Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 

Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt Rusch Weber ] rogantes Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 16,2 

At ille respondens ait eis2: Facto vespere
2 eis Rusch Weber] illis Li446@
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
Numérotation du verset Mt. 16,3 

Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
Numérotation du verset Mt. 16,4 

Faciem ergo celi diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis3?
3 potestis] + scire Cor1 P, scire Weber ( Z P Φ ) Clementina
Generatio mala et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei nisi
signum Ione4.
4 Ione Cor3 (anti.) Rusch Weber ] + prophete Cor3 (Ieronymus et grecus habent et anti. non habent) Li446@ Li446 ΩJ
Et relictis illis
abiit.
Numérotation du verset Mt. 16,5 

Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
Numérotation du verset Mt. 16,6 

Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,7 

At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Numérotation du verset Mt. 16,8 

Sciens autem Iesus
dixit5: Quid cogitatis
5 dixit Rusch
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
Numérotation du verset Mt. 16,9 

Nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum
in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset Mt. 16,10 

Neque septem panum
in quatuor millia hominum6 et quot sportas sumpsistis?
6 hominum Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 16,11 

Quare non intelligitis quia non de pane
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
Numérotation du verset Mt. 16,12 

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,13 

Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
et interrogabat discipulos suos
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Numérotation du verset Mt. 16,14 

At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
Numérotation du verset Mt. 16,15 

Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Numérotation du verset Mt. 16,16 

Respondens Simon Petrus dixit:
Tu es Christus Filius Dei vivi.
Numérotation du verset Mt. 16,17 

Respondens autem Iesus dixit ei:
Beatus es Simon
Bar Iona
quia caro et sanguis
non revelavit tibi
sed Pater meus qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 16,18 

Et ego dico tibi,
quia tu es Petrus
et super hanc petram
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
non prevalebunt adversus eam.
Numérotation du verset Mt. 16,19 

Et tibi dabo claves
regni celorum.
Et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum et in celis,
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
Numérotation du verset Mt. 16,20 

Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset7 Iesus Christus8.
7 esset Rusch Weber] est Li446@ Li446 ΩJ |
8 quia ipse esset Iesus Christus] quia ipse est Christus Weber ( N P ), quod? ipse esset Ihesus Christus , ... Iesus Christus , Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. Glosa habent et exponunt) |
Numérotation du verset Mt. 16,21 

Exinde
cepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset Mt. 16,22 

Et assumens eum Petrus
cepit increpare illum
dicens:
Absit a9 te, Domine.
9 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
Non erit tibi hoc.
Numérotation du verset Mt. 16,23 

Qui conversus
dixit Petro: Vade post me,
Satana10,
10 Satana Rusch Weber ] Satanas Li446@ Li446
scandalum11 es mihi12
11 scandalum Li446 Rusch Weber ] scandum Li446@ |
12 es mihi Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
quia non sapis
ea13 que Dei sunt sed ea que sunt14 hominum.
13 ea Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
14 sunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 16,24 

Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire abneget semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mt. 16,25 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam.
Qui autem perdiderit animam suam15
15 suam Rusch Weber] om. Li446@
propter me
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 16,26 

Quid enim prodest homini,
si mundum universum16 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
16 mundum universum Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Aut quam
dabit homo
commutationem pro anima sua?
Numérotation du verset Mt. 16,27 

Filius enim
hominis venturus est in gloria Patris sui
cum angelis suis et tunc reddet unicuique
secundum opera eius17.
17 opera] opus Cor3 (vel Ieronymus Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 16,28 

