Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 

Tunc Iesus locutus
est1* ad turbas et ad discipulos suos
1 Iesus - locutus est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@ Li446 Rusch
Numérotation du verset Mt. 23,2 

dicens: Supra2 cathedram Moysi
2 supra Cas574 Rusch ] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mt. 23,3 

Omnia ergo
quecumque dixerint vobis
servate
et facite.
Secundum vero opera3 eorum nolite facere.
3 vero opera Cas574 Li446@ Li446 ΩS] inv. Rusch Weber
Dicunt enim et non faciunt.
Numérotation du verset Mt. 23,4 

Alligant4 enim onera gravia
4 Alligant Li446 ΩS Rusch Weber] marg. Li446@, alligunt Cas574
et importabilia
et imponunt in humeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere.
Numérotation du verset Mt. 23,5 

Omnia vero5
5 vero ΩJ ΩS Rusch Weber] autem Li446@ Li446, ergo Cas574
opera sua faciunt
ut videantur ab hominibus.
Dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias.
Numérotation du verset Mt. 23,6 

Amant autem6 primos recubitus7 in cenis
6 autem ΩJ ΩS Rusch Weber] enim Cas574 Li446@ Li446 |
7 recubitus Cas574 ΩJ Li446 Rusch Weber] accubitus Li446@ |
et primas cathedras in synagogis8
8 synagogis Cas574 ΩJ Rusch Weber ] synagogas Li446@
Numérotation du verset Mt. 23,7 

et salutationes in foro
et vocari ab hominibus Rabbi.
Numérotation du verset Mt. 23,8 

Vos autem
nolite vocari Rabbi.
Unus
est enim9 magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
9 est enim Cas574 Li446 Li446@ Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,9 

Et patrem nolite vocare vobis10 super terram. Unus enim est11 Pater vester qui in celis est.
10 vobis Cas574 Li446@ ΩS Weber ] om. Rusch |
11 enim est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@, enim Rusch |
Numérotation du verset Mt. 23,10 

Nec vocemini
magistri
quia magister vester unus est, Christus.
Numérotation du verset Mt. 23,11 

Qui maior est vestrum
erit minister vester.
Numérotation du verset Mt. 23,12 

Qui autem se exaltaverit
humiliabitur
et qui se humiliaverit
exaltabitur.
Numérotation du verset Mt. 23,13 

Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
qui12 clauditis
12 qui ΩJ (in ras.) ΩS Rusch ] quia Li446@ Li446 Weber
regnum celorum ante homines.
Vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare.
Numérotation du verset Mt. 23,14 

Ve13 vobis scribe et Pharisei hypocrite
13 Ve Li446 ΩS Rusch ] + autem ΩJ ( in ras. ) Li446@
qui comeditis domos viduarum, orationes14 longas orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium15.
14 orationes] in praem. ΩS |
15 ve vobis ... iudicium Rusch Li446@ Li446 ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 23,15 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui16 circuitis
16 qui Li446@ Li446 ΩS Rusch ] quia Weber
mare et aridam
ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
Numérotation du verset Mt. 23,16 

Ve vobis
duces
ceci
qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum17
17 templum] + Dei ΩS
nihil est,
qui autem18 iuraverit in auro templi debitor est19.
18 autem Li446 ΩS Rusch Weber] om. Li446@ |
19 debitor est ΩS Rusch ] debet Li446@ Weber , debet vel debitor est Catena (CMT23d6.1 = Li446) |
Numérotation du verset Mt. 23,17 

Stulti
et ceci
quid enim maius est? Aurum an20 templum quod sanctificat aurum?
20 an Li446@ Weber ] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,18 

Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
qui21 autem iuraverit in dono
21 qui Li446@ ΩS] quicumque Li446 Rusch Weber
quod est super illud22
22 est - super illud] inv. Li446
debet23.
23 debet Li446@ Rusch Weber ] debitor est ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,19 

Ceci, quid enim maius est: donum
an24 altare quod sanctificat donum?
24 an] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,20 

Qui ergo25 iurat in altari
25 ergo] autem ΩS
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt26.
26 super illud – sunt Li446 Li446@ Rusch Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,21 

Et qui27 iuraverit28 in templo
27 qui Li446@ ΩS Weber ] quicumque Rusch |
28 iuraverit] iurat ΩS |
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso29.
29 ipso] templo ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,22 

Et30 qui iurat in celo
30 Et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum31.
31 eum Rusch Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 23,23 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui32 decimatis
32 qui Li446 Li446@ Rusch Weber] quia ΩS
mentam
et anethum et ciminum et reliquistis
que graviora sunt legis,
iudicium
et misericordiam
et fidem.
Hec33
33 Hec ΩS Rusch Weber] et praem. Li446@ Li446
oportuit facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset Mt. 23,24 

Duces ceci,
excolantes culicem
camelum
autem glutientes.
Numérotation du verset Mt. 23,25 

Ve vobis
scribe et Pharisei hypocrite, qui34 mundatis
34 qui ΩS Li446@ Li446 Rusch ] quia Weber
quod deforis est
calicis
et parapsidis,
intus
autem pleni estis35 rapina
35 estis ΩS Li446@ Li446 Rusch ] sunt Weber
et immunditia.
Numérotation du verset Mt. 23,26 

Pharisee cece,
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et36 id quod deforis est
36 et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
mundum.
Numérotation du verset Mt. 23,27 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
quia similes estis sepulcris dealbatis
que a foris parent37 hominibus speciosa, intus38 vero plena sunt39 ossibus mortuorum
37 a foris – parent Rusch Weber ] inv. Li446@ | parent] apparent ΩS |
38 intus Li446 Rusch Weber] intuos Li446@ |
39 plena sunt] inv. ΩS |
et omni spurcitia.
Numérotation du verset Mt. 23,28 

Sic et vos
a foris quidem40 apparetis41 hominibus iusti,
40 a foris – quidem] inv. ΩS |
41 apparetis ΩS Li446 Rusch ] paretis Li446@ Weber |
intus autem pleni estis hypocrisi
et iniquitate.
Numérotation du verset Mt. 23,29 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui edificatis
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Numérotation du verset Mt. 23,30 

et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Numérotation du verset Mt. 23,31 

