Capitulum 7

Numérotation du verset Mt. 7,1 

Nolite iudicare
ut non iudicemini.
Numérotation du verset Mt. 7,2 

In quo enim iudicio
iudicaveritis iudicabimini
et in qua mensura mensi fueritis remetietur1 vobis.
1 remetietur] remitietur Li446@ , metietur Weber
Numérotation du verset Mt. 7,3 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
et trabem
in oculo tuo
non vides?
Numérotation du verset Mt. 7,4 

Aut quomodo dices2* fratri tuo: ‘Sine eiciam festucam de oculo tuo’ et ecce trabs
2 dices Li446@ Mt366 Cas574 ] dicis Rusch Weber
est in oculo tuo?
Numérotation du verset Mt. 7,5 

Hypocrita,
eiice primum trabem de oculo tuo
et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
Numérotation du verset Mt. 7,6 

Nolite sanctum
dare3 canibus, nec4 mittatis
3 sanctum dare Cas239 Cas574 Rusch ] inv. Clementina Weber |
4 nec] neque Li446@ Weber |
margaritas vestras5 ante porcos, ne forte
5 vestras Cas239 Cas574 Rusch] om. Li446@
conculcent eas pedibus suis
et conversi dirumpant
vos.
Numérotation du verset Mt. 7,7 

Petite
et dabitur vobis.
Querite
et invenietis.
Pulsate
et aperietur vobis.
Numérotation du verset Mt. 7,8 

Omnis enim
qui petit accipit
et qui querit invenit
et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset Mt. 7,9 

Aut quis est
ex vobis homo quem si petierit filius suus6* panem
6 petierit - filius suus Li446@ Weber ] inv. Rusch
numquid lapidem
porriget ei?
Numérotation du verset Mt. 7,10 

Aut si piscem petierit7
7 petierit] petet Weber
numquid serpentem
porriget ei?
Numérotation du verset Mt. 7,11 

Si ergo vos
cum sitis mali nostis
bona
data8
8 data] om. Weber
dare9 filiis vestris, quanto magis Pater vester
9 dare] da Li446@
qui in celis est,
dabit bona
petentibus se?
Numérotation du verset Mt. 7,12 

Omnia ergo
quecumque vultis
ut faciant vobis homines
et vos facite illis10.
10 illis] eis Li446@ Weber
Hec
est enim
lex
et11 prophete.
11 et] Li446@
Numérotation du verset Mt. 7,13 

Intrate
per angustam
portam,
quia lata porta
et spatiosa via est12
12 est] om. Li446@ Weber
que ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant13 per eam.
13 intrant] intrat Li446@
Numérotation du verset Mt. 7,14 

Quam
angusta
porta et arcta
via que ducit ad vitam et
pauci sunt
qui inveniunt eam.
Numérotation du verset Mt. 7,15 

Attendite
a falsis prophetis,
qui veniunt
ad vos
in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Numérotation du verset Mt. 7,16 

A fructibus eorum cognoscetis eos.
Numquid colligunt de spinis uvas
aut de tribulis ficus?
Numérotation du verset Mt. 7,17 

Sic
omnis arbor bona
fructus bonos facit. Mala autem arbor
malos fructus facit.
Numérotation du verset Mt. 7,18 

Non potest
arbor bona
fructus malos facere,
nec14 arbor mala
14 nec] neque Li446@ Weber
fructus bonos facere.
Numérotation du verset Mt. 7,19 

Omnis
arbor
que non facit fructum bonum excidetur15
15 excidetur] exciditur Weber
et in ignem mittetur.
Numérotation du verset Mt. 7,20 

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Numérotation du verset Mt. 7,21 

Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum celorum
sed qui facit voluntatem Patris mei qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 7,22 

Multi dicent mihi in illa die:
Domine, Domine, nonne in nomine tuo
prophetavimus
et in nomine tuo16 demonia eiecimus
16 nomine tuo] inv. Weber
et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Numérotation du verset Mt. 7,23 

Et tunc confitebor illis
quia numquam
novi vos.
Discedite a me17 qui operamini iniquitatem.
17 me ΩJ] + omnes Cor3 (anti. grec. non habent)
Numérotation du verset Mt. 7,24 

Omnis ergo
qui audit
verba
mea hec et18 facit ea assimilabitur
18 et] iter. Li446@
viro sapienti
qui edificavit
domum suam
supra petram.
Numérotation du verset Mt. 7,25 

Et descendit pluvia,
et venerunt flumina,
et flaverunt venti,
et
irruerunt in domum
illam
et non cecidit.
Fundata enim erat super19 firmam20 petram.
19 super] supra Li446@ |
20 firmam] om. Cor3 (anti. grec. non habent FIRMAM ) Li446@ ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 7,26 

Et omnis qui audit verba mea hec et non facit ea,
similis est21 viro stulto
21 est] erit Li446@ Weber
qui edificavit
domum suam super22 arenam.
22 super] supra Weber
Numérotation du verset Mt. 7,27 

Et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
et irruerunt in domum illam et cecidit,
fuitque23 ruina eius
23 fuitque] et fuit Li446@ Weber
magna.
Numérotation du verset Mt. 7,28 

Et factum est cum consummasset Iesus verba hec,
admirabantur turbe
super doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 7,29 

Erat enim docens24 sicut potestatem habens
24 docens] + eos Li446@ Weber
et non sicut scribe eorum et Pharisei.