Amen dico vobis,
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 
marg.| Et accesserunt ad eum Pharisei etc. Post refectionem populi agit de refectione populorum.
marg.| Sunt autem huius capituli quatuor partes. Primo, confutat Phariseos querentes signum de celo, occasione prioris miraculi ductos. Secundo, instruit discipulos, cavere sibi ab heresi. Tertio, fide divinitatis sue pascit eos. Quarto, fide passionis et quia in hac fide fundatur Ecclesia, interserit de fundatione ipsius et clavibus.
marg.| Dicit ergo.{y} Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei Nota quod accedit Dominus ad hominem tribus modis et similiter homo ad Deum. Accedit enim Dominus inspirando {6. 57va} Δ Iob. 9.b. Si venerit, vel accesserit ad me, non videbo eum et si abierit non intelligam. Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat et nescis, unde veniat, vel quo vadat. Sic accessit ad Ioannem in utero matris, scilicet quando audita salutatione Marie, exultavit infans in utero Elizabeth. Lc. 1.e. Item accedit Deus ad hominem eius capacitati condescendendo, Ps. 134. Inclina celos tuos et descende. Sic accessit ad Danielem, eius spiritum suscitando, ut Susannam de morte liberaret. Dn. 13.e. Item accedit a periculo liberando, 4Rg. 4.c. Surrexit Eliseus et secutus est eam etc. Sic accessit dominus ad suscitandam filiam Archisynagogi. Lc. 8.f. Item homo accedit ad Deum eius inspirationi acquiescendo, credendo et operando. Ps. 33a« Accedite ad eum et illuminamini ». Sic accessit Nathanael ad Iesum. Io. 1.g. vel Nicodemus. Io. 3. Item accedit per intelligentiam et contemplationem ascendendo, Ps. 63: « Accedet homo ad cor altum ». Sic accessit Paulus ad Deum in raptu, 2Cor. 12. Item accedit pro sua et aliorum liberatione orando, supra 15.c. Accesserunt ad eum turbe multe habentes mutos etc. Sic accessit Sunamitis ad pedes Elisei orans pro filio, 4Rg. 4.e. In primo accessu Hemorrhoissa, id est Ecclesia sanatur, sive peccatrix anima, Lc. 8.f. in secunda cecus illuminatur, Io. 9.b. In tertio ovis perdita reportatur, Lc. 15.a. Item in primo populus Israel de Egypto egreditur. Ex. 52.e. In secundo lex suscipitur. Ex. 20.b. In tertio terram promissionis ingreditur, Iosue 3.c. In primo incipit homo, in secundo proficit ; in tertio pervenit, 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit.
a Ps. 33, 6.
marg.| {a} Tentantes ] contra legem, Dt. 6.c. Non tentabis etc. Et Eccl. 18.c. Noli esse quasi homo qui tentat Deum.
marg.| {b} Et rogaverunt eum, ut signum de celo ostenderet eis ut f ulgura, vel pluvias, vel huiusmodi.
Numérotation du verset Mt. 16,2 
marg.| {c} At ille respondens ait eis ] Quamvis esset ira digna hec interrogatio: tamen Philanthropos, id est amator hominis non irascitur, sed miseretur et miseros vocat. Non enim querebant ut crederent, sed ut reprehenderent, alioquin enim dedisset.
marg.| {d} Facto vespere, dicitis, serenum erit: rubicundum est enim celum et mane fact o, scilicet dicitis.
marg.| {e} Hodie tempestas erit , retulit enim triste celum. Faciem ergo celi diiudicare nostis id est qualitates futuras per presentes.
marg.| {f} Signa autem temporum non potestis scire Prim us et secundus adventus sunt duo tempora. Verbum enim Grecum qualitatem notat, quasi dicat: ex signis ordinatis in elementis dierum qualitates cognoscitis, sed signa adventus mei ignoratis, cum lex et Prophete adventus mei indicia per opera, que gero, testimonium perhibeant.
Numérotation du verset Mt. 16,2 
allegorice
