Catena aurea

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,1 

In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Iesu
Numérotation du verset Mt. 14,2 

et ait
pueris suis1: Hic est Ioannes Baptista. Ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
1 suis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,3 

Herodes enim2
2 enim Li446 Rusch Weber] om. Li446@
tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem
uxorem fratris sui.
Numérotation du verset Mt. 14,4 

Dicebat enim illi Ioannes: Non licet
tibi habere eam.
Numérotation du verset Mt. 14,5 

Et volens eum3 occidere timuit populum
3 eum Li446@ Rusch ] illum Weber
quia sicut prophetam eum habebant.
Numérotation du verset Mt. 14,6 

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in4 medio
4 in Rusch Weber] et Li446@
et placuit Herodi.
Numérotation du verset Mt. 14,7 

Unde cum iuramento
pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Numérotation du verset Mt. 14,8 

At illa premonita a matre sua5:
5 sua Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mt. 14,9 

Et contristatus est rex
propter iusiurandum6 autem7
6 iusiurandum Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iuramentum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩJ Weber |
7 autem Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
et8 propter9 eos qui pariter recumbebant iussit dari.
8 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
9 propter Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,10 

Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
Numérotation du verset Mt. 14,11 

Et allatum est caput eius in disco et datum est puelle et illa10 attulit11 matri sue.
10 illa Rusch ] om. Li446@ Weber |
11 attulit Rusch ] tulit Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,12 

Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu.
Numérotation du verset Mt. 14,13 

Quod cum audisset Iesus
secessit
inde in navicula in locum desertum seorsum12. Et cum audissent turbe, secute sunt eum
12 locum ...seorsum Rusch Weber ] locum desertum deorsum Li446 , illum deorsum desertum Li446@
pedestres de civitatibus.
Numérotation du verset Mt. 14,14 

Et exiens vidit
turbam13 multam et misertus est eis14 et curavit languidos eorum.
13 turbam Li446 Rusch Weber] tubam Li446@ |
14 eis Rusch ] eius Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,15 

Vespere autem facto,
accesserunt ad eum discipuli15 eius
15 discipuli Rusch Weber ] discipulos Li446@
dicentes: Desertus est locus et hora iam preteriit. Dimitte turbas
ut euntes in castella emant sibi escas.
Numérotation du verset Mt. 14,16 

Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire,
date illis vos manducare.
Numérotation du verset Mt. 14,17 

Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
Numérotation du verset Mt. 14,18 

Qui ait eis: Afferte mihi illos16 huc.
16 mihi illos Rusch ] inv. Li446@ Weber , illos in Li446
Numérotation du verset Mt. 14,19 

Et cum iussisset17 turbam discumbere super fenum
17 iussisset Li446 Rusch Weber ] vidisset Li446@
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
aspiciens in celum
benedixit et fregit
et dedit discipulis suis18, discipuli autem dederunt19 turbis.
18 suis Rusch ] panes Li446@ Li446 Weber |
19 dederunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,20 

Et manducaverunt
omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Numérotation du verset Mt. 14,21 

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum
exceptis mulieribus et parvulis.
Numérotation du verset Mt. 14,22 

Et statim
compulit20 Iesus21 discipulos ascendere in naviculam22 et precedere eum trans fretum
20 compulit Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iussit Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ Weber |
21 Iesus Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
22 naviculam Li446@ Rusch ] navicula Weber |
donec dimitteret turbas.
Numérotation du verset Mt. 14,23 

Et dimissa turba, ascendit in montem
solus orare.
Vespere autem facto solus erat ibi.
Numérotation du verset Mt. 14,24 

Navicula autem
in medio mari iactabatur fluctibus.
Erat enim contrarius ventus23.
23 contrarius ventus Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,25 

Quarta autem vigilia noctis
venit ad eos ambulans supra mare.
Numérotation du verset Mt. 14,26 

Et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes: Quia phantasma est. Et pre timore clamaverunt.
Numérotation du verset Mt. 14,27 

Statim24 Iesus locutus est eis
24 statim Rusch ] statimque Li446@ Li446 Weber
dicens: Habete fiduciam.
Ego sum,
nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 14,28 

Respondens autem Petrus
dixit: Domine, si tu es
iube me venire ad te super aquas.
Numérotation du verset Mt. 14,29 

At ipse ait: Veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam25 ut veniret ad Iesum.
25 aquam Rusch Weber ] aquas Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,30 

Videns vero26 ventum validum27
26 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
27 validum Li446 Rusch Weber ] + venientem Li446@ |
timuit et cum cepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Numérotation du verset Mt. 14,31 

Et continuo Iesus extendens manum
apprehendit eum
et ait illi: Modice fidei,
quare dubitasti?
Numérotation du verset Mt. 14,32 

Et cum ascendisset28 in naviculam, cessavit ventus.
28 ascendisset Cor3 (Rabanus) Li446@ ΩJ Rusch ] ascendissent Cor3 (grec. anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 14,33 

Qui autem in navicula erant
venerunt et adoraverunt eum
dicentes: Vere Filius Dei es.
Numérotation du verset Mt. 14,34 

Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar29.
29 Genesar Rusch Weber ] Genesareth Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,35 

Et cum cognovissent eum viri loci illius,
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
Numérotation du verset Mt. 14,36 

Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 1 
marg.| marg. | {CMT14d1.1} GLOSSA. − Quia supra evangelista ostenderat quomodo Pharisei Christi 1 miracula calumniabantur 2, concives autem eius hec admirantes, Christum tamen contemnebant, refert nunc quam opinionem ex auditis miraculis Herodes de Christo conceperat.A a b
a ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) ; PL.
b ¶Nota : Même expression «ostenderat evangelista» sous la plume de Thomas dans la glose conjonctive de CIO18d2.1 . [MM2020]
A ¶Codd. : Li446 (131ra) Mt366 (54rb) Ed1953 {MM2021}
1 Christi] s<e>c<undum> ? cacogr. Li446
2 calumniabantur] calumniantur Li446
prol.| Unde dicitur:
Numérotation du verset Mt. 14,1 
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu.
marg.| {CMT14d1.2} CHRYSOSTOMUS. 3* {hom.49} − Non absque causa hic tempus evangelista designat, sed ut discas tyranni superbiam et negligentiam neque enim a principio didicit ea que erant de Christo, sed post plurimum tempus sic etiam multi qui in potestatibus sunt multa elatione circumdati, huiusmodi tarde addiscunt, quia non multam horum faciunt curam.
3 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT14d1.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Dixit autem Mattheus in illo tempore, non in illo die, vel ipsa hora. Nam et Marcus quidem hoc eodem modo dicit, sed non eodem ordine; sed postquam discipulos ad predicandum misit; nulla tamen facta necessitate, qua hoc consequenter gestum esse intelligeretur. [c] Lucas etiam narrandi eum ordinem tenet quem et Marcus; nec ipse tamen rerum gestarum ordinem fuisse eundem credi cogit.c
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 43, § 91, CSEL 43, p. 195.11-196.5: «[a] Marcus hoc idem et eodem modo dicit, sed non eodem ordine. nam posteaquam discipulos misit dominus dicens eis, ne quid in uia ferrent nisi uirgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum est, etiam hoc subiecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam consequenter gestum esse intellegere cogeremur, sicut nec mattheus. [b] In illo enim tempore dixit, non in illo die uel hora, nisi quod Marcus, non quod Herodes dixerit, sed: dicebant, inquit, quia iohannes baptista resurrexit a mortuis, mattheus uero de ipso Herode: ait, inquit, pueris suis. [c] lucas etiam eum narrandi ordinem, quem Marcus, tenens nec ipse sane etiam rerum gestarum eundem ordinem fuisse credi cogens ita hoc idem commemorat: audiuit autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: quia iohannes surrexit a mortuis, a quibusdam uero: quia helias apparuit, ab aliis autem: quia propheta unus de antiquis surrexit». [FG2013]
marg.| {CMT14d1.5} CHRYSOSTOMUS. 4* {hom.49} − Vide ergo quam magnum quid est virtus nam et defunctum Ioannem Herodes formidavit, et de resurrectione philosophatur.
4 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
Et ideo sequitur:
Numérotation du verset Mt. 14,2 
Et ait pueris suis: Hic est Ioannes baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
marg.| {CMT14d1.6} RABANUS. − Sed quanta est invidia Iudeorum, ex isto loco docemur. Ioannem enim a mortuis potuisse resurgere nullo attestante Herodes alienigena pronuntiavit; Iudei vero Christum quem prophete predixerant, non resurrexisse, sed furtim ablatum esse credere maluerunt. In quo insinuatur, quod promptior est animus gentium ad credulitatem quam Iudeorum.
marg.| {CMT14d1.7} HIERONYMUS. − [a] Quidam autem ecclesiasticorum interpretum querit quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet Ioannem a mortuis resurrexisse quasi alieni erroris nobis reddenda sit ratio, aut ex his verbis habeat occasionem heresis metempsychoseos, que [c] post multos annorum circulos in diversa corpora dicit animas insinuari [b] cum eo tempore quo Ioannes decollatus est, Dominus triginta annorum esset.d
d ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 116.1104-117.1112: «In illo tempore audiuit Herodes tetrarcha famam iesu et ait pueris suis: hic est iohannes baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo uirtutes operantur in eo. [a] quidam ecclesiasticorum interpretum causas quaerit quare Herodes ista sit suspicatus ut putet a mortuis iohannem resurrexisse et ideo uirtutes operari in eo; quasi erroris alieni nobis reddenda sit ratio, aut μετεμψυχώσεως secta ex his uerbis habeat occasionem, [b] cum utique eo tempore quo iohannes decollatus est, dominus triginta esset annorum, μετεμψύχωσις autem [c] post multos annorum circulos in diuersa corpora dicat animas insinuari». [FG2013]
marg.| {CMT14d1.8} RABANUS. − Bene autem de resurrectionis5 virtute omnes senserunt, quod maioris potentie sunt sancti futuri cum a mortuis resurrexerint, quam fuere dum adhuc carnis infirmitate gravarentur propterea dicit et ideo virtutes operantur in eo.
5 resurrectionis] resurrectione Li446
marg.| {CMT14d1.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Lucas autem dicit: « Et ait Herodes Ioannem ego decollavi. Quid est iste de quo audio talia? »eQuia ergo hesitantem Lucas commemoravit Herodem, intelligendum est, aut post hanc hesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum dixit pueris suis, sicut hic Mattheus narrat, hic est Ioannes baptista; aut ita pronuntianda sunt hec verba ut hesitantem adhuc indicent. Utroque enim modo pronuntiari potest ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis accipiamus, aut adhuc eum hesitantem, ut Lucas commemorat.f
e Lc. 9, 9.
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 43, § 91, CSEL 43, p. 196.5-24: «Et ait Herodes: iohannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? et quaerebat uidere eum. in his uerbis lucasuoque marco adtestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, iohannem a mortuis resurrexisse. quoque marco adtestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, iohannem a mortuis resurrexisse. sed quia haesitantem commemorauit Herodem uerba que eius ita postea posuit dicentis: iohannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut mattheus narrat: et ait pueris suis: hic est iohannes baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes inoperantur in eo, aut ita pronuntianda sunt haec uerba, ut haesitantem adhuc indicent. si enim diceret numquidnam hic est? aut numquid forte hic est iohannes baptista? si enim diceret numquidnam hic est? aut numquid forte hic est iohannes baptista? non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans adque haesitans intellegatur. nunc quia illa uerba desunt, utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum uerbis credentem dixisse accipiamus, aut adhuc, sicut lucas commemorat, haesitantem praesertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis fuisse dictum quod iohannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet: quem ego decollaui iohannem, hic a mortuis resurrexit». [FG2013]
marg.| {CMT14d1.10} REMIGIUS. − Forte autem queret aliquis quare dicat Mattheus In illo tempore audivit Herodes , cum longe superius dicat quod, mortuo Herode, reversus est Dominus ex Egyptog. Sed hec questio solvitur, si intelligatur duos fuisse Herodes. Mortuo namque priore Herode, successit ei Archelaus filius eius, qui post decem annos relegatus est exilio apud Viennam urbem Gallie. Deinde Cesar Augustus iussit dividi illud regnum in tetrarchias, et tres partes dedit filiis Herodis. Iste ergo Herodes qui Ioannem decollavit, est filius maioris Herodis, sub quo Dominus natus est et, ut hoc ostenderet evangelista, addit:   tetrarcha .h
g Cf. Mt. 2, 19-23.
h <Non hab.> Remigius (Homiliae duodecim, PL 131); PL; LLT [MM2019]
marg.| {CMT14d1.11} GLOSSA. − Quia vero dixerat de opinione resurrectionis Ioannis, cum nihil de morte dixisset, ideo revertitur et narrat qualiter obierit.B i
i ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 14, 3) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 50a marg.], ed. Gloss-e : «Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit». [MM2019]
B ¶Codd. : As115 (85rb) Li446 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d1.12} CHRYSOSTOMUS. 6* {hom.49} − Et hanc historiam nobis evangelista non principaliter inducit quia totum studium fuit ei dicere de Christo7, et nihil aliud, nisi ad hoc conferre deberet. Dicit ergo:
6 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
7 dicere – de Christo] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 14,3 
Herodes8 tenuit Ioannem et alligavit eum.C
C ¶Codd. : Li446 (131va) {MM2021}
8 Herodes Li446 @ Ed1953 ] + enim Li446
marg.| {CMT14d1.13} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Lucas quidem non eodem ordine recordatur, sed circa baptismum quo Dominus baptizatus est; unde hoc preoccupasse intelligitur, ut narret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannes verba de Domino, quod ventilabrum in manu eius sit, continuo hoc subiecit, quod non continuo factum esse Ioannes evangelista exponit, cum commemoret, postea quam baptizatus est Iesus, iisse eum in Galileam, et post rediisse in Iudeam, et ibi baptizasse circa Iordanem, antequam Ioannes in carcerem missus esset. [b] Sed nec Mattheus nec Marcus eo ordine de Ioanne   in carcerem misso in sua narratione posuerunt quod factum apparet in eorum scriptis. Nam et ipsi dixerunt, tradito Ioanne Dominum iisse in Galileam; et post multa que fecit ibi, ex occasione fame venientis ad Herodem de Christo, narrant omnia que de Ioanne fuerunt incluso et occiso.j
Causam autem quare positus sit in carcerem, ostendit cum dicit:
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 44, § 92, CSEL 43, p. 197.14-198.24: «Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum, quo dominus baptizatus est. unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. cum enim commemorasset iohannis uerba de domino, quod uentilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo factum esse iohannes evangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatus est iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua uinum, et inde post paucorum dierum in capharnaum habitationem redisse ad iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa iordanen, antequam missus esset iohannes in carcerem. quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa uerba de uentilabro et de area mundata continuo sit a iohanne offensus Herodes et eum in carcerem miserit? non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt et alibi iam probauimus et hoc ipso loco non quilibet alius, sed idem lucas hoc probat. si enim post uerba illa continuo iohannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem iohannis in carcerem missi baptizatus est iesus secundum ipsius lucae narrationem? proinde manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam iohanni hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. sed nec illi duo mattheus et Marcus eo rerum ordine de iohanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. nam et ipsi dixerunt tradito iohanne dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea ueniunt ad Herodis admonitionem uel haesitationem, quod iohannes, quem decollauit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de iohanne contigerunt incluso et occiso. sequitur ergo mattheus, cum dixisset nuntiatum esse christo, quod iohannes occisus est, et ita narrationem contexit: quod cum audisset, inquit, iesus, secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. nam et ipsi dixerunt tradito iohanne dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea ueniunt ad Herodis admonitionem uel haesitationem, quod iohannes, quem decollauit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de iohanne contigerunt incluso et occiso». [FG2013]
Propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Numérotation du verset Mt. 14,4 
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
marg.| {CMT14d1.14} HIERONYMUS. − Vetus narrat historia, Philippum Herodis maioris filium, fratrem huius Herodis, duxisse uxorem Herodiadem filiam arethe regis arabum; postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici eius nuptiis copulasse. Ergo Ioannes baptista, qui venerat in spiritu et virtute Elie, eadem auctoritate qua ille achab corripuerat et iezabel, arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat fratre vivente germano, uxorem eius ducere; malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor preceptorum Dei.k
k ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 117.1115-1130: «Herodes autem tenuit iohannem et alligauit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. dicebat enim illi iohannes: non licet tibi habere eam. uetus narrat historia philippum Herodis maioris filium, sub quo dominus fugit in aegyptum, fratrem huius Herodis, sub quo passus est christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam regis phetrai, postea uero socerum eius exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam et in dolorem prioris mariti Herodis inimici eius nuptiis copulasse. qui sit autem hic philippus evangelista lucas plenius docet: anno quinto decimo imperii tiberii caesaris, procurante pontio pilato iudeam, tetrarcha autem Galileae Herode, philippo autem fratre eius tetrarcha itureae et trachonitidis regionis. ergo iohannes baptista qui uenerat in spiritu et uirtute heliae, eadem auctoritate qua ille achab corripuerat et hiezabel, arguit Herodem et Herodiadem quod inlicitas nuptias fecerint et non liceat fratre uiuente germano uxorem illius ducere, malens periclitari apud regem quam propter adolationem esse inmemor praeceptorum dei». [FG2013]
marg.| {CMT14d1.15} CHRYSOSTOMUS. 9* {hom.49} − Non tamen uxori loquitur sed viro eius quoniam principalior erat hic. Forsan enim10 legem Iudeorum tenebat. Et ideo Ioannes eum ab adulterio prohibuit.D
Sequitur:
D ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2019}
9 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
10 enim] eius Li446
Numérotation du verset Mt. 14,5 
Et volens eum occidere timuit populum.
marg.| {CMT14d1.16} HIERONYMUS. − Seditionem quidem populi verebatur propter Ioannem, a quo sciebat turbas in Iordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cuius ardorem etiam Dei precepta neglexerat. l
l ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 117.1131-1135: «Et uolens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam illum habebant. seditionem quidem populi uerebatur propter iohannem, a quo sciebat turbas in iordane plurimas baptizatas, sed amore uincebatur uxoris ob cuius ardorem etiam dei praecepta neglexerat». [FG2013]
marg.| {CMT14d1.17} GLOSSA. − Timor enim Dei corrigit. Timor hominum11 differt sed voluntatem non aufert. Unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.E m
m ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt. 14, 5) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 50b marg.], ed. Gloss-e : «Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert. Unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine». [MM2019]
E ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
11 corrigit Timor hominum] homini differt Li446
Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 2 
