. Patris sui dicit esse regnum, quia ad illum refert potestatem regni, a quo ipse rex est genitus. At tamen Patris et Filii et Spiritus sancti unum est regnum, quia eorum una est essentia, una et potentia». [MM2021]
BP ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2022}
191 illum] eum Ed1953
marg.| {CMT25d3.18} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 192* {hom.80} − Nota autem, quod non dixit accipite, sed possidete, sive hereditate, sicut familiaria bona sive paterna, sicut vestra vobis antiquitus debita.
Unde dicitur:
192 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Paratum vobis regnum a constitutione mundi.
marg.| {CMT25d3.19} HIERONYMUS. − Hec autem iuxta prescientiam Dei accipienda sunt, apud quem futura iam facta sunt.cx
cx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, p. 244.941-943: «Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. hoc iuxta praescientiam dei accipiendum apud quem futura iam facta sunt». [FG2013]
marg.| {CMT25d3.20} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 193* − Excepto autem illo regno, de quo in fine dicturus est: possidete paratum vobis regnum , licet longe impari modo, etiam presens Ecclesia dicitur regnum eius; in quo adhuc cum hoste confligitur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur. cy
cy ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 9, CCSL 48, p. 715.4-717.55: «Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius, quibus ait: ecce ego uobis cum sum usque in consummationem saeculi: profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnum que caelorum. nam utique isto tempore in regno dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? item dicit: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. utrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. et continuo secutus adiungit: dico enim uobis quia, nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim Pharisaeis dicit alio loco: quoniam dicunt, et non faciunt), - nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est; ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. ergo et nunc ecclesia regnum christi est regnum que caelorum. regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico crescant. regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: si resurrexistis cum christo, quae sursum sunt sapite, ubi christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint etiam ipsi regnum eius. quo modo autem sunt regnum christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae iesu christi? de hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur». [FG2017]
193 .XX.] om. Ed1953
marg.| {CMT25d3.21} AUGUSTINUS. De penitentia − Sed194 dicet aliquis regnare nolo, sufficit mihi salvum esse; in quo primum eos fallit, quia195 eorum nec salus est ulla quorum iniquitas perseverat; deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes, oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut196 aliorum numero deputentur, et ceteris regnantibus ipsi pereant. Omnes enim Romani romanum regnum possident, quamvis non omnes in eo regnent.197
194 Sed] Sicut Gz378
195 quia] qui Gz378
196 aut] + in Gz378
197 Gz378 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT25d3.22} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 198*{hom.80} − Pro quibus ergo sancti, celestis regni bona accipiant, manifestatur cum subditur:199
198 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
199 Gz378 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Mt. 25,35 
Esurivi200 et dedistis mihi manducare.
200 Esurivi] + enim Gz378
[...]
Numérotation du verset Mt. 25,36 
[...]
marg.| {CMT25d3.23} REMIGIUS. − Et notandum quod in hoc loco sex201 opera misericordie a Domino commemorantur; que quicumque implere studuerit, regnum a constitutione mundi preparatum electis percipere merebitur202.203
201 sex] .VII. Gz378
202 percipere merebitur] inv. Gz378
203 Gz378 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CMT25d3.24} RABANUS. − Mystice autem qui esurientem et sitientem iustitiam pane Verbi reficit, vel potu sapientie refrigerat, et qui errantem per heresim vel per peccatum in domum matris Ecclesie recipit, et qui infirmum in fide assumit, vere dilectionis observat iura.
marg.| {CMT25d3.25} GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium. − [b] Hi autem quibus Iudex veniens in dextera consistentibus dicit esurivi, etc., [a] sunt qui ex parte electorum iudicantur et regnant, qui vite maculas lacrimis tergunt; qui mala precedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerant, ab oculis iudicis eleemosynarum superductione cooperiunt. [c] Alii vero sunt qui non iudicantur et regnant, qui etiam precepta legis perfectionis virtute transcendunt. cz
cz ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 36, 6, lib. 26, § 27.51, CCSL 143B, p. 1305.56-67.: «[a] Ex electorum uero parte alii iudicantur et regnant, qui uitae maculas lacrimis tergunt, qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quicquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis iudicis eleemosynarum superductione cooperiunt. [b] Quibus iudex ueniens in dexteram consistentibus dicit: esuriui et dedistis mihi manducare; sitiui et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus et cooperuistis me; infirmus et uisitastis me; in carcere eram et uenistis ad me. Quibus praemittit dicens: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. [c] Alii autem non iudicantur et regnant qui etiam praecepta legis perfectionis uirtute transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis diuina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt.), c. 91, PL 73, 74 <ex quo> Cf.   Petrus Lombardus, Glossa magna in Ps. (Ps. 1, 6), PL   191, 65.50 <ex quo> Cf.   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 4, d. 47, c. 3, § 3. [MM2020]
marg.| {CMT25d3.26} ORIGENES. 204* {tract.34} − Humilitatis autem205 causa laude beneficiorum suorum indignos se proclamant, non obliti eorum que fecerunt. Ipse autem eis ostendit suam compassionem in suis.