Itaque
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 23,32 

Et vos implete mensuram
patrum vestrorum.
Numérotation du verset Mt. 23,33 

Serpentes, genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehenne?
Numérotation du verset Mt. 23,34 

Ideo ecce ego42 mitto ad vos
42 ecce ego ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ (ego marg .)
prophetas
et sapientes
et scribas
et43 ex illis occidetis,
43 et ΩS Li446@ Rusch ] om. Weber
et crucifigetis,
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem,
Numérotation du verset Mt. 23,35 

ut veniat super vos
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacharie,
filii Barachie
quem occidistis inter templum et altare.
Numérotation du verset Mt. 23,36 

Amen dico vobis,
venient hec omnia
super generationem istam.
Numérotation du verset Mt. 23,37 

Hierusalem, Hierusalem,
que occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
quotiens volui
congregare
filios tuos44
44 filios tuos ΩS Rusch Weber ] + congregare Li446@
quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas45 et noluisti?
45 alas] + suas ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,38 

Ecce
relinquetur46 vobis domus vestra deserta.
46 relinquetur ΩS Li446@ Rusch ] relinquitur Weber
Numérotation du verset Mt. 23,39 

Dico enim47 vobis,
47 enim ΩS Li446 Rusch Weber] autem iter. Li446@
non me videbitis amodo,
donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 
marg.| Tunc Iesus locutus est ad turbas etc.  docens populum. Prim o arguit Scribas et Phariseos de superbia et suos provocat ad humilitatem. Secundo, arguit eosdem de hypocrisi multipliciter, sicut patet in littera. Imprecatur autem eis octies ve eternum, ibi Ve autem vobis Scribe et Pharisei Tertio, rationem damnationis eorum innuit, scilicet occisionem iustorum, ibi Itaque testimonio estis Prima pars capituli est contra Prelatos: Secunda contra magistros: Tertia contra hypocritas, in qua etiam mors Domini prophetatur.
marg.| {h} Dicit ergo.
marg.| Tunc scilicet imposito illis silentio: Sicut Dominus eiectus turbis et tibicinibus, sanavit puellam. Mc. 5.d. Sic Isaias, mortuo leproso Ozia vidit Dominum in solio excelso et dixit: Ve mihi, quia tacui. Is. 6.b. ubi dicit Glossa Dum rex leprosus, id est diabolus regnat in nobis, nec Deum in sua maiestate videre, nec mysteria Trinitatis possumus agnoscere. Sic filii Israel mortuo Pharaone potuerunt ad Deum clamare. Ex. 3.c. Sic Ezechiel mortuo principe Pheltia, excelsa voce clamavit ad Dominum. Ez. 11.b.
marg.| {i} Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos Chrysostomus Ideo Dominus ad suos convertit sermonem, ut confusio Scribarum et Phariseorum illorum fieret disciplina. Infructuosum namque est verbum, in quo sic alter confunditur, ut alter non erudiatur. Nam et Dominus non propter malos castigationem super terram transmittit, sed propter bonos. Scit enim, quia malos flagella non corrigunt, sed malos castigat, ut bonos corrigat, quia bonus nisi fuerit admonitus, per negligentiam evanescit: Sic et Christus numquam potuit eorum interrogationes contemnere, sed voluit indignos digne docere, ut dignos digne doceret.
marg.| {k} Dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei Chrysostomus quasi dicat: multi sederunt Sacerdotes, multi in nomine, pauci in opere. Videte ergo quomodo sedeatis super eam, quia non cathedra facit Sacerdotem et Sacerdos cathedram. Non locus sanctificat hominem, sed homo locum. Non omnis Sacerdos sanctus est, sed omnis Sanctus est Sacerdos. Et ita qui male sederit, iniuriam cathedre facit. Prv. 25.a. In loco magnorum ne steteris.
marg.| Item Chrysostomus: In iudicio sedens, si bene vixeris et bene docueris, omnium iudex eris, si male vixeris et bene docueris, tui solius: Nam bene docendo ostendis quomodo populus debeat vivere, male vivendo Deum instruis, quomodo debeas condemnari.
marg.| {6. 72rb}{l} Omnia ergo Chrysostomus: Omnia dicit, que corrigunt mores.
marg.| {m} Quicumque dixerint vobis, servate et facite etc. Chrysostomus: Accipite, quod vestrum est, nolite discutere, quod alienum est.
marg.| Item Chrysostomus Sicut Sacerdotes etiam docent infideles propter fideles, ne bonos negligant propter malos, sic et vos etiam malos Sacerdotes honorate propter bonos ne propter malos etiam bonos contemnatis. Melius est malis iniusta prestare, quam bonis iusta subtrahere. Frequenter enim de malo bona doctrina procedit. Ecce enim et terra vilis pretiosum aurum producit. Numquid propter vilem terram pretiosum aurum contemnitur Sed sicut aurum eligitur et terra contemnitur, sic et vos doctrinam accipite et mores relinquite. Nam et apibus herbe necessarie non sunt, sed flores: ideo flores colligunt et herbas relinquunt. Et ita bene dicere omnium est, bene facere autem paucorum.
marg.| {n} Dicunt enim et non faciunt Hi s unt ficus, in qua Dominus non invenit nisi folia, sup. 21.b. et ideo maledicti. Augustinus in libro Prosperi. Bene dicere et male vivere, nihil est aliud quam se sua lingua damnare. Nota quod Dominus arguit eos hic de dolo et duplicitate. Hi enim habent pondus et pondus, aliud in ore, aliud in opere. Contra quos Prv. 20.b. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum, Lv. 19.g. Statera iusta et equa sint pondera.