marg.| allegorice {d} Facto vespere ] Per vesperum, in quo celum rubicundum est, passio Christi significatur proprio sanguine rubicundati. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus. Matutina serenitas significat gaudium resurrectionis. Ps. 29. Ad vesperum demorabitur fletus etc. In tempestate sequente mane, significatur Sanctorum persecutio. In tristi rutilatione, futurum iudicium designatur.
Numérotation du verset Mt. 16,2 
moraliter
marg.| Vespera est senectus hominis, mane iuventus. Is. 38.c. De mane usque ad vesperam finies me. Rubor est fervor caritatis. Serenitas, tranquillitas. Quando vero ia mane iuventutis rubet, signum est future tribulationis, sed post tempestatem tribulationis sequitur serenitas consolationis. Tb. 3.d. Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. {6. 57vb} Io. 16.d. Mundus gaudebit, vos autem etc. Eccles. 3.a. Est tempus flendi etc. Chrysostomus Neque suavia durabilia sunt, neque tristia. Sicut enim quandoque est nox, quandoque dies, quandoque hiems, quandoque estas ; ita et nobis quandoque est letitia, quandoque tristitia, quandoque sanitas, quandoque egritudo. Impossibile est, aliquem continuo in tristitia esse, neque enim sufficit natura. Sed quia in letitia volumus semper esse, propter hoc estimamus in tristitiis semper esse. Et quia bonorum confestim obliviscimur, tristium autem semper rememoremur.
marg.| {d} Facto vespere etc. quasi dicat: ruborem celi serotinum signum future serenitatis, matutinum signum esse dicitis tempestatis, cum de his non sitis edocti, signa autem adventus mei, de quibus edocti estis, non attenditis. Ideo hoc exemplo eos arguit, quos tamen de sua passione et resurrectione instruit.
marg.| {g} Generatio mala quia non credit mihi.
marg.| {h} Et adultera quia errori gentium adheret. Ier. 2.c. Duo mala fecit populus meus etc.
marg.| {i} Nisi signum Ione id est quod significatum est in Iona, scilicet mors Christi et non eius resurrectio. Idem supra 12.c.
Numérotation du verset Mt. 16,5 
marg.| {k} Obliti sunt panes accipere dulc edine veri panis illecti. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus etc.
Numérotation du verset Mt. 16,6 
marg.| {l} Et cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum Ferm entum Phariseorum est legem Dei traditionibus hominum postponere. Predicare legem, verbis et factis impugnare. Dominum tentare, nec operibus, vel dictis eius credere. Fermentum Herodis est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis. Chrysostomus Quare non dicit manifeste a doctrina ? Noverat eos oblitos esse et vult rememorari factorum.
marg.| {m} At illi cogitabant inter se dicentes, quia panes non accepimus quas i hoc ideo dici, quia panes non accepimus nec vult quod de pane Phariseorum accipiamus.
Numérotation du verset Mt. 16,8 
marg.| {n} Sciens autem Iesus cogitationes eorum . Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans cor etc.
marg.| {o} Dixit eis, quid cogitatis modice fidei etc.  Modi ce fidei dicit, quia spiritualis intellectus de facto miraculo fidem non habuerunt. Vel quia timebant de materialis panis inopia.
marg.| {p} Nondum intelligitis spir itualiter miraculum.
marg.| {q} Venit autem Iesus ut D ominus ad servum liberandum, ut magister ad discipulum erudiendum, ut sponsus ad sponsam fecundandam.
marg.| {r} In partes Cesaree Philippi Hec primo dicta est Dn. in qua vitulum aureum posuit Ieroboam, 3Rg. 12.g. <Glossa> interlinearis. Quam in honorem Tiberii Cesaris Philippus frater Herodis extruxit. Iste locus est, ubi Iordanis oritur ad radicem Libani ex Ior et Dan et duobus fontibus, ut dicit Glossa Nota tamen, quod dicit Hieronymus:, qui fuit in terra illa et sicut novit, dicit, quod Dan est nomen oppidi trans Iordanem et Ior nomen fontis iuxta illud oppidum, ut sint due dictiones Iordanis. Iosephus dicit esse quendam locum remotum a radice montis Libani et in modum phiale rotundum et absorbetur a terra et postea emergit ad radicem montis Libani, quod inde compertum est, quia absorbetur a terra, posite sunt palee signate et post ad radicem montis, ubi emerserant, invente.