Unde sequitur:
204 Origenes] + In Mattheum Ed1953
205 autem] ergo Li446
Numérotation du verset Mt. 25,37 
Tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus, etc.
Numérotation du verset Mt. 25,38 
[...]
Numérotation du verset Mt. 25,39 
[...]
marg.| {CMT25d3.27} RABANUS. − Hoc quidem dicunt non diffidentes de verbis Domini; sed stupent de tanta sublimatione, et de maiestatis sue magnitudine; vel quia videbitur eis parvum esse bonum quod egerant, secundum illud apostolida: « Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis ».
Sequitur:
da Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Mt. 25,40 
Et respondens rex dicet eis: Amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
marg.| {CMT25d3.28} HIERONYMUS. − Libera quidem nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, et sic de aliis; sed ex hoc quod sequitur quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, etc., non mihi videtur generaliter dixisse de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt; ad quos extendens manum dixeratdb: « Fratres mei sunt qui faciunt voluntatem patris mei ».dc
db Mt. 12, 50.
dc ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 244.945-954: «Amen dico uobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. libera nobis erat intellegentia quod in omni paupere christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum, nudus uestiretur, infirmus uisitaretur, clausus carcere haberet solacium conloquentis. sed ex hoc quod sequitur: quando fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis, non mihi uidetur generaliter dixisse de pauperibus sed de his qui pauperes spiritu sunt, ad quos tendens manum dixerat: fratres mei et mater mea hi sunt qui faciunt uoluntatem patris mei». [FG2013]
marg.| {CMT25d3.29} CHRYSOSTOMUS. 206* {hom.90} − Sed si fratres eius207 sunt, quare eos minimos vocat propter hoc quia sunt humiles, quia pauperes, quia abiecti. Non autem per hos, monachos solum intelligit, qui ad montes secesserunt; sed unumquemque fidelem, etiam si fuerit secularis, et fuerit esuriens, aut aliud huiusmodi, vult misericordie procuratione potiri fratrem enim baptisma facit et mysteriorum communicatio.
Sequitur:
206 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
207 eius] sui Li446
Numérotation du verset Mt. 25,41 
Tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
marg.| {CMT25d3.30} ORIGENES. 208* {tract.34} − Sicut209 iustis dixeratdd: « Venite, ita et iniustis dicit discedite »; nam propinqui sunt verbo qui servant Dei mandatum, et vocantur ut adhuc propinquiores efficiantur; longe autem ab eo sunt, etsi videantur ei assistere, qui non faciunt mandata ipsius propter hoc audiunt discedite, ut qui modo vel videntur esse ante eum, postea nec videantur. considerandum est autem, quoniam in sanctis dictum estde: « Benedicti patris mei »; non autem nunc dicitur maledicti patris mei; nam benedictionis quidem ministrator est pater, maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, qui maledictione digna est operatus. Qui autem recedunt a Iesu, decidunt in ignem eternum, qui alterius est generis ab hoc igne quem habemus in usu. Nullus enim ignis inter homines est eternus, sed nec multi temporis. et considera quoniam regnum quidem non angelis preparatum dicit, ignem autem eternum diabolo et angelis eius quia quantum ad se, homines non ad perditionem creavit; peccantes autem coniungunt se diabolo; ut sicuti qui salvantur, sanctis angelis coequantur, sic qui pereunt diaboli angelis coequentur210.
dd Mt. 25, 34.
de Mt. 25, 34.
208 Origenes] + In Mattheum Ed1953
209 Sicut] Si Li446*
210 coequentur] coequantur Li446
marg.| {CMT25d3.31} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 211* − Ex hoc autem patet 212 quod [b] idem ignis erit hominum supplicio attributus et demonum. [a] Si autem erit corporali tactu noxius ut eo possint corpora cruciari, quomodo in eo erit pena spirituum malignorum, [c] nisi quia sunt quedam demonibus corpora, sicut quibusdam visum est, ex isto aere crasso atque humido. Si autem aliquis nulla habere demones corpora asserat, non est de hac re contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis, etiam spiritus incorporeos posse pena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt concludi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Adherebunt ergo demones, licet incorporei, corporalibus ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus penam, non dantes ignibus vitam. Ignis autem ille corporeus erit, et cruciabit huiusmodi corpora cum spiritibus; demones autem spiritus sine corporibus. df
df ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 10, CCSL 48, p. 775.1-776.26: «Hic occurrit quaerere: [a] si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? [b] Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum adtributus et daemonum, dicente christo: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. [c] nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex isto aere crasso atque umido, cuius inpulsus uento flante sentitur. quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret feruefactus in balneis. ut enim urat, prior uritur facit que cum patitur. si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. cur enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt corporum suorum uinculis insolubiliter alligari? adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est. dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud inferos ille diues, quando dicebat: crucior in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit infundi, qualis digitus Lazari de quo id sibi fieri postulauit; ubi tamen erant sine corporibus animae. sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet, ut discernere omnino non possit. at uero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam corporalibus ignibus». [FG2017]
211 .XXI.] om. Ed1953
212 patet] habetur Li446
marg.| {CMT25d3.32} ORIGENES. 213* {tract.34} − Vel forsitan ignis ille talis substantia est ut invisibilia comburat, ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait Apostolusdg: « Que videntur, temporalia sunt »; que autem non videntur, eterna. Ne autem mireris audiens esse invisibilem ignem et punientem, cum videas interius calorem hominibus accidentem, et non mediocriter cruciantem.