Capitulum 7

Numérotation du verset Mt. 7,1 
marg.| {6.27ra} Nolite iudicare etc. A Supra prohibuit Dominus solicitudinem temporalium curiosam, ex qua iudicia temeraria et suspiciones prave ac inordinate correctiones oriuntur. Qui enim terrena diligit, videns aliquem iustum, vel religiosum ad usum suum, vel suorum temporalia reservare ad tempus, vocat eum avarum vel hypocritam et a se abiicit, atque de sua conscientia iudicat fratrem suum. Nam qualis est, putat alios esse. Ista iudicia temeraria prohibet Dominus.
A Codd. : T45 (26rb) Ed1754
marg.| Ad intelligentiam autem dicendorum notandum, quod est iudicium Dei et iudicium hominis. Dei multiplex est, scilicet iudicium auctoritatis, Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus. Examinationis, Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. Dominationis, Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est etc. Adiudicationis Ps. 9. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam etc. Officii, Io. 5.d. Omne iudicium dedit filio. Probationis, Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Retributionis, Io. 6.g. Ego in iudicium veni in mundum. Iudicium autem hominis multiplex, scilicet iudicium discretionis, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Item confessionis, Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam. Item comparationis, infra 12.d. Regina austri surget in iudicio cum gente ista et condemnabit eam. Item approbationis, infra 19.d. « Sedebitis et vos super sedes duodecim » etc. Item certitudinis, quod est Prelatorum. Item suspicionis. Rm. 14.a. « Tu quis es, qui iudicas alienum servum ? » Item temeritatis. 1Cor. 4.a. « Nolite ante tempus iudicare ».
marg.| Item notandum, quod iudicium suspicionis ex fragilitate provenit et est veniale, quando, scilicet aliquis suspicatur malum de alio in incertis, non tamen consentiendo, sed potius dubitando. Et est hec tentatio humana. De qua 1Cor. 10.c. Tentatio non vos apprehendat, nisi humana.
marg.| Iudicium temeritatis triplex. Definitionis, argutionis, assertionis, que omnia prohibentur hic. Iudicium definitionis est, quando de incertis quasi de certis quis firmat sententiam, id est quando de malo desperat, quod non possit corrigi. Et hoc dupliciter fit. De persona et de re, Io. 9.c. Non est homo a Deo, ecce persona, qui sabbatum non custodit, ecce res.
marg.| Iudicium argutionis est, quando quis iudicat de alio arguendo, quod malus sit, cum ad eum non pertineat. Iudicium assertionis est, quando aliquis, ut appareat bonus, iudicat alios esse malos in eo, in quo ipse malus est. Et hoc est pessimum. Unde Rm. 2.a. In quo alium iudicas, teipsum condemnas. Glossa Qui te non observas ab his unde alios reprehendis.
marg.| Dividitur autem istud capitulum in septem partes. In prima agitur de cautela habenda in iudiciis et correctionibus faciendis. In secunda agitur de cautela habenda in dispensatione verbi divini, ibi Nolite sanctum dare canibus a In tertia docet Dominus necessaria postulare, ibi Petite et dabitur vobis In quarta de iustitia naturali, que est via apta veniendi ad Deum, ibi Omnia ergo quecumque vultis etc. In quinta agitur de impedimentis huius vie, ibi Attendite a falsis Prophetis In sexta et ultima ostendit Dominus, quod qui fecerit predicta assimilabitur Christo, qui autem non fecerit, assimilabitur diabolo, ibi: Omnis ergo qui audit verba hec dicit ergo.
a Mt. 7, 6
marg.| {a} Nolite iudicare De malis iudiciis planum est, scilicet de incertis rebus et personis. Glossa vero una exponit de iudicio bono, ut sit sensus. O vos prelati nolite appetere iudicare, id est iudicando condemnare, sed quando oportet iudicare ex officio compatimini iudicandis, sicut dicitur. Is. 1.f. Heu consolabor ego super hostibus {6. 27rb} meis.
marg.| {r} Et non iudicabimini. A Deo pro peccatis vestris. Chrysostomus Hoc peccatum est, sicut in peccatorum dimissione, supra. Dimittite et dimittetur vobis.
marg.| {c} Nolite condemnare et non condemnabimini.
Numérotation du verset Mt. 7,2 
marg.| In quo enim iudicio id est pro quali iusto vel iniusto.
marg.| {d} Iudicaveritis alio s. Iudicabimini. Largius autem hic accipitur iudicium quam ante, ut comprehendat voluntates et opera, quasi dicat: . In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis et in qua mala, in eadem punieris, Iud. 1.b. sicut feci, sic reddidit mihi Deus. Item Esther 7.d. Suspensus est Aman in patibulo, quod paraverat Mardocheo. Item 3Rg. 21.f. In quo loco linxerunt canes sanguinem Naboth et tuum lambent. Et 2Rg. 12.c. Quia dormivisti cum uxore proximi tui, proximus dormiet cum uxores tua, Za. quarto, c. Exequabit gratia gratie.
marg.| {e} Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis id est secundum quantitatem culpe, quam habuisti iudicando, erit quantitas pene, quando iudicaberis a Deo. Si parum peccasti, parum punieris, si parum meruisti, parum remuneraberis, si multum, multum, Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam, Prv. 11.a. Statera dolosa abominatio est apud Deum. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.
Numérotation du verset Mt. 7,3 
marg.| {f} Quid autem vides festucam etc. Quoniam ex temerario iudicio sepe oritur illicita correctio, ideo sicut ab omnibus iudicium temerarium, sic ab omnibus hic removet illicitam correctionem. Illicita autem correctio est quando non amore iustitie, sed vindicte, vel odii, vel simulationis fit, ut iustus videatur, qui corrigit malum. Vel quando qui corrigit eque vel plus reprehensibilis est, quam ille qui corrigitur. Qui enim amore iustitie alium corrigit, prius in se corrigat quod malum est et post in fratre cum lenitate et dilectione persone et odio vitii et puritate intentionis. Dicit ergo.
marg.| {f} Quid autem vides festucam id est minimum vel leve peccatum ? Quid id est quomodo.
marg.| {g} In oculo fratris tui id est in intentione.
marg.| {h} Et trabem id est magnum peccatum.
marg.| {i} In oculo tuo in i ntentione tua.
marg.| {k} Non vides quasi dicat: cur habes oculum apertum ad iudicandum alia crimina et clausum ad iudicandum tua maiora ? Is. 23.a. Erubesce Sidon, ait mare. Retorquendum enim est os ad ascellas. Lv. 1.d. ut ad se oculis cordis conversis prius se corrigat. Chrysostomus Qualiter in alienis vides tam parva: et in tuis tam magna transcurris ? Si te magis diligis quam proximum, quare ipsum procuras et non magis teipsum ? si autem teipsum contemnas, manifestum est, quod non est procuratio, quod ipsum iudicas: Sicut hydropicus corripit eum cui digitus tumet et ipse sui ventris immemor est.
Numérotation du verset Mt. 7,4 
marg.| {l} Aut quomodo id est qua conscientia, sive qua fronte.
marg.| {m} Dicis fratri tuo minu s peccanti vel forte innocenti.
marg.| {o} Sine eiiciam festucam: negligentiam, vel aliam huiusmodi culpam minimam de oculo tuo. Vide quod alium accusat, ut se extollat. Chrysostomus Videre festucam et eiicere non est omnium, sed doctorum.
marg.| {p} Et ecce trabs est in oculo tuo id est magnum aliquod peccatum. Nota quod festuca cito transit in combustionem, trabs magis durat. Quidam auctor dicit: quod Prelatus, qui est in peccato mortali, non debet corripere, quod si corripit, peccat mortaliter, Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas ? Alii dicunt quod non peccat eo quod corripit, sed eo quod prelaturam non deponit, aut de peccato non satisfacit.
Numérotation du verset Mt. 7,5 
marg.| {q} Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo: Hic est ordo. Mundamini et mundate alios, Io. 8.a. Qui fine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, Rm. 2.c. Confidis teipsum ducem cecorum esse, lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, qui ergo alium doces, teipsum non doces, 1Mcc. 4. dicitur: quod Sacerdotes prius seipsos purificarent, 1 Par. 22. Non edificabis mihi domum, quia multum sanguinem fudisti. Gregorius. Superiectas sordes manus tergere non valent, que luctum tenent. Mundus enim in se debet esse, qui curat aliena corrigere, quarto Regum secundo, d. legitur de Eliseo quod posuit sal in vase novo, id est mundato et post hoc dulcorate sunt aque, id est homines fluxibiles.
marg.| {r} Et tunc videbis: quia ante hoc cecus es nube et caligine peccati pressus.
marg.| {s} Eiicere id est ad eiiciendum.
marg.| marg.| {6. 27va} Δ {t} Festucam de oculo fratris tui . <Glossa> interlinearis> : Non enim est prius idoneus doctor aliis mederi, nisi prius se sanaverit, Lc. 4.d. Medice, cura teipsum.
Numérotation du verset Mt. 7,6 
marg.| {a} Nolite sanctum dare canibus Dict o de cautela habenda in iudicando et corrigendo, subiungit de cautela habenda in predicando vel docendo, quasi dicat: mundi debent mundare, sed non indifferenter, quia non omnibus omnia sunt dicenda. Et hoc est.
marg.| {a} Nolite sanctum Sacre Scripture. Alia littera habet, Agios, id est sine terra, Ps. Eloquia Domini, eloquia casta etc.
marg.| {b} Dare non dicit: non dare, sed nolite dare. Aliquando enim oportet indignis dare sanctum, sed numquam ex voluntate. Vel sanctum, vocat Ecclesiastica sacramenta. Dare, id est predicare, vel credere mysteria publicando, dispensando.
marg.| {c} Canibus Here ticis oblatrantibus, Eccl. 19.b. Sagitta infixa in femore canis, sic verbum in corde stulti. Vel canibus, detractoribus, Prv. 9.b. Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit et qui arguit impium, sibi maculam generat. Vel canibus, prius conversis et postea relabentibus vel huiusmodi. 2. Pet. 4.d. Canis reversus ad vomitum suum et sus lota in volutabro luti.
marg.| {d} Neque mittatis margaritas vestras Idem vocat sanctum et margaritam et canes et porcos. Sicut enim margarite inveniuntur in conchis, que polite pretiose sunt, ita mysteria scripturarum de figuris sumpta et bene exposita pretiosa sunt, nec communicanda canibus, vel porcis, id est indignis.
