Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 

Et1 cum appropinquasset2
1 Et] om. ω1 |
2 appropinquasset Cor3 (vel Ieronimus Grec.) Rusch ] appropinquassent ΩJ Li446@ Weber , + Ihesus ω1 |
Hierosolymis
et venisset3 Bethphage
3 venisset ω1 Li446 Rusch ] venissent ΩJ Li446@ Weber
ad montem Oliveti,
tunc Iesus4
4 Iesus] om. ω1
misit
duos discipulos
Numérotation du verset Mt. 21,2 

dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam
alligatam
et pullum cum ea.
Solvite et adducite mihi.
Numérotation du verset Mt. 21,3 

Et si quis vobis aliquid dixerit
dicite
quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos.
Numérotation du verset Mt. 21,4 

Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem Cor3 (Ieronymus anti. non habent TOTUM. Rabanus et Grecus habent) Rusch Weber ] + totum ω1 ΩJ Li446@ Li446 |
6 adimpleretur ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] impleretur Weber |
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 21,5 

Dicite filie Sion:
Ecce rex tuus
venit tibi
mansuetus
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@ Rusch ] et praem. Weber
filium subiugalis.
Numérotation du verset Mt. 21,6 

Euntes autem
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 21,7 

Et adduxerunt
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1 Li446 Rusch ] eum Li446@ , eis Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
Numérotation du verset Mt. 21,8 

Plurima autem turba
straverunt
vestimenta sua
in via,
alii autem cedebant ramos
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mt. 21,9 

Turbe autem
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio David, benedictus
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit ω1 Li446@ Li446 Rusch ] venturus est Weber
Hosanna
in excelsis10
10 excelsis Cor3 (Ieronymus Rabanus) Li446 (f. 185vb ex Origene ) Rusch ] altissimis Cor3 (alii) ΩJ Li446@ (f. 184vb) Li446 (f. 185vb ex Glossa ) Weber
Numérotation du verset Mt. 21,10 

Et cum intrasset Hierosolymam
commota est
universa civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset Mt. 21,11 

Populi autem dicebant:
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
Numérotation du verset Mt. 21,12 

Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ Rusch Weber ] om. Cor3 (Rabanus, Ieronymus, anti.)
et cathedras vendentium
columbas evertit
Numérotation du verset Mt. 21,13 

et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Numérotation du verset Mt. 21,14 

Et accesserunt ad eum
ceci et claudi12
12 claudi Li446 Rusch Weber] caudi Li446@
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset Mt. 21,15 

Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes Rusch ] inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,16 

et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei Rusch Weber] om. Li446@
Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia Rusch Weber] om. Li446@
perfecisti laudem?
Numérotation du verset Mt. 21,17 

Et relictis illis,
abiit foras
extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei Li446@ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 21,18 

Mane autem
revertens in civitatem esuriit
Numérotation du verset Mt. 21,19 

et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
secus viam
venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi: Numquam ex te fructus
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur Rusch Weber Li446@ ] inv. Li446
Et arefacta est continuo ficulnea.
Numérotation du verset Mt. 21,20 

Et videntes discipuli
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
Numérotation du verset Mt. 21,21 

Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis Rusch Weber ] dixit illis Li446@ , ait illis Li446
et non hesitaveritis,
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
Tollere20
20 tollere Rusch ] tolle Li446@ Weber
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare Rusch ] iacta te Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,22 

Et omnia quecumque
petieritis in oratione credentes
accipietis.
Numérotation du verset Mt. 21,23 

Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate hec facis?
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,24 

Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
24 eis Li446 Rusch ] illis Li446@ Weber |
25 Interrogo Rusch ] interrogabo Li446@ Weber |
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,25 

Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ Li446@ Li446 Rusch Weber ] Baptismum Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.)
E28 celo
28 e Rusch Weber] ex Li446@ Li446
an ex29 hominibus?
29 ex Li446 Rusch Weber] om. Li446@*
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo non credistis33 illi34?
30 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber |
31 si Rusch ] + autem Li446@ Weber |
32 e Rusch Weber] ex Li446@ |
33 credistis Rusch ] credidistis Li446@ Weber |
34 illi Rusch Weber] ei Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 21,26 

Si autem dixerimus ex hominibus
timemus35 turbam.
35 timemus Rusch Weber ] timebimus Li446@
Omnes enim habebant36 Ioannem sicut prophetam.
36 habebant Li446@ Rusch ] habent Weber
Numérotation du verset Mt. 21,27 

Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam37 vobis in qua potestate hec facio.
37 dicam Rusch ] dico Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,28 

Quid autem vobis videtur? Homo quidam
habebat duos filios
et accedens ad primum
dixit:
Fili, vade hodie
operare38 in vineam meam39.
38 operare ΩJ Li446@ Rusch Weber ] operari Cor3 (vel) |
39 vineam meam Li446@ Li446 Rusch ] vinea mea Weber |
Numérotation du verset Mt. 21,29 

Ille autem respondens ait:
Nolo.
Postea autem
penitentia motus abiit in vineam
et40
40 in vineam et Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,30 

accedens41 ad alterum
41 accedens Rusch ] + autem Li446@ Li446 Weber
dixit similiter. At ille respondens ait:
Eo, domine,
et non ivit.
Numérotation du verset Mt. 21,31 

Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
et meretrices
precedunt42 vos in regno43 Dei.
42 precedunt ΩJ Rusch Weber ] precedent Cor3 (vel Ieronymus) Li446@ |
43 regno Cor3 (vel) Rusch Weber ] regnum ΩJ |
Numérotation du verset Mt. 21,32 

Venit enim ad vos Ioannes44 in via iustitie
44 ad vos – Ioannes Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
nec penitentiam habuistis postea45 ut crederetis ei.
45 postea Li446@ Li446 Rusch Weber] post Li446@*
Numérotation du verset Mt. 21,33 