Sequitur:
dg 2Cor. 4, 18.
213 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,42 
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare.
Numérotation du verset Mt. 25,43 
[...]
marg.| Scriptum est ad fidelesdh: « Vos estis corpus Christi ». Sicut ergo anima habitans in corpore, cum non esuriat quantum ad suam substantiam spiritualem, esurit tamen corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur que patitur corpus eius Ecclesia, cum sit ipse impassibilis. et hoc considera, quia loquens ad iustos, per singulas species eorum beneficia dinumerat; ad iniustos autem prescindens narrationem, adunavit utrumque, dicens ‘Infirmus fui et in carcere et non visitastis me ’ quoniam misericordis iudicis erat bene facta quidem hominum largius predicare et ampliare; malefacta autem eorum transitorie memorari et abbreviare214.
dh 1Cor. 12, 27.
214 memorari et abbreviare] breviare et memorari Li446
marg.| {CMT25d3.33} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 215* {hom.80} − Intuere autem quia non in uno tantum vel duobus, sed in omnibus misericordiam deseruerunt non enim esurientem solum non cibaverunt, sed neque, quod levius erat, infirmum visitaverunt. Et vide qualiter levia iniungit; non enim dixit in carcere eram, et non eripuistis me; infirmus eram, et non curastis me; sed non visitastis, et non venistis ad me. In esuriendo etiam non pretiosam petit mensam, sed necessarium cibum. Omnia ergo sufficientia sunt ad penam. Primo quidem facilitas petitionis, panis enim erat; secundo miseria eius qui petebat, pauper enim erat; tertio compassio nature, homo enim erat; quarto desiderium promissionis, regnum enim promisit; quinto dignitas eius qui accipiebat, Deus enim erat qui pauperes accipiebat; sexto superabundantia honoris, quoniam dignatus est ab hominibus accipere; septimo iustitia dationis, ex suis enim a nobis accipit sed contra universa hec homines per avaritiam excecantur.
215 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT25d3.34} GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium. 216* − Isti autem quibus hoc dicitur sunt mali fideles , qui iudicantur et pereunt; alii vero, scilicet infideles, non iudicantur et pereunt. Non enim eorum tunc causa discutitur qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione sue infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Isti enim saltem verba iudicis audiunt, quia eius fidei saltem verba tenuerunt; illi in damnatione sua eterni iudicis nec verba suscipiunt, quia eius reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt. Nam et princeps terrenam rempublicam regens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo enim iura sua consulit; contra hostem vero bellum movet, et de pena eius quid lex habeat non requirit.di
di ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 26, § 27, CCSL 143B, lin. 20-50 sqq: «Alii namque iudicantur et pereunt, alii non iudicantur et pereunt. Alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. [...] Alii uero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt, de quibus propheta ait: non resurgunt impii in iudicio. Et de quibus dominus dicit: qui autem non credit, iam iudicatus est. Et de quibus paulus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt. Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad iudicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem uero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui uero nec fidei sacramenta tenuerunt increpationem iudicis in extrema examinatione non audiunt, quia, praeiudicati infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerant inuectione redargui non merentur. Illi saltim uerba iudicis audiunt, quia eius fidei saltim uerba tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni iudicis nec uerba percipiunt, quia eius reuerentiam nec uerbo tenus seruare maluerunt. [...] Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit ciuem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo iura sua consulit eum que sub uerbis dignae inuectionis addicit; contra hostem uero bellum mouet, instrumenta perditionis exercet, digna que eius malitiae tormenta retribuit; de malo uero eius quid lex habeat non requirit».
<ex quo> Cf.   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt..), c. 94, PL 73, 1172..47-69 sqq.)
<Paral. Thomae de Aquino> CMT25d3.34; CIO3d6.11 [MM2020]
216 .XXV.] om. Ed1953
marg.| {CMT25d3.35} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 217* {hom.80} − Verbis autem iudicis redarguti, cum mansuetudine loquuntur.
Sequitur enim:
217 homiliario] scrips., omel. Li446 , Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,44 
Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: Domine218, quando te vidimus?
218 Domine] om. Li446
marg.| {CMT25d3.36} ORIGENES. 219* {tract.34} − Considera quia iusti immorantur in unoquoque verbo, iniusti autem non ita per singula, sed cursim dicunt quoniam proprium est iustorum bene facta sua relata sibi in facie, diligenter et per singula refutare causa humilitatis; malorum autem hominum est culpas suas excusationis causa aut nullas esse ostendere, aut leves et paucas. Sed et responsio Christi hoc ipsum signat.