marg.| marg. | {CMT14d2.1} CHRYSOSTOMUS. 12*{hom.49} − Postquam enarravit evangelista incarcerationem13 Ioannis, prosequitur de occisione ipsius, dicens:
12 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
13 incarcerationem] incarnationi praem. cacogr. Li446
Numérotation du verset Mt. 14,6 
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio.F
F ¶Codd. : As115 (85va) Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d2.2} HIERONYMUS. − Nullum invenimus alium observasse diem natalis sui, nisi Herodem et pharaonem ut quorum erat par impietas, esset una solemnitas.G n
n ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 117.1136-118.1139: «Die autem natalis Herodis saltauit filia Herodiadis in medio triclinio et placuit Herodi. nullum inuenimus alium obseruasse diem natalis sui nisi Herodem et pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset una sollemnitas». [FG2013]
G ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d2.3} REMIGIUS. − Et sciendum est14* quod consuetudo est non solum divitum sed etiam pauperum mulierum, ita pudice filias suas nutrire ut vix ab extraneis videantur15. Hec autem impudica mulier impudice filiam suam nutrivit, quam non docuit pudorem sed saltationem. Nec minus16 reprehendendus est17 Herodes, qui oblitus est domum suam esse aulam regiam, quam predicta mulier fecerat theatrum.H
Unde sequitur:
H ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
14 est] om. Ed1953
15 videantur] viderintur cacogr. Li446
16 minus] unus Li446
17 est] om. As115
Et placuit Herodi
Numérotation du verset Mt. 14,7 
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
marg.| {CMT14d2.4} HIERONYMUS. − Ego autem non excuso Herodem quod invitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iuravit ut future occisionis machinas prepararet alioquin, si ob iusiurandum fecisse se dicit, si matris, si patris postulasset interitum, facturus fuerat, an non quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit in propheta.o
o ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1140-1146: «Cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. ego non excuso Herodem quod inuitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iurauit ut futurae occasioni machinas praepararet. alioquin si ob iusiurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat annon? quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit et in propheta». [FG2013]
marg.| {CMT14d2.5} ISIDORUS. − [1] In malis ergo promissis rescinde fidem. Impia est promissio que scelere adimpletur. [2] Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur.p q
Sequitur:
p ¶Fons : <revera> [1] Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 3, d. 39, c. 9, § 2.2: «Item isidorus: In malis promissis rescinde fidem ; in turpi uoto muta decretum.Quod incaute uouisti, non facias; impia est promissio, quae scelere adimpletur ». [2]   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 3, d. 39, c. 9, § 2.4: «Item: Non est obseruandum sacramentum quo malum incaute promittitur , ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur».
<vel>
[1]   Gratianus   , Decretum, 2, 22, 4, 5 (Friedberg 876): «Item Ysidorus in Sinonimis, libro secundo. In malis promissis rescinde fidem. In turpi uoto muta decretum. Quod incaute uouisti non facias. Inpia est promissio, que scelere adinpletur ». [2]   Gratianus   , Decretum, 2, 22, 4, 13 (Friedberg 878): « Non est obseruandum sacramentum, quo malum incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur».
<cuius fons> [1]   Isidorus Hispalensis , Synonyma, lib. 2, c. 58, CCSL 111B, p. 110.612: «In malis autem promissis rescinde fidem; in turpe uotum muta decretum; quod incaute uouisti, non facias. Impia est promissio quae scelere adimpletur». [2]   Isidorus Hispalensis , Sententiae, lib. 2, c. 31, sent. 9, CCSL 111, p. 156.27: «Non est conseruandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur». [MM2018]
q ¶Nota : Thomas réunit deux passages d’Isidore à partir de leur tradition indirecte, probablement Pierre Lombard qui lui est plus familier. [MM2019]
Numérotation du verset Mt. 14,8 
At illa premonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
marg.| {CMT14d2.6} HIERONYMUS. − Herodias enim timens ne Herodes aliquando resipisceret18, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicite nuptie19 repudio solverentur, monet filiam20 ut in ipso statim convivio caput Ioannis21* postulet digno operi saltationis dignum sanguinis premium.I r
r ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1147-1152: «Da mihi, inquit, hic in disco caput iohannis baptistae. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur, monet filiam ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi saltationis dignum sanguinis praemium». [FG2013]*
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMT14d2 (Hieronymus); CMC6d4.4 (Beda); CMC6d4.11 [2] (Theophylactus) [MM2019]
18 resipisceret Cbg132 Mt366 Ed1953 ] respiceret As115 Li446
19 nuptie] om. As115
20 filiam] filio As115
21 caput Ioannis] inv. Ed1953
marg.| {CMT14d2.7} CHRYSOSTOMUS. 22*{hom.49} − Duplex autem est23* hic puelle accusatio et quoniam saltavit, et quoniam ita ei placuit ut occisionem expeteret in mercedem. vide autem qualiter crudelis et qualiter mollis est Herodes seipsum enim obnoxium iuramento facit, illam autem dominam petitionis constituit. Quia ergo scivit quod ex eius petitione malum eveniebat, tristatus est.
Unde sequitur:
22 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
23 autem est Cbg132 Li446 Mt366 ] inv. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,9 
Et contristatus est rex. virtus enim etiam apud malos admiratione et laudibus digna est.
marg.| {CMT14d2.8} HIERONYMUS. − Vel aliter. Consuetudinis Scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Ioseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis sue, et artifex homicidii, tristitiam preferebat in facie, cum letitiam haberet in mente.
Sequitur:
Propter iusiurandum, et propter eos qui pariter recumbebant iussit dari.
marg.| Scelus excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subicit et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruente epule deferrentur.s
s ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1153-119.1165: «Et contristatus est rex. consuetudinis scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quo modo eo tempore ab omnibus credebatur. sicut Ioseph ab ipsa quoque maria appellatur pater iesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus quia hoc discumbentes putabant. dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat in facie cum laetitiam haberet in mente. Propter iuramentum autem et eos qui pariter discumbebant iussit dari. scelus excusat iuramento ut sub occasione pietatis impius fieret. quod autem subiecit: et propter eos qui pariter discumbebant, uult omnes sceleris sui esse consortes ut in luxorioso inpuro que conuiuio cruentae epulae deferrentur». [FG2013]
marg.| {CMT14d2.9} CHRYSOSTOMUS. 24* − Si autem testes habere deierationis25* formidavit, multo26* magis timuisse oportebat tam inique occisionis tantos testes habere.J t
t > ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 49, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 158ra-b ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 190ra : «Et qualiter quod difficilius erat non timuisti ? Si enim testes habere deierationis formidasti, multo magis timuisse oportebat occisionis ita inique, tantos testes habere».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 48 (49) § 2, PG 58, 489.47-49 : «Καὶ πῶς τὸ χαλεπώτερον οὐκ ἔδεισας; Εἰ γὰρ τὸ μάρτυρας ἔχειν ἐπιορκίας ἐδεδοίκεις, πολλῷ μᾶλλον φοβηθῆναι ἐχρῆν σφαγῆς οὕτω παρανόμου μάρτυρας ἔχειν τοσούτους ». [MM2021]
24 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
25 deierationis] periurationis Ed1953
26 multo] quanto Ed1953
marg.| {CMT14d2.10} REMIGIUS. 27 − Sed in eo minus peccatum factum est causa maioris peccati. Nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit et, quia luxuriam non coercuit, ideo ad reatum homicidii descendit.u
Unde sequitur:
u ¶Fons : Remigius Autissiodorensis , In Mt., c. (Mt. 14, 3), Madrid, Bibl. nac., 198, f. 135rb : «Idcirco quia libidinosa voluntas et amor mulieris eum vicit et coegit in illum manus mittere quem sciebat virum sanctum et iustum, ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est causa maioris. Nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit. Et quia luxuriam non coercuit ideo ad reatum homicidii descendit. Ac per hoc aperte demonstratur qui<a> luxuria poena fuit precedentis peccati, id <est>libidinose voluntatis, et causa subsequentis, hoc est homicidii».
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC6d4.7 (Remigius). [MM2019]
27 Remigius] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 14,10 
Misitque et decollavit Ioannem in carcere et allatum est caput eius in disco.
marg.| {CMT14d2.11} HIERONYMUS. − Legimus in romana historia, Flaminium28 ducem Romanorum, quod accubanti iuxta meretricule, que numquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias prestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella que saltavit in pretium sanguinis petiit caput prophete, ut haberet in potestate linguam, que illicitas nuptias arguebat.v
Et ut sequitur:
v ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 119.1167-1175: «Et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. legimus in romana historia flaminium ducem romanum quod accubanti iuxta meretriculae quae numquam uidisse se diceret hominem decollatum, adsensus sit ut reus quidam capitalis criminis in conuiuio truncaretur, a censoribus pulsum curia quod epulas sanguini miscuerit et mortem quamuis noxii hominis in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. quanto sceleratior Herodes et Herodias ac puella quae saltauit in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam quae inlicitas nuptias arguebat. hoc iuxta litteram factum sit. nos autem usque hodie cernimus in capite iohannis prophetae iudaeos christum qui caput prophetarum est perdidisse». [FG2013]
28 Flaminium Mt366 Ed1953 ] flaminum Li446
Numérotation du verset Mt. 14,11 
Et29* datum est puelle et tulit30* matri sue.
29 Et ut sequitur Et] Et ideo sequitur Mt366 Sequitur Et Ed1953
30 tulit] attulit Mt366
marg.| {CMT14d2.12} GLOSSA. {interl} − Ut habeat in potestate linguam que illicitas nuptias arguebat.K
K ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d2.13} GREGORIUS. Tertio Moralium. 31* − Sed non sine admiratione gravissima perpendo, quod ille prophetie spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur; et pro puelle saltu capite truncatur; et vir tante severitatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius vita illa sic despecta mors tergeret ? Sed idcirco Deus suos sic premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid illi passuri quos reprobat, si sic cruciat quos32 amat.w
w ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, § 7, CCSL 143, lin. 33-60: «Ecce autem dum beati iob uulnera cruciatus que considero, repente mentis oculos ad ioannem reduco et non sine grauissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus atque ut ita dixerim, priusquam nasceretur renatus. Ille amicus sponsi, ille quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille sic propheta ut plus etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur et pro puellae saltatu, capite truncatur et uir tantae seueritatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius uita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille uel in cibo peccauit qui locustas solummodo et mel siluestre edit? Quid deo uel de qualitate sui tegminis deliquit qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conuersatione sua offendere potuit qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit qui disiunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum uel silentii culpa attigit, qui ad se uenientes tam uehementer increpauit, dicens: genimina uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere a uentura ira? Quid est ergo quod iob dei testimonio praefertur et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est quod ioannes dei uoce laudatur et tamen pro temulenti uerbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod ioannes dei uoce laudatur et tamen pro temulenti uerbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod omnipotens deus sic uehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis quia uidet quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in iudicio arguendi sunt si sic eorum uita premitur, qui ipso iudice teste laudantur». [MM2019]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC6,17-29 § 4 : Gregorius [MM2019]
31 .III.] om. Ed1953
32 quos] quod Li446
marg.| {CMT14d2.14} GREGORIUS. Vicesimo nono Moralium. 33* − Neque autem Ioannes de confessione Christi, sed de iustitie veritate requisitus occubuit. Sed quia Christus est veritas, usque ad mortem pro Christo quasi pro veritate pervenit. x
Sequitur:
x ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 38, 15, lib. 29, § 7, CCSL 143B, lin. 82 sqq.: «Neque enim baptista ioannes de confessione christi, sed de iustitiae ueritate requisitus occubuit, sed quia christus est ueritas, ad mortem usque idcirco pro christo, quia uidelicet pro ueritate, peruenit.
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III: Expositio Novi Testamenti (2Th.), 4, PL 73, 1370.66. [MM2020]
33 .XXIX.] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,12 
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud.
marg.| {CMT14d2.15} HIERONYMUS. − In quo ipsius Ioannis et salvatoris discipulos intelligere possumus.L y
y ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 118.1184-1185: «Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et uenientes nuntiauerunt iesu. refert Iosephus in quodam arabiae oppido iohannem capite truncatum. et quod sequitur: accedentes discipuli eius tulerunt corpus, et ipsius iohannis et saluatoris discipulos possumus intellegere. et uenientes nuntiauerunt iesu». [FG2013]
L ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d2.16} RABANUS. 34 − Narrat autem Iosephus vinctum Ioannem in castellum mecheronta adductum, ibique truncatum; ecclesiastica vero narrat historia sepultum eum in sebastia urbe palestinorum, que quondam Samaria dicta est.
34 Rabanus] om. Li446
marg.| {CMT14d2.17} CHRYSOSTOMUS. 35* {hom.50} − Intende autem36 qualiter discipuli Ioannis iam magis familiares facti sunt Iesu ipsi enim sunt qui annuntiaverunt ei quod factum est de Ioanne.
Unde sequitur:
35 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
36 autem] et Li446
Et venientes nuntiaverunt Iesu.
marg.| Etenim universos dimittentes ad ipsum confugiunt; et ita paulatim post calamitatem et responsionem a Christo datam37 directi sunt.
37 datam] disponsatam Li446