marg.| {s} Et interrogabat discipulos etc.  In h oc innuit, quod Prelati de fide interrogati debent respondere. 1Pt. 3.c. Estote parati omni poscenti vos reddere rationem de ea, que {6. 58ra} Δ in vobis est fide et spe. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam. Ideo habet episcopus quasi duas lingulas in mitra, ut sciat, scilicet novum et vetus Testamentum.
marg.| {a} Quem dicunt homines de C hristo carnaliter loquentes quasi de puro homine.
marg.| {b} Filium hominis ]   Gn. 15.c. In quarta generatione revertentur huc sup. 11.d. Discite a me.
marg.| {c} At illi etc.  sicu t Herodes sup. 14.a. et Mc. 6.b. Ioannem quem ego decollavi, surrexit a mortuis.
marg.| {d} Alii autem Eliam ]   de q uo Mal. 4.b.
marg.| {e} Alii vero Ieremiam Io. 6.b. Murmur multus erat de illo in turba: quidam enim dicebant, quia bonus est: alii vero dicebant non, sed seducit turbas. Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare genuisti me virum rixe, virum discordie in universa terra.
marg.| {f} Aut unum etc. id est Eliseum, quia sicut Elias Iordanem transivit sicco vestigio in signum vestigii et Ioannes baptizavit et audierunt Messiam baptizatum.
marg.| {g} Dicit illis etc.  disc reti et non de mundo.
marg.| {h} Quem me esse dicitis ? etc. Chrysostomus: sup. 14.d. in navicula dixerunt. Vere filius Dei es et tamen non sunt beatificati, non enim talem confessi sunt filiationem. Item Io. 1.g. dixit Nathanael. Rabbi, tu es filius Dei et non solum non est beatificatus, sed etiam redarguitus. Iste beatificatur, quia proprie eum confessus est. Et ne putes Petrum adulari, pater traducitur revelator.
marg.| {i} Tu es Christus filius Dei vivi Ecce cognitionem fidei sequitur confessio. Rm. 10.b. Corde creditur etc. Ideo autem unus respondet et uni respondetur, ut unitas in omnibus observetur. Vivi dicit ad differentiam falsorum deorum, qui non vivunt.
marg.| {k} Respondens autem Iesus dixit ei In P etro omnibus respondet.
marg.| {l} Beatus es Simon Bariona Fili us columbe, Syriace: que lingua affinis est Hebree.
marg.| {m} Quia caro et sanguis non revelavit tibi 1Cor . 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Eccl. 18.d. Quid nequius quam quid excogitavit caro et sanguis.
marg.| {n} Sed pater etc.  Phil . 3.c. Si quid autem sapitis et hoc Deus vobis revelavit.
marg.| {o} Et ego dico tibi, quia tu es Petrus non vocaberis, sed es. Et hoc est argumentum pro eis, qui dicunt quod modo imponitur, sed melius dicitur, quod innovat. Unde Mc. 3.b. Et imposuit Simoni nomen Petrus. Ibi enim imponit, hic confirmat. Sed contra, Hieronymus Hic ex confessione sortitur vocabulum. Responsio, id est vocabuli confirmationem sup. 10.a. Qui dicitur Petrus. Glossa primus scribitur. Hieronymus in fine illius dicit. Idem est Latine et Grece Petrus, quod Syriace Cephas, nomen a petra derivatum, que est Christus. Item Hieronymus: super Epist. ad Gal. Hebrei et Greci Cepham vocant Petrum.
marg.| {p} Et super hanc petram id est super hoc fundamentum. 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Eiusd. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Super hanc petram id est fidei firmitatem. Is. 28.d. Ecce mittam in fundamentis. Sic lapidem, lapidem probatum etc.