Unde sequitur:
219 Origenes] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 25,45 
Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis.
marg.| Volens enim iustorum bene facta ostendere grandia, peccatorum autem culpas non grandes, ad iustos quidem dicit ex eo quod fecistis uni ex minimis meis fratribus; ad iniustos autem non adiecit fratribus revera enim fratres eius sunt qui perfecti sunt. Gratius est autem apud Deum opus bonum quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis; et levior culpa est negligere minus sanctos quam sanctiores.
marg.| {CMT25d3.37} AUGUSTINUS. Vicesimo de civitate Dei. 220* − [a] Nunc autem de novissimo iudicio221 agitur, quando Christus de celo venturus est, vivos et mortuos iudicaturus. Divini iudicii ultimum hunc diem dicimus, id est novissimum tempus. nam per quot dies istud iudicium protendatur incertum est; sed Scripturarum sanctarum more dies poni solet pro tempore. Ideo autem dicimus ultimum iudicium vel novissimum, quia et nunc iudicat, et ab humani generis initio iudicavit, a ligno vite separans primos homines, et angelis peccantibus non parcens. In illo autem finali iudicio [c] simul et homines, et angeli iudicabuntur [b] fiet enim virtute divina ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam. dj
dj ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 1, CCSL 48, p. 699.15-26: «Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia dei ueri christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus, id est nouissimum tempus. nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. ideo autem, cum diem iudicii dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius alto iusto que iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnis que plenissima».   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 20, c. 14, CCSL 48, p. 724.42-46: «Quaedam igitur [b] uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam [c] atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. quae nimirum uis diuina libri nomen accepit». [FG2017]
220 .XX.] om. Ed1953
221 iudicio] udicio cacogr. Li446* (al. m. corr.)
Numérotation du verset Mt. 25,
distinctio 4 
prol.| [Mt. 25, 31-46 legitur Quadragesimae 1 feria 2; cf. Ordinarium OP 608 = Rom. = Cist.]
marg.| {CMT25d4.1} AUGUSTINUS. De fide et operibus. {c.25} − Nonnulli seipsos seducunt, dicentes ignem eternum dictum, non ipsam penam eternam222. Hoc previdens Dominus223, sententiam suam ita conclusit dicens:
222 p. e.] inv. T46
223 Dominus] Deus Md214
Numérotation du verset Mt. 25,46 
Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti vero in vitam eternam224.BQ
BQ ¶Codd. : Md214 T46 (157ra) Ed1953 {MM2019}
224 in vitam eternam] etc. Md214
marg.| {CMT25d4.2} ORIGENES. 225* {tract.34} − Attende quoniam, cum prius dixissetdk: « Venite, benedicti », deindedl: « Discedite, maledicti », propterea quod proprium boni Dei est primum recordari benefacta bonorum quam malefacta malorum, hic prius nominat penam malorum, deinde vitam bonorum ut primum que timoris sunt, evitemus mala; postea que honoris sunt, appetamus bona.
dk Mt. 25, 34.
dl Mt. 25, 41.
225 Origenes] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT25d4.3} GREGORIUS. Quinto decimo Moralium. 226* − Si igitur227* tanta pena mulctatur qui non dedisse convincitur, qua pena feriendus est qui redarguitur abstulisse aliena? BR dm
dm ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 15 § 19.12-14, CCSL 143A, p. 763: «Ex qua culpa subiungitur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Si igitur tanta poena multatur, qui non dedisse conuincitur, qua poena feriendus est, qui redarguitur abstulisse? Rapuit ergo et non aedificauit eam, quia non solum de suo nil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit». [MM2020]
BR ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
226 .XV.] om. Ed1953
227 igitur] ergo Ed1953
marg.| {CMT25d4.4} AUGUSTINUS. Nono vicesimo de civitate Dei. 228* − Est autem vita eterna summum bonum nostrum, et finis civitatis Dei; de quo fine dicit Apostolusdn: « Finem vero vitam eternam ». Sed rursus, quia vita eterna ab his qui familiaritatem non habent cum Scripturis sanctis, potest accipi etiam in vita malorum propter anime immortalitatem, vel propter interminabiles penas impiorum; profecto finis civitatis huius, in quo summum habebitur bonum, vel pax in vita eterna, vel vita eterna in pace dicendus est, ut ab omnibus possit intelligi. do
dn Rm. 6, 22.
do ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 19, c. 11, CCSL 48, p. 675.12-26: «Sed quoniam pacis nomen etiam in his rebus mortalibus frequentatur, ubi utique non est uita aeterna, propterea finem ciuitatis huius, ubi erit summum bonum eius, aeternam uitam maluimus commemorare quam pacem. de quo fine apostolus ait: nunc uero liberati a peccato, serui autem facti deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. sed rursus quia uita aeterna ab eis, qui familiaritatem non habent cum scripturis sanctis, potest accipi etiam malorum uita, uel secundum quosdam etiam philosophos propter animae inmortalitatem uel secundum etiam fidem nostram propter poenas interminabiles impiorum, qui utique in aeternum cruciari non poterunt, nisi etiam uixerint in aeternum: profecto finis ciuitatis huius, in quo summum habebit bonum, uel pax in uita aeterna uel uita aeterna in pace dicendus est, ut facilius ab omnibus possit intellegi». [FG2017]
228 .XXIX.] om. Ed1953
marg.| {CMT25d4.5} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 229* − Quod enim dixit Dominus famulo suo Moysidp: « Ego sum qui sum », hoc contemplabimur cum vivemus in eternum. Ita enim Dominus aitdq: « Hec est vita eterna ut cognoscant te verum Deum ». Hec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis, atque eterna perfectio gaudiorum, de qua dicit Ioannesdr: « Videbimus eum sicuti est ».
dp Ex. 3, 14.
dq Io. 17, 3.
dr 1Io. 3, 2.
229 Primo] om. Ed1953
marg.| {CMT25d4.6} HIERONYMUS. − Prudens autem lector intende, quod et supplicia eterna sunt et vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum.ds
ds ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 244.956-958: «Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. prudens lector, intende quod et supplicia aeterna sint et uita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum». [FG2013]
marg.| {CMT25d4.7} GREGORIUS. Trigesimo tertio Moralium. 230* − Inquiunt ideo peccantibus minatus est, ut eos a peccatis compesceret; quibus respondemus si falsa minatus est ut iniustitiam corrigeret, etiam falsa promiserat, ut ad iustitiam provocaret. Et sic dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur predicare fallacem. At, inquiunt, sine fine puniri non debet culpa cum fine quibus respondemus, quod recte dicerent, si Iudex iustus non corda hominum, sed facta pensaret. Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet ut numquam careant supplicio quorum mens in hac vita numquam voluit carere peccato. dt
dt ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 34, § 19, CCSL 143B, lin. 23 sqq.: «At inquiunt: ideo aeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: si falsa minatus est ut ab iniustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus ut ad iustitiam prouocaret. Et quis hanc eorum uesaniam toleret, qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt, assertione sua etiam electorum praemia remunerationes que confundunt? Quis hanc eorum uesaniam toleret, qui conantur astruere uerum non esse, quod ueritas de aeterno igne minata est, et dum satagunt deum perhibere misericordem, non uerentur praedicare fallacem? At inquiunt: sine fine puniri non debet culpa cum fine. Iustus nimirum est omnipotens deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent, si iudex iustus districtus que ueniens, non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine uixerunt. Voluissent quippe sine fine uiuere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam uiuere; et ideo hic semper uiuere cupiunt, ut numquam desinant peccare, cum uiuunt. Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet, ut numquam careant supplicio, quorum mens in hac uita numquam uoluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis, quia quandiu ualuit, habere noluit terminum criminis». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis,   Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt. ), c. 97, PL 73, 1173.65 sqq. [MM2020]
230 .XXXIII. Moralium] Dialogi Ed1953
marg.| {CMT25d4.8} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 231* − [a] Nullius etiam legis iustitia attendit ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta unde puniretur admisit. [d] Nullus enim extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium vel adulterium. Qui vero pro aliquo grandi crimine morte mulctatur, numquid moram qua occiditur, eius supplicium leges existimant, et non quod eum in sempiternum auferant a societate viventium? [b] Iam vero damnum, ignominia, exilium, servitus, cum plerumque sic infligantur ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vite modo similia penis videntur eternis? [c] Ideo quippe eterna esse non possunt, quia nec ipsa vita que his plectitur, porrigitur in eternum. [e] Sed inquiunt quomodo ergo verum est quod ait Christusdu: « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis », si temporale peccatum supplicio punitur eterno? Nec attendunt non propter equale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit, mala patiatur, eandem dictam mensuram fuisse. Factus est autem homo malo dignus eterno, qui hoc in se peremit bonum quod esse posset eternum. dv
du Mt. 7, 2.