marg.| {CMT14d2.18} HILARIUS. 38* {c.14} − Mystice autem Ioannes pretulit formam legis quia lex Christum predicavit, et Ioannes profectus ex lege est, Christum ex lege prenuntians. Herodes vero princeps est populi, et populi princeps subiecte sibi universitatis nomen causamque complectitur. Ioannes ergo Herodem monebat ne fratris sui uxorem sibi iungeret. Sunt enim atque erant duo populi circumcisionis et gentium. hi igitur fratres ex eodem sunt humani generis parente; sed Israelem lex admonebat ne opera gentium et infidelitatem sibi iungeret, que ipsis tamquam vinculo coniugalis amoris annexa est. die autem natalis, id est rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israel gaudia totis illecebris sue cursibus efferebatur, cui se etiam sacramento venalem populus addixit sub peccatis enim et seculi voluptatibus Israelite vite eterne munera vendiderunt. Hec matris sue, id est infidelitatis, instinctu oravit deferri sibi caput Ioannis, id est gloriam legis; sed populus boni eius quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine periculi sui dolore concedit; scitque se talem preceptorum gloriam non oportuisse concedere; sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adiacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Ioannis caput offertur damnum scilicet legis, voluptas corporum, et secularis luxus augetur. Igitur per puellam ad matrem defertur; ac sic probrosus Israel etiam voluptati et infidelitati sue gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Ioanne sepultis, discipuli eius res gestas Domino annuntiant, ad evangelia scilicet ex lege venientes.
38 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d2.19} HIERONYMUS. − Vel aliter . Nos usque hodie cernimus in capite Ioannis prophete, Iudeos Christum, qui caput prophetarum est, perdidisse.M z
z ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 119.1177-1179: «Et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. legimus in romana historia flaminium ducem romanum quod accubanti iuxta meretriculae quae numquam uidisse se diceret hominem decollatum, adsensus sit ut reus quidam capitalis criminis in conuiuio truncaretur, a censoribus pulsum curia quod epulas sanguini miscuerit et mortem quamuis noxii hominis in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. quanto sceleratior Herodes et Herodias ac puella quae saltauit in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam quae inlicitas nuptias arguebat. hoc iuxta litteram factum sit. nos autem usque hodie cernimus in capite iohannis prophetae iudaeos christum qui caput prophetarum est perdidisse». [FG2013]
M ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d2.20} RABANUS. − Sed et linguam et vocem apud eos perdidit prophetia39*.N
N ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
39 prophetia] propheta Ed1953
marg.| {CMT14d2.21} REMIGIUS. − Vel aliter . Decollatio Ioannis signat minorationem fame illius que estimatur40 a populo Christus, sicut exaltatio Domini in cruce signat profectum fidei, unde Ioannes dixerat illum oportet crescere, me autem minui.O
O ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
40 estimatur] extimatur Mt366
Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 3 
marg.| marg. | {CMT14d3.1} GLOSSA. − Salvator, audita nece sui baptiste, secessit in locum desertum.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 14,13 
Quod, cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum.P
P ¶Codd. : Li446 (133rb) Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d3.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem continuo post Ioannis passionem evangelista factum esse commemorat unde post hec, facta sunt illa que primo narrata sunt; quibus motus Herodes dixitaa: « Hic est Ioannes ». Illa enim posteriora debent intelligi que ad Herodem pertulit fama, ut moveretur, et hesitaret quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem ipse occidisset.ab
aa Mt. 14, 2.
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 45, § 93, CSEL 43, p. 199.7-13: «Hoc continuo post iohannis passionem factum esse commemorat. unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: iohannem ego decollaui. illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moueretur et haesitaret, quisnam iste esse posset, de quo audiret talia, cum iohannem ipse occidisset». [FG2013]
marg.| {CMT14d3.3} HIERONYMUS. − Non autem secedit in locum desertum, ut quidam arbitrantur, timore mortis; sed parcens inimicis suis, ne homicidium homicidio iungerent; vel in diem pasche suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi sive ideo secessit ut nobis preberet exemplum temeritatis ultro se tradentium vitande quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam in alio locoacprecipit: « Cum persecuti vos fuerint in ista civitate, fugite in aliam ». Unde eleganter quoque evangelista non dicit fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Potest etiam aliam ob causam, audito Ioannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem.ad
ac Mt. 10, 23.
ad ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 119.1188-120.1207: «Quod cum audisset iesus secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. necem baptistae nuntiant saluatori qua audita secedit in locum desertum; non, ut quidam arbitrantur, timore mortis sed parcens inimicis suis ne homicidio homicidium iungerent, uel in diem paschae suum interitum differens in quo propter sacramentum immolandus est agnus et postes credentium sanguine respergendi. siue idcirco recessit ut nobis praeberet exemplum uitandae ultro tradentium se temeritatis, quia non omnes eadem constantia perseuerant in tormentis qua se torquendos offerunt. ob hanc causam et in alio loco praecipit: cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate fugite in aliam. eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores uitauerit magis quam timuerit. aliter. postquam a iudaeis et rege iudaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac uocem apud eos perdidit prophetia; iesus transiit ad desertum Ecclesiae locum quae uirum antea non habuerat. Et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de ciuitatibus. potest et aliam ob causam audito iohannis interitu secessisse in desertum locum ut credentium probaret fidem. denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in iumentis, non in diuersis uehiculis, sed proprio labore pedum ut ardorem mentis ostenderent». [FG2013]
marg.| {CMT14d3.4} CHRYSOSTOMUS. 41* {hom.50} − Vel ideo hoc fecit quia plura humanitus vult dispensare, nondum tempore existente denudandi suam manifeste deitatem; propter quod et discipulis dixit, quod nulli dicerent quod ipse esset Christus. Post resurrectionem autem volebat hoc fieri manifestum. Ideo autem quamvis per se noverit quod factum est, tamen antequam nuntiaretur ei, non secessit, ut demonstraret per omnia incarnationis veritatem non enim solo visu, sed operibus hoc credi volebat. Recedens vero non abiit in civitatem, sed in desertum in navigio, ut nullus sequeretur. Turbe autem neque ita desistunt, sed sequuntur; et neque quod gestum est de Ioanne eos terruit.
Unde sequitur:
41 Chrysostomus] in Matthaeum Ed1953
Et, cum audissent turbe, secute sunt eum pedestres de civitatibus.
marg.| {CMT14d3.5} HIERONYMUS. − Secute sunt autem eum pedestres, non in iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent.Q ae
ae ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 119.1207-1209: «Et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de ciuitatibus. potest et aliam ob causam audito iohannis interitu secessisse in desertum locum ut credentium probaret fidem. denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in iumentis, non in diuersis uehiculis, sed proprio labore pedum ut ardorem mentis ostenderent. si uolumus singulorum uerborum aperire rationes, propositi operis breuitatem excedimus. attamen dicendum est transitorie quod postquam dominus uenerit in desertum secutae sunt eum turbae plurimae, nam ante quam ueniret in solitudines gentium ab uno tantum populo colebatur». [FG2013]
Q ¶Codd. : As115 Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d3.6} CHRYSOSTOMUS. 42* {hom.50} − Et propter hoc statim retributionem43 acceperunt.
Unde sequitur:
42 Chrysostomus] om. T46 , in Matthaeum Ed1953
43 retributionem] retributionum Li446
Numérotation du verset Mt. 14,14 
Et exiens vidit44 turbam multam et misertus est eius45* et curavit languidos eorum.
44 vidit] om. T46
45 eius] eis Ed1953
marg.| Etsi enim multa erat affectio46 eorum qui civitates dimittebant, et diligenter eum querebant, sed tamen que47 ab ipso fiebant, omnis studii superexcedunt retributionem. Ideoque causam talis curationis misericordiam ponit. Est autem magna misericordia quod omnes curat et fidem non expetit48.R
46 affectio] officio Md214
47 que] quod Li446
48 Est autem magna... expetit] om. Mt366, Erat magna... expetit T46
marg.| {CMT14d3.7} HILARIUS. 49* {c.14} − Mystice autem Dei verbum, lege finita, navem conscendens, Ecclesiam adiit, in desertum descendit relicta quippe conversatione Israel, in vacua divine cognitionis pectora transit. Turba autem hoc audiens, Dominum de civitate sequitur in desertum, de synagoga videlicet ad Ecclesiam tendens quam videns misertus est, et omnem languorem infirmitatemque curat, obsessas scilicet mentes et corda infidelitatis vitio ad intelligentiam nove predicationis emundat.
49 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d3.8} RABANUS. − Illud quoque notandum quod postquam Dominus in desertum venerit, secute sunt eum turbe multe. Nam antequam veniret in solitudine50* gentium, ab uno tantum populo colebatur51.S
S ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2021}
50 solitudine] solitudinem Ed1953
51 colebatur As115 Mt366 Ed1953 ] celebratủr Li446 T46
marg.| {CMT14d3.9} HIERONYMUS. − Relinquunt autem civitates suas, hoc est pristinas conversationes et varietates dogmatum52. Egressus autem Iesus significat53* quod turbe quidem54 habuerint55* eundi voluntatem, sed perveniendi56 vires non habuerint57*. Ideo salvator egreditur de loco suo58* et obviam pergit.T af
af ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 121.1215-1225: «Et exiens uidit turbam multam. in evangelicis sermonibus semper litterae iunctus est spiritus et quidquid primo frigere uidetur aspectu, si tetigeris, calet. in loco deserto erat dominus, secutae sunt eum turbae relinquentes ciuitates suas, hoc est pristinas conuersationes et uarietates dogmatum. egressus autem iesus significat quod turbae habuerint quidem eundi uoluntatem sed uires perueniendi non habuerint; ideo saluator egreditur de loco suo et pergit obuiam, sicut et in alia parabola filio paenitenti uisa que turba miseretur et curat languores eorum, ut fides plena statim praemium consequatur». [FG2013]*
T ¶Codd. : As115 Li446 Mt366 T46 Ed1953 {MM2021}
52 dogmatum] domatum Li446 * (al. m. marg. corr.)
53 significat Li446 ] sigat As115 Mt366 T46 , signat Ed1953
54 quod turbe – quidem] inv. Mt366
55 habuerint ] habebant Ed1953
56 perveniendi] puniendi Li446
57 habuerint As115 Mt366 ] habuerunt Li446 T46 (hûnt) Ed1953
58 suo] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 4 
marg.| marg. | {CMT14d4.1} CHRYSOSTOMUS. 59* {hom.50} − Turbarum fidem60 ostendit quod Dominum etiam famem patientes exspectabant usque ad vesperam.
Et 61* ideo sequitur:
59 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
60 fidem] quidem Li446
61 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,15 
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus, et hora iam preteriit62.
62 et hora iam preteriit] etc. Li446
marg.| Cibaturus quidem eos Dominus exspectat rogari, quasi ubique non insiliens prior ad miracula sed vocatus. Ideo autem nullus de turba accedit venerabantur enim eum abundanter, et neque famis sensum accipiebant amore instantie. Sed neque discipuli accedentes dicunt ciba eos. Adhuc enim imperfectius erant discipuli63 dispositi; sed dicunt desertus est locus : quod enim videbatur Iudeis in eremo esse miraculum, cum dicerentagnumquid potest parare mensam in deserto hoc et per opera ostendit. Propter hoc autem et in desertum eos ducit, ut sine omni suspicione sit hoc miraculum, et nullus estimet64 ex65 castello aliquo prope existenti inferri aliquid ad mensam. Sed quamvis desertus sit locus, tamen qui nutrit orbem terrarum, adest, etsi hora iam preteriit, ut dicunt, tamen qui non erat hore66 suppositus67, loquebatur. Et quamvis preveniens discipulos Dominus multos infirmos curaverit68, tamen interim ita69 imperfecti erant quod neque quid70 de panibus facturus erat71, poterant estimare72 unde subdunt:   dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas . Vide autem magistri sapientiam. Non enim statim dixit eis « ego cibabo eos »ah(neque enim hoc facile suscepissent).
ag Ps. 77, 19.
ah Ier. 23, 15.
63 discipuli] om. Li446
64 estimet] extimet Li446
65 ex] quod Li446
66 hore] om. Li446
67 suppositus] prepo<situs> marg. Li446 ²
68 curaverit] curavit Li446
69 interim ita] inv. Li446
70 quid] quod Li446
71 erat Li446 ² (marg.)] om. Li446 *
72 estimare] extimare Li446
Sed subditur:
Numérotation du verset Mt. 14,16 
Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare.U
U ¶Codd. : Li446 (133vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d4.2} HIERONYMUS. − In quo provocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi73* notior fieret.V ai
ai ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 121.1236-1238: «Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis uos manducare. non habent necesse diuersos cibos quaerere et emere cibi ignotos panes cum se cum habeant caelestem panem. date eis uos manducare. prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC6,35-44 § 6.10 : Beda [1]; CMC6,35-44 § 6.4 : Beda [MM2019]
V ¶Codd. : Li446 (134rb) Ed1953 {MM2019}
73 signi] miraculi Ed1953
marg.| {CMT14d4.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Potest autem movere si Dominus74, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis, quesivit a Philippo unde illis esce dari possent, quomodo sit verum quod Mattheus hic narrat prius dixisse Domino discipulos ut dimitteret turbas, quo possent alimenta emere de proximis locis. Intelligitur ergo, post hec verba Dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, Mattheus autem et alii pretermiserunt. [a] Et omnino in75* talibus questionibus neminem moveri oportet, cum autem76* ab aliquo evangelistarum dicitur quod ab aliquo77* alio pretermittitur.W aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 46, § 96, CSEL 43, p. 203.19-204.13: «[a] Et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moueri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt uera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. [b] Si enim dominus secundum narrationem iohannis prospectis turbis quaesiuit a philippo temtans eum, unde illis escae dari possent, potest mouere, quomodo sit uerum, quod alii narrauerunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis, quibus ille respondit secundum mattheum: non habent necesse ire, date eis uos manducare. cui etiam Marcus lucas que consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: non habent necesse ire. intellegitur ergo post haec uerba dominum inspexisse multitudinem et dixisse philippo quod iohannes commemorat, isti autem praetermiserunt». [FG2013] [MM2019]
W ¶Codd. : Li446 (134rb) Ed1953 {MM2019}
74 Dominus] Deus Li446
75 in] om. Ed1953
76 autem] om. Ed1953
77 aliquo] om. Ed1953