marg.| {e} Ante porcos id est contemptores verbi Dei, licet fideles, qui eo ipso quod audiunt, fiunt detractores. Vel porcos, id est nondum conversos, sed in luto vitiorum adhuc manentes. Vel porcos, id est luxuriosos, Eccl. 21.c. Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiiciet, audivit luxuriosus et displicebit illi et proiiciet illud post dorsum suum.
marg.| {f} Ne forte conculcent eas etc.  affe ctum fastidiendo, sive despiciendo verbum. Prv. 23.b. In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
marg.| {g} Et conversi ad v omitum. Vel conversi ab eo quod audierunt a vobis. Vel conversi ad audiendum vos.
marg.| {h} Dirumpant vos id est fidei simplicitatem impugnando. Vel Heretici. Ps. 21. Erue a framea, Deus, animam meam Vos dicit, non arcana Dei, que incorruptibilia sunt Ps. 32. Consilium Domini in eternum manet.
Numérotation du verset Mt. 7,7 
marg.| {i} Petite et dabitur vobis docu erat Domninus non omnibus omnia predicare, sed quia non est ab homine, quod predicet, ostendit, ubi invenitur et qualiter quod valeat predicari: invenitur in Domino, in quo omnis sapientia. Invenitur autem oratione. Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia etc. Tria vero innuit Dominus esse petenda per tria verba, que ponit. Peccati remissionem, bene operandi facultatem et intelligentiam, qua venitur ad eternam beatitudinem. Et hoc est.
marg.| {i} Petite peccati remissionem, quia in malevolam animam non introibit sapientia. Sap. 1.a.
marg.| {k} Querite facultatem bene operandi, quia intellectus bonus omnibus facientibus eum.
marg.| {m} Pulsate ut sapiatis gustu experientie in contemplatione. Petite pertinet ad incipientes. Querite ad proficientes. Pulsate ad perfectos, qui iam venerunt usque ad ostium.
marg.| {i} Vel sic : Petite intellectu ; {k}   Querite affe ctu ; {m}   Pulsate: lacrimis. De primo Phil. 4.a. Petitiones vestre innotescant apud Deum. De primo et secundo <ad> Epheseos 6.c.b « Orantes omni tempore in spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis ». De tertio super illud Tobie tertio a. Ingenuit Tobias cum lacrimis, dicit Glossa Oratio Deum lenit, lacrima cogit, hec ungit, illa pungit. Item petite orando. Querite Eleemosynando. Pulsate ieiunando. Item Petite Coniugati. Est. 5.b. Que est petitio tua, Esther ? Querite, Virgines. Que sequuntur agnum quocumque ierit. Pulsate, martyres. Quia inter martyrium et ingressum nihil est medium. Petite. Nota quod petitores tria consueverunt facere, ut exaudiantur. Ostendunt enim manus et pedes et alia membra nuda et infirma. Sic nos in confessione debemus ostendere pedes nostros, id est affectus nudos a bonis et manus, id est operationes. Item petentes solent mittere xenia illis, a quibus petere volunt et postea venire cum maiori fiducia impetrandi. Sic nos orationes, {6. 27vb} ieiunia, vigilias et opera misericordie. Alii solent mittere et amicos familiares eorum, a quibus petunt, ad eos, ut ipsi orent pro eis. Sic nos sanctos et sanctas. Iob. quinto. a. Et ad aliquem sanctorum convertere.
b Eph. 6.
marg.| {i} Petite ] Chrysostomus: Omnem creaturam sensibilem Deus armatam et munitam creavit. Alias veloci pedum cursu, alias unguibus, alias pennis velocibus, hominem solum sic disposuit, ut virtus illius sit Deus ipse. Et in eo, quod infirmiorem eum fecit, in ipso fortiorem esse voluit in se, ut infirmitatis necessitate coactus semper necessarium habeat dominum suum.
marg.| {k} Vel sic. Querite: viam. Ps. 24. Vias tuas, Domine, demonstra mihi.
marg.| {l} Et invenietis: vitam, Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {m} Pulsate: caritate.
marg.| {n} Et aperietur vobis: caritas enim Deo proximum facit. 1Io. 4.d. Deus Caritas est.
marg.| {o} Omnis, qui petit, accipit: Dat confidentiam petendi, omnis, qui petit, accipit, non dicit, accipit illud, quod petit, sed vel illud, vel equale.
Numérotation du verset Mt. 7,8 
marg.| Omnis enim etc. Chrysostomus Non dicit iustus tantum, sed et peccator non dubitet [ T45 , f. 27rb] petere, non negligat querere, non cesset pulsare. Et infra. Si enim tantum bonos audit Deus, dicamus de eo, sicut dicit de nobis. Si diligitis diligentes vos, quam mercedem habebitis, nonne Gentiles hoc faciunt ? Si Deus tantum iustos et amicos exaudit, quam laudem bonitatis meretur, nonne et mali hoc faciunt ? Ipse Solem suum facit oriri super iustos et iniustos.
marg.| {p} Et qui querit invenit: etiam in presenti. Sed contra. Ct. 3.a. Quesivi et non inveni illum. Solutio. Illud Canticorum dicitur de intentione plene cognitionis.
marg.| {q} Et pulsanti aperietur: quando sponsa traducetur, cum dicetur. Percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, Infra vigesimo quinto. Nota propter hec tria dicitur. Cantico quarto. b. Veni de Libano sponsa, veni de Libano, veni coronaberis. Nota autem, quod petit bonus bene et bonum, ut Christus, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. Lc. 23.e. Malus, malum, male. Ut Balaam, qui voluit maledicere populo Israel et mente male petiit. Nm. 22. f. Sanctus malum bene. Ut Paulus bene postulans sibi auferri stimulum carnis. 2Cor. 12.c. Pessimus bonum male. Ut satan permissus tentare Iob, quod fuit ad eius probationem, Iob. 1.c. Istud bonum fuit Iob, sed diabolo malum, quia petiit ex invidia. Item nota hec tria. Recipietis, invenietis, aperietur vobis. Aperitur nobis per cognitionem, invenitur per dilectionem. Unde Ct. 3.b. Paululum cum per transissem eos inveni, quem diligit anima mea.
marg.| Accipitur per fruitionem, quando immediate possidebitur et videbitur facie ad faciem.
Numérotation du verset Mt. 7,9 
marg.| {r} An quis est ex vobis homo Oste ndit per simile, quod qui petit accipit, quia quod minus est, sic est in patre carnali ; quia cum pater carnalis non det peius quam petitum, sic et pater celestis, qui multo magis diligit Aut Ponitur pro ut.
marg.| Vel sic continua. Supra docuit querere regnum Dei, cum dixit:
marg.| Primum querite regnum Dei. Postea hortatus est ad instantiam petitionis, ibi Petite, querite, pulsate Subd it etiam impetrandi fiduciam, ibi: Omnis qui petit accipit. Quibus etiam petendum sit, scilicet fide, spe, In his enim petendum est regnum, quia per hec venitur ad regnum. In hoc autem loco docet petitionem istorum. Dicit ergo:
marg.| Aut quis est ex vobis homo quasi dicat: si vos, qui estis homines carnales ignorantes.
marg.| {s} Quem si petierit filius suus panem id est caritatem, que dicitur panis, quia facit fortem et firmum. Ps. 103. Panis cor hominis confirmat. Ct. 8.b. Fortis est ut mors dilectio. Sine pane mensa inops est, sic sine caritate cetera vacua sunt, 1Cor. 13.a. si linguis hominum loquar et Angelorum. Et infra parum. Caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Panis materialis reficit et satiat, sic caritas Ps. 147. Ex adipe frumenti satiat te.
marg.| {t} Numquid lapidem porriget ei id est cordis duritiam, que contraria est caritati ? quasi dicat: non supra
marg.| {6. 28ra} Δ 3.b. Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Mt. 7,10 
marg.| {a} Aut si piscem petierit id est fidem. Sicut enim piscis in aqua nutritur, sic fides in Baptismo.
marg.| {b} Numquid serpentem porriget ei vene num hereseos, vel perfidie, que se non compatiuntur cum fide ? quasi dicat: non Chrysostomus Si prestat nociva petenti, non est pater, sed inimicus.
Numérotation du verset Mt. 7,11 
marg.| {c} Si ergo vos: Dirigit sermonem ad illos, qui erant in sermone.
marg.| {d} Cum sitis mali: comparatione. Vel mali: consuetudine, vel corruptione nature. Omnis enim creatura aliquo modo malitie, sive defectui subiecta est, ut in se est. Unde Iob. 4.d. In Angelis suis reperit pravitatem, multo fortius in aliis. Rm. 7.c. Non habitat in me, id est in carne mea bonum. Is. 64.b. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate.
marg.| {e} Nostis bona id est utilia.
marg.| {f} Data vobi s a Deo.
marg.| {g} Dare filiis vestris carn alibus.
marg.| {h} Quanto magis pater vester, qui in celis est: qui verius filios suos diligit et ab alio non recipit.
marg.| {i} Dabit bona: temporalia, spiritualia et eterna. De primo bono dicitur Is. 1.e. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. De secundo bono. Ps. 118. Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me. De tertio. Ex. 33.d. Ostendam tibi omne bonum.
marg.| {k} Petentibus se non sua, id est temporalia.
Numérotation du verset Mt. 7,12 
marg.| {l} Omnia ergo etc. quasi dicat: si vultis vobis dari petita et invenire quesita, si vultis et vobis aperiri: facite ergo aliis, que vultis vobis fieri ab illis. Interlinearis <Glossa.>. sic continuat. Quia regnum celorum querendum est et iustitia.
marg.| {l} Omnia ergo quecumque vultis: id est que debetis velle voluntate rationali. Latro enim tenetur velle de iure, quod iudex suspendat. SENECA. Ab alio exspecta, quod alteri facis. Tb. 4.c. Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu alteri aliquando facias.
marg.| {m} Ut faciant vobis homines: <Glossa> interlinearis: Ad utilitatem vestram, quia si quis petat indiscrete, negandum est ei.
marg.| {n} Et vos facite: illis eadem bona, que vultis accipere ab illis.
marg.| {o} Hec est enim lex et Prophete : id est in hoc est completio legis et Prophetarum. Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit, Dilectio enim proximi comprehenditur sub dilectione Dei et e converso, 1Io. 4.d. Si quis dixerit, diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est. Chrysostomus Lex et Prophete in hoc comprehenduntur sub compendioso mandato, quia innumerabiles rami in una radice.
Numérotation du verset Mt. 7,13 
marg.| {p} Intrate per angustam portam: Postquam pulsatur et pulsanti aperitur, non restat, nisi quod ingrediatur. Cum ergo supra docuerit pulsare, hic docet intrare.