marg.| {o} Alligant enim onera gravia et importabilia Circ a vitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parva mandantem et gravia facientem. Item Chrysostomus Si erramus aliquando modicam penitentiam iniungendo, nonne melius est de misericordia rationem reddere, quam de crudelitate ? Ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus est benignus, ut quid Sacerdos est austerus ? Item Rabanus Hec generaliter contra omnes magistros, qui grandia docent et faciunt minora. Similiter Sacerdotes, qui grande pondus venientibus ad confessionem imponunt et sic dum pena presentis peccati confringitur, pena futuri contemnitur. Si enim fascem super humerum adolescentis, quem non potest baiulare, posueris, nec esse habet, aut ut fascem reiiciat, aut sub pondere confringatur. Sic ille cui grave penitentie pondus imposueris, necesse est, aut penitentiam reiiciat, aut suscipiens deferre non potest scandalizatus amplius peccet. Deinde si erramus modicam penitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam dare rationem, quam propter crudelitatem deficere penitentem ? Alligant Contra quos supra 15.a. Quare transgredimini mandata Dei propter traditiones hominum ? Tot enim constituunt, quot dimidium sustinere non possunt. Act. 15.c. Hoc est onus, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus, immo tota die per consuetudinem abrogantur. De his Prv. 19.a. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate, quam dives torquens labia sua.
marg.| {p} Et imponunt in humeros hominum Hi s ignificantur per regem Roboam dicentem 3Rg. 12.d. Pater meus cecidit vos flagellis, ego aut cedam vos scorpionibus.
marg.| {q} Digito autem suo id est levi motu.
marg.| {r} Nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus Tale s recipiunt hic mercedem suam, ut sup. 6.a. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. Hieronymus: Quicumque quodlibet facit, ut videatur ab hominibus, Scriba et Phariseus est.
marg.| {s} Dilatant enim philacteria sua Phil acteria vocat chartulas pro simulatione fronti eorum et sinistre manui impositas, in quibus erat scriptus Decalogus. Propter illud. Dt. 6.b. Ligabis ea quasi signum in manu tua. Secundum quosdam vero, sed non authentice, philacterie dicuntur capsule, in quibus reservantur extremitates Sanctorum, id est articuli manuum et pedum, a thorat quod est extremitas. {6. 72va} Alio modo dicuntur philacteria a philaxe, quod est servare et thorat, lex, quasi custodia legis. Tempore Hieronymi, ut ipse refert aliquid de superstitione Iudeorum retinuerunt homines, erantque muliercule chartulas ferentes, in quibus scripta erant brevia Evangelia. Multi adhuc hodie deferunt chartulas, in quibus scripta est epistola quam detulit Angelus Domini Agaro regi.
marg.| {a} Et magnificant fimbrias ]   Nm. 15.d. et Dt. 22.b. Iussit Moyses, ut in quatuor angulis palliorum facerent fimbrias, ut per hoc discernerentur ab aliis populis in habitu exteriori, sicut erant natione discreti. Illi autem faciebant fimbrias magnas et in eis ligabant spinas pungentes, ut eundo, vel sedendo quandoque pungerentur, ut sic commoniti recolerent beneficia Dei. Propter huiusmodi autem fimbrias dicitur, cognovisse Samaritana, quod Dominus Iudeus esset.
marg.| {b} Amant autem primos recubitus ]   Lc. 14.a. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos. Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco etc.
marg.| {c} In cenis Hic arguit eos de gula. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est.
marg.| {d} Et primas cathedras in synagogis Hic de ambitione. Eccl. 7.a. Noli querere ab hominibus ducatum, neque a rege cathedram honoris.
marg.| {e} Et salutationes in foro Rabanus Quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus interessent, qui in cathedra Moysi synagoge magistri cupiunt appellari.
marg.| {f} Et vocari ab hominibus Rabbi Chrysostomus: vocari volunt, non esse, nomen appetunt, officium negligunt. Is. 41.g. Adducit magistratum quasi lutum.
marg.| {g} Vos autem nolite vocari Rabbi Domi nus hic ambitionem, que fuit causa vitiorum, propter que arguebat Phariseos, extirpat a discipulis suis. Sufficit enim causam extirpare, qua cessante cessat effectus. Exponitur autem illud dupliciter. De ambitione magisterii, quam prohibet Dominus, non autem honorem, vel nomen inhibet, sed ne quis indebitum sibi nomen magisterii velit usurpare per ambitionem.
marg.| Exponitur autem de autoritate sciendi et suppletur. Vos autem etc.  nec alios vocare, id est nolite vobis adscribere, vel aliis attribuere autoritatem scientie. Homo enim magister est in ministerio doctrine, quia solus Deus animam illuminat lumine sapientie, sicut homo pater est in ministerio geniture, solus Deus autoritate nature. Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
marg.| {h} Unus est enim magister vester auto ritate, qui docet interius. Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius.
marg.| {i} Omnes autem vos fratres estis quia ab uno patre et unam hereditatem exspectamus. Mal. 2.b. Numquid non unus pater omnium nostrum ? Numquid non unus Deus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum.
marg.| {k} Et patrem nolite vocare vobis super terram id est alii non ascribatis autoritatem sciendi, vel etiam generandi.
marg.| {l} Unus est enim pater vester auto ritate.
marg.| {m} Qui in celis est Unde supra 6.b. Pater noster, qui es in celis.
marg.| {n} Nec vocemini magistri Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri.
marg.| {o} Quia magister vester unus est Christus Io. decimotertio b.
marg.| Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis. Sum etenim.
marg.| {p} Qui maior est vestrum, erit minister vester Gn. 25.c. Maior serviet minori.
marg.| {q} Qui autem se exaltaverit inca ute se elevando. Prv. 16.c.
marg.| Ante ruinam exaltabitur spiritus.
marg.| {6. 72vb}{r} Humiliabitur id est minimus reputabitur. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria, Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius.
marg.| {s} Et qui se humiliaverit, exaltabitur Prv. 18.c. Antequam conteratur, exaltatur cor hominis et antequam glorificetur, humiliatur. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Nota autem, quod illud verbum ter ponitur in Evangelio, ut hic et Lc. 14.c. et 18.c. ad denotandum triplicem humilitatem. Cordis, oris et operis. De humilitate cordis, sup. 11.a. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde Idt. 8.b. Humiliemus illi animas nostras et in spiritu contrito et humiliato serviamus illi.