marg.| { CMT14d4.4} CHRYSOSTOMUS. 78* {hom.50} − Discipuli vero neque per premissa verba directi sunt sed adhuc ut homini loquuntur79.
Unde sequitur:
78 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
79 Dehinc deficit Bo1655 usque CMT19d1.32 : « tanquam coniugia dirimentem...)
Numérotation du verset Mt. 14,17 
Responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
marg.| Addiscimus autem in hoc discipulorum philosophiam, qualiter contempserunt escam. Duodecim enim existentes, quinque panes habebant et duos pisces contemptibilia enim illis erant corporalia, et a spiritualibus possidebantur. quia igitur discipuli adhuc ad terram trahebantur, iam Dominus inducere incipit que ab ipso erant.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 14,18 
Qui ait eis: Afferte illos mihi huc.
marg.| Propter quid autem non facit panes ex nihilo, quibus turbam pascat ut scilicet obstruat Marcionis et Manichei os, qui creaturas alienant a Deo; et per opera doceat quoniam omnia que videntur, eius opera et creationes sunt, et ut ostendat quoniam ipse est qui fructus tradidit, qui dixit a principioak: « Terra germinet herbam virentem »; neque enim hoc minus illo est. Non enim minus est de quinque panibus facere panes tantos, et de piscibus similiter, quam de terra educere fructum, et ab aquis reptilia, et alia animata; quod demonstrabat eum esse Dominum terre et maris. Oportet autem erudiri discipulorum exemplo quoniam etsi pauca habuerimus, oportet ea retribuere indigentibus. Iussi namque discipuli afferre quinque panes, non dicunt unde mitigabimus famem nostram sed obediunt confestim.
Unde sequitur:
ak Gn. 1, 11.
Numérotation du verset Mt. 14,19 
Et cum iussisset turbam discumbere super fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in celum benedixit ac fregit.
marg.| Quare autem aspexit in celum et benedixit oportebat namque credi de eo quoniam a patre est; et quoniam ei equalis est, equalitatem demonstrabat, cum potestate omnia faceret. A patre autem esse se monstrabat per hoc quod ad ipsum omnia referens faciebat, invocans eum ad ea que fiebant et ideo ut utrumque ostendat, nunc quidem potestate, nunc autem orans miracula facit. Deinde considerandum, quod in minoribus quidem respicit in celum, in maioribus autem potestate omnia facit.quando enim peccata dimisit, mortuos suscitavit, mare refrenavit, occulta cordium redarguit, oculos condidit ceci nati, que solius Dei sunt, nequaquam videtur orans; quando autem panes multiplicans fecit quod his omnibus minus est, tunc respexit in celum;ut discas quoniam et in minoribus non aliunde virtutem habet quam a patre. simul autem erudit nos non prius tangere mensam, donec gratias egerimus ei qui cibum dat nobis. Propter hoc etiam et in celum respicit aliorum enim signorum multorum exempla habebant discipuli, huius autem nullum.
marg.| {CMT14d4.5} HIERONYMUS. − Frangente autem Domino, seminarium fit ciborum. Si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, et non divisi in multiplicem segetem et80 tantam multitudinem alere non poterant. Turbe autem a Domino per apostolos alimenta suscipiunt.81 al
Unde sequitur:
al ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 122.1262-1271: «Acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum, benedixit et fregit et dedit discipulis panes. aspicit ad caelum ut illuc dirigendos oculos doceat. quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus et fregit eos tradidit que discipulis. frangente domino seminarium fit ciborum. si enim fuissent integri et non in frusta discerpti nec diuisi in multiplicem segetem turbas et pueros et feminas et tantam multitudinem alere non poterant. frangitur ergo lex cum prophetis et in frusta concerpitur et eius in medium mysteria proferuntur ut quod integrum et permanens in statu pristino non alebat, diuisum in partes alat gentium multitudinem. et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. turbae a domino per apostolos alimenta suscipiunt». [FG2013]
80 et] om. Ed1953
81 CMT14d4.5 def. Bo1655
Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.X
X ¶Codd. : Li446 (134vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d4.6} CHRYSOSTOMUS. 82* {hom.50} − In quo quidem non solum eos honoravit, sed voluit ut hoc miraculo facto, non increduli fiant, neque obliviscantur cum preterierit, manibus ipsis testantibus. Ideoque turbas dimittit prius famis sensum accipere, et discipulos accedere et interrogare et ab ipsis accepit panes ut multa essent testimonia eius quod fiebat, et multas rememorationes haberent miraculi.ex hoc autem quod nihil amplius quam panes et pisces eis dedit, et ex hoc quod omnibus communiter ea apposuit, humilitatem, parsimoniam, et caritatem qua omnia estimarent communia, eos erudivit; quod et a loco docuit, cum super fenum eos discumbere fecit non enim nutrire solum corpora volebat, sed et animam erudire. panes autem et pisces in discipulorum manibus augebantur.
Unde sequitur:
82 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,20 
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
marg.| Sed neque usque ad hoc stetit miraculum sed et superabundare fecit, non panes integros, sed fragmenta; ut ostendat quoniam illi panes neque quantum reliquie erant, et ut absentes discant quod factum est, et ne ullus quod factum est estimet esse phantasiam.
Unde sequitur:
Et tulerunt reliquias duodecim cophinos plenos fragmentorum.
marg.| {CMT14d4.7} HIERONYMUS. − Unusquisque enim apostolorum de reliquiis salvatoris implet cophinum suum ut ex reliquiis doceat vero fuisse panes qui multiplicati sunt.Y am
am ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 122.1273-123.1276: «Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. unusquisque apostolorum de reliquiis saluatoris inplet cophinum suum ut uel habeat unde postea gentibus cibos praebeat uel ex reliquiis doceat ueros fuisse panes qui postea multiplicati sunt. et simul quaere quomodo in heremo et in tam uasta solitudine panes non inueniantur nisi quinque tantum et duo pisciculi et tam facile duodecim cophini repperiantur». [FG2013]
Y ¶Codd. : Li446 (135ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d4.8} CHRYSOSTOMUS. . 83* {hom.50} − Propter hoc enim et84* duodecim cophinos superabundare fecit, ut et Iudas suum cophinum portaret. Accipiens autem fragmenta, dedit discipulis et non turbis que adhuc imperfectius disposite erant quam discipuli. Iuxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est.
Unde sequitur:
83 Chrysostomus] + in Matthaeum Ed1953
84 enim et] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,21 
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
marg.| {CMT14d4.9} CHRYSOSTOMUS. 85* {hom.50} − Hoc enim erat plebis maxima laus; quoniam mulieres et viri astabant, quando he reliquie facte sunt.Z
Z ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
85 Chrysostomus] + in , Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT14d4.10} HILARIUS. 86* {c.14} − Non autem quinque panes multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt. Crescit deinde materies, nescio utrum in mensarum loco, aut in sumentium manibus.
86 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d4.11} RABANUS. − Hoc autem miraculum scripturus Ioannes premisit quia proximum esset pascha; Mattheus vero et Marcus hoc, interfecto Ioanne, continuo factum esse commemorant unde colligitur imminente paschali festivitate fuisse decollatum, et anno post sequente, cum paschale tempus rediret, mysterium dominice passionis esse completum.
marg.| {CMT14d4.12} HIERONYMUS. − Omnia autem hec plena mysteriis sunt; hoc enim facit Dominus non mane, non meridie, sed vespere, quando sol iustitie occubuit.an
an ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 121.1226-1232: «Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes, et reliqua. omnia plena mysteriis sunt. recedit de iudea uenit in desertum locum, sequuntur eum turbae relictis ciuitatibus suis, egreditur ad eos iesus, miseretur turbae, curat languidos eorum et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed uespere quando sol iustitiae obcubuit». [FG2013]
marg.| {CMT14d4.13} REMIGIUS. − Per vesperam enim mors Domini designatur quia postquam ille verus sol in ara crucis occubuit, famelicos satiavit. vel per vesperum ultima etas seculi designatur, in qua filius Dei veniens, turbas in se credentium refecit.
marg.| {CMT14d4.14} RABANUS. − Quod autem discipuli rogant Dominum ut dimittat turbas, ut emant sibi cibos per castella, signat fastidium Iudeorum contra turbas gentium, quos iudicabant magis aptos ut quererent sibi cibum in conventiculis Phariseorum, quam divinorum librorum uterentur pastu.
marg.| {CMT14d4.15} HILARIUS. 87* {c.14} − Sed Dominus respondit non habent necesse ire, ostendens eos quibus medetur, venalis doctrine cibo non egere neque necessitatem habere regredi ad Iudeam, cibosque mercari iubetque apostolis ut escam darent. Numquid autem ignorabat non esse quod dari posset sed erat omnis typica ratio explicanda nondum enim concessum apostolis erat ad vite eterne cibum celestem panem perficere ac ministrare quorum responsio ad spiritualis intelligentie ordinem tendit quia adhuc sub quinque panibus, id est quinque libris legis, continebantur; et piscium duorum, id est prophetarum et Ioannis88 predicationibus alebantur.
87 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
88 Ioannis] + id est Li446
marg.| {CMT14d4.16} RABANUS. − Vel per duos pisces et prophetias et psalmos habemus totum enim vetus testamentum in his tribus completur lege, prophetis et psalmis.
marg.| {CMT14d4.17} HILARIUS. 89* {c.14} − Hec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt; sed ex his evangeliorum predicatio in maiorem sue virtutis abundantiam crescit. Accumbere post hoc supra fenum populus iubetur, non iam in terra iacens, sed lege suffultus et tamquam terre feno, fructibus operis sui unusquisque substernitur.
89 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d4.18} HIERONYMUS. − Vel discumbere iubentur super fenum, et secundum alium evangelistam, per quinquagenos et centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et seculi voluptates quasi arens fenum sibi subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri presentiam, ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Aspicit autem ad celum, ut illuc dirigendos oculos doceat. Frangitur autem lex cum prophetis, et in eius medio proferuntur mysteria; ut quod integrum non alebat, divisum per partes alat gentium multitudinem.ao
ao ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 122.1252-1269: «Et cum iussisset turbam discumbere supra fenum. iuxta litteram manifestus est sensus; spiritalis interpretationis sacramenta pandamus. discumbere iubentur supra fenum et secundum alium evangelistam supra terram per quinquagenos aut centenos ut, postquam calcauerint carnem suam et omnes flores illius et saeculi uoluptates quasi arens fenum sibi subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri paenitentiam ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum, benedixit et fregit et dedit discipulis panes. aspicit ad caelum ut illuc dirigendos oculos doceat. quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus et fregit eos tradidit que discipulis. frangente domino seminarium fit ciborum. si enim fuissent integri et non in frusta discerpti nec diuisi in multiplicem segetem turbas et pueros et feminas et tantam multitudinem alere non poterant. frangitur ergo lex cum prophetis et in frusta concerpitur et eius in medium mysteria proferuntur ut quod integrum et permanens in statu pristino non alebat, diuisum in partes alat gentium multitudinem». [FG2013]
marg.| {CMT14d4.19} HILARIUS. 90* {c.14} − Dantur autem apostolis panes, quia per eos erant divine gratie dona reddenda. Idem autem edentium numerus invenitur qui futurus fuerat crediturorum nam, sicut in libro actuum continetur, ex Israel populi infinitate virorum quinque millia crediderunt.
90 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d4.20} HIERONYMUS. − Comeduntap* autem quinque millia virorum, qui in perfectum virum creverant; mulieres autem et parvuli, sexus fragilis et etas minor, numero indigni sunt unde et in numerorum libro, servi, mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero pretermittitur.aq
ap comedunt] comederunt Li446
aq ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 123.1286-1292: «Manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis mulieribus et paruulis. iuxta numerum quinque panum et comedentium uirorum quinque milium multitudo est. necdum enim secundum alterius loci narrationem ad septenarium numerum uenerat quem qui comedunt quattuor milia sunt uicina evangeliorum numero. comedunt autem quinque milia uirorum qui in perfectum uirum creuerant et sequebantur eum de quo dicit zacharias: ecce uir oriens nomen eius. mulieres autem et paruuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. unde et in numerorum libro quotiens sacerdotes atque leuitae et exercitus uel turbae pugnantium describuntur, serui et mulieres et paruuli et uulgus ignobile absque numero praetermittitur». [FG2013]
marg.| {CMT14d4.21} RABANUS. − Turbis autem esurientibus, non nova creat cibaria; sed acceptis eis que habebant discipuli, benedixit quia veniens in carne, non alia quam que predicta sunt, predicabat; sed legis et prophetarum scripta mysteriis gravida esse demonstrat. Quod autem superest turbis, a discipulis tollitur; quia secretiora mysteria, que a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis; qui per duodecim cophinos signantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis enim servilia opera aguntur; et Deus infirma mundi elegit, ut confundat fortia. Quinque autem millia, pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in seculari habitu exterioribus recte uti noverunt.
Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 5 
prol.| [Mt. 14, 22 legitur in octava Petri et Pauli iuxta LHR 75.7a]
marg.| {CMT14d5.1} CHRYSOSTOMUS. 91* {hom.50} − Diligentem examinationem eorum que facta erant tradere volens, eos qui premissum signum viderant, iussit a se separari quia, etsi presens visus fuisset, phantastice et non in veritate fecisse miraculum non tamen et92* absens.
Et ideo dicitur:
91 Chrysostomus Li446 ] lac. Md214, + In Matthaeum Ed1953
92 non tamen et Li446 Md214 ] diceretur non tamen ut Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,22 
Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in93 naviculam et precedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas94.AA
AA ¶Codd. : Li446 ( 135va ) Md214 (102ra) Mt366 (56ra) Ed1657 (159) Ed1953 {MM2019}
93 in] om. Ed1657
94 trans fretum , donec dimitteret turbas] etc. Ed1657 | dimitteret turbas] dimittatur cacogr. Md214
marg.| {CMT14d5.2} HIERONYMUS. − Quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse, dum amore preceptoris ne ad punctum quidem temporis ab eo volunt separari.AB ar
ar ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 123.1296-1298: «Et compulit discipulos suos ascendere nauiculam et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. discipulis praecepit transfretare et compellit ut ascendant nauiculam. quo sermone ostenditur inuitos eos a domino recessisse dum amore praeceptoris ne punctum quidem temporis ab eo uolunt separari». [FG2013]