marg.| {q} Et porte inferi etc.  Port e pluraliter, quia varia peccata: Porte celi de celo, porte inferi de inferno. Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius. Dominus infernum fecit et murum ex mandatis et laboribus et sumptibus et aliis difficultatibus ad peccandum, sed peccator facit portam. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria, cum multo labore et expensis et heret quandoque porte diu, quasi infernus ei sit refrigerii domus, nec patitur inde se evelli. He porte lapidibus bonorum operum et cemento lacrimarum et spinis aspere penitentie sunt obstruende. Sed quidam obstruunt festucis. Iosue 10.d. Volvite saxa ingentia ad os spelunce Hab. 1.c. Ipse super omnem munitionem ridebit Hieronymus: Sed et prava infidelium opera, ineptaque colloquia porte utique sunt inferi, inquantum suis, vel auctoribus, vel sequacibus iter perditionis ostendunt. {6. 58rb}{r}   Et tibi dabo claves regni celorum Clav es sunt potentia et scientia discernendi, qua dignos recipere et indignos excludere debet a regno. Et idem habetur Io. 20.e. Quorum remiseritis peccata etc. Glossa duabus clavibus, id est discretionis et potestatis. He sunt significate per claves ostiariorum templi, qui immundos abiiciebant.
marg.| {s} Et quodcumque ligaveris etc.  Sens us est, Quodcumque super terram id est dum vivit.
marg.| {t} Ligaveris elim inando ab Ecclesia.
marg.| {u} Ligatum erit et in celis id est universe Ecclesie, quibus notum erit, vitabunt eum. Vel ligatum erit et in celis id est celestis sententia confirmabit, quod eum presens Ecclesia vitet.
marg.| {x} Et quodcumque solveris super terram dum vixeris.
marg.| {y} Solveris ab e xcommunicatione reconciliando.
marg.| {z} Erit solutum et in celis id est Ecclesie, que hoc scient communicabunt ei. Vel solutum erit et in celis quia celestis sententia confirmabit, ut a presenti Ecclesia recipiatur. Nota autem, quod est multiplex vinculum peccati. Et sumitur hec distinctio ex tractatu magistri Hugonis. Est enim quoddam vinculum culpe et est quoddam vinculum pene. Primum est vinculum captivitatis, quo quis tenetur, ut fugere non possit, prout dicitur, quod homo est spiritus vadens et non rediens. Secundum est vinculum servitutis, quo compellitur reddere usuras diabolo. De quibus. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Tertium est vinculum eterne damnationis. Quartum est vinculum expiationis. Quintum est vinculum perpetue detestationis. Sextum est vinculum pronitatis ad male operandum, vel difficultatis ad bene operandum. Dicitur ergo, quod Dominus cum dimittit culpam in contritione, solvit a vinculo captivitatis et servitutis absolute, sed a vinculo eterne damnationis conditionaliter, ut scilicet digne confiteatur, si facultatem habet, aliter non absolvit ab illo vinculo. Cum autem absolvit ab illo vinculo eterne damnationis, tenetur tamen ad vinculum expiationis per penitentiam sibi iniunctam. Unde dicit Magister Hugo, quod Deus et Sacerdotes obligant et uterque solvit. Sed in opere Dei absolutio est causa obligationis, in opere Sacerdotis e converso. Hinc est, quod cum ad Petrum dicitur. Quodcumque solveris super terram premittitur, quodcumque ligaveris. Preterea penitens de mortali peccato ligatur ad vinculum detestationis perpetue, absolvitur autem a vinculo pronitatis ad male operandum, vel difficultatis ad bene operandum per exercitium operis gratie, in quo confertur virtus consuetudinalis. Per iam dicta patet, quod dimissio reatus pene eterne est a Deo, sed propter vinculum expiationis, ad quod tenetur, sive confessionis, a quo absolvitur suscepta penitentia ex vi clavium, a Sacerdote dicitur dimitti a Deo per ministrum.