marg.| De humilitate oris. Idt. 9.d. Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Et Ecclesistici 35.c.a : « Oratio humiliantis se nubes penetrat ».
a Sir. 35, 21
marg.| De humilitate operis. Eccles. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat et interiora eius plena sunt dolo. Phil. 3.d. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. Eph. 4.a. Obsecro vos ego vincantus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate, scilicet cordis, oris, operis. Humilitatem autem custodiunt, assiduitas subiectionis, quam non habuit Adam, comparatio melioris, quam non habebit antichristus.
marg.| {t} Ve autem vobis Scribe et Pharisei hypocrite De p erversa doctrina, quantum ad dissonantiam oris et operis arguit eos Dominus supra ubi dixit. Dicunt enim et non faciunt. Nunc arguit de iniquitate, quia cum equalitas debeatur proximo, ipsi inique agebant erga proximum, cui doctrina, qua negabant adventum Christi, per quem aperitur aditus celi, claudebant aditum regni. Unde dicitur eis a Domino,   Ve autem vobis Scribe et Pharisei hypocrite quia iam patimini tenebras interiores finaliter passuri exteriores. Et nota quod Mattheus ponit octo ve, que respondent quasi per contrarium octo beatitudinibus, supra 5.a. positis, a quibus privati sunt propter, scilicet octo peccata de quibus reprehendit eos Dominus per ordinem.
marg.| Primum est exempli pernicies.
marg.| Secundum gastrimargia, sive spoliatio subditorum sub pretextu prolixe orationis.
marg.| Tertium perversitas doctrine. Quartum assertio falsitatis. Quintum, vitium cupiditatis.
marg.| Sextum et septimum simulatio sanctitatis.
marg.| Octavum est pietas simulata Lc. 6.d. ponit quatuor beatitudines et quatuor ve illis respondentia. 11.f. ponit quinque ve.
marg.| {u} Qui clauditis regnum celorum ante homines Argu it hic a malo exemplo. Error enim sapientis facile trahitur in exemplum. Hoc autem est inequalitas ad proximum. Chrysostomus: Clavicularii sunt Sacerdotes. Clavis est verbum scientie Scripturarum, per quam aperitur hominibus ianua veritatis. Apertio est vera interpretatio. Vide ergo, quia non dixit. Ve vobis, quia non aperitis regnum celorum, sed quia clauditis. Ergo non sunt Scripture clause, sed obscure, sicut dixit Petrus. 2Pt. 1.d. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, id est non sicut voluit homo, locutus est spiritus, sed sicut voluit spiritus, locutus est homo. Ratio autem obscuritatis multiplex est, sed duas dicimus. Primum, quia Deus voluit alios esse doctores, alios discipulos. Si enim omnes scirent, doctor necessarius non esset et ideo tunc ordo confusus. Dt. 32.a. Interroga presbyteros et annuntiabunt tibi. Et ita sicut Sacerdos dabit rationem in die iudicii, si non docuerit, ut dicitur Ez. 3.e. Sic populus si non didicerit. Prv. 1.c. Extendam sermones meos et non audiebatis, ideo in perditione vestra ridebo. Sicut paterfamilias non omnibus exponit cellarium suum, aut vestiarium suum, sed habet in domo sua aliquos, qui dant, alios, qui accipiunt {6. 73ra} ita in domo Dei, aliqui sunt, qui docent, alii, qui discunt. Item obscura est, ne sit contemptibilis. Contemptibilis enim est, si ab illis intelligitur, a quibus non amatur: Igitur non clausa est, sed obscura. Qui querunt inveniunt ad suam gloriam, quia quesierunt ; qui non querunt, inveniunt ad suam condemnationem ; quia non quesierunt. Nec potest esse eis excusatio veritatis, quibus fuit inveniendi facultas si fuisset querendi voluntas: Quomodo claudebant Scripturas sacerdotes, aliud pro alio interpretantes. Chrysostomus Persone Phariseorum recesserunt de mundo, non mores. Quidam nomina Hebraica, quidam partem Evangelii scribunt et alligant circa collum. Dic Sacerdos insipiens, nonne Evangelium quotidie legitur in Ecclesia ? Cui ergo Evangelia in auribus posita non prosunt, quomodo collo suspensa sanabunt ? Deinde, ubi est virtus Evangelii ? In figuris litterarum, an intellectu sensuum. Si in figuris, bene ergo suspendis in collo, si autem in sensu intellectus, ergo melius prosunt in corde posita, quam circa collum suspensa. Clauditis regnum celorum, mysteria sacre Scripture non aperiendo. Eccl. 2.d. Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, scientiam et intelligentiam, peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam etc. Chrysostomus Regnum celorum dicuntur Scripture, quia illis insertum est.
marg.| {a} Vos enim non intratis Supr a 18.a. Nisi conversi fueritis.
marg.| {b} Nec introeuntes id est volentes intrare.
marg.| {c} Sinitis intrare sed impenditis. Contra quod Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefacere.
marg.| {d} Ve vobis, Scribe et Pharisei hypocrite Hic arguit eos de simulatione sanctitatis propter lucrum, vel gastrimargia.
marg.| {e} Qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes Chrysostomus Orationibus quasi magnis retibus facultates viduarum piscatis. Ve igitur vobis, primum, quia estis iniqui. Alterum, quia figmentum assumitis sanctitatis. Item Chrysostomus Qui avaritiam vestram religionis colore depingitis, quasi diabolo arma Christi prestatis, ut armetur iniquitas, dum pietas estimatur. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum. Contra tales pastores, Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos etc. Sexus muliebris facilis ad decipiendum.
marg.| {f} Orationes longas orantes supp le et sic mulierculas decipientes.
marg.| {g} Propter hoc amplius accipietis iudicium id est maiorem damnationem. Sap. 6.a. Iudicium durissimum his, qui presunt fiet.