AB ¶Codd. : Li446 ( 135vb ) Md214 (102ra) Mt366 (56ra) Ed1657 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d5.3} CHRYSOSTOMUS. 95* − <A> [1] Considerandum autem quod , cum96 Dominus magna operatur97 , dimittit turbas, docens98 nos nusquam99 gloriam multitudinis persequi100 neque attrahere multitudinem. Et iterum docet non101 debere turbis nos commiscere continue102 neque fugere multitudinem semper sed alterutrum utiliter103 facere.
[2] Et ideo 104 sequitur:
95 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
96 quod cum] quantum Md214
97 operatur] operaretur T46
98 docens] docet Arag2
99 nusquam] + dominus ? Arag2
100 persequi] prosequi Arag2 Ed1470 Ed1476 Ed1570 Ed1572 Ed1493 Ed1611a Ed1657 Ed1745 Ed1775 Ed1854 Ed1861
101 non] nos Pr3
102 continue] continuo Ed1775 Ed1861
103 semper sed alt. util.] sed sed alteri cum cacogr. T46 | utiliter] vicissimi Ed1572 Ed1657 Ed1854
104 Et ideo] unde Arag2 Ed1470 Ed1476 Ed1493 Ed1570 Ed1572 Ed1611a Ed1745 Ed1775 Ed1854 Ed1861
Numérotation du verset Mt. 14,23 
Et dimissa turba ascendit in montem solus orare105.
105 ascendit in montem solus orare] etc. Ed1572 Ed1611a | orare] etc. Ed1657 Ed1854
marg.| In quo nos docet quia solitudo bona est cum nos Deum106 interpellare oporteat. Propter hoc etiam ad desertum vadit et ibi pernoctat dum orat, erudiens nos in oratione107 tranquillitatem108 querere et a109 tempore et a loco.AC as
as <A> ¶Fons :
[1] Chrysostomus , In Mt., hom. 49, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 162rb ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 190ra : «Sed et aliter cum magna operaretur dirimit turbas [turba F] et discipulos, erudiens nos nusquam gloriam que a multis est persequi neque attrahere multitudinem. Cum autem dicat coegit multam discipulorum instantiam ostendit. Et mittebat quidem eos in occasione quidem turbarum. Ipse autem in montem volens ascendere faciebat autem hoc rursus erudiens nos neque turbis commisceri continue neque fugere multitudinem semper sed alterutra utiliter et singulum ad id quod oportet transmutantes».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 49 (50) § 1, PG 58, 500.8-16 : «Καὶ ἄλλως δὲ, ὅταν μεγάλα ἐργάζηται, ἀποσκευάζεται τοὺς ὄχλους καὶ τοὺς μαθητὰς, παιδεύων ἡμᾶς μηδαμοῦ τὴν παρὰ τῶν πολλῶν δόξαν διώκειν, καὶ μὴ ἐπισύρεσθαι πλῆθος. Ὅταν δὲ εἴπῃ, Ἠνάγκασε, τὴν πολλὴν τῶν μαθητῶν προσεδρείαν δείκνυσι. Καὶ ἔπεμπεν αὐτοὺς, ἐπὶ προφάσει μὲν τῶν ὄχλων, αὐτὸς δὲ εἰς τὸ ὄρος βουλόμενος ἀναβῆναι: ἐποίει δὲ τοῦτο πάλιν παιδεύων ἡμᾶς, μήτε ὄχλοις ἀναμίγνυσθαι διηνεκῶς, μήτε φεύγειν ἀεὶ τὸ πλῆθος, ἀλλ' ἑκάτερα χρησίμως, καὶ ἕκαστον ἐναλλάττοντας πρὸς τὸ δέον».
[2]   Chrysostomus , In Mt., hom. 50, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 164ra ; Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 192rb : «Cuius gratia in montem ascendit ? Erudiens nos quoniam bonum [+ quidem F) est solitudo et singularitas cum interpellare opporteat Deum. Propter hoc continue ad desertum abit et ibi pernoctat multotiens orans. Erudiens nos et tranquillitatem que [quem F] est a tempore et que est a loco in orationibus carpere [om. F]. Quiete enim plenum est desertum et tranquillitate et portus est ab inconvenientibus tumultibus nos eruens».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 50 (51) § 1, PG 58, 503 -504 : «Τίνος ἕνεκεν εἰς τὸ ὄρος ἀναβαίνει; Παιδεύων ἡμᾶς, ὅτι καλὸν ἡ ἐρημία καὶ ἡ μόνωσις, ὅταν ἐντυγχάνειν δέῃ Θεῷ. Διά τοι τοῦτο συνεχῶςεἰςτὰςἐρήμουςἄπεισι,κἀκεῖδιανυκτερεύειπολλάκιςεὐχόμενος, παιδεύων ἡμᾶς καὶ τὴν ἀπὸ τοῦ καιροῦ καὶ τὴν ἀπὸ τοῦ τόπου θηρᾶσθαι ἐν ταῖς εὐχαῖς ἀταραξίαν. Ἡσυχίας γὰρ μήτηρ ἡ ἔρημος, καὶ γαλήνη, καὶ λιμὴν, ἁπάντων ἀπαλλάττουσα θορύβων ἡμᾶς». [MM2019]
AC <A>¶Codd. : Arag2 (140rb) As115 (87va) Cbg132 ( 119rb ) Li446 ( 135vb ) Md214 (102ra) Mt366 (56ra) Pr3 ( 102v ) T46 (95vb) Ed1470 (271) Ed1476 Ed1493 (63ra) Ed1570 (56a) Ed1572 (242a) Ed1611a (316) Ed1657 (159) Ed1745 Ed1775 (232) Ed1854 (291) Ed1861 {MM2019}
106 Deum] Dominus Md214, bonum Arag2
107 in oratione] om. Ed1470
108 tranquilitatem] tranquillitate cacogr. Arag2
109 a] aî Li446
marg.| <B> Considerandum110 autem, quod quando novum fit aliquid, ac politice cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit prestans sue potentie pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto homini legem in paradiso dedit; et cum sancto Noe legem positurus esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et Iudeis quidem, cum legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis precepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis prestruxit claritate signorum quia enim eternum regnum, quod predicabat, non apparebat, ex his que videntur, etiam illud quod nondum apparebat, manifestum fecit.AD*
AD <B>¶Codd. : Ed1876 Ed1953 {MM2019}
110 Considerandum] Chrysostomus in h om. XXIV Super Matth. cir. med. Ed1876
marg.| <C> Considerandum autem, quod ubicumque legis cuiusdam introductio fit, signa facere Deus assuevit, pignora suae virtutis legem tribuens suscepturis. Hominem enim facturus mundum creavit et tunc illi legem paradiso proposuit et quando Noe legem laturus erat magna signa ostendit et similiter Iudeis legem laturus prodigia ostendit et tunc legem dedit. Ita et hic sublimem illam legem introducturus, miraculorum demonstratione certificat que dicuntur. Quoniam enim regnum quod predicabatur non apparebat ab apparentibus signis illum manifestavit.AE at
at ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 14, § 3, PG 57, 220 .11-32: «Καὶ γὰρ πανταχοῦ εἴ πού τι ξένον γίνεται καὶ παράδοξον, καὶ πολιτείας τινὸς εἰσαγωγὴ, σημεῖα ποιεῖν εἴωθεν ὁ Θεὸς, ἐνέχυρα τῆς αὐτοῦ δυνάμεως παρέχων τοῖς τοὺς νόμους δέχεσθαι μέλλουσιν. Οὕτω γοῦν ὅτε τὸν ἄνθρωπον ποιεῖν ἔμελλε, τὸν κόσμον ἔκτισεν ἅπαντα, καὶ τότε αὐτῷ τὸν νόμον ἐκεῖνον ἔδωκε τὸν ἐν τῷ παραδείσῳ. Καὶ ὅτε τῷ Νῶε νομοθετεῖν ἔμελλε, πάλιν μεγάλα ἐπεδείξατο θαύματα, δι᾿ ὧν ἅπασαν ἀνεστοιχείου τὴν κτίσιν, καὶ τὸ φοβερὸν ἐκεῖνο πέλαγος ἐπ᾿ ἐνιαυτὸν ὁλόκληρον ἐποίει κρατεῖν, καὶ δι᾿ ὧν ἐν τοσαύτῃ ζάλῃ τὸν δίκαιον ἐκεῖνον διέσωσε. Καὶ ἐπὶ τοῦ Ἀβραὰμ δὲ πολλὰ σημεῖα παρέσχετο· οἷον, τὴν νίκην τὴν ἐν τῷ πολέμῳ, τὴν πληγὴν τὴν κατὰ τοῦ Φαραὼ, τὴν ἐκ τῶν κινδύνων ἀπαλλαγήν. Καὶ Ἰουδαίοις νομοθετεῖν μέλλων, τὰ θαυμαστὰ ἐκεῖνα καὶ μεγάλα τεράστια ἐπεδείξατο, καὶ τότε τὸν νόμον ἔδωκεν. Οὕτω δὴ καὶ ἐνταῦθα μέλλων ὑψηλήν τινα εἰσάγειν πολιτείαν, καὶ ἃ μηδέποτε ἤκουσαν λέγειν αὐτοῖς, τῇ τῶν θαυμάτων ἐπιδείξει βεβαιοῖ τὰ λεγόμενα.Ἐπειδὴ γὰρ ἡ κηρυττομένη βασιλεία οὐκ ἐφαίνετο, ἀπὸ τῶν φαινομένων τὴν ἄδηλον ποιεῖ φανεράν» [ACB2014]
¶Nota : Pour des raisons qui nous échappent, et sans aucun rapport avec le passage évangélique concerné (Mt. 14, 23), Fretté (Paris, Vivès, Ed1876) omet complètement la sentence originale <A>, attestée par tous les témoins examinés à ce jour, par un extrait de l’homélie 14 de Chrysostome sur Matthieu dont il donne deux versions, l’une dans le texte (<B>) et l’autre (<C>) en apparat. Marietti (Ed1953), l’Index et le Corpus thomisticum omettent <A> et <C> et ne retiennent que <B>. Cette substitution est d’autant plus étrange que Fretté ne précise pas d’où il extrait cette sentence, ni même ne signale ici l’existence de la version <A>. [MM2019]
AE <C>¶Codd. : Ed1876 (apparatus) {MM2019}
marg.| {CMT14d5.4} HIERONYMUS. − Quod111 autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit, sed ad eum qui audita morte Ioannis secessit112 in solitudinem non quo113* personam Domini separemus, sed quo114* opera eius115 inter Deum hominemque divisa sunt.AF au
au ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1303-1308: «Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. si fuissent cum eo discipuli petrus et iacobus et iohannes qui uiderant gloriam transformati forsitan ascendissent in montem cum eo, sed turba ad sublimia sequi non potest nisi docuerit eam iuxta mare in litore et aluerit in deserto. quod autem ascendit solus orare non ad eum referas qui de quinque panibus quinque milia saturauit hominum exceptis paruulis et mulieribus, sed ad eum qui audita morte iohannis recessit in solitudinem, non quo personam domini separemus sed quo opera eius inter Deum hominem que diuisa sint». [FG2013]
111 Quod] Quia Ed1657
112 secessit] successit Md214
113 quo] quomodo Md214, quod Ed1657 Ed1953
114 quo] quomodo Md214, quod Ed1657 Ed1953
115 eius] om. Li446
marg.| {CMT14d5.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem hoc 116 videri contrarium quod Mattheus dimissis turbis eum dicit ascendere in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas pavit. Sed cum et ipse Ioannes dicat, post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur que eum volebant facere regem, utique manifestum est quod de monte in planiora descenderat117, quando illi panes ministrati sunt nec illud repugnat quod Mattheus dixit: ascendit in montem solus orare ; Ioannes autem: « Cum cognovisset, inquit, quia118* venturi essent ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus »av. Neque enim cause119* orandi contraria est cause fugiendi, quandoquidem et hinc Dominus docet hanc esse nobis magnam causam orandi120 quando est causa121 fugiendi. Nec illud adversum122* est quod Mattheus: “  Prius eum iussit dixisse 123*   ascendere discipulos in naviculam, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solus orare”. Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum124 in montem125, ac deinde: « Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent126 »awetc. Quis enim non videat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat antequam fugisset in montem?AG ax
av Io 6, 15.
aw Io. 6, 16.
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 46, § 96, CSEL 43, p. 203.19-204.13: «Nihil hic contrarium uideri potest, nisi quod mattheus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret, iohannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pauit. sed cum et ipse iohannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum uolebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant , quando illi panes turbis ministrati sunt. et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et mattheus et iohannes dicunt, nisi quod mattheus dixit: ascendit. iohannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. nec illud repugnat quod mattheus dixit: ascendit in montem solus orare, iohannes autem: cum cognouisset, inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. nec illud aduersum est, quod mattheus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare, iohannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent nauem, et cetera. quis enim non uideat hoc recapitulando iohannem postea dixisse factum a discipulis quod iam iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo?». [FG2013]
AG ¶Codd. : Md214 (102va-b) Ed1953 {MM2019}
116 hoc] hac Li446, om. Md214
117 descenderat] – ret Md214
118 quia Md214 ] quod Ed1953
119 cause] causa Ed1953
120 contraria est cause fugiendi quandoquidem et hinc Dominus docet hanc esse nobis magnam causam orandi] om. h om. Md214
121 causa] tamen Md214
122 adversum] contrarium Ed1953
123 eum iussit dixisse] dixit eum iussisse Ed1953
124 solum] solus Md214
125 montem] + orare Md214
126 ascendissent] + navim Md214
marg.| {CMT14d5.6} HIERONYMUS. − Recte autem quasi127 inviti128 et retractantes129* apostoli a Domino recesserant, ne illo absente naufragia sustinerent.
Sequitur enim:AH ay
ay ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1310-1311: «Nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. recte quasi inuiti et retractantes apostoli a domino recesserant ne illo absente naufragia sustinerent. denique domino in montis cacumine commorante statim uentus contrarius oritur et turbat mare et periclitantur apostoli et tamdiu inminens naufragium perseuerat quamdiu iesus ueniat». [FG2013]
AH ¶Codd. : Md214 (102vb) Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
127 quasi] qi Md214
128 inviti] multi Md214
129 retractantes] detrectantes Ed1953
Vespere autem facto, solus erat ibi id est130 in monte. Navicula autem in medio maris131* iactabatur fluctibus. Erat enim ventus contrarius132.
130 id est] om. Md214
131 maris] mari ! Ed1953 (= Clementina)
132 ventus contrarius] inv. Clementina
marg.| {CMT14d5.7} CHRYSOSTOMUS. 133* {hom.51} − Rursus autem discipuli tempestatem sustinent sicut et prius; sed tunc quidem habentes eum in navigio, hoc passi sunt, nunc autem soli134 existentes. Paulatim enim ad maiora eos ducit et ad ferendum omnia viriliter instruit.AI
AI ¶Codd. : Md214 (102vb) Li446 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
133 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
134 soli] om. Md214
marg.| {CMT14d5.8} HIERONYMUS. − Domino quidem in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli et tamdiu imminens naufragium perseverat quamdiu Iesus veniat.az
az ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1312-1314: «Nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. recte quasi inuiti et retractantes apostoli a domino recesserant ne illo absente naufragia sustinerent. denique domino in montis cacumine commorante statim uentus contrarius oritur et turbat mare et periclitantur apostoli et tamdiu inminens naufragium perseuerat quamdiu iesus ueniat». [FG2013]
marg.| {CMT14d5.9} CHRYSOSTOMUS. 135* {hom.51} − Tota autem nocte dimittit eos fluctuari, erigens eorum cor post timorem, in maius sui desiderium immittens eos, et in memoriam continuam propter hoc non confestim eis astitit.
Unde sequitur:
135 Chrysostomus Li446 ] lac. Md214, + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,25 
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
marg.| {CMT14d5.10} HIERONYMUS. − Stationes enim et vigilie militares136 in trina horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos.AJ ba
ba ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1316-1318: «Quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans supra mare. stationes et uigiliae militares in terna horarum spatia diuiduntur. quando ergo dicit quarta uigilia noctis uenisse ad eos dominum, ostendit tota nocte periclitatos et extremo noctis atque in consummatione mundi eis auxilium praebiturum». [FG2013]
AJ ¶Codd. : Md214 (102vb) Ed1953 {MM2019}
136 militares] vigilantes Md214
marg.| {CMT14d5.11} CHRYSOSTOMUS. 137* {hom.51} − Erudiens eos non cito solutionem inquirere advenientium malorum, sed ferre ea que contingunt viriliter. Quando autem putaverunt erui, tunc intensus est timor.
Unde sequitur:
137 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,26 
Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia phantasma est et pre timore clamaverunt.
marg.| Semper enim hoc Dominus facit cum soluturus sit mala aliqua, difficilia et terribilia inducit. Quia enim non est longo tempore temptari, cum finiendi sunt agones iustorum, volens amplius eos lucrari, auget eorum certamina; quod et in Abraham fecit, ultimum certamen temptationem filii ponens.