marg.| Et hec est causa quare quidam dixerunt, quod Deus per Sacerdotes dimittit reatum pene eterne, non quia reatus pene eterne esset simpliciter, sed a Deo dimissus.
marg.| Item triplici modo membrum Christi esse solemus. Predestinatione, preparatione, compagione. Predestinatione, quando aliquis ad vitam divinitus predestinatur. Preparatione, quando paganus, vel falsus Christianus veraciter compungitur et ad veritatem et ad caritatem imbuitur. Compagione, quando ille per corporis absolutionem, iste per Sacerdotis absolutionem Ecclesie Christi consociatur.
marg.| Primum agitur proposito divine voluntatis.
marg.| Secundum proposito proprie deliberationis.
marg.| Tertium officio Sacerdotis. Sic de silva lignum eligitur, ut in edificio ponatur, postea dolatur et ad modum, formamque propriam dolando preparatur, ad ultimum edificationi connectitur.
marg.| Item Quodcumque ligaveris.
marg.| Tripliciter exponitur secundum triplex genus ligationis. Ligatur enim peccator vinculo culpe, quando peccat. Ligatur etiam vinculo pene, cuius {6. 58va} debitor efficitur. Postea ligatur iniuncta satisfactione vinculo penitentie. Vinculo culpe et pene debite non potest eum Sacerdos ligare, vel solvere, sed tantum ligatum, vel absolutum ostendere. Sicut Sacerdos Leviticus non faciebat, vel mundabat leprosum, sed tamen infectum, vel mundum ostendebat. Ligatum ostendit ad penitentiam non admittendo, solutum satisfactionem iniungendo et sic ligando solutum ostendit. Item Sacerdos potest ligare et solvere penitentiam iniungendo grandem relaxando. Item sacerdos potest ligare et solvere excommunicando et ab eadem excommunicatione absolvendo. Una Glossa exponit de ostensione, alia de pene iniunctione, tertia de excommunicatione.
marg.| {a} Tunc precepit discipulis suis scil icet in fide et contra tribulationem confirmatis.
marg.| {b} Ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus Amb. Iubet taceri, quod sit filius Dei, ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam et ut doceat humilitatem et ne adhuc redes et imperfecti discipuli maioris predicationis mole opprimerentur.
marg.| {c} Exinde cepit Iesus ostendere discipulis suis non omnibus, sed perfectioribus, quia non infirmis, qui abierunt retro, nec forte Iude.
marg.| {d} Quia oporteret etc.  ut m elius tenerent discipuli preceptum Domini. Cepit enim Iesus ostendere Passionis articulum et gloriam Resurrectionis, ne horreant mortis periculum. Augustinus Sapientia Dei hominem ad exemplum, quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea, que non sunt metuenda non metuere, mors autem non est metuenda. Oportuit ergo idipsum hominis, quod Dei sapientia suscepit, mori. Sunt autem homines, qui quamvis mortem ipsam non metuant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilominus tamen ut ipsa mors, ita nullum genus mortis bono et recte viventi est metuendum. Nihilominus ergo hoc quoque illius hominis fuit: Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere execrabilius et formidolosius. Ideoque venit Dominus in carne, ut spem resurgendi nobis ostenderet: quod autem non poterat fieri, nisi carnem indueret mortalem, Deus enim mori non poterat.
marg.| {e} Et multa pati Ecce via eundi ad Hierusalem. Act. 14.d. Per multas tribulationes etc. Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati. Ps. 109. De torrente in via bibet, quasi dicat: debetis clavem habere in humo, sicut ego, qui pro vobis ponere volo animam meam. Is. 32.f. Dabo clavem domus David super humerum eius. Hoc autem eis dicit, ne de potestate superbiant, quasi dicat: ibi est honor, sed et onus.