marg.| {h} Ve vobis, scribe et Pharisei hypocrite Hic arguit eos, de falsitate doctrine, vel perversitate. Scribe sunt Prelati, qui deberent esse scripti intus et foris. Pharisei clerici divisi a se, quia volunt videri, quod sint in tonsura et veste et similibus.
marg.| {i} Qui circuitis mare Is. 57.d. Impii quasi mare fervens.
marg.| {k} Et aridam Oene s. 1.a. Congregentur aque, que sub celo sunt in locum unum et appareat arida. Cuicuitis, predicando legalia.
marg.| {l} Ut faciatis unum proselytum Pros elytus dicebatur, qui de gentilitate ad Iudaismum convertebatur.
marg.| {m} Et cum fuerit factus scilicet proselytus.
marg.| {n} Facitis eum filium gehenne prop ter opera, que facit, que sunt vestris operibus similia et patris gehennalis. Unde Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Simili modo dicitur Antichristus filius perditionis, 2Th. 2.a. Gal. 5.a. Testificator omni homini circumcidenti se, quia debitor {6. 73rb} est universe legis faciende.
marg.| {o} Duplo quam vos quia visa pravitate vestra resipiscit et tamquam canis ad vomitum redit. Unde 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti.
marg.| {p} Ve vobis duces ceci Hic arguit eos, de assertione falsitatis, vel fraudulentie. Pharisei enim alliciebant homines ad faciendas oblationes, dicentes, non esse reum periurii, qui falsum iuraret per templum, nec ad executionem iuramenti astrictum, sed qui per oblationes factas in templo iuraret et non exequeretur, reus periurii fieret, quia iuramento constrictus erat. Quos confutat Dominus, quia accidit oblationibus sanctificatio potius, ex eo quod oblate sunt in templo, quam e converso. Dicit ergo. Ve vobis duces ceci, supra 15.b. Si cecus ceco ducatum prestet etc.
marg.| {q} Qui dicitis, quicumque etc.  Dei, nihil est, quasi dicitis, eum non esse reum periurii et astrictum per iuramentum suum.
marg.| {r} Qui antea iuraverit etc. id est in pecunia oblata sacerdotibus.
marg.| {6.73rb}{r} Qui autem iuraverit in auro etc. Chrysostomus: Iudei aurum, quo ipsi delectabantur et dona quibus pascebantur sanctiora dicebant esse, quam ipsum templum et altare, ut homines promptiores fierent ad offerendum dona, quam preces fundendas in templo. Multi etiam nunc Christiani sic insipienter intelligant. Et infra. Modicum videtur facere, qui iurat per Deum, qui autem iurat per Evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est. O stulti, Scripture propter Deum sunt, non Deus propter scripturas. Maior est, qui sanctificat Evangelium, quam qui sanctificatur ab eo. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {s} Stulti et ceci Is. 42.c. Quis cecus, nisi qui venundatus est et quis cecus nisi servus Domini, 1Rg. 11.a. In hoc feriam vobiscum pactum.
marg.| {t} Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum id est causa cuius Dominus sanctificat aurum ? quasi dicat: quod est maius, sanctificatum, an sanctificans ?
marg.| {u} Et dici tis repente, quicumque iuraverit in altari, nihil est, id est non est reus periurii vestri reputatione.
marg.| {x} Qui autem iuraverit in dono id est in oblationibus, ut victimis et ceteris, que offerebantur. Sopho. 1.b. Iurant in Deo et iurant in Melchon, quod interpretatur rex meroris. Is. 65.c. Qui iurat in terra iurabit in Deo amen etc. Ier. 4.a. Iurabis, vivit Dominus in veritate et iudicio et iustitia. Hieronymus: ibi. Hos tres comites habet iuramentum, qui si defuerint, periurium est.
marg.| {y} Quod est super illud, debet id est tenetur ad id quod iuravit.
marg.| {z} Ceci, quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum ? quas i, quid est maius, sanctificatum, an sanctificans, 2Mcc. 5.c. Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit.
marg.| {a} Qui ergo iurat in altari, iurat in eo et in omnibus, que super illud sunt etc.   Occa sione erroris, quam introducebant Pharisei, addit amplius de iuramento Dominus, quia eque se astringit iuramento iurans per unam sicut per aliam creaturam, quia qui iurat per creaturam, iurat per creature auctorem. Augustinus. Quanto sanctius est illud, per quod iuratur, tanto penalius est Periurium. Ergo penaliva est iurare per Deum, quam per oculos Dei. Solutio. Loquitur Augustinus paribus aliis, sed iurans per oculos Dei ingratus est Deo, de eo quod factus est homo, preterea Deum contemnit et membrum Dei.
marg.| {b} Et qui iurat in celo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum id est in Deo. Is. 66.a. Celum mihi {6. 73va} sedes est.
marg.| {a} Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite Quin tum ve, ubi Dominus arguit specialiter scribas et Phariseos de avaritia et superstitione. Nam occasione decimarum, quas Dominus Levitis dari iusserat etiam minutissima decimabant, vel dando, vel recipiendo. Erant enim inter eos quidam populares et quidam Levite, vel sacerdotes, illi decimas dabant, isti recipiebant etiam de minutis, utique autem maxima precepta negligebant. Propter quod reprehendit eos Dominus, magis attendens tempora moderna, quam illa. Nunc enim omnes fere tam Prelati, quam doctores et Ecclesiastici Iudices contemptis operibus claritatis student ambitioni et avaritie et cupiditati. Unde Is. 56.d. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt: unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student et a Propheta usque ad sacerdotes cuncti faciunt dolum.
marg.| {b} Hypocrite De h ypocritis. Lc. 12.g. Iob. 15.d. 17.b. et 20.a.
marg.| {c} Qui decimatis id est decimas datis, vel exigitis. Sensus dubius est.
marg.| {d} Mentham et anethum et cyminum ista vilia.
marg.| {e} Et reliquistis id est incorrecta relinquitis: que graviora sunt legis.