dv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 11-12, CCSL 48, p. 777.4-778.8: «Si autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi [a] ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit: octo genera poenarum in legibus esse scribit tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem - quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? quid, in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari; cum iustissime annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo aut ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? [b] iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? [c] Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur; [d] nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. [e] quo modo ergo uerum est, inquiunt, quod ait christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est. sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest, ille sensus altissimae purissimae que sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum sit. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum». [FG2017]
231 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT25d4.9} GREGORIUS. Trigesimo quarto Moralium. 232* − At inquiunt nullus iustus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a iusto Domino idcirco cedi precipitur, ut a nequitia corrigatur. Iniqui autem gehenne ignibus traditi, quo fine semper ardebunt. Quibus respondemus quod omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione non sedatur; et tamen ad aliquid iniqui semper concremantur, ut scilicet iusti tanto in eternum magis divine gratie debitores se esse cognoscant, quanto in eternum mala puniri conspiciunt, que eius adiutorio vitare potuerunt. dw
dw ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 34 § 19, CCSL 143B, lin. 50 sqq.: «At inquiunt: nullus iustus crudelitatibus pascitur, et delinquens seruus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad aliquid ergo caeditur cum non eius dominus cruciatibus delectatur. Iniqui autem gehennae ignibus traditi quo fine semper ardebunt? Et quia certum est quod pius atque omnipotens deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri, si non expiantur. Quibus citius respondemus quod omnipotens deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, et quidem sua iniquitate, puniuntur; et tamen ad aliquid concremantur, scilicet ut iusti omnes et in deo uideant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae euaserunt, ut tanto in aeternum magis diuinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae eius adiutorio uitare potuerunt».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Mt. ), c. 97, PL 73, 1174.20 [MM2020]
232 Gregorius .XXXIV. Moralium] corr., Gregorius .XXI. (?) Mor. Md214, Augustinus .XXIV. Moralium Li446 * , Gregorius .XXIV. Mor. Li446 ², Dialogui Ed1953
marg.| {CMT25d4.10} AUGUSTINUS. Vicesimo primo libro de civitate Dei. 233* − [a] Sed nullum est, inquiunt, corpus quod dolere possit, mori non possit. Necesse est autem ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor; quia nec corpora ista mortalia omnis dolor occidit; et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic connexa est anima huic corpori ut summis doloribus cedat atque discedat; tunc autem tali corpori anima et eo connectitur modo ut illud vinculum nullo dolore vincatur. Non ergo tunc nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit, Deum non habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. [b] Inter huiusmodi autem eternitatem supplicii negantes misericordior fuit Origenes qui et ipsum diabolum et angelos eius post graviora pro meritis et diuturna supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla non immerito reprobavit Ecclesia, quia et hoc quod misericors videbatur amisit, faciendo veras miserias, quibus penas luerent, et falsas beatitudines in quibus securum et sempiternum boni gaudium non haberent. Longe autem aliter aliorum misericordia errat affectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, hominum vero qui vel citius, vel tardius liberantur, eternam felicitatem putant. cur autem hec misericordia ad universam naturam manat humanam, et cum ad angelicam ventum fuerit, mox arescit? dx
dx ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 3, CCSL 48, p. 759.1-760.30: «Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit mori que non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere: certum tamen est uiuere omne quod dolet dolorem que omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo ut uiuat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. necesse est ergo ut uiuat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluetur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortem que non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo». [b]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 17, CCSL 48, p. 783.7-27: «Qua in re misericordior profecto fuit origenes qui et ipsum diabolum atque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis ab istis ad illas atque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas luerent, et falsas beatitudines in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. longe autem aliter istorum misericordia humano errat affectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior quanto misericordior. extendatur ergo ac profundatur Fonshuius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa atque prolixa quantumlibet saecula liberandos. cur usque uniuersam naturam manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire». [FG2017]
233 .XXI. libro] om. Ed1953
marg.| {CMT25d4.11} GREGORIUS. Tricesimo quarto Moralium. 234* − At, inquiunt, ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere viderint, non orabunt ? Orant quidem pro inimicis suis eo tempore quo possunt235 ad fructuosam penitentiam eorum corda236 convertere. Quomodo autem ergo 237* tunc orabitur pro illis qui iam nullatenus possunt ab iniquitate commutari?BS dy
dy ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 34, § 19, CCSL 143B, lin. 66 sqq.: «At inquiunt: et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere uiderint, non orabunt, quibus utique dictum est: pro inimicis uestris orate? Sed citius respondemus: orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam paenitentiam eorum corda conuertere, atque ipsa conuersione saluare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait apostolus: ut det illis deus paenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur, ad ipsius uoluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniquitate commutari». <Non hab.>   Gregorius Magnus, Liber Dialoguorum.   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Matthaeum, c.: 28, PL 73, 1150. [MM2019]
234 .XXXIV. Moralium Ed1657 ] XXXIII Mor. Md214, XXXII Moralium Arag2 As115 Li446 T46 Ed1470, Dialogi Ed1570 Ed1953
235 quo possunt] om. Li446 * (al. m. marg. compl.)