marg.| {f} A senioribus et Scribis et Principibus Sacerdotum Ier. 5.a. Ibo ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi confregerunt iugum, ruperunt vincula. Ier. 12.b. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem.
marg.| {g} Et occidi et tertia die resurgere Os. 6.a. Vivificabit nos post duos dies et tertia die suscitabit nos et vivemus in conspectu eius. Primus dies, quo Iesus interficitur, est dies culpe. Secundus, quo sepelitur, est dies placentie. Tertius dies, quo resurrexit, est dies penitentie Chrysostomus: Si in preliis sensibilibus qui preparatus est ad occisionem, strenuior est, vel probior et hostibus terribilior, quamvis eum rex non possit suscitare post mortem, sub quo militat, multo magis in his preliis, quando et resurrectionis tanta spes est.
marg.| {h} Et assumens eum Petrus sepa ratim, ne coram aliis magistrum arguat.
marg.| {i} Cepit increpare illum ex a more.
marg.| {k} Dicens, absit a te, Domine ]   TULL IUS. de amicitia. Nec enim ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem nutritus fuerat multis cum lacrimis iter suum impedire volentem audire voluisset. Hoc est consilium David ad Uriam. 2Rg. 11.b. Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
marg.| {l} Non erit tibi hoc ut p atiaris. Hieronymus dicit, quod in Greco habetur. Propitius sis ibi, Domine, quod melius est.
marg.| {6. 58vb}{m} Qui conversus dixit Petro, vade post me Satana Hieronymus Multi putant, quod Petrus non sit correptus, sed malignus spiritus, qui hec dicere Apostolum suggerebat: Sed mihi hic error Apostolicus de pietatis affectu veniens numquam incentivum diaboli videbitur. Hoc satis etiam potest perpendi per verba, cum dicit Dominus: Vade post me: Hoc enim non dixisset diabolo. Dixit autem hec verba Petrus ex nimio fervore, quia non poterat de passione eius audire. Vel forte hoc dixit ex perturbatione mentis sicut amicus audito grandi malo amici dicit: Numquid hoc erit ? Item Chrysostomus: Qui revelationem accepit, qui beatificatus est, ita cito cecidit, quod filius Dei est didicerat, quod crucis est et resurrectionis non noverat. Si Petrus Satanas vocatus est, quid patientur, qui postea infirmi sunt in mysterio crucis ? Et non dixit, satanas locutus est per te: Etenim desiderium diaboli erat non pati Christum, quasi dicat: tu estimas indignum esse pati, ego dico consilium esse non pati.
marg.| {n} Scandalum es mihi id est causa ostensionis. Et dicitur hic Petrus Satanas, quia adversatur Domino, sed ex amore et zelo. Diabolus sup. 4.b. quia adversatur Domino et suis ex malitia et odio. Et nota quod non ideo repellitur Petrus, sed sequi iubetur.
marg.| {o} Quia non sapis ea, que Dei sunt, sed ea, que hominum carn alium. Contra illum Colos. 3.a. Que sursum sunt sapite, non que super terram.
marg.| {p} Tunc Iesus dixit discipulis suis Chrysostomus Tunc quando Petrus audierat: vade, quasi dicat: non solum noli prohibere passiones: quia etiam oportet te eas subire, si vis salvari. Unde subiungit.
marg.| {q} Sed qui vult post me venire Chrysostomus Si quis aurum daret, aut thesaurum preponeret, non vocaret cum violentia sed omnes currerent homines, multo magis, que sunt promoventia in celum. Si enim natura non persuadet tibi currere, neque dignus es accipere, ideo non rogo, sed si quis vult venire, hunc voco.