Aliam parabolam
audite:
Homo erat paterfamilias
qui plantavit46 vineam
46 plantavit Li446@ Rusch Weber ] planuit Li446@ *
et sepem47
47 sepem Li446@ (marg.) Li446 Rusch Weber] spem Li446@
circumdedit ei et fodit
in ea torcular
et edificavit turrim
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset Mt. 21,34 

Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos
ad agricolas
ut acciperent fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,35 

Et agricole, apprehensis servis eius,
alium ceciderunt,
alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt.
Numérotation du verset Mt. 21,36 

Iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset Mt. 21,37 

Novissime autem
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
forsitan48 filium meum.
48 forsitan ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13) Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,38 

Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
Numérotation du verset Mt. 21,39 

Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 21,40 

Cum ergo venerit
dominus vinee quid faciet agricolis illis49?
49 illis Li446 Rusch Weber] suis Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,41 

Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis.
Numérotation du verset Mt. 21,42 

Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
edificantes
hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset Mt. 21,43 

Ideo dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,44 

Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset Mt. 21,45 

Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
Numérotation du verset Mt. 21,46 

Et querentes eum tenere
timuerunt turbas quoniam50 sicut prophetam eum habebant.
50 quoniam Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch Weber ] quia ΩJ

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 
marg.| Et cum appropinquasset etc. Dividitur hoc capitulum in sex partes. In prima agitur de pullo et asino et adventu Domini in Hierusalem. In secunda de eiectione ementium et vendentium in templo, ibi:   Et intravit Iesus in templum Dei In tertia de maledictione et arefactione ficus, ibi   Mane autem revertens in civitatem etc. In quarta de questione potestatis sue facta sibi a Phariseis et de baptismo Ioannis, ibi Et cum venisset in templum etc. In quinta de parabola duorum filiorum, ibi:   Homo quidam habebat duos filios etc. In sexta de parabola cultoris vinee, qui nuntios patrisfamilias, tandem filium occiderunt, ibi:   Homo erat paterfamilias etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Cum appropinquasset Hierosolymis et venisset Bethphage ad montem Oliveti Beth phage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, ubi alebant pecora sua, non enim habuerunt portionem hereditariam in terra promissionis. Nm. 35.a. Bethphage domus bucce interpretatur. Et est compositum ex Hebreo et Greco, Beth enim est Hebreum et sonat domus. Phage Grecum est et interpretatur comedere. De hoc Mc. 11.a. Lc. 19.e. Io. 12.b.
Numérotation du verset Mt. 21,1 
allegorice
marg.| Allegorice Bethphage, Beata Virgo in devota responsione. Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram. Item in blanda conquestione. Lc. 2.g. Fili, quid fecisti nobis sit ? Item in supplici obsecratione. Io. 2.a. Fili, vinum non habent. Item Bethphage confessio, in qua debet bucca nostra moram facere, intrare caute et exire, spirituales epulas sumere, se ab inimicis defendere, filios, id est bona opera procreare, procreatos hereditare, ventos et procellas declinare, somnum vite presentis degustare.
marg.| Tunc Iesus misit duos discipulos ] Duos misit propter fraternam caritatem. Lc. 10.a. Misit illos binos et binos. Ecclesiast. 4.c. Melius est duos esse, quam unum Propter verbi auctoritatem. Io. 8.c. : « Duorum hominum testimonium verum est ». Item propter duplicem humilitatem, ut supra 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Item propter geminam caritatem, Infra 22.d. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.
Numérotation du verset Mt. 21,1 
moraliter
marg.| {c} Misit duos] Moraliter: Isti sunt timor et amor. Timor solvit asinam et pullum. Nam « timor Domini expellit peccatum » (Ecclesiastici 1.b.a). Amor veniam impetrat et sic ad Iesum adducit. Lc. 7.g. Dimittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum. Isti sunt, quibus Dominus apparuit euntibus in Emaus. Lc. 24 c.
a Sir. 1, 27.
Numérotation du verset Mt. 21,2 
marg.| {d} Dicens eis ite ] Is. 18.a. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, gentem exspectantem et conculcatam. cuius diripuerunt flumina terram eius. Ecce instanter eundum. Ite religiose, ut supra 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus. Item Sir. 36.d. Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordie. Item libenter. Rm. 12.c. Qui miseretur in hilaritate 1Pt. 5.a. Providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, Za. 9.b. Circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes.
marg.| {e} In castellum ] id est mundum diminutum, quia diminute sunt veritates a filiis hominum, scilicet veritas vite, iustitie, doctrine. Vite. Unde. Apc. tertio a. Nomen habes, quod vivas et mortuus es. Doctrine, infra vigesimoquarto a. Multi Pseudoprophete surgent et seducent multos. Lam. secundo e. Prophete tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent. Veritas etiam iustitie. Ecclesiast. 3.c. Vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem. Item dicitur castrum mundus, quia impugnat Deum erroribus. Unde Rm. primo c. Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Item impugnat fictionibus, 2Tim. tertio a. Habentes quidem speciem veritatis, virtutem autem eius abnegantes. Item voluptatibus. 2Tim. 3.a. Voluptatum amatores magis, quam Dei etc. Lc. 2.e. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum, cui contradicetur.