236 corda] concorda T46
237 autem ergo Li446 Md214] ergo Arag2 Ed1470 Ed1570 , autem Ed1657 Ed1953
marg.| {CMT25d4.12} AUGUSTINUS. Vicesimo primo de civitate Dei. 238* − [a] Item sunt alii ab eterno supplicio liberationem non omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes sunt corporis eius, quomodolibet vixerunt propter illud quod ait Dominus dz: « Si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in eternum ». [b] Item sunt qui non omnibus habentibus Christi sacramentum, sed solum catholicis, quamvis male viventibus, hoc pollicentur, qui non solum sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in corpore eius quod est Ecclesia constituti, etiam si postea, in aliquam heresim vel in gentilium idololatriam fuerint lapsi. [c] Sunt autem qui propter id quod scriptum est supraea- « Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit » - non nisi in catholica Ecclesia perseverantibus hoc promittunt, quod merito fundamenti, id est fidei, per ignem salventur. Quo igne in ultimo iudicio punientur mali. [e] Sed omnibus his contradicit Apostolus dicenseb: « Manifesta sunt opera carnis, que sunt immunditia, fornicatio, et his similia. Que predico vobis quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt ». [f] Si quis autem temporalia in corde suo preponit Christo, etsi videatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui alia preponuntur quanto magis si committat illicita, non preposuisse, sed postposuisse Christum, convincitur. [d] Comperi etiam quosdam putare eos solum arsuros illius eternitate supplicii, qui pro peccatis dignas eleemosynas facere negligunt. Ideo iudicem ipsum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum, nisi eleemosynas sive factas, sive non factas. [g] Sed qui digne pro peccatis suis eleemosynas facit, prius eas facere incipit a seipso indignum est enim ut ipse sibi non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deumec: « Diliges proximum tuum sicut teipsum »; itemque audiated: « Miserere anime tue, placens Deo ». Hanc eleemosynam, id est ut Deo placeat, non faciens anime sue, quomodo dignas pro peccatis suis facere eleemosynas dicendus est? Propter hoc ergo eleemosyne faciende sunt, ut cum de preteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseverantes, licentiam male faciendi nos per eleemosynas comparare credamus. Ideo autem Dominus a dextris eleemosynas ab eis factas, in sinistris, non factas se imputaturum esse predixit, ut hinc ostenderet quantum valent eleemosyne ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. ee
dz Io. 6, 51.
ea Mt. 24, 13.
eb Gal. 5, 19-21: «Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur».
ec Iac. 2, 8.
ed Sir. (Eccli.) 30, 24.
ee ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 19, CCSL 48, p. 785.1-8: «Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint, propter illud quod ait iesus: hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum». [b]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 20, CCSL 48, p. 786.1-7: «Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit Apostolus: unus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore christi, id est in catholica Ecclesia, sumpserunt baptismum christi et manducauerunt corpus christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinem que poenarum». [c]   Augustinus , De civitate Dei, lib. 21, c. 21, CCSL 48, p. 786.1-20: «Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in Ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait Apostolus: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est christus iesus. si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit quod superaedificauit, mercedem accipiet, si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae uitae fuerit catholicus christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali». [d]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 3, CCSL 48, p. 786.1-787.: «Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli iacobi: iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. ideo iudicem ipsum uiuorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas siue factas siue non factas». [e]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 794.6-12: «Sed contradicit eis Apostolus dicens: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt[f] Cf.   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 26, CCSL 48, p. 796.20-27: «Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento christum.Quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem christi, non est tamen in eo fundamentum christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! si quis itaque christianus diligit meretricem ei que adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet christum.». [g]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 27, CCSL 48, p. 801.48-55.58-66: «Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; item que audiat: miserere animae tuae placens Deo. hanc elemosynam, id est ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? ad hoc enim et illud scriptum est: ‘’qui sibi malignus est, cui bonus erit?’’ orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: ‘’fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus ad perpetua inpune committenda peccata».
<Paral. Thomae de Aquino> [a] Catena aurea (Io. 6, 53-55); [b] Catena aurea (Io. 6, 53-55). [MM2016]