marg.| Vel sic continua: Dixi ut omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines et hoc videtur angustum et grave, sed si vultis duci ad vitam, intrate per angustam portam. Dicit ergo.
marg.| {p} Intrate: faciendo bona opera meritoria, in fide et caritate, faciendo proximo quod velletis fieri ab eo. Sic enim pulsatur et aperitur et inde intratur. Sed cum supra dixerit: Pulsate et aperietur, non autem aperitur, quomodo ergo dicit. Intrate in Presenti, scilicet Ergo quia introitus per meritum et per presentem iustitiam precedit introitum in gloriam. Hic enim introitus incipitur, qui per inceptionem glorie terminabitur. Unde Eccl. 1.a. Ingressus sapientie mandata eterna. Iste introitus angustus in principio, arctus in medio, sed amplior est in fine. Ps. 27. Dilatasti gressus meos subtus me, Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. In eodem c. Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
marg.| {q} Per angustam portam id est Christum, Io. 10.b. Ego sum ostium. Chrysostomus Porta perditionis est diabolus, porta vite Christus. Lata porta diabolus, non magnitudine potestatis, sed effrenate superbie licentia dilatatus. Porta angusta Christus, non parvitate potestatis, sed ratione humilitatis collectus. Item latus dicitur diabolus, quia apud ipsum sine lege sunt omnia. Angustus Christus, quia apud Christum {6. 28rb} sub legis ratione omnia consistunt. Vel angusta porta est caritas, quia facit diligere inimicos, quod angustum est et facit diligere Deum, quod est latum in fine. Item angusta porta dicuntur Sacramenta, quorum fides angusta est, sed premium latum, quia fluxerunt de angusta porta, id est de latere Christi.
marg.| {r} Quia lata porta est errantium via, vel seculi voluptas perniciosa.
marg.| {s} Et spatiosa via est Chrysostomus Spatiosa est via, omnia, que sunt, uxor, filii, amici, aurum, honores et quicquid in hoc seculo est, quod sensus delectat, via perditionis sunt.
marg.| {t} Que ducit ad perditionem id est ad infernum. Eccl. 21.b. Via peccantium complanata est lapidibus et in finem illorum inferi et tenebre et pene.
marg.| {u} Et multi sunt, qui intrant per eam Eccl . 1.d. Stultorum infinitus est numerus.
Numérotation du verset Mt. 7,14 
marg.| {x} Quia angusta porta scil icet in ingressu.
marg.| {y} Et arcta via in p rocessu.
marg.| {z} Que ducit ad vitam eternam. Chrysostomus: « [c] Si qui viam laboriosam estimant, sue desidie est accusatio. [b] Si enim tempestas pelagi nautis, vulnera militibus, frigora et glacies agricultoribus levia et portabilia sunt propter spem premii temporalis, multo magis cum celum placet, nullum debet sentire periculum. [a] Maxime labores mitigat in benignum finem venire ». [d] Ne aspicias inquit quo aspera est via, sed quo ducit, nec aliam, que lata est, sed ubi desinit.c
c Fons: Chrysostomus, In Mt., hom. 23 (Mt. 7, 13), Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 89vb : « [a] Non enim pertansire labores et sudores sed in benignum finem devenire in vitam enim desinunt, sufficiens est mitigare eos qui agones patiuntur. Quare et temporaneum laborum et continuitas coronarum et existere hec quidem prima illa autem postea maxima laborum fiet utique consolatio. Ideoque et Paulus levem tribulationem vocavit non propter naturam eorum que fiunt sed propter electionem consilium eorum qui agones patiuntur et futurorum spem."Levitas enim tribulationis ait eternam gravedinem glorie operatur. Non intendentibus nobis his que videntur sed his que non videntur" (2Cor.4, 17-18). [b] Si enim tempestates et pelagi nautis et occisiones et vulnera militibus et frigora et glacies agricultoribus et pugillatoribus acute plage, levia et portabilia sunt universa propter spem premiorum temporaneorum et pereuntium multo magis cum celum preiacens fuerit et ineffabilia bona et immortalia premia, nullum aliquis sentiet imminentium periculorum. [§ 6] [c] Si autem quidam eam viam et ita laboriosam esse estimant sue   desidie solum est hec suspitio. [d] Vide itaque qualiter et aliunde eam facilem facit, iubens non colluctari procellis tempestatibus neque tradere nosipsos porcis et custodiri ab pseudo prophetis et undique eos sollicitos constituens. Sed et hoc id est angustam vocare, maximum ad faciendum eam levem conferebat. Vigilare ad vigilandum enim eos preparabat. Quemadmodum igitur et Paulus cum dicat"non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem" (Eph. 6, 12). Non ut destruat sed ut erigat sensus militum hoc facit ita utique et ipse excitans itineratores viatores, asperam vocavit viam. Et non ex hoc solum vigilare preparavit sed et in apponendo quoniam et multos habet via hec qui claudicare faciunt et hoc nempe est difficilius quoniam neque manifeste se imittunt sed occultantes seipsos. Tale enim est pseudo prophetarum genus. Sed ne hoc inspicias ait quoniam aspera est et angusta sed ubi desinit. Neque quam lata et spatiosa est que contraria est sed ubi quo divertit vel voluit. Hec autem omnia dicit erigens nostrum desiderium quemadmodum et alio dixit"quoniam violent rapiunt illud" (Mt. 11, 12). Qui enim in agone certat cum viderit manifeste agonothetam principem ammirantem laboriositatem agonum animosior fit. Ne igitur mesti simus cum multa nobis hinc contingerint tristia. Compressa enim est via et angusta porta sed non civitas, propter hoc utique neque hic remissionem vel quietem oportet exspectare neque illic triste aliquid iam prestolari. Dicens autem quam pauci sunt qui inveniunt eam, rursus hic et multorum desidiam significavit. Et audientes erudivit non multorum prosperitatibus attendere sed paucorum laboribus ». <cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 23 (24) § 6, PG 57, 314- 315 : [MM2020]
prol.| {a} Et pauci sunt, qui inveniunt eam. quia non est in querendo sedulitas, quia in querentibus est rationis cecitas, concupiscibilis perversitas, diaboli fallentis subtilitas, in nobis cadendi pronitas, resurgendi difficultas, resistendi debilitas, retrahentium a via multiplicitas, Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemie, non est botrus ad comedendum, Is. 24.c. Quomodo si pauce olive, que remanserunt de oleo, excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. Et tamen mirum est, quod quilibet credit esse de ista paucitate. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 7,15 
marg.| {b} Attendite a falsis Prophetis: Supra dixit Dominus de angusta via. Hic autem dicit de precipuis eius impedimentis. Que quatuor sunt. Aperta, scilicet persecutio tyrannorum, deceptio Hereticorum, simulatio falsorum fratrum, astutia Antichristi et suorum. Hec quatuor significata sunt Apc. 6.a. Ubi loquitur de apertione sigillorum. Ecce equus albus, id est Heretici et qui sedebat super eum, habebat arcum. Alius equus rufus et qui sedebat super eum datum est ei, ut sumeret pacem de terra et datus est ei gladius magnus. Hi sunt persecutores. Tertius niger et qui sedebat super eum, habebat stateram venditionis et dolositatis in manu sua. Hi sunt falsi fratres. Os. 12.b. Canaan, in manu eius statera dolosa. Quartus erat pallidus et qui sedebat super illum nomen eius mors et infernus sequebatur eum. Hic est Antichristus et sui. Ps. 90. Non timebis a timore nocturno, id est de tribulatione persecutorum, a sagitta volante in die, id est ab heresi, a negotio perambulante in tenebris, id est a falsis fratribus, ab incursu et demonio Meridiano, id est a persecutione antichristi. Primum autem fuit magis ad Ecclesie augmentum, quam impedimentum. Occiso enim uno capite, id est uno martyre, surgebant multa et ideo de primo omittit et de aliis tribus dicit. Et sunt significata hec tria in libro Regum, per tria bella David, contra Philisteum, contra Saulem, contra Absalonem. Primo ergo docet quomodo cavendi sunt Heretici, secundo quomodo falsi fratres, tertio quomodo Antichristus et sui. Dicit ergo.
marg.| {b} Attendite quasi dicat: quod arcta est via et pauci inveniunt eam, sed quia multi volunt retroire ab ea, dico.
marg.| {b} Attendite cum diligentia, id est attente cavete.
marg.| {c} A falsis Prophetis id est Hereticis dolosis. Unde dicuntur vulpes. Iud. 15.a. De vulpibus Samsonis. Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas.
marg.| {b} Attendite: Ecce vigilantia in cognoscendo et cautela, quia ut dicit Chrysostomus: Magna virtus boni est cognoscere malum et firma tutela salutis scire, quem fugias.
marg.| {c} A falsis Prophetis id est falsis predicatoribus, vel hereticis 1Io. 4.a. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint: quoniam multi Pseudoprophete exierunt in mundum, 2Pt. 2.a. Fuerunt pseudoprophete in populo, scilicet Iudeorum, sic et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Illi comparantur falsatoribus litterarum, sigillorum, monetarum, clavium.
marg.| {6. 28va} Δ Litterarum, quia predicant novas doctrinas et novas traditiones, [ T45 (28ra)] Iob. 13.a. Ostendam vos fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum Falsatores litterarum, sigillorum et monetarum in occulto fabricant, sic isti in occulto predicant. Prv. 9.d. Aque furtive dulces sunt et panis absconditus suavior.
marg.| Falsatores sigillorum sunt quantum ad habitum. Za. 13.b. Non operientur pallio saccino, ut mentiantur.
marg.| Vel sigillorum, id est Sacramentorum, quia nuptiis detrahunt, 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus descendent quidam a fide etc. prohibentium nubere.
marg.| Moneta sunt bona opera, quibus emitur regnum celorum, que falsa sunt in eis, licet aurea videatur. Unde hypocrisis subauratio, Dn. 14.b. Ne erres mi Rex. Iste enim est intrinsecus luteus et forinsecus eneus. Moneta autem sunt, ieiunium, eleemosyna, oratio: Et hec dicuntur moneta Regis nostri Christi, quia in his invenitur imago eius secundum tres substantias in ipso, carnem, animam, naturam Verbi, Ieiunium, in quo est mortificatio carnis, cum Christi carne conformitatem habet, que morti tradita est, Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto, 2Cor. 4.c. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris.