marg.| {67rb}{f} Quod contra vos est Diss imili conversatione, ut supra 14.c. Videntes eum supra mare ambulantem putaverunt esse phantasma. Sapientie 15.c. Estimaverunt lusum vitam nostram. Item pudibunda obiurgatione. Is. 30.b. Qui dicunt videntibus, nolite videre et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt, ut supra 8.d. Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei. Item tumida mentis obturatione. 2Tim. 4.a. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt. Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis etc. Item.
Numérotation du verset Mt. 21,2 
moraliter
marg.| {e} Castellum] Moraliter cor peccatoris est, excusationibus quasi muris et propugnaculis munitum. Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam ? Ad quod predicti discipuli mittuntur, ut solvant asinam et pullum et adducant ad Iesum. Asina est caro lasciva, pigra, stolida, onerifera. Pullus, carnalis affectus. Uterque ligatur, id est voluptatum illecebris irretitur. Prv. 7.c. dicit mulier lasciva: Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Egypto. Et infra Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit eum. Lectulus meretricis est voluptas, funes, qui retinent et illaqueant sunt lascivia, iuventus, sanitas corporalis, prosperitas mundialis, funiculus triplex, qui difficile rumpitur. Ecclesiast. 4.c. Si a predictis funibus soluti fuerint asina et pullus, poterit eis Dominus insidere, vestimentis virtutum superpositis et turbarum vestibus in via stratis, id est Sanctorum Martyrum exemplis consideratis. Sicut dicitur Iac. ult. b. Exemplum accipite exitus mali et longanimitatis, id est diuturne exspectationis et laboris et patientie tribulationum prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Et sic Dominus cum asina et pullo ingredietur supernam Hierusalem.
Numérotation du verset Mt. 21,2 
littera
marg.| { 67va } Δ Nota autem, quantum ad litteram, quod Domino veniente in Hierusalem a Ierico, pretermittit Mattheus, quomodo venerit in Bethaniam et parata sibi cena in domo Simonis leprosi et ministrante Martha, Maria unxit pedes eius, quod factum est in sabbato ante ramos palmarum. In crastino vero de Bethania per Bethphage venit in Hierusalem. Et cum esset in via misit duos etc. Castellum ad litteram vocat Hierusalem despective.
marg.| {a} Et statim invenietis asinam ad litteram, in Hierusalem erat asina communis, sive deputata communibus usibus, pauperes enim non poterant habere iumenta et erat ante domum alicuius ligata et qui ea indigebat, die, qua habuit usum eius, pabulum ei dabat. Secundum Rabanum et Chrysostomum asinus animal immundum est et pre ceteris iumentis magis irrationabile et stultum et infirmum et ignobile et magis oneriferum, sic fuerunt homines ante Christi adventum, idololatre, passionibus diversis immundi et irrationales, verbi ratione carentes, quantum ad Deum stulti.
marg.| {b} Alligatam Chrysostomus: Liberum est nobis antequam peccemus, sequi diaboli voluntatem, aut non, sed si semel peccantes obligaverimus nos ei, iam nostra virtute evadere non possumus. Sicut navis fracto gubernaculo ducitur, ubi vult tempestas, sic et homo perdito Dei auxilio, non quod vult, agit, sed quod diabolus: Et nisi Deus solverit eum, in vinculis usque ad mortem permanebit. Sicut videmus in istis mundialibus regnis. Nemo potest facere seipsum regem, sed populus creat ipsum et cum fuerit rex factus, iam habet potestatem in homines et non potest populus iugum de cervice sua repellere, sic prima voluntas in necessitatem convertitur, postquam homines posuerunt thronum diaboli in cordibus suis, iam nemo potest eos eripere, nisi solus Deus.
marg.| {c} Et pullum cum ea ] Habuerat enim asina pullum.
marg.| {d} Solvite et adducite mihi ] Dominus hic exprimit potestatem, quam discipulis tradidit, supra 16. et 18.c.
Numérotation du verset Mt. 21,1 
moraliter
marg.| Moraliter {a} Et cum appropinquasset Hierosolymis ] Dominus Hierosolymam appropinquavit, cum genus humanum, quod a demonibus fuerat conculcatum, misericorditer visitavit. Lc. primo g. Visitavit nos oriens ex alto. Visitavit, inquam, ut videret Angelum pacis, id est ipsum Dei filium. De quo Is. vigesimoseptimo a. Quis dabit me spinam et veprem ? In prelio gradiar super eam, succendam eam pariter, an potius tenebo fortitudinem meam ? quasi dicat: quis dabit me misericordem et impium crudelem et asperum ? quasi dicat: iniquitas vestra de misericorde faciet crudelem, in prelio dure correctionis, gradiar super eam deiiciendam, succendam eam igne ultionis, an potius tenebo fortitudinem meam ? quasi dicat: tenebo et mittam angelum meum, qui faciet mihi pacem cum vinea mea. Unde Iob. trigesimotertio c. Si fuerit Angelus pro eo loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis equitatem, miserebitur eius, quasi dicat: si Angelus magni consilii unus de tribus fuerit locutus Deo patri pro homine supplicando, ut annuntient hominis equitatem, id est in se vere nature humane veram conformitatem ostendat, miserebitur eius pater. Venit autem Bethphage, quod interpretatur domus bucce et significat confessionem, ut supra. In qua debemus esse mansionarii, non hospites unius noctis pretereuntes et sic ad nos venit Iesus. Nam veritati confessionis occurrit pax reconciliationis. Psalmo octuagesimoquarto, Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculate sunt. Nam si in ore peccatoris fuerit veritas confessionis, occurrit ei misericordia Domini peccata remittentis et ita iustitia condemnans et accusans peccata et pax remittens et reconcilians, se invicem osculantur. Is. quinquagesimoseptimo d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est et qui prope est. De multis tamen potest dicere Dominus: O Iuda, filium hominis osculo tradis ? Lc. 22.e.