marg.| {f} Iudicium Is. 59.c. Conversum est iudicium retrorsum. Iob. 29.c. Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Ier. 5.a. Querite in plateis Hierusalem, an inveniatis virum facientem iudicium etc. Et infra ibid. g. Magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati et preterierunt sermones meos pessime. Causam vidue non iudicaverunt, causam pupilli non dixerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt. Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Mi. 6.c. Indicabo, o homo, quid Dominus requirat a te, utique facere iudicium et diligere misericordiam et solicitum ambulare cum Deo tuo.
marg.| {g} Et misericordiam et fidem Prv. 15.d. Misericordia et fide purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
marg.| {h} Hec maiora scil icet.
marg.| {i} Oportuit vos, vel alios facere. Hoc addit, ne videretur eleemosynas fructuum terre respuere.
marg.| {k} Et illa non omittere Argu mentum, quod decime dande sunt de omnibus etiam de minutis. Solutio: Sic tunc quando non solum ad substantiam decime tenebantur, sed etiam ad taxationem, cum taxata esset tribus, cui decime solvebantur, sed non sic modo, sicut in Concilio habetur constitutione in aliquibus regionibus ille decime sunt necessario solvende, que debentur ex lege divina, vel loci consuetudine approbata. Sed obiiciunt Heretici, oportuit, dicunt, non oportet, quia tunc oportuit, sed non modo. Item obiiciunt, cur non dant Levite decimas decimarum summo sacerdoti ? Responsio, quia non est modo unicus pontifex, nec unicum templum, sed plura loca sacrificiorum et presules multi, qui accipiunt.
marg.| {l} Duces ceci excolantes culicem id est minora disquirentes.
marg.| {m} Camelum autem glutientes id est subticentes maiora. Chrysostomus Omnes sacerdotes, qui propter decimas corripiunt et minora peccata videntes tacent, docent populum colare culicem et glutire camelum, id est a modico abstinere et maiora committere. Item
marg.| {B}. Bernardus. Sic Prelati nostri temporis culicem eliquant et camelum deglutiunt, dum maiora pretermittentes, minora discutiunt, optimi, scilicet rerum estimatores, qui magnam in minimis, parvam, aut nullam in maximis adhibent diligentiam, quod facile liquet in exemplis. Sic etiam est hodie in claustris: Plus punitur aliquis pro omissione, vel transgressione unius {6. 73vb} adinvente constitutionis, quam ipsius regule. Unde supra 15.a. arguuntur tales: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras etc.
marg.| {n} Ve vobis etc.  Quia Pharisei faciebant queque simulatorie, repetit de eorum simulatione et mendacio, sine hypocrisi, de qua diffusius agens arguit eos metaphorice, comparans calici et paropsidi super eo, quod religionis superficiem pretendebant exterius, cum interius spurcitiam conscientie celarunt. Arguit itaque eos in tribus. In exteriori munditia, interiori immunditia et apparenti misericordia.
marg.| {o} Qui mundatis etc. Chrysostomus: Tales et multi sunt nunc, decorati quidem exterius, interius iniquitate pleni. Item Chrysostomus Nunc exteriorum purgationum multa est cura: interiorum vero nulla. Et si quis conscientias scinderet, multos vermes, multam saniem inveniret. 2Cor. 4.a. Abdicamus occulta dedecoris. Eph. 5.c. Que in occulto fiunt, ab ipsis turpe est dicere. Ez. 8.c. Fili hominis fode parietem et vide abominationes, quas isti faciunt supra 7.c. Attendite a falsis prophetis etc.
marg.| {p} Pharisee cece Muta t Dominus numerum, innuens ex hoc a quolibet esse intelligendum illud ad ipsum esse dictum. In quibusdam tamen codicibus Hieronymi reperitur in plurali, Pharisei etc.
marg.| {q} Munda prius, quod intus est calicis et paropsidis etc. quasi dicat: utrumque mundari oportet et corpus et animam, sed mundatio hec debet incipere ab interiori. Lc. 11.f. Stulte: nonne qui fecit, quod de foris est etiam id quod deintus est, fecit ?
marg.| {r} Ve vobis scribe etc. Chrysostomus Dic hypocrita, ut quid non vis esse, quod vis apparere ? Nam quod turpe est apparere turpius est esse. Ergo aut esto, quod appares, aut appare, quod es.
marg.| {s} Quia similes estis sepulchris Chrysostomus Corpora iustorum templa dicuntur Dei, corpora autem peccatorum sepulchra, quia anima mortua est in corpore peccatoris. Neque enim vivens putanda est, que nihil vivum, nihil spirituale agit in corpore Chrysostomus Si idolum pertransiret mortuum circumferens, nonne omnes fugerent, nonne omnes resilirent ? Nota autem, quod sepulchrum dicitur quasi semipulchrum, sic Prelati et magistri nostri temporis exterius nitidi, interius fetidi. Unde patet, quod non sunt filii sponse Christi, que dicit. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Ps. 44. Omnis gloria filie regis abintus etc. Psalmo Sepulchrum patens etc. Sepulchrum non solet fieri in civitate, ut dicit Chrysostomus Unde certum est, si sepulchrum es, non poteris esse in civitate superiori, ubi nullus mortuus, sed omnes vivi, unde et dicitur terra viventium.
marg.| {t} Dealbatis Act. 23.a. Percutit te Deus, paries dealbate.
marg.| {u} Que a foris parent hominibus speciosa, intus vero etc.  prop ter predictas similitudines, hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Unde isti significantur per Bel, qui extra ereus, intus luteus erat. Dn. 14.b. Ps. 143. Filie eorum composite, circumornate ut similitudo templi.
marg.| {x} Ve vobis scribe etc.  Phar isei hypocrite. Hic de simulatione pietatis arguit eos.
marg.| {y} Qui edificatis sepulchra Prophetarum Sepu lchra edificant, quando in se corrupti corrumpunt alios, vel mortificant detrahendo. Corpora iustorum templa dicuntur, peccatorum vero sepulchra, ut dicit Chrysostomus Quid est ergo edificare sepulchra aliqua, nisi corrumpere ea, vel eis detrahere, quod proprie est hypocritarum et postea ornant ea, quoniam postquam detraxerunt, dicunt aliqua bona de eis, ut videantur, non causa detractionis, sed compassionis animo et affectu hoc dixisse ?