marg.| Hec moneta percutitur in afflictione carnis. Eleemosyna ad animam pertinet, quam quasi in eleemosynam dedit et in pretium redemptionis nostre, Is. 53.d. Tradidit in mortem animam suam.
marg.| Hec gerit imaginem Christi ad inferos descendentis, ut de miseria educeret miseros et captivos. Eleemosyna autem dicitur ab eleos quod est miserere, Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, qui trahuntur ad interitum, liberare necesses. Oratio pertinet ad verbum, nam et ipsa est verbum mentis. Et de verbo dicitur 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum. Et oratio est advocatus noster ad Deum. Lc. 1.a. Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua.
marg.| Hec gerit imaginem Christi ad celum ascendentis.
marg.| Quid enim est orare, nisi mente celum conscendere ? Ecclesiastici 35.c.d : « Oratio humiliantis se nubes penetrat ».
d Sir. 35, 21
marg.| Hanc triplicem monetam falsant hypocrite. Unde supra 6.a. de eleemosyna. Cum facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et in vicis, ut honorentur ab hominibus.
marg.| De oratione post. Cum oraveritis non eritis sicut hypocrite tristes etc. De ieiunio post orationem. Cum ieiunaveritis, nolite fieri sicut hypocrite tristes, exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Falsatores etiam sunt clavium, quia non intrant per ostium, Io. 10.b. Quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Clavium etiam confessionis, quia licet non sint sacerdotes, tamen audiunt confessiones.
marg.| {a} Qui veniunt ad vos: Io. 10.b. Quotquot venerunt, fures sunt et latrones.
marg.| {b} In vestimentis ovium Ecce quales exterius.
marg.| {c} Intrinsecus autem sunt lupi rapaces Ecce quales interius. Chrysostomus Que sunt vestimenta ovium ? Species simulate religionis. Ovis dum vivit, sua pelle contegitur, mortua autem ove alius contegitur. Ovis viva vere innocens, qui propria pelle, id est bona conversatione ornatur, sed innocentia huiusmodi iustitia in se occisis.
Numérotation du verset Mt. 7,16 
marg.| {d} A fructibus eorum cognoscetis eos quan do, scilicet sunt in dignitatibus, tunc ex fructu apparet quales prius extiterunt, utrum hypocrite. Unde cum quidam dixisset: Honores mutant mores. Alius correxit, immo monstrant mores. Unde Domino illusum est in clamyde coccinea, Infra 27.c. vel purpura, Mc. 15.b. Coronam de spinis habens in capite et arundinem in dextera, ut ibidem, quod sit, quando per hypocrisim assumitur in prelatum. Chlamys coccinea Pontificalis insula, corona spinea, sollicitudo Pontificalis officii, baculus arundineus, transitoria potestas baculi pastoralis.
marg.| Vel. A fructibus eorum cognoscetis eos id est a filiis. Hi significantur per Loth, qui filias suas corrupit et ex eis filios genuit. Gn. 19.g. Hi comparantur scorpionibus, Apc. nono, 2. Quia in facie, id est in {6. 28vb} principio blandiuntur, cauda, id est in fine pungunt, Ioannis secundo, b. Omnis homo primum bonum vinum ponit. Prv. septimo, d. Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. Falsis, quia impunitatem promittunt peccatoribus, Ieremie sexto, d. Curabant contritionem filie populi mei cum ignominia, dicentes: pax, pax et non erat pax.
marg.| {a} Qui veniunt ad vos In presenti, quasi dicat: etsi non eatis ad eos, ipsi ibunt ad vos.
marg.| {b} In vestimentis ovium ad l itteram, quia habent simplicem vestem, 2.Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes et hos devita. Vel vestimenta ovium vocat blanda verba innocentum et alia signa religionis. Unde Augustinus. Vestimenta ovium sunt blanda verba innocentum, ceteraque religionis signa. Pluraliter autem dicit: vestimentis, quia multas habent varietates.
marg.| {c} Intrinsecus autem id est in intentione.
marg.| {d} Sunt lupi rapaces quia volunt vos rapere de ovili Domini. De his dicitur Act. 20.f. Scio, quod intrabunt post discessum meum lupi rapaces non parcentes gregi, id est heretici, Hab. 1.b. Leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis. Notat eorum famem de pervertendis Christianis. Vespertinus dicit: quia advesperascente fide maxime predicant. Chrysostomus Lupus tectus pelle ovina per vocem cognoscitur et per actum. Ovis balat inclinata deorsum, lupus ululat contra celum. Hoc superbie, illud humilitatis signum. Ovis herbam manducat, lupus carnem. Qui ergo sanguine gaudet et bellis, est lupus.
marg.| {e} A fructibus eorum cognoscetis eos id est ab operibus. Sed numquid multa bona opera faciunt, que sunt fructus eorum ? Ergo reputandi sunt boni. Solutio: Hic Heretici habent duo genera operum. Occulta et manifesta. Manifesta non sunt fructus eorum, sed vestimenta sunt ovium. Occulta autem sunt fructus eorum, quia eos intendunt generare in aliis, Prv. vigesimo septimo. Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus, Ecclesiastici undecimo, d. In filiis suis agnoscetur vir.
marg.| {f} Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? quasi dicat: . Non sic neque bona opera ab Hereticis debent exspectari, quasi si aliquando ornatu verborum ungunt, in fine tamen pungunt. Iac. 3.c. Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Tamen sicut vitis aliquando exuberat super spinas et facit ibi uvas, sic Heretici quandoque bona opera. Unde, sicut colligimus uvas intactis spinis, sic opera hereticorum et consilia aliquando debemus assumere, si nobis sunt utilia: nihil tamen de spinositate heresis: sicut Ex. 18.d. Moyses fecit consilium Iethro, qui erat Gentilis, infra 33.a. Que dicunt facite etc.
marg.| Chrysostomus Sub spinis nullum animal requiescit nisi serpentes, ita iuxta malos homines nemo potest pacem habere, sed demones habent, ibi cubilia. Dicuntur autem spine et tribuli Heretici, quia sauciant animas per verborum blanditias.
Numérotation du verset Mt. 7,16 
moraliter
marg.| {f} Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus. Tria sunt genera spinarum de quibus non colliguntur uve et duo genera de quibus colliguntur. Primum genus sunt peccata. Secundum ipsi peccantes. Tertium divitie. Quartum tribulationes. Quintum spine quas Christus habuit in capite. De ultimis colliguntur uve. De primo Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per viam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem eius spine. Dicuntur autem peccata spine, quia pungunt et adherent, quia esca sunt ignis et edificatio sepis. Peccata enim pungunt usque ad mortem. Prv. 23.d. In novissimo mordebit ut coluber. Leviter adherent. Leviter enim committuntur et difficile dimittuntur, Ieremie 13.d. Si potest Ethiops mutare pellem suam et pardus varietates suas. Ignem conscientie accendunt, Ps. 20 Pones eos ut clibanum ignis. Edificatur sepes, ne possit aliquod bonum opus transire ad eos. Ecclesiastici 10.be. Qui dissipat sepem, id est obstinationem peccati, mordebit eum coluber, id est detractor. De his spinis non colligitur nisi uva acerba, Ier. 31.c.
e Sir. 10.
marg.| Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. Secundo per spinas significantur peccatores. 2Rg. 23.a.
marg.| {6. 29ra} Δ Prevaricatores autem quasi spine evellentur. Isti pungunt bonos. Ct. 2.a. Sicut lilium inter spinas. Facile adherent temporalibus. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea. Materia sunt ignis. 2Rg. 23.a. Igneque succense comburentur usque ad nihilum. Et Is. 23.b. Spine congregate, igni comburentur. Edificantur sepes edificatoribus, id est obstinata malorum congregatio. Unde Na. 3.d. Custodes tui quasi locuste et parvuli tui quasi locuste locustarum, que consident in sepibus in die frigoris. Querit ergo Dominus. Numquid ex istis spinis uva colligitur, id est eligitur aliquis bonus ? quasi dicat: non.
marg.| Uva enim vocatur iustus. Os. 9.c. Quasi uvas in deserto inveni Israel. Tertio divitie vocantur spine. Mc. 4.b. He spine pungunt per curiositatem, adherent per amorem.
marg.| Materia sunt ignis, scilicet cupiditatis. Sicut enim ligna augent ignem, sic divitie cupiditatem. Prv. 26.c. Cum defecerint ligna extinguetur ignis. Edificatio sunt sepis, id est fragilis firmitatis.
marg.| Numquid de istis spinis colligitur uva, id est iocunditas ? Non, nisi illa, de qua Dt. 32. Uva eorum uva fellis, scilicet inebriatio iniquitatum, que sequitur ex divitiis.
marg.| Quartum genus spinarum sunt tribulationes. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Iste spine pungunt sua afflictione, sed tamen ad salutem. Sir. 22.c. Pungens oculum deducet lacrimas et qui pungit cor, profert sensum. Unde vir iustus vocatur hic erinacius, Ps. 103. Petra refugium erinaciis. Adherent. Unde penitentia dicitur quasi pene tenax. Iob. 27.a. Iustificationem meam, quam cepi tenere, non deseram. Accendunt ignem amoris, Lv. 6.b. Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet Sacerdos subiiciens ligna. Ex his edificatur sepes, id est defensio religionis et bone conversationis. Eccles. 36.d. Ubi non est, sepes diripietur possessio. Ex his spinis colligitur uva spiritualis iucunditatis. 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tue letificaverunt animam meam. Similiter prosequere de quintis spinis, scilicet de corona spinea Christi et facile est invenire.
Numérotation du verset Mt. 7,17 
marg.| {a} Sic omnis arbor bona fructus bonos facit id est sicut de arboribus malis predictis, vel herbis non exspectantur boni fructus ? sic ab arbore bona exspectantur boni fructus. Arbor bona, vir bonus est, sive voluntas bona. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit estus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet fructum facere. Radices sunt cogitationes, aque fluenta gratie, folia verba bona, fructus opera, terra plantationes Ecclesie.