marg.| {b} Ad montem Oliveti *  ] Oliva signum est pacis. Unde columba ad arcam rediens in signum pacis et reconciliationis ramum Olive portavit. Gn. octavo b. Mons autem Oliveti est excellentia, vel cumulus pacis, que offertur confitenti et perseveranti reservatur. Io. decimoquarto d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis etc. Pacem cumulavit Dominus, quia iniuriam passus, pacem oblatam non solum non renuit, sed iniurianti eam humiliter obtulit et ad eum personaliter venit et quod maius est, de iniuria sibi facta pacem comparavit. Is. quinquagesimotertio b. Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum. Ut autem veraciter nos Deo patri reconciliaret, sororem nostram sibi matrimonio copulavit. Item per montem Oliveti significatur cumulus medicine: Nam oleum lenitivum est et medicinale. Laudabilis est infirmis medicus, qui sanat infirmum sumptibus suis, laudabilior, qui propriis, superlaudabilis vero, qui de seipso facit medicinam. Sic fecit Dominus, qui quasi theriacam carnem suam nobis contulit. De qua medicina, Sir. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule et ros obvians ab ardore venienti. Nebula ardorem solis temperat, refrigerium prestat, terram fecundat, solem invisibilem facit, sic Christi humanitas. Item per montem Oliveti significatur cumulus misericordie. Magna quidem misericordia est, peccatorem non punire, vindictam differre, peccatorem exspectare, revertentem clementer recipere. Maior vero est offensam in reconciliationem offendentis et exaltationem convertere. Cumulata est misericordia offendenti semper dimittere et sua dare. Sic fecit Dominus, {67vb} quia similitudinem Dei, quam homo perdidit peccando, assumendo carnem reddidit et sic offensam in exaltationem ipsi offendenti convertit, ipsas iniurias relaxavit et inimicum secum in gloria sublimavit. Unde Eccles. trigesimo sexto a. Glorifica manum et brachium dextrum, extolle adversarium et afflige inimicum. De prima misericordia. Lam. 3.c. Misericordie Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. De secunda. Ps. 50. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. De tertia. Ibidem. Et secundum multitudinem miserationum tuarum etc.
Numérotation du verset Mt. 21,3 
marg.| {e} Et si quis vobis aliquid dixerit ] id est in predicatione aliquod impedimentum fecerit.
marg.| {f} Dicite ] predicando.
marg.| {g} Quia Dominus ] his id est peccatoribus opus habet ut impleatur sedes Paradisi.
marg.| {h} Et confestim dimittet eos ] Hoc est, quod dicitur de viro iusto: Et solium eius, id est verbum non defluet. Non sic Pharao, qui noluit dimittere populum Domini. Ex. 5.a.
Numérotation du verset Mt. 21,4 
marg.| {i} Hoc autem factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam Za. 9.b.
Numérotation du verset Mt. 21,5 
marg.| {k} Dicentem dicite filie Sion: ecce rex tuus venit tibi mansuetus Tibi acquisitive vel diasyrmice scilicet tibi venit vel tibi mansuetus.
marg.| {l} Sedens super asinam et pullum succ essive filium subiugalis. Euntes autem discipuli fecerunt, sicut precepit illis Iesus etc. Chrysostomus Vis cognoscere mansuetudinem venientis, considera speciem adventus eius. Non sedet in curru aureo pretiosa purpura fulgens, nec ascendit super fervidum equum discordie amatorem et litis, qui glorie iactantia pectus habet repletum, qui de longe odoratur bellum et gaudet ad vocem tube et cum viderit sanguinem, pugnam, vel tubam, dicit in corde suo, bene factum est, sed sedet super asinam tranquillitatis et pacis amicam. Non autem vides in circuitu eius splendentes gladios, aut cetera ornamenta armorum terribilium. Sed quid ? Ramos frondentes testimonia pietatis. Venit ergo mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur.
Numérotation du verset Mt. 21,8 
marg.| {m} Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via etc.   Osanna Hebr eum est, id est salva obsecro. ISIDORUS. Osanna interiectio deprecantis est.
marg.| {n} Filio David ] Ita exponitur, secundum quod ablative ponitur. Filio id est a filio, vel per filium.
marg.| {o} Benedictus, qui venit in nomine Domini ] id est ad honorem eius.
marg.| {p} Osanna in altissimis ] id est salva in altissimis, qui prius salvabis ab inferis.
Numérotation du verset Mt. 21,10 
marg.| {q} Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas] <Glossa> interlinearis Mirans frequentiam, nesciens veritatem. Ps. 59: Sana contritiones eius.
Numérotation du verset Mt. 21,11 
marg.| {r} Dicens, quis est hic ?Populi autem dicebant: hic est Iesus Propheta ] Dt. 18.c. Prophetam suscitabit Dominus etc.
marg.| {s} A Nazareth Galilee Chrysostomus Pueri laudem loquebantur viri insaniam.
Numérotation du verset Mt. 21,12 
marg.| {t} Et intravit Iesus in templum Dei ] Ingressus in urbem primo adiit templum, dans formam religionis, ut quoquo imus, primo domum orationis adeamus, si ibi est.
marg.| {u} Et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo] Eiecit alia vice, sicut dicit solus Ioannes. Io. 2.c. Sed de hac ultima eiectione dicit Marcus 11.b. Lc. 19.g.