marg.| {z} Et ornatis monumenta iustorum id est honoratis. Simulabant se quidem ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam {6. 74ra} monumenta Prophetarum, qui ab eis occisi sunt magnifice ornando, sed ipso opere testificantur, quantum paterne consentiant nequitie. Ideo frustra Sanctos honorat, qui Sanctorum semper sanctitatem contemnit.
marg.| {a} Et dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum Chrysostomus Semper Iudei fuerunt preteritorum Sanctorum cultores, presentium contemptores, quia non sustinebant increpationes Prophetarum, sed occidebant eos.
marg.| {b} Non essemus socii etc. Chrysostomus Que ista iustitia, sanctos colere et contemnere sanctitatem ? Primus gradus pietatis est, sanctitatem diligere, deinde Sanctos, quia non sancti ante sanctitatem fuerunt, sed sanctitas ante sanctos.
marg.| {c} Itaque testimonio estis vobismetipsis Hieronymus: id est contra vos ipsos testes. Opere enim vos esse imitatores patrum vestrorum testificamini, quorum facinora detestamini verbo et ideo peiores quia homicide et simulatores, Augustinus. Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas.
marg.| {d} Quia filii estis eorum Chrysostomus Regula nature est, ut de bonis boni nascantur, de malis mali, sicut regula nature est, ut homo nascatur habens duos oculos et quinos digitos, aliquando tamen Dominus, sed raro, aliter facit, ut ostendat potentiam suam et ita si de iustis parentibus iusti nascantur, perhibent testimonium, quia sunt filii eorum. Item Chrysostomus Que sit arbor, ex fructu cognoscitur et fructus per arborem demonstratur. Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur.
marg.| {e} Qui Prophetas occiderunt Et n unc quidem multi occidunt, non permittentes eis dicere veritatem. Is. 30.c. Filii nolentes, audire verba Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre, aspicientibus nolite aspicere nobis ea, que recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
marg.| {f} Et vos implete mensuram patrum vestrorum id est implebitis, non precipit, sed predicit. Io. 2.d. Solvite, id est solvetis templum hoc. 1Th. 2.d. Prohibentes nos gentibus loqui, ut salvi fiant, ut impleant peccata sua semper.
marg.| {g} Serpentes, genimina viperarum Chrysostomus Serpentes astuti sunt, sed in malo tantum. Semper aspiciunt quomodo mordeant et cum momorderint, quomodo se occultent, sic hypocrite cum aliquem leserint, ita simpliciter ambulant, ac si nulli nocuerint. Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Item serpentes varii sunt et hypocrite variores, quia numquam os consonat cordi. Ideo enim dicuntur hypocrite, quia aliud habent in ore, aliud in corde, ut dicit Hieronymus: Huic serpenti dicitur Gn. 52.c. Pectore et ventre repes, quia hypocrite omnia faciunt propter ventrem et inanem gloriam, quod est super pectus repere. Phil. 3.d. Quorum Deus, venter est. Sed et eidem dicitur, Terram comedes omnibus diebus vite tue, quia hypocrite nihil aliud quam terrena concupiscunt. Item serpentes venenum portant in lingua, sic omnes hypocrite detractores sunt. Item serpentes colunt umbras, unde et coluber dicuntur. Iob. 40.c. Sub umbra dormit. Sic hypocrite otium et latibula diligunt, quia qui male agit, odit lucem. Io. 3.c. Item viperarum filii rumpunt ventrem matris et hoc idem patiuntur a filiis suis et ita vipere parentes comedunt et comeduntur a pullis. Sic hypocrite condemnant et condemnantur ab aliis. Item vipera dicitur quasi vi pariens et hypocrite vi, id est cum magna cordis et remorsionis angustia pariunt bona opera. Item Rabanus Sicut de viperis nascuntur vipere, sic de homicidis homicide. Chrysostomus Regula nature est, ut de bonis boni nascantur et de malis mali.
marg.| {h} Quomodo fugietis a iudicio gehenne Chrysostomus: An forsitan nomen vacuum liberabit vos ? quasi dicat: non, quia ibi secundum ea, que intus sunt, iudicabitur. Apc. 20.d. Libri aperti sunt et alius liber apertus, qui est vite et iudicati {6. 74rb} sunt mortui ex his, que scripta erant in libris.
marg.| {i} Ideo pote st esse consecutivum tantum, vel causativum, id est propter prerogativam vite eorum bene meritorum et vestram ex aggeratam malitiam.
marg.| {k} Ecce ego mitto ad vos etc.   Hinc dicitur Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. Vel ideo, quia dicitis: Non essemus socii eorum etc. Ideo, ecce ego mitto ad vos Prophetas et sapientes et scribas Apostoli et Prophete erant et sapientes et scribe.
marg.| {l} Et ex illis occidetis et crucifigetis Hbr. 11.g. Lapidati sunt, secti sunt ; tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, quasi dicat: patres vestri occiderunt eos, qui annuntiaverunt Christum venturum et vos eos, qui annuntiant Christum venisse. Et ex eis flagellabitis ut legitur de Apostolis, Act. 22.f.
marg.| {n} In synagogis vestris Apc. 2.c. Blasphematis ab his, qui se dicunt Iudeos esse et non sunt, sed synagoga Satane.
marg.| {o} Et persequimini de civitate in civitatem sup. 10.c. Cum vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam.
marg.| {p} Ut veniat super vos id est super omnem congregationem malorum. Istud ut effectivum est, quasi hoc effectum est et inde consecutivum, non autem effectivum, quia non eo effectu omnes occiderunt, ut iudicarentur in eos.
marg.| {q} Omnis sanguis iustus id est pena pro effusione sanguinis iustorum.
marg.| {r} Qui effusus etc. Chrysostomus Quantum ad homines multe sunt generationes, quantum ad Deum due, scilicet Bonorum et malorum. Bonis promisit Deus per singulas generationes Christum venturum, prestitit autem novissimis Sanctis, ita per singulas generationes comminatus est malis, reddidit autem generationi novissime. Numquam ab initio mundi talis gratia data est hominibus, qualis in Christo et talis interitus venit super impios, sicut super Iudeos repulso Christo.