238 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CMT25d4.13} ORIGENES. 239* − Vel non unius tantum iustitie species remuneratur, sicut estimant240* multi. In qualibuscumque241* enim causis mandatum Christi quis fecerit, Christum cibat et potat, qui fidelium iustitiam et veritatem manducat et bibit. Item Christo algenti teximus vestimentum, accipientes sapientie texturam, adeo ut per doctrinam aliquos doceamus et induamus eos viscera misericordie. Quando etiam preparamus cor nostrum diversis virtutibus ad receptaculum eius vel242 illorum qui243* sunt ipsius, ipsum peregrinantem suscipimus in domum pectoris nostri. Item cum fratrem infirmum sive in fide sive in bono opere visitaverimus, aut per doctrinam, aut per increpationem, aut per consolationem, ipsum Christum visitamus. Deinde omne quod hic est, carcer est Christi, et eorum qui sunt eius, qui sunt in hoc mundo degentes, quasi244* in carcere nature necessitate constricti. Cum ergo bonum opus in eis fecerimus, visitamus eos in carcere et Christum in eis.BT ef eg
ef ¶Fons : Origenes , Commentariorum series, 72 (Mt. 25, 35-41), GCS 38, p. 168.11 , 169.2-7 , 20-22, 27-170.21: «Videtur mihi per haec, quia non unius iustitiae species remuneratur, sicut aestimant multi. absurdum est enim nihil aliud intellegere virtutis in eo, qui ita remuneratur, nisi tantum communicationem humanitatis. non autem hoc dicimus, ut neglegentius studeamus humanitatem, cum sit omnibus fidelibus praecipue observanda, sed ut omnia aequaliter aut ut paene aequaliter studeamus, ut propterea ex omnibus omnem benedictionem percipiamus in caelestibus in Christo Iesu. primum autem sciendum est quoniam, sicut (quantum ad textum) non sufficit ad consequendam regni caelestis hereditatem, dare esurientibus manducare, nisi et cetera fecerimus quae subsequuntur, sic non est possibile omnia illa secundum textum inplere, sicut aestimant multi, nisi ex parte egerimus contra dei mandatum. necesse est enim et quaestuosum esse, ut det cibum et potum et vestimentum Christo esurienti et sitienti et algenti in sanctis, ut hoc modo et peregrinum eum colligat et infirmum eum> visitet et eat ad eum in carcerem. vere autem sive secundum simpliciora et corporalia benefacta intellegamus sive secundum spiritaha, certum est quoniam sive hoc sive illo modo quis faciat opus bonum et nutriat animas spiritalibus cibis sive qualemcumque speciem boni operis quis fuerit operatus propter deum, Christo esurienti et sitienti dat cibum et potuni. sive quae facimus sanctis, qui sunt divites meritis pauperes rebus, sive in quibiislibet, qui meritis pauperes sunt etsi fuerint divites rebus, sive in qualibuscumque causis mandatum Christi quis fecerit — Christum cibat et potat, qui fidelium iustitiam et veritatem manducat et bibit. Item Christo algenti teximus vestimentum accipientes sapientiae texturam a deo, ut per doctrinam aliquos doceamus et induamus eos «viscera misericordiae, castitatem, mansuetudinem, humilitatem»ceterasque virtutes: quae omnes virtutes spiritalia sunt vestimenta eorum qui audiunt doctrinam docentium eas secundum eum, qui dicit: «induite vos viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem et cetera, magis autem et ipsum Christum qui haec omnia fidelibus est, secundum eum, qui dixit: «induite dominum Iesum«. cum ergo huiusmodi vestimentis vestierimus unum de minimis in Christo credentibus, ipsum dominum videmur vestisse, ut ne (quantum ad nos) nudum sit verbum dei in mundo. sed et peregrinum dei filium constitutum debemus suscipere et domesticos corporis eius peregrinos in mundo, mundos) ab omnibus actibus corporalibus, sicut ipse et de se et de discipulis suis dicit: «et isti non sunt de hoc mundo, sicut et ego non sum de hoc mundo«. et quaerit Christus cum suis animam ubi succedat. quando ergo praeparamus cor nostrum diversis virtutibus ad receptaculum eius vel illorum qui sunt ipsius, ipsum peregrinantem suscipimus in domum pectoris nostri, facientes cenaculum magnum, mundatum et ornatum ad susceptionem Christi peregrinantis in mundo ceterorumque discipulorum ipsius. quorum enim verbum suscipimus, ipsos suscepisse videmur in nobis, et per ipsos Christum, cuius baiulant verbum. Item in infirmatis hominibus, sive a fide sive ab aliquo opere bono, aut scandalum patientibus Christus infirmatur et scandalum patitur, sicut ipse dicit ad Petrum quae carnis sunt sapientem: scandalum mihi es", hoc est: infirmitas mihi es. sed et omnes discipuli eius dilecti simul cum talibus infirmantur et scandalum patiuntur dicentes: quis infirmatur, et non infirmamur ? quis scandalizatur et non urimur nos ? et si discipuli eius coinfirmantur infirmis, quanto magis ipse salvator creator ipsorum ? nam quem maior miseri cordia tenet hominum infirmorum. gravior constringit infirmitas talem. cum ergo unum fratrum infirmatorum visitaverimus, aut per doctrinam aut per increpationem aut per consolationem aut precibus aut terrore iudicii aut aliqua bona opera facientes in eum fecerimus meliorari in Christo, ipsum Christum visitavimus et confortavimus infirmatum, et ceteros discipulos Christi talibus passionibus coinfirmatos refrigeravimus, sicut Paulus ad Philemonem dicit: «gaudium enim magnum habuimus et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater«. et ne putes esse blasphemum, infirmum dicere Christum. ipse enim ex infirmitate est crucifixus propter misericordiam, et ipse infirmitates nostras portat»et omnes noti ipsius. deinde omne quod hic est, carcer est Christi et eorum qui sunt ipsius. propterea eamus ad eos, qui in domo vinculorum istorum habentur quasi in carcere, et sunt in hoc mundo degentes quasi carcere naturae necessitate constricti. cum ergo abierimus ad tales et omne opus bonum fecerimus in eis, visitavimus eos in carcere et Christum in eis».
eg ¶Nota : Aucune variante ne perpermet ici de spécifier le texte utilisé par Thomas. [MM2020]
BT ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2020}
239 Origenes] + In Mattheum Ed1953
240 estimant] existimant Ed1953
241 qualibuscumque] quibuscumque Ed1953
242 vel] ut Li446
243 qui] que Ed1953
244 quasi] + etiam Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 25 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_25)

Notes :