marg.| { 68ra } Δ {a} Et mensas nummulariorum ] Illa Glossa Mensas nummulariorum etc. exponit litteram.
Numérotation du verset Mt. 21,12 
mystice
marg.| Hieronymus: Secundum mysticos sensus quotidie Iesus ingreditur templum patris et eiicit omnes, tam episcopos, quam Presbyteros et tam Diaconos, quam laicos et universam turbam de Ecclesia sua et unius criminis habet vendentes pariter et ementes: Scriptum enim est: Gratis accepistis etc. ut supra 10.a. Mensam, quoque nummulariorum subvertit propter avaritiam sacerdotum. Altaria Dei mensas nummulariorum appellari ostendit in templo, quia predicta ruina maxime ex culpa sacerdotum fuit et inde processit radix perditionis. Unde Ez. 9.c. A sanctuario meo incipietur. Glossa: id est a sacerdotibus. Qui enim in populo fuerunt causa peccati, premerverunt supplicia. Item Chrysostomus: Cor et stomachus Ecclesie sacerdotes, qui si peccaverint, totus populus convertitur ad peccandum. Unusquisque enim Christianus pro suo peccato reddet rationem, sacerdotes autem non tantum pro suis, sed etiam pro omnium subditorum peccatis. Quemadmodum videns arborem pallentibus foliis marcidam intelligis, quod aliquam causam habet circa radicem, ita cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce, quia sacerdotium eius non est sanum.
marg.| {a} Mensas nummulariorum id est Scripturas. Novo enim testamento succedente priori everse sunt scripture eorum.
marg.| {b} Et cathedras etc.  Za. ultimo d. Non erit ultra mercator in domo Domini. Sir. 26.d. Due species difficiles et periculose mihi apparuerunt. Difficile exuitur negotians a negligentia sua. Chrysostomus: Qui voluerit esse mercator, proiiciatur de Ecclesia, dicente Propheta: Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentia Domini, 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. Sicut qui ambulat inter duos inimicos volens ambobus placere, sine maliloquio esse non potest, quia necesse est, ut illi de isto, vel isti de illo male loquatur, sic qui emit, vel vendit, sine periurio esse non potest. Sed nec stabilis est eorum substantia, aut enim ipsis viventibus peritura est, aut a malis heredibus dissipanda, aut ad extraneos et inimicos ventura. Non potest ad bonum proficere, quod congregatur de malo. Sicut cum cribratur triticum, tandem nihil remanet in cribro, nisi pulvis et stercus, sic substantia negotiatorum inter emptionem et venditionem perit et nihil remanet, nisi peccatum. Unde Eccl. 27.a. Sicut in percussura cribri permanet pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Antiqui artificia laudaverunt, Apostoli piscatores fuerunt, Paulus sutor tabernaculorum. Ego ostendam, qui non sunt negotiatores, ut intelligas omnes alios esse negotiatores. Quicumque rem comparat, non ut integram et immutatam vendat, sed ut opus faciat ex ea, ille non est negociator, quia non tantum vendit rem, sed artificium. Ut faber non vendit ferrum, sed artificium. Super omnes negociatores plus maledictus est usurarius, propter causas multas, de quibus alibi.
marg.| Qui sacrum vendunt, vel pro sacris pretium dant: Hos procul expello facto de fune flagello.
marg.| {c} Et dicit eis: scriptum est etc. Is. 56.c.
marg.| {d} Vos autem fecistis illam speluncam latronum ] Ier. 7.b. Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?
marg.| {e} Et accesserunt ad eum ceci etc.  ] Io. 9.g. In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant et qui vident, ceci fiant. Is. 42.c. Quis cecus nisi servus meus ?
marg.| {f} Videntes autem principes etc.  que fecit Iesu s, maxime in eiectione hominum per se solum.
marg.| {g} Et pueros clamantes in templo et dicentes: Osanna filio David Chrysostomus: Si voces clamantium mentiuntur, interrogate, o sacerdotes, sanitates egrotantium.
marg.| { 68rb }{h} Indignati sunt et dixerunt ei: audis, quid isti dicunt ? quasi dicat: si iustus esses, talem famam declinares.
marg.| {i} Iesus autem dixit eis, utique: Numquam legistis etc.  Non respondet, unde calumniari possent: Non enim dicit, faciunt bene, quia me laudant, vel errant, quia pueri sunt, sed modeste respondet et verba puerorum testimonio sacre Scripture confirmat.
marg.| {k} Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit Quid am libri non habent extra civitatem, sed Rabanus ponit.
marg.| {l} Mane autem Mc. 11.b. narrat hoc factum ante eiectionem vendentium de templo. Sed Glossa super Ex. 12. videtur velle, quod eiecit bis, ipsa, scilicet die palmarum et sequenti. Dicit ergo. Mane autem secunde ferie.
marg.| {m} Revertens in civitatem esuriit ] Rabanus Iesus ostendens veritatem carnis: Vel esuriit salutem credentium. Item Chrysostomus: Esuriit, non quasi homo cibum, sed quasi Deus salutem humanam. Mane esurit, quia semper esurit etiam in Cruce. Io. 19.c.
marg.| {l} Mane autem etc.  Eccl . 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Ps. 54. Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo. Chrysostomus: Vide mutationes huius mundi per singula secula et mane invenies et vespere. Ecce factum est mane super Adam, quando dedit ei Deus precepta iustitie, quasi lucem, post crescente iniquitate, iustitia quasi lux recessit. Item mane sub Noe, sub Abraham, Moyse, Esdra et Zorobabel et lux testamentum. Tandem sexto mane Christus et iam Christianorum iniquitate crescente aufert Deus gratiam, quasi sol radios. Lc. 18.b. Putas, cum venerit filius hominis invenerit fidem in terram ? Septimo mane daturus est gaudium. Ps. 29. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum letitia. Ergo per istos sex dies laboravit, septimo requiescet, sententia est Chrysostomus: quamvis non verba omnino.