marg.| {CMT14d5.12} HIERONYMUS. 138 − [b] Confusus autem clamor et incerta139 vox, magni timoris indicium est. [a] Si autem, iuxta Marcionem et Manicheum, Dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in140 phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant?AK bb
bb ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1322-1327: «Et uidentes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia fantasma est. [a] si iuxta marcionem et manicheum dominus noster non est natus ex uirgine sed uisus in fantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne fantasma uideant? Et prae timore clamauerunt. [b] confusus clamor et incerta uox magni timoris indicium est». [FG2013]
AK ¶Codd. : Md214 (102vb) Ed1953 {MM2019}
138 Hieronymus] lac. Md214
139 incerta] îtra cacogr. Md214
140 in] ex Md214
marg.| {CMT14d5.13} CHRYSOSTOMUS. 141* {hom.51} − Christus ergo non prius se revelavit discipulis donec clamaverunt. Quanto enim magis intendebatur timor, tanto magis letati sunt in eius presentia.
Unde sequitur:
141 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Statimque Iesus locutus est eis dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere.
marg.| Hoc autem verbum et timorem solvit et fiduciam preparavit.bc
bc ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 50 (Mt. 14, 25-26), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 164rb : «Hoc utique et tunc fecit et non prius seipsum revelavit Christus donec clamaverunt. Quanto enim intendebatur agonia tanto magis letati sunt in eius presentia. Deinde quia clamaverunt, ait: Confestim locutus est eis Ihesus dicens: Confidite ego sum ne timeatis. Hoc verbum timorem solvit et confidere preparavit».
<cuius fons> Cf. Chrysostomus, In Mt., hom. 50 (51) § 1, PG 58, 505.43-49 : «Τοῦτο δὴ καὶ τότε ἐποίησε, καὶ οὐ πρότερον ἀπεκάλυψεν ἑαυτὸν ὁ Χριστὸς, ἕως ὅτε ἔκραξαν. Ὅσῳ γὰρ ἐπετείνετο τὰ τῆς ἀγωνίας, τοσούτῳ μᾶλλον ἠσμένιζον αὐτοῦ τὴν παρουσίαν. Εἶτα, ἐπειδὴ ἐβόησαν, φησὶν, Εὐθέως ἐλάλησεν αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς λέγων: Θαρσεῖτε, ἐγώ εἰμι: μὴ φοβεῖσθε. Τοῦτο τὸ ῥῆμα τὸν φόβον ἔλυσε, καὶ θαῤῥῆσαι παρεσκεύασεν».
<Paral.>   Thomas de Aquino, CMC6d7 . (Chrysostomus) [a] [MM2019]
marg.| {CMT14d5.14} HIERONYMUS. − Quod autem dicit ego sum, nec subiungit quis sit; vel ex voce sibi nota poterant intelligere eum qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant quem locutum ad Moysen noverantbd: « Hec dices filiis Israel qui est, misit me ad vos ». In omnibus autem locis ardentissime fidei ardore invenitur Petrus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, tacentibus ceteris, credit se posse facere per voluntatem magistri quod non poterat per naturam.
Unde sequitur:
bd Ex. 3, 14.
Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas.
marg.| Quasi dicat: Tu precipe, et illico solidabuntur unde et leve fiet corpus quod per se grave est.be
be ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 124.1331-125.1352: «Et quod sequitur: ego sum, nec subiungit qui sit uel ex uoce sibi nota poterant eum intellegere qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, uel ipsum esse repetebant quem locutum ad Moysen nouerant: haec dicis filiis israhel: qui est misit me ad uos. Respondens autem petrus dixit: domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas. in omnibus locis ardentissimae fidei inuenitur petrus. interrogatis discipulis quem homines dicerent iesum dei filium confitetur, uolentem ad passionem pergere licet erret in re tamen non errat in affectu nolens eum mori quem filium dei fuerat paulo ante confessus, in monte cum saluatore inter primos primus ascendit, et in passione solus sequitur, peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat amaris statim abluit lacrimis, post passionem cum essent in lacu Genesareth et piscarentur et dominus staret in litore, aliis paulatim adnauigantibus, ille non patitur moras sed accinctus ependite suo statim praecipitatur in fluctus. eodem igitur fidei ardore quo semper nunc quoque ceteris tacentibus credit se posse facere per uoluntatem magistri quod ille poterat per naturam. iube me uenire ad te super aquas. tu praecipe, et ilico solidabuntur undae, leue fiet corpus quod per se graue est». [FG2013]
marg.| {CMT14d5.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 142 − Non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit Petrus quid143 sibi esset a se, quid ab illo, cuius voluntate se144 credidit145 posse quod nulla humana infirmitas posset.AL bf
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 76 (De verbis Domini 13) c. 3, § 5, CCSL 41Ab, p. 184.90 sqq. : «"Si tu es, iube me: non enim possum hoc in me, sed in te." Agnouit quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius uoluntate se credidit posse quod nulla humana infirmitas possit ».
AL ¶Codd. : Li446 Md214 (103ra) Ed1953 {MM2019} {MM2022}
142 De verbis Domini] om. Md214
143 quid] quod Md214
144 voluntate se Ed1953 ] voluntate Li446, voluntatem se Md214
145 credidit] crediderit Li446
marg.| {CMT14d5.16} CHRYSOSTOMUS. 146* {hom.51} − Vide autem quantus est fervor, quanta fides. Non dixit ora et deprecare; sed iube; non enim solum credidit quoniam potest Christus ambulare super mare, sed quoniam potest et alios inducere; et concupiscit velociter ad eum ire hoc enim tam magnum quesivit propter amorem solum, non propter ostentationem. Non enim dixit iube me ire super aquas; sed iube me venire ad te. Patet autem quod cum in miraculo supra posito ostenderit quod dominatur mari, nunc ad mirabilius signum eos inducit.
Unde sequitur:
146 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,29 
At ille ait veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquas ut veniret ad Iesum.
marg.| {CMT14d5.17} HIERONYMUS. − Qui putant147 Domini corpus ideo non esse verum quia super molles aquas quasi molle et aereum148 incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem149 utique verum hominem non negabunt.AM bg
bg ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 125.1353-1357: «Et descendens petrus de nauicula ambulabat super aquam. qui putant domini corpus ideo non esse uerum quia super molles aquas molle et aerium incesserit, respondeant quomodo ambulauerit petrus quem utique uerum hominem non negabunt». [FG2013]*
AM ¶Codd. : Li446 Md214 (103ra) Ed1953 {MM2019}
147 putant] putavit Md214
148 aereum Li446 ] areum Md214
149 quem] quod Li446
marg.| {CMT14d5.18} RABANUS. − Denique Theodorus scripsit: corporale pondus non habuisse Dominum secundum carnem, sed absque pondere supra150* mare ambulasse. Sed contrarium fides catholica predicat. Nam Dionysiusbhdicit quod, non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat super undam.AN bi
bh Cf. Dionysius Areopagita, De divinis nominibus, 2, § 9, ed. B. R  . Suchla , Corpus dionysiacum 1, p. 133.8-12: «Καί τὸ μεν άνδρικώς αύτόν οὐσιωθῆναι μυστικῶς παρειλήφαμεν, άγνοοῠμεν δέ, ὅπως έκ παρθενικῶν αἱμάτων ἑτέρῳ παρά τὴν φύσιν Θεσμῷ διεπλάττετο καί όπως ἀβρόχοις ποσί σωματικόν ὄγκον ἔχουσι καί ὕλης βάρος ἐπεπόρευτο τὴν ὑγράν καὶ ἄστατον οὐσίαν καὶ τά άλλα, όσα της ύπερφυοῠς ἐστιν Ἰησοῠ φυσιολογίας».
<Non hab.> Dionysiaca, p. 102-103 diff. [FG2017] [MM2017]*
bi ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5, CCCM 174A, p. 428.50 sqq.: «Denique Theodorus, Pharanitanus quondam episcopus, ita scripsit: corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica et pondus secundum carnem habere eum praedicat et onus corporeum et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas, non infusis pedibus. Nam Dionisius, egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de Diuinis nominibus hoc modo loquitur: Ignoramus enim, qualiter de uirgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus deambulabat in umidam et instabilem substantiam».
<Paral.>   Thomas de Aquino, Catena aurea (Mc. 6, 45-52) § 7 (Beda). [MM2017]
AN ¶Codd. : Li446 Md214 (103ra) Ed1953 {MM2019}
150 supra ] super Ed1953
marg.| {CMT14d5.19} CHRYSOSTOMUS. 151* {hom.51} − Petrus autem quod maius est superans, scilicet undam maris, a minori turbatur, scilicet a venti impulsu unde sequitur videns autem ventum validum timuit. Talis est enim natura humana ut multoties in magnis recte se habens, in minoribus reprehendatur. Hic autem quod Petrus timuit, differentiam monstrabat magistri et discipuli; sed et alios discipulos mitigabat. Si enim in duobus fratribus sessuris ad dexteram molestati sunt, multo magis hic molestati fuissent nondum enim erant spiritu pleni; postea vero spirituales effecti, ubique Petro primatum concedunt, et in concionibus eum premittunt.
151 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT14d5.20} HIERONYMUS. − [b] Paululum etiam relinquitur temptationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facultate postulationis, sed potentia Domini conservatum. [a] Ardebat enim in animo eius fides; sed humana fragilitas in profundum trahebat.bj
bj ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 125.1358-1363: «Videns autem uentum ualidum timuit et cum coepisset mergi clamauit dicens: domine saluum me fac. [a] ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat. [b] paululum ergo relinquitur temptationi ut augeatur fides et intellegat se non facilitate postulationis sed potentia domini conseruatum». [FG2013]
marg.| {CMT14d5.21} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.13} − Presumpsit ergo Petrus de Domino, titubavit ut homo, sed redivit ad Dominum unde sequitur et, cum cepisset mergi, clamavit dicens Domine, salvum me fac. Numquid autem Dominus desereret titubantem, quem audierat invocantem.
Unde sequitur:
Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum.
marg.| {CMT14d5.22} CHRYSOSTOMUS. 152* {hom.51} − Ideo autem non iniunxit ventis quiescere, sed extendens manum, apprehendit eum, quoniam illius fide opus erat. Cum enim que a nobis sunt defecerint, tunc ea que a Deo sunt, stant. Ut igitur monstraret quia non venti immissio, sed illius modica credulitas periculum operabatur, subditur:
152 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
Et ait illi modice fidei, quare dubitasti ?
marg.| In quo manifestat quia neque ventus nocere potuisset, si fides firma fuisset. Sicut autem pullum ante tempus ex nido exeuntem et casurum, mater alis portans, rursus ad nidum reducit, ita et Christus facit.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mt. 14,32 
Et, cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Numérotation du verset Mt. 14,33 
Qui autem erant in navicula venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere filius Dei es.
marg.| {CMT14d5.23} RABANUS. − Quod quidem de nautis intelligendum est sive de apostolis.AO
AO ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CMT14d5.24} CHRYSOSTOMUS. 153* {hom.51} − Vide autem qualiter paulatim ad id quod est excelsius universos ducebat supra enim increpavit mare; nunc autem magis virtutem suam demonstrat, super mare ambulando, et alii hoc idem facere iubendo, et periclitantem salvando; ideoque dicebant ei: Vere filius Dei es quod supra non dixerant .
153 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT14d5.25} HIERONYMUS. − Si ergo ad unum signum tranquillitate maris reddita, que post nimias procellas interdum et casu fieri solet, naute atque rectores vere filium Dei confitentur, cur arius ipsum in Ecclesia predicat creaturam?bk
bk ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 126.1372-1376: «Qui in nauicula erant uenerunt et adorauerunt eum dicentes: uere filius dei es. ad unum signum tranquillitate maris reddita quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque uectores uere dei filium confitentur, et arrius in Ecclesia praedicat creaturam». [FG2013]
marg.| {CMT14d5.26} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 154 {serm.14} − Mystice autem mons altitudo est. Quid autem altius celo in hoc mundo quis vero in celum ascendit, novit fides nostra. Cur autem solus ascendit in celum quia nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit quamvis et cum in fine venerit, et nos in celum levaverit, etiam tunc solus ascendet; quia caput cum corpore suo unus est Christus; nunc autem solum caput ascendit. Ascendit autem orare, quia ascendit ad patrem pro nobis interpellare.
154 De verbis Domini] om. Md214
marg.| {CMT14d5.27} HILARIUS. 155* − Vel quod vespere solus est, solitudinem156 suam in tempore passionis ostendit157, ceteris trepidatione dilapsis.AP bl
bl ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 14 § 13.4 sqq., SChr 258, p. 26: «Quod uespere solus est, solitudinem suam in tempore passionis ostendit, ceteris trepidatione dilapsis». [MM2019]*
AP ¶Codd. : Li446 Md214 (103rb) Ed1953 {MM2019} {MM2021}
155 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
156 solitudinem] solicitudinem Md214
157 in tempore passionis – ostendit] inv. Md214
marg.| {CMT14d5.28} HIERONYMUS. − Ascendit etiam 158 in montem solus quia turba159 ad sublimia sequi non potest nisi docuerit eam iuxta mare in littore.AQ bm
bm ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 123.1299-124.1303: «Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. si fuissent cum eo discipuli petrus et iacobus et iohannes qui uiderant gloriam transformati forsitan ascendissent in montem cum eo, sed turba ad sublimia sequi non potest nisi docuerit eam iuxta mare in litore et aluerit in deserto. quod autem ascendit solus orare non ad eum referas qui de quinque panibus quinque milia saturauit hominum exceptis paruulis et mulieribus, sed ad eum qui audita morte iohannis recessit in solitudinem, non quo personam domini separemus sed quo opera eius inter Deum hominem que diuisa sint». [FG2013]
AQ ¶Codd. : Li446 Md214 (103rb) Ed1953 {MM2019} {MM2021}
158 etiam] et Md214
159 turba] turbas Md214
marg.| {CMT14d5.29} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Verumtamen dum Christus orat in excelso, navicula turbatur magnis fluctibus in160 profundo. Et quia insurgunt fluctus, potest161 ista navicula turbari. Sed quia Christus orat, non162 potest mergi. Naviculam quippe istam163, Ecclesiam cogitate164, turbulentum mare: hoc seculum.AR bn
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis (  pseudo ), Sermones supposititios, sermo 72 [al. 14] de verbis Evangelii (Mt 14, 23-32) § 2, PL 39, 1885: «Verumtamen, charissimi, dum ille orat in excelso, navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest ipsa navicula turbari: sed quia Christus orat, non potest mergi. Navicellam quippe istam, fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum». [MM2019]
160 fluctibus in] fructibus Md214
161 potest] + ita Md214
162 potest ista navicula turbari Sed quia Christus orat non] om. h om. Ed1657 * (Nicolai , In Catenam auream , 1669 , discussio 11 , p. 65 errorem typographi agnoscit) Ed1686 Ed1854 (t. 2 , p. 33) Ed1686 Ed1854
163 istam] om. Arag2
164 cogitate] cogitare Md214 Ed1611 Ed1637 Ed1686 Ed1854
marg.| {CMT14d5.30} HILARIUS. 165* {c.14} − Quod autem navem conscendere discipulos iubet et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem orare; esse intra Ecclesiam iubet, et periculum fieri usque in166 id tempus quo revertens in claritatis adventu populo omni qui ex Israel erit reliquus salutem reddat, eiusque peccata dimittat; dimissoque eo167, vel in celeste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria eius et maiestate consistat. Sed inter hec168 discipuli vento ac mari deferuntur; et169 totius seculi motibus, immundo seculi170* spiritu adversante, iactantur171.AS