marg.| {s} A sanguine Abel iusti Non dicitur Zacharie iusti, sed Abel quia Abel iustitia evidentius meruit a Deo aperte approbata, a Deo, scilicet quod Deus inter manus Abel munera eius inflammavit. De isto Gn. 4.a.
marg.| {t} Usque ad sanguinem etc.  Iste non potest accipi duodecimus Prophetarum, qui natus est in transmigratione post templi eversionem, nec de morte Zacharie patris Ioannis hoc legitur, sed dicit historia, quod iste fuit filius Ioiade et Barachie, quod idem est ratione interpretationis. Sed. 4Rg. 12. videtur, quod non fuerit sic occisus. Solutio: 2 Par. 24. in Glossa
marg.| {u} Amen dico vobis, venient hec omnia scel era.
marg.| {x} Super generationem istam Ps. 77. Generatio prava et exasperans, generatio, que non direxit cor suum etc.
marg.| {y} Hierusalem, Hierusalem Meto nymia est. Geminatur autem, quia dupliciter Sanctos lapidat, corporaliter et spiritualiter et duplicem penam meretur, corporis et anime, vel sensus et damni, vel presentem et futuram. Plangit autem affectu pietatis.
marg.| {z} Que occidis prophetas Apos tolos et alios, qui viam veritatis tibi ostendebant.
marg.| {a} Et lapidas eos ut d e Stephano legitur. Act. 7.d. Chrysostomus: Non dicit, que occidisti et lapidasti, sed que occidis et lapidas, quasi dicat: naturalem consuetudinem habes.
marg.| {b} Qui ad te inst ruendam, castigandam.
marg.| {c} Missi sunt a me . Unde supra 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Adhuc etiam quotidie lapidantur Prophete a Hierusalem, non solum lapidibus detractionum, qui sunt durissimi lapides, sed etiam lapidibus offensionum et quod peius est, lapidibus stercorum, id est temporalium divitiarum. Eccl. 22.a. In lapide luteo lapidabitur piger et omnes loquentur super aspernatione illius. De stercore boum lapidatus est piger et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
marg.| {d} Quoties volui congregare filios tuos Domi ni est congregare, diaboli autem dispergere. Gn. 1.a. Congregentur aque, que sub celo sunt in locum unum. Is. 52.d. Congregabit vos Deus Israel. Ps. 146. Dispersiones Israel congregabit. Ex. 5.b. Dispersus est omnis populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas.
marg.| {6. 74va}{a} Quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti Meta phorice exprimit affectum suum in colligendo filios Hierusalem. Hec enim avis circa pullos suos ceteris solicitior est et affectuosior. Hieronymi. Pulchre qui Herodem de morte sua tractantem vulpem vocaverat. Lc. 13.g. seipsum galline comparat. Fraudulenta enim vulpes semper insidias avibus tendere non cessat.
marg.| {b} Sub alas id est protectione. Ps. 35. In tegmine alarum tuarum sperabunt.
marg.| {c} Et noluisti Act. 7.f. Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri, ita et vos item: Quemadmodum gallina etc. Chrysostomus: Ecclesia galline tenet similitudinem multis rationibus. Primo vagantes pullos propter cibum congregat, sic Ecclesia errantes. Is. 45.d. Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Item Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Item numquam cessat vocare pullos, sic Ecclesia numquam debet cessare a doctrina. Is. 62.a. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Item cuiuslibet avis pullos quasi proprios diligit, sic Ecclesia alienos sibi suppositos fidei calore vivificat et magna caritate diligit, supra 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis etc. Item sic afficitur gallina ad pullos suos, ut ipsis infirmantibus infirmetur, sic Ecclesia compassionis affectu infirmitates suorum suas reputat. 2Cor. 1.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Item alis pullos protegit et cum illis contra milvum pugnat, sic Ecclesia alis sui verbi et exempli filios suos defendit et pro ipsis contra diabolum pugnat. Apc. 12.d. Date sunt mulieri ale due aquile magne, ut volaret in desertum locum suum. Item gallina hispida est, sic Ecclesia hispida vilis. Lam. 1.d. Vide, Domine et considera, quoniam facta sum vilis. Item gallina pre clamore raucescit, sic et Ecclesia. Ps. 68. Laboravi clamans rauce facte sunt fauces mee. Item scalpendo querit grana, sic Ecclesia reiiciendo temporalia, spiritualia querit et sub littera sensum spiritualem invenit. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam. Item in alto de nocte quiescit ? sic Ecclesia mente habitat in celo, dum corpore in terra versatur. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Item in pulvere volutatur, sic Ecclesia pulvere penitentie et humilitatis se involvit. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere filia Babylonis. Item Is. 52.a. Excutere de pulvere, consurge, sede Hierusalem. Versus. Hispida, raucescit, scalpit, super alta quiescit. Affectu plena dolet, ova fovens aliena. In milvos mota, macra, closcida, pulvere plena.
marg.| {d} Ecce relinquetur vobis domus vestra, templum vestrum, vel civitas, deserta Chrysostomus Sicut ante mortem precedit insanabilis infirmitas, sic et ante ruinam aut hominis, aut loci, aut civitatis inemendabilia precedunt peccata. Item Chrysostomus Quia pulli non audierunt matrem vocantem, venit rex Romanus et partem Iudeorum quasi accipiter comedit et partem gladio dispersit per provincias. Item Chrysostomus Sicut corpus anima recedente prius frigescit et solvitur, deinde putrescit, sic templum vestrum Dei spiritu recedente prius seditionibus replebitur, deinde veniet ad ruinam.
marg.| {e} Dico enim vobis, non me videbitis amodo quas i vere deseram vos, quia post Passionem non videbitis me, donec videatis venientem ad iudicium. Io. 16.d. Modicum et iam non videbitis me etc.
marg.| {f} Donec dicatis, Benedictus, qui venit in nomine Domini id est donec confiteamini Christum venisse in carnem. Is. 30.f. Ecce nomen Domini de longinquo venit etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_23)

Notes :