marg.| {n} Et videns fici arborem unam ] Hilarius:Arbori fici primus flos in pomis est, que communiter grossi nuncupantur, postea interne fecunditatis virtute exuberante, eiusdem forme poma prorumpunt et usque ad maturitatem fructuum provehuntur, quibus prorumpentibus priora decidunt, solutis eorum radicibus, si tamen acciderit, ut in summitate virgularum herentes non decidant a radicibus, poma cetera maturitatem preveniunt. Igitur propria est synagoge similitudo. Primos enim fructus, quos ab exordio protulerat grossorum exemplo amisit, quia plebem eius inutilem, plebs fidelis et usque ad consummationem temporum manens protraxit. Verumtamen primi credentes ex Israel, scilicet Apostoli inter legem et Evangelium grossorum more inherentes, ceteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt. Item Chrysostomus: Arbor fici synagoga est, quia multa grana sub uno cortice. Ps. 67. Qui habitare facit unius moris in domo. Folia fici viridia sunt et ad similitudinem manus formata. Iob. 39.b. Penna struthionis etc.
marg.| {o} Secus viam et i deo non in via, que est Christus.
marg.| {p} Venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum id est verba.
marg.| <Versus:>« Est ficus sterilis hypocrita, vel balanita: Qui proferre solet bona verba sine vita ».
marg.| De bonis foliis. Ez. 47.c. Et folia eius ad medicinam.
marg.| {q} Et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum Nesc itur, an hec maledictio fuerit die sequente. Non autem incongrue loquitur fico, per hoc innuens, quod in signum Iudee hoc faciebat pro maiori parte synagoge, quam sciebat non convertendam. Fructus quasi nullus iustus delectetur in fructu suo. Unde Mc. 11.b. Iam non amplius in eternum ex te etc.
marg.| {r} Et arefacta est continuo ficulnea Chrysostomus Sermo eius quasi flamma descendit ad radices eius.
marg.| {s} Et videntes discipuli mirati sunt Chrysostomus Mirati sunt, quia inconsuetum erat ei punire, quod nunc primo ostendit et non in alia planta, sed omnium abundantissima.
marg.| {68va}{a} Dicentes quomodo continuo aruit ] post maledictionem.
marg.| {b} Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem et non hesitaveritis ] Iac. 1.a. Postulet in fide nihil hesitans, ut supra 17.c. Si habueritis fidem etc.
marg.| {c} Non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, tollere et iacta te in mare, fiet ] Apc. 8.c. Secundus Angelus tuba cecinit et ecce mons magnus igne ardens missus est in mare. Hieronymus: Credimus Apostolos hoc fecisse, sed ideo scriptum non esse, ne infidelibus maior daretur contradicendi occasio, quandoquidem minoribus signis, que scripta sunt non credunt.
Numérotation du verset Mt. 21,22 
marg.| {d} Et omnia, quecumque petieritis in oratione credentes ] non hesitantes accipietis. Hoc continuatur, ad id quod dicitur Lc. 17.b. Domine adauge nobis fidem. Et dixit Iesus, omnia etc. Iosue 1.a. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam. Ut igitur innitamur fortius, ut pes aliter enervetur, quo mens ad terrena graditur, iuxta quod Angelus benedicens Iacob fecisse legitur. Gn. 32.f.
marg.| {e} Et cum venisset in templum ] ut oraret et doceret et exemplum nobis daret, sicut dixit superius illa Glossa Et intravit etc.
marg.| {f} Accesserunt ad eum docentem non ut doceantur cum populo, sed ut docentem caperent in sermone: Unde interrogant tentando.
marg.| {g} Principes sacerdotum et seniores populi] Ier. 23.c. A prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a Babylone, a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Chrysostomus Cogitabant sacerdotes in dolore apud se: Nos fueramus columne templi et ecce super eum recumbit tota Ecclesia. Nos fuimus tacentium Scripturarum quasi lingua visibilis et ecce ille resonat in medio templi et nos contempti tacemus, quasi cithara dissipata. Nos fuimus patres populi, modo ille generat filios et nos steriles sumus.
marg.| {h} Dicentes: in qua potestate hec facis quas i non Dei, sed diaboli, ut supra 12.b. In Beelzebub principe demoniorum etc. Io. 2.d. Quod signum ostendis nobis, quia hec facis ?
marg.| {i} Et quis tibi dedit hanc potestatem Hieronymus: Diversis verbis eandem calumniam struunt, quam, ut supra 12.b. Hic non eiicit demonia etc. Iac. 1.c. Omne datum optimum etc.
marg.| {k} Respondens autem Iesus, dicit illis: interrogabo vos et ego unum sermonem etc.  Baptismus Ioannis unde erat e celo id est a Deo.
marg.| {l} An ex hominibus id est ex fictione hominum ? Chrysostomus Proposuit eis questionem undique catenatam, non ut respondentes audiret, sed ut impediti non interrogarent. Unde, ut sup. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Et non docebat, ut ipse transgrederetur preceptum, quod ipse dederat.
marg.| {m} At illi cogitabant inter se, dicentes, si dixerimus a celo, dicet: quare ergo non credidistis illis Et r evera ipsi non crediderunt ei. Unde, ut sup. 11.c. Venit Ioannes, neque manducans, neque bibens et dixerunt: demonium habet. Et Infra eodem. Non credidistis illis.
marg.| {n} Si autem dixerimus ex hominibus, timemus turbam, omnes enim habebant Ioannem sicut Prophetam pret er sacerdotes et seniores populi, qui omnes bonos persequebantur.
marg.| {o} Et respondentes Iesu, dixerunt: nescimus Chrysostomus {6. 68vb} Mendacia si non habent, quos decipiant, ipsa sibi mentiuntur.
marg.| {p} Ait illis et ipse, neque ego dico vobis, in qua potestate hec facio quasi dicat: postquam non vultis dicere, que scitis, nec ego dico vobis, que scio.
marg.| {q} Quid autem vobis videtur Chrysostomus Quis reos proponit in causa et ipsos iudices petit ? Magna fiducia est iustitie, ubi adversario causa committitur.