AS ¶Codd. : Md214 (103va) Ed1953 {MM2019}
165 Hilarius Md214 ] + In Mattheum Ed1953
166 in] ad Md214
167 eo] om. Md214
168 hec] hoc Md214
169 et] om. Md214
170 seculi] om. Ed1953
171 et periculum fieri usque ... adversante iactantur Md214 ² (in calce folii prima manu )] om. Md214 *
marg.| {CMT14d5.31} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.14} − Quando enim aliquis impie voluntatis, maxime potestatis, persecutionem indicit Ecclesie, super naviculam Christi grandis unda172 consurgit.AT
AT ¶Codd. : Md214 (103va in calce pagina prima manu) Ed1953 {MM2019}
172 unda] una cacogr. Md214
marg.| {CMT14d5.32} RABANUS. − Unde bene dicitur quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra quia nonnumquam Ecclesia tantis pressuris est afflicta ut Dominus eam deseruisse173* videretur174* ad tempus.AU bo
bo ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 14), CCCM 174A, p. 427.7 sqq.: «Vbi bene dicitur, quia nauis erat in medio mari et ipse solus in terra, quia nonnumquam ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut - si fieri posset - Redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus uideretur ».
<cuius fons> =   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1087 sqq.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2021]
AU ¶Codd. : As115 Li446 Md214 (103va) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2021}
173 Unde... dominus eam deseruisse As115 Li446 Mt366 ] om. Md214 * , Unde... Dominus deseruisse eam Md214 ² (in calce folii prima manu) , Unde... eam dominus deseruisse Ed1953
174 videretur ] videatur Ed1953
marg.| {CMT14d5.33} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.14} − Venit autem Dominus ad visitandos discipulos suos, qui turbabantur in mari, quarta vigilia noctis, id est extrema parte noctis vigilia enim una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet.
marg.| {CMT14d5.34} HILARIUS. 175* {c.14} − Prima ergo176* vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta in reditu claritatis.AV
AV ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2021}
175 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
176 ergo ] igitur Ed1953
marg.| {CMT14d5.35} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.14} − Quarta igitur177 vigilia noctis178, hoc est pene iam nocte finita, veniet in fine seculi, iniquitatis nocte transacta, ad iudicandum vivos et mortuos. Venit autem mirabiliter. Surgebant enim fluctus sed calcabantur. Quantumlibet enim potestates seculi consurgant, premit earum caput nostrum caput.AW
AW ¶Codd. : Li446 Md214 Ed1953 {MM2021}
177 igitur] enim Md214, ergo Mt366
178 noctis] + est Md214
marg.| {CMT14d5.36} HILARIUS. 179* {c.14} − Veniens autem Christus in fine invenit Ecclesiam fessam, et antichristi spiritu et totius seculi motibus inveniet circumactam. Et quia de antichristi consuetudine ad omnem temptationum novitatem solliciti erunt, etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines metuentes. Sed bonus Dominus timorem depellet dicens ego sum; et adventus sui fide metum naufragii imminentis repellet.
179 Hilarius Md214 ] + In Mattheum Ed1953
marg.| {CMT14d5.37} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 180 − Vel quod dixerunt discipuli phantasma esse , signat quia quidam qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt.   Quod autem Petrus implorat auxilium a Domino ne mergatur , signat quibusdam tribulationibus, etiam post ultimam persecutionem, purgaturum Ecclesiam quod et Paulus signat dicensbp: « Salvus erit, sic tamen quasi per ignem ».bq
bp 1Cor. 3, 15.
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 15, CCSL 44B, p. 16.1-9: «Quod dixerunt discipuli fantasma esse, significat id quod dictum est: putas inueniet fidem in terra?, quia quidam qui cesserint diabolo de christi aduentu dubitabunt. quod autem petrus implorat a domino auxilium ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse ecclesiam; quod et paulus significat dicens: saluus erit, sic tamen quasi per ignem. quod sequitur ut adorantes omnes qui in naui erant dicerent: uere filius dei es, significat claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam uidentibus, qui per fidem nunc ambulant.». [FG2017]
180 Augustinus... evangeliorum] om. Md214
marg.| {CMT14d5.38} HILARIUS. 181* 182 {c.14} − Vel quod Petrus ex omni consistentium in navi numero respondere audet, et iuberi sibi ut supra aquas ad Dominum veniat precatur, passionis tempore voluntatis sue designat affectum, dum vestigiis Domini inherens, ad contemnendam mortem conatus est. Sed infirmitatem future temptationis timiditas eius ostendit per metum enim mortis, usque ad negandi necessitatem coactus est. Clamor autem eius penitentie sue gemitus est.
181 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
182 Hilarius] om. Md214
marg.| {CMT14d5.39} RABANUS. − Respexit Dominus et ad penitentiam convertit, manum extendit et indulgentiam tribuit et sic discipulus invenit salutem183* quia non est volentis neque currentis sed miserentis Dei184 AX br.
br Rm. 9, 16.
AX ¶Codd. : Md214 (103va) Ed1953 {MM2019}
183 invenit salutem] inv. Ed1953
184 Dei] Domini Md214
marg.| {CMT14d5.40} HILARIUS. 185* {c.14} − Quod autem trepidanti186* Petro virtutem perveniendi ad se Dominus non inducit, sed manu apprehensum sustinuit, hec ratio est187*. Solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat nec socium admittit quicquid universitati prestatur188 ab unoAY.
AY ¶Codd. : Li446 Md214 (101va) Ed1953 {MM2019} {MM2021}
185 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
186 trepidanti] trepidante Ed1953
187 ratio est] inv. Ed1953
188 prestatur] prestantur Md214
marg.| {CMT14d5.41} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.13 et 14} − In uno etiam apostolo, id est Petro, in ordine apostolorum primo et precipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit; id est firmi in hoc quod super aquas ambulavit, et infirmi in hoc quod dubitavit. Nam et189 unicuique sua cupiditas tempestas est. Amas Deum ambulas supra190 mare sub pedibus tuis est seculi timor. Amas seculum absorbet te. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas cupiditatem, invoca Christi divinitatem.
189 et] om. Md214
190 supra] super Md214
marg.| {CMT14d5.42} RABANUS. − Aderit autem Dominus, si sopitis temptationum periculis, protectionis sue fiduciam retribuat; et hoc, diluculo appropinquante cum enim humana fragilitas pressuris obsita suarum virium parvitatem considerat, erga se tenebras cernit; cum autem mentem ad supernum presidium erexerit, repente exortum luciferi conspicit, qui totam vigiliam matutinam illuminat. Nec mirandum, si ascendente in naviculam Domino ventus cessavit in quocumque enim corde Dominus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.
marg.| {CMT14d5.43} HILARIUS. 191* − Ascensu etiam Christi in navim, ventum et mare esse sedatum, post claritatis sue reditum eterna Ecclesie pax et tranquillitas indicatur et quia tunc manifestius adveniet, recte admirantes universi locuti sunt vere filius Dei es. Confessio enim universorum tunc absoluta et publica erit Dei filium non iam in humilitate corporea, sed in gloria celesti pacem Ecclesie reddidisse.
191 Hilarius] + in Matthaeum Ed1953
marg.| {CMT14d5.44} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 192 − Signatur enim, claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam videntibus193 qui per fidem nunc ambulant.AZ bs
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 15, CCSL 44B, p. 16.10-12: «Quod dixerunt discipuli fantasma esse, significat id quod dictum est: putas inueniet fidem in terra?, quia quidam qui cesserint diabolo de christi aduentu dubitabunt. quod autem petrus implorat a domino auxilium ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse ecclesiam; quod et paulus significat dicens: saluus erit, sic tamen quasi per ignem. quod sequitur ut adorantes omnes qui in naui erant dicerent: uere filius dei es, significat claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam uidentibus, qui per fidem nunc ambulant». [FG2017]
AZ ¶Codd. : Md214 (101va) Li446 Ed1953 {MM2019}
192 De questionibus evangeliorum] om. Md214
193 videntibus] mentibus Md214
Numérotation du verset Mt. 14,
distinctio 6 
marg.| marg. | {CMT14d6.1} REMIGIUS. − Narraverat superius evangelista, Dominum iussisse discipulos suos ascendere in naviculam et precedere eum194 trans fretum. Nunc autem195 in cepta intentione perseverans, dicit quo in196 transfretando pervenerint, dicens197:
194 eum] tamen Li446
195 autem] om. Ed1611a Ed1657
196 in] om. Li446
197 dicens] dicentes Md214
Numérotation du verset Mt. 14,34 
Et, cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth198.BA
BA ¶Codd. : Li446 (138rb) Md214 (101vb) Ed1611a (320) Ed1657 Ed1953 {MM2019}
198 venerunt in terram] om. Md214 | transfretassent... Genesareth] etc. Ed1611a
marg.| {CMT14d6.2} RABANUS. − Terra Genesar199 iuxta stagnum Genesareth a laci200* ipsius natura nomen trahens, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur. Greco enim vocabulo quasi generans sibi auram dicitur.BB
BB ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2021}
199 Genesar] Genesareth Mt366
200 laci] loci Ed1953
marg.| {CMT14d6.3} CHRYSOSTOMUS. 201* {hom.51} − Monstrat autem evangelista quod202 post multum tempus ad partes illas Christus venerat.
Et ideo sequitur:
201 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
202 quod] et Li446
Numérotation du verset Mt. 14,35 
Et, cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam.
marg.| {CMT14d6.4} HIERONYMUS. − Cognoverunt autem eum rumore, non facie; vel certe pro signorum magnitudine que perpetrabat in populis, vultu plurimis notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terre Genesareth, ut non presentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates.bt
bt ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 126.1382-1388: «Et cum cognouissent eum uiri loci illius miserunt in uniuersam regionem illam. cognouerunt eum rumore non facie, uel certe pro signorum magnitudine quae patrabat in populis etiam uultu plurimis notus erat. et uide quanta fides sit hominum terrae genesareth ut non praesentium tantum salute contenti sint sed mittant ad alias per circuitum ciuitates quo omnes currant ad medicum». [FG2013]
marg.| {CMT14d6.5} CHRYSOSTOMUS. 203* {hom.51} − Neque enim similiter ut prius ad domos eum204* trahebant, et tactum manus inquirebant; sed cum maiori fide eum alliciebant.
Unde sequitur:
203 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
204 eum] om. Ed1953
Numérotation du verset Mt. 14,36 
Et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
marg.| Mulier enim que fluxum sanguinis patiebatur, universos hanc sapientiam edocuit205*, ut scilicet tangendo fimbriam vestimenti Christi, salvarentur. Patet etiam quod tempus quo Christus absens fuit, non solum fidem eorum non dissolvit, sed et maiorem reddidit, cuius virtute omnes salvati sunt. Et ideo sequitur:BC
BC ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2021}
205 edocuit] docuit Ed1953
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
marg.| {CMT14d6.6} HIERONYMUS. − Si autem sciremus quid in nostra lingua resonat Genesareth, intelligeremus quomodo Iesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat206 ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.BD bu
bu ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 126.1377-1381: «Et cum transfretassent uenerunt in terram genesareth. si sciremus quid in nostra lingua resonaret genesareth intellegeremus quomodo iesus per typum apostolorum et nauis Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad litus et in tranquillissimo portu faciat requiescere». [FG2013]
BD ¶Codd. : Li446 (138va) Ed1611a Ed1953 {MM2019}
206 transducat] traducat Li446
marg.| {CMT14d6.7} RABANUS. − Genesar enim interpretatur ‘ortus principium’. Tunc autem plena nobis tribuetur tranquillitas, quando paradisi per Christum nobis restituetur hereditas ac prime stole iucunditas.BE
BE ¶Codd. : Li446 (138va) Ed1611a (321) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d6.8} HILARIUS. 207* {c.14} − Vel aliter . Finitis208 legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, iam credentium populus occurrit iam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos egrotosque offerunt209* Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani210* per fidem futuri. Sed ut, ex veste tota, fimbrie, ita ex Domino nostro Iesu Christo sancti Spiritus211* virtus exiit, que, apostolis data ipsis tota 212* quoque, tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt subministrant213*.BF bv bw
bv ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , In Mt., c. 14 § 19.6-12 sqq, SChr 258, p. 32: «Finitis enim legis temporibus et ex Israel quinque millibus uirorum intra Ecclesiam collocatis, iam credentium populus occurrit iam ipse ex lege per fidem saluus reliquos ex suis infirmos aegrotos que offerens Domino, oblati que fimbrias uestimentorum contingere optabant sani per fidem futuri. Sed ut ex ueste tota fimbriae, ita ex Domino nostro Iesu Christo sancti Spiritus uirtus exit; quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt subministrat».
bw ¶Nota : La leçon subministrant au pluriel indique que l’apographe accordait le verbe avec fimbrie / apostoli. [MM2019]
BF ¶Codd. : As115 Li446 Ed1611a Ed1953 {MM2021}
207 Hilarius] + In Mattheum Ed1953
208 Finitis] Finitas Li446 *
209 offerunt Li446 Ed1570 Ed1611a] offert Ed1953
210 sani Li446] salvi Ed1570 Ed1611a Ed1953
211 spiritus] + gratia Ed1570 Ed1611a, + gratiae Ed1953
212 tota] om. As115 Ed1570 Ed1611a Ed1953
213 subministrant As115 Li446 ] subministrant Ed1953
marg.| {CMT14d6.9} HIERONYMUS. − Vel fimbriam vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno celorum; vel assumptionem corporis, per quam venimus ad Verbum Dei.BG bx
bx ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 126.1394-127.1397: «Et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent, et quicumque tetigerunt salui facti sunt. qui male se habent non tangant corpus iesu neque totum uestimentum eius sed extremam fimbriam et quicumque tetigerint sanabuntur. fimbriam uestimenti eius minimum mandatum intellege, quod qui transgressus fuerit minimus uocabitur in regno caelorum; uel adsumptionem corporis per quam uenimus ad uerbum dei et illius postea fruimur maiestate». [FG2013]
BG ¶Codd. : As115 (89rb) Li446 (138va) Ed1611a Ed1953 {MM2019}
marg.| {CMT14d6.10} CHRYSOSTOMUS. 214* {hom.51} − Nos autem non215 solum fimbriam aut vestimentum Christi habemus, sed etiam corpus eius, ut comedamus. Si ergo qui fimbriam vestimenti eius tetigerunt, tantam acceperunt virtutem, multo magis qui totum ipsum sument.BH
BH ¶Codd. : As115 (89rb) Li446 Ed1570 Ed1611a Ed1953 {MM2019}
214 Chrysostomus Li446 ] + In Matthaeum Ed1953
215 non] + ut Li446



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_14)

Notes :