marg.| {b} Mala autem arbor fructus malos facit id est malus homo, infra 12.c. Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala, Sap. 4.b. Fructus eorum inutiles et acerbi ad manducandum.
marg.| Vel arbor mala, mala voluntas est. Ideo heretici mala opera faciunt, quia mala volunt. Ambrosius. Affectus tuus nomen operi tuo imponit.
marg.| Nota autem, quod quidam fructus sunt, quorum medulla comeditur et cortex eiicitur, ut nuces et castanee, isti sunt penitentes. Quidam quorum cortex comeditur et medulla eiicitur, ut sunt pruna et dactyli, isti sunt hypocrite. Quidam sunt, quorum cortex et medulla totum comeditur, ut sunt ficus, isti sunt martyres, quorum anime glorificantur in celis et reliquie venerantur in terris. Quidam quorum nec cortex, nec medulla comeditur, ut sunt glandes, que cibi sunt porcorum, isti sunt usurarii.
Numérotation du verset Mt. 7,18 
marg.| {c} Non potest arbor bona id est iustus homo, vel bona voluntas.
marg.| {d} Fructus malos facere. Coniunctim intellige manens bona, scilicet fructus bonos, fructus iustitie, Iac. 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur. Fructus autem iustitie in presenti sunt duodecim et in patria similiter {6. 29rb} duodecim.
marg.| In presenti bonorum temporalium multiplicatio, Is. 1.e. Si hec feceritis, bona terre comedetis, Prv. 13.d. Custoditur iusto substantia peccatoris.
- Secundus, usus omnium ad salutem tam in adversis, quam in prosperis, primo. Cor. quarto, c. Maledicimur et benedicimus.
- Tertius, continuum crementum spiritualium bonorum. Prv. 4.c. Iustorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem, Ps. 33. Timentes Dominum, non minuentes omni bono.
- Quartus radicatio eorundem, Eph. 3.d. In caritate radicati.
- Quintus consolationum spiritualium multiplicatio, Is. ultimo, d. Ecce ego consolabor vos, 2Cor. 1.a. Deus totius consolationis, Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo etc.
- Sextus secretorum revelatio, Io. 15.b. Quecumque audivi a patre meo nota feci vobis. Am. 3.b. Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
- Septimus fructus est iucunditas in bene operando, Ps. 18. In custodiendis illi retributio multa. Eccli. 25.b. Homo, qui iucundatur in filiis.
- Octavus gaudium de diabolo victo. Iac. 4.b. Resistite diabolo et fugiet a vobis, Ps. 12. Nequando dicat inimicus meus prevalui adversus eum.
- Nonus debilitatio fomitis. Hoc fuit significatum, Iosue 11.b. Ubi precepit Dominus Iosue, ut equos subnervaret.
- Decimus experientie eruditio, Ecclesiastici 34.bf. Qui non est expertus, qualia scit ?
- Undecimus cognitionis Dei prelibatio per contemplationem, Gn. 23.g. Vidi Dominum facie ad faciem.
- Duodecimus perfectio in caritate et confirmatio in spe, Ps. 36. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Gregorius. Tanto spes in Dominum solidior surgit, quanto quis pro eo graviora sustulit. Fructus iustitie in patria, de quibus. Sap.3.c. Habebit fructum in respectione animarum sanctarum: sunt duodecim.
f Sir. 34.
marg.| Primus est gaudium de exili egressione. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, Ieremie 31.b. In misericordia reducam eos.
- Secundus de carceris corporis absolutione. Ps. 141 : « Educ de carcere animam meam », Rm. 6.d.g « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore » etc.
- Tertius de laqueorum, id est tentationum evasione. Ps. 122. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est.
- Quartus de vinculorum absolutione, ut sunt fames, sitis, frigus, calor, lassitudo, egritudo, necessitas moriendi, Is. 25.c. Precipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea.
- Quintus de diaboli deiectione, 1Cor. 15.g. Ubi est mors victoria tua ? Rm. 16.c. Deus autem pacis conterat Satanam.
- Sextus de pene eterne evasione, Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam.
- Septimus plena libertas, quia modo in servitute est omnibus indigens, Rm. 8.d. In libertatem glorie filiorum Dei.
- Octavus desiderata satietas, Infra 8.b. Multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham etc.
- Nonus consummata caritas. Tunc enim ex toto corde diligemus, 1Cor. 13.c. Cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
- Decimus desideratissima Christi fraternitas, Ct. 8.a. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris mee, ut inveniam te solum foris et deosculer te et iam me nemo despiciat ?
- Undecimus omnimoda pacis tranquillitas, Ps. 4. In pace in id ipsum. Et alib. Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem.
Duodecimus confirmata securitas, Ps. 90. Non timebis a timore nocturno.
g Rm. 7, 24.
marg.| {c} Non potest arbor bona fructus malos facere id est voluntas bona, cuius fructus dicit Apostolus Gal. 5.d. Fructus autem spiritus, est, caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.
marg.| {e} Neque arbor mala id est mala voluntas.
marg.| {f} Fructus bonos facere mane ns mala. Male autem arboris fructus, sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitie, contentiones, emulationes, ire, rixe, dissensiones, secte, invidie, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, que predico vobis sicut predixi, {6. 29va} Δ quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset Mt. 7,19 
marg.| {a} Omnis arbor, que non facit fructum bonum Hec sunt verba Ioannis Baptiste supra tertio, c. Hic suggillantur predicatores, qui dicta aliorum dedignantur dicere.
marg.| {b} Excidetur de numero fidelium, inter quos computatur in Ecclesia militante, in qua non est merito, sed numero, sup. tertio, c. Iam securis ad radicem arborum posita est. Vel. Excidetur, per excommunicationem, per mortem, per Iudicii examinationem. Ecclesiastici nono, b. In quocumque loco ceciderit, ibi erit.
marg.| {c} Et in ignem mittetur qui paratus est diabolo et Angelis eius, infra 25.d. Chrysostomus: Due sunt pene, excidi et in ignem mitti. Qui enim comburitur, etiam a regno exciditur. Multi gehennam horrent, ego autem casum illius glorie multo maiorem gehenna penam esse aio. Intolerabilis est gehenna, verum etiam mille aliquis ponat gehennas, nihil tale dicet, quale est a beata gloria illa excidere, odio Christi haberi, audire, non novi vos. Etenim decem millia sustinere fulmina melius est, quam faciem mansuetam videre aversam a nobis et tranquillum illum oculum non ferentem videre nos.
Numérotation du verset Mt. 7,20 
marg.| {d} Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos Infert hoc Dominus ex predictis, scilicet quia multa arbor non potest fructus bonos facere etc. Nota quod circa fructum attenduntur multa, per que cognoscitur, qualis est fructus. Primo requiritur in bono fructu utilitas: unde arbores steriles solent appellari salices, sagi, quercus, quia eorum fructus inutilis. Quod est contra otiosos, qui senescunt et vagantur per campos licentie et nihil acquirunt sibi utile. De talibus dicitur Ier. 22.g. Scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur. Ecclesiastici 33.d. Multam enim malitiam docuit otiositas. Prv.24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, que sunt herbe steriles et nocive. Item debet esse fructus integer: Si enim interius est putridus, extra nitidus, non est bonus fructus. Quod est contra hypocritas, quorum exterius vita est pulchra, interius autem est vermiculosa conscientia et plena nequitia. Infra 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, interius autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Debet etiam fructus esse sapidus, id est ordinabilis et sociabilis in conversatione. Quod est contra acediosos, quibus pre amaritudine mentis alii sunt oneri et ipse onus aliis. Contra quod Sap. 20.c. Non habet amaritudinem conversatio illius, nec tedium convictus illius. Ecclesiastici 30.d.h Tristitiam non des anime tue et non affligas temetipsum in consilio tuo. Debet etiam fructus esse sanus effective, ut nihil dicas, nihil agas, quod non sit ad honorem Dei et instructionem proximi. Quod est contra dissolutos et intrepidos, qui absque timore Dei et reverentia hominis omnia agunt. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Et 3.b. Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. Contra istos dicit Augustinus in regula. Sup. In incessu, statu, habitu et in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusquam offendat aspectum. Item debet fructus bonus esse durabilis, ut non tantum duret per hymem. Quod est contra luxuriosos, qui nunc florent, cras ardebunt, Sup. sexto, d. Si enim fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur. Isti sunt, qui dicunt, Sap. 2.b. Venite, fruamur bonis, que sunt, coronemus nos rosis, nullum pratum {6. 29vb} sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Ecclesiastici 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui facit illud, ibit cum illo Hbr. 13.a. Fornicatores et adulteros iudicabit Dominus.
h Sir. 30.
Numérotation du verset Mt. 7,21 
marg.| {e} Non omnis qui dicit mihi: ‘Domine, Domine ’. Posuit unum impedimentum ad viam vite, scilicet hereticos, consequenter subiungit de falsis fratribus, qui Deum ore confitentur, factis autem negant. Tit. d.: 1Cor. 12.a. Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Dicit ergo.
marg.| Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine Nota quod semel dicit:   Domine Qui eum habet tantum in ore ; bis, qui in ore et opere ; ter, qui corde, ore et opere. Sed multi deficiunt in tertio signo, ut magi Pharaonis. Ex. 8.e.
marg.| {e} Ore et opere tantum dicunt hypocrite in quorum persona dicitur. Mal. 3.d. Vanus est, qui servit Deo et quod emolumentum, quia custodivimus precepta eius et ambulavimus tristes coram Deo ?
marg.| Hoc supple, dicunt, quando non adipiscuntur ea, que intendunt. Alii ore tantum. Unde Is. vigesimo nono, d.
marg.| Appropinquat populus iste suo ore et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me. Hi comparantur ficui tantum folia habenti. Mc. undecimo, b. infra 21.b. Ex. 28.e. precipitur, quod rationale coniunctum sit superhumerali.