marg.| {t} Abneget semetipsum sens um, affectum et intellectum. 1Cor. 10. Chrysostomus Non dixit neget, sed abneget, parva hac adiectione multam ostendens superabundantiam. Usque ad quantum oportet abnegare se ? Usque ad mortem exprobrabilissimam, tollat crucem. Chry. Nullus verecundetur crucem, circumferamus eam, ut coronam. Etenim omnia, que secundum nos sunt, per crucem perficientur: regum consecratio, propter hoc in domo, in ianuis et in fronte scribamus eam. Quando igitur sugillatis, excogita causam et conditionem crucis. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Pretium crucem dixit: Nec simpliciter eam digito insignire oportet, sed prius cum multa fide. Si ita insigniveris visui tuo, nullus prope stare poterit demonum videns ensem in quo plagam accepit. Si enim loca horrescimus in quibus inciduntur damnati, excogitare debemus qualiter videns diabolus arma, quibus caput eius abscidit. Crux demones non terribiles, sed contemptibiles facit.
marg.| {s} Et tollat crucem suam non meam, ne putes Christi crucem sufficere sine tua. Gr. Crux tollitur, vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur, tum cum sanguis effunditur.
marg.| {t} Et sequatur me Chrysostomus: Latrones et sepulchrorum violatores multa difficilia patiuntur: ideo causam adducit, ut propter eum sustineas.
marg.| Item ut alias virtutes adducas: Ideo dicit sequatur me, ut non solum fortitudinem, que est in malis, sed et sobrietatem et mansuetudinem et omnem ostendat prophetiam. Hoc enim est sequi, ut oportet. Sunt enim qui diabolum sequuntur et animas tradunt propter ipsum, vos autem propter Christum magis, aut propter vos.
marg.| {u} Qui enim voluerit animam suam id est vitam suam presentem, vel sensualitatem salvam facere.
marg.| {x} Perdet eam id est vitam, vel animam proprie. Et est simplex relatio. Vel sic. Perdet id est perditioni exponet et persecutioni. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet etc.
marg.| {a} {6. 59ra} Qui autem perdiderit animam suam hic.
marg.| {b} Propter me non propter aliud.
marg.| {c} Inveniet eam in f uturo, vel etiam in presenti. Tempore enim persecutionis invenit cor suum. 2Rg. 7.d. Invenit servus tuus cor suum, ut adoraret te.
marg.| {d} Quid enim etc.   emol litus per prospera ?
marg.| {e} Aut quam dabit etc.  est commutatio retributionis et commutatio redemptionis. Pro anima salvata. Ps. 115. Calicem salutaris accipiam. Pro anima damnata, nihil, id est quam retributionem potest solvendo dare pro anima sua redempta ? Certe non sunt condigne passiones etc. Rm. 8.d. Aut pro anima perdita in inferno Si enim daretur pro ea totus mundus, non liberaretur. Rabanus quasi non aliam dabit commutationem, quam predictum est, scilicet ut ponat animam. Calicem salutaris accipiam. Vel nihil terrenum poterit homo pro anima dare. Prv. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis.
marg.| {f} Filius enim hominis Hieronymus Nolite timere, quia tristibus leta succedunt, quasi dicat: times mortem, audi gloriam triumphantis.
marg.| {g} Venturus est in gloria etc.  qui prius venit humilis, ostendens signa humilitatis et infirmitatis. Chrysostomus Ego semper horresco hoc audiens.
marg.| {h} Et tunc etc.  Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Sap. 6.a. Virtus ab Altissimo interrogabit opera nostra et cogitationes scrutabitur.
marg.| {i} Amen dico vobis Quia dixerat nullam commutationem posse dari pro anima, subdit consolationem. Consolatur enim contra timorem passionis, ibi: Tunc reddet Contra tedium dilationis, ibi: Amen dico vobis sunt quidam etc. scilicet temporalium, que est quasi quidam gustus respectu eterne.
marg.| {k} Donec videant etc. id est in claritate, quam habiturus est in regno, quia statim ostendit eis eam in transmigratione. Vel hoc dixit quantum ad Ioannem, qui plus aliis vixit et vidit Ecclesiam dilatatam. Unde in regno, id est in Ecclesia dilatata regnantem. Nota quod est regnum, celum, vita eterna, presens Ecclesia, claritas, quam habiturus erat Christus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_16)

Notes :