marg.| {r} Homo quidam habebat etc.  Ad i dem proponitur hec parabola, ad quod illa, ut sup. 20.a. Simile est regnum celorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane etc. In utraque enim insinuat Dominus Iudeos elatos et superbos, a fide Catholica eiectos et exclusos, gentiles vero humiles et penitentes admissos. Sub parabola ergo arguit eos Dominus ostendens regnum ab his auferendum, qui aperte veritati obviant. Et exponitur parabola de populo gentium, id est intelligitur per primum filium, qui fuit de Noe et de populo Iudeorum, qui per secundum, qui fuit de Abraham. Exponitur etiam de iustis et peccatoribus. Secundum hoc expositio procedit, Chrysostomus. Rabanus Vel primus filius populos seculariter vivens, alter clerici, qui videntur, cum constituuntur preesse aliis promittere se vineam colere. Sed melior est laicus, qui in prima facie profitetur vitam secularem, revera autem plus studet in spirituali, quam sacerdos, qui in prima facie profitetur vitam spiritualem et revera complectitur vitam carnalem. Quis aliquando videt clericum cito penitentiam agentem et si reprehensus humiliaverit se, non ideo dolet, quia peccaverit, sed confunditur, quia perdidit gloriam suam. Citius convertuntur, qui desiderium in mundialibus et voluptatibus carnalibus seipsos mancipaverunt. Item Chrysostomus: Melius est apud Deum non promittere et facere, quam non facere et promittere. Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo ne moreris reddere, displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Duo filii sunt laicorum conditio et ordo sacerdotum. Prior filius populus, deinde sacerdotes, alioquin ante creati sunt rectores, quam regerent. Non enim populus propter sacerdotes creatus est, sed sacerdotes propter populum: Nam et mundus prius factus est, deinde rector homo. Dicit ergo. Homo quidam Chrysostomus Nemo existimet Christum ideo habuisse humanam naturam tantum, nam et pater dictus est homo, ut sic liberaretur filius ab Hereticorum blasphemiis. Item Chrysostomus: In parabolis significat personas eorum, ut ipsi adversus se sententiam dictent: Sicut David. 2Rg. 12.b.
marg.| {s} Habebat duos filios popu lum gentilem et Iudaicum.
marg.| {t} Et accedens ad primum . <Glossa> interlinearis : gentilem, qui a Noe. Sed contra. Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel. Responsio. Gentilis est primus tempore, origine, multitudine Iudeus dignitate, fide, familiaritate. Unde Chrysostomus: Gentiles erant ex tempore Noe, Iudei ex Abraham.
marg.| {u} Dixit: fili vade, hodie operare in vineam meam ] Chrysostomus: Quid est operari in vinea ? Iustitiam facere.
marg.| {x} Ille autem respondens, ait. Nolo Cum naturali legi non obedit et liberi arbitrii divitiis abusus est.
marg.| {y} Postea autem penitentia motus abiit in a dventu Christi.
marg.| {z} Accedens autem ad alterum dixit similiter Iob. 19.c. Servum meum vocavi et non respondit mihi, ore proprio deprecatus sum illum, halitum meum exhorruit uxor mea.
marg.| {a} At ille respondens, ait: eo Domine Ex. 10. b. et Ex. 24.a. Omnia quecumque {6. 69ra} locutus est, faciemus.
marg.| {a} Et non ivit: Quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei: Primus Chrysostomus: Adversus se sententiam ferunt, quam et ipse confirmat dicens: Amen etc.
marg.| {b} Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani ut M attheus supra 9.a.
marg.| {c} Et meretrices ut M agdalena: Lc. 7.g.
marg.| {d} Precedunt vos De p resenti dicit, quia ubi aliquis precedit, videtur esse qui sequitur. Sic ergo innuitur, quod Iudei quandoque ingressuri et credituri sunt.
marg.| {e} In regnum Dei celo rum ad Ecclesiam.
marg.| {f} Venit enim ad vos Ioannes in via iustitie id est in preceptis Dei.
marg.| {g} Et non credidistis ei Chrysostomus: Vos sacerdotes quasi iudices non personarum sed rerum, debueratis ei credere etsi non quasi iusto, tamen quasi iusta dicentis. Quid enim pertinet ad auditorem vita predicatoris ? Si enim male vivit, ipsius solius damnum est, si autem bene, docet, omnium est lucrum.
marg.| {h} Publicani autem et meretrices crediderunt ei Chrysostomus: Puto ex persona omnium peccatorum publicanus et ex persona omnium meretricum meretrix ponitur. Et quamvis multa peccata sint in utroque sexu: tamen avaritia precipue abundat in viris, fornicatio in mulieribus. Potest etiam in publicanis et meretricibus intelligi gentium populus.
marg.| {i} Vos autem videntes viam iustitie, quam predicabat Ioannes.
marg.| {k} Nec penitentiam habuistis postea, ut crederetis ei ut s ic salvi essetis.
marg.| {l} Aliam parabolam audite Hic improperat eis mortem suam, quasi non solum rei estis, nec ideo a vobis solum auferetur regnum, quia non credidistis Ioanni, sed quia rei estis sanguinis quod peius est.
marg.| {m} Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam De q ua Is. quinto, b. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Ier. duodecimo a. Plantasti eos et radicem miserunt.
marg.| {n} Et sepem circumdedit ei id est Angelorum custodiam, quia pro eis pugnabant et ab alienigenis, ut a Philisteis, defendebant. Ier. 51.a. Curavimus Babylonem. Glossa. Audite sunt voces Angelorum in aere. Migremus ab his sedibus. Vel sepes fuerunt reges, qui eos defendebant.
marg.| {o} Et fodit in ea torcular alta re holocaustorum.
marg.| {p} Et edificavit turrim in m edio eius, id est templum.
marg.| {q} Et locavit eam agricolis qui supra 20.a. dicuntur operarii in vinea.
marg.| {r} Et peregre profectus est Iude os propter eorum superbiam suo arbitrio relinquens.