marg.| {f} Intrabit in regnum celorum Cont ra Ioel. secundo, g. Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Solutio: Qui invocaverit, ut dictum est tripliciter, corde, ore, opere, vel fide, spe et caritate. Invocatio enim parum prodest, que tantum est in verbis. Beda. Quid folia recte confessionis iactatis, qui bonos fructus non ostenditis ?
marg.| {g} Sed, qui facit voluntatem patris mei, qui in celis est Ille , supple, intrabit. Voluntas autem Dei est vestra sanctificatio, ut dicitur 1Th. 4.a. Ps. 24. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo etc. Qui ingreditur sine macula.
marg.| {h} Ipse (non alius) intrabit in regnum celorum
Numérotation du verset Mt. 7,22 
marg.| {i} Multi dicent mihi in illa die Ponit tertium impedimentum, scilicet alios falsos, qui bene predicant. Et potissime hoc retorquendum est ad discipulos Antichristi, qui miracula facient non meritis suis, sed invocatione divini nominis ad damnationem suam et ad Dei gloriam.
marg.| {k} In illa die notabili, Soph. 1.d. Dies illa dies ire. Chrysostomus In qua die ? Quando opera loquentur et ora tacebunt, quando non persona interrogatur, sed conscientia discutitur et persona confunditur. Ubi non erunt testes adulatores homines, sed Angeli veraces.
marg.| {i} dicent quia videbuntur habere confidentiam in miraculis, que fecerunt. Vel sub hypocrisi, si dicerent.
marg.| {l} Domine, Domine ore et exteriori opere tantum.
marg.| {m} Nonne in nomine tuo prophetavimus ? 1Cor. 14.d. Lingue in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. Hieronymus: Saul, Balaam et Caiphas prophetaverunt, nescientes quid dicerent, Balaam Nm. 23.d. et 24.c. Caiphas Io. 11.g. Saul 1Rg. 10.c. Nonne Saul inter prophetas ?
marg.| {n} Et in tuo nomine demonia eiecimus sicu t Lc. 9.f. Vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem demonia, qui non sequitur nos et prohibuimus eum. Et ait Iesus. Nolite prohibere eum, qui non est adversus vos, pro vobis est. Lc. 10.c. Nolite gaudere, quia spiritus immundi subiiciuntur vobis. Act. 19.c. Erant autem scene cuidam principi sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
marg.| {o} Et in tuo nomine virtutes multas fecimus ? Non est magnum sine caritate facere miracula virtutum, quia exorciste hoc faciebant exorcismis Salomonis et virtute quarumdam herbarum, 1Cor. 13.a. Si habuero fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero etc. <Glossa> interlinearis: Ecce non est magnum virtutes operari. Augustinus Magi Egyptiorum Moysi resistentes multa fecerunt miracula. Ex. 7.b. Simon etiam Magus de quo in libro Clementis et multi alii. Antichristus etiam multa miracula faciet. Ab his ergo maxime cavendum est.
Numérotation du verset Mt. 7,23 
marg.| {p} Et tunc confitebor illis id est faciam, ac si confiterer, quasi dicat: modo dissimulo. Sap. 11.d. Dissimulans peccata hominum propter penitentiam. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar.
marg.| {q} Quia numquam novi eos id est in nulla re approbavi, sicut illud. Requiem, quam semper optaverunt, piis {6. 30ra} Δ supplicationibus consequantur. Optat, qui finaliter optat, Ps. 100. Declinantem a me malignum non cognoscebam.
marg.| Vel numquam novi vos id est approbavi approbatione predestinationis, vel electionis.
marg.| Augustinus. Non novit eos, apud quos fidei sue et dilectionis characterem non invenit.
marg.| Nota quod non cognoscitur aliquis ab alio, quia diu et longe fuit ab eo: sic peccator non cognoscitur a Deo, quia diu fuit in regione dissimilitudinis.
marg.| Item non cognoscitur, quando mutatus est. Lam. 4.a. Quomodo mutatus est color optimus.
marg.| Item, quando est extra sensum. Os. 7.b. Ceperunt principes furere quasi a vino.
marg.| Item, quia in tenebris est, Ps. 18. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sap. 5.a. Lumen iustitie non illuxit nobis et Sol intelligentie non est ortus nobis. Infra 25.a. Amen dico vobis, non novi vos. Iob. 8.d. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: Non novi te. Sed e contra de bonis, Ex. 33.d. Et teipsum novi ex nomine, 2Tim. 2.c. Cognovit Dominus, qui sunt eius.
marg.| {a} Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem Tunc enim non facient, quomodo ergo dicit. Operamini ? Quia affectus malus adhuc remanet cum eis. Unde   qui operamini affe ctu interiori. Non dicit, qui operati estis, ne locum penitentie tollat, quia non est homo, qui non peccet, Ecclesiastici septimo, c. Chrysostomus Non dicit: Discedite a me, qui operati estis, sed,   qui operamini quia iniqui post mortem non desinent esse iniqui, quia etsi peccare non possunt, peccandi tamen voluntatem non amittunt.
Numérotation du verset Mt. 7,24 
marg.| {b} Omnis ergo etc.  Fini to sermone commendat eum, ut invitet ad implendum. Et subdit de premio observantium et de pena contemnentium. Chrysostomus Frequenter miramur, quia homines, aut promissionibus flexi, aut terroribus fracti, aut persuasionibus falsorum doctorum circumventi relinquunt fidei veritatem et ad mendacium infidelitatis transmigrant, quod si vel hanc unam Christi sententiam caute intelligeremus et recordaremur, numquam de perditione talium hominum stuperemus. Quomodo enim permaneat apud Deum, qui numquam stetit in Christo, aut quomodo illum teneat veritas, qui numquam tenuit veritatem, aut quomodo servet eum iustitia, qui iustitiam non servavit: Dicit ergo.
marg.| {b} Omnis ergo ut n on excludatur gentilis.
marg.| {c} Qui audit audi tu interiori, Ps. 17. In auditu auris obedivit mihi.
marg.| {d} Verba mea que locutus sum, supple Hec digna demonstratione. Simile, Apc. ult. b. Beatus, qui custodit verba prophetie libri huius.
marg.| {e} Et facit ea affe ctu caritatis, non hominum intuitu.
marg.| {f} Assimilabitur Non dicit, assimilatur, quia nondum apparet, quid erimus.
marg.| {g} Viro sapienti prov ido, vel predicatori.
marg.| {h} Qui edificavit domum suam id est conscientiam, vel Ecclesiam.
marg.| {i} Supra petram 1Cor . 10.b. Petra autem erat Christus, Ps. 103. Petra refugium erinaciis, Prv. 30.d. Lepusculus plebis invalida, qui collocat in petra cubile suum. Vel per virum sapientem intelligitur Christus, Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum, Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Dominus eius est Ecclesia, Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum. Huius domus, id est Ecclesie fundator Deus est, qui ab eterno predestinando, quasi eruderavit eam. Eph. 1.a. Qui elegit nos ante constitutionem mundi. Nonne eruderabat eam, quando dicebat ? Vocabo non plebem meam et non misericordiam consecutam ? Os. 2.d. In structuram ordinavit in tempore congregando. Rm. 8.: Quos predestinavit, hos et vocavit et quos vocavit, hos et iustificavit. {6. 30rb} Quasi quos prius eruderavit, id est purgavit, postea ordinavit.
marg.| Nonne ordinavit in structura lapides eruderatos, quando ambulans iuxta mare Galilee, videns duos fratres, Simonem et Andream et Iacobum et Ioannem, vocavit eos ? Supra quarto, c. Immo quando elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. Lc. 6.c.
marg.| Deinde incepit structura domus, quando una die conversi sunt tria millia. Act. 2.g. Et alia die quinque millia, Act. 4.a.
marg.| Huius domus fundamentum est Christus, 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere, preter, id quod positum est, quod est Christus Iesus. Nonne fundamentum ponebat ipse Iesus, quando dicebat: Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam et porte inferi non prevalebunt adversus eam ? Infra decimo sexto, c. Posuit et Paulus 1Cor. 3.b. Ut sapiens architectus fundamentum posui, Fundamenta etiam huius domus dicuntur Apostoli. Ps. vigesimo sexto. Fundamenta eius in montibus sanctis. Eph. 2.d: Superedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Quasi ergo duodecim fundamenta huius fuerunt duodecim Apostoli et quasi unicum fundamentum fuit Christus. Unde Apc. 21.d. Vidit Ioannes civitatem habentem fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et agni. Huius domus parietes sunt duo populi. Gentiles, scilicet et Iudei. Vel activi et contemplativi. Io. 10. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere: et vocem meam audient et fiet unum ovile et unus pastor. Murus a parte posteriori, fuerunt antiqui patres, qui dum lucem veram aperte videre non poterant, quasi ad Occidentalem plagam positi erant, Lc. 10.d. Multi Reges et Prophete voluerunt videre, que vos videtis et non viderunt. Nonne in Occidentali parte erant illi, de quibus dicitur: 1Cor. 10.a. Patres nostri omnes sub nube fuerunt ? Murus anterior fuerunt Patres Novi Testamenti, qui dum radios veri Solis susceperunt, quasi in Oriente steterunt. Lc. ult. g.
marg.| Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Tectum quotidie impletur in muro fidelium, qui cum impletus fuerit, erit domus perfecta, Apc. sexto, c. Dictum est illis, ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi. Lc. 14.e. Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Quatuor anguli huius domus fuerunt quatuor Evangeliste. Primus angulus Mattheus, secundus Marcus, tertius Lucas, quartus Ioannes. Iob. 1.d. Repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus. Columne domus sunt Prelati. Ct. 5.d. Columne eius marmoree, que fundate sunt super bases argenteas. Ostium huius domus est Christus. Io. decimo, b. Ego sum ostium, per quod, qui non intrat in ovile, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fenestre sunt doctores, per quos illuminatur Ecclesia. Has fenestras fecit in Templo Salomon obliquas et intrinsecus latiores, 3Rg. 6.a. Cortine, quibus ornatur domus, sunt decem precepta, quibus sancti intrinsecus ornantur. Ex. vigesimo sexto, a. Decem cortinas de bysso retorta et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto variatas opere plumario facies.
marg.| Mensa in hac domo est sacra Scriptura. Ex. 25.c. Facies et mensa de lignis Sethim. Ps. 22: « Parasti in conspectu meo mensam ». Cibus mense: quatuor sensus Sacre Scripture: historicus, allegoricus, tropologicus, anagogicus. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Lectus in domo hac est claustrum, sive religio. Ct. 1.d. Lectulus noster floridus. Minister, prelatus, familia omnes iusti. Lc. 12.e.
marg.| Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam ? Nonne hec est familia Sancti Iob, de qua dicitur Iob. 1.a. Et erat ei familia multa nimis, sunt et vasa in hac domo. Quedam in honorem, boni predicatores: quedam in contumeliam, falsi predicatores, 2Tim. 2.c. In magna autem domo sunt, non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, alia quidem in honorem, alia vero in contumeliam.
Numérotation du verset Mt. 7,25 
marg.| { 30va } Δ
marg.| {a} Et descendit pluvia id est aerie potestatis impugnatio, ut dicit <Glossa> interlinearis. Intentio enim diaboli semper est, ut descendamus.
marg.| {b} Et venerunt flumina pote ntum persecutio.
marg.| {c} Et flaverunt venti mine , sive blanditie, vel detractiones.
marg.| {d} Et irruerunt quan tacumque potuerunt violentia. Simile Iob. 1.d. Repente ventus vehemens irruit a regione deserti. Irruerunt, id est simul ruerunt, vel eum impetu.
marg.| {e} In domum illam ] supra edificium virtutum, vel in Ecclesiam.
marg.| {f} Et non cecidit: Prv. 10.d. Iustus quasi fundamentum sempiternum. Ecclesiastici 26.d. Fundamenta sempiterna supra petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sancte. Chrysostomus Christianum, qui se edificat super Christum nulla adversitas diruere potest. Rm. 8.g. Quis separabit nos a caritate Christi.
marg.| {g} Fundata enim erat supra firmam petram id est Christum.
Numérotation du verset Mt. 7,25 
moraliter
marg.| Moraliter: Pluvia , que venit de aere, tentatio diaboli habitantis in hoc aere caliginoso. Vel pluvia, que videtur et mollit terram, peccata carnalia sunt. Ventus, qui non videtur, sed sentitur, peccata spiritualia. De primo Is. 8.b. Adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes et multas, De secundo Is. 32.a. Et erit, sicut vir, qui absconditur a vento et celat se a tempestate. Vel per ventum, superbia, blanditie, comminationes et inanis gloria. De primo dicitur Ez. 1.a. Ventus turbinis veniebat ab Aquilone. De secundo Amos 4.c. Percussi vos in vento urente, id est adulatione. De vento comminationis. Iob. 1.d. Ventus vehemens irruens etc. De vento inanis glorie. Ier. 4.c. Ventus urens in viis, que sunt in deserto. Chrysostomus Pluviam, flumina, ventos, humanas dicit calamitates, puta, calumnias, mortes, rerum ablationes. Infra petram vocat stabilitatem sue doctrine: Etenim petra fortiora sunt precepta.
Numérotation du verset Mt. 7,26 
marg.| {h} Et omnis, qui audit Ponit sententiam contrariam superiori dicens: Et omnis, qui audit verba mea hec, scilicet que loquor et supra locutus sum. Io. 15.d. Si non venissem et locutus ei fuissem, [T45, f. 30ra ] peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Hebreorum 2.a. Propterea abundantius oportet nos observare ea que audivimus, ne forte pereffluamus: Si enim, qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus et si omnis prevaricatio iustam accepit retributionem mercedis, quomodo non effugiemus, si tantam neglexerimus salutem.
marg.| {i} Et non facit ea non attendens, aut non intelligere volens, Ps. 35. Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {k} Similis erit viro stulto Iude o, vel gentili, vel diabolo, qui dicitur vir ab homine devicto, sicut Scipio Africanus ab Africa devicta. Similis erit in pena, sicut similis est culpa.
marg.| {l} Qui edificavit domum suam super arenam id est domum conscientie stabilivit in vitiis, que significantur in arena, que sterilis est et fluida. Super hanc dicitur draco stare, Apc. 12. Chrysostomus Arena sterilis est, terra minuta est, grana sibi non conveniunt, nec adherent. Omnes, qui sub diabolo sunt, nec sunt unum, nec unum sapiunt, sed sunt per opiniones dispersi. Sicut dogmata Philosophorum docent, que sunt sibi semper contraria, sic heretici numquam sapiunt unum. Item arena innumerabilis est, ita et diaboli populus, Dei autem populus pauci et electi.
Numérotation du verset Mt. 7,27 
marg.| {m} Et descendit pluvia conc upiscentia, a qua quisque tenetur et tentatur. Iac. 1.b.
marg.| {n} {6. 30vb} Et venerunt flumina abun dantia temporalium. Apc. 12. Misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Vel flumina, malorum operum frequentia.
marg.| {o} Et flaverunt venti adul ationum vel minarum. Chrysostomus. “Pluvie proprium est emollire, ecce blandire1, ventorum proprium urgere, ecce mine. Item flumina sunt ex mala parte verbosi, ut philosophi et oratores et huiusmodi ceteri scientie professores de quorum ventre exeunt flumina aque mortue. Ex parte bona sunt Evangeliste et Doctores, de quorum ventre flumina fluunt aque Io. 7.f.i j B
i Cf. Io. 7, 38: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive ».
j ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., hom. 20 (Mt. 7, 24-27), PG 56, 745  ;BAV, Vat. lat. 6254, f. 59va  ; Saint-Omer, BM, 90, f. 78rb : «   Pluvie proprium est mollire et solvere   ventorum autem cum virtute   urgere . […]   Flumina autem   sunt, ex parte quidem mala homines [hominis PG] immundo spiritu pleni et in verbositate structi quales sunt   philosophi dogmatum diversorum [diversarum V6254],   oratores , grammatici, ceterique ⸢secularis sapientie   professores [non secundum Deum sapientes PG]   de quorum ventre exeunt flumina aque mortue .   Ex parte autem   bona ,   evangeliste ,   doctores populi, ceterique sapientes secundum Deum   de quorum ventre exeunt flumina   aque vive».
¶Nota : La leçon scientie est commune avec la Catena aurea (CMT7d10.2) mais ne se retrouve dans aucun des manuscrits consultés. [MM2021]
B Codd. : T45 ( 30ra ) Ed1754
1 blandire] blanditie Ed1754
marg.| {p} Et irruerunt in domum illam 2   su bito cum impetu.C
C Codd. : T45 ( 30ra ) Ed1754
2 in domum illam] etc. Ed1754
marg.| {q} Et cecidit quia in puncto ad inferna descendunt. Iob. 21.b. et 22.c. Viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iob. 8.c. Innitetur super domum suam et non stabit. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut cedros libani et transivi et ecce non erat etc.
marg.| {r} Et fuit ruina eius magna quia sciens et prudens male egit: Et melius est viam veritatis non agnoscere, 2Pt. 2.d. Quam post agnitionem retrorsum converti. Item magna, quia loquitur de viro, id est de Prelato, immo quanto gradus altior, tanto gravior. Augustinus. Quanto in loco altiore, tanto in periculo maiore versatur. Gregorius. Sciant Prelati, quoniam tot mortibus digni sunt, quot ad posteros perditionis exempla transmittunt. Contra: proverbium vulgare: Non possunt mori nisi una morte.
Numérotation du verset Mt. 7,28 
marg.| {s} Et factum est Duob us modis potest accipi sententia huius littere. Si enim dicamus eundem esse sermonem quem Mattheus et Lc. referunt, tunc evidens est littera, cum consummasset Iesus verba hec admirabantur turbe super doctrina eius, quia interfuerunt huic sermoni turbe. Si autem intelliguntur fuisse duos sermones, tunc dicendum est ad solos discipulos Iesum in cacumine montis sermonem habuisse et postea ad locum campestrem, qui erat in latere montis descendisse et ibi eundem sermonem recapitulasse populo, quedam tamen intermiscendo et quedam iam dicta pretermittendo. Et hunc ultimum sermonem Mattheus pretermittit et tamen quasi quodammodo innuit, cum dicit.
marg.| {t} Cum consummasset etc. quasi dicat: cum hec discipulis semel protulisset et eadem repetendo, in secundo sermone consummasset, que consummatio secundum Lucam in loco campestri facta est.
marg.| {u} Admirabantur turbe vel aliqui in turba, vel potius omnes de excellentia sapientie. Chrysostomus Quicquid digne laudare non possumus, admiramur.
marg.| {x} Super doctrina eius que aliis dissimilis erat et prius inaudita. Item Lc. 4.e. Mc. 2.c. Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo. Chrysostomus Consequens erat eos dolere et torpere ad tam alta et onerosa: Sed tanta erat virtus docentis, ut etiam caperet multos et etiam totum theatrum secutum est descendentem. Mens benevola facile suadetur a sermonibus veritatis.
Numérotation du verset Mt. 7,29 
marg.| {y} Erat enim etc.  pote statem, scilicet addendi vel mutandi, sicut Imperator, qui addit et mutat, que vult. Vel.
marg.| {z} Sicut potestatem habens expl anandi figuras, commutandi scripturas, perscrutandi legis enigmata et solvendi. Et hec prefigurata sunt per enigmata Regine Saba: De quibus 3Rg. 10.a. Hic est enim leo de tribu Iuda, qui aperuit librum, quem nullus alius aperire potuit: Apc. 5.b. Vel sicut potestatem habens sanandi Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis. Sic debet esse sermo predicatoris et doctoris et Prelati. Beda. Sermo doctoris in potestate fit, cum ea, que docet, operatur. Gn. 47.f. Salus nostra in manu tua est, id est in opere. Beda. Monstruosa res est lingua magniloqua et manus ociosa.
marg.| {a} Et non sicut Scribe et Pharisei qui dicunt et non faciunt infra vigesimo tertio, a. Chrysostomus Scriba et omnis doctor servus est legis, quia nec addere potest, nec subtrahere. Nec enim potest mens humana vertere, quod sapientia divina dictavit. Hieronymus: Scribe, qui tantum ea, que sunt in lege infirmis ad instructionem data tractabant. Pharisei, qui tantum litteram corrodebant carnaliter. Hec autem duo respondent illis, que supra dixit: Audit et facit. Scribe enim docent superficialiter: Pharisei faciebant opera exterius bona, non habentia caritatem etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_7)

Notes :