marg.| {s} Cum autem tempus fructuum appropinquasset: misit servos etc.
marg.| Ps. 105. Irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini: Et vexatus est Moyses propter eos etc. Hic servus, scilicet Moyses de fructu huius vinee dicit: Uva eorum uva fellis etc. Dt. 32.c.
marg.| {t} Et agricole id est legis custodes.
marg.| {u} Apprehensis servis eius, alium ceciderunt ut I eremiam. Ier. 38.a.
marg.| {x} Alium occiderunt ut I saiam.
marg.| {y} Alium vero lapidaverunt ut Zachariam 2 Par. 24.f. Et Neboth. 3Rg. 21.d.
marg.| {z} Iterum misit alios servos plures prioribus id est prophetas, David et alios.
marg.| {6. 69rb}{a} Et fecerunt illis similiter sicu t et aliis.
marg.| {b} Novissime autem misit ad eos filium suum Chri stum.
marg.| {c} Dicens, verebuntur forsitan filium meum Fors itan dicit, quia in eorum arbitrio est, ut revereantur, vel non.
marg.| {d} Agricole autem videntes etc.   Gn. 37.d. Ecce somniator venit. Ieremie 11.d. Mittamus lignum in panem eius. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quia inutilis est nobis et contrarius operibus nostris.
marg.| {e} Et habebimus hereditatem eius Unde Io. 11.f. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum et venient Romani et tollent locum nostrum et gentem.
marg.| {f} Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam quia extra portam passus. Unde Hebreo 13.b. Propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. In signum autem huius statuit Moyses altare holocausti, in quo fundebatur sanguis in vestibulo tabernaculi: Ex. ultimo, c. Hoc totum exponit Chrysostomus Paterfamilias, cui celum et terra una domus est, qui Angelorum et hominum natura Dominus est, benevolentia pater, plantavit vineam, quam de Egypto transtulit. De qua Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, id est Ecclesia. Quomodo plantavit ? Sicut studiosus vinitor primum in circuitu eius excidit infructuosas arbores, ne forte lascivientes tenerum adhuc effocarent malleolum. Sic Deus exterminavit Amorrheos et plantavit Israel novitium. Sepes, Angeli custodes: ut supra 18.b. 1Corint. 11.b. Act. 12.b. Torcular, verbum Dei, in quo torquetur carnalis natura timore iudicii, vel crux. Turris, fides: que hostes facile conterit et parum timet ruptionem.
marg.| Allegorice. Sepes, merita patrum. Torcular, unde multum eliquatur, Prophete. Turris lex, de turre speculabantur sacerdotes Christum venturum. Coloni, qui curam populi susceperunt ad magnam gloriam et magnum periculum. Ad gloriam si diligenter, ad periculum si negligenter. Si enim ille, qui procurationem suscipit terrenarum rerum de manu alicuius hominis potentis, debet pro negligentia timere periculum, quanto magis, qui de manu Dei susceperunt animas sanctas. Non enim sacerdotes prestant Deo docentes populum eius, sed Deus sacerdotibus committendo eis populum. Mercedem enim doctrine acquirere non poteramus, nisi procuratio populi nobis commissa fuisset. Colonus habet ferrum, quo duram terram emollit, eradicat herbas etc. Sicut colonus quantumvis de suis obtulerit munera, non sic placat Dominum suum, sicut si de vinea sua redditus offerat, ita Sacerdos non tantum placet Deo propter suum iustitiam, quomodo si populum Dei sanctitatem docuerit. De hoc Is. capite quinto, a. Plantavit vineam electam et edificavit turrim in medio eius et torcular extruxit in ea et exspectavit, ut faceret uvas et fecit labruscas.
marg.| {g} Cum ergo venerit et Dominus vinee, quid faciet agricolis illis ] Non quia ignoret querit, sed ut sua responsione eos condemnet.
marg.| {h} Aiunt illi: Malos male perdet ] Hoc fuit per Titum et Vespasianum.
marg.| {i} Et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis] Fructum, scilicet cordis, oris et operis. Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Fructus cordis, contritio, divine legis meditatio, {6.69va} beneficiorum Dei recordatio, mortis memoratio, proximi compassio. Fructus oris, confessio, predicatio, gratiarum actio, consilium. Fructus operis, penitentia, eleemosyna, obedientia, obsequiorum diligentia, difficilium tolerantia. Lc. autem 20.c. dicit: Quo audito dixerunt illi: Absit. Marcus autem 12.a. dicit: Veniet et perdet colonos et dabit vineam suam aliis. Chrysostomus: Secundum Lc. 20. sacerdotes contradicunt sententie Christi: Secundum Marcum confirmant. Sed ille responsiones eorum exposuit, iste autem responsiones cordis.
marg.| {a} Dicit illis Iesus, Numquam legistis in scripturis etc. Hic explanat per effectum, quis sit ille lapis.
marg.| {b} Regnum supra Scriptura.
marg.| {c} Et dabitur genti facienti fructus eius id est opera.
marg.| {c} Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur etc. Chrysostomus Quod cadit fortiter, cadit propter duas causas. Aut propter pondus suum, aut propter altitudinem. Christiani cadunt super lapidem peccando, nec tamen conteruntur quantum potest eos conterere Christus, sed secundum peccata sua, aut propter magnitudinem peccati criminalis, aut propter altitudinem dignitatis, ut clerici, monachi, vidue, virgines. Lapis vero, id est Christus cadit super non credentes, qui non secundum opera sua pereunt, neque secundum suas personas, sed tantum pereunt quantum potest eos perdere Christus, qui non credunt in eum. De quibus Ps. 1. Non sic impii etc.
marg.| {d} Et cum audissent principes sacerdotum etc. Illas parabolas.
marg.| {e} Querentes eum timuerunt turbas qui non timebant Deum, quoniam sicut prophetam eum habebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mt. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=55&chapitre=55_21)

Notes :